Nominum et Verborum, Quae
Num. 61. in Osca Poesi Q. Ennium Podagricum referente, adhibentur, Interpretatio.
Pollentia. Potentia,
Scaua. Saeua.
Cascar. Senex.
Adgretta. Aggressa.
Potestur. Postest. hinc adhuc apud aliquos estur pro editur. et
Torporatus. Torpore affectus. Taxim, Sensim. Clam.
Itiner. obsoletum. Iter. mansit tamen Genitiuus itineris. alioqui debebat dici iteris.
Gemursa. Tubere gemitum exprimente.
Flatores. a flando Tubicines.
Homones. Homines. proprium Ennii.
Ambactus. Circumactus. Seruorum epithetum; hic applicatum ad Carthaginem a Scipione Afric. subactam,
Am apud Oscos significabat circum. abolitum. in aliquibus tamen servatum ut ambire, circumire. (unde Ambitio, Ambitus) quod Ambitiosi, Candidati honorem prensantes,
circumeant, sollicitent, ut votis potiantur. Impii in circuitu ambulant: praedixerat David. Item, Aqua
urbemvel Arce circumfluens proprio nomine Amnis dicitur, tanquam Amnans, id est circumnans vel fluens.
amnare enim est circumnatare vel fluere. Vid. nostram Oscam Poesin.
Maxumum. non elisa est ultima syllaba. ut passim apud Ennium. millia militum octo.
Magmentum. maius augmentum.
Oxymus. dicebant Vet. pro Ocyus.
Iuvenans. Iuvenescens
Impanerata. prorsus abolitum, inuadendo expugnata.
Vnose. Simul. mansit una.
Benna. Vehiculum. utuntur hoc vocabulo hodieque multi Germani.
Aiutant. Aiunt. sicut dicimus pro Arguunt, Argutant.
Bocare. Vase vinario. abol.
Falla. Fallacia.
Futabunt. obsoletum. Composita manserunt, Confutabunt, Refutabunt.
Metelli. Milites.
Primanus. Tribunus, primas tenens.
Manalia. Mavantia, vinum et.
Ollic. illic.
Mamphula. Bolus. Vocabulo hoc aliqui Germani adhuc utuntur. aro Vacca.
Arna. Agna.
Herbilis. Herbis pastus.
Rarenter. Raro.
Consuetio. Consuetudo.
Ardus. Aridus.
Gnixus. Nixus. Vett. enim dicebant gnitor vel gnixor: sicut pro nascor Gnascor unde gnatus mansit apud Virgil.
Clivem. obsol. Arduum, tropice. composita servata sunt. Decliue, Acclive
Dignorauere. Signauere.
Calpar. Poculum vinarium, et ipsum vinum.
Exanclare. Exhaurire. Anclare Vett. dicebant haurire. Successu temporis versum est in antlare. simplex
quoque antiquatum. mansit denique compositum exantlare.
Plera. Pleraque
Axamenca. Nomenclaturae. axare, nominare dicebant. unde axamenta, Carmina in quibus Heroes nominabantur.
Faculter. Faciliter mansit falcem compotum difficulter.
Cretere. Cratere.
Gruebat. Pro Veniebat, ruebat. servatum et compositum Ingruo, Congruo.
Quactum. Coactum. puto a Quatio.
Sartum. Integrum. hinc sarta tecta.
Querquerum. Frigidum. obsolet.
Cascum. Veterem, antiquum obsolet.
Sardate. Intelligite. obsol.
Celebrescens. incrementa famae sumens.
Laciat. antiquatum. pro quo composita alliciat, illiciat.
Gnarigat. Narrat. Ab Osco exsculptum.
Doliteam. inutilem. obsol.
Celerissimum. Celerrimum.
Allos. Digitos. obsol.
Cuba. Lecto, ubi cubamus.
Catacem. Claudicantem. obsol.
Volta. Vultus. et apud Virg. voltus,
Hilara. Hilares. dicebant enim Hilarus, hilara., hilarum.
Spectu. simplex obsol. mansit aspectu, respectu, despectu.
Cossa. Rugosa. abol.
Demage. Minus.
Topper. cito. obsol.
Blennus fatuus. obsol.
Munico. unde compos. Communico.
Cautim. Caute iam, non cautim tamen isto terminandi modo dicimus sensim,
carptim, strictim et quare non et cautim? Quia.
Miniscere. Reminiscere.
Sispes. Sospes.
Nex. Mars. mansit tamen neci, necio, necem, neco. eneco.
Insipet. Iniiciat a Sipare iacere. Mirum! omnia Composita quoque, cum simplici, antiquata sunt praeter
unicum. Dissipo Disiicio. quare? quia.