13 September 2002 Susanne Mussmann
typed-structural tagging complete-no semantic tagging- spell-check complete
14 Februar 2003 Ruediger Niehl
Text corrected manually


page 73, image: s097


page 74, image: s098


page 75, image: s099

SOLATIUM PODAGRICORUM. LUSUS SATYRICUS, ADVERSUS BURCHARDUM SALLIUM GINTRIONEM, CAUILLATOREM.

I.

Demens. qui sacros Podagrae temerare labores
Ausus es, et foedis Dominam proscindere dictis.
Illa Iovis magni nurus est: quia filia Bacchi,
Ex Diua Cypri tota inde propago nepotum.
Morbi alii putribus caussi ex fomite nati:
Hunc produxit Amor, blandaeque licentia vitae.
Non est progenies flauae miseranda, vel atrae
Bilis; nec diri trahit ortum ex faece catarrhi.


page 76, image: s100

Liber et alma Venus morbum hunc ex vite creaverunt.
Si tamen est morbus. negat Antricellus Iopas.
Dum persentit enim stimulos, et vulnera serrae
Urentis; vinum medicos deposcit in usus:
Impletosque trahit cyathos laetissimus aeger,
Uxori trepidae, et carchesia crebra neganti,
Non sine consilio, saevum persuadet acorem
Haustibus imminui. (spatiosi astutia ventris!)
Sic madidos soleis saepe aspicit, et fruitur Diis
Iratis. quia triste nigrum soit vertere in album.
Album sive rubrum, nil refert, haurit utrumque,
An Podagra tali quidquam pote dulcius esse?

II.

Iuppiter, ut perhibent, qui fingunt multa locuti;
Nectare cum potus de mensa surgeret! ictus
Offenditque pedem, ac doluit, puditque notari.
Duxerat ingentem plagam. Tunc caelicolum Rex
Sanxit: ut Heroum posthac dolor omnis ad immos
Deflueret talos; siquis diuinus haberi
Vellet et insignis: Baccho decreta probante.
In Diis primus erat Vulcanus; qui pede recto,
Claudus adulator, nunquam fuit usus utroque:
Patris ad exemplum. Sed cum fera bella Gigantes
Instruerent, sursum iaculati saxa; cucurrit
Nequidquam simulans, malleo post terga relicto.
Posse videbatur volitare per aera more
Alitis. usque adeo velox timor addidit alas.

III.

Occupet extremum scabies, pannosaque febris.
(Gintrio, quid culpes, iamiam importune videbis.)
Morbus hic induitur gemmis, et torquibus aureis:
Armillasque gerit manibus, colloque Smaragdos.
Non est communis lixis, vulgoque frequenti;
Cerdones refugit: nec de lodice paratur.
Maecenas te laute petens, multumque supine.
Seligit aulai thalamos in turribus altis:


page 77, image: s101

Auratumque habitat, vel eburno ex dente lacunar.
Pensilibus vehitur (tu Gintrio ringere) rhedis.
Fulcitur plumis, et pulvinaribus albis
Viue diu infelix, morbo indignissimus iste.

IV.

Haec mihi persuadent pensanti commoda, non tam
Esse male Opdagricis, quam Sallius ore canino
Arguit. utque probem, Livornum in olore cubantem
Convenio, quid amice vales? cane peius et angue.
Quomodo? distringar. Sunt vincula forsan amoris
Serica. Dic; restes. inclusus verminat ignis,
Et furit, et totam pedibus superingerit Aetnam.
Phantasus hoc dictat malesana in somnia natus.
Quaeso: non ulules adeo, quasi culleus [Orig: culeus] arctet:
Quippe hic mordebat vero cane peius et angue,
Ardeo. diuine. pollex discerpitur astu:
Diuine. Ah uror! diuine. tendimus ultra!
Vis ut nulla virum, non ipsi exscindere possint
Pergamei et Coi: vivis sub caesare Morbo.
Accusas Podagram, quum sit mirabile donum.
Ardeo. titillat diuini flamma caloris:
Qualem de coelo fertur rapuisse Prometheus.
Ut Dii te rapiant glacialem ad Caucason usque.
Si mea non ficte tibi sors placet; accipe partem.
Ah! non sum dignus tam grandi munere Diuum.
Non est in votis hominum sors ista locata,
Sed Fatis, Fato regeris: tibi Fata ministrant.
Quod mulcet, Fatum est. tu felicissimus esto.
Dii tibi delicias dederunt artemque fruendi.
Gintrio quod munus daret, ut contingere posset
Fortunae hunc apicem? contentus sorte sua sit:
Vescaturque fabis, et lente, et furfure cano:
Tu lepores et sumen edis, Rhenoque lauaris.

V.

Heu vitae mortisque pudor! tutela vocetur.
Hoc morbo vacuus species iam funeris esses.


page 78, image: s102

Pro Furia! O quid agis Naturae ingratus amicae?
Quam Furiam appellas. poteras dixisse Thaleiam,
Euphrosynam, Aglaiam. Charis est, quam crimine damnas.
Non sinit Alecto hac a lecto tollere corpus.
Carior es. talem nescit dimittere sponsum;
Quem genibus gestit totis amplexa, tenere.
Urit amat, dicas. quae feruida: certius ambit.
Frigida, suspecta est. Signum nullum edit amoris.
Vix tentis illam: non est hoc nomine digna.
Quae tibi singultus parit, et suspiria rauca;
Corque ciet, lacrima [Orig: lacryma] sque ex cordis fonte profusas
Cum gemitu: potiore tibi Dilecta vocari
Iure queat. Sed enim corpus nimis urit acute.
Gaude, Naturae bona consentanea nactus.
Ingenium auritum non fert morbos, nisi acutos.

VI.

At responsa paras, et sic ais. Haec bona si sint
Natura vel fortuna: cur rusticus illis,
Ede, caret? quando longe est his dignior insons,
Integer et rectus. Ne quaeras: Rusticus uti
Nescit, et hoc donum vix una intelligit aure.
Ignorat, quid sit regaliter ille dolere.
Scilicet intrabit Podagrae sublimis Imago
Stramineas casulas, stipulisque mapalia fulta:
Caeruleam ut Cererem confringat, et allia ructet!
Tu sapiens, tu magnanimus, liquidoque Deo vir
Coniunctus, buccisque tumens: qui subdere Gangem
Possis, et plures Indos submittere Thyrso.

VII.

O quam fida tibi, bone vir, quam Nympha pudica
Contigit ex paucis! sublapsa ad crura pedesque
Admitti demissa petit, sponsumque salutat.
Numquid amat? tamen igne cales. tamen illa fauillae
Excitat, et miro stringit sufflamine neruos.
Proinde illam saluere iube: nisi forsitan ipsa
Te iubeat saluere prius: qui virginis est mos


page 79, image: s103

Spartanae; Spartamque offert tibi rite colendam.
Redde vices: blandire, foue: bene habere memento.
Non comedit caepas, et fercula Pythagoraea.
Detestatur olus, porrique comantia sila.
Muraenas, rhombos Tyrrheno ex aequore mauult,
Forsan et anguillas: et siquid rarius exstat.
Pone apros: aliquid plumarum ex montibus illas,
Quos venatores, dum scandunt saxa, ruina
Nobilitant. quoniam melior fit mortibus horum
Praeda nocens: adeoque ipsis praefertur alaudis,
Et mille asparagis. dabis haec ientacula Sponsae.

VIII.

O te felicem, si vincla iugalia seruat.
Seruabit. Securus ames non alter habebit
Riualis. nullus sese interponet amator.
Tu Paris Idaeus, tu Protesilaus es olli.
Legitime ducti. quippe inter vina, choreas,
Oscula. Quot testes adsunt? datus annulus: ille,
Quem caupo, nummis iam deficientibus, aureum
Accepit, toto nuptam mercatus es asse:
Altera siqua tibi est fidissima quamlibet vxor:
Non tamen interius, velut ista, medullitus haeret.
Sunt inconstantes aliae; Lunaeque recursu
Mutatae vario, dubia leuitate vagantur:
Contemnuntque viros, et flammea trita relinquunt.
Haec constanter amat. vix ipsa in morte relinquet.
Illa rogum pariter, post funera, crine soluto
Insiliet, more Indorum. comitabitur una
Euadne Capanea suum, fulmenque reuellet.

IX.

Me torguet coniux. tormentum optabile. fictus,
Immo nullus amor, si non vexaret amantem.
Haec natura rei, pactum hoc est inter utrumque.
Sic conuenistis. standum, aut utrinque cadendum est.
An non sit melior lambens humore pedes, quam
Xanthippe? lotium haec in colla caputque marti
Fuderat. ergo comas radicitus abstulit omneis.


page 80, image: s104

X.

Adde: quod est habilis; formae se accommodat omni.
Vis Podagram? breuis est. Mauis retinere Podagram?
Longa fit, haud ideo generis Communis. (abesto
Gintrio) quippe fidem sanctitam faedere seruat:
(Sicut tu cyathos vaegrandes atque deunces:)
Ante tuae vitae non abscessura peractos
Circuitus.

XI.

Captus sum pedibus. sed non et mente. Suprema
Parte tui felix, extremam despice partem.
Libera mens caelum tranat. Mens sidera voluit.
Quo dic, Mari, pedes? cur haec iactura lacessit?
Non es Schoenobates; non cursor; sed neque textor,
Ad quid opus pedibus? Dromus hos tuus et Geta curent.
Tu quasi vitali residens in puppe quiescas.
Non minus attinges portum, ripamque salutis:
Quam si fluctiuagos tenearis ducere remos.
Currit Atlantiades: sine currere, sedulus urget
Exercetque pedes Baharon. sine texere. fingit
Murdochius, versatque rotam. sine vertere in orbem
Paupertatis opus. nihil instrumenta lutosa
Ad te pertineant. nihilo minus es satur, et Rex
Inter conuiuas. Aliorum quidquid egentum
Nocte dieque labor quaerit; laetatus habes iam.

XII.

Vidi ego perpetuum defixos corpora lecto,
Mercurii studiis, lucrisque operarier aeque,
Ac Mercatores, seu Francos, sive Batauos:
Qualeisve Ormusium ditat, portusque Goanus.
Sepia cum calamo, signisque inscripta papyrus
Rem totam peragunt: domino mandante quieto.
Ut quid enim terram et pelagus peragrare necesse est?
Littera picta potest totum percurrere mundum.
Imperet. ad nutum peregrinas nauita merces
Immensasque tibi, ventis a quattuor, alnus


page 81, image: s105

Convestabit opes. Sic gaza redundat in arcam.
Et vobis mendax ac vilis Sallius aera
Exprobret; ac resides annos, inopemque senectam!
Sed nil curemus momi dicteria, MARCE.
Sentiat ille famem tu turdis plenus et omni
Faetura altilium, post mullos ostrea coenas.

XIII.

Quantum aliqui pedibus faetent! vix hircus olere
Intolerabilius queat, atque occidere nareis.
Caussa, putris massa est, nulloque excocta calore,
At tuus excoquitur sudor; sacrisque subactus
Missilibus podagrae, tantum non balsama spirat.
Quid spirare putas Burchardum? dicere taedet.

XIV.

Anne doles, quod habere pedes Natura tibi det,
Queis doleas? praestat, vel sic quoque habere dolentem.
Hasce tuae fabricae, quanta est, scito esse columnas.
Idolum Dagon, cum fractum, et imagine truncum
Absque suis iacuit pedibus; contemnere coepit,
Qui coluit. gaude. seu, et te scire fateris
Creber habere pedes. Quoties ex arte dolendum est.
(Praescribunt menses) iam iam poneris in Ara.
Tu caue, SANCTA DEI praesens ne destruat ARCA.
Nec contra hanc animi passus molire superbos:
Ne mordens terram recidas, membra omnia fractus.
Hoc age, Caelitibus magnis prosternere supplex:
Inque tua casum nullum umquam [Orig: unquam] sede timebis.

XV.

Marceo. Qui cubat in violis, mollique grabato:
Hunc marcere putem. tu cingeris undique spinis:
Introrsumque rubos persentis fortiter actos.
Morbo illustraris. pugnas, vincisque dolorem
Infixum. perage, et maiora ac digna capesse
Spectatore Deo. Sic aduersante nouercam,
Maximus in media iacuit Tirynthius Oeta:
Versauitque pyram, mortalesque exuit artus.


page 82, image: s106

Huius ad exemplum, quicunque hac sorte beatis,
Viribus et toto connitere pectore contra.
Irruat in neruum trepidantem causticus humor.
Tu ne cede malis, sed contra audentier ito.

