Comiti in Gottshee et Wels, Domino in Schon et Seiffenberg, Equiti Velleris Aurei: Supremoque Camerario Ducatus Carniolae et Marchiae Wandalorum [Reg: Vandalorum] , S. CAES: MAIEST [Abbr.: ?] CONSILIARIO Intimo, et Consiliario: Nec non Roman: Hungariaeque ac Bohemiae Regis, Supremo Aulae Praefecto. Supremoque Camerario.
QUOD votum Alexandri Magni fuit, Optantis a Scriptore celebrari, qualem nactus fuerat Achilles: ego, mutato voti genere felicius mihi evenisse arbitrabor, assecutus, ut, quae scripsi, legantur a Principe; qualem optare paene immodica cupiditas; impetrare,
etiam invidia videri potest. Ut ut sit; praesentem Tragoediam, CELSISSIME PRINCEPS WEICHARDE, ad te direxit fama nominis tui; ut auderet alienae humanitatis praesidio verecundiam suam superare. Excubat ad fores Palatii quae situra molles aditus nec tamen ante petit admitti ad osculum manus; quam eius originem, mores, indolem formam, habitum incessumque ex me cognoveris. Vate Sulmonensi teste, Omne genus scripti gravitate Tragoedia vincens, altissimi sanguinis et antiquissimi Poema est. Inter Conditores ac Maiores suos numerat Euripidem, AEschylum, Sophoclem: Duosque Senecas, unicumque Lucanum nata Athenis, educata Cordubae, Romae, ad huius staturae magnitudinem perducta. Ex novem Musis, ordine Quintam nomine Melpomenen, officii sui Praesidem agnoscit, ac velut matrem veneratur. Melpomene autem Dea, si quae ulla in Helicone, Apollini dilecta est, tantum non ante Daphnen. Alto passu cothurnata inter sorores incedit, corpore procero, et ad omnem magnificentiam facto. vultus ei nec tetricus, nec mollis. serena tamen ac matronalis pulcritudo virgineam faciem miscet, grandes oculi, supercilia densa: acies oculorum argute vivida: magis tamen truculenta quam blanda. pupilla siquidem et eius volubilis stella aliquo modo fulgurat, ac intuentes, praesertim indoctos, ferit. lubricos aspectus nec patitur, nec facit maiestatis suae memor, et conscia. vestitus illi operosus et insignis: supra muliebrem cultum militariter etiam horridus. quippe et paludamento et cristata casside praefulget; nec mutat unquam [Reg: umquam] . Varium autem ac discolorem habitum Tragoediis suis pro
Argumenti varietate concedit. Soli inter Musas hasta permittitur, tanquam Palladis aemulae: nec non clypeus, cuius vastos umbo vomit aureus ignes. Quod miremur, in illo foedissimum animal, hircum insculptum gestat. neque hoc sibi dedecori ducit, quando et in AEgide Minervae, monstrum longe deformius, caput Medusae praesectum spectatur. Nimirum Deae Symbolis utuntur, non vitiis, sed in vitia pugnantibus sive hircus praemium olim fuerit Tragoedorum, quod Horatius innuit: Carmine qui Tragico vilem certavit ob hircum. sive, quod alii malunt, ut facundius coram populo furerent, vino ex hircinis utribus propinato, mentem per commenta Poetica praecipitatam prius efferarint; insultuum divinorum tanto patientiorem factam. Hanc ergo Pieridem tristium Theatrorum ludis praesidere ci edidit Antiquitas. Quod de Fama quidam cecinit: Ipsa quid in coelo rerum, pelagoque geratur, Et tellure, videt, totumque inquirit in Orbem, In coelo quidem aetherio nil lugubre. advertit tamen, si Luna cum Sole luctatur, si Cometa novus coronatis capitibus diem dicit: si flammatae acies in aete concurrunt: Si mediis ardent in nubibus hastae continuo Vranie consulitur, num terrifica praesagiat, olim in Scenam producenda. Quoties Regnorum Comitia, fluctuantibus consiliis, velutin aestuario fervent; cum Liberalia, Nuptiae, Symposia noctem in diem vertunt; adest per suos Legatos:speculatur, notat, quae sui fori sunt, hoc est, dira et moesta, lamentis digna. verum tamen cum vili plebe ac ligonibus nihil negotii habet. potentioris Fortunae Sceptra ponderat; illustria Heroum duntaxat et Heroidum, facta ac Fata discutit. Quem in usum
creditur in variis Orbis partibus plures Historicos disponere, qui tristes rerum exitus et inertiae Sortis ludibria literis mandent, quid enim aliud agunt Franciscus Rossetus Parisiis in Gallia; Norinbergae in Germania Georgius Philippus Harsdorfferus, viri clarissimi, dum tam diligenter ac scite exemplis Tragicis colligendis animum intendunt. Equidem huic Divae a manibus, calamis atque secretioribus consiliis constituti mihi esse videntur, ut in promptu habeat exhibenda Mortalibus mira ostenta. non mehercule, ut carpat, insultet, exprobret. neque enim pascitur miseriis aliorum: sedin propatulo ponit aliena pericula, Calamitates ostro tinctas; Posteris monumentum, viventibus documentum. Ecce, hac Parnassia [Reg: Parnasia] Gubernatrice gloriatur Tragoedia, et ipsa quoque non multum a Praeside sua abludens, habitu, forma, moribus. Oculi caesii: vultus ex rubore subniger. labia magna, sonora vox: quam cuique affectui attemperare novit. capillis modo defluentibus squalida, cum luget: modo in nodum acu crinali collectis, cum gaudet. utitur plurimum tunica recincta, plerumque pulli coloris quem interior purpura fortius accendit. observatum est, ex confutis siparii segmentis saepe totum ornatum Virginis stare. Caeterum duabus gaudet Sororibus, diversi utcunque moris. altera ferocum feminarum infortunatos exitus et facinora non vulgaria excipit. altera tyrannorum crudelitate immanium barbara facta repraesentat. prior AEgyptum, Scythiam, Phasin, Euphratem, Tybrim [Reg: Tibrim] , Thamesim, Sequannam iam olim perlustravit, solita
inter Maenades bacchari, rotare thyrsum, decurrere iugis montium, insanientis specie. nonnumquam visa est in sepulcra se abdere, bustis egredi, spargere cineres, animare calvas. artificio suo reducit Iasonis Medeam, Thesei Phaedram, Clytemnestram Atridae, Antonii Cleopatram. Prodire cogit Octavias, Poppaeas, Fredegundes, Rosimundas, Clothildes. refert: quomodo haec formosa monstra ferro, venenis, fraudibus, incendiis, libidine memorabilem saevitiam exercuerint. Posterior libentius habitat in Coesarum Regumque palatiis, solers [Reg: sollers] indagatrix profanae vetustatis, Persicae in primis Romanaeque et Graecae. Tiberi funestos dies Neronis ebrias noctes perspectissimas habet. Adstitit lugubri cenae: quum sarmenticii homines, sulphure ac pice fumantes, loco taedarum ad mensam, trabeato fidicini praelucerent. hodieque monstrat Caligulae venefici cistas, Domitiani trepidantis phengiten, saevientis pugio, nem. Haec vidit Herculem, Iunonis intemperie, furentem: eundem in Oetaeo rogo exsultantem. Haec Iocastam et Nedipodem suis cubilibus. extraxit. haec Thyestaeis epulis ultrix assedit quin et si quid diritatis fortasse nostri Seculi [Reg: Saeculi] horror procreat, vulturum more cadaver eminus odorata statim advolat. Fuit Lutetiae. Henrici II: Henrici III. Henrici IV. Fata spectans. Fuit Egrae: quum laniena foedavit Liberi patris orgia; et humanus sanguis effusus commisto [Reg: commixto] vino in pocula rediit Fuit Londini, quum diadematum Caroli I caput Varuaxiana securi praecisum est. Iam vero quidquid cognati cruoris Othomannica Porta effudit; ingenti poculo collectum circumfert; et in tempore iterum
per theatra dispergit. ostentat acinaces, tiaras: quorum fluentes fasciae iam texere vertices, mox colla strinxere. Item solutis arcubus mirabiles chordas protendit, hodie iaculanti, cras iugulanti idoneas, Turcico ritu. Utraque Tragoediae species turbido vultu, acri vigore luminum, agitatis horrore comis spirat odiosum aliquid: ipso tamen adhuc tumultu et pompa non displiciturae. superbe obambulant: crebrius mutant vestigia. irascuntur, audent, amant omnia vehementer. ut recipere sui Senecae in Med Oraculum possint
Nulla vis flammae tumidique venti
Tanta, nec teli metuenda torti.
Quanta, cum coniux viduata tedis [Reg: taedis]
Ardet et odit.
Media istarum, quam in nostros usus selegimus mediam quoque viam ingreditur: mitior, plana fronte; non phalerata, aliquo neglectu cupiens apparere comptior. ampullas et sesquipedalia verba non proiicit, nisi ad indignationem ex composito stimuletur. simplici, et quasi pedestri sermone, tanto altiores sensus reconditos profert. ante omnes Senecae Tragoedias, illi Thebais est: passum neglecta, sed per superbam ignorantiam. utitur tamen omnibus. Thyeste quam maxime. Sacra potissimum Themata persequi studet, utriusque sexus miserandis intenta Fatis. Divinarum literarum gnara, exhibet Adamum paenitentem, Iosephum venditum, Davidem immerita et merita tolerantem. Sub ipsa Nabuchodonosor mugit Daniel videns tonat, Sedecias caecus fremit. Eadem cum Machabaeis contra Antiochum gloriose pugnat:
cum Samsone post vitiorum virtutumque alternata certamina fortiter occumbit. Quid? quod in Purpuratorum Christi Martyrum acta solerter [Reg: sollerter] inquirat. Revoluta Catharinae Rota, spectandi Ignatii Leones, taurus Eustachii, si rursus appareant, huic debentur. Ubique pedem, sed in Anglia quodam modo sedem posuisse videtur. post tot annos Tho: Mori generosam libertatem quotidie [Reg: cotidie] reddit illustriorem, Annae Bolenae famam foediorem Henricum Octavum stultiorem Mariae Stuartae Reginae Scot. caedem indigniorem. Lacrymas [Reg: Lacrimas] haec Tragoedia in potestate habet. flere saepe visa est, subridere vix umquam, splene creditur carere: sed falso; premit, ut caeteris affectibus via laxetur. Talem, CELSISSIME PRINCEPS, Deam; non Latinam Thymelen, non Britannidem psaltriam, aut Gallam citharistriam, multo minus vagantem Cingaram rogamus denique admitti, Ne metuas adulatiicem. Non solet prodigere encomia. scit, summos viros et veras laudes mereri et contemnere. Dabis nunc adeundi licentiam? an adhuc ianua Cothurno pulsanda est? Ut video oblata manu, renidente vultu, quo Musas omnes colis, invitas! Ita Humanitatem hanc Superiament. Permitte nunc ipsam pauca loqui, me tacente, stupenda tibi explicabit Fata maximi Principis, eiusdemque incomparabilis Filiae. Hic Iephte est; haec Iephtias: Pater sacerdos, Gnata victima. quo exemplo, quid in humanis rebus simile aut Fortuna protulerit, aut Natura passa sit; fateor, nondum vidi, nondum legi. Menoecea Creontis; ut victoriam Thebanis propitiaret, ex turri prolapsum vel figmentis adscribo, vel merito irrideo. quam enim haec faci
dementia fuit, temulentum Iuvenem ex alto super hostes ruere, accedente patris imperio. Brutus filium securi percussit, sed militem, sed bellica iura temerantem,adeoque iure temerati belli. Sola Iphigenia Agamemnonis in aequum certamen venire putatur. Quod refuto primo Iephte multis annis antecessit, vero facto: Agamemnon secutus est falso. Nam secundum Ovidium, sicut Mycenidi immolandae cerva traditur supposita a Diana (quod equidem fabulosum esse nemo non intelligit) ita Mycenis Iphigenia fuit immolanda. hoc est, nunquam. Deinde non Sacerdotem egit Atrides, sed potuit patrem postponere Regi classis moram in Aulide soluturo. Tertio: nemo adhuc Timanthem pictorem culpavit, Agamemnonis ora velo obtegentem:quod crederet, coloribus exprimi non posse vultum moesti patris et dolentis filiae mortem. quanto minius sustinere poterat aspectum morientis.
Nostro aevo in Belgio, pater et filius, nobiles, ac militares viri, propter militare flagitium capitis damnati fuerunt mitigavit sententiam Martius Iudex, rei crinxitque ad unum, tristi conditione adiecta; ut alteruter moreretur superstes,alterius carnifex foret. tum enim vero Natura exerere [Reg: exserere] vires fuas. vidisses utrumque primo stupere. deinde in mutuos ruere amplexus et. oscula, manare lacrymis [Reg: lacrimis] quisque mori velle, ut alter vivere posset, ingens pietatis certamen exortum est. filius patri se submittere ad ictum. pater nolle vitam eripere, quam dedisset: neuter cedere. Post longam altercationem et amoris quasi duellum, Genitor Guatum torve intuens, armavit eius manum: pro
potestate imperavit, ut feritet Ita morte sua filii vitam redempturus, parricidali, nec tamen impiae dextrae collum subiecit, volens ab invito plexus. usque adeo verum est, Amorem, licet ignis sit, in sanguine descendere potius, quam ascendere. Quod si reus non sustinuit, vitae propriae conservandae gratia, damnatum alias filium occidere qua fortitudine Iephten praeditum fuisse putabimus, quis supremus Iudex, nulla culpa, nulla potestate, nulla humana lege cogente; innocentissimam Virginem, unigenam, subito casu in sacrificium obiectam, solius religionis caussa, Deo in Holocaustum obtulit. facile est, dicere fecit ei, sicut voverat. sed non facile erat, facere, sicut voverat. Vt amoris tormentum acueretur, Filia se promptissimam exhibuit ut dolor patris exulceraretur,erat unica. Diutius exercendo bimestre tempus definitum; Abrahamo non nisi triduum interea detersa est caligo ex subito occursu oculos animu [Reg: animum] que occupans: posuerant venti et animi procellae:sic quidem, ut novis surgentibus, aliis alios alternatim pulsantibus, nihilominus tandem ad meditatum facinus veniretur. Quocirca non immerito sane, imo prudentissime Credi potest, nunquam tam insolitum, omnemque humanae Fortitudinis modum facinus egressum Heroem Galadinum perpetraturum fuisse, nisi divinitus instinctum, et virtute ex alto indutum: praesertim si consideremus tunc aliquem stetisse post parietem, prospexisse per cancellos immolandum in hac Virgine:quae ob summas dotes vitamque sponte patriae impensam, non tam famae nobilioris mensuram apud posteros, quam gloriae quamdam immanitatem consecuta est. Haec omnia memorabit
praesens Tragoedia. Exponet praeterea humanarum rerum inconstantissimas vices, ut cuncta subito turbine sursum deorsumque volvantur. Exsul regnat: inimici honorant: victor maeret: triumphans gemit, accedentibus monstris, Hostia loquitur, Mystes dolore mutus horret; mactanda occurrit, percussor refugit. Sed mittamus tandem haec funesta Iephtae: Ad te, CELSISSIME PRINCEPS recurrit oratio.
I Decus, I nostrum, melioribus utere Fatis,Unum illudque eximium ad te pertinet. Quod hactenus Iephtae peculiare fuit, tibi Virtus inclyta [Reg: incluta] commune fecit. Ambo ad summae fastigium dignitatis evecti estis, invitatione, non ambitu ut utrique ex aequo Chorus in Actu primo accinat:
Cum Magistratu vacat Aula summo:
Principis laus est speciosa posci.
Sceptra votivis precibus petita
De Genu supplex alius capessit.
Regnet ut Iephte, meruit rogari.
In hoc aequas. in aliquo superas. Iephte, postquam in Principem electus est, esse visus est. Tu quia esse visus eras, electus es. Dotes in te Principe dignas Caesarea vox aperuit, non contulit. Quod vidit, sanxit, declarando confirmavit. Novum spectaculi genus! GLORIAM modestius accedentem liberasti mern repulsae. ipsum HONOREM admittendo honorasti. Cuius ad maiorem cumulum, ut Deus ter Opt. Max. aeternae quoque gloriae
adiicere velit, rite precabimur. Ambergae. Quinto Idus Februarii Anno M.DC.LIV.
Iacobus Balde e Soc. [Abbr.: ?] IESU.
HAbes,Candide Lectar, IEPHTIADEN, Tragoediam; aliquoties olim exhibitam, saepius postulatam;nescio, an iam omnium exspectationi morosa responsuram. Quod placet uni, displicet alteri immo pro diversitate temporum, diversa surgunt ac colliduntur iudicia: neque humanae res aliam tincturam ferunt, mutantur a mutabilibus. Hic plana petit;iste sublimia. Hic sublimitatem constituit in ardis sensibus, et mediocrium verborum affluxu contentus, ad metam iacula dirigit;iste in ampullantibus verba, quantum vis inanibus, totam vim ponit. Ignorantia feroces. Momes largo proventu multiplicat, passim lobis insident animae nigrae. et musca male otiose, peius negotiosa perdunt unguenta. Quid igitur? nihil horum curandum est. gratificatus sum Amica. Absentiam Actorum et debitam personis vivacitatem quia iners typi plumbum non instaurat, ut quivi, supplere conatus sum Argumenti Tragici Explicatione diffusa; et, non nego, per Scenarum serien prolixiore.Caetera Prolusiones docebunt. Liber, cum satietas, vel taedia soporve irrepunt, deponi potest: non item siti Tragoediae cursas, campum suum semel ingressae. Vt autem hac nostra scriptio longiuscula videatur; scito, Bernardini Stephanii nostri (quam celebris Tragoedia FLAVIAM numero Versuum nondum aequari. ut permirum videri possit, toties cum plausu expositam fuisse;nisi si integrum diem, ortum occasumque Solem prorsus in sumpserit. Dabimus fortasse vero nos et altas, stilo vel. haut [Reg: haud] pavilo breviores, si vita et otium suppetant; vix decem foliis staturas. Me nunc saltem iuverit, Germanum popularibus meis, insuetum periter, viam stravisse. Quod ipsum Lyricis ac Satyris tentavimus. Acriora Ingenia pravum minus habile. provocata felicius sequantum
ac, per me licet, superent. Toto anno omnia Theatra Tragoedio personant. eia, producantur in stabilem Lucem: ne doctos voluptate, Iuventutem eruditione, ornamentis patriam defraudare senseamur.
SAcram virgineam Humanitatem CHRISTI IESU, Filii Dei, servatoris nostri, ex Virgine natam, ab aeterno Patre, propter scelus populi percussam, in eiusdemque salutem in Ara Crucis immolatam, exhibemus; in Figura Tragica immolatae Virginis Filiae septae: Secuti duos clarissimos scriptores e Societate nostra, Nicolaum Serarium, et Iacobum Salianum, qui toti in eo argumento sunt, Ac Salianus quidem T.z. Annal Eccl, Vet. Test. pulcherrimum Iephtae Patri Epitaphium, Actionis nostrae synopsin condidit in haec verba. HIc iam et magnus ille Iephte, Galadenae Dominus Israelitarum gubernator et vindex. ab Othoniele octavus: a Legislatore decimus, quem Providentia divina, de abiectissima conditione nat alium, ad summum in sua Republica extulit apicem dignitatis, cuius salutem vir patriae amantissimus antetulit iustissimo dolori suo:cuius libertatem Heros fortissimus luctuosissima unigenitae Filia nece, propriaque orbit are redimere non dubitavit Hic est ille Iephte: qui divinae inspirationi obsecutus divinaeque Tragoediae praeludens propriae filiae non pepercit: sed pro suis omnibus, quasi mercedem victoriae tradidit eam, facinusque perfecit, cui meroto seculorum [Reg: saeculorum] omnium grata posteritas, anniversaria celebritate gratuletur. Abiit e vivis sexto Sui principatus Anno. abiit ad vivos. qui in Domino mortui, sanctitatis praemia sunt consecuti; Anno ante Christum millesimo undeducentesimo pari a diluvio intervallo,
Idem argumentum ante me tractarunt Georg. Buthananus, Scotus, et lac, Cornel a Marca, vir clarist Belga Quum nostram Scenam adornaremus Ingolstadii sane neutrum legeramus. Alterius videndi cura non tetigerat animum:alterius nomen et fama, nec aures. Postea utrumque nactus, perlustrando comperi, etiam tertiae falci messem relictam esse. Vt tanto fidentius nostra quoque publicae luci dare statuerimus amicorum efflagitantium desideriis obsecuti. Diversis Opinionibus agimur. Neuter ex illis ad Mysterium assurgit. Neuter aliquid coeleste divinumque in huius Virginis Fato agnoscit. Ambo morantur tantum modo in barbara feritate lephtae crucianda quippe ä Saliani sententia discordes. in cuius tamen gratiam me Cothurnum induisse profiteor. Itaque necessario aliud Theatrum mihi fabricandum erat: alio apparatu rerum urendum:non minus, quam ad solis ortu vel occasum tedentibus [Reg: tendentibus] diversae viae sunt ineundae Tanto autem Belgam mediorem reperi Scoto, quanto idem vera Fide castisque moribus praestantior est. De hac Tragoedia invenies Oden cantatam in Lyricis nostris, l. I. Od. 33 Miraberis serius editam, cum iam multa Poemata vulgaverim. Si respondeam, gravioris armaturae militiam, ex usu belli, tardius procedere:quid pro argues? Deinde, dum quovis Anno aliam atque aliam scribendi canendique materiam suggerente, in varia dilapsus Argumenta, praelum novis in ventionibus exerceo; paene Veterum oblivia subiere. quin et dispendia. Nam exemplar Dominicum per Provinciam distulerant Venti, contra quos excipit Aneas, rogans Virgilianam Sibyllam:
Tantum foliisne Carmina manda:
Ne turbata volent rapidis ludibria ventu.
Quare ex fuga retrahenda fuerunt. Accessit postremo perturbatio aliqua temporum, inimica bonis Musis. Vti enim quidam illas minime colunt, ita Cultores illarum maxime destituunt Hostibus impuremus, quod iam saepe boum maior cura sit, quam Pegasi. Auctoris Vaticinium quod habetur lib. 2. Lyr. Od. ult, circa fin, putes impletum. Coniurant silvescere Fauni.
COntra quos Dominus iratus, tradidit eos in manus Philisthiim, et filiorum Ammon. Afflictique sunt et vehementer oppressi per annos decem et octo, omnes qui habit abant trans Iordanem, in terra Amorrhei, qui est in Galaad in tantum, ut filii Ammon, Iordane transmisso, vastarent Iudam, et Beniamin, et Ephraim. Afflictusque est Israel nimis. Et clamantes ad Dominum dixerunt: peccavimus tibi quia dereliquimus Dominum Deum nostrum, et servivimus Baalim, et c. Quibus locutus est Dominus. Reliquistis me, et coluistis Deos alienos Idcirco non addam, ut ultra vos liberem. Ite, et in vocate Deos, quos elegistis. Dixeruntque filii Israel ad Dominum, peccavimus. Qui dicentes omnia de finibus suis alienorum Deorum idola proiecerunt, et servierunt Domino Deo. Qui doluit super miseriis eorum. Itaque filii Ammon conclamantes in Gelaad fixere tentoria. contra quos congregari filii Israel in Maspha castra metati sunt. Dixeruntque principes Galaad singuli ad proximos suos. Qui primus ex nobis contra filios Ammon coeperit dimicare, erit Dux populi Galand. Fuit alto tempore Iephve Galandires vir fortissimus, atque pugnatur:filius mulieris meretricis, qui natus est de Galaad, Habuit autem Galaud uxorem, de quis suscepit filios: qui postquam creverunt, eicerunt bephte dicentes. Heres in demo Patris nostri esse non poteris. quia de altera matre natus es. quos ille fugiens atque devitans, habitavit in terra Tob. congregatique ad eum sunt viri inopes et latrocinantes: et quasi principem sequebantur in illi diebus pugnabant filis Ammon contra Israel. Quibus acriter instantibus perrexerunt maiores natu de Galaad, ut tollerunt in auxilium sui Iephte de terra Tob, dixeruntque ad eum.Veni, et est o princeps noster: et pugna contra filios Ammon. Quibus ille respondit: nonnevos estu, qui odistis me, et eiecistis de domo patris mei, et nunc venistis ad me necessitate compulsi? Dixeruntque Principes Galaad ad Iephte. ob hanc igitur causam nunc ad te venimus. ut proficiscaris nobiscum, et pugnes contra filios Ammon, sisque dux omnium qui habitant in Galaad, Iephte quoque dixit ei: si vere
venistis ad me, ut pugnem pro vobis contra filios Ammon. tradideritque eos Dominus in manus meas, ego ero vester princeps Qui responderunt ei: Dominus qui hac audit, ipse mediator ac testis est, quod nostra promissa faciemus. Abiit itaque Iephte enim principibus Galaad, fecitque eum omnis populus principem sui. Locutusque, est Iephte omnes sermones suos coram Domino in Maspha. Et misit nuncios [Reg: nuntios] ad Regem filiorum Ammon, qui ex persona sua dicerent. Quid mihi et tibi est. quia venisti contra me. ut vastares terram meam? Quibus ille responsit, Quia tulit Israel terram meam, quando ascendit de Aegypto, a finibus Arnon usque Iaboc atque Iordanem: nunc ergo cum pace redde mihi eam per quos rursum mandavit Iephie, et imperavit eis, ut dicerent Regi Ammon. Haec dicit Iephte: non tulit Israel terram Moab, et c. Nonne eaque possides Charnos Deus tuus, tibi iure debentur? Qui autem Dominum Deus noster victor obtinuit, in nostram cedent possessionem et e Igitur non ego pecco inte, sed tu contra me male agis, indicens mihi bella non iusta. Iudicat Dominus arbiter huius diei inter Israel et inter filios Ammon. Noluitque acquiescene rex fili Ammon verbis Iephte, quae per nuncios [Reg: nuntios] mandaverat. Factus est ergo super Iephte spiritus Domini: et circuiens Galaad et Manasse, Maspha quoque Galaad et inde transiens: ad filium Ammon, votum vovit Domino dicens: Si tradideris filios Ammon in manus meas, quicunque primus fuerit egressus de foribus domus meae, mihique occurrerit revertenti cum. pace a filiis Ammon, eum holocaustum offeram Domino Transivitque Iephte ad filios Ammon ut pugnaret contra eos, quos tradidit Dominus in manus eius, percussitque ab Aroer usque dum venias in Menith, viginti civitates, et usque ad Abelque est vineis consita, plaga magna nimis humiliatique sunt filii Ammon a filiis Israel. Revertente autem Iephte in Maspha domum suam, ocurris ei Vnigenita filia sua cum tympanis et eboris, non enim habebat alios liberos. Qua visa, scidit vestimenta sua, et ait. Heu me, filia mea, decepisti me, et ipsa decepta es. Aperui enim os meum ad Dominum: et aliud facere non possum. Cui illa respondit: Pater mi: Si aperuisti os tuum ad Dominum, fac mihi, quodcunque pollicitus es concessa tibi ultione atque victoria de hostibus tu si Dixitque ad Patrem: Hoc salum mihi praestis, quod deprecor. dimitte
me, ut duobus mensibus circumeam montes, et plangam virginitatem meam cum sodalibus meis. Cui ille respondit: Vade Et dimisit eam duobus mensibus. Cumque abiisset cum sociis ac sodalibus suis: flebat virginitatem suam in montibus. Expletisque duobus mensib is, reversa est ad patrem suum. et fecit ei, sicut voverat. quae ignorabat virum. Exinde mos increbuit in Israel, et consuetudo servata est: ut post anni circulum conventant in unum filiae Israel, et plangant filiam Iephte Galaaditae, diebus quatuor. Accipe eiusdem argumenti ex praedictis Auctoribus et Cornel Cornelii a Lapide brevem commentarium. Iephte Galaadites. Pater ei fuerat Galaad hoc ipsum et Ioci nomen est Pererius putat fuisse e tribu Manassea Habitavit in terra Tob. Vel Galaaditidis parte, vel finit ima. Ibi stipendia ab opulento principe acceperit. Sal, saepe victor evaserat spoliisque hostilibus toties potitus coepit inclarescere, inde nominis fama, et tandem delati principatus occasio Ser. Nota, spurius lephte non fuit iniuste privatus hereditare paterna. e paternis vero aedibus iniuste videtur exterminatus. Ser. quia et illi iure communi alimenta debebantur. Corn. Tametsi scriptum sit Deut. 23. non ingredietur Manzer (Spurius) in Ecclesiam Dei, id est, hereditatem, publica munera et c. putat Ser. instinctu divino in principem electum esse, Vt intelligas, eundem et caetera, quae consecuta sunt, promovisse. Congregatique ad eum sunt viri in spes et latrocinantes. Milites praedabundi, qui praedas ex hoste captando sesustentabant. Ser. Forte antea iniuste rapiebant aliena:sed postquam Iephten seculi [Reg: saeculi] sunt, non nisi iustas post ab Ammonitis et Philisthaeis praedas egerant Corn. Latro aurem priscis idem erat, quod miles, tanquam lateri Ducis adhaerens: vel a latendo, ex insidiis hosten adoriri solitus. Abiit itaque Iephte cum principibus Galaad, et e. Tempus delati et inchoati principatus, cum maxime furerent Ammonitae contigit post decimum octavum gravissimae servitutis annum Ser. In Maspha. Maspha castellum speculatorium, aliquot erant, hoc trans Iordanem, ubi convenerant Galaaditae, ut contra Ammonitas Iephtae principatum confirmarent. Sal. Corn.
Quae possidet Chamos Deus tuus, et c. argumentum est tantum ad hominem. Chamos idolum Ammonitarum turpissimum, vel Deus muscarum, vel Comus, id est Bachus, nec non Priapus, simulacrum monstrificis coloribus ac membris distinctum. Ser.
Noluitque acquiescere R. fil, Ammon. iuxta illud Lue. quemque suae rapiunt scelerata in proelia causae.
Factus est ergo super lephte spiritus, fortitudinis. sumit ut hic fortitudo pro animi corporique vigore, quod Dei donum sit, vel tantum modo gratuitum, nullam tamen omnino gratiam et sanctitatem infundens : Vel, quod veri similius, aliquam infundens ac imprimens. Ser. Ex corn. Sic: Immisit Deus lephtae spiritum fortitudinis, ardoris, et Zeli ad capessendum bellum contra iniquum R. Ammon. eoque impulsus convocavit ad illud incolas Glaad, et tribus Manassae, et Maspha Galaad, id est Maspha, quae est in extremis terminis Galaad, versus montes Libanum et Hermon, his enim maxime et proxime imminebant vicini hostes Ammonitae.
Quicunque primus fuerit egressus. five pecus sive homon ut volunt apud Ser. Procopius. S Chrys D. Th Lyranus. cum interim Iephte in particulari nihil determinaret. Sal.
Quaeritur, an peccarit [Reg: peccaverit] ? Vovendo: non reddendo S. Ambrosius. Reddendo: non vovendo S. Th. Vovendo et reddendo. Tertull. Nazian. Procop. Chrys. apud Corn. qui tamen mediam viam ingreditur. per se illicitum votum sine noxa explevisse excusari Iephten posse, vel a toto, vel a parte per ignorantiam et Religionis Zelum, quod simplici candido ac pio animo putaret se hoc voto obligari ad filiam immolandam, eo quod ipsa prima sibi occurrisset. Erat enim rude hoc saeculum et casuum conscientiae ignarum. Ac lephte erat homo militaris. milites autem putant se suis iuramentis et votis etiam perperam factis obligari ex religione et veneratione, quam debent Deo. Ita S. Hier in cap. 7. Ier excusat Iephten per ignorantiam invincibilem, quod intentio offerentis esset bona, etiamsi oblatio mala, eo quod illo rudi aevo non esset Prophera, imo nec summus Sacerdos, ait Abul qui seiret hunc casum resoluere, huc usque Corn, quae superaddit,
ex Ser. citat, excusante Iephtae factum. I. Quia cum Dei veri cultus tam saepe, et tam diu collapsus esset (post tot irruptiones hostiles et Apostasias Israeliticas) ea iam apud Israelitas obtinuerat opinio e Gentilium erroribus petita, Deo istius modi sacrificium gratum esse. II. Exemplum Abrahami respiciabat, sicque illum recte imitari putabat: et fortasse, ut indicat D. Aug. sperabat, fi sacrificium Deogratum non esset, impeditum iri instar illius Abrahami. Gen. 22. III. Magna etiam in eo fidei laus fuit, quod, ur idem notat Aug. maluerit votum reddere, quam dolori suo obsequi IV. Credebat, in quit idem Aug hanc Virginis animam bene recipi, seu in coelum evolare, quae non se ipsam voverat immolandam: sed voto et voluntati non restiterat patris, et Dei secuta fuerat iudicium. V. Boni communis publicaeque salutis erat peramans; ideoque verebatur, ne si votum non expleret, indignaretur Dominus, ac se populumque totum calamitate afficeret aliqua. VI. Valde ipsam movebat, quod tam nobilum de tam ferocibus ac superbis hostibus, statim post votum adeptus esset victoriam; ut certo persuaderer suum Deo haut [Reg: haud] displicuiste votum; ideoque ipsi a se iam satisfaciendum, Claudit corn. hoc punctum. Hinc lephte a nullo Propheta vel Pontifice legitur reprehensus; sed ab Apostolo et Ecclesiastico laudatus. Cur ergo nos eum damnemus? Haec ideo quoque proferre placuit, quod in Tragoedia plenius intelligenda suum usum habeant.
Dicendum tamen: Iephten et sancte votum concepisse et sancte explesse [Reg: explevisse] , quod infra probabitur.
Percussitque ab Aroer Civitate quam Moabicis olim eripuerat Amorrhaeus Rex Sehoni; viae Sehoni Israeliae: ab iisdem per trecentos annos habitata. Sal. Ser.
Usque dum venias in Menitb. Urbem in Hammonitarum termino, non procul Rabba, meridiem versus. Sal.
Plaga magnanima fuit ergo et victoria magna nimis, hirculenta, et magnae fortitudinis, adde et insoliti voti effectus.
Humiliatique sunt filii Ammon. Confirmatio. isto sequendi modo scriptura semper aliquid vehemens significat.
Occurrit ei Vnigenita filia sua, cum tympanis et choris, Maximis laetitiae signis, ut illa tempora ferebant, derivata consuetudine a Maria sorore Moysis. Ser. Porro S. Iustinus q. 99. ad Orthodoxos, apud Corn. hic ait: Diabolum fecisse, ut filia cum cit hara gratulans patri victoriam, prima occurreret, ut lephte filiae unicae amantissimus votum violaret. Iephten vero hanc tentationem vicisse, ac filiam votam immolasse, ad testandam suam erga Deum pietatem: ideoque cum Catalogo SS. esse adscriptum.
Qua visa scidit vestimenta sua. More plangentium Iudaeorum. Mirum! in medio triumphi tumultu, visa filia statim paternam mentem subiit voti reddendi necessitas.
Et aliud facere non potero Quasi dicat: Votum iam editum retractare nequeo. quare ex illo utpote primo occurrentem immolare debeo. Addit Corn. Hinc patet. Iephten non intendisse vovere solum animal immorabile, sed et hominem, imo filiam, si primo occurreret, sic enim ipse illud hic interpretatur. Nemo autem melior est mentis et voti sui inrerpres, quam vovens. Quod tamen, Ser non probat, sentiens nihil determinate voluisse. Terror hostium et insultatio, in procinctu stantis ardor, impetus bellandi, communis boni periculum, tam exactam voti modum non expresserant.
Fac mihi quodcunque pollicitus es. Vide et admirare in hac filia animos, obedientiam, religionem, et amoren patriae quibus se morti et immolationi generose et alacriter offert. potuisset enim ipsa patri replicare. Ego non vovi me Deo immolare. Nec ut, o pater, es vitae meae Dominus, ut me invitam devovere et mactare possis. Nolo ergo adolescentula et illiberis mori quare votum tuum irrito et dissoluo. sed noluit. Timebat enim, ne, si ipsa mortem recusaret, poena violati voti in patrem et patriam reciderer: ac victoria accepta in cladem convertetur. Corn. Porro Deus id fieri permisit, ait Ser. gravibus de causis. I. est: ut mortis, quam Christus Dominus causa nostra. non voluntate tantum ac desiderio, sed effectu uiam ac re ipsa perlaturus erat, figura esset clarissima. II. Vt splendesceret magis Iephtae fides, et summa erga
Deum religio; a qua cum neque rei tam charae amisso, neque posteritatis amor, neque praesentis futurique temporis tam acerbum vulnus deducere potuissent. III. Vt similiter eximia tenerrimae Virgunculae fides, erga Deum religio, erga patrem patriamque totam pietas, et praecellens animi magnitudo, velut speculum, in quod Orbis terrarum totus posset intueri, publice statueretur. IV. Vt intelligeret Mundus universus, quam acurate, diligenter et inviolate, quocunque vel consilio bono vel divino monitu ac instinctu vota essent, Deo reddi deberent, etiamsi mille gravissimae occurrerent difficultates.
Dimitte me! ut plangam virginitatem meam. id est, aetatem meam virginalem nuptiis opportunam, sed sterilitate ex voto patris damnatam sine prole et herede mori, erat illo aevo triste ac dedecorosum. Corn. Credebatur autem esse gratissimum Deo, populum illum augere sobole: ut Abrahae semen stellarum instar multiplicaretur; ex eaque posteritate nasceretur demum Messias. Quae ratio iam post adventum Christi cessat. Virginitas ante foecunditatem [Reg: fecunditatem] commendatur. Ser. Cur in montibus? Non ut Rabini fabulantur, Prophetas et doctos quaerens, an teneretur, sed quia haec loca resonant plangoribus. Ser. Verbo: quod tota illa regio montosa sit. Corn. apud quem vide et Threnum filiae Iephtae ex Philone Biblico.
Duobus mensibus. Non annum petiit; duos tantum menses. An imminebat etiam festivitas? Iuste concessum hoc tempus Vterque in re tam gravi causas habuit suas. Ser. Reversa est ad patrem suum. Non poterat elabi fugere? suadentibus aliis tardare? Ser. Audi S Ambr. Quod in spectatis viris plenum miraculi est: hoc in virgine multo magnificentius, multoque illustrius deprehenditur. Nec fletus aequalium movit puellam, nec dolor inflexit, nec gemitus retardavit, nec fefellit hora. Rediit ad patrem, tamquam si ad votum rediret et voluntate propria cunctantem impulit. et c. cx Corn.
Fecit ei sicut voverat. Rabini et ex eis Lyranus, Varabl. tradunt, scribas et sapientes Hebraeorum. intellecto hoc Iephtae voto, consultos respondisse, posse mortem filiae naturalem, a patre voto promissam, commutari in
mortem civilem, videlicet in vitam religiosam et castam. itaque factum esse. Quare filiam hanc non fuisse occisam a patre sed fecisse se Nazaraeam, id est religiosam et quasi monialem. Verum sententia haec falsa est, et plane repugnat huic versui. Fecit ei, sicut voverat atqui voverat eam Deo non tantum mactare, sed et in holocaustum offere, id est, iugulatam totam cremare et comburere in honorem Dei (hoc enim exigebat holocaustum) ergo revera eam iugulavit et cremavit. Ita sentiunt apud Corn. S. Aug. Beda Procop. Rupert. Abul. S. Ambr. Ser. Sal. Tertull. S. Hier. D Th. Suar Less. Azor, aliique passim. Iudaeorum figmentum respectat: ne filii Dei Christi IESU Messiae nostri (quem venisse negant, multo minus perfidiae Iudaicae tormentis sublatum) a patre sacrificati aliquis hinc typus ducatur, Ser. Nulla enim illius expressior fuit figura, quam haec filia virgo immolata a patre pro salute Israelis Sal Corn. Fuit utique clarissima et Isaac immolandus, sed tantum immolandus. Substitututus enim fuit Aries in vepribus, praesignavit ille pro Mundi peccatis, non purum hominem, sed Dei filium ex Virgine incarnandum, in consummatum sacrificium, Deo Patri offerendum esse. Futuri autem erant Haeretici, Manichaei, Basilides. Aliique; qui dicerene Christum non vere passum, sed tantum in phantastico, aerio corpore, vel substituto Simone Cyrenaeo; (quem admodum Aries Isaaco, ac post In fabulis, Iphigeniae cerua substituti fuere) decuit ergo in tanta Mysterii dignitate, quod haud dubie Christianae religionis caput est; reali morte unigenitae Filiae, nocentissimis erroribus occurrere. Dices. Deus ergo crudelis. Respondet Serarius. Hoc quidem hinc Ethnici obiiciunt. Sed qui ius habet in nihilum etiam redigendi, petiit ob altissimas causas semel verum hominis holocaustum: semel voluntarium, sed effectum impedivit, quanta ergo crudelitas!
Denique idem Auctor, praeeunte S. Anselmo, sequente Saliano, non obscure faventibus aliis, praesertim SS: Hier et August. Iephtaeum votum ac sacrificium sic defendit absoluitque et aeternitati consecrat praeter enim supra dicta: I. Spipitus idem in Iephte fuit, qui in Othoniele,
Gedeone. At is non solum corporis animique vim ad bellandum dedit; sed etiam ad religionem cultumque Dei augendum. II. INstinctum a Deo hoc votum edidisse hinc convincas. Nisi enim spiritui, qui in Iephte fuit, votum votique huius effectus adscribatur, otiosus paene fuisset spiritus, neque praeclarum aliquid egisset. Nam vel solius in Ammonitas transitus fuisset causa; quod equidem nil magni; vel etiam victoriae, Si hoc me it etiam existimandus idem spiritus causa eius, quod inter transitum illum et victoriam interponitur; simulque cum transitu et Victoria describitur, voti scilicet. Fuit causa primi et medii: victoriae causa Deus (Filia certe statim illi adscripserat) utique et voti: ob quod dedit. considera verba. Si tradideris, et sequitur. quos tradidit in manus eius. Conditio annexa fuit, qua impleta pater merito se putavit obligatum. Ser III. Nulla in Scriptura reprehensio Iephtae, vel in vovendo eius inconsiderantiae ac temeritatis, vel in reddendo crudelitatis summa potius laus. 1 Reg. 12. Hebr. 11. IV. Mirandum, cum omni tempore quidam timorati et periti sint, non fuisse commonitum, non absterritum. D. Non emanavit. R. Falsum est Laceravit pater vestes, ingemuit publice occurrit Virgo Datum Spatium 2. mensium, et c. V. De nulla ipsius poenitentia constat. quando enim? ante vel post? et tamen viri apud Canonicos scriptores laudatissimi barbarum hoc facinus, si quidem tale, dubio procul ad omnium hominum horrorem redarguissent. VI. Iephtz fides laudatur. Hebr. 11. Vbi autem magis apparet. quam in hoc facto? VII.Abrahami obedientia. et sacrificium in masculo stetit debebat etiam in femina (quae prima seduxit) Christi Caro moritura praefigurari, vera morte: et vere virginea caro interimi Quam autem filia prona fuit? in ipso vestigio consensit, fac mihi quodcunque pollicitus es. Dum omnia armis fulgent, dum pompa et laetitiae fervent, cum subite omnia horrore mutarentur. stetit animo. tenera virguncula mortis sententiae addicit, de victoria exsultat, patriae bono se impendere parata est, gratulatur patri. Hos im potus. pari constantia, mollis sexus non protrudit. D. Transgressus est Iephte Naturae legem R. Quid quid iubente, excitante Deo sit.
non est peccatum. Abrabam animo iam iugulaverat Isaacum D. Cur Deus gladium similiter non avertit R. Ob rationes supra dictas.
Exinde mos increbuit, etc. ut plangant Filiam Iephtae diebus quatuor. Funebribus encomiis et querelis illos quotennis exegerunt Cur? I. Ob praeclarissimi facinoris memoriam. II. Ut intelligererur, vota quantum vis difficilia reddenda esse III. Vt quae gaudii cum tympanis fuerant confortes, effent et luctus. ser. Figura et Figurati, Filia lephta et Humanitatis Christi, Uni genita et Uningenita Comparatio. IEphitas, virgo obiit: Christus, etiam ex virgine natus, uterque in florentissima aetate. II. Filiae fecit Iephte, sicut voverat: Christo Pater, sicut ordinaverat. III. Illa ex voto Patris immolata ; Hic ex decreto. IV. Vterque pro totius salute populi voluntaria victima. Vterque morte sua patrem honorare voluit, dicendo, Fac mihi, sicut pollicitus es. Et quidem Christi agonem, sicut a Iepatiade repraesentatur, clarissime descripsit Isaias c. 53. V. III a planxit prius Virginitatem fuam in Montibus. Hic deflevit sterilitatem suam, ratione effetae et in fructuosae Synagogae. Flevit super Ierusalem. O si cognovisses et tu, etc. Montes Christi notissimi; Mons Thanor, mons Oliveti, mons Calvariae VI. Duo menses, sunt figura Christi ambulantis super terram, ante mortem Quid nocet, ipsos duos menses intelligere, qui passionem proxime praecesserum. Ser. vII Iephtias expleto tempore redivit ad Patrem, Christus de se ipfo. Exivi a Patre, et veni in Mundum: iterum relinquo Mundum, et vado ad Patrem. Cumque se aliquoties impiis manibus Iudaeorum subduxisset tamen tempore decreto divinitus rediit Hierosolymam immolandus VIII. Hinc mos: ut quotannis in Ecclesia, quatuor diebus potissimum sanctioris habdomadae, feria IV.V.VI.et Sabbato mortis Unigeniti filii Dei luctuosissima memoria renovetur. Hinc Threni Hieremiae. Hinc aeris campani Forique instititium: crepitacula lignea. Musica nulla. solae exequiales laudes amantissimi Domini. pro omnibus in mortem traditi, ex cathedra peraguntur. caetera luctu et silentio serpent.
Nota. Samaritani, Sichimitae, quotannis sacrificium filia lephtae, ut Deae instaurarunt, impie quidem, vide tamen, quo Virtutis fama percrebuit. Ad quantam dignitatem vel figura Christi assurrexerit At enim Figurati vera et per Orbem decantata Divinitas, et sepulcrum est gloriosum. Ser.
IEphtae filiam Philo Seilam appellat. sed certi nihil habetur. Nos Menulemam vocamus, causas accipe. Non alibi facile leges, Christi Domini typum a puella expressum. expressit lephtias, Menulema a nobis dicta, hoc est, transportis per anagramma literis Emmanuel. nobiscum Deus: proprium utique Verbi Incarnati et dignissimum Nomen, Isa. c 7. Matth. I. Qui semes ipsum exinanavit, formam serui accipiens, in similitudinem hominum factus; et habitu inventui ut homo, dignatus est a femina praesignari, formam Virginis accipiens, in similitudinem Virginis factus, et habiti inventus ut Virgo. Qua specie apparuisse quoque seimus Gregorio Nazianecno et Laurentio Iustiniano: habuisseque olim templa titulo S Sophiae dedicata; nuncupatione aeterni Patris Sapientiae conformi. quem loquendi exhibendique modum mulio ante Iephtias, amabilis Christi figura suggessit, Ex hoc puncto plura dei duximus. II. Quum enim Tragoedo intra septa sua coercito, quam minimum liceat; necessario saltem concessae illecebrae ex ingenio conquirendae erant. Cristatas acies, spectacula, volantes Daedalos, machinas peregrini artificii, monstra, grallas, petauros, frugalis paupertas non admittebat. Sed neque Horatianae leges. quibus monemur Medeas, dum cruente saevium, dum lacerant infantes etc. subducere. Atqui sacrificium filiae Iephtae si intus peragitur; quid restat; inquies, nisi fastidiosa comploratio, dolor mutus, personata calamitas: ubi spectatorum eventibus inhiantium pathetica voluptas ubi oculorum curiosa incendia aurium horror, animorum affectus, pectorum in laeto pavore subsultus: An igitur
haec omnia pendent exauro! an Tragicum nihil est, nisi quod pretiosum! Non possumus tenues Helenam divitem pingere: pingamus, ut quimus, formosam Hoc conati sumus. Sumptuosis Comicorum Phaenomenis unitum militem AEgyptium substituimus, totius Tragoediae pondus subeuntem, et quasi animam. ut ex decursu patebit. Hic miles Ariphanasso est, quondam inter latrones affecta Iephtae praecipuus. quae fiducia hominis. Principis Filiam Iephtiaden castis amoribus ambit. spe potiundae ciurat patrios Deos, obstaculum spei, sit proselytus. Hebraeis accensetur. Approbare se gestiens procus, contra Ammonem protectus in omnia belli discrimina vadit, iugalem coronam meriturus. Vt autem a Fortuna circumagitur! ut lamentabili Fato denique se frustratum sentit, conqueritur, ingemiscit! Melius legendo cognosces. Tristis Historiae exitus et insperata vicissitudo, quam Menulemae fatalis occursus interitusque miscuerunt, commodius exhauriri, certe exhiberi non poterant, quam Personae occisam Iephriaden amantis atque lugentis consortio. Quod ipsum pietatis Mysterio vacare noluimus. Quid Cantico Canticorum celebrius: illud occasione Nuptiarum cum filia Pharaonis scripsisse Salomonem censet Cornelius noster In Prolegomenis quare ad eam grammatice alludit, vocans filiam Principis: et cum ait, cap.I.V.9. Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te omninoque antelapsum scripsisse, colligi posse putant Salmeron Bellarm lib.I.de verbo Dei cap. s. hic apud eundem Cornelium a Lapide. Vtque haec sententia inter aliquos controversa sit: illud tamen in confesso est, Cantico isto Christi et Ecclesiae amores exprimi. Audi S. Hieron. in Prologo galeato. Salomon in Cantico Ecclesiam iungit et Christum, sanctarumque nuptiarum dulce - canit Epithalamium. Honorius Augustodunensis ait, sensum literalem esse de Filia Pharaonis. allegoricom de Ecclesia, et quacunque Anima ad Christum conversa. Quibus autem quantisque Pharaonissa suspiriis quaerit Salomonom suum, ut osculetur osculo oris sui! si typum spectes; Ecclesia gentium infidelitate nigra, sed postea fide formosa, surgit et circuit civitatem per vicos et plateas querens Dilectum suum ex dilecto, Christum
Iesum dignantem in Sponsi nomen ire. Ita S. Chrysoft. Homil I. de virt. S. Ambr. serm. z. psal. 118. S. Bern. serm. 25 in Cant, Nos ex adverso ludimus. Christi sacram Humanitatem Menulemae virginis specie tectam, revera tamen viri; vir AEgyptius concupiscit, revera tamen puella sicut enim Menulema tenera inflexione posita, in virile nomen Emmanuela commutari potest; ita ARiphanasso in feminem Pharaonisse, explica et repone literas [Reg: litteras] huius nominis, suaviore sono pronuncianda [Reg: pronuntianda] , non Ariphanasso, sed Pharaonissa tibi occurret; ingeretque faces illius taedae nuptialis, quam coeleste Salomonis Epithalamium accendit. III Cum in Act 2. Scena. 2. legeris, Herculea manu colla deiecta: nolim, credas, Herculem fuisse Samsonis synchronum, quod tamen aliqui tradidere. lephte et Ammone longe vetustiorem faciuntEuander apud Virgilium, AEneae certamen Herculis cum Caco memorans; itemque Achelous apud Ovidium, quam vis fabularum aetates astruere vel indagare, paene super vacaneum videatur; non minus, quam discere numerum Sirenum, vel Tridentis Neptunii materiam.
IV. In Act. 2. Scen. 7. Classicum et conflictus; in Act. 3. Chorus militum; saepe versibus intercisis, heteroclitis, anomalis quandoque inversis exprimuntur quod exemplo Senecae non caret. Nam in Tragoed. Oedipo, Act. 2. Chorus hoc artificio constat. Quia populare carmen Baccho decantatur; Baccharum temulentia inconditu aliquid sine ordine eructat. Scias orgia celebrari. Nobis imitationem suasit bellici conflictus truculenta species; in quo quia omnia susque deque vertuntur ac ruunt: Ia Act. 3. autem, quia filia intempestive Patri obvia, turbato victoriae cursu plausum in planctum vertit; accommodavimus cantum rei. Cothurnum Scenae. V. In Act. 3. Sce. 1. refertur, quomodo Iephtias Sacrificium Isaaci acu pinxerit, ominose scito huius generis imagines non fuisse Hebraeis inter dictas: teste Iacobo Bidermanno in sua Herodiade, VI. In eodem Act. 3. Scenam tertiam consequitur Scena tubarum intercalaris, nemine loquente. Neque idcirco theatrum contra receptum morem vacare censeas. quippe interea utrinque ad occursum spectantia adornantur. et vero necessario exspectatio Reditus Iephtaei vapacuanda erat. et acuetur autem; si minimum
per octavam horae partem (nos etiam quarta usi sumus) victoris exercitus tubae intra proscenium audiatur; modo sonore conciso, quasi per montium oppositus, concava vallium, confraga silvarum iretur; modo productiore concentu, tanquam patentiore coelo, viciniore loco. Haec usque eo, donec cum pompa Pater in theatrum progressus, ex improviso in filiam impingat. VII. In Act. 3. Scen. 4. Act. 4. Scen. 1. 3. et 4 Audies gemitus, et lamenta lephtae, vatiis affectibus agitati. Non enim est culpandus luctus, ait hic Serarius. Quis pattem niso mentis inops in funere Natae flere vetat? Considera. quid sancti viri de superior eatque inferiore homine scripserint In Iephte natura et religio pietas et dolor certabant. quis vicit? qui unigenitae suae non pepercit. Non deflevit vorum suum, inquit Ser. sed tristissimam filiae mortem suamque orbitate. posse autem in eadem re rationes causasque inveniri diversas, ob quas illam recte velit unus, recte item nolit alter, probat ex S. Tho. VIII Act. 5. Scenae 3. ansam praebuit S. Chrys Hom. 14. ad.populum in Iephten invectus, sed tantum modo declamatorie. Novi, inquit, quod in fidelium multi crudelitatem et inhumanitatem nobis exprobrant propter hoc sacrificium. producimus ergo Bagloam barbarum: qui, dum Iephtaeum facinus execratur [Reg: exsecratur] , nostris usibus seruit IX. Act. 5. Scenae. ult. media pars, nom obscure ad Christi patientis Mysteria alludit; seque paulatim Figura in Figuratum evoluit Id enim vero agebatur Huc Serarii Salianique respexit pia iudicandi felicitas. X In littore fumus. Tragoediae syrma pullo velamine inducitur, trahitque secum Hebdomadae sanctae complorationes finitur threnis. post asteriscos tamen, quos ultimo folio invenies, aperit se coelum et gloriosa Christi Anastasis. ideo distinximus: ut, si quis Senecae Herculem. Oetaeum non damnaret; iustius nostrae quoque imitationi ignosceret: quam quam magna in utroque disparitas ibi enim Hercules post fata gloriosus apparet, in ipso exitu Tragoediae. Aureum seculum [Reg: saeculum] , quod ex Christi morte; in sine nos promittimus, luctum temperat, non aufert omnino. Omnis illa hilaritas procul ab oculis, eminus scintillat, et vaticinio modice praegustatur. Caetera omnia adhuc maerent His initiatus, quisquis es, nostra lecturus specta; spectaturus lege.
PERSONAE. Iephte, Iudex Hebraeorum nonus. Iephtias Menulema. Filia. Ariphanasso. Assecla Iephtae praecipuus. Legati Galadini ad Iephten. Ammon. Rex Ammonitarum, hostis Hebraeorum. Beharola [et] Iaramazda, eius Palatini. Orator Iephtaeus, Ad Ammonem Regem. Aodus [et] Baracus, Domestici Menulema. Exploratores Galadini. Nuncii [Reg: Nuntii] duo. Bagloas barbarus. Chorus Asseclarum Iephtae. Militum. Sodalium Menulemae. quas inter,primariae Rachel, et Thamar.
PRofunda coeli testor, et Solis iubar,
Qui stare rapido iustius in curru, stetit:
Donec subactis quinque totas Regibus
Acies recisas Noster aequavit solo.
Et te Manassen cuius ad stirpem nepos
Demitto ramum: cumque cognata tribu
Cineres paternos testor; eiectum domo
Livore fratrum, vindices poenas tamen
Sumpsisse nunquam. Damna, contemptum, fugam,
Fugaeque iuncta mille perpessus mala.
Nihil regessi sontibus; quodque miseris
Lucrum vocatur, fortiter fui miser;
Extorris, indefensus, infelix, egens,
Nec vindicandi causa deerat, defuit.
Animo voluntas prava non poteram dolos
Iniuriasque strenua ulcisci manu?
Nisi forte lateri vile ferrum hoc exprobrat:
Vanique Iephten frigidum pulsant metus!
Aliud loquuntur bella, caedes, funera.
Quisquis resistit hostis, in praedam iacet.
Nostrum quod autem denique est piaculum
Quod profugus erro Bruma bis posuit nives:
Ex quo per omneis [Reg: omnes] tractus aerumnas feror,
Sine crimine exsul hospes in certitatis,
Vetiti cubilis erimen alienum luo:
Habeorque solo secelere Genitoris nocens,
Infausta proles: ergo non licuit mihi
Libare primos, sorte nascenti mala,
Sine nube Soleis! odia sustinui prius
Quam nosse potui. luce vix visa bene,
Agitant ab utero matris. infantem quoque
Invidia iam damnarat. Incubuit viro,
Succrevit annis, atque vites cum pari
Sumpsit novas aetate. Post obitum patris,
Mutare patrium cogor immeritus solum;
Parvos penates, Coniugem mecum trahens,
Thalamique fructum Filiam: sed unicam.
In hac propago tota stat, non altero
Subnixa sexu. sic quoque agnosco Dei
Celebroque gratum munus. et numerom et marem
Quamquam una tantum, pensat. et tanti est mihi.
Fateor. labores sola permulcet meos,
Dum Tobitanos versor inter accolas:
Vnusque contra Fata luctor ac famem.
Venalis olim Martis invasi viam:
Et nunc feras trucido, nunc homines feros,
Alimenta librat gladius: ut cibos emam,
Manus et arma vendo. Vitae prodigus,
Nullius heres, miles omnium, sequor
Aliena castra: remque et ex hasta meae
Suspensa vitae fila bellator geor.
Hac lege signa nostra praesens adpetit,
Haec capta bello spolia partitur cohors.
LEgatI. Nisi ludit oculos error, aut captos tenet;
Per tot viarum spatia quaesitum diu
Virum occupamus. barba, caesaries, color.
Et praeliari vultus ira nobilis,
Totumque corpus arduum spirant Ducem,
LEG. II. Alloquimur, ipse est. frontis agnosco notas.
Veterem iuventam torvus ostentat decor.
LEG. II. Magnanime Iephte. IE. Qui meum nomen viri
LEG. I: Tuo, rogamus, liceat ad fatu frui.
IEPH. Qui me salutant? LEG I. Ex Galadino suum
Missi Senatu Principem, cives tui.
IEPH. Removete titulos: exsulem fratres mei.
LEG.II. Legeis [Reg: Leges] et enses, et tribunal inclytum [Reg: inclutum] ,
Summique totam te Magistratus volunt
Penes esse summam. IEPH Nonne vos estis, quibus
Displicuit olim, nunc petitus in Ducem?
Displicuit autem! mollius facto loquor:
Veluti cadaver sontis horrori fuit:
Orbum, indigentem, funere atratum patris,
Sedibus avitis eque natali solo
Eliminastis [Reg: Eliminavistis] , nonne vos Illi viri!
LEG. I: Errorem an o dium, facinus admissum vocas?
Voces utrum vis, dum reis neutrum imputes.
Miserere patriae. IEPH. qua expulistis, LEG. I: civium.
IEPH. Qui me expulerunt LE.I. qui reposcunt supplices
Et nunc vel humeris altius referent suis.
Miserere fratrum, sanguinis certe tui.
IEPH. Fecere qui pudenda LE I. Qu os facti pudet.
LEG. II. Avus ille noster, cuius in somnis vigor
Fatidicus et secreta rimati sagax;
Noctu loquentis certus interpres Dei:
Quamquam nefando venditum fratrum dolo
Compedibus arctis durus onerarat chalybs;
An non per omnem deinde sublimis Pharon
Pietate crimen vicit, ac mangonibus
Ignovit ultro? Saeva cum premeret fames,
Populis aristas. regis e curru, velut
De nube sparsit. Tu piam mentem quoque
Ad molliora flecte. si damnas reos;
Habes fatenteis [Reg: fatentes] , si faves obnoxiis;
En deprecanteis [Reg: deprecantes] . nostra, permittas modo,
Perenne nomen culpa restituet tibi.
LEG. I. Placare fatis, nosque subiectos rege;
Tuoque nutu verte belli cardinem.
Felicitatem nullus oblatam fugit.
IEPH. Ignarus, isto nomine aerumnas tegi.
LEG. I. Quis sceptra spernat? IE. sorte contentus sua.
Regnum obtulistis: aliquid in nobis puto
Regno esse maius: quod dare animosus potest
Sibi quisque miles: iam dedit Iephte sibi.
LEG. II. Privata si te permovent minus bona:
Saltem obstinatum publica exorent mala.
Erramus, ut quae navis acta per fretum
Dubiam procellis scindit incertis viam.
Rectore nullo. certa tu miseris salus.
Accede puppim, prora parebit tuo
Moderanda clavo laxa tu Zephyris potes
Implere vela: solus insani maris
Sedare fluctus: solus expositum Africo
Firmare malum, dulce sidus omnium.
IEPH. Cum circumactos saeva tempestas rotet;
Suscipere clavum iubeor eversa rate.
Quam turbo caesis penitus illi fit vadis.
Tunc, cum secundae Sortis in placido sale
Spiravit aura; ne quidem in transtris sedens
Permissus imis, triste ventorum otium
Supplere remo. certa iam miseris salus,
Extemporalis iam gubernator scio
Afflare ventos: solus insani maris
Arcere fluctus dulce iam sidus vocor.
Qua dote vobis iste fugitivus placet?
LEG. I. Placere Summi qua Duces belii solent:
Virtute, fama, Marte, fortuna, manu.