XVI.

Non possum pedibus niti. num tanta voluptas,
Per madidum et siccum metiri strata viarum?
Robusta virtute decet, non poplite, niti.
Contemnis pueros equites in arundine longa.
Cur non et quemuis pedibus contemnis euntem?
In sponda recubat Masinellus, quomodo reges
Cocini recubare solent; Brasilique tyranni.
Sublimes in corbe sedent; humerisque feruntur
Seruorum, suauem mandentes dentibus herbam,
Sic et linigeri per sudi regna Canopi
Nigra Sacerdotes portant simulacra, canuntque:
Tergeminumque suo venerantur more Molosum.
Hinc discens aliquid, Diuos imitare sedentes.
Non mouet Idolum sese spectabile: nec tu.
Non ululat. Cur tu latratum saepius edis,
In media Podagrae pompa? compesce furorem,
Et bilem substringe parum. Da mitia verba.
Talem ego si videam: tantum non pronus adore,
Et mecum: hic hominem excedit. Situs iste Deorum est.
Quam bonus et placidus! neque dedignatur adiri,
Palpariue genu! Sese ocyus inferet astris.

XVII.

Est sublimis auis Paradisi, pulchra [Orig: pulcra] colore,
Pulchra [Orig: Pulcra] renidenteis plumas, et ab Iride tinctas.
Sed mirabilius nil contempleris in illa;
Quam quod utroque caret pede. nescia sistere terris,
Taeniola duplici libratum corpus in aura,
Aetherium suspendit onus, contagia vitans.
Non sentis fieri vicinum te Paradiso?
Qui pedibus manibusque cares. modo Daedala virtus
Affigat tergo pennas, ceramque volucrem:
Davidicae poteris tractus aequare columbae.


page 83, image: s107

XVIII.

Musculus irridet. maiore explode cachinno.
Invideat forasse tibi miserabilis osor.
Te videt in thalamo residem decerpere somnum:
Ipse fatigatus trans Gargara mittitur ire
Hinc procul, et furui lucrari frustula panis.
Tu bibis ex auro: fontem illi vasa propinant
Ex vili confecta luto. tua mensa renidet:
Ille ungues rodit. somnus tuus ansere constat:
Ille premit scalas. Stadio decurrere mallem:
Quale Eleus equus radit, vel Olympicus axis.
Ah! cessa. ad mortis metam, quae debita nobis,
Vel tua sella feret. furor est, odisse quietem.

XIX.

Si Solem excipias, et conscia sidera, quorum est
Officium ac genius, gyrando posse moueri:
Si Ventos, Scythiae buccas per inane sonanteis,
Fluminaque in vastum se praecipitantia Pontum:
Caetera amant, ac paene petunt sibi cuncta quietem.
Fraxinus in siluis, abies in montibus altu
Stant fixae radice sua; florentque virentque.
At simul ex gremio Terrae succisa parentis
Ardua pinus abit. casus visura marinos:
Dat poenas arbor leuitatis, et aequore mersa
Naufragium patitur. deflent ea fata sorores
Frondibus attonitis. Nisi me sententia fallit;
Prorsus deliras, quid te cupis, oro, mouere?
Ipse Deus manet immotus,, semperque quiescit.
Ultra aliquod votum est? lecto defixus adhaeres,
Polypus ut scopulo, cognataque spongia petrae.

XX.

Sis licet Hippomenes; tua tecum Atalanta, Podagra est.
Non illam pomo iacti remoraberis auri
In latus obliquum. Sed te remorabitur illa.
Qualia vota facis? Stadio decurrere mallem.
Curre animo potius. festa cingere corona
Virtutis stadium emensus, circumque frementem.


page 84, image: s108

Si desideriis sic indulgere necesse est:
Cur non et pennas corui vel hirundinis optas,
Aut picae? quoniam pica praegnante laboras.
Cur non et gratiis, cur non cupis ire petauro?
Sat cuiuis Natura dedit, si nouerit uti.
Vota parum prosunt. Stultorum est, multa vovere,
Quae data dedeceant. Ut caudam siquis equinam
Optet, et Harpyiae curvatos praepetis ungues:
Ursorumque truces rictus, dentesque luporum.

XXI.

Ausculta. Dictum furis memorabile narro,
Esse sua quemvis contentum sorte iubentis.
Autolyci fratrem lepidum, de gente rapaci,
Forte ad supplicium, manibus post terga reuinctis,
Ducebat lictor, populo stipante, necandum.
Ibat ouans, alacer, robustus Pansa. Fenestra
Prospiciens aliquis decliue podagricus: o si
Dixerat, hasce bases, quae portant hunc nebulonem;
Tam validas, o si plantas donatus haberem!
(Nam cui crura bono bona, sed mox pendula? quamuis
Marmoris Oebalii sint instar firma, vel aeris!)
Furcifer audierat, subito conuersus: et o si
Respondit, nostrum collo mutare liceret,
Dulcis amice, tuo. voto frueremur uterque,
Quisque suo. Ast alter collum retraxit. abite
Ad restim. Nondum huc, inquit, res nostra redacta est.
Sane: si sapias, sic respondebis et ipse.
Alterutro, ponam, pede vel collo esse carendum.
Quis pede non malit? ceruicem demere, durum est.
Haec non continuo truncata repullulat arbos.
Arboris inuersae radix a vertice vireis
In stirpem spargit. Contraria quercus ab immo
Nutritur trunco, fixa radice deorsum.
Hac salua quis enim curet frondeisque pedesque,
Ramosasque manus? poties Cephalea timenda est,
Qua Podagra hec raro, nisi plusquam annosa, trucidat.


page 85, image: s109

XXII.

Non igitur cupias, melioris origine vitae
Praeditus, ad pastum porcorum trudere glandes.
Longe alios fructus a te, qui quaerit et auget,
Conditor exspectat; promptus coelestibus hortis
Inferre, atque illis mensas ornare secundas.
Quam pedibus calcas, terram contemne iacentem.
Carior es Superis. Ideo sublime dederunt
Os animumque tibi, rectosque ad sidera vultus.
Effigiem a pedibus nemo sibi sumere curat.
Dimidium pictus, collo tenus, hoc homo totum est.

XXIII.

Quin etiam tumuere manus. Fortassis avaro
Peccasti vitio: manibusque chiragra medetur;
Furtaque ad articulos vocat ?et numerare iuberis,
Quot tuleris nummos, fraudeis et crimen olenteis,
Pupilli argentum, viduarum lacrima [Orig: lacryma] , pix sunt.
In digitis haeret. Subtracta haeredibus ardent.
Proiice dona manu; chiragramque evaseris omnem.

XXIV.

Nunc age Musa, refer choreas. Quis credere possit?
Opdagrici cunctis Saliari ex ordine palmam
Praeripiunt. quoties agitant, quid castius illis?
Caute subsiliunt: et humo vix calcibus icta,
Mollia suspenso vestigia crure reponunt.
Quos inter melior Savendola: ceu pede nude
Pressurus tribulos, urticarumque maniplos.
Vidimus a podagra surgentem, ducere sponsam:
Quosque iubebat Hymen, saltando carpere gyros.
Tam molli rasit substrata tapetia passu
Ingrediens; ac si vitreus, vel laneus esset.
Caeciliam Sponso scires nupsisse polito;
Quique modestus amet: multum de moribus aulae
Traxerit Hispanae; nitida grauitate decorus.


page 86, image: s110

Meinradus Panarot, quem saepe accessimus ipsi,
Aeger et infirmus, scisso vix aere saltat.
Non calcat terram, sicut tu crasse Menalca;
Crasse Nabuzardan, caupo crasissime Garse.
Pulvereus surgit vobis bacchantibus aer;
Et tremit ad biforem motu domus excita buxum.
A Podagra discas, quid sit seruare Decorum.
Quando etiam facit esse pios, sanctique pudoris
Custodes. Non sunt, sicut tu Gintrio, capri:
Telluremque suam Matrem calcare verentur.

XXV.

Hoc Ipsum veritus si tu quoque Calue fuisses,
Euersor patriae, deductum nomen Iulo:
Sub pedibus non Roma tuis fudisset obortas
Ex Tybri lacrima [Orig: lacryma] s prostrata, obtrita, subacta.
Impie, non poteras miserandae parcere Matri?
Palluit, erubuit: mutata est corpore toto.
Insuper excussae fluxerunt vertice turres:
Nec sensit verum terrae Pharsalia motum,
Nescia mens hominum bene diuinare futura.
Quod iuuenis Caesar digito scaberet caput uno;
Sulla querebaris. vanum. sive omine laeuo
Ipsa sibi mens augur erat: seu Fata ferebant.
O quanto potius, si mens non laeua fuisset;
Debueras timuisse pedes, et non caput: istis
Calcauit Romam, Libertatemque togatam.
Per mare, per terras, ad damna et Fata cucurrit.
Profuerat, semper manibus pedibusque ligatis,
In molli pluma, viridi Ptolemaidos horto,
Constrictum iacuisse: velut Catilina iacebat.
Semper enim lecti vinclis haerere coactus,!
Nunquam transisset Rubiconem milite ducto
Ad quaeuis imitanda: nec alea iacta fuisset.
Nec tantum Latii fudisset in orbe cruoris
Thessalico: neque triste nefas serpisisset in arcem
Tarpeiam, frangens Fasces, Brutique secures.
Est, ubi proficimus morbis fitque utile damnum.


page 87, image: s111

XXVI.

Salue Virtutum, salue nodosa magistra,
Quae nisi firma domi semper retineret Acostum;
Curreret ad moechas: ad easdem Vulgus et Anxur
Curreret; et quidquid faedorum Grammaticorum est.
Ne peccet Laser, hoc laqueo retinetur et unco.
Quis non in pedibus laqueum, quam faucibus optet
Ferre suis? Ni fur agilis, versutus et audax
Et celer, et sanus; nunquam conabitur atra
Nocte parare scelus: scalis conscendere tecta:
Et resupinatis intrare cubilia valuis.
Prenditur. ad strictum certa est sententia funem.
Quid guttur Nello fregit? fiducia crurum.
O quanto satius pedibus caruisset acutis:
Cumque tua Podagra, placida dormisset in umbra:

XXVII.

Accuso nimium querulos de sorte maligna,
Ingratos Superis, ignorantesque bonorum,
Quae vehit hic morbus secum. non aequor arare
Cogeris, aut duras vertendo frangere glebas.
Prodo dolum. noster cucuphas, horrore laboris,
Mavult in molli segnis putrescere pluma,
Quam currus agitare, aut findere ligna securi:
Atque adeo simulat Podagram, ut lentescere possit.
Poplite tam sano nutat, quam cespitat aegro
Curvus Stampolides. en, quanta libido sedendi!
Quot desideriis petitur lucrosa Podagra,
Otia agens! nisi cum dens inuitatur ad offam.
Tunc validas sumit vireis, et crescit eundo.
Ut canis ire sagax, Domino cum coena paratur;
Ad longum ieiunus iter vestigia tardat.
Vertagus est, quoties afflat conuiuia nidor.
Verum ergo dixti nobis Venusine Poeta:
Optat ephippia bes, piger optat arare caballus
Hic edit Podagram; petit ille, aut fingit habere.


page 88, image: s112

Nunquam hominum variis respondent omnia votis.
Nunquam inter sese conspirant omnia vota.

XXVIII.

O cur non morior! moriendi tanta libido est!
Quin te cum Turno desperante eicis ergo
Et mundo, et vita. terram satis usque gravasti.
Sit tibi terra leuis, iam dudum proximus haeres
Inclamat. quonam usque preces frustraris et ungues?
Nimirum, puerile gemens, convinceris aegue
Velle mori. velut ille senex, qui pondere lassus,
Pertaesusque gravis vitae, cum Fata vocaret,
Horruit aspectu; simul atque apparuit atra,
Longa, inopina, minax, faedo Mors oris hiatu;
Abiectumque humeris fascem replicauit onustis:
Seria nequidquam se verba fuisse locutum
Testatus: lacrymisque preces admiscuit, orans,
Parceret. o dulcem potius cratera reuise,
Et madida admorsu, Wolffgange, infige labella.
Heic tua vita latet. vappam praedentur amici.
Nescis, heu, nescis; quae sint verissima vitae
Gaudia. Mens terrore carens, fortisque ferendo
Adversas acies, et turbamenta malorum:
Iustitiaeque rigor, pectusque domabile numquam.
Ut quid suspiras? animone libentius aeger
Esse velis, laesi membre quam corporis uno!