IEPH. Bellona, non natura, sic docuit loqui.
Nec me probari video, sed gladium meum.
LEG. I. Ammonis omneis [Reg: omnes] quotquot agnati sumus,
Si Dominus esse respuis, servos facis.
IEPH. Necessitas expressit haec suspiria!
Solo timore colitis infida est, Honor,
Fragilisque glacies, tremula quem defert manus.
Apparet esse marmor, apparet nitens:
Solidamque mendax spondet adituris viam,
Ceu solida tellus flante resolutum Noto
Fallit labanteis. Lubricum figit pedem
Terrore solo plebis electus. metu
Tanquam gelu vos horrida astrictos mihi
Formido sistit. firma sperem foedera
Et corda ab istis! nempe, postquam vicero.
Tepefacta pennis mollibus Favonii,
Iterum liquescent. fluxa popularis fides:
Donec timore pectus ac venae rigent,
Incerta durat. si parum remiserit
Hostile frigus; mobile antiquum tenet.
Calidoque levitas impetu prior salit,
Promissa cum fulgore subsidunt suo.
Lucens honoris crusta, quam vester modo
Glaciare visus pavor, in instabiles aquas
Reditura, Iephten fabulam mundo dabit.
An dabitis ipsi? rursus expellar foras.
Ingenia novi vestra nunc summo gradu;
Mox statuar imo ludicrus Princeps loco.
LEG.I. Si quid sacri sanctique, si quid Numinis
Verenda seruat Arca: perpetuum regas,
Vovemus ambo. forte propositum, semel
Rite auspicatum, nulla mutabit dies.
Hac lege nostrum petimus ut bellum geras,
IEPH. Iurate. L.L Coelo teste sancitam tibi
Damus intonato iure iurando fidem.
IEPH. Et ego vicissim capitis oppositu mei
Sceptrum paciscor iamque communes erunt
Fortunae et hostes. fidite: est mortis mihi
Contemptor animus: vita, quam pro patriae
Focis et Aris, proque castis legibus
Libens in auras cum die proiecero,
At ille nostri generis exitium ac lues
Funestus Ammon, unde cristas erigit
Subito superbas, seque terribilem facit?
LEG. I. Nostris avarus imminens praedo bonis
Sua possideri iactat: auferri sua:
Sua detineri iura. se Dominum soli:
Sibi vindicare statuit armis omnia,
Fastum saginaturus alieno suum.
Parum est, minari dira: re firmat minas.
Populatur, urit, mactat, insequitur, rapit,
Hostisque ab omni parte violentus volat.
Hyrcana qualis seminis misti [Reg: mixti] fera,
Sub rupe Pholoes, aut Gelonorum specu,
Assueta factus pascere ex rapto suos,
Infesta reddit mortibus late loca.
Non illa mane, non vagatur vespere
Impune passim funera et muto iacent
Armenta campo. nemo saevitiam gulae
Prohibere potis est, frangit hastas bellua,
Adicitque cumulo membra spirantis viri,
LEG. II. Non ante, quem sors cunque dederit exitum,
Cessabit Ammon; quam puellarum greges,
Iuvenesque mistos [Reg: mixtos] senibus ac pueris viros,
Et universam gentis Isaciae domum,
Sub abominandi miserit furcas iugi.
Nostris ademptum bobus in nostrum parat
Transfette collum. reprime meditatum nefas:
Coelum nefandi capitis aspectu leva.
Revise fratres, civibus pacem refer.
IEPH. Maspham petamus: qua virenteis [Reg: virentes] porrigit
Scenas in alto colle frondosum nemus,
Speculamque turris aperit heic [Reg: hic] Domino loquar.
DIra regnandi nimis, heu, cupido
Vrit humanas stimulatque mentes.
Nulla vis peior rabie superbi;
Quem pudet sortis medium tenentis.
Semper erecto pede tendit ultra,
Nec timet casum: modicaeque visa
Gloriae terram fugientis umbra;
Si per obscuram tenuata nubem
Forte tralucet; furit incitato
Assequi passu furit, et laborat
Vota congestis satiare votis.
Larua sub noctem vaga somnianti
Admovet factas per inane Morpheus.
Ille se (quid non simulacra possunt!
Aeris prima regione laetus
Credit emensa superare Olympum.
Sic humi repens fruitur tumultu
Mentis, et caecum caput inter alta
Nubila condit.
Qualis occasum prope Solis, Iris
Mille, sed vanos, pluvio colores
Desuper pendens iaculatur arcu.
Missili picto puer aut viator
Haeret affixus; lepidoque pascit
Lumina monstro,
Haut [Reg: Haud] secus fallax ubi fulsit ostrum:
Sit licet fallax; oculus videntis
Saucius gratum stupet ad colorem
Fascino tanquam magico rotetur,
Non capit se se. Cupit, ardet, audet.
Lana, quid refert? rubeat sereno
Imbre Sidonis medicata succi, an
Sanguine humano, modo per patentem
Purpura fulgens gradiatur urbem,
Sola dementi placet haec voluptas:
Summa votorum, pretiosus error.
Vtque bis tinctum diadema gestet;
Piscis infectum Tyrii cruore,
Tabe civili cruor execrandum [Reg: exsecrandum]
Inficit alter.
CHOR Pulcrius [Reg: Pulchrius] Iephte Ducis auspicatum
Coepit ordiri sine fraude munus:
Ambitus expers, procul a fragore
Regios palma quatiente postes;
Annuit tarde, propior neganti.
Gloriam contra violentus ipsam
Fronte cunctator stetit irretorta:
Durus affusam pedibus relinquens,
Ista plorantem: sine, fortis Heros,
Osculo stringam, mea fulcra, plantas.
Debiti pridem tibi, quae mereris,
Nostra supremi cape signa suris.
Dignus extolli, pariare flecti.
Victus hac nemum ratione Iephte,
Supplicem puris manibus levavi:;
Factus exempli melioris auctor.
Imperet, quisquis fugit imperare.
Se ruiat gaudens Dominus vocari.
Plebs amet primas, habeatque nunquam.
Alta miretur, iaceatque in imo.
Se recludendis foribus Palat I
Vilis obtrudat pretio satelles:
Cum Magistratu vacat Aula summo;
Principis laus est speciosa, posci,
Eia, nudemus gladios, Sodales,
Huius ut durent monumenta famae,
Floreant siluis, acieque ferri
Scripta cedrorum referant tabellae.
Arborum cortex, titulos honoris
Seruet incisos, seriemque facti,
Sceptra votivis precibus petita
De genu supplex alius capessit:
Regnet ut lephte, meruit rogari.
Scribere, nihil est. nos quoque fortis
Exempla viri canta sequamur.
Animus magnus dominansque sibi.
Immane Bonum est. caetera parus.
Quid stemma iuvat? patriae quid opes?
Exsul, profugus, contemptus, inops
Virtute sua surgit in altum.
Nobilis ergo nomine dignus,
Incipit a se nobilis esse,
Centum ceris nixus avitis
Miles fragili nititur hasta.
Qui maiorum laude superbit,
Aliena crepat proprium cuique est.
Vivere vitam; sed nempe suam,
Quaerere honores; sed nempe suos.
Spoliisque frui; sed nempe suis.
Vtque alterius corpore manans
Sudor mea non per membra fluit;
Ita nec pulcri [Reg: pulchri] gloria facti
Communis erit, Carpite Iuvenis
Breve declivis spatium vitae.
Dum vena calet, sanguis abundat.
Et stant solido robore vires;
Magna geramus. vivite laeti,
Stringite ferrum, melior sensim
Praeterit aetas. levis hora fugit.
Iam tempus adest. mihi materia
Fortia bello fiet agendi
Barbarus Ammon. frustro chalybis
Emitur pretii maioris honos,
Bene pallenti dignior auro.
Fortuna volat, Fortuna rapit,
Fortuna dedit, Fortuna dabit.
Hanc Fortunam sibi quisque facit,
Fata in manibus, non pulvillo,
Potiora sedent. domat indomita
Omnia Virtus:
AUt ego fateri me mihi non audeo:
Aut patitur aliquid animus ignotum sibi:
Certe aliquid illi simile, quod vulgo vocant
Amare. nam cur lephtias semper meis
Oculis oberrat? cur inhaerens Virginis
Defixa facies vulnus in venis alit?
Cur metuo, ne praeripiat alter coniugem?
Cur arma quondam levia, sunt oneri modo?
Ecquid videri cupio comis ac decens?
Menulema totum cordis occupat sinum.
Scribunt beatum nomen iniussae manus;
Iniussa noto lingua modulatur sono:
Ignata rerum subiicit fesso quies,
Interque ruptus saepe proloquitur sopor!
Semper recursat. pectus incessunt meum
Natura. mores, forma, virtus, indoles.
Vna est puella. tamen in hac Veris lepor,
Aestatis ardor, mitis Autumni decor
Omnis relucet. sola florem possidet
Melioris aevi. Miles AEgyptum ferens
Et genere et ore, castra multo tempore
Iephrae secutus; eius, ecce, filiam
Vt vidi, inarsi; qualis arescens thymus,
Aut tincta vivi pinus imbre sulphuris,
Vix admovetur pineae propius faci;
Fax gemina surgit. Patrios testor Deos:
Non me cupido Veneris Idaliae puer
Exagit at intus tetigit aliis ignibus
Siderea lampas, sorde terrestri carens.
Menulema toties visa probitatem docet.
Vel hoc, quod opto, dulce, vel nullum extitit [Reg: exstitit]
Verum pudici pectoris connubium.
Opta modeste. tune natam principe
Vilis Canopi verna sponsam duxeris!
Ceruam volantem retibus capias prius:
Immodica poscis: quaque torreris, nimis
Pretiosa taeda est. vilius plebs uritur
Relinque amoris castra, Gradivi Cliens.
Ad alia te dispone bella, si sapis.
Si saperem, amarem! dura sunt amantium,
Iniqua certe fata. vix datur simul
Sapiens amansque, dulce desipere est proco.
Inepte! quale nomen ore hoc excidit?
Severa virgo capiet affatus proci!
Sponsus vocabor. Ille tu sponsi ratum
Ambire titulum, quem mereri fors negat.
Conditio prohibet militis! quid sis, vides.
Ad haec inops et pauper audendum est tamen.
Timidus petitor, ludus est uxorius.
Stricta sagaces lance trutinanti metus,
Arcteque nimium iura statuenti sua;
Quamvis superbum dives enumeret genus
Felix temeritas rustica nati in casa,
Dotem ac puellam saepe ridens abstulit.
Ariphanasso, rudis adhuc es artifex.
Lenocinandi! tempus observant aves.
Imitare faustas. sol inaequalem rota
Evoluit annum. truditur dies die,
Tres iste candens Gratias secum vehit:
Niger ille lites, odia nupturis refert.
Tot in ter horas, una laetior altera,
Se consequuntur ordine, ac mutant vices.
Vtque inquietas astra per noctes volant;
Amor omnis in vertigine est. semper tremit,
Semper movetur, igitur excubias age.
Tunc admovendae sunt verecundae preces.
Cum clarioreis [Reg: clariores] Hesperus sparget comas.
In omne gyra corpus obsequium. notet
Virgo, probetque, voce vel nutu. potes
Illicere verbis rite compositis, potes.
Factis mereri. Respicit sellam ? prior
Accurre, pnialam poscit? hanc manu tene.
Intrabit horros? floribus lectis scias
Ingerere, castus quidquid Hymenaeus monet.
His regnat, his dominatur in septis Amor:
Etiam ille coelo missus, et sanctae facis.
Sertum ligabit ? affer immistas [Reg: immixtas] croco
Violas, et omen pronubi myrtum tori.
Simulare fas sit signa vicinae necis.
Rogabis olim, sed renidens; funebris
Nolit sepulcro titulus inscribi tuo.
Ne terreare. non recusant, dum negant.
Rigor pudicas gratus accendit preces.
Nulli puellae tigris uber praebuit.
Menulema ferrum corde gestaret triplex!
Ne precibus obstet, multa in unum congere.
Lacrymare [Reg: Lacrimare] , ride, supplica, gaude geme.
Omnia domabunt, quae domare singula
Nunquam [Reg: Numquam] valebant. artifex occasio est.
Inflat puellas fastus. insons lephtias.
Non est is ore candor, aut facies ea.
Vt saeva fallat, falsa tectum saeviat:
Livore, et ira, et fraude feminea procul.
O quam politos blanda sermones serit.
O quam decenter ore flexanimo silet!
Spera faventem: denique expugnabilem.
Quam cunque fingas, mulier est, ceram optima
Mentitur albam. decipit dum flectitur.
Nescis superbas esse, quae forma nitent?
Quondam aliqua, speculo teste consulto, Dea
Sibi videtur. Memphis hoc dicet tibi.
Meliora nasci credis alieno Polo
Exempla sexus? sibi genu poni volunt,
Cilicumque calamos frangi, et uri cinnamas
Formosa tantum non adorari cupit.
Superumne odores sparserim iuvenculae!
Ac si sit I sis, sistra quam circum strepunt!
Ac si Cybele cincta turribus parens!
Ac si retorquens flava Bubastis iubam!
Ergo potenti tura, respuerem sacram
Adolere acerram! nimis amarem frigide.
Qui me Triones, quis Bootes vicerit
Ningente canos obtegens plaustro Getas!
Quin balsamum, quodcunque Niliacis fluit
Sudans genistis; totam Arabiam, et ultimos
Cremem Sabaeos: memet incendam super,
Fidele bustum. Stulte: nimirum tuas
Dignetur aras aut honorem indebitum!
Hebraea Virgo Numen unicum colit,
Non Numen esse vult. licet, nisi deieras,
Mereatur esse. Luna, Sol, testes erunt.
Si minimus inter claustra servanteis [Reg: servantes] tori
Habeare servos, astra digito tangeres.
Quid? quod perustum Sole, rugosae cutis
Ferrugo turpat: illa Sithonias nives
Candore superet, ore Paestanas rosas,
Quid? quod paternae legis astertor tenax
AEgyptios Iudaeus omnis oderit!
Quid? quod profanus, irresectus; caetera
Vt cuncta adessent atque confluerent bona,
Soceri colentis Numen adversum tibi
Gener esse nequeas. desine. insanis miser.
Ut patiar ista! quid mihi cum sabbatis
Phanaticoque Mose? cuius cornua
Flammante circum ducta gyro tempora
Haut [Reg: Haud] facio pluris, quam caprae, vel pessime
Olentis hirci. Quidlibet fingit sibi
Vecors Apella. fingat autem (quis vetat?)
Ranas trifauces ex avernali lacu:
Superet quoque una. voce Scyllaeas canes.
Nubes locustas saeta cataphractas vomat:
Culicesque natos turbido cinerum globo
Barrisque muscas mole certanteis [Reg: certantes] sua,
Quarum proboscis terebret armatum bovem.
Spatiosa volitans ulcera infigat cynips [Reg: Cinyps] :
Quanta nec aquoso ventre cucumis exhibet,
Mutentur amnes sanguine, et virgae anguibus.
Styx atra tenebras glomeret horrendas situ.
Fulgura sequantur visa nec Iovi prius.
Congesta medium fulmina eripian diem,
Reddantque tanto luce peiori tonans
Coelum omne utroque ab axe confractum ruat.
Mors dira noctu subeat orbandas domos.
Nihil moramur. Vulsum ab imo marmore,
In latera sectum gemina consurgat fretum.
Namque istud etiam iactitant sicco pede
Cum transmearent semitas rubri maris;
Hinc aequor atque hinc aggeratum pensili
Fastigiatae [Reg: Fastigatae] madida turris culmina
AEquasse fluctu quanta non fiducia est!
Equidem crepanti talia irasci piger.
Miserorque potius. plura fingant, ut volent,
Plenasque Verpi somniis noctes trahant:
Dum non nocenteis [Reg: nocentes] opibus insidias struant,
Inhientque regnis. Quod sub aspectum cadit,
Insinuat olim fama, calcatur pede;
Confestim et habeant! fasve Sabbatariis
Sit triste solis ex rapina vivere!
Gens versipellis, profuga Phariis finibus,
Ab usque Nilo: (cuius arcanos bibens
Fontes veneno polluit, septem ostia
Vetteranda semper;) asserit terras sibi.
Quascunque transit. Sceptra Regum spernere
Violare ius alterius, in minimis habent.
Scitere caussas; Numen allegang supra
Pavendum et infra, maximum, invisum tamen,
Sic Fata velle. Vt Dii Deaeque hos transfugas!
Sic velle fata! Quam licentiae dolus
Praetendit umbram! ni statim morem geras.
Portenta, Diras, totque poenas ingerunt,
Aures ut ambae tinniant, sudor fluat,
Stantesque rigido vertice albescant pili.
Lunae iuvenci Solis incurrent equos.
Putei rubebunt: pocula inficiet cruor.
Asinae loquentur pecora saxosum sonans
Necabit imber. flumina avertent quas.
Refixa vacuis nemora migrabunt iugis.
Immodica venti vis reclinabit cavos
In prona montes terga, fluvios in caput.
Ipsis tremendas noctuis ac Manibus
Noctes minantur, suppares AEgyptiis.
Haec inter urbes, claustra, saltus, oppida,
Avium rapaces more foedarum obsident.
Rostris, et uncis pedibus Harpyias putes,
Heu noxa Moabiti pro Iebusaei pudor!
Gananaea labes! pabula, heu, mustum et seges
Aluere pullos cortis Isaciae tua.
Dispertiuntur latifundia in Tribus.
Iuvat ordinate prosequi in iustum scelus.
Mensura funis cuique glebam dividit.
(Ad laqueum ab alto pendulum et funem alterum)
Haec Beniaminus, ista Iosepho satus
(Possideat arva. collis huius vinea
Pascat Manassen. illius ad Austrum siti
Vva Rubeni tam propior autumnus riger
Hinc Gadianas, inde Nephtalides nurus.
Vt vos citatus fervidis Phlegethon vadis,
Fluidoque fumans igne Cocytus riget.
Faucibus in ipsis Tantali arescat latex,
Fugitiva poma quasque dam natus fame
Phineus reliquit, edite maculatas dapes.
Frustra imprecamur. verba restat fortibus
AEquare factis fecimus. celeres stitit
Ter sena lapsus fluminum rigens hyems [Reg: hiems] :
Indomitus ex quo subiit, invitus licet,
Verpus capistrum: vinique non fremitu sine
Passus, iubenti triste vectigal dedit.
Expressa per vim, lacrymas [Reg: lacrimas] que et vulnera.
Domino pependit aera. profectum est nihil.
Ad ima pressus altius levat caput.
Evisceratus cladibus crescit suis.
Velut hydra vireis [Reg: vires] reparat. Herculea manu
Utcunque centum colla deiicias;nova
Repullulabunt si vel unus annulus
Super sit;ingens replicat agmen orbium.
Quod stupeo debellata gens, quod et queror,
Nec regere novit stolida, nec patitur regi
Punis? rebellat, parcis? insultat. faves?
Lascivit execraris [Reg: exsecraris] ? obdurat feris?
Attonita magno sidera ululatu quatit.
Clamore vasti fornices coeli tremunt.
Examinantur scita cornigeri senis;
Penetrat in orcum murmur et rumpit Chaos.
Hinc renovat iras, sumit hinc animos truces
Accipite specimen ex Galdinis adest
Legatus Oris iussus incoram loqui,
Effrons minaci cum supercilio inchoat.
Vexare bello defines Quin protinus
Abicimus hastam, et clypeum et impallescim
Erepta reddes, Reddam, et haec cum foenore,
Iras et enses, et catastas et cruces,
Furiaque, et infra quidquid illas sibilat.
Tenete risum ad caetera Excedes loco.
Cedamus ergo, ne sedenteis [Reg: sedentes] opprimat
Paries caducus. Vasa, migrandum est, cito
Colligite vasa. Quod tamen trepidos malum
Abire turpi suadet inopinum fuga?
Quis iste terror panicus? lephte iubet:
Iephte reposcit debitum: lephte imperat.
Cur non eadem audacia hic Phaethon novus
Solis quadrigam sistere incensam parat!
Maiora tentans subeat immiteis [Reg: immites] equos
Tardare Martis: quando furibundus pigras
In arma gentes victor AEdonas agit.
An me minorem Rege Rhodopaeo [Reg: Rhodopeo] putat!
AEquabo et Hebrum: qui sonoro turbine
Praecurrit AEmum rapidus, ac cano ruens
Commista [Reg: Commixta] silvis saxa praecipitat iugo.
At enim doceri cupio lephtaeum genus;
Qua stirpe natus, unde processit domo.
Audire et hostis huius annales vacat.
Fertur scelestos inter errones vagus
Habere primas. gravidus infausto satu
Meretricis uterus sordidum mundo intulit.
Fugitivum et inopem tristis armavit fames.
Iam dudum egentum [Reg: egentium] vivit ex rapto caput
Et dux latronum: Matte vix dignus peti.
Poenis agatur in reum, non militem.
Ne gloriosi nominis fructum ferat,
Qui non timetur, hunc timendum censeam.
Olim repulsus Imperi clavum tenet
Lucrum repulsae, militare praemium.
Assuetus arma ferre, se toto ferox
Insurget in nos mitiorem fecerit
Conditio honesta: fiet asperior minis.
Arctas? inultus nemo in arctum cogitur.
Qua non putatur, exit, erumpit, nocet.
Vt saeva tepidum bruma circumstans facit
Recalere fontem: fervida eiusdem gelu
Intendit aestas. hoc modo virtus quoque
Contempta saevit, culta saevitiam exuit.
Qui laedit et non perimit, ulcisci docet:
Et qui minatur ultima, audacem facit;
Terrent minus pericla, quae terrent nimis.
Spem supplet ira saepe defectus spei.
Ceu leo quietus ac rapinarum satur.
Si posuit artus, nulla spirat praelia.
Marcore brutum totus in somnum iacet,
Immotus oculos, ora conclusus, pedum,
Attractus ungues, flaccidus colli iubas,
Videaris olli posse barbam demere
Sic accubanti, si tamen contra ruat
Getula cuspis, senserit taedae faces:
Expergefactus septa miratur sibi
Opposita primum: quoque densius seram
Confisa numero turba Numidarum premit;
Stimulata caudae Verbere erigitur magis,
Terramque pulsat Mox ad arma surgere
Rugire, rapere, trahere, momentum unicum.
Pro cote vis est, cuncta pro telo obvia.
Iephten inopiae squallor horribilem facit.
Armata furere laesa paupertas solet.
Nihil est egenti ferreum, nihil invium.
Opifex salutis ipsa desperatio est.
AM. R. Sic et ego loquerer, si viros inter forem
Barbata mulier. Tute galeatus lepus!
Impune ab ista gente semper temnier!
Iam nunc virili cingulo nuda latus.
Ignave. dabimus fila ducturo colum.
Tua bella facta, decora, pinge in stamine.
Pronunciasti [Reg: Pronuntiavisti] digna. quae molli manu
Inscripta servet verba Mygdonius tapes,
Facesse. vultus porro quid violas meos?
Iaramazda, tecum facio iungamus munus,
Iungamus enses. ipsa pernicies iuvet,
HUc advocetur verpus Orator nisi
Det molliora verba, quam praeceps heri:
Terris et astris et Erebo invisum genus
Radice ab ima tollere e Mundo placet.
Excutite Zonam, baltheum, tunicam prius
Sicarii sunt liceat Eglonia malo.
Et scelere Aodi sapere, mille fraudibus,
Mille involucris, mille suffulti dolis.
Callent utraque premere mucronem manu.
Dextra perinde est, an sinistra fixerint.
Simulabo vultus interim, nec inspici
Cordis tumultus patiar arcanos mei.
Regnare nescit, tegere qui nescit dolum.
Amara quam quam bilis incendit iecur;
Nat et ore risus, ficta laetitiae quies
Frontem serenet ina tantisper cadar.
Principia sumam placida: blande alloquar.
Sed vereor hoc in turbine, ut possim diu.
(Orator Iephtaeus venit)
Bene est, abunde est. Pacis inveni modum.
Habito senatu. quem petebas. utraque
Librata iustis caussa momentis stetit.
Placet in amicum foedus ire. LEG. Intelligam.
AM. Mittamus arma. transigi bellum potest
Laxentur arcus. cur cruorem fundimus?
Iabocus undas utiles glebis vehens
Pinguia feraci culta qui flexu secat;
Et lenis Arnon languidas trudens aqua se
Mihi perennis iure famulatus fluant.
Caetera remitto. pacta stent ista fide.
LEG. Prius in retortos, fonte curvato, sinus
Gyrabit error dicta retro flumina.
AM. Arate, colite, serite concessos agros.
Vectigal habeam. LEG. Pendere hoc lephte vetat
AM.Vetat! uter autem iure maiori potest!
Servire nati serviant. LEG Gens libera
Onus hoc recusat AM. Nonne dominantem hactenus
Sensistis? LEG. Olim scelera nostra, non tibi
Nos serviisse seito, peccati iugum
Vnaque populus poenitens tuum excutit.
AM. Peiore tumidum donec iterato premam.
LEG.Veteris perosus ferre detrectat novum.
AM. AEquum atque iniquum contumax iuxta ferat
LEG. Tolerare iniquum nolit, aequum non velis.
AM. Domabo frenis: vinciam rudentibus.
LEG, Vinclis ligari vera libertas nequit.
Subiicimur uni: cuius haec munus datum
Opemque spirat. torus Orbis hunc tremit.
AM. Et nos habemus praeliatorem Deum.
LEG. Sed nos, Deorum cuncta moderantem Deum.
AM. Vesterne como maior ille sit meo!
LEG. Si morte potior vita, vivus mortuo est.
AM. Vter ergo praestet. mars severus arbiter
Diiudicabit. LEG. Iudicem ambiguum citas.
Ne stante caussa [Reg: causa] lubricus cadas, vide.
Dubios coacta bella successus habent.
AM. Movenda bella LEG Mota non constant bene
Quocunque pretio. AM. Me iuvant discrimina.
Fortuna timidos spernit, animosos fovet.
Experiar illam LEC. Sed facit securius
Iustitia regnum. AM. Sed potestas latius.
LEG.Vis atque moles absque consilio ruunt
AM. Cumulate parta posse, consilium voco.
LEG.Quod possides iniuria, damnum voces
AM: Imperia, quae non semper assurgunt, cadunt
LEG.Imperia, quae per crimen assurgunt cadent
AM. Dum vestra bello extorqueo, repeto mea
LEG. Raptor alieni propria saepe perdidit
AM. Vicina quisquis adiicit, firmat sua.
LEG. Non firmat, auget: ut aucta citius effluant
AM.Quis mihi resistet? pars quota est vestri super?
LEG.Nondum Manasses omnis in tumulo iacet.
AM.Vix arma habetis, robur olim fregimus.
LEG.Inermis asto campus armatos feret.
AM.Plures in acie facile paucos conterent.
LEG. Paucique contrivere plureis [Reg: plures] non semel
AM. Sine pelle tota, quid viri non integri?
LEG.Quod integri. pugnabimus, causa integra est,
AM.Periisse vestros nonne Gedeones scio?
LEG.Nescis, quod ille non perit, quo vicerant!
Cineres supersunt ossa tantorum Ducum
Similes valent creare. Cur lephten siles?
AM. Quid turpis exsul? LEG. Principem iam dixeris.
Virtute meruit evehi. AM. Quanti aestimat
Lanista vester verris Hebraei caput?
LEG. Quanti tyrrannus quisque cervicem suam.
AM.Non metuit hostem? LEG. Provocat, ni cesseris.
AM.Non tela nostra? LEG Nec si obumbrares diem!
AM.Non clausa per me maria? L. Ne rubrum quidem.
AM.Recutite: quamvis hac trucidari statim
Mereare dextra; vive, celebri funeris
Indigne pompa differo satum tuum,
Non dono mortem scilicet te nobilis
Consumat ense membra traiectum furor!
Occidat istum lixa de trivio canem.
Funeste, pugna. caeteris mixtus cades,
Servatus in peiora, matura fugam,
Edice lephtae ruere in exitium ocyus [Reg: ocius]
Avibus sinistris properet. insidens trabi
Iam bubo et ater corvos inferias canunt.
Inhumata tradam corpora alitibus feris,
Satiate foedos vulturum foedi greges
LEG. Has ludibundis, spero, venti flatibus
Procul in Scytharum stagna proiicient minas
AM. Nondum proterve nebulo tetulisti hinc pedem!
Ego vos Apellas! fervet immanis dolor.
Nec facile sistet ira vindex impetum.
Rapiantur arma, tota tota natin
Perdenda ferro est Lerna monstrorum ferax
Exhauriatur, squammea a fundo palus.
Ac, ne recepta tabe concisi queant
Colubri coire, penitus obtriti ignibus
Mandentur atris nullus effugiat necem.
Scrutemur alvum quodque catulorum latet
Imo extrahamus ense. nascuntur mali.
Per fas nefasque, sed potissimum nefas;
Et qua licet, sed avidius, qua non licet;
Irruite, metite, sternite, opprimite, urite
Flammis, et altos omnia in cineres date.
Vnus modus sit iste, saevitiae modum
Servare nullum. faciet, haec faciet manus
Ego vos Apellas sulphuratos! vos ego!
REperi, Quod unum maxime in votis erat.
Potiunda virgo est Iephtias. sed vult anni.
Venale coelum patrium cum Diis petit.
Deos Canopi dura calcari iubet.
Calcentur ergo. pudeat: et vero pudet
Coluisse monstra. Namque Osyris, Inachis,
Triceps Anubis. simiae, quid sunt, nisi
Figmenta Phariae plebis Acheronte edita?
Ariphanasso; Mempheos Lemures prior
Aude execrari [Reg: exsecrari] et execror [Reg: exsecror] procul
Procul este larvae. Tu puer nunquam satis
Quae site populis; falso aratri eredite
Inventor unci: Tuque misericors latro
Vasta, Crocodile, membra in immensum trahens:
Et tu biformis vacca fluminei patris:
Digitoque muta labra compescens sener
Versicolor Apis et Serapis cedite.
Vos vero pestes narium foeda allia [Reg: alia]
Mediis in aris: quaeque flere cogitis
Ridenda caepae Numina. Hortorum probra,
Eiuro. Quorsum? nomen Abramidis [Reg: Abrahamidis] dabis?
Genita Abrabamo si placet placeant quoque
Sacra Genitoris Eia, complecti iuvat.
Accedo Mosi, veneror Aaronis mitram.
Qui turpe cultri saxei vulnus feres?
Iam maius habeo, quodque discruciat magis
Ab amore vulnus plena pectus in meum
Excussa pharetra est, flava telorum seges
Cuspidibus aureis saucium fixit iecur,
Sed adhuc nigredo decolor vultum inficit.
Cui vis placere, Nympha, pro, quantum a tuo
Divertit ore! cape piatrices aquas.
Relinquo Nilum, teque Iordanem invoto.
Lava, et nefandum hoc sordibus purga caput.
Hac meta voti Navigant, ui audio,
Mediasque miris vela per terras modis
Faciunt Amantes. Tiphyn heic [Reg: hic] ut te probes
Artis peritum; caeca saxorum monent.
Animique fluctus. aestuat clausus calor,
Curasque ab imo Cor procellosum ciet.
Quid agas tot inter naufrages? passim iacent,
Quos hausit ipso littore in fossos Amor.
Monumenta calcas. Dirigam caute ratem
Ad astra versus. Non reformidas Notum?
Qua veheris alno? saepe in optatos sinus
Salvam triremes aute rostratas spei
Parvae phaselum vexit aura lenior.
Quid si negetur cymba? Leander novus,
Quem remigando non licet, nando tamen
Portum occupabo pluribus pennas Amor
Affixit, addat lepidus et pinnas mihi.
Est et temeritas saepe virtutis loco.
Menulema non sit dignior per aquas peti
Sestia det quaeque vecta trans Phasin fuit!
Confecta res est Stella genialis micat.
Aspirat Auster: provocant spem flamina.
Festum celeusma remigans Hymen canit.
Menulema nostra est dabit et accipiet manus
Vbi sum? quid agitas anime? quam insistis viam?
Propulsa nondum puppis est a littore:
Et iam beatam gloriaris insulam
Tetigisse cursu! Quippe iam portum tenes!
Quippe enatasti! quippe Menulema est tua!
Converte proram navitam sicci aequoris
Explodit alta voce Nereidum chorus.
Susurrus aurae prius et Idaliae favor
Captandus aulae, dubia ventorum indoles;
Praesertim in alto Veneris undosae freto.
Qua bolide fundum Cyprii explores maris
Altum Puellae pectus haut [Reg: haud] scrutabere.
Famuline voto nexilem speras Heram!
Pro spes inanes! vana vigilum somnia!
Finge autem et ipsam velle. permittet parens?
Incogitanti subita Iephtae detulit
Fortuna sceptrum! poterit et gnatam tibi
Offerre Sponsam. poterit! et rigidum potest
Hastile viridi flore rursus indui:
Volucrisque nubes scindere aetherias silex.
Convenio Sortem. Liceat aspectu frui
Saltem benigno tota, nil aliud peto,
Sit hac voluptas. casta vergit huc quies.
Discede flamma si quid ulterius cales.
Alios moveret forma: me virtus movet.
Opinor etiam. sola nec solum movet.
Amor absque pugna nullus. ire in aemulos
Suspicio cogit, iugis invidiae comes.
Nunquam arma desunt militi, sit illius
Menulema, clarum Marte qui nomen seret.
Discernat ensis quemque rivalem suus.
FUimus Hebraei, suimus Isacidae, patrum
Clari nepotes suimus electum genui.
Interitus instat certus advenit dies
Suprema nobis totus Ammon ingruit.
Tremit icta tellus concito pulsu pedum.
Montes teguntur: hinniunt valle, equis:
Sonante sessor cuncta sternit ungula;
Misto [Reg: Mixto] que sumat pulvere incensus dies.
Nubes ruit clypeata [Reg: clipeata] denso vir viro
Consertus haeret. utque gurges gurgite
Fluctusque fluctu nititur; velut mare,
Campos inundant milites. stipant vias.
Quam multa folia messor Autumni Notus
Sub prima tondens frigora hortis decutit.
Mutare credas regna Threicias grues.
Haut [Reg: Haud] usitatum vibrat armorum genus.
Falcata sonipes plaustra numerosus trahit.
Minax acutis fulgurat cultris nemus.
Penetravi in ipsam tectus hoc amiculo
Ammonis aulam, claustra secretae domus.
Vbi Tyrannus creber epulari solet.
Lustravi ad unguem corpus et mores. homo
Deformis, ac deformitate suum decens
Utcumque sceptrum. gratia hac sola quidem
Solio putatur dignior. meriti vicem
Scelus implet, obscoenique vultus pravitas
Funesta facies Regis apparet tamen:
Habere qualem fertur implacidus Charon.
Nisi si, quod iste iuvenem, et hic referat senem.
Venter profundas in libidines putris.
Oculi rubentes igne ferali tremunt.
Risus petulci splenis inamoenum sonant.
Nec absque rhoncho nulla vox elabitur.
Nisi mortis ore magna pars aulae improbae
Est Dominus ipse: teter, infestus, ferox.
Aspectus etiam cruciat, acri lumine
Vrit tuentem iam dolet, quisquis videt;
AEque ac cometam, crine qui longo minax
Late cruentam spargit odio sus iubam:
Hic ille talis interim fungus, toga
Imitante vernas graditur indutus rosas,
Bicolor tiaras asperos crines tegit.
Punicea fuco vestis Oebalio nitens
Circumdat humeros, lateis sub murice
Refusa guttis. ipse suppositos premit
Sedens achates. gemmae in astragalis rigent
Gemmatus ardet totus, ex auro bibit.
Lectis locatur aureis, auro cubat:
Aurum lavanti porgit arci tenens spado.
Epulum dabatur, quale sumptu divite
Instruere luxus exacerbatus potest.
Tribus elementis unicam pavit gulam.
Elephantus afer sustinebat dentibus
Orbem totundum. cuius erectos pedes
Subeunt tenentes fusili Nymphae manu,
Faunique tergo summa pardi fulciunt.
Inter epulandum verba ructanti cadunt,
Qualia nec ipse Manibus Pluto intonet.
Vivum opto Iephten in manus tradi meas
Caesum videre nolo, caedendum volo:
Nec mortuum, sed saepe cupientem mori
Diuque supplicem ante supplicii metum.
Miser Irrogandas eiulans poenas petat,
Querulusque tardo damnet in fato moram.
Nescit Tyrannus esse, qui perimit cito:
Vindicta quae lentescit, haec est dulcior.
Pensanda non est poena, sed poenae modus.
Avidum semel perire, cogam vivere:
Ut saepe nolens pereat et pereat diu.
Vt gente dira ventris ingluviem fame,
Visos catena tractus aliatret cibos;
Tenuesque reptans colligat micas humi
In equum levando terga saxum quadrupes
Substernat, imis quale prae foribus iacet.
Faciant reum tormenta, dum torquent reum,
Gemitum iubebo premere, dum premitur pede
Vetabo flere, ne molestiam creet.
Nil restat aliud? eruantur lumina,
Ne flere possint, hoc voluptatem supra est;
Hostem videre, qui non videt. vulsos simul
Vacuemus orbeis [Reg: orbes] . igne spoliatos lacer
Apella vultus, triste ludibrium, ferat:
Erretque superis mistus, ac careat die:
Vmbrisque noctem vivus impingat suam.
Conclamat omnis turba, et ingenium probat
Saevum tyranni. poscitur maioribus
Iterum culullis. cuncta restagnant mero.
En, ista nostros mensa debellat viros!
Ne fide lephte; ferreum ob se pilatus.
Non unus astu vique percussor tuum
Octo talentis emptus observat caput.
Vt Marte vincas et domi vinci potes.
Venena, bulbi, dipsades gulam adpetunt,
Mucrone tecto sica multiplicat dolos.
Narrare refugit animus. infandae licet
Meminisse cogor atque inauditae rei.
Haeret tenacis diritas haeret mali.
Adhuc cruento pavidus intersum Sacro.
Quae saevus oculis crimina ingessit dolor;
Excutere laesis orbibus feritas nequit.
Qua sol iugales abluit fessos mari;
Despicitur ingens rupis exesae cavum.
Valle in reducta plurimum circa nemus
Fruticante taxo consitum et nigra abiete
Intendit umbram. squallidas antri fores
Quercus coronat altior. siluae unica
Speciem tremendam praebet. arcanis specus
Rigatur undis. tristibus nebulis graves
Multoque coeno turbidi fontes sonant.
Ammone natos petere Reges hinc ferunt
Auspicia belli. taeda ni faciat diem,
Perpetua nox est. vix lucernis vincitur.
Grandem cavernam maior humana replet
Et vox ab imo bulliens: quali tonat
Regnator Erebi fessus, aut iam desinens
Aut desiturus furere. nec facile scias?
Stygiis ne raucae murmurent ripis aquae,
Strigesne colloquantur, na latrent canes.
Confundit omneis [Reg: omnes] foeda colluvies sonos.
Inibi rotae cum curribus, fractae tubae,
Galeaeque, scutaque aerea, heu, noster pudor,
Nostra arma pendent;arma praedonum manu
Erepta nobis. si qua gutta est sanguinis,
Isacia pubes, siquid exhala viri,
Consurge in hastas: vindica tantum nefas:
Incumbe in iras. interim visa hactenus
Pergo explicare, si ramen possum satis,
Prostat superne futilis Chamos Deus,
Baccho et Priapo similis, evinctus comam
Hederae corymbis. pampinus viridis regit
Vtrumque tempus. vultus obscurum rubet.
Minio notatae lurido pendent genae.
Nasus colores, bacca quos ebuli, refert.
Frons torua cornu rumpitur: quali tuam
Audax Iason auream irritat famem
Phryxaeus aries. caetera inferno situ
Marcent. in illo namque summum, quod colas,
Est horror ipse. creditur Numen potens,
Quia terret ac timetur, omneis [Reg: omnes] supplices
Tristi necessitate cernuos facit.
Hinc aliqua et eadem dira relligio subit
Levem popellum. genua curvatus popa
Postquam unus intro debilem gressum tulit.
Gibbosus, ater, luscus, impexus senex;
Quassoque centum cymbalo signum dedit
Alii sequuntur linteo cincti latus,
Passi capillos stat papyrus vertice,
Inscripta magicas faece muscarum notas
Vndosa pictos fluxit ad talos roga:
Quidam recinctos strinxerant nodo sinus,
Laevum, soluto calceo, exuti pedem.
Multifida flagrat taxus egesta super
Tellure vacuam cespes attollit scrobem.
Cum farre tosto salsa ponitur mola.
Ponuntur herbae flore pubentes nigro,
Nigro veneni lacte, nigris caulibus.
Adsunt lebetes, urceique et cymbia.
Ferale scires horrido sacrum fore
Ex apparatu tanta saevities inest.
Ego flexa circum lumina in specu ferens;
Sicubi viderem victimas, atrum bovem
Sterilemve vaccam; munus inferno Iovi
De more, sive mater Eumenidum tibi.
Nullum notavi, quo litaretur, pecus.
Ecce immolandus trahitur Hebraeus puer
Gemens tremensque. stabat artus polline
Faciemque sparsus. flava vittarum loco
Verbena tonsum cumque redimeibat caput.
Arae admovetur propior, ac caedem suam
Cernere coactus, pariter ore et pectore.
Iuguloque cultrum recipit in vulnus triplex:
Totidemque fluxit innocens plagis cruor.
(Vim numerus addit) neve coalescat, veru
Agitatur urna sanguine infecti popae
Lustrantur omnes. Denique reductum foras
Turpe simulacrum, vectus ingenti crepat
Chamos liburno, nutat ex alto gravis
Sine mente truncus, Numen e terra editum.
Circum iuventus omnis, ac vetuli senes,
Manibusque nexis grex puellarum canunt
Saliare carmen. strepere tum mollis lyra:
Tum provocare buxus alternos pedes.
Ludebat incomposita plebs ad tympanum
Effeminato facta laetior sono.
Donec patenti filius figuli Deus
Campo est locatus. summus augur liniger
Pueri cruore tinctus occisi, iecur
Et exta populo monstrat, antiquos ciens
Ad Sacra ritus, verbaque haut [Reg: haud] innoxia.
Ter se se in orbem torsit assultans gradu
Ter se retorsit parte dextra concitus
Rediit sinistra. more, quo Phrygum fluit
Incertus amnis semper obversus sibi,
Vndasque retro callido flexu implicans.
Subito stupore mutus in terram ruit:
Ceu taurus olim sternitur primo tremens
Ictu securis, ac truces oculos rotat.
Post, tanquam ab alti nube Somni ferrea
Ad se reversus, iamque venturi satur
Vates ineptus fatur ore dissona
Vidi agmen profugum. verpis dominabitur Ammon
Vincla Galadinus perrumpens nostra molossus,
Gestabit duplices uno pro [(reading uncertain: unreadable)] fune catenas.
Dirae canora voce succedunt. Male
Male recutitis, Vulgus insano sequax
Clamore coelum pulsat. Oceano minor
Ventisque fragor est. cum vel Orion cava
Diffindit ense nubila ingressus mare?
Vel Caurus aestum nivibus immiscet suis
Male male lephtae. stridor, aera, sibili,
Boatus uno tempore aures verberant.
Mox vultu ad aram versus. Ammoni bene
Plausere palmis. Vt triumphet. populo
Cinxere crines. Victor ut totum Isaci.
Deleat ab ima stirpe succisum genus.
Radicitus vulsere circum gramina.
O Patria, tumulus mox futura civium,
O Maspha, quantos sanguinis rivos vomes!
Horrore quatior, animus aspectu pavet,
Pleno malorum lingua se fanti eximens
In verba trepidat ire. sed cogam loqui.
Non solita Martis forma, non iusti subit
Censura belli saeva carnificum manus
Vncos, dolones, vincula ac pedicas gerunt.
Verubus minantur: adque lanienam furor
Contendit omnis nulla deest species mali.
Timere quidquid usus aurium potest,
Iam visus hausit, turpis appendix Venus
Excusat arma. praeda maior corporum est.
Quisque ut petulcus, sibi Galadinas nurus.
Et feriantis stupra promittit tori,
In vita virgo rapitur e matris sinu,
Futura coniux hostis, et tales suae
Paritura patriae forma et infelix amor
In foeda utroque damna degenerant bono?
Mors fuerat olim poena iam lucrum voces,
Vidi cruentam mortibus frui sitim,
Liquidumque calvis Liberum humanis bibi
Hebraea fiunt capita ferales scyphi,
Ipsos voluptas saeva per Maneis [Reg: Manes] fluit,
Impletque rictus. madida nudatus pilis
In vasa cum ludibrio vertex abit.
Quae restat ira, quisve cruciandi modus
Nondum peremptis? quando post caede quies
Datur ista functis ne fatigetur nefas,
In nos iniquus hosti ex nobis furit.
Libitina nostris ossibus fundit merum:
Et in hoc propinat omnium nostrum necem
Cur succi inaneis [Reg: inanes] cogit esse a poculis?
Cur ad lucernam lucis exsortes trahit?
Crudelius libido bacchari nequit,
Quam si in sepulcri iam reos lasciviat.
MEnul. Quam luctuosa Regis e castris domum
Cives reversi nunciant [Reg: nuntiant] ; dira omnia!
AOD. Plerumque rumor cumulat audita, et volans
In maius effert. MEN. Certa tremebundi fervus.
Auribus et oculis conscia hauserunt suis
Crescunt tumultus. AOD. Altius famae tuba
Lituo Gradivi saepe turmalis sonat.
MEN. Nunquam sub ictu nostra res stetit magis
Periculoso AOD. prona credulitas leves
Captat susurros, semper indulgens sibi.
Quamvis gigantum more divulsas solo
Iaculatus ornos montibus montes super
Imponat Ammon: ante retroque obvius
Paret impedire fluminum obiectu; tuus
Inveniet aliquem Genitor aut faciet viam.
Labore maior. MEN Regimen adgressus novum.
AOD. Virtute veteri nixum. MEN Officium grave.
AOD. Par eius humeris. MEN. Populus imbelli iacens
Pavore marcet. AOD lam sub experto Duce
Solvet timores, eriget rursus caput.
Sunt et fideles strenuis nobis manus.
Proterere caesa capita et hi possunt pedis
MEN, Equidem repono spes meas non in manu
Constante nervis, non in humani pedis
Vestigio Deus ille, qui totus manus
Totusque pes est; feriet, ac truces potens
Calcabit hostes, hunc prius placabimus.
At, ecce, anhelus celerat huc noster gradum
Ariphanasso. fare, quo res est loco!
AR. Ad bella iam iam properat accinctus pater.
Campis it acies: fulgurat ferri nitor.
Clangore nubes, arva militibus fremunt.
Ipse ante primos filiam exspectat suam:
Vt cunque sors fert, I, rape extremum osculum
Inserta galeae. vultus hic soli tibi
Mitescet inter lacrymas [Reg: lacrimas] precarius
Exspirat igneis reliquus, efflat praelia.
Iam totus hostem quaerit inimicum rubens.
Ego sponte casus me mein omneis [Reg: omnes] obtuli.
Vnum hoc, honestae quando devotus neci
Praemittor;unum hoc, Domina submissus rogo.
Fortuna si me laeta victorem domum
Referat, reciso capite regali, fave.
Sin vilis anima haec matris expulsa impetu
Cesserit ad umbras; Manibus piis bene
Precare. corpus iaceat exanimum loco,
Quo Fata condunt. Vrna vel coelum potest
Esse insepulto. praefero pectus tuum.
MEN Ergone nigris vecta tenebrarum rotis
Ades hora tandem dulce post Deum mihi
Raptura, patrem, prae meo carum caput!
Vtinam remittant bella vivum! Quid facis
Menulema? quid conaris hoc rerum statu?
Onerosa cassis mole Genitorem premit:
Tu levia serta vertice ornato geras!
Sudore manans squallet illius coma:
Tua dente niveo pexa, malobathro fragres
Thorax ahenus pectus armatum gravat:
Te syrma pictum, Tyria te velet stola!
Tantisper aurum, lunulas, peplum exuam.
Gemmae residant. nullus irradiet lapis
Cognatus igni crinis intortus fluat.
Effusus orbeis [Reg: orbes] subeat aures, ponite
Teretes elenchos, brachia armillis vacent
Habitus feratur pullus, ac luctum decens.
Neglecta pereat forma, tanto pulcrior [Reg: pulchrior]
Reditura cum parente. cur vero comes
Non potius ipsa vel procedo, vel sequor?
Dubitas puella segnis et mortem times?
Non dubito, sed prohibeor. est votum, pati.
Est sanguis hoc in corde, qui patriae bono
Natus profundi fervet:est animus quoque.
Nec sexus obstat quippe refert virgines
Pugnare peltis certa lunatis fides.
Scit me severus vera Thermodoon loqui,
Ambusta niveo latice tingens ubera.
At genitor obstat. huius imperium meos
Stimulos retundit. sexui dono nihil.
Quamvis repugnem misera, parendum est tamen.
Ariphanasso. tu meas pattes age.
Audacter hostem praemii certus pete.
Memor huius esto quam tibi trado, manus:
Hoc consecratam dexteram attactu puta,
Ex foedere illam iam mihi debes novo.
Vt digna fiat, sanguine hostili lava.
Spolia ferenti bina, dabitur tertium.
Dum vos in hostem ruitis, interea pie
Statui vacare Numini:castas preces
Coelo admovebo AR. Dum mei fuero memor
Dum lingua in ore, spiritus corde intimo
Animabit artus; concinam nomen tuum,
Eripiet haustu nulla Lechaeo dies.
Te, Virgo, propter media dirimenteis [Reg: dirimentes] freta
Scopulos adibo: quaeque non uno feros
Malea fluctus vortice incano rotat.
Te propter Afris mistus anguibus premam
Steriles arenas; atque pulverei maris
Intrabo Syrtes iusseris; Mundum ultimum
Post terga linquam. pondere armorum gravis
Calidam Syenen tempore aestivo petam,
Vmbra carentem: nudus hyemali [Reg: hiemali] sequar
Thuien calentem Sole. quidvis impera.
Vllum puellam seculum [Reg: saeculum] talem tulit,
Aut vidit aetas vinciat nullis licet
Suras Cothurnis, horridae vestis sinus
Collecta nodo: nullaque ex humero sonet
Suspensa laevo pharetra: vel telis sine
Est vera Amazon, invidenda Strymoni.
Animum virilem cyclade foeminea tegit.
Accedit: alias, quae feroci spiritu
Ferroque mammae vulnus ignito domant,
Atterere formam, sive cerussae dolus
Frequentioris sive bellorum labos
Assiduus aestu frangat, aut nimio gelu,
Vtroque simplex pariter hebetatur modo
Oris venustas. Huius elucet decor
Ambiguus inter feminam et totum marem
Vt loquitur autem! Suada sub labris seder.
Diserta fragrant ora verborum favis.
Vltima monentis penitus in cor abdidi.
Ariphanasso:tu meas partes age.
Hoc ense peragam, donec explebo sitim.
Iam sum bis unus, duplicis voti reus.
Memor huius esto, quam tibi trado manus
O me beatum cui licebat basio
Decente et istas ore venerari nives!
Hoc consecratam dexteram attactu puta.
Ac si calentem ture succenso recens
Tetigisset aram, sic habebitur sacra.
Spolia ferenti bina, dabitur tertium.
Quid ni iugale. Vanus est Vates Amor.
Sed saepius non vanus interpres fuit.
Caecus Amor oculos noster in somnes habet.
Levis Amor. huius Virginis constans erit.
Ludit Amor at non verus illudit sibi.
Fallit Amor. istum roborant datae manus.
Accipio certae pignus expressum spei.
Ad vota Sponsi quis propinquior gradus?
Iam tango caelum vertice et stellas manu
Vtraque verso. Contumax Ammon ubi es?
Vt nuptiale praebear cervix caput.
Sed enim prius quam Martis extremum volens
Discrimen adeo: Virgini nostrae decet
Ferire Carmen. tesseram obsequii mei.
Virgo turture castior.
Agni vellere mollior.
Cygni voce suavior.
Euro flante serenior.
Vnda stante quietior.
Vultu Solis amoenior.
Cypri palmite largior
Toto vere fragrantior.
Saturni pretiosior avo.
Perciperet urinam lephtias laudeis [Reg: laudes] suas.
Forsan reductas intus auscultans videt
Me pone maculas, subque transenna later,
Fundamus aliud voce librata melos.
NYmpha recenti mitior oleo.
Nodum presso lacte nitidior
Matutino blandior rtu
Hermi rutilo clarior auro.
Dentis eburnis loeni rusu
Stemma te palma rectior altae.
Optabilior lenibus aurii.
Engaddinis dulcior uvis.
Pleno segetum ditior agro.
Densa nemorum gratior umbra.
Multiplici formosior ostro.
Adest. notavi sternuit. cantum probat.
Perge excitare fila, felices chely
Infringe digitos. nullus in terris procus
Maius canori gutturis pretium tulit.
Trahat ille cautes, arbores, fluvios, feras:
Hanc si Puellam traxero, mihi sat est.
Thesauru Arabum Virgo beatior:
Texto chrysolythis torque decentior:
Picta mille modis Iride pulcrior [Reg: pulchrior] .
Illimis speculi luce venustior:
Aurora tenera fronte modestior:
Dilecto Veneri sidere carior:
Magnetis valida dote potentior:
Huc applicatis auribus vultum refer.
Dignare famae gloria tuae frui.
Huc flecte vultum Sole potiorem novo.
Nil melius astris possidet coelum tuis.
STellis fulgidior Virgo micantibus:
Nimborum vacuo purior aethere:
Vivi lucidior fontis origine:
Intacta pedibus candidior nive.
Intacta manibus splendidior rosa.
Frondoso platani latior ambitu:
Lauri virgineis floridior comis:
Excelsis Libani nobilior cedris.
Pensilibus conspectior hortis.
Non est satis laudare. fac tu, si vir es,
Laudanda et ipse. nam quid argutum sonans
Testudo, Martis inter efficiat tubas?
Iam remove ineptam mollis Amphion lyram
Vocalis abice tinnulas cytharae [Reg: citharae] fides
Imbellis Orpheu. fidibus est lusum satis.
Alios ad usum tempus hoc nervos petit.
Qualeis [Reg: Quales] lacertis maribus inducit ferox
Natura, tota miles exerta [Reg: exserta] manu.
Ferro est agendum. plectra sint gladii tua.
Ex hoste caeso gloriam et Sponsam cape.
HUc usque miles. siste. plus non exigo.
Iam iam neganti trahere Fatorum moras
Laxabo pulcrae [Reg: pulchrae] spatia mortis obvia.
Audi monentem meque praeeuntem prius
Inficere quisquis alterum metu potest
Infectus ipse. quisquis Hymenaei facem
Iugalis expers sustulit primam tori:
Vitem ve sevit, cuius ex fructu sitis
Levata non est:liber abscedar domum.
Laribus Focisque rite tutelam gerat.
At tu Rebeccae melior et binominis
Propago Patris clara divinum genus.
Electa pubes. macte virtute inclyta [Reg: incluta] ,
Quicunque nostris sanguinem a proavis trahis.
Fatale bellum iustus aggreditur dolor.
Imus sacratae iura defensum Domus:
ARCAM Tonantis pacta complexam DEI:
Fluviis marique VIRGAM et altis turribus
Toties cremendam: quasque coelestis manus
TABULAS aravit. quemque NUB GENAM CIZUM
Aetheria liquido rore demisit penus.
Si cui penates, liberi, coniux;sua
Est cuique gaza, vita, libertas, salus,
Et fama cordi:tendite adversum feri
Praedonis arma sentiat mollis latro,
Ventrisque castra Venter assuetus sequi;
Fera sentiat, quo bella cum populo gerat.
Ne copiae vos terreant. virtus facit
Non numerus aciem stamus hinc fortes viri:
Pudenda at illinc ora simulantes vitum.
Bacchae biformes verius, Rapitur cohors
Amicta foliis,aera Curetum tenens,
Quo furor et amens raptat ebrietas eunt
Sine lege turmae milites sine ordine,
Sine duce primi et ultimi passim dapes
Vinique ructus, omnia unguentis madent.
Quippe et tubarum masculo offensi sono
More Corybantum ludicri thyasos agunt.
Vt digna capite membra sic membris caput,
Temulentus Ammon essedo patiens vehi;
Cratere sumpto, caede mistas [Reg: mixtas] ac mero
Despumat iras, vite redimitus comam.
Species triumphi clara;quo Bacchus pater
Novus orgiorum Gange perdomito novos.
Submittat Indos;atque, si Superis placer.
Hebraea lepidos castra post Satyros trahat.
Quid? nos eadem spurcus iste Thyrsiger
Hasta domari posse Silenus putat?
Si patimur istud, prorsus indecores sumus.
At non avorum gloria hoc aequo probrum
Animo tulisset pressa dominatu gravi
Per ferrum et igneis repulit indignum nefas.
Nobis inultis, fastuosus ac procax
Vilisque terrae filius, teneat manus
Post terga vinctas caedat insonteis flagris!
Vexet tributis! foedus insultet toris,
Opibus avarus! semper impune adpetat
Impune semper vastet indultum est nimis.
Vest is in oculis, inque conspectu omnium,
Ante ora vestra (cuncta non finit dolor
Meminisse vel mem orare quot praedas agit!
Super haec minatur vimque coniugibus parat
Minatur, inquam, saeva vincla liberis,
Tormenta fervis, subditas tectis faces,
Vrbibus aratra, noxium campis salem.
Pudeat tot annos, inter aerumnas, velut
Iumenta frenis vilia admorsis iugum
Potuisse ferte pudeat ignavos molam
Versasse. pudeat capita tonsos tam diu
Sub hoc tyranno vixe. tandem dedecus
Abolete ferro, vindicate patriam
Magnanime Princeps, pauca: dum nectis moras,
Progreditur hostis transque Iordanem ultimos
Furit furores. IEPH. Dic, ut in turmas eant,
Efferte signa: castra moveantur loco.
Stet expeditus miles opperiens Ducem.
Placabo precibus Numen interea pium.
OMnipotens, penes est quem rerum immensa potestas:
Cuius ad imperium festina tonitrua currunt,
Et rapidos sistunt stridentia fulmina cursus.
Cui mare velivolum, et Zephyri famulantur et Austri.
Testes sunt vasto fluitantia moenia ponto,
Instar montis aqua? quibus obluctantibus omnis
Obrutus est Pharao, Posusiacague quadrigae.
Assurgens alte suspenso marmores fluctus
Ad letum patefecit iter. coeunte procella.
Rursus Erythraea, visi descendere in imum,
Curribus inversis equites equitataque fundum.
Pavit caruleas clades, Mareotica Thooas.
Te duce Numides coelestia iussa sesutus;
In caput arrecti superato fluminis alveo,
Desuper eversam vastavit funditius urbem.
Late per vacuas lituis resonantibus auras,
Ad nova concussi ceci erunt classica muri.
Ille retardato frena vir sidera cursu:
Iniiciensque manus astro, quod temperat Orbem;
Ne pavidus tenebris frueretur transfuga, Solem
Detinuit, iussitque diem duplicare morando,
Ille satur fusi media de plebe cruoris.
Calcavit Regum rorantia sanguine colla.
Te duce vel mulier victrix, lactavit inani
Spe Sisaram generosa Iahel: penitusque trabali
Vtraque confixit sopiti tempora clavo.
Hoc ferro tamen usa. lutum tibi sufficit olim
Hostis in exitium. vibratur inhospita lampas:
Castraque caeduntur ruptis Madianica testis.
Sic o noster ades: sic nunc quoque Maximus adsis
Nubibus armatis, Deus, aetherioque tumultu.
Annue et antiquas enova, miracula, pugnas:
Nostraque non nostris iterum gere bella lacertis.
Da, cui iurati properans ad signa triumphi,
Et pennata suas Victoria subiicit alas
Da Pater Ammonem dirum immanemque tyrannus
Da mihi terrarum communem atque aetheris hostem
Sternere. Si dederis, Voveo. Quodcunque reverso
Victori ante meas mihi primum occurrerit aedes
Sit sacrum, sacrasque tibi mactetur ad Aras,
Eatur ergo mens mea addicit sibi.
Calidae recepto spiritu venae micant.
Arma arma miles, arma miles horrida.
Freme miles arma, miles inflentur tubae.
Stringantur enses. Omnis in ferro est salus.
Cognatas acies Iephtaeaque Signa canantis
Ite animae fortes;et nostram, iudice ferro.
Quandoquidem spreta est facundia, dicite caussam:
Ense reposcatur, quidquid ferus abstulit ensis.
Ite per Ammonis victrici vicera dextra.
Iephten magnanimum dicite Principem,
Bellantis celebrem laude ferociae
Quis cornu iaculum tendere certior?
Vagina gladium ducere promptior?
Hostiles rumpere fortior?
Cursus quadrupedum frangere doctior?
Palmas de medio tollere dignior?
Toto conspicuus si stet in agmine:
Noscendus mediis millibus eminet.
Nullo frontis honor proditur indice.
Nam nec laetitiis mollibus effluit.
Nec moestis premit ut nubibus est tamen
Irae non tetricae regia nobilis.
Tobitae memorent; quantus in aereum
Assurgat clypeum: quo cava turbine
Hastam coniiciens nubila dividat!
Tanti signa Ducis quis dubitet sequi?
Damnetur pavidae miles inertiae:
Ferro qui metuens transadigi latus,
Cum fletu patriae limina respicit.
Indignum clypei solibus aurei,
Cristisque in nitida casside stantibus,
Obscurant rutili fulgura balthei.
Probrosum est, niveis subter oloribus
Somni relliquias ducere languidi:
Et vitae trepidam serpere fabulam.
Virtus non recubat mollibus in rosis:
Aut plumis thalami versicoloribus.
Ignavis, simili quo Nemesis gradu,
Mors ignava venit. campus habet virum
Iustis exequiis digna cadavera.