XXIX.

Quanta haec commoditas! grauibus non ire cothurnis,
Agrestes non perones gestare iuberis.
Linea vincla pedem dominum, vel lanea cingunt:
Ex panno soccus, nonnumquam ex vellere Serum,
Quam fieri potuit mollissimus atque repandus;
Ne premat. ex ligno te, Salli, vel boue crude
Scissus, ut obscurum fossorem calceus armat.
Qualis item series! succedit sponda sedili;
Atque iterum sedes spondae, ut lux candida nocti:
Alternantque vices modico discrimine, cantus,
Posta quies, epulae, sermones atque lepores.


page 89, image: s113

Mille alia ex aliis delectamenta sequuntur.
Et Liuorne gemas, quod dote fruaris inempta?
Quod non ire queas? in fune quod histrio non sis?

XXX.

Urbem finge capi. nisi pardum in pectore gestet
Aut silices hostis, foeta truculentior ursa:
Caetera quantumvis populetur, parcit habenti
Immunem Podagram, sani genus utile morbi.
Ecquid enim peccet, qui vallum scandere nescit,
Inque oppugnanteis stridentia voluere saxa,
Ut rursus de monte ruant. armatus, oportet,
Dixit Alexander Magnus , sit, quem premo ferro,
Aut odio, gladium si ponit, viuere pergit.

XXXI.

Iamne igitur sentis Podagram prodesse volenti?
Haec tibi persuadens hortatur acumine multo,
Ut quamuis dulci spument carchesia musto,
Sobrius esse velis; nec non serare diaetam.
Intus adest monitor, Chironque domesticus angit,
Et fodit Aeaciden: NE QUID NIMIS ausa sequenti
Nocte lues. siccum praestabit radere littus.
Nauiget assuetus Bacchaeo in gurgite Saxo;
Westphalus aut aliquis: si iam non Alsata posses.
Quem seruire ferox Gallus docet atque sitire.

XXXII.

Praeterea nutrit, ditat, fouet. educat, auget.
Pictor erat Trussus, non impar forsan Apelli,
Quid Faciebat? eum nisi detinuisset in umbra
Torua domi Podagrae rabies; ad pocula mane
Ire foras: noctu potusque amensque redire.
Ad paupertatem gnata atque vxore redactis:
Ursula ter Superos mediosque implorat, (et Immos,
Sed tacite.) vovit. votum Deus audiit aequum:
Immisitque viro pedicas. nolensque volensque
Et seruare Lares, atque intra tecta manere
Cogitur. ergo rapit concham, miscetque colores:
Et pictas magna tabulas insignit opum vi.


page 90, image: s114

Intra tres annos, tres, inquam, aestatis aristas,
Horrea compleuit frumento, dolia vino,
Argento cistas, uxorem diuite cultu.
Hic saltem Podagrae, totum, puto, debuit assem,
Thesaurosque suos. nescimus saepe, quid obsit,
Quid prosit. Superis, si quid sapis, ista relinques.
Quas alius quas ore preces? pictoris ut huius
De quadra, vel penna volans, vel parvula spicae
Mica cadens, aluum Codri satiaret inanem?

XXXIII.

Hoc quoque commendat Podagrae venerabile donum.
Matrem incremento Naturam perficit almam.
Haec tibi quippe pedes graciles dabat atque pusillos.
Fecisti crassos, pondusque admittere iussos.
Iam passu tanto grauiore incedis, ut olim
Tros Anchisiades. Capitis superadiice gazam
Derasi, defaecati, multumque capacis.
Quod vibret radios, et splendeat absque tenebris;
Debetur Podagrae, faeces ex arce supremi
Verticis ad plantas, et fundamenta trahenti.

XXXIV.

Bamba caret pedibus cerui: tamen obtigit illi
Millibus e multis longa et ceruina senectus.
Si leuior capream potuisset vincere cursu:
Defunctus tanto velocius isset ad Umbras.
Non minus hoc vere dictum tibi, Marce, putabis.
Vivere Fata diu cui concessere; negarunt
Ire diu. Quid habes igitur, quod iure queraris?
Si bona confluerent, non posses omnia ferre:
Ingenium, formam, fortunam, nomen, opesque,
Diuisit sapiens Natura; pedumque negando
Vsum perfectum, donauit caetera habere.
Ipsius sperare potes quoque Nestoris aeuum.

XXXV.

Ni celes crudele bonum, et quot vixeris annos;
Invidiam moveas Fatorum extrema timenti
Menrico Moscho. iuuenis miserere Sileni [(reading uncertain: print blurred)] ,


page 91, image: s115

Ille satis nunquam viuit. formidine semper
Pallet, et implorat filum productius aeui.
Ut metuit! citius ne praeripiatur in Orcum.
Idcirco Podagram totis complexibus optat,
Ceu pignus certum longae, et retinacula, vitae.
Quot pascit medicos? quot non medicamina poscit?
Quot bibit euripos, aliquid potare paratus
Quod narrare pudet. *
* et fel glutire cameli.
Hellebori pondo, quantum praescribat Aliptes
Quilibet, aut etiam fuligine Cingarus ater:
Si modo lethalem queat interuertere raptum.
Tu degis multo felicior. haud opus istis
Curarum nugis; videas Cornicis ut annos.
Nam properam tardas uno cataplasmate mortem.
Effugis hanc, (noua res!) quoniam fuga, si peteret te.
Interclusa foret. lucraris gaudia vitae,
Dum perdis. mirum tibi concessum est paradoxon
A Diuis. quantas potes, o, age. Murcia, grates.
Quin prae laetitia fles, ac lacrima [Orig: lacryma] bile rides?

XXXVI.

O nimium dilecte Deo: cui fundit ab antris
Lemnius armatas aestates, tempore Bruma:
Et coniurati veniunt ad crura pyropi.
Terra tibi et Pontus, tibi militat Ignis et Aether.
Omnia ad imperium nutumque elementa ministrant.
Terra pedes gremio fouet, inseruatque sedenti,
Nereus in dulceis lacrimas tua lumina solvit.
Mitius ut caleas, ardorem temperat aer.
Suauius ut doleas, Sol igneus excoquit uvas.

XXXVII.

Sed doleo. quid tum? volo te gaudere seuera
Conditione viri. laetantur passere capto;
Atque iterum plorant, laqueos rumpente, puelli:
Non ita procuruum post tergum Lustra Senator
Proiiciens duodena. aliud sapientia suadet.


page 92, image: s116

Dic, doleo: sed et hoc. possum insultare dolori.
Rideo, quantumvis aspersus rore marino.

XXXVIII.

Ludicra vita Hominis Comoedia dicitur esse.
(Seria quin potius. scenae testantur Iobi.)
Quam tibi personam dederit Deus auctor agendam,
Ipse vides; non nolle pati, virtutis amore.
Si Podagram tolerare potes; feliciter actum est.
Dignus eris palma, dignus septemplice plausu.
Praeterea dum salsus acor desaeuit in artus:
Gratior est cessans; certa interualla capessis.
Respirare datur. (nec Sallius ipse negabit.)
Nil sapit assuetum. Iactatus Pleiade multa
In ponto, littus mercator et otia laudat
Valdius, atque horret scopulos, et monstra marine,
Expertos delectat enim mutatio rerum.

XXXIX.

Cur igitur tanto quidam bacchantur hiatu,
Incessuntque Deum? quoties scalpente Podagra,
Illapsus genuum tumor internodia vexat.
Vicino indignor Garilo vineta colenti.
Vix calor insinuat se primus, et emicat Eos,
Scintillatque dolor neruorum intercute morsu:
Tollit clamorem, quantum non confraga reddunt
Nimboso percussa Noto, tactusque Caphareus
Fulminibus. primo quoque Paulus Dorpius oestro
Percitus insanit. ciet ore tonitrua fisso:
Perque supinatas tralucent fulgura nareis.
Stuffo feras ululans imitatur nubilus omneis.
Ut setis hirsutus aper stridetque, furitque.
Quandoque auditur barrire. ante omnia vulpis
Gannitus, gemitusque, Chaos miserabile miscent.

XL.

Parcius ista viris. aliquid concedimus ultro.
Non ego te totum iubeam obmutescere: nec sic,
Ut truncum exanimem, sine motu et voce iacere.
Strangulat inclusus dolor, atque exastuat intus.


page 93, image: s117

Cum titillat apex Podagrae, da signa dolentis,
Suspira. tantum feriat ne sidera clamor:
Verbaque confundas summum laedentia Numen.
Ringere. quis prohibet? tamen hoc et simia rugis
Iracunda facit. porrectam contrahe frontem.
Os modice inspica. si quae peregrina notasti,
Gallica, mordendo labrum, proverbia funde.
Aut ex Cocaio strictim Macaronica misce:
Hoc liceat: fit fas. heic sancte barbarus esto.
Turpius innades famulos, incendia pleno
Ore vomens, et verba minax de turbine sacra.
Praemordet Soffron digitos, coelumque lacessit.
Mox tonat, uxori digna atque indigna precatus.
Scamna, trabes, crepidaeque volant, ac fragmina testae.
Diffugiunt serui pallentes morte futura:
Et nati ac natae trepida cum matre recedunt.
Praefectura domus Sicula non mitiar aula.

XLI.

Quid vero Salli: num rides propterea tu?
Quod querulo motu, variis quod gestibus edat
Signa sui moerens Federicus Gambara morbi
Imprudenter enim. quia ius habet; et eruciatum,
Quomodocunque potest, fallit. iamque arduus hinnit,
Cum dolor assultat. quid equo generosius? idem
Ingemit, ut turtur, quid turture castius? idem
Psallit, et in teneros accentus guttura flectit.
(Mollis enim semper Duro praestare videtur.)
Nonnumquam mugitum edit, quem taurus ad aras:
Corpore quum verso malefida securis aberrat.
Quid boue splendidius nitido? quid opimius albo?
Audiui saepe ut Libycum rugire leonem.
Quae fera Marmaricum superabit bellua regem?
Gintrio sicut apum puer ictus acumine, fedum
Ploraret, tanti est, adamantem in pectore ferre!

XLII.

Carolus Austriades, cui Quinti nomen adhaesit,
Hoc morbo famosus crat. quid fortius illo?


page 94, image: s118

Quippe per aeratas acies, et fulmina belli,
Asture vectus equo, fulmen fuit ipse secundum;
Intonuere Ioves: tormenta curulia plenam
Laxabant aluum. nihil hoc, ait, igne mouemur:
Si recte memini, non sulphure tangitur isto
Caesar: et irrisit conflati tela Tonantis.
Vno eodemque iugo Podagra et Victoria sedit.
Atqui, cum fureret calor, arcanosque recessus
Carperet ignis edax, pro maiestate dolentis
Subrisit tetricum, modice tamen, ut pluuius sol:
(Vel satus Alcmena stans ad plantaria Lernae.)
Et modulata trahens suspiria, continuit se.
Harpocrati talem praeponam, et Sigalioni,
Hoc demum est fortem esse virum, dignumque Philippo
Patre, et Auo Magno: quem celsa et acuta Tyrolis
Venantem coluit, portantemque Herculis arcus.
Nomen adhuc damis suspectum, ursisque tremendum
Gintrio mome pedes regali subiice plantae.
Carolus opdagricus, post Hassum et Saxona, Lunae
Cornua confringens, Solymannum reppulit hostem:
Et Tunetanos strauit formidine fastus.

XLIII.