Aspectum subeat Thessaliae iugis
Surgens acer equus. quem simul obvius
Belli afflavit odor, tortaqueque buccina
Signum triste dedit; luxuriantibus
Fusus colla iubis praelia flagitat:
Atque ante ora virum fervet inobsequens
Longas ferre moras. nescius ad tubam
Certo stare loco dimicat auribus,
Et pennis rapidi certat lapygis.
Celsis sideribus Marspiter invehit
Rimoso mutilum corpore militem:
Cuius per laceros vulneribus toros
Et costas Animus prospiciens micat;
Incertumque facit copia funeris;
Qua se se dubitans cedere Spiritus
In dulceis [Reg: dulces] tenebras eiciat via:
Ore an dividui cordis hiatibus
Perfossisve fibris, mille per ostia.
O! ergo Iuvenes, quos generosior
Excoxit radiis Phoebus, ut efferat
In coelum proavis fortibus editos
Defensura Lares arma capessite.
Forteis [Reg: Fortes] arma viros, non tunicae decent
Laxantes manicas; non redimicula
Humoris Tyrii luce rubentia.
Quamquam sollicita mente novissimus
Exit lucis amor, cordaque palpitant:
Semper dulce fuit pro patria mori.
Crescit Bistoniis fama laboribus.
Plagae multiplicant semina gloriae.
Bellatoris enim membra novalium
Ritu, verus Honor scindit, et irrigat
Multo (sicut agros) pinguia sanguine.
Nec tantum modicis ictibus extima
Perstringenda cutis: sed penitus cavum
Qua pectus cohibent ima repagula;
Sulcandum est valido corpus acinace,
Impresso veluti vomere saucium.
Terris purpureum sic caput extulit
Inter mille tubas, rursus et intulit
Thebis orta seges. linquite sarcula
Iam cives. rigidis pendet ab ensibus
Spes anni melior. spargite vulnera,
Exercete manus. puniceo sata
Erumpet iugulo Martis adorea:
Pulcra [Reg: Pulchra] Triptolemi messe beatior.
Tetigere laevum vallis umbrosae latus.
Properant: laboci lympha post tergum fluit.
CHOR. Agitatur iste a Numine. ingressum Dei
Vultu fatetur, ore fatidico rubet.
Quassat cavidos. loquitur aliquid non suum.
VAT. Aroere nostri castra transmisso locant
Hostili in aruo. paene contigui movent.
Video vel absens. rebus intersum procul,
Et prope remotus. quin et audire, et sonos
Percipere varios, voce distincta, datur.
CHOR Vtinam secundus augur apportes bona.
VAT. Attrita saxo tela utrimque exasperant.
Aruina gladios tergit. armantur neces
Etiam venenis. hostis inventum recens.
CHOR. Vertendum in ipsos, poena si sonteis [Reg: sontes] manes.
VAT. Fremitus equorum, strepitus increscit virum.
Inflantur aera: raucus augetur canor.
CLASS. Et nos inflemus. quoquo rapit impetus, icti
Bellipotente Deo,
Aonioque simul.
Qualiacunque furor, quoque ordine, carmina dictat,
Campo inferamus non timidos pedes.
Pugnaces Animae, magnumque in nomen iturae,
Seros ad usque posteros;
Fortiter irruite
In medias acies et corpora caedite ferro.
Mactentur infesti canes
Stabulo extrahantur sordido Ammonis.
Neminem seruet fuga vel latebra.
Pulvere crasso.
Late undanteis [Reg: undantes] vertite campos.
Sic iacite, ut nullum redeat sine sanguine telum.
Sed multa morte receptum,
Dirigite in ora
Praeclaris obstantia coeptis,
CHOR. Dulcia caros pignora natos
Vt largis repetatis onusti
Spoliis, precamur. Coniuges castae
Vota pro toruis faciunt maritis,
VAT. Tam sumptuosis milites furiis emant
Sex foli lauri! ceu mari Symplegades
Medio coirent, tantus exoritur fragor.
Post se relinquit militum furor tubas.
Sua cuique fortem dextrae concentum facit,
CHOR. Seria feroci bella conflictu calent.
VAT, Quis iste miris aureus squammis, acu
Pictus fluentem fasciam, vultu decens.
Sed mentis impos. CHOR. Noster est, an Regius?
VAT. Increpuit ultro. digna et indigna obiicit.
CHOR. Inimicus hic est. obstruant os lanceae,
VAT. Totis adactum viribus ferrum impulit.
CH. Simul ede, quisnam? VAT. Parma nil miserum iuvat
Spatiosa presso plaga pulmonum sedet
In folle. modicus ore singultat calor.
Debemus omnes Fata. tu prior subis,
Qui colla rutilo crine perfusus, manu
Barbam remulces. CHOR. Aliquid excelsum videt,
VAT. Geminum nitenti clusus [Reg: clausus] orichalco pedem.
Excutitur autem: nec movere se potest.
Cecidit recisus poplitem;
Impressus ora gramini.
CHOR. Totus perempto Mars iacet saepe unico.
VAT. Siccine negata morte contemptor suum
Irritat hostem! en exprobrans veniam vocat
Crudelem, et odit: quid moram trahis? feri.
Transverberatus ense thoracem cadit
Ab equo supinus. vivit etiam num. feri.
Plaga duplicetur. CHOR. Quos canit nobis viros
Animas tenaceis [Reg: tenaces] possident. VAT. Qualis leo
Persultat Afer hoste viso cominus;
Quatiensque fuluo tortiles collo iubas,
Venantis arma frangit; ac toto supra
Dum fertur hastas corpore, impavidus fremit.
CH. Vter iste Poenus? Iephte an Ammon? VAT. Occubat.
CHOR. Ducem Salutis praepotens serua Deus.
VAT. Tundit cruentam calcibus moriens humum.
Effundit alium segregem sternax equus,
Crispatus auro conus ad pedes iacet.
Secedit agmen. ecce, concurrunt duo.
Collapsa cervix
Humero ex utroque pendet. aurigam cave.
Numero superadditur idem,
Transfixus capulo tenus.
Per et trilicem mucro loricam exiit.
CHOR. Vtinam tyranni!
VAT. Clamantis animae murmur extremum stitit
Feriente pugno. nuda iactans brachia,
In capite cerebrum, in ore dentes miscuit.
Campum cruore pugna crudelis lavat.
Acies dehiscit una,
CHOR. Scrutemur, ex qua parte. quid certi refers?
VAT. Ariphanasso, quo fugis? sub qua lates
Nautae lacerna? Doridem praefers Rheae!
CHOR. Obscura loquitur, Omen hoc felix erit:
Renidet ore. VAT. Casibus quid non licet:
Quandoque in ipsis ludit exsultans furor
Festivus armis. Miles uno sternitur
Procerus ictu. grande cum galea caput,
Trunco iacente, volitat excussum procul:
Donec repostum collo in alterius sedet,
Quocunque iure. Fata in alieno locant.
CHOR. Rursus severam ruga frontem contrahit,
Visu pavenda spectat, iteremus preces.
VAT. Quid in hoc tumultu fabor? abscondit diem
Pulverea nubes. eripit visum mihi
Caligo belli.
CHOR. In vota Superos, quisquis est pius, vocet.
Periclitamur. Vatis ignescunt genae.
VAT. Militiae discerpitur ordo.
Scintillae absistunt oculis spirantibus igneis
Tantus inest animis calor.
Corpora Corporibus,
Ensibus enses
Miscentur; galeae galeis: et adultera crista
Diversis admota viris
Alieno in vertice nutat.
Tam prope collisi promiscua corpora trudunt,
Vmbone repellitur umbo:
Et clypei clypeis, et acuta cuspide cuspis.
Sessores sub equis, hi sub ephippiis,
Arma, armenta, viri,
Cum signiferis signaque caesis,
Magna ac parva cadunt, passim sine nomine vulgus
Praecipitant in opaca fossae.
Gemitum dat icta tellus:
Porrectus super alterum
Incubat alter.
Quo posuere loco Fortuna et casus, eundem
Congesti in tumulum iacent.
Nocte velut pluvia vitae sparguntur in auras.
Alite ferro
Confossus Heros vulnus ingens accipit.
Infixa est capiti cornus, et exiit
Effuso tepefacta cerebro.
CHOR Sed ede tandem: quos penes victoria est?
VAT iaculis iam denique densis
Arctatus non sufficit aether.
Mutua perdunt vulnera iactu.
Ferrea nox pharetris effunditur.
Tegit omne coelum silua discurrens
Quanta Tyrrheni maris est arena.
Tot distincta notis non pendet litera, verno
Aere quum gelidi
Linquit Strymonis undas
Scriptorum genus alitum,
Formidabile genti,
Quae paulo [(transcriber); sic: qaulo] minor est grue.
Non tot stagna Padusae
Nutriunt raucas aves.
Non tot ripa Caystri
Cantores Stygiae mittit Iunonis ad aures.
CHOR. Conticuit altum. cessat, et subito stupet,
Num cuncta fando trepidat in medium dare?
An iniqua fessum fata sub mergunt virum?
Quodcunque tandem est: caussa in ancipiti sita
Communis agitur. omnium hinc pendet salus.
Ad amica puras astra tendamus manus.
Tu, cui patrias Gens seposita
Sanguine sacro tingimus aras;
Numen ab omni parte tremendum;
Nisi qua miseris tua connivet
Pietas victrix: huc verge DEVS,
Miteis [Reg: Mites] oculos; et res propius
Aspice fessas. Saltem proavis,
Iurata quibus foedera sanxti [Reg: sanxisti] ;
Si nostra fugat culpa, benignam
Annue mentem.
Nec plus habere ponderis! Mars ferreus,
Fortuna vitrea, dispares; tamen pari
Levitate certant. ille terribilis Geta,
Vastator Aemi, rigidus armorum Deus,
AEque, ac mulieres, semper inconstans fuit,
Dolisque paene Coniugem vincit suam.
Rapitur in orbem et ipse. Me verum loqui,
Norunt probantque vicibus alternis Duces.
Quoties decora fronte sub primam stetit
Aciem superbus? moxque elusa casside
Turpem infidelis terga vertit in fugam.
Sunt gladii utrinque; humana utrinque corpora,
Patensque simili sorte vulneribus locus,
AEquat pavores. pellis ubi pelli imminet,
Furor est, pepercisse. arma in armatos cadunt,
Spem victus, iram victor acuit, hoc agunt,
Securus esse neuter ut possit diu.
Vbique bis peccare liceat; vix semel
In bello. adimitur omnis occisis salus.
Non patitur error corrigi vitam auferens,
His mota caussis, mentis augurio tremens,
Fatum parentis Iephtias suum facit.
Casus volutat singulos, omneis [Reg: omnes] timet.
Est in suprema Iudicis nostri Domo
Aprica sedes, Solis Eoi capax,
Recensque natae lucis; Euri vividis
Exposita flabris. lenis obliquum latus
Inumbrat Auster frondibus. torta nemus
Radice surgens, arduum e clivo caput,
Viridesque ramis tollit innumeras manus?
Tantoque crescit ambitu, unam ut altera
Illaque et arbos [Reg: arbor] , haereatque brachiis.
Facit ordo versum. fraxinum cedrus ferit,
Cedrum cupressus: platanus alno nititur:
In hoc recessu virgo curis anxia,
Sollicita votis. spe metuque fluctuans,
Noctes diesque precibus assiduis vacat.
Anima puellam patris animari putes,
Vitaque eadem vivere. usque adeo studet
Patris saluti. totus. in mente est pater.
Genitricis autem in mente tota est Filia.
Non sic iuvencam torua custodit parens;
Vt mater ambit blanda Menulemae latus.
Huic fila Serum ducit, huic aurum struit:
Huius decorem comit ac mulcet frequens.
Haesura nitidis serta disponi comis,
Invita Virgo patitur, optaret suis
Potius bonis gaudere. pulcra [Reg: pulchra] non opus
Habet apparatu. dote nativa satis
Ornata facies refugit ad speculum coli.
Se se est venusta dives. ex ipso magis
Generosa fonte forma respiendens placet.
Super addis artem? nobili suco perit.
Aurora qualis ex mari surgens nitet
Peculiari luce, quam diu madet.
Simul capillos dulce roranteis [Reg: rorantes] calor
Detersit; omnes ore vanescunt rosae.
Non nisi coacta, Iephtias pompam induens,
Gemmas suo fulgore nolenteis [Reg: nolentes] tegi
Virtute obumbrans celat, ingenio premit;
Formosa semper. absque cultu nunc dolet.
Ames dolentem. squallidam luctus decet.
Est et perita sedula Phrygias manu
Vrgere telas. hac remordenteis [Reg: remordentes] sciens
Soluisse curas, seque furari sibi.
Iam dedicatum vellus olim coeperat
Mollire nebulis. tum subactum sternere
Digitis in usum. parte plus media labor
Exactus ibat, iam coloratam prope
Metam tetigerant fila. spectari dedit:
Vt Abrahamus immolare filium
Decresset: iste pareat flexus genu.
Nuda puer cervice. simulatum scias,
Verumque credas. tantus in membris lepor,
Sua cuique forma, certus est formae modus.
Libratur ensis stamine ex argenteo:
Ex aureo vagina pendet. baltheum
Nevisse Seres Lydia et textrix putet,
Fascem videres ligneum sterni solo.
Flammam applicato folle carbones dare.
Praelatus ignis murice Oebalio rubet.
Loco caloris flagrat incensus color.
At Isaacus, qua micant vitalia,
Candente bysso fingitur. collum, tori.
Ante alia iugulus lucet intexta nive.
Nix vero castigata subiectis retro
Diluitur umbris. ficta sic vivunt magis.
Materia dispar sponte submissum caput
Variis remiscet liciis. Ianthinae
Glomerata in orbeis [Reg: orbes] lana crispatur comae.
Pars aliqua texti laevam ad aurem pulcrius [Reg: pulchrius]
Neglecta languet, cumque susis funditur
Subtemine albo carbasus late patens.
Placidum modestae frontis aequor explicat.
Nullas decora sutiles rugas habet.
Nec patitur aetas, plana simplicius nitent.
Punicea stanteis [Reg: stantes] fila percurrunt genas:
Modiceque ab ostro vultus imberbis tumet.
Modice. propinqua pallet aliquantum nece.
Nil praeter oculos deerat hesternam diem
Impendit illis, ut dolorem falleret
Studio Minervae protinus sub palpebra
Acu micante sidus accendit duplex;
Tam mite florens tamque subtili face
Nictuque blandum; tam ciendo affectui
Miserantis aptum, sub patris positum manu:
Vt et ipsa (et ipsa non tamen mollis) rudi
Pietate mota flevit, o suavis puer
O in parentem moris exemplum pii
O dulcis Innocentiae Specimen, ait,
Voluisse promptum tam cruenta praecoci
Sancite fato iussa! certe iam cinis,
Iam funus, animo funus acceptans, eras.
Iterumque flevit. omen infaustum movet
Interpretantem secius. ter synthesin
Calatho reponens stamina expavit sua:
Ter et resumpsit. ter subortis lacrymis [Reg: lacrimis]
Linquere coacta est Quo malo cadit in sinum
Iniussus imber, inquit. unde hic impetus
Flendique tanta seu libido, seu furor?
Quae placet imago, placita cur gemitus ciet?
Cur ipsa plorans damno successus meos?
Sic Fata questus iterat, incumbens toto.
Accedit ad praedicta nocturnus timor
Insomnia agitant. terret attonitam quies.
Namque eiulantem veste discissa Patrem.
Moestoque vultu penitus exsanguem, sibi
Videre visa est. turbat excussus sopor:
Crescitque vanus vana metuendo metus.
Quamquam o! sed ad peiora proclives sumus.
Timenda semper omina explorat timor.
Quid deinde? Sexum fas sit imbellem queri.
Formido vana, non decet saltem viros.
Quod Gnata patri metuat, ignosci potest.
Hac stante caussa, militem, Iephte, tuis
Diffidere armis, muta quaedam iniuria est.
Toties probato quisquis indubitat Duci,
Convicium deforme virtuti facit.
Novi lacertos, pectus, ingenium, fidem.
Cruore sparsas hostico palmas feret:
Parum est, feret, iam fert, et hoc parum est; tulit.
Sonus aeris alte iam bis allapsus refert
Laetum aliquid. audis? aera clangunt tertia.
Tu, quisquis ille es, ede, quid portas novi?
NUNCIUS [Reg: NUNTIUS] I. Qui timuit hostem, iam timere desinat.
BAR. Vt te faventes praepetem Zephyri ferunt!
NUNC. [Reg: NUNT.] Quod steterat ante pedibus erectis; iacet,
BAR. Edissere agedum, nil per ambages refer,
NUNC. [Reg: NUNT.] Vt si viator forte flaventeis [Reg: flaventes] agros
AEstate praeter passibus vagis meat:
Triticea aristae capita turmatim levant,
Animosque tollunt, more conferti agminis:
Idem reversus stirpitus sulcos videt
Omneis [Reg: Omnes] retectos. prona subsedit Ceres,
Lateque longo funere instravit solum.
Haut [Reg: Haud] aliter hostis stantibus turmis ferox,
Vt icta curua falce procubuit seges
BAR. Nullo obice Victor haesit, aut victus mora?
Immo age sub oculos totius belli aleam,
Vt iacta campo est, pone. felicem iuvat
Ludum intueri. cladem et illius modum
Seriemque pande. NVNC. Nulla tanto, quod sciam,
Incaluit aestu pugna. Cur pugnam voco?
Quae luculenta verius strages fuit.
BAR. Vindictae initium praebuit nox an dies?
NUNC. [Reg: NUNT.] Inter diem noctemque, cum primum parens
Amoena lucis aperit aetherias fores:
Horaeque Solis induunt frenis equos,
Adhuc marina currus assurgens procul
Rorabat unda: clamor, ecce, tollitur;
Quantum volutat Glua, cui, patre inscio,
Elapsus olim per cavi montis latus
Incubuit Auster. stridet agitatum nemus:
Frondosa sive colla procuruans, humum
Stirpemque tangat; sive rursus arduos
Attollat apices, nubibusque immisceat.
BAR. Quid nostra, siluit, an reclamavit Phalanx?
NUNC. [Reg: NUNT.] Reddidimus alta voce discordem sonum
Littorea qualem saxa Tyrrheni maris
Reddunt fragorem verberata fluctibus.
Concussa tellus, totque divisus modis
Aer procellas voluit adversas sibi.
BAR Fremitus inanis iste duravit diu?
NUNC. [Reg: NUNT.] I. Calefacta donec corda moriendi metum
Vitaeque amorem prorsus emossent [Reg: emovissent] loco:
Et acuta promptas ira consereret manus.
Vt taurus olim fronte robusta minax,
Cui crassa circum colla stant palearia.
Aut laxa pendent: magnus alieni pater
Stabulique fieri rector, in vito pari,
Per bella quaerens, mugit audaci tuba
Cornuque confert. proximo saltu latens
Responsat alter, iamque proludit pede.
Taurina totis resonat Echo montibus.
Spumant amores. stimulat indomitos furor:
Denique in aperto capita concursu truces
Obnixa miscent. tanquam in incude aenos
Ictus resultant donec unus cornibus
Truncis abactus cedat et campo et toto.
Victor superbus exprobrat connubia.
Reboat adulter victus, ac siluas petit.
Haec belli imago prima. tu pulcram [Reg: pulchram] modo
Quae placuit uxor, candidam credas bovem
VICTORIAM esse. Noster extorsit proco.
BAR. Quo pugna crevit ordine? utra lanceam
Pars torsit in condensa primam, et auspicem?
NUNC. [Reg: NUNT.] Vt miles intra proximum teli stetit
Letique iactum: noster intuitu vago
Permensus aciem Ductor hortatur suos:
Qua iusso, celerem ferre pugnaces pedem.
Nec plura fatus, diripit ferrum cavo.
Ceciditque in hostes, non secus quam flammea
De nube fulmen. illud expressum volat
Diri vaporis undam anhelantem vomens:
Quaque incitatum rapitur, obliqua via
Rectaque, certa clade, multorum cadit,
Certa reversum spargit in numeras neces.
BAR. Bene inchoasse, saepe in hoc puncto fuit,
Vicisse. sed non semper eventus habet
Impetus eosdem primus. eventum refer.
NUNC. [Reg: NUNT.] Omnis secuta praevium pubes Ducem
Mucrone stricto. BAR. Cuncta in exemplo sita.
NUNC. [Reg: NUNT.] Sed et igne vero constitit supra caput
Succinctus aether: atque (minimum est, quod loquor)
Adversa subito castra turbavit metu.
Sonuere nimbi non tumentes Aeolo:
Non quomodo aestas audit, arserunt poli:
Iraeque multo sulphure imbutae Tonans
Manifesta Coelo Signa concusso dedit.
Tum vero pavidis falsus it sudor viris
Equisque, et unus implicat cunctos timor.
Ipsa arma trepidis, galeae et enses, hostibus
Tonare visa: terra subduci movens.
Instare timidis Iephte, et uti tempore,
Coelo, tumultu, Qualis hybernus [Reg: hibernus] ruit
De monte torrens pabulator nubium:
Tandem nivosa valle praecipitans aquas,
Per cuncta spumat claustra grassari rapax.
Cursuque frangit sparsa pontes fragmina,
Damnum coloni prorutis deflent casis.
Fit plena caedes. terga fugientum [Reg: fugentium] secat,
Latera explicantum [Reg: explicantium] debileis [Reg: debiles] alas premit.
Frontem reluctantum [Reg: reluctantium] , ora pugnantum [Reg: pugnantium] fodit,
Stantum [Reg: Stantium] trucidat. BAR. Bella Centauri refers.
NUNC Hostilis acies media membratim periit;
Concisa, proculcata, disiecta, obruta.
Currus sonanteis [Reg: sonantes] et quadrigarum rotas
Trunci morantur impeditis axibus.
Per arua crassi sanguinis fluctus eunt.
BAR Tum deinde spoliis noster intentus fuit
Miles legendis. praeda populatrix opum,
Est anima belli. vivit hac ferrum tenens.
NUNC. [Reg: NUNT.] At non et Ammon non recollegit suas
Vtcunque viteis. quondam et in victos redit
Amara Virtus, seque cote suscitat,
Tutum esse prohibens. BAR retege, quos tentant dolos
NUNC. [Reg: NUNT.] In nemore curuo trames angustus latet,
Circumque dumis obsitam sepit [Reg: saepit] viam.
Ibi furta belli sapta; circuitu biceps
Clementer acto collis attollit iugum,
Aditumque celat, hinc repente, dum sui
Incautus arcto calle palanteis [Reg: palantes] agens
Insequitur hostes; impetu facto, triplex
Procurrere improvisus in Iephten globus,
Duce Iatamazda. Cassidem post regiam
Erat iste summus semper in bellis apex
Ammonidarum. Vix manu signum dedit:
Vnum unum adorti mille certatim petunt.
Pluit sagittis. galea tinnitu strepit,
Flictuque parma. BAR. Qui tot unus spicula
Excipere valuit septus [Reg: saeptus] hostili globo?
NUNC. [Reg: NUNT.] Ille, ut elephantus imbre ferrato rigens,
AErisona grando siqua telorum cadit.
Haesura dorso discutit mota cute:
Tum grande Libyci dentis infrendens ebur
Consumit omne, circumactu, nescias,
Pedes, lacerti, crura, cervices, manus
Findantur an secentur. abrupti cadunt
Nexus. in hostem tota saevit bellua,
Ex corde vireis [Reg: vires] advocat Iephte suas,
Contraque multos unus instar agminis
Stat mole contra, sufficitque, et obvios
Contemptim in orbem fulminat, velut canes.
Ex manibus hastas saepe raptas improbo
Regessit hosti. Forte Iaramazdam videns
(Ita Sors ferebat) mox relictis omnibus,
In hoc moratus, cum retardasset [Reg: retardavisset] fugam:
Clypei per oras triplicis obstanteis [Reg: obstantes] viam
Molitus, alto vulnere exhausit virum,
Pectusque rupit ense. vel moriens adhuc
Recalcitravit, ore diducto fremens:
Sic quoque rebellis parte moritura sui.
Vt hirtus olim stantibus setis aper,
Si quando fixum, mense brumali, furens
Venabulum momordit; ante quam trucem
Despumet animam collocandus, in manum
Saevire vindex pergit; et, noceat modo,
Necandus ultra debitae metas necis
Feraeque morem, mordicus prensam [Reg: prehensam] viri
Transgreditur hastam: seque vulnus in novum
Rabie cruenta vulneris primi rotat.
Miratur ipse pastor, et pallet suae.
Horrore praedae. BAR. Memora et istud, si potes.
Ariphanasso, capita quot ferro secans,
Opima summo spolia suspendet tholo?
NUNC. [Reg: NUNT.] Nescitur, ubi sit. fama non constat sibi.
Vinctum, solutum, mortuum, vivum canit.
Plerique dira caede sublatum putant;
Ammone toto, morte cruciatum nova.
Certe peracti nulla pars belli fuit.
Nusquam adeo in acie visus. BAR. extremum hoc preme
I, reliqua propere defer in palatium:
Meriture primas, praemium cursus feres.
At te caducum qualia, et quo pondere,
Ariphanasso, Fata, qui casus premunt!
Sic occidisti! sic iaces inglorius!
Arena functum condit ignota scrobe.
Fortasse laceris artubus pascis feras.
Menulema nempe, sicut optabas, tua est!
Humana foedi subruunt vota exitus,
Pilae videmur esse, quae iactu levi
Pulsae per auras vix volant, iterum cadunt,
Sursum deorsum iacimur, et ludus sumus.
Signavit aliquis lapsus Icarium mare.
Iam et ipsa tellus Icaros suos habet?
Certum tremendis casibus, certum locis
Nomen daturos, alta sublimes petunt:
Voluuntur imo. Famulus hic Memphyticus [Reg: Memphiticus]
Quo vota non rotavit! usque ad sidera.
Gnata potiri velle nostri Principis.
Est petere coelum velle. Quod stupeas magis:
Annuere Virgo visa, Iuveni faverat.
Amabat eius indolem, mores pios,
Castamque mentem. Pacta quin iugalia,
Sparsum est. utrinque spes ligasse credulas.
Eheu! ligasse. soluit istud vinculum,
Quae cuncta soluit, Mors inexorabilis.
Quam rare in unum cuncta Naturae fluunt
Sortisque dona? nemo tantorum capax.
Nihil est ab omni parte syncerum [Reg: sincerum] ; nihil
Plene beatum. nebula semper officit.
Commendat aliquem forma: destituit pudor.
Hunc fama Martis clarat: obscurat genus.
Prisco tumentem genere mores inquinant.
Ferro manuque fortis, ingenio caret.
Consulene promptum turpis exanimat pavor.
Facundus ore, vitibus minus viget.
AEgrotat animus saepe, dum corpus valet.
Ariphanasso dote non una fuit
Insignis: acer, eloquens, agilis, sagax,
Parere solers, impiger, fidus comes:
Egregius armis miles, egregius domi
Bellique: nec non legis observans sacrae.
Sed adde: praeceps, vanus, infelix procus.
Vetus est amantum [Reg: amantium] poena, fieri fabula.
NUNC. [Reg: NUNT.] II. Parta ex superbis hostibus, parta ultio est.
Fusi per herbas hoc habent in cespite,
Suoque verrunt sordidum tabo lutum,
BAR. Si vera narras, vota transcendis mea,
NUNC. [Reg: NUNT.] Gratare Iephtae libera Ammonis iugo,
Gratare Galaad. vivit assertor tuus.
BAR. Tam certa fers quam laeta? NVNC. Venatum putes
Ivisse nostros: quidquid Ammonis fuit,
Subiisse textas funibus raris plagas,
Ceu canibus actos licuit inimicos brevi
Porrigere ferro. terror e coelo ruens
Turbam fugacem conglobatam in obvios
Adegit enses. milites, lixae, duces
Cecidere iuxta. Sic, ubi certum nemus
Indago cinxit; iamque inhaerenteis [Reg: inhaerentes] feras
Instans melampus arctat; in latum cadunt
Ferrum gregatim; silua tutari nequit.
Capiuntur una quae timentur et timent.
Fortibus inerme belluis mistum pecus,
Tunc caprea vulpem, dama contemnit lupum,
Ceruus leonem. sudor idem est omnium.
Fortuna fecit misera communem metum,
Obliviosum alterius, et memorem sui.
BAR. Captae quot urbes. ede. NVNC. quot poterant capi.
Vtriusque nostrae quot manus digitos habent,
BAR. Qui computabit, esse vicenas sciet,
NUNC. [Reg: NUNT.] Turrita quaevis, dirutum ingressi sumus
Penetrale Regni qua Menitham lubrico
Oleae feracem tractus attollit gradu.
Vitifera ad usque pinguis Abelae iuga.
Frenatur omnis regio nostris legibus.
AODUS. Tandem reversa Pace laetari licet.
I triste belli Numen ad Thracas tuos.
Vtcunque phaleras, spolia, captivos greges,
Cristata regum capita et exuvias Ducum.
Odiosa magno nomina afflatu crepas:
Nos Pacis almae certa praeferimus bona.
Haec arua spicis vestit, et cellas replet.
CHOR. Bello nulla salus. vacent
Coryti calamis graves.
Ferri dulcius otium.
Ferro si tamen est opus.
Scindas iugera rectius.
Cum moto semel agmine
Turbo bellicus ingruit;
Nescit contrahere impetum.
Natos. destituunt patres,
Vxores metuunt viris.
Pagis exoritur tremor.
Abductum stabulis pecus
Pascit barbaricam famem,
Agros haurit et oppida.
Moestos hactenus incolas
Terror distinuit domi.
Postquam detonuit furor,
Effrenique licentiae
Sunt obiecta repagula;
Puro reddimur aetheri.
Ex campis in ovilia
Commissi redeunt greges.
Herbarum insiliens toros,
Errat bucula pascuis;
Cui iam ramus idoneam
Frontem rumpere coeperit.
Matres prata perambulant,
Colles dulce remugiunt.
Balant flumina tutius.
Pastorum quoque fistula,
Vmbrosa super arbore
Faunos provocat eclogis.
AOD. Paullo ante Fatis cuncta suspensis nigra
Subito recanduere. Iordanes salit,
Solitoque manat lenis Arnon purius.
Haec forma Ponti. sumit hanc faciem mare
Sumptamque ponit. Nocte coelum conditur:
Pluvios Orion veste caerulea madens
Inclinat axes: dumque concertant Noto
Boreas et Eurus mista [Reg: mixta] laniantes freta,
Voluuntque fluctus; penduli ex alto tument
Arcus aquarum, iidemque praecipites cadunt.
It arena fundo spumea eructans vada.
Nautae paventes tristibus votis vacant.
Imago mortis plurimae, dispar tamen
Percellit omneis [Reg: omnes] , cumque fulminibus fragor.
Nec posse speres aequori irato dari
Vultum priorem. tempore exiguo; simul
Posuere. Venti: redditur Pelago quies,
Lumenque Olympo. summa clarescunt iuga,
Nubes fugantur, aeris buccae silent:
Recumbit unda, detumescunt vortices.
Curvatus aequo sternitur gurges salo.
Mox et iuventus laeta remos incitat,
Plenisque portum concrepans velis subit.
Caligo similis presserat nostram Tribum?
Et simile blandae lucis affusum iubar,
Hilaravit aegros. reddita afflictis salus:
Fugere tenebrae. rediit ereptus dies.
Vbi nunc tumores instar insani maris
Exaestuantes? ubi Tridens Ammonius?
Effera temeritas nobiles poenas dedit.
Minata neruos et retortum cannabem,
Frenos subacta debet Isacios pati.
Humili Tyrannus semet abscondit fuga.
Comitantur ira, luctus, aerumnae, pudor.
Sic hyeme [Reg: hieme] adulta, noctibus claris, lupi,
Si forte pastor, fraude comperta, vigil
Repulit trinodi fuste predones nivi
Pedem inferentes (tristis urgebat fames)
Amara vertunt lumina ac gressum retro
Ab hoc ovili: devoventque hyemem [Reg: hiemem] , et dolum,
Seque et Magistrum, et omne lanigerum pecus.
Vltricis hic Rhamnusiae iustus tenor.
Qui nostra munimenta spondebat sibi;
Sua vidit expugnata cum laribus rapi.
CHOR. Ducite muros, addite fossas,
Cingite vallo: quidquid posuit
Humana manus; rursus ab imo
Humana potest vertere fundo.
Mortalis opus mortale facit,
Labor a manibus nomina sumit.
Quamvis rigeat porta metallo,
Claustraque nectat solidata chalybs:
Quatefacta labant. iungite montes,
Vsque in coelum saxa minentur:
Qua nulla via est, dant Fata viam.
Nulla potestas extra sortem
Iacet et metas. omnis Dominus
Sentit Domini gravioris onus.
Alio maior, minor est alio.
Vni seruit quisque tyranno.
AOD. Locum triumpho turba famularis para.
Sudore lephte victor absterso prope est.
Hic surgat arcus. hic coronatae ferant
Palmas columnae. vestiant hederae fores.
Manu resectis virginum rosis pluat:
Floridaque inundet omne tempestas solum.
Me dulcis intro cura Menulemae vocat.
CHOR. Maspham sidera mitibus
Afflatam radiis vident.
Vsam Numine prospero
Iephte celsius extulit,
Quam Chamos male presserat.
Hinc curae fugiant procul,
Et vultus redeant boni.
Hic poscit choreas dies.
Demptis Gaudia vinculis,
Ipsos nec pudeat senes
Immistos [Reg: Immixtos] Iuuenum choro
Rugas ponere tetricas.
Ternae ludite Gratiae
Nexae candida brachia.
His colludite virgines
Sertis implicitae comas.
Tuque, o! FILIA PRINCIPIS,
Formosissima IEPHTIAS:
Ad quam spectat amoenior
Tantae portio gloriae.
Signis obvia patriis
In pompam venias prior.
IEPH. Quod liberatis civibus vortat bene:
Peracta pugna est. Numen aeternum penes
Nos esse spolia gentis inimicae dedit.
Obtritus Ammon praelio fastum exspuit
Iramque in herbas viribus fractis iacet.
Opibus Sabeis [Reg: Sabaeis] lance cumulata pie
Oneremus aram, tura fument mascula.
Referre grates debitas nunc addecet.
MEN. Te video tandem. Genitor: o laetum diem:
IEPH. Heu? Gnata. meque teque deceptum venis?
Perii. MEN. Quod istud est repentinum malum?
IEPH. Periique totus? MEN. Ora mutavit color;
IEPH. Et ipsa mecum periit? MEN. Et mihi minas
Intentat, haeret: verba singultim trahit?
IEPH. Heu propter ipsam pereo? MEN, Sic? Gnatae impiae
Dehisce Tellus ima. IEPH. Me propter perit
Et ipsa. MEN. Patrem Coelites, tantum Patrem
Servate. pro me misera nil equidem rogo;
IE. Fata iniqua. acerba, tetra, Fata luctifica, horrida?
Quem tot oppressum malorum nubibus sol aspicis?
Frigidus coit pavore sanguis in praecordia.
Mens fatiscit intonata, fulmen est in pectore.
MEN. Superi iuvate? qualis haec victoria est?
Huc care GEnitor turbidos vultus refer.
Eloquere. quis te casus inopinus premit?
IEPH. Magna vis loqui laborat: maior at vocem tenet.
Mediis obluctata rursum verba torpent faucibus:
Terra, valles, antra, saltus, stagna, silvae, flumina:
Quo feram me, quove vertam tristis, infelix, miser?
MEN. Et si puella maximi luctus gero
Animum capacem; ferre talem vix queo,
IEPH. Vana castra cum triumphis, milites cum lanceis,
Condite tela, vertite hastas: serta capitum demite.
Proque lauro nigra taxus et cupressus defluant.
Cede Paean. aera moestum rauca murmur insonent.
MEN. Quid est, quod horres? post labores Martios,
Post decora parta mollis invitat quies.
Compone vela. navis in portu sedet.
IEPH. Fluctuat, et inter brevia subsidit. meae.
Naufragia portus ipse Fortunae videt,
Occidimus ambo. MEN. Fata decennant mihi:
Modo vita cursus agat inoffensos tua.
IEPH. Per alta quis me spatia glacialis freti
Rapiat vehendum turbo, trans Boreae domum,
Extraque Solis iter, et annorum viam:
Vbi mutus aer absque ventis, et pigra
Natura rerum torpet aeterno situ.
MEN. Hostem fugavit, filiam tremens fugit.
Dignare Natam aspicere, dignare, obsecro.
IEPH. Pax alta campo, nascitur bellum domi.
MEN. Ne, quaeso, cela quidquid afflictum gravat.
IEPH. Vtinam referre liceat in bellum pedem.
Quisquam secundis rebus aut fallax tuis,
Fortuna, Princeps fidat expertus bonis?
Splendore vano fragile mentiris vitrum.
Quot frustra spargis, tot dolores seminas,
MEN. Egeritur et minuitur affatu dolor.
IEPH. Levis ille dolor est, quisquis erumpit foras.
MEN. Sed gravius urit, siquis inclusus latet.
IEPH. Frustra requiras rebus eversis opem.
MEN. Quid victus ageres ergo, si Victor gemis?
IEPH. Crudelis Ammon clade me vincis tua.
MEN. Suspirium hoc, o! dirus hostis nesciat;
Caudia dolore rabida capturus tuo.
IE. Miseranda, ter quaterque. ME. Miseranda hoc rogo,
Miserere. pande cordis arcanum tui.
Laxa animum, ut auras capiat inclusus dolor.
Quid vult sibi singultus? etiam num silet.
Luctatur! ingemiscit! insertat manus
Avertit oculos. Heic [Reg: Hic] meum crimen noto.
Aut fallor, aut immane commisi scelus.
Veniam precabor. genibus affundor tuis
Genitor verende. IEPH. Potius horrendum voces.
Nondum expavescis? ME. Hoc quidem, quod te mihi
(Ignosce lacrymis [Reg: lacrimis] ) forsan offensum putem,
Aliquid timeri maius hac poena potest?
IEPH, In me arma et ignes, et procellae et fulmina.
MEN. Quo rapitur iterum? quis furor mentem quatit?
Libet ire contra. IEPH. Nata, discede a Patre,
Discede moneo. MEN. Quo iubes? ad hostium
Partes? ad Vmbras? ad sepulcrales specus?
Testor, manusque tollo. siquidem sum nocens;
Mors est in usu. nullius eripere hanc potest.
Non ut Patri iam colloquar. iudex meus:
Damna nocentem: dede promeritam neci.
Dedes? an ultra funus extendi cupis!
An ut ipsa poenas exigam de me. iubes?
Ibo, ibo saltus qua minoreis [Reg: minores] altior
Despectat Hermon qua res sis undique
Saxis acutus Sanitis in praeceps patet.
Ascensus ut difficile promittat iugum;
Facilis erit descensus ex alto tuam.
Vbique letum est, mille se promptum viis
Offert parato mille per vias mori,
Hinc rapidus amnis me regressus conscia
Invitat unda prona subdar gurgiti
Stabula inde saevis plena crudescunt feris.
Veniant leones: irruant turpes lupi.
Animamne sontem invisa Genitori traham?
IEPH. Gemere ista parce. Iudicem appellas Patrem!
Te, Gnata, Iudex libero culpae metu.
Voti rea es, non sceleris. o dirum premi.
MEN. Sim rea. vel insons dummodo exoneres tuum
Maerore pectus. mente nubeis [Reg: nubes] eiice.
Transfunde in istum pectoris fluctus sinum.
Sine, Nata luctum exsorbeam. IEPH. VOVI, o mea.
ME. Exequere [Reg: Exsequere] . IE. VOTUM grande. ME. solvendum cito.
IE. Solemne. M Dignum. IE. At insolens. M. scire expete
IE. Sed contremisces ad sonum. ME. tamen expeto.
IEPH. Si stans capillus sedit, et animus stetit
Si grave remisit frigus, et tremor iacet.
Si fante lingua transitus verbis pater,
Incipiam. Fremerent hostis cum classica. dixi.
Da Deus Ammonem dirum immanemque tyrannum
Sternere, communem terrarum atque aetheris hostem,
Ah! reliqua quanto satius occultat dolor
Silentio premantur. MEN. Oro, ne premas.
Non patior ullos Virgo degeneres metus.
IE. Hostem si dederis; Voveo, quodcunque reverso
Victori ad te meas mihi primum occurrerit aedes.
Iam plura nolis Fata propius ingruunt.
MEN. Inclusa Fati angustiis quaero exitum.
IEPH. Non exitum. sed quaeris exitium tuum.
MEN. Evolve tandem. qualis est Voti modus?
IE. Hostem fi dederis, Voveo, quo deunque reverso
Victori ante meas mihi primum occurrerit aedes:
Sit sacrum: sacrasque tibi mactetur ad Aras.
Te destinant huc Fata: te, nunquid vides,
Fors caeca poscit. nocuit occursus tibi
Mihique. pater occido: pater etiam occido.
MEN. Adeone miserum ac triste pro patria mori?
Adesne dulce est vivere invito patre!
Hoc quidquid in me spirat, est, Genitor tuum.
Reddo repetenti. corpus in tua est manu.
I. Menulema! M. Iephte! I Gnata ! M. Mi dulcis Pater.
IE. Ego hanc, et ista dextera dabo neci!
MEN. Votiva cervix quolibet ferror dit
Decora: patris an hostis ense, quid interest?
IE. Num retrahit ora? num reformidat mori?
MEN. Si Genitor es, permitte: si Dominus, iube.
IE. Num pallor hausit decoloratam genas!
Mea filia es. MEN. quin esse possum et hostia
IE. Cum tot pererrent prata signati greges
M. Habes inemptam et obsequentem Victimam.
IE. Ah! hon inemptam. sanguinis pretio mei
Menulema constas M. sanguinis pretium tui.
Age, quod dedisti, recipe. Iam vixi satis.
IE. Iugulanda talis! talis a gladio cadat!
Gladio paterno! quis satis menti imperet?
M. Quod ante mortem (fateor ingenue) tuis
A te peremptis liceat inimicis frui;
Minuit dolorem mortis. IE, Vt loquitur ferox?
Altera puella similis in terris datur!
MEN Patriae, triumpho, quique donavit, Deo
Libens meum propino sanguinem IEPH. Meum
Mallem. M. Necis visaeque Dominus in meo
Sua Fata sanxit. si recusem, ne malum
In te, Pater, refundet; is demum est timor.
I. Quis mea rigore membra connectit chalybs
Durisque venis subitus inserpit silex!
Agnosco VOTUM Venio, Numen ad manus
Victoriam favore divino datam
Corripere luctu sordidatos, est nefas.
Erigite Signa. Miles increpa tubam.
Vexilla fluitent. primus armorum nitor
Incendat auras. scuta conflictu sonent.
Renovet triumphum classici festus fragor.
Hilari fidelis gaudet obsequio Deus.
Exstruite saxum surgat ex clypeis pyra.
Vibratus ensis liberet voti reum.
M. Nisi sim scelesta precibus, hoc unum precor
Liceat bimestris lucis usura frui.
Dimitte me: dum luna bis peregerit
Revoluta cursum; cum sodalibus meis,
Me virginem sine prole morituram, super
Nemorosae plangam montium. IE Quid abnegem
Et haec, et hoc, et a Parente, et ultimum
Poscit. minusne supplici possum dare?
Dilecta vade;
RACHEL. Te te sterilem in limine mortis
Plangimus omnes plangite Nymphae.
SODAL. Flemus casus, Menulema, tuos
Virgo nimis ah nimis infelix
Nata an genitrix magis infelix.
Miseranda magis. Nata et Genitrix
Nimis infelix, miseranda nimis.
Genitorque magis.
RACH. Non tu populo dabis electo
Sobolem optandam. neque venturum
Mater facies properare Ducem.
SOD: Virgo nimis ah nimis infelix.
Per te nunquam Rex ille suis
Promissus adest,
IEPH. Vadit ecce, nec timet.
I magne maeror Matris. I. luctus Patris
Rediture maior. iterum in antiquum ruo
Graviore fluctu absorptus. affectum induo
Quem non decebat exuisse en, exprobrat
Natura duro pectori, et lacrymae [Reg: lacrimae] cadunt.
Iustum revolvit pondus in sinum dolor.
Quam paene patrias caede maculavi manus!
Gladium reconde, iam satis magnum nefas
Nudasse fuerit. rursus arma pendeant.
Deiicite vultus muta torpescat tuba.
Deflebit haec in collibus funus suum.
Ego in cubili plura secreto gemam.
CHOR. MIS. Rerum magne Sator, quas patimur vices?
AErumnis hominum quem statuis modum?
Quantum oculi nefas hauserunt refugi?
Ergone belli prosperum
Virgo stitit unica cursum!
Horrendas facies vidimus horridi,
Iephtias ac Iephte vultu pallente steterunt:
Qualis aspecta riget a Medusa.
CHOR. Exc. Ac si Gorgoneae mutassent ora cerastae,
Bello actum nihil est, sistite, milites.
Currus laurigeros, sistite fercula.
Invida, pro, quantum foedarunt Fata triumphum!
Duros iste labores
Terminus: haec merces finem improvisa coronat?
Hostibus exitio caesis lugere iubemur.
Ecce, virum lituos Cybeleia tympana turbant.
Gradivi cantum fregit Berecyntia buxus.
Castra natant lacrymis [Reg: lacrimis] . victriceis [Reg: victrices] vertimus hastas.
CHOR. MIS. Solida in Terris nulla voluptas.
Vitiant subiti gaudia luctus.
Modo sol ridet: modo sub nebula
Tenet obscurum luridus aether.
Dulces amato melle madent favi.
Trepidant veneno vina suffuso.
Rosa verna acutis cingitur spinis.
Fulcra regnorum sua frangit aetas.
Chloridis regnum populatur aestas.
CHOR. DAM. Semper prima malorum
Femina radix.
Omneis [Reg: Omnes] laetitias corrumpit; et improba terris.
Securum nihil esse sinit.
Mulier doloso ludit affatu:
Speciosa blando laedit obtutu
Tacito proterva fallit accessu.
Inopina solo perdit occursu.
Debuit armatis occurrere!
CH. EXC Quidquid peccavit, fecit tamen inscia virgo.
CHOR. DAM. Obvia facta nocens.
Debuit armatis occurrere!
Evagari, curiosae crimen est inertiae.
Profuerat servasse domum:
Stamina deproperasse colu:
Cur non ornavit lauro florente quasillos?
Aut lanam distinxit acu?
Debuit armatis occurrere!
CH. EXC. Fortunae potius ludum plectamus iniquae.
Illa quippe miscuit
Tristia subsultans bello ludibria, totum
Delictum Menulemae
Est amor, inque Patrem cognato ex pectore fusus.
CHOR. DAM. Ideo puellis comitata princeps
Debuit armatis occurrere!
Exspectare patrem poterat sub limine virgo;
Dum clypeo fulgens gressum intra tecta tulisset.
CHOR. EXC. Magnae virtutis alumna est.
CHOR. DAM. Et magni caussa doloris.
Occidat offensi voto damnata Parentis.
Ad gladios properavit ipsa.
CH. EXC. Mitius ah non hoc Menulemae vita meretur
De forma taceo pulcrae [Reg: pulchrae] succumbat et hostis.
Cui nocuit nisi Virgo sibi?
C. D. Omnibus nobis adimit triumphum,
Debuit armatis occurrere.
Intereat: num femina tanti est?
Sed et ipsa in tae dia vitae
Sponte videtur agi.
Iugulo parata est aliena suo
Vota piare.
CH. MIS. Non ita. Crudeleis [Reg: Crudeles] remove Busiridis aras.
Nesciat humano signatas sanguine Maspha.
Adeste Socii. facinus infandum patris
Prohibete. Natam manibus eripite impiis.
Hoc est, per ipsa viscera ad victoriam
Ire, et triumphos sanguine infectos suo.
Menulema sic necanda! sterilitas fuit
Optanda potius. uxor in luctum mihi
Foecunda, tristeis [Reg: tristes] peperit inferias sibi.
Minus improbanda Posteris; certe minus
Horrenda caedes, quam quis iratus facit.
Hic lacryma [Reg: lacrima] mergit iram: et invitus neco.
Quam bene paternas exsul aedes fugeram.
Hostile Tobi tutius pressi solum;
Medias et inter miles erravi feras.
Nunc laudo fratrum iniuriam. pietas erat,
Eiicere sic me. reditus in poenam fuit.
Vtiliter olim pulsus, inventus male,
Peius reductus, pessimum Fati genus
Sortitus, omneis [Reg: omnes] scando miserorum gradus.
Quid anime luges? ora cur fletus rigat?
Eheu! tot in praesepibus balant domi
Pastu nitentes, mugiuntque victimae;
Nec aratra passae, colla nec tritae iugo.
Et prima venit filia in Patris manus
Mactanda! Vivat illa, vivat. si potest.
Cur innocens non possit? addicta est neci
Quo scelere meruit ferre supplicium? tuo?
Inique Iudex: nullus alieno perit.
Suo? recense. quale peccatum est amor,
Et in parentem? non decebat obviam
Cum tympanis ivisse Genitori suo!
Fato imputetur: Quid furens culpas dolor?
Quisquamne Fatum sontis alterius luit?
An ipse Fatum, quale passim fingitur,
Agnoscis ullum? siste propositum ferox.
O Sors acerba, Sors iniqua, Sors gravis!
Capitale bellum siquis adeunti mihi
Dixisset; audi Iephte: in hostili globo
Ammonis arma sperne et atroceis [Reg: atroces] minas:
Cavebis autem filiam haec Scylla est tua.
Hic scopulus improvisus; hoc franges ratem:
Num credidissem? cuius explevi bono
Duri labores Martis? explentis malo.
Libera tyranno patria proiecit iugum.
Hoc ense fusus host is in campo iacet.
Egomet sub isto sternor, et totus quidem
Ideone vici, ut vincerer quidquid solet
Adimere luctum, caussa fit luctus mei.
Alii fruentur pace sub ficu sua:
Sub vite mustum dulce securi bibent.
Miser ego solus, sub cupressu lugubri,
Vespillo demens funus exustum rogo
Deflere cogar. finge, consortem tori
Fatis vocatam claudere extremum diem:
Quaenam illa tam crudelis immiti proco
Nutum elocabit Mater. ut fiam gener?
Quaenam illa rabidi cupiet amplexus viris
Quae parricidae parere truculento volet?
Athamas videbor mentis emotae novos
Passus furores utque silvestrem feram
Vitabit omnis populus, includar specu:
Vbi nec videndus, nec videns nec mortuus
Nec morte honesta dignus, et vita minus,
AEvum pudendis obsitum aerumnis traham
Dum res adhuc est integra, et puras manus
Nondumque tinctas sanguine ad coelum levas:
Compesce motus, te prime vecordem impetum.
Exempla scelerum non ferendorum effera.
Quaecunque. Tauri frigidum tulit iugum,
Videre Minyae, Phasis agnovit sua;
Ab usque ponto vecta Maspham transferes!
Truncare ferro virgines, est Colchicum.
Mandare flammis liberos. est Colchicum.
Pietatis umbra tegere, plus quam Colchicum est.
Medea faciat, noxium AEetae genus.
Odium professa est. ira dictavit necem,
Tu Pater es, et amas. nominum istorum nihil
Caedes et arma spirat amplexum petunt.
Quid istud autem! quod cupis factum modo,
Mox execraris [Reg: exsecraris] ! latet in alto aliquod malum
Ferale, dirum triste, reticendum, latet.
Sacrum paratur, quo litans fiat sacer.
Atqui teneris. Numini franges fidem?
Servare certum est. stante voto, Filiam
Mori necesse est, non necesse est vivere.
Pro sancto pietas! siccine exonerat tua
Sese Religio? Virgo transfusam luat
Supposita culpam. sequere naturam ducem.
Maneis [Reg: Manes] , opinor, quisque patimur, sed suos:
Vt quodque corpus vivit anima, sed sua.
Si vindicas promissa; non a filia,
A te inchoandum est quod quis intrivit sibi
Exedat. in alium proprius error non fluit.
Voto cruenti Gnata succedet patris.
Gnataene Fato deinde succedet pater!
Bis es scelestus. dum scelus vitas, facis.
Alia piabis victimam qua victima?
Libido dirae tanta si regnat necis,
Tenerumque furere fortis in sexum potes:
Aude aliquid ultra. maius ultra aliquid datur?
Non sunt sorores. est tamen coniux tibi.
Cur non et illam, tanta si pietas movet,
Imponis Arae turbidis raptam comis?
Non prole fultam duplici quereris Domum:
Et nec vel unam cernere in vivis potes.
Quid dicet Orbis huius auditor necis?
Qua maria Titan intrat aversus via,
Remeatve multo lampadem rotans salo.
Remeabit autem lentius solito reor.
Horrore visi sceleris, et condet diem.
Nata interempta, iure plectet, quo potest
Natura vindex iura temerantem sua.
Macilenta pingui fallet in gleba seges,
Trapeta baccae, praela fraudabunt botri.
Vbera caducae sicca praebebunt boves.
Armenta violens tota populabit lues.
Umquamne (cunctas consule Aras et focos)
Audita more est victima humano loqui!
Induere vittas, ipsa quas fecit sibi?
At in supini monte vasto Moriae,
Respicere fatum moneor Isaaci nepos.
Propositus ingens olim in exemplum puer:
Nunc sit puella. subeat imitatrix vices.
Etiam subibit: te modo Heroem probes.
Cur ad meam rem, filium Sarae cito?
Exempla distant. nil tibi prodest avus.
Ideo Tharaiden vox aperta huc impulit.
Ideo probari dexteram satis fuit:
Ideo repressit ales aetherius manum.
Ideo insolenti tristis Holocausti Sacro
Successit aries cornibus plangens vepres.
I nunc, et aemulare Maioreis [Reg: Maiores] tuos.
Si sana mene est, parce ferro: si furis,
Iam nunc sacrilegum devove Diris popam.
Sacrilegus autem est vota persolvens Deo!
Spectate vestrum Iudicem cives mei:
Spectate Iephten, specimen egregii Ducis.
Gnatae ut pius sit, in Deum fit impius.
Mactetur ergo, crimine ac culpa vacat.
Tanto offeretur gratior pura Hostia.
Offerre vetitam lege, maculosam velis!
Si iura spectes, Gnata iam non est tua.
Devota comburatur. est tamen mea
Quia devoventis. an alieno crederem
Melius litari? dona stant propriis bonis.
Heu, Gnata miserum, Gnata, quo trahis Patrem.
CHORUS.
Chor:
Quo quo tandem verget amari
Pectoris aestus? nondum vis est
Superata mali. luctatur adhuc
Natura potens. quando nec uno
Quercus ab ictu percussa cadit
Animo radix altior haeret.
Dolor alternat, variatque color.
Vultu non est unus in uno.
Omnes capit et retinet nullum.
Niger albescit, pallidus ardet.
Sive est pietas iam, sive furor;
Erit alterutro iustius insons.
En, ut luctu fractus anhelat.
Lumina quaerunt fessa quietem?
Labar in sellam pendula cervix.
Miseris propria est ista voluptas;
Nimio tandem maerore frui.
Premit in somnum, quod mole premit.
O si mite hoc Superum munus
Penitus totos permeet artus.
Plerumque vigil sua tormenta
Nutrit, et igni pabula praebet.
Ad placidum somnum moesto Iephte conciliandum.
CANTILENA.
Huc! Iuvenis, quem cura fugit:
Qui caestra fugas inimica tibi:
Pede suspenso, Sopor alme, veni:
Grata molesti pausa doloris:
Saltem modicam succute pennam.
Profit Iephtae, carmine laudeis [Reg: laudes]
Iterare tuas. Per te reficit
Durus rastros et aratra labor.
Aurea vitas sceptra potentum [Reg: potentium] .
Structaque Pario moeni a saxo.
Et marmoreis turribus arceis [Reg: arces] .
Nullo pretio, munere nullo
Venalis emi: muneris ipse
Nomen inempti pretiumque subis.
Facili passu septa coloni
Pauperis intras, humileis [Reg: humileis] que casas.
Gaudes iuxta frigus opacum
Trepidantis aquae posuisse caput.
Vbi per conchas fluit unda loquax
Leni ripam murmure pulsans,
Suavius illic requiescis, ubi
Est nulla domo ianua tota,
Prohibens motas stridere fores.
Vbi colloquitur fraxinus orno.
Populus alno: silva arboreum
Modulante melos.
Seu vis dici librata quies;
Seu iucundae libra quietis:
Hominem titulo pascis utroque.
Sine luce vides: teque videndum
Etiam caecis intime praebes.
Sine nube pluis, membraque strato
Composta rigas, caespitis horror,
Duraque Geticis nivibus rupes,
In Chaoniam mutatur avem;
Plumaque fovet, qua nullus olor.
Bene dormit enim, male qui dormit,
Neque se sentit male dormire,
Falcem retinens messor in agro
Stertit medias inter aristas.
Viridi subter fronde viator
Longa viarum breviora facit.
Dumque exigua coeli spatium
Contrahit umbra; reparas vireis [Reg: vires] :
Taedia pellis, stadia acceleras
Mora neglectum compensat iter.
Te pennigeras moderante fides,
Avium citharae fila remittunt;
Ne rumpantur gutture rauco.
Tamen ipsa tuum maria agnoscunt
Horrida numen. ventosa Thetis
Agitata Noto grave littoribus
Caput acclinat. fusum terris
Tacet omne pecus. Tu temperies,
Tu iustitium commune, forum
Tollis iniquum: dirimis lites,
Iurgia placas arbiter aequi.
Languida durae mortis imago:
Sed nemo suo sic dissimilis
Frater fratri, similisque fuit.
Tantum distans sanguine iuncto:
Quantum abludit thalamus tumulo,
Sponda pheretro [Reg: feretro] . sibi commissos
Sponda remittit: quando pheretrum [Reg: feretrum] ?
Necis ac vitae brevis Horizon:
Statio aegrorum, portus egentum [Reg: egentium] .
Quos cura movens excitat aestu,
Inter tumidos anchora fluctus:
Imoque latens corde saburra,
Facis aequatis animum velis
Turbine motas ire per undas.
Huc, age, currus deflecte tuos:
Huc optatum lenimen ades.
Sparge papaver: super afflicti
Vtraque patris quate Lethaeo
Rore madentem tempora virgam
Placidam noctem divite cornu
Fundens totum perplue Iephten.
Arce tetricas cerebri formas:
Puraque tantum somnia ludant.
MENUL. Satis querelis, lacrymis [Reg: lacrimis] satis est datum,
Fluxere pacti funeri nostro dies.
Bis luna crescens revocat occursu domum.
Favete Sacro. stare promissis decet.
RACH. Nete, ne te, Menulema Soror,
Perfida lunae fallat imago.
Illa instabilis stabili lege;
Vacuo quoties occidit astro:
Fraterna petens oscula, novit
Speculo faciem reparare suam.
Iterum furto luminis alba
Cornuque novo plena refulget.
Hominum quisquis semel occubuit;
Iacet aeterna nocte sepultus.
Sopor oppressum nimis altus habet.
MEN. Lex una cunctis posita: Migrandum est semel.
Quando? quis istud curet? haut [Reg: haud] multum puto
Referre: citius anne serius. rosa
Numquid adolescens mane gratius fragrat
Quam tosta sole, languida informis coma,
Animamque odoram vespere exhalans anus?
Favus et recentis spuma vini dulcius
Emissa summi fistula sapiunt cadi.
Coacta vappa est, quidquid in fundo latet.
Dum chorea fervet, virgo prudens desinit.
Dum vita vernat, reddita ad nutum placet.
Animum paratum, nilque metuentem mori
Laudabit etiam, quisquis horrebit sequi.
CHOR. Quando lux subit ultima,
Vrnaeque imperium citat:
Omni deposito metu,
Et vocis querulae mora;
Fatis ilicet obsequi:
Laudem perpetuam feret.
Cum Parca increpuit fores,
Prompte ducere pessulum;
Signum est magnanimi incolae,
Nullo crimine pallidi.
Vltro sed ruere in necem:
Contemptoque die, nigras
Noctes velle pati, nihil
Virtutis, Soror, arguit:
Praeter non miserabilem
Caeci funeris impetum,
Dicatur timidus, licet,
Iussus qui refugit mori.
Virgo vivere quae timet,
Dicetur minus innocens.
MEN. Vixi: peregit nostra mature suum
Fortuna cursum. caetera in Fatis sedens.
Lucifer ut agmen claudit astrorum ultimus:
Vesper ita nostrum claudit extremus diem
TH. Hac te specie rapiant iuvenem
Vltima nentes fila Sorores!
Tibi formosae, generique tuo
Optanda foret longior aetas.
Cur ante diem properas, properas?
MEN. Sua cuique fixa, nec movenda stat dies,
Accepto, qualemcunque supremam mihi
Praefixit AEther. vos, quibus vesci datum est
Mortalis aurae spissiore pabulo;
Vos in senectam tendite. et nepotibus
Instate vestris nostra circuitu rota
Breviore scripta, destinatos temporum
Absolvit orbeis [Reg: orbes] , Vos, quod opto, longior
Nondum evoluto vita curriculo manet.
RACH. Nulla venustae forma puellae
Nece tam subita digna perire est.
O Virgineae gemma Coronae.
Cur, quaeso, mori properas. properas?
M. Nihil usque durat. Omnia in Letum ruunt.
Rubigo caras denique et gemmas necat.
Adamas hebescit cumque beryllis onyx
Perit: et smaragdi pallet accisus decor.
Ponamur ista nos quoque inter funera.
Quod enim puella morior, aetati parum;
Quod pro salute patriae, est iam plus satis
Non numerat annos, facinus hoc qui computat.
Ibo fideli pede remetiri viam.
CHOR. Nescis, quo fugias, bona.
Nescis, atque ideo fugis.
Immansu eta petis loca:
Horror solus ubi situs
Miscet terrificum chaos.
Nusquam regnat amoenitas:
Non illic Hyperioni
Obstantes platani virent.
Non assibilat abieti
Caro vertice populus.
Quercum non hederae ligant.
Vtque est pronuba, brachiis
Non ulmus sibi pampinum
Nectit lenta tenacibus.
Porro dulcisonum nihil
Brutis cautibus audias,
Flendi maxima copia est.