Iamne notas: aliqui quod sint ex traduce morbi,
Si premimur Fato: Fatum Deus ipse creauit.
Quod vult, hoc Fatum est. sunt caetera, opinio vulgi
Si pateris Podagram; credas tibi ab aethere missan.
Mollibus e cathedris quidquid dictatur, omitte.
Ad notam te verte Stoam. quum saeuiet ardor
In corpus penetrans, collo suppone Cleanthen.
Pectore Zenonem, magnumque foueto Cebetem.
Sub pulvinari Senecam Thraseamque reconde.
Pes incumbat Epicteto. medicus tibi sit Phryx.
Si dolor exprimeret voces mimis auribus aequis
Dignas; et turpi spumaret lingua saliua:
Speusippum obiicias ori, durosque lupatos,
Pythagoraeque seram: ne vox indigna, loquenti


page 95, image: s119

Excidat, et clarae macules encomia famae.
Siquid habere cupis praesentius, accipe summam.
Deme malo laruam; monstrumque videbis inane.
Offert vincendus sese dolor in pede laeso,
Nil aliud, terrens animam mollem atque pusillam.
Plorabasne puer viridis, vel crudior infans,
Figere quod terra vestigia certa nequires?
Cur igitur frendes iam bis puer, et lacrimaris [Orig: lacrymaris] ,
Hac aetate senex; nequeas quod fortius ire,
Et grandire gradum? tanti haec Plautina videntur?
Quid quereris? cupias nimirum currere. numquid
Stare potes. quin immo iacere, sedere supersunt.
Commodus alteruter situs est. laudatur uterque,
Virtus, est hominis sapientis vera statura.
Siquid sincerae recubans virtutis habes, stas,
Hac vel mole iacens tecum, laetare, iacebunt
Et vitia; ambitio, luxus, furor, ira, cupido:
Atque libidinibus tandem modus **
** amphora **
Multaque praeterea vitiorum alimenta residunt,
Quae prius in collo tumidoque in ventre natabant.
Contra virtutum coelestia germina florent:
Temperies animi, morum castissima libra,
Contemptus vitae: suspiria ad aetheris igneis.

XLIV.

Sunt alia ornatum quoque non referentia paruum.
Non omneis Podagrae beat ambitiosa facultas.
Magnorum hic morbus tantum est plerumque virorum.
Aeacidas animos et ahenea pectora poscit.
Aut nunquam, aut raro teneros dignabitur artus
Imbellis sexus. nisi quaedam forsan Amazon
Sub galea lateat, gestans arcumque columque
Androgyna. et remos inter crassosque rudentes,
(Cum didicit faetere pudor) poetoque marinos
Femina cruda mares, vitiisque virilibus aequet;
Si non anteeat, transcendens carbasa mali.
Qualis erat Petri Melli Cornelia. cui non


page 96, image: s120

Nota fuit stabulo? dicta hinc Cornelia fertur:
Quod non pauca viro formarit cornua lusco.
Aut qualis Batti coniux famosior Ulmae.
Illa suum superans sexum, robusta ferocem
Andromacham exhibuit. suram fodicante Podagra,
Totos uno haustu poterat vacuare culullos.
Macta animi mulier. sic itur ad astra deorsum.
Sanguinis Alsatici Colmaria nutriit unam,
Eva vocabatur, coniux cauponis Adami:
(Cui figulum tradit genitorem fama fuisse.)
Haec superare viros potando credita posse,
Hospitibus coram certauit amystide crebra:
Quomodo districto bellatur acinace Turca.
Hoc commendabat se solo Penthesileam:
Mascula, ceu quondam Sappho: Sed caetera mollis.
Tandem incurua, tremens, solaque libidine fortis,
Contraxit tumidos animosa Podagrica nodas.
Perrexit potare tamen: contraque maritum
In mediis inuicta malis, callosaque vixit:
Et super has noxas, damnosis dedita pomis,
Pondere malorum nequiit vinci Eva secunda.
Tu quid Terra facis? dormisne ignaua Cybelle?
Cur te non aperis rimis immanibus hiscens?
An non et talis nova Drachomira reclusi
Absorbenda fuit medio cratere barathri?
Quas ego! sed laudem potius meruisse videtur.
Sit fas deliciis sentire suos cruciatus.
Nulla diu, quamuis praestans, sibi Femina constat.
Ut fugiat Podagrae tophos, et tormina ventris,
Claelia delicias minuit: Sed Epenthasis addit.

XLV.

Hinc videas Liuorne: viris ut vitifer Euan
Conveniens multo magis est, culpaeque minoris:
Sic et vite satum gemmante decentius illos
Amplecti morbum. non est tumor iste pudori.
Martius est, quaeritque viros, uritque decore.
Accedo propius. Scis, ardua stemmata, quanti,


page 97, image: s121

Plenaque imaginibus fumosis atria fiant.
Namque hinc nobilitas generis splendescit aviti.
Exsulta felix dominorum Murcia morbo,
Inclyte: plebei non es tu pulueris olla.
Ex Samia argilla genitrix formosa creauit,
Lucentem phialam, dignam a Ganymede reponi.
Nempe aliquid toleras, quod non cadit in centonem;
Non in Seifridum vili cum plebe sedentem.
Hos vexat ieiuna fames, aut pallida febris.
Sed quod tu pateris, triplo iactantius intus
Magnificam exercet rabiem, spiratque tetrarchas.

XLVI.

Velleris aurati numero serieque superbos
Hic Equites contingit honor: quod non, nisi summis
Detur, et eximiis Heroibus aurea Torques;
Restituenda, simul mors ad connexa leuauit.
Purpurei Proceres gestant, et regia colla;
Quosque Duces armis Mars et Bellona probarunt.
Si tibi, quos Podagra vinctos tulit, aureus index,
Totque virum series et nomina clara darentur:
Quantis Caesaribus, quibus accensebere Diuis!
At non et tali dicetur Gintrio dignus
Ordine, sutorum nigra contentus aluta.
Inter capripedes summus numeretur et Hircos.
Inter Sartores, quorum est altissimus ordo,
Scribatur subtili acus, maiorque videri
Fibula. desperet gemmis ornatus et auro
Baltheus, aut cassis bello clarissima dici.
Rectius ad Podagram decora haec referentur acutam.

XLVII.

COSMUS in exemplum est: sua quem Florentia tantum
Extulit, ut GENTIS MEDICAEAE conditor esset.
Ille Ducis magni prima et sublimis origo
Extitit, et Tuscas moderando flexit habenas.
Tota potestati famulans Hetruria cessit.
Cum priuatus adhuc Populares degeret inter:
Sacra Senatorum, digito monstratus, adibat.


page 98, image: s122

In summum sublatus ebur, titulosque micanteis,
Quamuis opdagricus, tanto sublimior iuit:
Non tumido fastu, sed par virtutibus Aulae.
Publica tractabat, priuata fronte retenta.
Mens excelsa fuit: Regemque in ciue notasses,
Ex dictis factisque simul, componere ciues.
Exarmare nefas, Fas comere Legibus aequis:
Pacem ornare manu, gladiis auertere bella:
Concilium sancire Patrum, decernere iura:
Prodigium fuerat florenti COSMUS in urbe.
Dent similem bona crura Ducem; dent fortia rectum,
Non est in pedibus Prudentia, sed capite alto.

XLVIII.

Si Germana negat, dicet Romana vetustas.
Turba procax Podagrae trabeatae, illuserat olim,
Caesar iustitiae meritus nomenque SEVERI:
Discite, num populis, inquit, caput imperet, an pes:
Suspendique reos, coruorum pabula, iussit.
Tu quoque mi Salli (sis gente Silesius; esto.)
Qui in Podagrae socios saeuis, et crimina iactas,
(Nescio quae.) **
dignusque fores maiore SIVERO.

XLIX.

Ut Baiazethen taceam: (namque impius ille
Barbara narratur strinxisse Podagricus arma;
Sanguinea spargens pluuia galeam atque tiaram.)
ANTONI LAEVAE summi Ducis horrida bella,
Rorantesque rubra Gallorum strage triumphos,
Mars ad turrigeram fertur stupuisse Paviam.
Nequidquam ingrediens, digitos vix ponere campo
Primores poterat. simul est ad ephippia ductus,
Et conscendit equum: ceu torrens flammeus hosti
Incidit, et secuit diuerso limite turmas,
Huc obuersus et huc, truncis post terga relictis.
Agnitus a quodam Mussardi nomen habente:
Unde venis? quaerit, Remulo iactantior ipso:
Multa quoque irridens, qui sese auderet in armis


page 99, image: s123

Ostentare virum, claudusque occurrere rectis,
Atqui ego te lecto, mi Laeua, cubare putabam.
Sensit sarcasmum petulantem ANTONIUS, et sic:
Congredere, ut videas hostem vigilare ferocem.
Invideo tantum, quod me prior ipse vocaris.
Haec fatus, rapidoque effundens fraena caballo,
Invectus medium tota transverberat hasta.
I Remule, et verbis Podagram delude superbis.
Tandem et Laeva cadis, sed tot circumdatus umbris
A te praemissis; quot habebat crista refulgens
Casside fusa comas; capitis pars summa capillos.
Omnis te late planxit Tartessia Tellus.
Te Tagus undanti defleuit turbidus auro:
Et Podagra in dumis habitans (quia morbus acutus)
Indoluit: summoque ulularunt vertice Nymphae.
Te mea Musa canit, nulloque taceberis aeuo.

L.

His adeo monitis, atque haec exempla secutus
Laudatam speciem morbi excellentis honora,
Teque simul: ne degeneres a sanguine Regum.
Noscis: Corneadi quid dixerit Agesilaus,
Rex Siculus? men ergo fugis? (fugiebat: amicum
Cernere quod nollet, nec posset ferre dolentem.)
Huc propius succede toro. nil pertinet ad te
Huius tormenti, quod nostro in corpore faevit.
O animum, et nulli Fato tractabile pectus!

LI.

Denique ut impatiens inclusas pectore Diras
Funditus eructes; ut dentem dente fatiges;
Ac rabido vultu terras, mare, sidera clames;
Nil peragis. surdos caedunt conuitia postes;
Maioremque creas circumsistentibus aegrum
Materiam risus. cui pulmo immobilis, aut splen [(reading uncertain: unreadable)] ?
Sallius, ut nequam est, motique lienis abundans,
Concitus ingentes patulo vomit ore cachinnos,
Non semper lamenta iuvant. submergitur Alto
Nauis; ubi lacrima [Orig: lacryma] s venti, pia votaque, difflant.


page 100, image: s124

Quid iuuit Cererem fremitus, cum filia rapta est?
Risit praedo gener; raptuque potitus Auernum
Laetior intrauit, ficumque ostendit ouantem.
Rectius illa Iouem blandis accedere verbis
Debuerat. Sed sera fuit reuerentia Patris.
Damnatum Fatis iam triste Proserpina malum
Carpserat ex horto, praecoxque momorderat ore.

LII.

Est ratio ulterior, si spes micat ulla iuvandi:
Dummodo des vacuas aureis. expende: quid olim
Sustineant alii, quos non patiantur agones!
Damna malum maiora minus collata lenabunt.
Huius turbo caput ferit, infestatque procellis,
Ceu prester sine lege furens, hunc calculus urit
Asper, ut exclamet, felicem Sisyphon esse.
Num Sphacelus melior, num Volvulus, aut nephritis:
Quaeque latus fodicant fixae pleuritidos hastae?
Hunc veri vermes rodunt: totam iste Medusam
Sustinet, et miseram trahit aegro corpore vitam;
Quantilla tu parte tui, membroque laboras!
Quid faceres pressus te suffocante catarrho!
Non posses tua damna queri, nondum Oedipus audis,
Perque pedes Hector traiectus lora tumentes.
Adde: quod ex cunctis vix morbus honestior ullus.
Mitior haud febris, quamuis Quartana vocetur,
Ne dum foeda lues et Gallica: quam Veneris pus
Turpibus inducit crustis, et eroticus horror
Armauit scabie: forsan tibi, Gintrio, nota.

LIII.

Quid tandem Podagra est? ut dixi, demere laruam
Addecet: est morbus scite contraria miscens:
Saevities facilis, seniique ignauia dulcis:
Imperiosa quies, innoxia flamma, seuerum
Connubium, mansueta lues, comoedia lecte,
Fabulaque in soccis sermone excepta pedestri.
Ridiculusque dolor: tranquilla molestia sellae:
Anchora lengaeuae, seu spes, certissima vitae.


page 101, image: s125

Credite vel Medicis, quid sit. non fallit Apollo.
Cum lapidescit hepar, vel debilitate caducas
Amittit vireis submissa alimenta coquendi:
Crudus adhuc sanguis, salsaque aspergine rorans
Venarum per cola meat; sursumque relatus
Fumat, et ad partes paullatim decidit immas.
Pondere nativo vergens, ceu lacrima [Orig: lacryma] Myrrhae.
Tum vero Humanum genus exercetque, probatque
Virtutem. ut fuluum spectatur in ignibus aurum:
Mystica scit Podagrae fornax purgare metalla.
Emicat e mediis victrix patientia flammis,
Haud aliter, quam si Phoenix sua cinnama rumpat.

LIV.