Sed non fletur Itys: neque
Moestis Lusciniae modis
Argutum queritur nemus.
Illuc sat cito veneris
Praeceps, unde rediveris
Nunquam vallis inertium
Omneis [Reg: Omnes] accipit hospites:
Liber nemo remittitur.
MEN. Vt calle recto non revertar. ad patrem
Vt me retardet frigidus leti pavor!
Si vitae initium; munus est; finis, lucrum
Erit, aut tributum: pendo Naturae meum
RACH. Vides, ut altum porrigant coelo caput,
Cedri ordinatae, sequitur arbos arborem
Imitata metam. MEN. Meta iam restat mea
Contingam ut istam, me cedri recte admonent.
RACH. Hic ex superbo colle, qui dorso sedet
Alterius, arva late et umbrosas datur
Despicere valleis [Reg: valles] , et recedenteis [Reg: recedentes] aquas.
Vis, hunc petamus? Hic in anfractus patens
Errore curvos prodigum excurrit nemus
Spirant amores frondium amplexus sacri.
Refert figuram cordis humani locus.
Vis, hunc petamus? non procul sedes viret
Amoena Dryadum, grata Nympharum domus
Pumicibus antra structa propendent cavis
Vivoque topho [Reg: tofo] garrit exsultans Thetis.
Etesiarum ludus irritat sonum.
In hanc eamus. MEN. Ite. quo fausti pedes
Quo melior aura vosque laetitiae vocant.
Nostrum, Sodales optimae. in fine est iter
RACH. Hic viola spargit purpuram; hic calthae nives
Vis, has legamus? quin corollam plectimus?
MEN. Servate in usus funeris nostri decens
Caput hostiarum vitta cingit rectius
RACH. Audi volanteis [Reg: volantes] Virgo silvarum oscines
Audi: palumbes atque turtur adgemunt
Tuo utique Fato. queritur in ramis sedens,
Multasque Aedon flebileis [Reg: flebiles] miscet fides.
Te, credo, deflet MEN. sinite nemorum psaltriam
Iniurias deflere corruptam suas
Me nemo laesit: nec trucidabit Scytha.
Dilecta cari moriar in Patris manu.
RACH. Quot aura floreis mitis afflatu fovet!
Quanto lepore spiritus fundunt suos!
Sed hos cadaver non odorari potest.
Nam calva nullas depilis nareis [Reg: nares] habet.
MEN. Florem sub umbras alterum mecum feram.
Me sequitur illibata Virginitas mea.
TH. Tangis iusti signa doloris.
Et adhuc madidas lacrymis [Reg: lacrimis] caussas
Moreris virgo, nimiumque memor
Nominis huius. Moreris caelebs,
Nullumque virum factura patrem.
Non te ad thalamos comitata parens
Quatiet grato lampada fumo.
Non flammeolo caput obnubet:
Neque dispositos finget eburno
Pectine cirrhos [Reg: cirros] . non blanda tuis
Suprema genis oscula ponet.
Nullo aptabit cingula textu,
Vndique fulvis sparsa pyropis
Non fasciculo stringet odorae
Vbera myrrhae,
MEN. Abeste thalami. nulla iam taedas moror.
Cessit cupido prolis, Hymenaei, tori.
Sponsi, mariti: quidquid usquam est nubere,
Parit iste nullos uterus heredes mihi.
At fama Leti pariet aeternum decus:
Menulema melior sit Rebecca, vel Lia,
Vel Matre Sara! pulvis hae tamen iacent
Dudum sepultus. quantulum est, quod plus habent!
Properata fieri Fata genitricem negant
Saltem et Rachelis fugiet a nobis dolor,
Sudore fortis empta septenni viri,
Fatale Matris nomen emit carius
TH. Montis in huius parte sinistra,
Quae populeo tegitur luco;
Memini auditur blanda iocosae
Vocis imago. Dea praesaga
In rupe canit, non inferior
Voce Sibyllae. saepe probavi
Cum matre mea. Garrula Nymphe
Repetita quater verba volutat.
Toties saxi latus incussum
Gutturis ictu, varios inter
Resonam fluctus macerat auram.
Scandimus illuc?
MEN. Promissa Patri dedimus certa.
Horum ex alto Triviae coelo
Reditum clare nimis insinuant
Decidit Echo.
Illa bicornis, clara reflexi
Solis imago, Cynthia gemino
Mense peracto vellicat aurem,
Non minus omni concava valle.
Vnde resultant verba loquenti se
Menulema redi, clamat ab alto.
Hinc mea veniunt Fata, citamur,
Menulema redi.
CHOR. Siste claram luna bigam: siste tauros Cynthia.
Nescia innocentis urges Fata dura virginis.
Plena nam si fratris igni tota sparges lumina:
Mater et cum patre Nata lumen amittent suum.
Flecte retro Luna cursum: verte currum Cynthia:
Astra ne notent regressum, falle tecta nubibus.
Ex triformi sume vultum, qui placet Latoniae:
Cum sagittis et pharetra, cumque lyncis tegmine.
Finge te sopore mersam constitisse in montibus:
Quomodo olim constitisti rupe sub pastoria,
Dic, subactam te retusis vanuisse cornibus:
Ceu globus telluris atrae maior intercesserit.
Siste claram Luna bigam: siste tauros Cynthiae.
Ex tuis, ah, si iuven cis fiat unus hostia:
Vt redempta liberetur vita Nymphae dignior;
Ore, forma, laude, fama, moribus pulcerrima [Reg: pulcherrima] .
Illa Nympha qui vocetur, si petas, est Iephtias.
Quae tuis Dictynna quiret surrogari mensibus:
Inque coelo prima stellas et choreas ducere.
Heu. macello destinatura a parente barbaro.
Impedi crudele votum. sola posse diceris.
Flecte retro Luna bigam: siste tauros Cynthia.
Pareant sic Noctilucae cuncta semper sidera.
Sic tui vultus labores semper aera mitigent.
RACH. Haec scatebra fontis vivit: et tu vis mori!
MEN. Satis superque vixit illa, quae Patri
Patriaeque et animum et corpus impendit suae
Moriamur: hoc natura sic natam monet
Moriamur ultro: Patris hoc Votum iubet.
Moriamur, ut vivatis. hoc Pieras docet.
CHOR. Tuo, dolenda Virgo,
Cur usque et usque in ore
Tam foeda larva mors est?
Ferale, turpe, saevum
Fuge nominare Monstrum.
Nullos habet capillos.
Nullo rubet colore.
Oculo carens utroque
Nec se tuetur ipsum.
Vacuo nitore lucis
Binos profundus implet
Sub fronte terror orbeis [Reg: orbes] .
Est auribus caducis:
Est naribusque truncis
Fossae, loco genarum,
Altissime recedunt.
Imago dira toto
Rimas agente vultu,
Divertit a figura:
Fractique vasis instar
Hians tenebricosi
Diducit oris antrum:
Dentesque monstrat albos.
Isti puella Monstro
Inauspicata nubes
Rubentibus, venustis,
Quos noster Orbis offert,
Sponsis valere iussis!
RACH. Vt murmurantis lympha rivuli salis
Vt e liquenti bulla consurgit vitro!
Vt gratus aures lene titillat sonus!
Sed esse Maneis [Reg: Manes] interim surdos scias.
M. Sed habere sensus Interim et Maneis [Reg: Manes] scias:
Quam sumus avari Solis huius et aeris!
Est alius aer, alia lux post funera.
Non astra cernam vetera? spectabo nova.
Nemoris beata restat Elysii plaga:
Haut [Reg: Haud] dubie et undis limpidi fontes erunt.
Quos inter unus luce vitali madet;
Liquidoque purum fundit argento diem.
CHOR. Quem mihi fontem memoras, aquarum
Digna crystallo meliore Nympha?
Amnis infernus, niger irreperto
Qui vado glaucas meat inter ulvas,
Tristis exhalat nebulas palustres:
Sordidum foetens trahit unda limum.
Ductilis gurges novies refuso
Exitum functis negat umbilico.
Hinc et hinc pendent fruticeta rara.
Vtque sunt nubes vacuae, dolosos
Omnis in fructus mala pallet arbos.
Turpis autumni color est inanis.
Tincta vicino Styge poma trudit.
Carpta fumosum in cinerem fatiscunt.
Insidet ripae fine fine longum
Agmen umbrarum. populum silentem
Nundinas mortis celebrare credas.
Multa quam, Bruma fugiente, terras
Quaerit aestivas, volucrique nimbo
Obtegens Solem glomeratur ala.
Pars adhuc lactis memor et mamillae,
Pars adhuc caldis in humata membris.
Pars inaequali tumulata campo.
Magna pars una tumulanda fossa.
Portitor canus, stat in antecessum
Iam ferox naulum dare non habenti,
Torquet huc illuc oculos minaceis [Reg: minaces] ,
Et manus iactat, metuique gaudet.
Donec exacto vetulus triente
Nauta; per Lethen madidaeque noctis
Fusiles spumas; titubante Cymba
Hos modo acceptos, modo vectat illos,
Sparsa fatalem fluvialis alga
Impedit remi subigentis uncum.
Sic Avernalis per opaca stagni
Vectus, ut quisque est animosus, horret
Dispares formas, simulacra Leti:
Tum tenax viscum renuentis undae
Molliter scindi, stupidumque Mundum.
Huius obscaeni senis intuendi
Tam cita, o nunquam veniat cupido:
Nec Lacum talem cupias natare.
MEN Figmenta sunt haec, aliud atque aliter Patres,
Docuere nostri spatia camporum Deus
Amoeniora, lucidas sedes piis
Secrevit umbris. has paciscar hostia.
Gaudete mecum, Vado pro vobis mori.
Meamne patiar esse suspectam fidem?
Fortasse Genitor metuit. occurram neci.
Non est, quod ad me veniat. abrumpo moras.
Ignavia est, ad Fata timide repere
RACH Retinete, tentat exitum: elabi cupit.
Obstate et humeris: dumque descendam iugo
Continge supplex genua luctantis Thamar.
Stipate malis; floribus cinctam obviis
Fulcite. virides sepiant frondes viam.
Prohibete gressum lacrymis [Reg: lacrimis] , precibus, mora.
Ne fidite illi. mente commota est: furit.
THAM Per te, per te, lactea cuius
Vbera suxti: nostra, precamur,
Menulema mane. parce parenti.
Parce coaevis sic nos igitur
Dura relinques? reditura domum
Multos uno funere perdis.
Saltem lacrymas [Reg: lacrimas] aspice nostras.
Tu quoque, quae iam fluctu attonitae
Ebria mentis, triste videris
Spernere Letum, fortasse gemes:
Sed sero nimis, Vadimus umbras
Visere nigras. quota maternum
Redit in gremium?
MEN Quid me tenetis? Genitor accinctus vocat.
RACH. Morieris insons? sic? et ab amica manu?
MEN Ergo perire malim ab inimica nocens!
RACH. Facies nocentem. MEN. Vota dum reddit Deo!
RA. Pius impia sibi quae vetat reddi Deus?
MEN. Promissa solvi lege marmorea iubet.
RA. Cruenta nunquid [Reg: numquid] culpa promitti potest?
MEN. Placuisse votum Numini eventus docet,
RA. At displicere pariter insontis necem
Ab usque Abelis sanguine et poenae docent.
ME. Mutata caussa est RA. Caussa, quae sceleri datur?
MEN. Litari ad aras sancta Relligio petit.
RA. Humana caedes tale nomen non capit.
M. Me Fata poscunt; non bidentem, non bovem.
Qui nostra in utero membra compegit; rogo
Reficere in ipso torrida et tumulo potest.
Quid video? qualis animum inundavit color?
RA, Viden, ut repente Virgo flammetur genas!
M. Quid patior intus? RA aestuat scisso sinu:
Se seque maior exilit [Reg: exsilit] . spargit comas.
M. Trahor in futurum, fitque praesens, quod procul
Positum est ab oculis. RA. Mente concepit Deum,
M. Fugiunt tumultus. moeror ignavus fugit;
Curaeque tristes et trucis Leti metus.
RA. Agitatur. ore et lumine absistunt faces.
M. Mandata Patris gestit animus exsequi.
RA. Confusa facies ardet. afflata est. color
Subito recedens variat. ora nil sonant
Mortale. M Certus orno seclorum [Reg: saeculorum] ingruet.
In his et Annus ille, Mensis ac Dies:
Qua montis uno in latere VIRGINEA CARO
Pendebit immolanda. Mundi victimam,
Mundo priorem, Virgo natam Virgine
Praecedo series tota conspectum subit.
Feralis arbor sanguine effuso rubet.
Praecipio cuncta. sic amans. sic innocens,
Sic virgo mecum occumbet. est tanti mihi
Sequenti AEvi nobilis praesensio.
Portendo Lytrum. funeri Funus meo
In nititur coeleste. Mirandae necis
Vivax imago, mysticos Maneis [Reg: Manes] gero.
Agone in uno contrucidamur duo.
Vtriusque Fatum Genitor absolvet suus:
Alterius urgent iussa; sed Votum mei.
Imus, Sodales, imus ad Patrem. mori.
Non est novum, sed caussa moriendi nova est.
TH. Evasit. ulnis lubrica explicuit manus.
Cohibere virtus nulla potuit impetum.
Celerate passus. assequi si non datur;
Saltem decorum fuerit elapsam sequi.
CHOR Rupit teretes ut cerva plagas
Rabie infesta latrata canum.
Volat, ut turbo verbere tortus,
Spacio [Reg: Spatio] indulgens, sistique negans:
Donec in orbem saepius actus
Seque et puerum verterit orbis.
Fugit, ut nervo canna soluto,
Illa per auras stridula, ventos
Sua post celeres terga relinquit.
Animosa constat. Triste decretum necis
Adurget ipsa. Virgo constituit mori:
Et tu vetabis! patris exspectat manum:
Tu retrahis invitante tanto mollior!
Intrepida nudo debitum collo tuum
Exposcit ictum: at ipse cunctator ferox
Dubitas ferire? dubito. quia sunt somnia.
AODUS. Supreme iudex: nuncium [Reg: nuntium] laetum affero.
IE. Effare AOD. Rediit filia incolumis domum.
CHOR. Genitoris istum moeror inclusus fugit.
Auresque dictis sauciasse tristibus
Ignorat amens. IE, Quando? AOD. proclivi rota
Iaciebat umbras Sol nec omnino breveis [Reg: breves] ,
Nec longioreis [Reg: longiores] . vesper urgebat diem.
Vix media fluxit hora. quod monstro mihi
Est simile visum, Virgo quas comites habet,
Plorant, CHOR. Ab ima sede convulsit iecur.
IE. Et illa? AOD. Ridet CH. Risus hic lacrymas [Reg: lacrimas] ciet,
Quo more florens Iris in pluvias abit.
AOD. Trepidant, gemunt, queruntur amplexae Lares,
Haerentque lateri seque secerni negant.
Vt si columbas fulva cum nimbo ruens,
Agat ales in cubile: consuetis, licet.
Sedeant receptae trabibus; horrescunt adhuc,
Atque ex priore contrahunt pennas metu.
IEPH. Et illa? AOD. Tristeis [Reg: Tristes] erigit, trepidas fovet.
Solatur omneis [Reg: omnes] . CHOR. O cicatrix! o novum
Geminumque vulnus. AOD. Vna formidat nihil;
Moeroris expers. CHOR. sed Patrem moestum facit.
Vt sileat ipse; loquitur in vultu dolor.
AOD. Ac vix reversa limen attigerat; novas.
Vestes poposcit; non peregrini maris
Spuma nitenteis [Reg: nitentes] ; non laboratas colu
Gemmante: quasve pecten illuso vagus
Discrevit auro. Mater, aiebat rogans,
Da concolorem sanguini tunicam meo.
Da deinde et albam. lilio ac rosa induar.
Nunc nunc, rubere nuptialem, nunc decet
Candere totam. tempori aptetur color.
IEPH. Nunc, nunc nigrantem sume centonem miser.
Miserande lephte. CHOR carus asperget cruor,
Facturus omni digniorem purpura.
IE. Vt ego trucidem! quod. CH. Voventem quod decet,
IEPH. Quod genui, in ignem nostra porriciet manus!
CHOR, Vi nempe pacti. rigidus exactor Deus.
Votum lituras nescit humanas pati.
IEPH Timeo miser peracta. peragenda haut [Reg: haud] timens;
Peragam timenda! non ferunt libram parem
Cordis tumultus. semet oppugnant mala,
Quae fugio demens, rursus instabilis sequor.
Orbare fructu ventris uxorem potes!
Te Gnata! utrumque prole! prolem coniuge!
Sponso puellam nubilem! sponsa virum!
AEtate iuvenem! debilem fulcro Domum!
Socia coaevas! et, quod antefero omnibus,
Vita innocentem! melius, ah, melius furor,
Tibi illa Generum debeat prius, tibi
Caros nepotes. CHOR. Trahitur animus, et trahit
Discors, nec omneis [Reg: omnes] unus affectas capit,
Diversa certant iura. pietatem dolor,
Pietas dolorem victa vincentem fugat.
Vt cum rebelles carcere effracto ruunt
Venti, ac revulsum turbine invadunt fretum.
Dividitur huc illucque commotum mare:
Dubiumque pendet inter ancipites Thetis,
Pulsata fluctus; cuius AEolidae sequi
Coacta partes sternat imperiis vada.
IE. Num ferro eodem sanguinem inimicum, et tuum,
Haurire poteris! facis, et exhorres nefas!
CH Iterum laborat ac recrudescit dolor
IEPH In quae pudendus monstra, quasue fabulas;
Transscribar olim, nullus immani reo
Parcet Tragoedus. quisque sontem sentiet,.
Aut faciet. omni vapulabit hoc caput.
Nocens cothurno. CHOR. Nulla diffidit sibi,
Aut in theatrum progredi Virtus timet.
IEPH. Audite, quotquot vitreas bibitis sacri
Iordanis undas: quotquot Arnon proluit,
Audite facinus tam cruentum, quam novum,
Quod omnis aetas haereat, nulla adprobet.
CHOR. Miretur omnis; nulla propterea improber,
IEPH. Accipite caeca fata, non caecis tamen
Commissa verbis; non inextricabili
Obscura gripho. clarius de me loquar.
Myles profanus, carnifex pie impius.
Iudex inique iustus, invitus volens,
Rebus bonis iratus, impatiens malis,
Victusque victor, immolavit hostiam
Similem immolanti. Paene et ipse exhorreo
AEnigma tetrum. trepidat interpres sui:
Et cespitantem lingua destituit sonum.
Mentis tribunal ipse formido meae.
Vix ille, in asta rupe, qui Sphyngem domans,
Faedus paterna caede. Thebanum manu
Sceptrum cruenta gessit, ac diros sibi
Ex Matre fratres genuit, hunc nodum explicet
Perplexus ut non haereat primo obiice;
Doleatque vinci; forsan etiam gaudeat.
Mirerne, vasto quassa si tellus hier
Tremore! totum pondus inclinent Poli;
Pharetrasque vacuent mille fulminibus graveis [Reg: graves] ;
Audimur, anne ludimur? caelum tonat.
Externat [Reg: Exsternat] animum subitus horror. sum reus.
Nocui, volendo iam nocere. pes labar.
Saevire ut adigam memet, encruis negat
Parere dextra. corpus invasit stupor,
Qua me recondam sede? qua crimen tegam
Tantum caverna? Criminis nomen dabis
Voto? triumphi munus oblatum sacri
Obsignat iste titulus! ista Numini
Promissa seruas cultor animosus fide!
Ignave, vecors, timide: iam segnis stupes!
Torpent solutis languidae neruis manus:
Ruptis trisulcae nubibus flammae micant!
Tonat omnis aether! nox timetur Oedipi!
Et quidquid animus fingit inconstans sibi?
Si paenitet vovisse, et exequi piget.
Redde impetratae gratiam Victoriae,
Deus hanc ab alto misit. humana manu
Quid en imperactum dixeris? minimus labor
Pervenit ad te. vix poposceras opem:
Vt subito in armis maior emicui, viros
Quasi in arma mecum sumpta centimanos trahen,!
Sensi, recordor, ardui afflatum aetheris.
Redde ergo spolia cum tropaeis hostium,
In quae incidisti: redde in auxilium tibi
Nimbos sonanteis [Reg: sonantes] et corusca fulmina,
Ventosque missos redde vulnera ac minas,
Pavidique cordis frigus excussum tibi.
Subeunda torto redde nodo vincula.
Substerne procurvatus Ammonis pedi
Deforme dorsum tabe pingendas tua
Scapulas tyranno subice gestet manticam,
Gestet catenas populus in seruum redux.
Atqui serena fronte, ceu sidus novum
Bellorum in undis ac tenebroso lacu,
Post Servitutis moesta fulgens nubila,
Squallore pulso, cara Libertas adest;
Glaucisque foliis vincta caesariem Salus.
Resupinus hostis calcibus terram ferit.
Pacis reductae latera pleno Copiae
Opulenta cornu stipat, et dulcis Quies.
CHOR. Stant omnia uno capite pro cunctis dato
Dabis? at parata est Virgo resecandum dare.
IEPH. Cunctaris anime nam quid eligas? nihil
Restare cernis. debiti pondus tui
Expende votum est. siquid ulterius petis,
Fatum est. moras iniicere iam nullas licet.
Actum est. et, adversatur ipsa tibi salus.
Absolue luctam. daque vel tandem manus;
Manibusque ferrum: Gnara se ferro dabit.
Sequor vocantem mollis Abrami nepos.
Sequor. fatenti crimen aliquantae morae
Parce; et lacertos esse morigeros doce,
Iam sum sacerdos totus eiecto patre.
Vnde novus iste cordis impulsi calor!
Micat intus, ardet, urget, inspirat, salit.
Qua coeptum eatur, euge: cessatum est satis,
Nata carebo. nata in hoc est, ut ferat
Aliquando mortem. gloriam ex hac consequar,
Si morbus hinc letalis eriperet mihi:
Quid me maneret, nisi remorsurus dolor,
Plebeius, ater, vilis: et Gnata tamen
Functa carerem. perdo nunc cum foenore
Vtilis Honesti. caussa quae luctum imperat,
Lugere prohibet. Omnia amittes simul:
Famam, triumphum, filiam, mentem bonam.
Simul immo cuncta laude cumulabo nova:
Me, quod mihi carissimum est; post patriam,
Deum, salutem civium, Rem publicam
Habuisse longe. Sorte privata amplius:
Audere debet, qui Magistratum gerit.
Mercentur alii victimas: ego genui,
Quod immolem. Menulema referat Manibus.
Vicisse lephten. hic sit hic testis cruor.
Sobole litavit ante me nullus sua,
Sim primus ergo, torua ringatur, licet,
Natura, fiat. satius est coelo obsequi
Vel haec iubenti. patior, haut [Reg: haud] facio nefas.
Sed cur nefas sit? nonne vitam Numine
Repetente nostram, caussa vivendi perit?
Cessare saltem ire censeri potest.
O qui coruscae lucis habitas in globo
Plenus tuimet: quique nubivagus supra
Nimbos curules graderis, ac tonitru ciens:
Pennigera late terga ventorum premis,
Supreme Mundi Rector: e cuius manu
Vitae necisque iura et arbitria omnium
Disposita volui scimus. Hanc olim meam,
Nunc immolandam, iure meliori tuam,
Transscribo prolem. Melius aeterno Patri
Mactata vivet, quam superstes vel mihi,
Vel sibi, nequit perire donatum Deo.
Suscipe puella gratum odorem victimae
Facie benigna. nulla tanti adhuc stetit,
An aliqua pluris stabit? immensum quidem.
Nescio quid in me; nescio, quid in Filia
Agatur. aliquid agitur hoc solum scio.
Non otiosum spiritum mente indui.
Horrenda per me seminat praeludia.
Imaginoso turbidum obtutu rotat
Caligo sacra. video, nec video satis.
Sed admovenda est denique Holocausto manus.
Cras cum renatum fonte Nabathaeo iubar
Infundet Orbi Phoebus, explebo Sacrum.
Trabale telum. saeva rupi vincula.
Elapsus antro turbidam arripio fugam.
Remeare nullo calle licuit ad meos.
Dispositus hinc excubitor, inde semita
Obstabat anceps, mille in errores patens,
Peragrare Saltum tento, noctis munere.
Per et ferarum lustra et ignotam viam
Vestigo flexus. donec ad bifidi maris
Delatus undas, nave conscensa, freto
Commissus auras atque ventorum fidem
Statui experiri. Vix in altum solueram:
Quum subitus Auster fronte nimbosa minax
Ciere fluctus, frangere antennas, retro
Quassare pinum. spumat assurgens mare;
Interque cani vortices tortos Sali
Aperta terra est. stant procellae in fulgure,
Modo concitatus gurges in coelum tulit:
Modo, cum se arenis micuit fulvus color;
Ex arcuato monte in infernas mihi
Praeceps videbar ruere convalles, vado
Pandente hiatum, quantus est in tartara.
Sed decuma navis, ecce, divulsae latus
Fregit procella. lacerat exsuperans hyems [Reg: hiems]
Irrita carinae texta. Disiecti natant.
Fortuna miseros quos premit, pressos levat.
Restituit una, quod rapit manu altera.
Me trabe revulsa, paene codem in littore
AEstu repulsum raptus asser naufragum
Exposuit. Heic [Reg: Hic] , dum corna ieiunus lego;
Siccoque vestes, murmur incertum fremit;
Pugnasse Iephten. Capto, qua possum, sonos,
Primo susurrus: deinde rumor armiger;
Mox clara late fama crebrescit [(transcriber); sic: crebescit] palam,
Vicisse Iephten. quidquid Ammonis stetit,
Iacere campo. sibilat Victoria.
Quodcunque tandem est, impetus totum subit
Iter relegere. Vario Personae modum:
Formamque et habitum mihimet assuetum exuo,
Ora simulatum vestis alienae tegit
Hostile spolium, vacua castra transeo.
Sedet profundum vulnus in Como, sedet.
Maiore sese clade prostratum negat
Prostratus ipse. lapsa summo cornua
Cecidere fastu. fluxit ex struma tumor.
Gemitus ubique. ubique comploratio.
Cruore fumat campus, albet ossibus.
Exaggeratus insepultorum iacet.
Coelumque foedat cumulus ingens corporum.
Qui vel crematur igne, vel pascit feras:
Desuntque functis fossae, et urendis rogi,
Matres capillos erutae, scissae sinum,
Nudaeque mammam filios plangunt suos,
Nuptae maritos. Nec dolor semper manet
Discretus inter coniuges, socrum, nurus,
Confusa caedes, voce confusa omnium,
Cum fletu et ita pariter ululatus ciet,
Pars moesta lamentatur ac lacrymis [Reg: lacrimis] vacat:
Pars rabida prae furore lacrymari [Reg: lacrimari] nequit.
Sensum malorum maius obstruxit malum,
In marmor album more statuarum rigent.
Squallor, metus, caligo suffocant diem.
Pestis timetur ex cadaverum putri
Faetore [Reg: Fetore] serpens. stant accrui funebres,
Atque his veneno mixtus incumbit vapor;
Haustus et omneis [Reg: omnes] inquinat puri aetheris.
Ter o beati, terque felices! quibus
Licuit triumphum, comite Fortuna, sequi.
Tropaea valida tanta statuenti manu
Non Cyrrha lauri, tota non dederit satis
Palmarum Idume sero mere ferunt pedes.
At Gnata, dulcis virgo, Delicium meum;
Quali decenter duxerit pompam choro!
Effulta gemmis, veste non molli decus,
Ornata rigide, digna laurigero Patre!
Vt ad reversum fusa Genitorem, manus
Complexa fuerit, osculoque strinxerit!
Ariphanasso; probra non sentis tua!
Nam te quid infelicius vel sol videt,
Vel terra portat? Marte confecto redis:
Umbraticus pugnator, in latuas ferox,
Impavidus, audax, fortis, animosus pugil,
Sed in peremptos. procul ab irato Iove
Cavisse fulmen dicar: hora praelii
Latitasse [Reg: Latitavisse] post carecta. sic risum creo!
Menulema quaeret; ubi sit Ammonis caput?
Ostende large multa pollicitus siles?
Ventos et undas, carceremque et verbera,
Maneis [Reg: Manes] que et umbras restor in tumulis vagas:
Nihil refugi, quo minus belli decus
Possem mereri. Sortis infelix iocus
Mea culpa non est. odia Fatorum luo.
AODUS. Quis NON PAVENDAS Sortis humanae vices.
Miretur! albis nigra, laetis tristia,
AEquis iniqua discolor miscet dies.
ARIPH. Vt video non sum solus infelix ego.
Hic iuget, aut iugetur, ait erutrum notes.
AOD. Nil stabile cernit Phoebus. AR. Expertus scio.
AOD. Phoebeque cuncta mutat. AR., Id, quod sentio,
AOD. Post bella profligata victrici manu,
Aciesque fusas, hoste deleto foris;
Ipsos triumphos funera infamant domi.
ARIPH. Cavenda semper praelium sequitur lues.
Militia pestem, pestis horrorem creat.
Mors una mortes pullulans plureis [Reg: plures] serit.
AOD Sed neque puellis parcitur. AR. sexus tener
Letale virus citius afflatu bibit.
AOD. Agimurne furiis. turbo quis mentem emovet?
ARIPH.. Sua an aliena memorat indignans mala?
Sed reliqua tacitus aure compressa hauriam.
AOD. Perdiderat IO non peremerat pater
ARIPH.. Ideoque multis flevit undis Inachus
Etiam repertam AOD. filiam heic [Reg: hic] aliquis suam
Non perdidit: peremit; et sic perdidit.
ARIPH.. Astrae virgo vindicabit, AOD. Non Arabs,
Non Arabe peior istud immitis Scytha
Fecisset. ARIPH., Ingens litigat secum dolor,
Quaeritque latebras, atque in apricum pudet
Prodire. AOD. Sic Natura cedat! ARIPH.. Non solet.
AOD. Nil lacrymae [Reg: lacrimae] , nil iura pietatis valent.
ARIPH.. Sum Davus. aures permeat sonus rudis.
AOD. Poterat Leonem flectere Armenium, AR Leo
Armenius ac iubatus, est animal ferox.
AOD. Taleis [Reg: Tales] in usus dura si liquefit chalybs;
Praestaret omneis [Reg: omnes] igne succendi fabros,
Fractis et una diripi incudes focis.
AR. Quod facinus ergo poena tam nocens premit?
Grave sit, oportet. AOD. Ipsa nimirum neci
Consensit. esto. AR. Quid velit, non dum assequor.
AOD. Cur autem ad Aram? Dubito, quid magis execrer [Reg: exsecrer] ;
Sacrum anne saxum! AR. Maeror inconstans furit,
Nunc damnat Aras; ante damnavit focos.
Spei auferenti fulcra quid superest spei?
Hinc pendet hominum tota miserorum salus.
AOD. O vultum, et oculos, ac renidenteis [Reg: renidentes] genas!
AR. An amat! AOD. cruentam Genitor admosti [Reg: admovisti] manu!
AR. An odit! AOD. ecquis funere occursum luit?
Ego me cavernis abdidissem rupium,
AR Sine mente vana somnia effingi puto.