Quare age, si quid agis, paterisue, (et caussa patescit
Vulneris aut alias nobis edissere caussas.)
Quam primum sentitur acus, nervumque lacessit:
Esto hilaris, vultusque fremens ostende serenos:
Regnet et argutis iucunda Facetia dictis.
SYLVIUS AENEAS, cum iam Pius esset, et almae
Impositus Sedi, sanctus Pater Urbis et Orbis;
Virtuti studuit. Quoties arthriticus humor
Mordebat digitos facili sermone iocatus,
Astrologos, sine more, pedes se dixit habere,
Consimilesque manus (audis oracula Romae?)
Indicio quorum confinia disceret aequae
Noctis; et algentem pariter discedere solem.
Hoc est Pontificis. Sic intonat ardua virtus?
Ille idem gelidas Legatus Teutonis oras
Perlustrans, fertur, morbo stimulante, disertus
Continuasse duas verbis pollentibus horas.

LV.

Hunc, Sodes, imitare, et amica mathemata disce?
Quandoquidem grata studiis te clausit in umbra
Opportuna quies, faciendis apta Calendis.
In Sphaera percurre Polos: dispone coluros?
Obserua motus, astrorumque inspice fibras,
Extaque, et arcanas vireis. exquire Planetas:


page 102, image: s126

Sic fiunt Fasti, stultae ludibria plebis.
Pone niues, pluvias, casuraque fulmina pelui.
Pone dies festos: etiam Podagraeque, tibique.
In primis cum findit agros canis aestifer: et cum
Prodigus inuersam declinat Aquarius urnam.
Hic Rhodus, hic saltus. redeunt tua sacra quotannis;
Ludi sollemnes [Orig: sollennes] : nec non mustacea Morbi.
Stringere frigentem tunc falx Saturnia suram
Et crispare solet. tunc Martem tibia sentit.
Concussisque micant inclusa Ceraunia plantis.

LVI.

Quo magis aegrescit Garnerius Astrubal, hoc et
Altius in propriae descendit viscera cellae:
Et serpentinis exhaurit faucibus obbam:
Huc ades, ingeminans, mea vipera. (vipera quaedam
Clauditur et vitris) ego te mactabo Falernis
Vitibus. ad lvmphas adiget non ipse Machaon.
Malo dolere miser, quam siccus lambere vappam.
Credes? hic aeger fit vino et sanus eodem.
Vincitur a semet Bacchus; a semet Iacchus,
Usque adeo et Podagram iuvat immansueta voluptas.

LVII.

Laetior ARCHINTVS vocat illam dulce suum cor,
Basiolumque suum: (tanti est, phantasmata posset
Corrigere!) et quidquid Cephalus fuit ausus in Aura,
Pellice, Procri, tua; mortis tibi caussa futura.
O quoties madidis affixa lagena labellis
Haeret, ut ex illa Lenaeum sugat honorem!
O quoties dicit: doleat pes, portio vilis:
Dummodo non venter, meaque intestina laborent.

LVIII.

Aspice Richardum, nihil est iucundius illo.
Nam quoties inuadit acor, vepretaque prima
Neruus odoratur, iam iamque incalfacit ignis;
Erigitur, Thymelenque suam iubet ipse venire.
Ergo fuscum hilaris, fabellas narrat ab omni
Nasone excerptas. quidquid lepidi pedis usquam est.


page 103, image: s127

Seu ficti, versique, refert. Ut aranea longos
Pro geminis breuibus mutata acceperit octo.
Aesacus ut Priami Gnatus longissima crura
In mergum conuersus auem: longissima magno
Laomedonte sata Antigone. ut sua brachia supplex,
Ante Iouem et moestum Patrem demiserit IO,
Officio functura pedum, modo facta iuuenca.
Cantatur Dryope subita radice retenta,
Quo minus aufugeret. pedibus cantatur equinis
Oxyrhoe Virgo campos peragrasse virenteis.
Quin et io Phaethusa, io Phaethusa tuarum
Vna soror, Phaethon: quae dum tua funera luget,
Nescio, quo fato, planta torpente ligatur.
Ter conata gradum moliri, stirpitus haesit.
Nunc quoque flens ramis electra liquentia sudat.
Narrat et anguipedes spatio super astra Gigantes
Pelion, et fractis iaculatos rupibus Ossam.
Nec te, Batte, silet: cui pes, cum currere velles,
In saxum obriguit: nec te pulcherrima [Orig: pulcerrima] quondam
Callisto, manibus curuis prona ire coacta.

LIX.

Quem non tam laeti stimulent, Liuorne furores?
Est aliquid, medios inter cantare dolores!
An plus, si medios inter cantaret olores!
Interea quid agis? respondes: Otior. hoc est,
Quod magis excruciat. quid si te in docta referres
Otia Richardi. multos iuvat ista cupido.
Carmina tunc currunt velocia, cum nequit ipse
Currere per campos, Podagra tardante, Poeta.
Pro pede corporeo laeso, pes Delphicus intrat
Passibus ambiguis, et chartam versibus implet.
Compensatur enim vitium virtute secunda.
His certe auspiciis, hac Montmorencius arte
Noster composuit, quamuis decumberet, Hymnos
Coelestes: URBANE tuis OCTAVE dicatos
CLAVIBUS, et magnae meritos praeconia Romae.
(Nos quoque, siquando flagrat. vis caetera? suffla.


page 104, image: s128

Imminet arcanis nimirum Gintrio nostris.
Immineat potius purgandis ille caminis:
Obscuri quisquis latet hac sub nominis umbra.)
Saepius hunc versum, bis, terue, iterare memento;
Vna salus vinctis, nullam sperare salutem.
Vtque omni nequeas forsan consistere versu:
Saltem tardipedem Scazontem imitabere nostrum.
Claudicat ingenue, perque interualla decore.
Illum etiam credas Podagra titubare molesta.
Ut salit, extremumque pedem trahit interruptum!
Nempe vacillantem Volcanum imitatur in Aetna.

LX.

CRINALLUS placuit, Leonardus nomine, vates,
Qui flammata simul Podagrae calcaria sensit,
Versibus elusit Lucani, et spreuit habenas.
In calido pede Morbus erat, Pharsalia in ore,
Inque oculis bellum. sic ergo farier infit.
Foelix, qui potuit Mundi nutante ruina,
Quo iaceat, iam scire loco. coelestia semper
Inconcussa suo volvuntur sidera lapsu.
Pacem summa tenent. dolor hanc non auferet ullus.
Vita breuis nulli superest, qui tempus in illa
Quaerendae sibi mortis habet. quaeramus in umbra.
Scire mori, fors prima viris, sed proxima cogi,
Par animi laus est: et quos speraueris annos,
Perdere; et extremae momentum abrumpere lucis.
Me Podagra affligis? nescis crudelis, ubi ipsa
Viscera sunt animi. properas, atque ingeris ictus.
Qua votum est victo. quam dant mihi Numina mortem,
Accipiam: licet ingenteis abruperit actus
Festinata dies tabesne cadauera soluat,
An rogus, haud refert. placido natura receptat
Cuncta sinu: finemque sui sibi corpora debent.
O morbus felix! o vitae tuta facultas
Pauperis, angustique Lares. o munera necdum
Intellecta Deum. cupias, quodcunque necesse est.
Grestit [(reading uncertain: unreadable)] in aduersos virtus. plus nobilis irae


page 105, image: s129

Hic iam truncus habet. Serpens, sitis, ardor arenae
Dulcia virtuti. gaudet patientia duris.
Dixit, et ardentem permulsit palmite vultum.
Commendemus Epos. magni sunt Carmina vatis,
(Atque utinam semper sani.) super aethera tollo
CRINALLI lusum. vix risum Mursa tenebat:
Mursa leporis amans, et sannio naribus uncis.
Ast ego demirans, caneret dum tanta, videbar
Syrtibus in mediis resonantem audire Catonem.
Vnde tamen: vos oro nouem Lebethrides, unde
Dicite, Lucano vis haec infusa leuandi
CRINALLI Podagram cantu? furor, anne libido est?
An quia, dum cecinit, studio minuente dolorem,
Non observatum tempus, morbumque fefellit?
An vis maior inest Vati, quam cognita vulgo?
An, quando redolens baccas oleumque Mineruae,
Sparsa sono linguae tetigit sententia plagam;
Plaga stupet: veterisque mali obliuiscitur aeger?
An mens obruitur, consopiturque canendo:
Obruta consopit secum quoque carmine Sensus?
Quomodo stant fluuii, Luna incantata laborat;
Attonitis Sol haeret equis, et sidera pallent:
Corpora procumbunt viua, ac si functa rigerent.
Quidquid id est; homines subigit violenta Poesis.

LXI.

Ennius ipse Pater nunquam nisi potus ad arma
Prosiliens dicenda; simul Podagraque meroque
Acriter incaluit: foecundum [Reg: fecundum] in carmina pectus
Concutiens, Oscos fudit claudo pede versus.
O utinam et Podagram laudasset versibus Oscis,
Talia dicturus. Magna est pollentia flammae
Scaeua Podagra tuae; quam Cascus sentio Vates.
Quem semel adgretta es, non evasisse potestur.
Pes torporatus taxim subsidit, ineptus
Ad quodvis itiner, plantam mordente gemursa.
Sed cum flatores sonuerunt, et meus arma
Scipio concrepuit, claros Dux inter homones.


page 106, image: s130

Ambactus fecit nomen cur maximum Afer:
Continuo sumpsi magmentum, atque oxymus iui,
Ceu iuvenans. Romae dedit impancrata Libys se:
Cumque Duce unose benna per castra vehebar.
Aiutant, haustam Podagram esse ex bocare nostram.
Falla'st; et Latii futabunt probra metelli,
Quos inter Primanus eram. Manalia pauca
Ollic, pauca alica, et duri vix mamphula panis.
Ne dum taura, vel arna nitens, aut herbilis anser.
Rarenter bibitur. sic fert consuetio Martis.
Nec tamen ardus eram, gnixus Duce belligerante:
Punica quem clivem digneravere tropoea.
Calpar ibi rubrum simul exanclare licebat:
Scipiade in laudeis plera axamenta faculter
Fudi de cretere. gruebat spiritus in me.
Nil quactum in versu, sartum, nil querquerum esto.
Proinde, o vos Iuuenes, cascum sardate Poetam,
Fama celebrescens, laciat: quam gnarigat omnis
Parnassus. bliteam nolite putare Podagram.
Prodest, et Carmen celerissimum efficit: allos
Quantumvis retinente cuba, suramque catacem.
Volta hilara in spectu vestro, non cossa requiro.
Demage quisque dolet, qui Fatis topper obedit.
Si non es blennus, quae munico suscipe dicta.
Utere cautim ollis: EnnIque miniscere Quinti.
Iam sispes [Reg: sospes] valeas: donec nex insipet Umbris.

LXII.

De nostris audire cupis, Burgharde disertis.
(Te Momum appello coopertum bardocucullo)
Vnum pro multis dabitur caput. elige: centum
Praeter enim missis, Campanas vertor in oras.
Quid scriptis, AQUILANE, tuis praeclarius umquam [Orig: unquam]
Vidit Parthenope , vapidi Prope saxa Veseui.
Hunc licet opdagricum, et salso paedore fluentem,
Exurente pedes, vix ulla scientia fugit.
Scilicet instructum diuina Pallade pectus,
Omnibus et Musis, cunctas comprenderat [Reg: comprehenderat] artes.


page 107, image: s131

Seu velles radio coeli describere guros;
Seu guttas numerare maris; seu pondera terrae,
Immensum librare globum: secreta sciebat.
Non altus stando: modicus sed multa sedendo
Impleuit resonans, illustrauitque Lycea.
Ceu nigra facundi Delphorum Numinis Olla,
A multis consultus erat: responsa dabantur
Ex adytis. Sacros laxabat ianua postes.
Publicus accessus. Podagrae domus omnis, aperta
Curia, adorata est: quoties AQVILANUS agebat
Sese ostentantem Morbum, genua aegra trahendo,
Bartholus et Baldus, Cicero, Varroque, Maroque
Cum Senecis uno permiscebantur in ore.
Quid? quod emebatur pretio, vel posse videri.
Audiri excessit pretium. Fuit ille beatus,
Quem dignabatur Romano aspergere rore,
Sint stupidi fatuique pedes: modo lingua diserta
Non stupeat; riguoque fluat facundia lapsu.
Quin tu, si calles, etiam testudine ludis?

LXIII.

HARPHIUS aegrotans hanc pertentare solebat.
Ignifluos quando stimulos crebrescere sensit;
Imminuit, paeana canens. exciuit hic Orpheus
Et lapides. nam dum fidibus contendere pergit;
Nescio quo fato, sese vesica resoluit:
Atque una tortus lapis est egressus, arenam
Secum a sede trahens, renesque dolore leuauit.
Tanti est, et facilem, laetumque ac sortis acerbae
Contemptorem animum duris ostendere rebus.

LXIV.

Nec tu mireris, Phoebi quod suadeo Cyrrham,
Opdagricis. quippe his fulget nitidissima Mentis
Fax et temperies: et amoena licentia molleis
Tractandi nugas; capitisque innube serenum:
Viuacesque oculi, stellarumque integer usus,
Si caussam quaeris: vapor omnis sidit ad imma:
Ne iubar ingenii obfuscet. lux fula [(reading uncertain: unreadable)] superne


page 108, image: s132

Fulgurat, et raras patitur crassescere nubes.

LXV.

Nulla igitur pulset moerentem caussa querelae:
Quod nequeas pedibus, nequeas contendere cursu.
Optima pars hominis Cerebrum, virtusque loquendi.
Si viget et floret; quid curas deteriorem?
Caecus et inualidus, nec non incurvus Homerus,
Non multas, credo, peragrans transmiserit urbes:
At pro ciue suo, cuius sit gloria Vatum,
Septem urbes certant, Libycus non ambulat Hammon.
Orbe tamen toto cornuta oracula sparsit.
Sic aliquem in lecto recubantem Caesar adibit
Tanquam Cortinam, aut Tripodem. LECESTRIO gaude,
Te, quoniam baculo (tantum non Scipio factus)
Uteris, esse negas bipedem: pensante Podagra,
Esse Tripus poteris, nihil est tibi nuper ademptum,
Plures, ecce, pedes Phoebus dedit: insuper aeui
Diuinare statum, momentaque scire futuri.

LXVI

Quis det, ut in pleno consulta Podagra Senatu
Regnet, et hunc nemo reliquis nisi concolor intret?
Pluris Consilium faciam sublime iacentis
Toto anno; tota quam discurrentis in urbe,
Omnibus aut campis, per et alta et plana: Sedendo
Inquit Aristoteles: Sapientes fimus. eundo
Nam quis non asinus fieret sapientior ipso
Socrate? quem constat multum pressisse sedile.
Cursores hinc inde ferunt, referuntque tabellas.
Illos tu malis inter Boeotus haberi?
Gintrio fortassis malit Boeotus haberi.
Perpetuo currit. quid cursu proficit umquam [Orig: unquam] ?
Vix panem, quem rodat, habet. *
Idcirco et Bauii trepidans sapientia friget:
(Nam quando sedet argutas expensus in artes?)
Quam tamen attollit, THOMAS EUMOLPUS, ad ignem
Excocta est, quo planta calet: quoque aestuat intus.
BACCIUS Achitophel alter, quamuis pede captus,


page 109, image: s133

Mente tamen liber Fatorum arcana recludit;
Offecisse sagax, sollers [Orig: solers] tetigisse futurum.

LXVII.

Et dubitamus adhuc cruciatum extendere neruis?
Quod dixi, repeto: cuperem quoque in Acta referri.
Haereat auriculis fixum radicitus. Aufer
E Mundo Podagram; simul et clarissima Mundi
Ingenia abstuleris. quae si comprendere tentet
Aequa suo numero, citius numerabit arenas
Sallius aequoreas, et in Ionio immenso
Multiuagos fluctus. Honor est, memorare silendo.
Plura referre mora est. cursum contendere nauis
Ulterius placet. in sicco dum Gintrio mordet
Infameis digitos, et fracta Calumnia plorat.

LXVIII.

Nondum perueni praecordia ad intima? nondum
Murcia subsultas? consolantique talentum
Assignas, quale est descriptum maius Athenis!
Officium fecisse meum vel Gintrio dicet.
Abnuis. ut quid enim? non pellunt verba dolorem:
Et Medicus praescripsit aquam. iam tangitur ulcus.
Es, reor, hydrophobus. non sum de tristibus unus.
Posce merum: dabitur. Vates ego muneris auctor.
Noui, qui media in furia regale Falernum
Follibus attraherent: et sic pepulere dolorem,
Dic tamen, oro:
Cum facilis soluat curarum vincla Lyaeus;
Vincula qui pedibus nostris inducere possit?
O te felicem, bone Murcia? cum dolor urit,
Uritur et tecum Bacchus: modulatur acanthis:
Quique tuos numerat gemitus, et verberat aureis
Psittacus alloquio. fortasse et simia ludit:
Vtque tuam simulet podagram, ridenda gemiscit
Nitenti similis, monstratque tumentia crura.
Bellacem in tabula ludus Palamedis adornat
Stacckum: vel pictos irrident [(reading uncertain: unreadable)] cymbala reges.


page 110, image: s134

Quid deest ad vitam, nisi consummare, beatam?
Praesertim, ut dixi, si semper cantharus aegro
Invigilet, releuans mala, concilietque soporem.
Quid mussas Salli? quid Gintrio dicis ad ista?
Dasne manus? iam te submittis sponte coactus.
O bene! nemo tui curam gerit. ultimus aedes
Incolis, exosusque. At Livorno assidet uxor,
Blanditur, mulcet; solacia [Orig: solatia] que ingerit ori,
Et requiem sperare iubet. procul esse profanat
Flabello muscas abigit. Te turpibus hydris
Crinitum fugiunt medici, scabiemque relinquum
Intactam. Nam nescio, quid grauis afflat odoris
Suspicio: quasi te malesana Neapolis urat.
O caue! nam sulphur vomit, et quae dicere nolo.
Marcus in hemicyclo sedet, atque aegrotat honeste.
Sustinet alta quidem tormenta: sed absque pudore,
Absque supercilio, quamuis hoc tollere posset
Aemulus, et Regum, consanguineusque dolentum.

LXIX.

Quod si euasuro Podagram tam dira cupido est,
Esse procul morbis: euades paupere mensa,
Messorumque cibo: minues bellaria: crudo
Pro pauone fabas, et cocta epulabere pisa.
Distendunt Iunonis aues. vitabis opima,
Siccanteisque cadum. nisi dissimulare velimus,
Tu morbo huic operamque locas, et tura ministras,
Perna nocet, lactuca nocet, lucanica salsa,
Et bulbi, fungique nocent: (non Gintrio fungus
Natus in Arcadia) piperataque cuncta nocebunt.
Regula sit certa haec Medicorum: cum gula plorat,
Tunc facies ridere pedes. Mirabile! causa
Diligitur. Sed cur * displicet? odi
Potantem vinum, et vini de faece querentem.

LXX.

Haec dico vates: nunc aurem surrige utramque.
Sacra fames, et sacra sitis, tua pharmaca sunto.


page 111, image: s135

Quod referam, delectat idem et convulnerat aures,
Sume animos Clio: neque enim communia dices,
Aut vulgare scelus, nostrisque in montibus ortum.
Sed quod narrandum timide mirata Megaera
Credat, et inuideat tantum licuisse nocenti
Terrigenae; quantum liceat vix sontibus Umbris,
Tantane vos, Itali, rapit inclementia laesos!
Ultra fas odii plerumque odistis, et ultra
Vindictae Furiaeque modum dictantis iniqua,
Pecchius occurrens hosti, raptatur in arcem.
Correptu nebulo (nam quonam hunc nomine digner?)
Inclusit breuibus Gyaris, paruaque Seripho:
Carcere, paedoris stabulo: quale aut Diomedis,
Aut fuit Augiae: (locus inuidiosus uterque)
Cottidie [Orig: Quotidie] heic pastus, siliquarum mucida frusta
(Dimensum) accepit, tinctamque uligine lymphane
Dimensumque bibit. quo desolatus et exspes
Viuendi ritu, tria lustra excessit, et ultra.
Interea Domino castri (tu MAIOLE testis:)
Mors meritum telum, quamquam improuisa, minatur.
Num memor, extrema saltem moriturus in hora,
Incluso veniam dedit, aut miseratus egentem est?
Obfirmato animo, fieret ne gratia, cauit:
Captivumque suum tetro in squalore [Orig: squallore] relinquens,
Immortale odium Stygias transmisit ad Umbras.
I vecors anima, et damnatas pollue sedes,
Damnatas sedes Erebi, noctemque profundam.
Ora cerastarum retro auertere comantum
Eumenides, vinci pudefactae, ac plurima questae
Ante Iouem. Quaenam haec humano in corpore tigris!
Posthac miremur congressum Etheoclea fratri:
Diuisosque rogos, abruptaque funera busto?
Saeuius Astaciden an Tydeus in Menalippum
Saeviit occisum, mox interiturus et ipse?
Posteritas admitte fidem. Themis aethere ab alto
Prospexit, claroque die Rhamnusia visa


page 112, image: s136

Gyrauit per inane rotam, flammasque volanteis.
Numinis aeterni nunquam mens prouida dormit.
Expurgare domum, quaedam renouare FARINO
Incidit Heredi. (sic fors tulit.) altus ab imo
Diruitur murus, carcerque effringitur una,
Et Caci spelunca patet, semesaque membra.
Pecchius exterrens, atque exsternatus, in antro
Constitit obscuro; visu miserabile monstrum.
Ceu fera silvestris, casu deprensus. at Umbra
Extenuata situ quoniam desueuerat auras
Carpere vitales; ad primi spicula Solis
Horruit; et radios deprenso lumine fugit,
Auertens oculos: soliti dum sideris usus
Sub frontem sensim, lux et toleranda rediret.
Sed podagra iam liber erat; qua pluribus annis
Ante laborabat. Vitam tum deinde per omnem,
Sanus, et exsultans pedibus, nullum amplius oestrum
Sensit: et ut velox Asael discurrere campis,
Aurigasque citos potuit superare Dianae.

LXXI.

Nec semper tamen ista iuvant. inoleuit auitum
Ceu radix, aliquando malum; plenumque parentet
Trudit onus. primae redeunt in semina caussae.
Ut si etiam expellas furcis, tamen osque recurrat.
Vnde patet, Podagram non esse pigram naturam.
Nam contra hanc Flaccus furcas negat esse valenteis.
Quamuis Algouius tentauerit hanc quoque pugnam
Victor; et idcirco celebri laudatus in urbe,
Vinctus Chaoniis Augusta tempora sertis.
Quid possint animi fortes, a vomere discas.

LXXII.

Candenteis adhibe lamnas, terebraque cicuta
Ferrata plantas, hoc fecit Alexius olim,
Qui mare, qui totam sceptro Chalcedona mouit:
In cuius geminas nutavit Bosphorus arces;
Cum fureret morbus, Medicos exesse iubebat.
Iam iam adsunt, dixit, qui me et mea vulnera curent:


page 113, image: s137

Brontesque Steropesque, et nudus membra Pyracmon.
Felicem! cuius vel Cyclops Pharmacopola est.
Sit Medicus Faber: utatur quoque forcipe, et igni.
Quid refert? modo te iuuet, ac bene temperet aestum.

LXXIII.

Anconitanum sisto tibi Marcellinum,
Pastorale pedum portans, mittamque bicornem,
Effugit Podagram; cum tempestate coorta
Mulciber in parvam Troiam fureretque, ruensque:
In conclaue, suis protruderet Ucalegontem
Aedibus. Usque adeo iustis et fulmina prosunt.

LXXIV

Quin et nonnumquam subito terrore fugatur.
Vidimus intra Urbem vallatam rupibus altis,
Pons ubi praecipiti prostans obmurmurat Oeno;
Quendam se visco pedis expediisse repente.
Dux belli plectendus erat, durante podagra;
Damnatus capitis, sed captis cruribus aeger.
Urgebat Fratrem mandatrix Caesaris ira.
Cum nil proficeret reus, inter tympana et hastas,
Sella portatus fuit ad ferale theatrum.
Carnificis simul atque micans effulserat ensis:
Exsiliit (steteruntque comae) et vestigia torsit
Huc illuc gradiens, minitansque, optansque, precansque.
Sed gladio plus iuris erat: legumque potestas,
Quum detrectaret collum praebere sedendo;
Elatum stantis caput a ceruice revulsit.
Ne solus stando moreretur Vespasianus;
Et Quidam Bruti, ceu brutum, victima factus.
Agnosco diuinum aliquid. non caesa Podagra est,
Quippe insons: plectique reus non debuit, illa
Donec adhaereret. prius abscessisse decebat.
Ne morbum Dominorum, et ne Dominum Morborum
Sordida polluerent miserae contagia cladis.
O vos Opdagrici doteis agnoscite vestras.

LXXV.

Calliope, siquid restat tibi desidis oti:


page 114, image: s138

Huc aduerte fides, digitosque infringe sonanteis.
Grande Vietoris claudi cantabimus ausum
Brisaci, quam nunc incingunt Lilia Rupem
Francica; collectum solitus compingere vase
Sturmius autumnum, tortisque inducere septis:
A podagra fuerat quasi diro obsessus ab Orco.
Quid faceret? tandem: semper patiemur inulti?
Dixit, et extendit squalentia [Orig: squallentia] erura, pedesque
Imposuit trunco: (cur non incudibus ipsis?)
Sed tamen imposuit. tum fustibus unxit adustis,
Qua libuit, totum, tantaque mora lentauit,
Ut dolor aufugeret, Podagramque hac lege fugaret.

LXXVI.

Iste quidem immitis, nec tali compare dignus.
Ecquid enim expellas dignantem temet amate?
Vxor erat Gauro, Flasconia nomine dicta:
Et dilexit eam titulo vel nominis huius.
Quippe meri bibulus tam rem, quam nomen amabat.
Hinc illi dulcis Flasconia semper in ore.
Nec minus illa suum Gaurum mulcere studebat.
Haec igitur coniux, acta trieteride sexta,
Abrupit vitae filum: sociataque Parcis,
Postquam Lethaeo maneis lustraverat amni;
Pace bona Lachesis, (fidens sollertia [Orig: solertia] dextrae
Tanta fuit) didicit torquendi staminis artem
Lanificam, sacraque colu deducere Fata:
Emeritoque viro, Ioue permittente, caducos
Viuere quos poterat, transcriptos texuit annos.
Hinc solidae Gauro vires, et tempora longa;
Fessaque canicies. tandemque Podagra, senectae
Appendix. Numne ingemuit? num lumina torsit?
Coniugis ille memor, munus caeleste, relictum
Et miris verisque modis, liquidisque probauit.
O mea, dicebat, Flasconia dulcis: (et ori
Oscula depangens admovit:) tene benignum
Iam credam Numen factum: quae in tempora vitam
Produxi tam longa meam! *


page 115, image: s139

Dixerat, et lacrimis [Orig: lacrymis] oculi maduere profusis.

LXXVII.

Cur non triticeo totum te mergite mergis?
Et Cererem prius imploras, puerumque volantem
Anguibus, atque nouae monstrantem munera stiuae?
Quem quoniam Agricolae pressis imitantur aratris
Sudantes; vivunt absque omni labe Podagrae.
Hoc quoque credamus: (cur non credamus Avito?)
Igniuomos Agrippa pedes perfudit aceto.
Clodius hoc Romanus Eques fecisse veneno
Dicitur (atque pedum triste excussisse venenum)
Feruenti, indignum reputans cessisse calori,
Ingeminabat eum. Si detesteris acetum:
Largum infunde merum, quod fert Herlennius Ister:
Vicini nobis colles venale propinant.
Tale nec in tota generat vindemia Cypro.
In pestem Podagramque valet, fatuasque mariscas.

LXXVIII.

Si tibi venandi ius est, cinctusque Dianae:
Et culter siluaeque placent; venabere ceruos.
Quid Diademati Constantis proelia differs?
Signa notans Podagrae; magnis clamoribus: eiae [(reading uncertain: unreadable)] .
Huc venatores, acies nemoralis, adeste;
Cum Faunis Satyrisque, et cornigero Sileno.
Exin tota cohors, Graiae Didonis ad unguem,
Retia rara, plagae, lato venabula ferro.
Argolicique ruunt equites, et odora canum vis.
Ille agitare feras: salsis sudoribus uri;
Morborumque metum tali detergere saltu:
In longum Imperium, multos servatus in annos.

LXXIX.

Praescribo et Thermas: sed non lasciua Neronis
Balnea, et Euboicis late fumantia Cumis.
Baianum fuge virgo lacum: fuge Salmacis undas.
Eneruant hae corpus aquae.
Porro non tantum vetita est frenanda [Reg: fraenanda] voluptas,
Sanguineumque iecur, saeuam frenabis [Reg: fraenabis] et iram,


page 116, image: s140

Si sapis. incensus damnosa pericula sanguis
Atque inopina creat. Namque hinc vesicula fellis
Se resupinat, et a fundo quandoque mouetur.
Dat Podagrae vires: madidum sal permeat art [(reading uncertain: unreadable)]
Impetus augetur, pedibusque invergit acetum.
Qua porta exibit? si pollicis ostia pulset;
Ianitor aegrotat miser, insanitque dolore.

LXXX.

Accipe secretum PARACELSI. Fusilis auri
Guttas bis binas, ter ternas, bisque nouenas
Misce contuso cum cornu Rhinocerotis,
Et sale nitrato, mixtum custodiat alcis
Vngula. nam emplastro hoc mitescet sura. (probatu est)
ACCIPE proiectum volitantis sperma draconis:
(Cur oculos claudis? quasi non phanatica saepe
Deteriora suis indat MORSELLA Receptis!)
Accipe mandragoram, et caudam morientis aselli.
ACCIPE serpentis spiras, et frusta tabaci.
Incoque cum passa ficu, fiatque malagma.
Ni tollat Podagram, nodos ac tubera saltem
Leniet impositum: vimque experiere. (probatum est.

LXXXI.

Forsan et ex nostro speras Helicone iuvari.
Accipe. Castalii fontis communibus undae
Vix distant, absente Deo: nec stagna mouentur
Interius. nihil inde bibet coeleste Poeta:
Nullaque mutandi virtus est pectora Vatum.
Lymphae vulgares. Simul autem intrauit Apollo,
Et trepidas commouit aquas vertigine, et alto
Numine compleuit, resonans exaestuat amnis:
Lucenteis saliunt bullae: vada torquet anhela
Tempestas, omnesque furens ingurgitat oras
Gurgitis insani. spumis albescit ab immo,
Vimque salutiferam recipit Fons atque canoram.
Tunc rapere afflatus: tunc exsorbere procellas
Tempus inundanteis, et feruere sideris instar
Criniti; vel


page 117, image: s141

Tunc inferre pedes, totumque immergere corpus.
Qui prior ingreditur, Podagrae depellit acorem.
Credite: vel famae timide si creditis isti;
Ante cadam causia quam iusta, iniusta probetur.
Dii melius! ne quis dicat, me falsa locutum.
Ille profanus eat lictor, praesitque profanis.
Nec sit nobilior ciuis, quam Gintrio noster.
Quem videt a tergo Ianus, ridensque coruscat:
Extenti monstrant digiti, rhonchique sequuntur.
Opdagricis nondum cessas illudere nostris?

LXXXII.

Quid si praeseruem? medicari lubrica res est.
Principiis obsta: sero medicina paratur.
Ille mihi melior, fortunatusque laborum,
Noxia qui prohibens vetat aegrotare clientem.
Praestat enim morbi primas evellere fibras;
Et, ne bos vitulus fiat, crescatque mali vis,
In cunis iugulare suis. Sic cornua demes.
Utilis exercet corpus labor. Otia pigros
Corrumpunt homines. Sanguis iacet, utque palustris
Stertit aqua; et segni marcent torpedine venae.
Inde lues. itaque et Musis certamina iungas.
Lude pila, moderare trochum, luctare palaestra:
Fige feras: nemorum truncis impinge bipennem.
Anne lacus referam, sulcandaque flumina cymba?
Pisciculos capias, si sunt halieutica cordi.
Qualeis Staurophorus

LXXXIII.

Nec te paeniteat, Liuorne, sequentibus uti.
Nam diuinum aliquid redolent palmamque merentur.
De scobe loricae cataphracti sume Wilhelmi
(Usus Aquitani Ducis, exemplumque docebit.)
Et galea, quantum satis est: thorace trilici
Gualfardi; aut quo se vestivit Onuphrius (ingens
Ostentum mandrae, ac dumis horrentis eremi)
Octo sive decem squamas; partemque catenae.


page 118, image: s142

Haec, cum saeuit hyems, (namque hac saeuire podagra
Consueuit pariter,) felicibus indue coeptis.
Certum est; aduersus fera tentamenta valere.
Iuuerit et zona rigida praecingere lumbos;
Interdumque pedes tergumque fricare retorta
Cannabe; (nam crassor humores dissipat) aude.
Quondam et stipitibus duris, sudibusve praestis.
Parcius his tamen, et tantummodo, cum furit aestus.
Iam vero ad coenam [Reg: caenam] Nymphaea adhibere marina,
Cognatamque herbis loton, suadebo Bonardo.
Aut, quoties patulis inuitant Massica labris;
Et dulces phialas Gaspar Cellarius offert:
Lambere, quae gelidis dependet stiria rectis.
Frugales Deus ipse iuvat. quod si hydria Pauli
Simplicis arridet; vel lac ex ubere manans
Tethyos; euadet victor, nodosque resoluet.

LXXXIV.

Accipe et hoc monitum, noster dulcissime MARCI,
Extremum: nam fessa ratis lam littora spectat.
Turbidus ardenteis neruos cum lancinat humor:
Sic tecum insistas: Quanto maiora tulerunt
Insontes, quam tu reus exitialis Averni?
Ustus membratim vero Laurentius igni,
Fumantem implebat cratem: te fictus adurit.
Fictum pro vero, tanta raucedine damnes!
Hippolytus distractus equis: fuit Eustachio bos
Igneus hospitium. Multi periere recisis
Ambusti pedibus, confixi membra sagittis:
Dissecti medii: velati corpora setis [Reg: saetis] ;
Obiecti canibus, Spartanis atque Britannis,
Latrantem pauere famem. Tu sanus olorum
In plumis recubas, in strato Sardanapali,
Ebrius: et quereris Decii tormenta tyranni?
Quid? totus stygio mergi torrente mereris,
Et flammas, taurumque pati Phlegethonte sub immo.
(Nam quid Sicanius Rex, dormitansque Perillus?
Carbonum picti cineres, fictique boatus?)


page 119, image: s143

Hic veres mirosque ignes, incendia vera
Evomit, atque alias Acheron eructat arenas.
Ignem autem Omnipotens saeuis intendere nouit
Arcanisque modis. (Deus est Deus ille Deorum.)
Supra naturae vireis immane leuatum,
Quantumcumque velit flammae immetabilis auctor
Roborat, et stimulis tanto flagrantius urget.
Ultra octo sine fine gradus. Quid ad ista bitumen
Allambens poplitem? nugae sunt vultur obuncus,
Implexique rotae radii, lymphaeque dolosae,
Autumnusque fugax, et semper mobile saxum.
Credis et hoc? Qui te, ne mox rapiare necandus,
Eripuit, Livorne neci; non dormiit ostro,
Mollibus effultus cygnis, foliisque rosarum:
Affixus fuit ille cruci: clauisque quaternis
Ex ferro fossus, terram inter et astra pependit:
Felle sitim releuans; pertusus vocibus aureis
Sacrilegis: toto laniatum corpore funus.
Te capit infusum lectica simillima Ledae:
Invitum quae vel queat inuitare soporem.
Accinit Amphion, et fundit dulcia Rhenus,
Demulcet coniux; lepidi solantur amici.
Garrit auis: donec podagrae vis tora retusa est.
Et potes, heu, lecto trux indignarier isti?
Duraque Fata queri, quae sunt mollissima fatu?
Ecquid agunt, quorum religantur crura catenis?
Vincti compedibus, damnati ad transtra triremis.
Te trahere ad poenas iam dudum cymba Charontis
Debuerat piceo noxarum fune legatum.
Saepius occurrat tibi verbum ex aethere lapsum:
Quos amo, castigo. minimum est, quod corpore sentis.
Dicere sustinuit Iuturnae Daunius Heros:
Usque adeone mori miserum est! Dic Murcia saltem
Usque adeone pati miserum est, et ferre dolores
Pro CHRISTO, SUMMOQUE BONO? pro cardine rerum?
Vertitur omina in hoc cardo, spes certa salutis.


page 120, image: s144

Crede mihi e terris non est via mollis ad astra.
Si pateris; multo patiendi exercitus usu,
Ad patriam reptans, tanto velocior ibis.
Quo non pertingunt ocreae, celeresque quadrigae.
Festinat lente podagra: at compendia carpens
Praeuenit Hipponam, natumque Atlante nepotem.
Ocyus ad coelum rapidis affectibus itur,
Non pedibus; non curriculo; clarissimus Afer
Hipponensis ait, Magni lux altera mundi.
Quare age, cum fibras rabies arcana flagellat,
Et pes intumuit; totum permitte Deo te.
Assentire Deo: fies diuinus et ipse.
Ante mouebaris: quod iam sis mobile fixum,
Mitte queri. Cum te reuocabit ANASTASIS olim
Ad vitam: superabis aues sine remige penna.
Transiliens colles et summa cacumina, curres,
Cervus ut ad fontes, celeresque ad pocula damae.

LXXXV.

Forsitan ex alio potum quoque fonte requiras;
Nempe Cleanthaeo. Quamquam huius turbida vena;
Saepe etiam faex manat aquae, tamen optimus haustus
Robustum intrabit stomachum. Nam Stoicus Humor
Masculus est, limumque vehit, multumque saporis.
Sulphurei trahit atque salis, veterisque metalli.
Potio diuersis morbis concepta medetur.
Ebibe. Spumantem pateram tibi porrigo, MARCI.
Ingressus Polemon viuensque vidensque sepulcrum
Procubuit, Mortem meditans, finemque dolendi.
Quin et tu pheretrum sterni tibi funebre mandas?
In quo suaue iacens, et te speculatus iturum
Ad Plureis; tecum vulgo maiora loquaris.
Sic adeo: Quid agis totis Livorne diebus?
Num metuis Podagram? nihil est, nisi inane cadauer.
Maior sum, quam cui possit Larua ista nocere.
Adveniat fera Mors. dicam: vis sistere cursum?
Sero venis. iam iam ante stiti: non grande trophaeum
Ex me mactato referes. Praeuenimus arcum,


page 121, image: s145

Insidiasque tuas. Sed mox portabere, dices.
Quando iui? Decimus iam circumuertitur annus:
Ex quo me semper soliti sunt ferre ministri.
At ferri a famulis forsan iam dura negabis
Posse, nisi ad tumulum? Sed et haec sperata quies est.
Nam nec inassuetum, nec triste, quiescere, nobis.
Nil opus ergo minis. sperno tua sibila. Vixi.
Involvam me pelle mea, viuusque sub Umbras
Descendam, magnorum haud umquam [Orig: unquam] indignus avorum.
Hispidus iste quidem Sophus, et promittere verbis
Multa potens: sed si fari permittimus; alter
Formidabilior sacris mugitibus instar.

LXXXVI.

Ultimus. o Livone, tibi profertur Achilles:
Quem mihi poscenti submisit Achilleus Hebla.
Grande aliquid, nunquam visu audituque relatum
Dicitur ex vasto Maracostae Sosthenis ore
Excepisse. Stoae totam communico sectam.
Aere velut fusus secum haec oracula sanxit.
Congredere exarmande Dolor, mea liuida serra.
Debilitas digitos: non et caput. istud in alto est,
Securumque lui. longe inferiora relinquo.
Ardenteis Podagrae nequidquam curo sarissas [Reg: sarisas] .
Etsi vel Macedo maioreis adderet hastas.
Ure, seca corpus. mens nostra immota manebit.
Materiam nobis illustris flamma ministrat
Laudis. habet virtus, quo se nunc improba iactet.
Haud equidem tormenta peto toleranda, quod urane,
Excrucient, laedant: sed ut illis rite probatus,
Talibus ostendam subigi non posse ferocem
Invictumque Animum, caeco furit igne tumultus:
Non gemo propterea. fodicat: sed non gemo. scindit:
Non tamen idcirco gemitum dolor exprimit ullum.
Estne dolor? (liceat dubitare) an opinio tantum?
Vanaque pro vero consicta doloris imago.
Nempe malu imprudens plebs aestimat esse Podagram.
Atqui Stilpo meus nullum docet in Sapientem
[Gap desc: pp.122, 123]


page 124, image: s148

Penelope. abnutat Clotho. nam nulla retexit.
Quam semel exorsa est, cum telam absoluerit; illa
Confecta indutum portabere Funus ad Umbras.

LXXXVIII.

Ergo age, et intrepidus Fatis occurre propinquis,
Ludifica Mortem: Podagramque oppone, velut si
Aegida concutias, magnamque merebere famam.
Clarus ab exequiis, etiam post Fata legendus,
Fortiter occumbens. Quam pulchrae [Orig: pulcrae] fascia mortis
Circum texta dabit, sertis fragrantibus urnam!
Serpillisque hederisque, aliisque pedestribus herbis!
Quale incidetur famosis Lemma sepulcris!
Aemula subiicio veteris paradigmata secli [Reg: saeculi] .
Diuersis visenda locis. Wormatia tale
Marmor habet, nigroque inscriptum marmore Carmen.
1. Heic situs est Acragas, in viua calce sepultus;
Nempe sua. potuit nummis vel prodigus heres
Parcere, se Functus gleba tumulauit inempta.
Tale Argentinae stat Templi in parte sinistra.
2. Hic, cuius calcas monumentum, care Viator.
Ut post Fata iacet, sic ante et Fata iacebat.
Decubuit semper pretiosi munere morbi.
Diues erat: bona vina bibit. ne plura requiras.
Cetera divines, licet, exstinctoque preceris
Optima. adhuc sitiunt cineres, impone lagenam.
Cum Norimbergam transirem, in pariete legi.
3. Heic Duo, ne longum mirere, iacemus in uno:
Sebaldus Lampach, cum Lampachoque Podagra.
Tale Selestadii lustratum legimus olim.
4. Hoc Bibiana loca iacet Hospita, et Hostia pinguis.
Re nomen meruisse meum Germana probavi.
Triste puerperium viuorum sustulit Albo:
Erasamque Deae Libitinae scribit in atre.
A Baccho praegnans, sum tandem enixa Podagram.
Ingrata occidit miserandam Filia matrem.
Subscriptum misit dilecta Colonia Rheno.


page 125, image: s149

5. Quo Fato extinctus iaceam, ne quare Viator.
Parca manu leni reliquis sua sila resoluit.
Ebria sed tumido rupit pede stamina nobis.
Incisum viuo lapidi fert tale Vienna.
6. Heic est compostus Fridericus Tympanobombus.
Moribus, et tota vitae mirabitis Hospes.
Annis triginta Solem non viderat umquam [Orig: unquam]
Sobrius: uxoris Podagra crudelis amator.
Ad Diui Stephani dextrum latus exhibet istud.
7. Heic situs est Baylas Podagra cretaque tenaci
Implicitus. non ergo nigre carbone meretur
Umbris adscribi: sed creta, alboque lapillo.
In Wembdingani reperitur limine Templi.
8. Heic iacet Arnulphus Schnargutius. a Podagra qui
Magnam habuit famam, vita melioris egentem.
Viuere enim illius fuit hoc: bibere atque dolere.
In Lavingano stat prodigiosius Agro.
9. Qui situs heic recubat, Medicos, dum viueret, omnem
Inventa superans procerus rusticus arte
Tollere nodosam docuit Stambura Podagram:
Algovio genitore satus, Genitrice Bohema.
Maiorem digitum pedis abscidit, atque fugauit,
Trans istrum Podagram cum femineo ululatu.

[Note:

Simile exemplum refert D. Geilfusius Medicus in suo Libello, Trutz Podagram.

]

Dicitur Augustae veteri pendere columna.
10. Hoc iacet Afra loco, textoris filia Galli.
Heu mihi! quod mater nequeant succisa paterque
Fata redordiri conatibus Atropos obstat.
Forfex, qua secuit mea fila. Podagra vocatur.
Obscuris Basilea notis sic lusit in umbram.
11. Gordius heic iaceo. Podagrae me debeo totum.
Namque adeo nodis religatos torserat artus;
Nomine reque duplex ut nodus Gordius essem:
Par Phrygio. quem non Podalirius Hippocratesque
Soluissent; sed nec Iuvenis Pellaeus; acuta
Mors soluit. stricto valuit plus ense sagitta.

[Gap desc: pp. 126-128]


page 129, image: s153

Nominum et Verborum, Quae Num. 61. in Osca Poesi Q. Ennium Podagricum referente, adhibentur, Interpretatio. Pollentia. Potentia, Scaua. Saeua. Cascar. Senex. Adgretta. Aggressa. Potestur. Postest. hinc adhuc apud aliquos estur pro editur. et Torporatus. Torpore affectus. Taxim, Sensim. Clam. Itiner. obsoletum. Iter. mansit tamen Genitiuus itineris. alioqui debebat dici iteris. Gemursa. Tubere gemitum exprimente. Flatores. a flando Tubicines. Homones. Homines. proprium Ennii. Ambactus. Circumactus. Seruorum epithetum; hic applicatum ad Carthaginem a Scipione Afric. subactam, Am apud Oscos significabat circum. abolitum. in aliquibus tamen servatum ut ambire, circumire. (unde Ambitio, Ambitus) quod Ambitiosi, Candidati honorem prensantes,


page 130, image: s154

circumeant, sollicitent, ut votis potiantur. Impii in circuitu ambulant: praedixerat David. Item, Aqua urbemvel Arce circumfluens proprio nomine Amnis dicitur, tanquam Amnans, id est circumnans vel fluens. amnare enim est circumnatare vel fluere. Vid. nostram Oscam Poesin. Maxumum. non elisa est ultima syllaba. ut passim apud Ennium. millia militum octo. Magmentum. maius augmentum. Oxymus. dicebant Vet. pro Ocyus. Iuvenans. Iuvenescens Impanerata. prorsus abolitum, inuadendo expugnata. Vnose. Simul. mansit una. Benna. Vehiculum. utuntur hoc vocabulo hodieque multi Germani. Aiutant. Aiunt. sicut dicimus pro Arguunt, Argutant. Bocare. Vase vinario. abol. Falla. Fallacia. Futabunt. obsoletum. Composita manserunt, Confutabunt, Refutabunt. Metelli. Milites. Primanus. Tribunus, primas tenens. Manalia. Mavantia, vinum et. Ollic. illic.


page 131, image: s155

Mamphula. Bolus. Vocabulo hoc aliqui Germani adhuc utuntur. aro Vacca. Arna. Agna. Herbilis. Herbis pastus. Rarenter. Raro. Consuetio. Consuetudo. Ardus. Aridus. Gnixus. Nixus. Vett. enim dicebant gnitor vel gnixor: sicut pro nascor Gnascor unde gnatus mansit apud Virgil. Clivem. obsol. Arduum, tropice. composita servata sunt. Decliue, Acclive Dignorauere. Signauere. Calpar. Poculum vinarium, et ipsum vinum. Exanclare. Exhaurire. Anclare Vett. dicebant haurire. Successu temporis versum est in antlare. simplex quoque antiquatum. mansit denique compositum exantlare. Plera. Pleraque Axamenca. Nomenclaturae. axare, nominare dicebant. unde axamenta, Carmina in quibus Heroes nominabantur. Faculter. Faciliter mansit falcem compotum difficulter.


page 132, image: s156

Cretere. Cratere. Gruebat. Pro Veniebat, ruebat. servatum et compositum Ingruo, Congruo. Quactum. Coactum. puto a Quatio. Sartum. Integrum. hinc sarta tecta. Querquerum. Frigidum. obsolet. Cascum. Veterem, antiquum obsolet. Sardate. Intelligite. obsol. Celebrescens. incrementa famae sumens. Laciat. antiquatum. pro quo composita alliciat, illiciat. Gnarigat. Narrat. Ab Osco exsculptum. Doliteam. inutilem. obsol. Celerissimum. Celerrimum. Allos. Digitos. obsol. Cuba. Lecto, ubi cubamus. Catacem. Claudicantem. obsol. Volta. Vultus. et apud Virg. voltus, Hilara. Hilares. dicebant enim Hilarus, hilara., hilarum. Spectu. simplex obsol. mansit aspectu, respectu, despectu. Cossa. Rugosa. abol. Demage. Minus. Topper. cito. obsol. Blennus fatuus. obsol. Munico. unde compos. Communico. Cautim. Caute iam, non cautim tamen isto terminandi modo dicimus sensim,


page 133, image: s157

carptim, strictim et quare non et cautim? Quia. Miniscere. Reminiscere. Sispes [Reg: Sospes] . Sospes. Nex. Mars. mansit tamen neci, necio, necem, neco. eneco. Insipet. Iniiciat a Sipare iacere. Mirum! omnia Composita quoque, cum simplici, antiquata sunt praeter unicum. Dissipo Disiicio. quare? quia.