Mediumne pennis levia pervolitant diem?
AOD. Vt vero colli nivea, nuda pectoris i
Incertus ora sparsit et varius rubor.
Ceu famula quondam fida Iunonis, simul
Imposuit arcum, nube signata rubet,
Infecta pulcras [Reg: pulchras] mille pigmentis genas,
Omneis [Reg: Omnes] colores roscida et nullos habet.
AR. Omneis [Reg: Omnes] sonos percipio: nullum intelligo.
AOD. Vt virgo patri languidum inflexit genu!
Vt micuit ensi AR. Vtque tu verba implicas
Nodis, et intercisa carpis murmura!
Eloquere, sicam cuius alpersit cruor?
AOD. Cadens in altam clusit [Reg: clausit] , eheu lumina
Pudica noctem AR. Quidquid enarras, mihi
Nimis alta nox est. discute oris nubila.
AOD. Mox gemitus imo corde diductus, AR., Gemit.
AOD. Et mista [Reg: mixta] fletu verba. spectator lapis.
Etiam maderet lacrymis [Reg: lacrimis] . AR. Niobe nova.
AOD. Ah misera! Genitrix, misera. non magis anxio
Quaesisse luctu potuit AEtnaeae facis
Taedifera vatam Mater amissam Ceres.
AR. Vtinam micaret sidus optatum et mihi.
AOD. Amissa non est ista ferali manu
Haec raptavere; fabula est Proserpina.
AR. Proserpinam quis currus abstulerit, scio.
Quam tu moleste raptor aufers, nescio.
AOD. Sed et ipse tandem flevit. ah! sero nimis.
Nam quid prius, quid deinde culpem vel probem;
Ignoro. Nata, pater, sacerdos, hostia,
Insolita prorsus. AR. siste; quem ploras miser:
BAG. Scelerata, saeva, plena Manibus nigris
Incesta tellus. digna Stygiis obrui
Vorticibus: et quod igne Cocytus tumens,
Acheronque ab imo sulphur eructant vado.
AR. Iterum procella caeca: tempestas nova!
BAG. Tu, qui potenti tela moliris manu,
Punire cessas? quem penes iaculum triplex,
Et hiulca nubes, et cometarum vapor,
Tonitruque tellus rupta et a ventis tremens:
Haec aspicis, nullumque iacularis Iovem!
Ferire quercus igne contentus sacro!
AR. Quid fulminantis iste vultus excoquit?
Prior furebat mitius, raptim gemens.
Hic tactus oestro totus in flammas abit.
BAG. Cur his in aruis torua non aeque virum
Et ahena messis crescat, ac Cadmi solo!
Ferrata sulcis surgat armiferis seges.
Vibrantem tela litus in culmo sonet.
Subito virentum [Reg: virentium] gleba Terrigenum ferax
Protrudat hostes, mutuo qui vulnere
In se se et enses, caede permista, ruant.
AR. Ceritus arma spirat: ad capulum manus
Est dirigenda, ringitur. quorsum hae minae?
BAG. En, illa sancta Natio, si qua est sides,
Castoque ritu solita venerari Deum:
Quae Sacra victrix inchoat, quas hostias!
AR. Aculeis quos iste echinus adpetit?
AOD. At vero nos, queis [Reg: quibus] septimae lucis quies
Ignava non est: quique nequidquam sues
Vescas timemus; impii, immanes, feri,
Crudique habemur; monstra Carpathii maris.
Omnes hiatu rupis excisi sumus.
AR. Et estis. ex qua matre te genuit Cyclops;
BAG. Nos belluose pontus exspuit freto.
Virgata nobis ubera admovit tigris.
AR. Et siquid illa saevius Ganges alit.
BAG. Mactare porcos altiles quidam impie
Verentur: hominem innoxium, nihil timent.
Lustralis aiunt esse pietatis genus.
AR. Convicium ferre aut loqui non est meum.
BAG. Quoties Thyesten exprobrant et Atreum
Nobis Apellae? fratris alter liberos
Coxit, fatemur. membra transixit veru.
Sed iustus hostis, fratris et sceptri aemulus:
Sed laesus armis, laesus armorum fide:
Sed passus incestifica, sed vindex tori
Contaminati: sed furens, sed Atreus:
Sed regno in illo; pessimis avis ubi
Peior nepotum turba Tantalidae regunt.
Quorum una virtus, semper aut scelus fuit,
Aut caussa sceleris. ipsa transgressi modum
Flagitia polluere: Furiis tristibus,
Questisque saepe, se relinque criminum
Horrore victas. Viscera ignarus sua
Voravit alter, inque cognatas dapes
Abominandam dirus impegit famem.
Propria orbitate pasta trepidavit gula.
Bibit ex capaci sanguinem suum scypho!
Madidumque musto patre proluit patrem.
Sed mente captus: sed et inescatus dolo:
Sed credulus perire post datas manus:
Et liberorum sanguinem cum Libero
Mistum bibens; sic, posset ut falli sitis.
AR. In subita natus monstra, dum caveo, seror.
BAR. Impune an autem et ista! poenarum dedic
Plus satis uterque. tota contremuit demus
Nutante mensa. foeda fluitavit cruor
Per labra, in ipso gutture auditus queri
Ac murmurare. pars ciborum dentibus
Lenta stupefactis haesit, intrudi negans:
Pars iam recepta ventre, luctando exitum
Quaesivit. umbras intus ululanteis [Reg: ululantes] pater
Sensisse fertur. unde captivi obstrepunt!
Ignora rabies fodit ungue viscera.
Quin et trementes Dii refugerunt locum
Epuli cruenti. triste concutiens caput
Sol hac et illac post in Ortum devias
Equis recurrens flexit aversis rotas:
Secumque pulsum rapuit ex Mundo diem.
Adhuc aranteis [Reg: arantes] nec fatigatos boves
Tenebrae obruerunt. noctis inopinae pavor
Invasit horas lucis abrupta via.
Versumque tempus prandii in cenam fuit.
Prodigia sint haec horrida, atque adeo suis
AEquata noxis: mon et idciro rea
Nocensque sola est Pelopis obscaeni domus,
Vincit Mycenas Maspha. AOD. Maspha flebileis [Reg: flebiles]
Vincit Mycenas! BAG Imputes ibi omnia
Diris, et hosti mentis exsorti. furor.
Laceravit artus. hic sereno de die,
Dum constat animus, mensque, patrantur neces,
Amor ense saevus inter atroceis [Reg: atroces] ferit
Gemitus amatam, lacryma [Reg: lacrima] ferientis cadit;
Et adhuc stat humeris dulce feriendum caput.
Procul ira et odium. nihil in occulto latet.
Palam doletur. ipse delinquens suum
Plangore facinus damnat; ac discors sibi
Scelus illud odit, quod tamen sciens facit.
Sacrum hoc vocatur. nunquid [Reg: numquid] Hercaeo Iovi
Nos paris vota reddimus sumptu pari;
AR. Ariphanasso, contines lentam manum!
Tot probra sentis ingeri, et gladium geris?
BAR. Miri profecto sunt Apellae aruspices.
Rimantur exta virginum, hinc praesagiant.
Spargam per Orbem visa: vulgabo nefas.
AR. Nisi propere insecutus anticipem viam:
Et amputatis pedibus affigam loco;
Linguaeque fibris erutis radicitus
Silere cogam. Tune securus mei,
Calumnieris libere Hebraeum genus!
Corripuit Austris ocyor [Reg: ocior] turpem fugam.
Qualis Lyaeo fertur insano procul
Stimulata Thyas in Cithaeronis iugum
Ceu rapidus ignis; quamque ter circum caput
Reducta glandem funda Balearis iacit.
Me vero miserum! semper obtundi malis!
Vri molesta semper ignorantia!
Fortuna lacerum rete vix dum coeperat
Reficere: mugil grandis adversum ruens
Peiore plaga rumpit ac medium secat.
Quis pepulit aures vocis absurdae sonus?
Masphae immolari virgines! hoc barbaros.
Hoc scire et illos, qui lutum, calcem, feras,
Lapides adorant. mille qui colunt Deos!
Et nullum et omneis [Reg: omnes] ! fallit impurus Geta:
Fallit Procrustes iste. cur habeam fidem
Scurrae irresecto? finge, vera farier.
Non iure demum cuncta flammis misceat
Rediturus ammon. redeat armatus, licet,
Totoque civem et tecta Vulcano obruat.
At enim triumphi signa funesti noto.
Palmae revulsa fronde languentes iacent.
Lacerata calco serta. fractorum cruor
Hinc inde sparsus signat armorum vias.
Tabulis solutum pegma turbatis ruit.
Siletur. ipse spirat horrorem locus.
Tecum quid altercaris ipse? non opus
Est ire longa protinus Maspham subi.
Capiant ut aures multa, plus oculi vident.
In rem fideli teste praesentem veni.
Tentemus. eia, frontem et ora exporrige.
Quid hoc? recusant ferre titubantes pedes!
Corpus vacillat. poplitum nervi rigent.
Vrgebo passum vel reluctantem sequi.
Superi quid istud! crura propelli negant.
Intrare quoties cupio, decrescit vigor:
Attonitus haeret truncus immoto gradu.
Quoties recedo; pes ad officium redit.
Seque expedita glomerat in vestigia.
Vel sic eatur. frigidos salsus fluit
Sudor per artus. aliquid est in limine,
Quo fascinamur. siste: defossum heic [Reg: hic] nefas,
Polluta terra est. retrahe stupefactum pedem.
Retrahe immo verba, tunc pollutum voces
Sponsae cubile; totque dilectam tibi
Nominibus Aulam! haec terra Menulemam capi
Haec nutrit illam. O nostra, confesso probrum
Ignosce. redimam. en, figo terrae huic osculum.
Solere tuas carmine curas.
Defessa malis pectora mulce:
Et defectas collige vireis [Reg: vires] .
Sortis dulce est meminisse gravis.
Non esse malum puto, ferre mala.
Non velle, puto, mala ferre, malum est.
Post exactor mille labores,
Vincula, elathros, aequora, pestem,
Placeat fesso iucunda quies.
Sed cur nolens trepido, trepido?
Quaenam est tanti caussa tremoris?
Cur invitis cadis ea oculis
Lubricus humor?
Quid me infelix cura lacessis?
Sine non meritos pellere luctus.
Doleat sceleris reus occulti.
Mens sibi ridet conscia recti.
Fugiunt toto nubila coelo.
Fugit maeror, fugitque pavor.
Nova laetitiae vena coruscat,
Ictosque salit fusa per artus.
Libet attritas ponere vestes,
Et coccineum sumere pannum.
Libet et crines ungere costo.
Mixtus balano fragret amamus.
Impare surgant lumine taedae.
Sentio stimulos, quos subdit amor,
Et in amplexus, Menulema, tuos
Lene reclinat. Tu sola meo
Frigus in aestu, frigore flamma,
Misces gemino munere vitam.
Instrepuit illic cardo. composito gradu
Noster Baracus, ecce, prodit. hic meos
Absolvere unus et metus et spes potest.
Meditatur aliquid. mente collecta prope
Abest ab homine, qui negotiis vacat.
Forte ex senatu fronte non laeta redit.
Ego arbitrabor tacitus eventum rei.
BAR. Consili prudens, animique solers,
Percitas motu stimulante fibras.
Semper attenta moderare cura:
Ne velin Ponto, vel in Axe praeceps
Excidas magnis miserandus ausis.
Digna laus semper Mediocritatis
Limites intra stetit atque fineis [Reg: fines] .
Quidquid dest extra, vitium vocetur.
Impetus discant celeres morari:
Seque festinans mora carpat intra
Tuta cancellos properata raro
Ferre successum, nimis experimur,
Credite Vati.
AR. Oraculum caeleste: Delphis verius.
BAR. Omnis affectus violens ab aequo
Trudit in peius simul occupavit
Pectus, eversa dominatur arce.
Vtque persultans equa trima campum
Excutit spreto domitore frenos.
Saevit in primis timor in timentem.
Saepe Mortaleis [Reg: Mortales] miseros in ensem
Mittitae flammas. adigitque coelum
Omne, quam late patet, invocare.
Postibus sacris tabulae voventur
Rite figendae numerosus ordo,
Salsa quas spargat mola, victimarum.
Mugiant illae, modo non loquantur:
Nec sciant ferrum sibi praeparari:
Et popae distent ferientis ori,
Impare forma.
AR. Primus marinas Tiphys invenit rates.
Timor marinos primus invenit Deos.
Absque hoc carerent capite caerulei bovis.
BAR. Nomen infelix ovis, aut iuvencae.
Ulla de nostris recipit puella!
Taurus ignorans ruit in securim,
Et stupens mortem mediam lucratus.
Hostiam duco magis esse flendam:
Quae, quid acturus, quid agat sacerdos.
Ante spectatos oculata cultros
Novit; et Leti meminisse debet.
Certus ad censum dolor ac futuri
Praescius Fati duplicatur ictus.
Est adeps nullis adolendus Aris,
Quem suo nutrix adolentis uxor
Lacte promovit. pretiosa res est
Sanguis humanus, neque venit auro,
Qualis armenti cruor in macello.
Sufficit fundi toties ab hoste:
Cum minax saevum movet ira bellum.
Pace cur fusus chlamydemque et ora
Tingit amantis?
AR. Agit siticinem cui parentet, audiam.
BAR. Proinde consulta ratione libra;
Si voles quidquam statuisse magni
Testibus Divis, et habere pondus.
Quod semel vero placuit statutum:
Protinus totis retine lacertis:
Sitque, quod nunc est, anima in medullis:
Et locum vitae teneat secundum.
Pacta plectuntur temerata nulli
Non stetit magno violasse foedus.
Vltor a tergo premit infidelem.
Avolat verbum semel ore fusum
Septa trans linguae; neque scit reverti.
Si tamen vireis [Reg: vires] aliquando Voti
Mente sortitur, manet, ac dolosum
Damnat auctorem comitante poena.
Vt tibi fluxum videatur instar
Amnis, in plumbo solidoque scripsit
Marmore Numen.
AR. Caute est agendum facilis ire in foedera
Aut vota, manibus ante verbenam premat.
BAR. Quid Galatino nocuit Dynastae
Quam repentinus nimiumque praeceps
Ardor in Votum! temere anne rite
Editum, iuxta est quia non licebat
Oris ad primam revocare metam;
Illud insontis iugulus piavit.
Qui dedit caussam truculentus hostis,
Expiaturus fuerat nocenti.
Sanctius Ammon.
AR Hic, fateor, anceps animus haeret. nescio
Quo longa series flectat has sententias.
BAR. Hinc fluunt illae lacrymae [Reg: lacrimae] , fluentque:
Donec arescat nive pastus Arnon;
Seque Iordanes iterum revolvat
In caput retro statuatque montem.
Victor optaret modo victus esse.
Nomen amisit patris in triumpho.
Gaudium tristes pepulere Dirae,
Plangor infregit sonitus tubarum.
Publici fletu maduere plausus.
Funebris laurum vitiavit herba.
Miles erectis animosus armis
Ocyus [Reg: Ocius] vultu referente luctum
Traxit inversas quasi victus hastas.
Scuta turpavit radiata pulvis.
Laetius cristae fluitare visae,
Cassidis summo cecidere cono.
AR. At turbulentas hic quidem exequias canit.
BA. Quisquis exsultas, reperisque curru
Gloriae plenus per acuta belli.
Martis alternos meditare casus.
Mobilis sors est: solitumque ludum
Ludit in nostris Dea caeca terris.
Dum pares vespae quatit inquieta
Lubrico volui super orbe pennas:
Et levi fallit populos volatu.
Cuncta miscentur. nihil est perenne.
Rebus adversis inopina turbant:
Anxios reddunt eadem secundis.
Vita se certis vicibus per omneis [Reg: omnes]
Versat incertum varianda partes.
Hunc diem moesta sine nube purum,
Blandius fulgens dabit ire Phoebus:
Crastinum ventis pluviaque turpi
Condet obscurum nebulosa Pleias.
Nemo spes longas sibi pollicentis
Nutriat vanos animi tumores.
Ventus inflatos violentus utres
Solvit aut rumpit. minimum est, quod alto
Sternit ad ima.
Ille felicis titulum meretur:
Qui per immensi spatiosa ponti
Terga, formidat Zephyro faventi
Credere: et veli modicam phaselum
Alligat ripae propioris unco:
Maius in nomen spatiumque euntis
Littoris osor.
AR. Atqui ista, quantacunque sint, hodie mihi
Eruere certum est. praeloqui viro placet.
Barace: quod te nominem, affectus facit.
Adhuc amici veteris agnoscis notas?
Redux Ariphanasso se sistit tibi
BAR. Vivisne noster, dicte toties mortuus!
AR. Peregrina ne te laena turbet, hostibus
Erepta praeda. Vatia me per casuum
Vides relatum. Tu, quod ex vultu patet,
Confusa mentis signa sollicitae geris.
Exprome caussas, BAR. Aliquid infaustum petis,
AR. Quos ante dudum, quosque nunc patior metus,
Quaeque ipse celas Fata, solve: si minus;
Imple. paravit non inexpertum tuis
Fortuna curis asperos casus tuli.
BAR. Memorare suades, quae cohorrescens metu
Audire nolis. AR. Delicato te loqui!
BAR. Tacere quaedam mos iubet, sapiens solet.
AR. Crucias tegendo quae sciam, levius feram.
Effare tandem quaeso, quodcunque est malum.
BAR. Site iuvant funesta! AR. Ne parce auribus.
Occalluerunt. malo scire fortiter,
Quam turpiter nescire miseriam meam.
BAR. Conscende Maspham. tota lamentis sonat.
AR. Hoc miror ipsum. progredi semper vetor.
Portas ter aditu tento ter repulit pedem
Invisus horror. quid retardat? obsecro.
BAR. Plangunt puellae cinere conspersae comas,
Plangit iuventus, spesque fraudatas gemit:
Feriuntque moestae summa matres sidera.
AR. Quae caussa planctus huius? explanes. rogo.
BAR. Indigna caedes. AR. Expietur legibus.
Nondumne corvi esca de furca datus
Volucres replevit improbos putri inguine,
Oculisque fossis? dignus haut [Reg: haud] quavis ave;
Sed habente rostrum, quale defixum sedet
In iecore Titii. quem novem per iugera
Protectum aduncus vultur in fibris arat
Semper renatis. Nondum ab alto culmine
Disiectus ossa fregit? Ixion vacet,
Et Sisyphi molaris. in rotas eat,
Lapidumque nimbos, qui triumphum polluit.
Mergatur undis: pabulum fiat feris
Lustretur igni crimen; et piaculum
Qui grande fecit, fiat. alioqui Deo
Vltore, sonteis [Reg: sontes] poena vos omneis [Reg: omnes] manet.
Redibit Ammon. languidae cessant manus!
Quid ingemiscis? BAR. Vulnus attrectas tuum.
AR. Inquiro sontem. BAR. Noster immanis reus;
Quem sciscitaris, ipse (si tamen est reus)
Est ipse Iudex noster. AR. Hoc mentem attonat.
Loquar annesileam? sed quid aut sileam, aut loquar.
Ignoro Rebus in secundis ut modum
Humana mens servare vix umquam potest!
Victor superbus et ferocis ingenI
Peccavit ira. BAR. Caede in ista, quem putas,
Nec longus habuit nec brevis furor locum.
Gemitu peracta est arma tractavit dolor.
Non ante collum, quam suas vestes scidit.
AR. Amoris igitur culpa delusi latet.
Si te ferocem blanda superavit Venus;
Si te libido fregit infractum malis
Bellisque, Iephte! multa namque cui licent,
Saepe aliqua concupiscit, et quae non licent.
Aggressus ense castam, et intractabilem,
Subita negatum caede pensavit stuprum.
Saeva est voluptas numquid auguriis agor?
BAR. Erras, nec isto missili tangis scopum.
AR. Sed enim puella Iudicis stricto iacet
Mucrone? B sic est A. Tenera? B. Quam primae vives.
AR Formosa? BAR. Vt ostrum lacte dilutum: utque ebur
Radians in auro. AR. Virgo? BAR. si quae est altera,
Genere et pudore. clara progenies Patris.
A. Cuius? B Homicidae. A. Vera? B. Nec non unica,
AR. Eademque florens? B Quodque mireris, volens.
AR. Adeone praeceps ulla contemptrix suae
Reperta vitae est? Vna sit exomnibus
Dum non sit una. loquere, quod res est. BAR. Tua
(Permitte cursum dura referenti) Tua,
(Iunge quoque lacrymas [Reg: lacrimas] ) ut semel dicam omnia,
Tua Patris obtruncata sacrifica manu
Menulema vixit, nostra dulcis Iephtias.
AR Iaculare coelum, quanta iaculari potes,
Massae triformis tela: quanta nec cavo
Enceladus ore torta consumpsit gigas
Suppostus AEtnae quanta in Ionio mari
Percussa cete, aut capita scopulorum tremunt.
Barace: crudo mene ludificas ioco?
BAR. Seria, cruenta, vera memoravi nimis.
AR. Astra in bitumen versa liquefactum globis
Obruite terram caedis huius consciam.
Tonent ab omni parte flagrantes Poli.
Praeter malignam nulla vitalis facem
Lustret Manassen flamma. solis splendeat
Fulminibus aether, grando, et ignivomae trabes,
Piceaque nube devoluta me prius,
Per meque Iephten saxa carnificem petant.
BAR. Potuisse fieri, facta quae vidi tamen,
Et miror, et vel ipse vix credo mihi.
AR. Quis me relicto ventus infami solo,
Ad inhospitales potius Heniochos ferat!
Aut ubi culina corpus humanum coquens
Pelopeia fumat: atque convivas ferus
Conviva mandit! Atreum nocentior
Facit innocentem. Nunc potens Ammon redi,
Optate nunc et iuste, sed vindex redi,
Involve Maspham caedibus. non sexui.
Parcatur ulli. post puellam principem
Sic interemptam, nullius nec nubilis
Me miseret ultra. cuncta depopulans volet
Vbique flamma, primus a Iephtae domo
Incipiat ignis. BAR. Quin prius summam accipis?
AR. Vbi sumus? in qua parte Mundi? quo situ?
An non Booto frigore extremo premit?
An calida torret soleni granties plaga?
Cur me remisit debitum Fatis mare?
Decumanus o si fluctus absorptum vado
Mersisset imo, Nereum evasi trucem:
Tolerarem ut ista! carcerem effregi manu:
Perferrem ut ista! Pharia sprevi numina,
Viderem ut ista! sistra proieci Isidis,
Audirem ut ista! iam recordor, hoc crat,
Quod exprobravit barbarus, visus furens;
Quod puduit aliquem voce manifesta eloqui.
Ego Thrax obesae naris, asper, barbarus,
Ego Scytha mente captus abrupta fui.
Hoc lapsa rigido membra tremefecit gelu.
Nos, non videmur furere. Iephte turpius.
Unde hausta labes? unde vertigo caput?
Tinctum rubeta poculum immissa bibit?
An quod novercae virus AEmoniae [Reg: Haemoniae] coquunt?
BAR. Vllo veneno vim sibi factam negat.
Natam at saluti devoveret civium,
Super incubantis sensit afflatum Dei.
Si memorat, AR. Et sic fallit. audimus fidem
Habitura nullam. trucibus haec Thebis cane.
Innocua collo pignora obtorto trahi
Adignem et enses! aliquis hoc factum probat!
BAR. Probat ipse. AR. Sed quis praeter ipsum? BAR. spiritu
Pleni sonante, et enthei. AR. Muti canes,
Latrare timidi, quosque parasitos fovet
Ducum superbus error, ac pingueis [Reg: pingues] dolo
Aliena pascit olla furtiva dape.
Verbo: efferavit pipere boletus virum.
Tumultuose cuncta. BAR. Praecipiti nihil
Turbine peractum: spatia consiliis data:
Deliberatum est: tempus in certum fuit
Dilata caedes. dum resideret pavor:
Vtriusque Fatum dum probaretur mora:
An ipse posset imperare huic funeri;
Oppetere an ipsa vellet: interea suos
Bis Trivia torsit, orbe completo, boves.
AR. Deferbuisse potuit isto tempore.
Seu militaris furia subiecit faces;
Seu pia subegit vel superstitio impia:
Debuerat evanescere excaecans vapor.
BAR. Hinc cura tristis atque tabificus dolor,
Amor inde Natae (et talis!) ancipitem diu.
Versabat animum. suasit aliud insita
Visceribus ipsis, perque latebras ac sinus
Natura penetrans: aliud icti foederis
Testis Deus, votique violandi metus.
Hic pepulit hominem denique; hic vicit Patrem,
Penitusque stravit. arbor alti ut stemmatis,
Securis ictu tota non dum saucia
In utramque partem nutat; et firmat pedem
Durante trunco donec in laesum latus
Incubuit Eurus fracta tum demum cadit;
Iuvenemque codem proruit secum loco,
Nondum illa largis explicanda solibus,
Saturata trudens folia, minuebat diem.
AR. Quid ad ista Mater? BAR Illa, comperto, necem
Gnatae parari, iamque succingi stola mi
Furibunda primum, qualis e Naxo ruit
Nisaeque monte Maenas, insanum Euoe
Clamans, et Evan teque florens Bassareu,
Quatiens amictam vellere albo perticam,
Deforme saevit. Turbido questu forum
Clamosa replet. rapitur iterato domum
Convulsa crineis [Reg: crines] . foribus impacto ubere,
Certamen ingens cum viro mulier gerit.
Mea quoque Nata est. si rapis partem tuam;
Aliena salva maneat. ex aequo nequis
Dividere: maneat integra: et maneat, precor,
Vtriusque tota, Quid siles? en, accido
Ad genua supplex. per dati ius annuli,
Primamque noctem et pastis genialis tori,
Ferque omne dulce, quod tibi de me fuit;
Aut esse, lephte, potuit, aut deinceps erit;
Miserere. sic locuta blanditias sinu,
Oculis, amore, fletu et amplexu movet.
Mox redit in iram, spumat, ignescit: solum
Pede pulsat amens, rursus admovit preces.
Precibusque vota miscuit, votis minas.
Quis agis larite? vera si pietas placet;
Primum in tuos pius esto si placet scelus;
Ostende maius. adige ferrum, qua potes.
Matrem adde Natae. media me me intersero.
Hunc ante, perque hunc Filiam Coniux feri.
Vterumque monstrat dumque monstrat, labitur
Semianima, pallens, tremula AR Non gemitum dedit?
Non torsit ora? non remisit impetum
Maritus? omneis [Reg: omnes] flectit extremus dolor.
BAR. Euboica qualis pila vasti fluctibus
Opposita ponti; quamquam et Eurus et Notus
Boreasque contra bella disruptis fremant
Agitata claustris: hinc procellosum mare
Insultet atque hinc, saxeum tundens latus;
Immota perstat. AR. Pectore hanc pilam tulit.
Manifesta saepe crimina in vultus agunt
Reos. peracta caede quam frontem gerit?
BAR. Qualem per atras, plena dum cogit soror
Opposita, nubeis [Reg: nubes] lividus Titan iacit,
Tristem ac severam. AR. Hac parte deprendo scelus.
Facinoris horror ora reddit horrida.
Mentem flagellat consciam facti pudor.
BAR. Tuensque coelum luget affectu pio:
Seque et suos solatun AR. Hoc non est scelus.
BAR. Quique ante mortem Filiae trepidus stetit;
Victor sui nil trepidat. AR. Hoc non est scelus.
Nulli ergo Manes territant, nullae striges?
BAR. Securus horum, parricidae quae timent;
Totum severis imputat Superis opus:
Meritamque sperat fortium sedem virum.
AR Cur virgo non se cauta subduxit fuga?
BAR. Ad hoc redivit, iam superba, iam ferox
Deliberata morte, iam ferrum petens:
Animosque supra vulgus excelsos gerens.
AR. O Iuveni saevo digna! cuius et genus
Et nomen astris Vesper inscriptum legat.
BAR. Nec ille, qui confusa moribundi solet,
Infecit ora pallor. in confinio
Vitae necisque, quatenus gracilis metus
Primaeque tenebrae, luce devexa, sinunt.
Gestire visa. gratus in vultu rubor:
Fax blanda in oculis; habitus hoc forum decens.
Sol talis aequor pulcer [Reg: pulcher] occiduus subit:
Quo propio: undis, pulcrior [Reg: pulchrior] crepusculo.
AR. nec sic atrocem blanda mollivit feram!
BAR. Intrata simul est crypta fatalis loci;
Circum modesto lumina inflexu tulit:
Ne quid adapertus inverecundis [(transcriber); sic: invereundis] pudor
Donaret oculis, dein soluta fibulae
Ardente gemma, pectus ultro candidum,
Ac promicantum [Reg: promicantium] se papillarum tenus
Nudavit ipsa, Patris opperiens manum.
AR. Cessa. feroci lancinas aures sono.
Spectaculi vel sola adumbrati quatit
Imago mentem triste simulacrum intimos
Pervadit animae, fulguris iactu, sinus.
Sed inertis est parumque constantis viri,
Audire mala non posse, quae Virgo tulit.
Prosequere. vultus ipsa velavit suos,
An aliqua peplo texit ex notis comes?
BAR. At non inani nube sustinuit tegi,
Videam supremum, libero coelo fruar:
Non patior, inquit, ut pudori sit pati,
Spectetur ensis, et mori me sentiam,
AR. Non horruistis? BAR sola constitit sibi.
Vibrare carptim venae et artus omnium.
Ipsae applicata palpebrae occludi manu.
AR. Crudelis isto sed quid articulo Pater?
BAR. Paullum morari lacrymis [Reg: lacrimis] : mox aethera,
Tum seque miserum, nosque respectans miser:
Gemitumque fundo cordis ex imo trahens,
Librare gladii pondus, ac capulum prius
Exosculari. denique, ut certum locum
Signavit oculis; GENITOR uno FILIAE
Deiecit ictu verticem. truncus cadit.
AR. Cadite et cupressi, quot in Libano nemus
Habitatis altum, cadite sublimes cedri.
Cecidit cupresso pulcrior [Reg: pulchrior] , cedro altior.
BAR. Desecta cum procideret, antrorsum ruens
Partes tegendas tum quoque admota manu
Operire studuit, ac recomposuit togam.
Vsque adeo honestas corporis curae fuit.
AR. Absiste. toto spiritum corde extrahis.
BAR. Cervicis ictae fusus emicuit cruor,
Vt rutila pressi spuma prorumpit croci.
Nec secius quam lympha, quae tacite meat
Intra canales: subter ingenti specu
Sicubi foramen reperit, indignans tegi;
Inclusus amnis resonat,ac totidem locis
Vivax in auras, aere perfosso, salit.
AR Lugete Nymphae: lugeat florum Dea.
Sic durus unguis nitida pratorum metit:
Virideis [Reg: Virides] odora germina inclinant comas.
BAR. Respersit Aram sanguis, huc primum fluens;
Post et Parentem. AR. poena fit culpae comes,
Hoc teste factus Genitor est lictor nocens.
Quodcunque facinus quaerit auctorem suum.
Satura tyranne carnibus fauces tuas:
Satura tuo cruore. BAR. Sublatum Caput
Venerans rigansque, in ille fotum suaviis
Appressit ori, sustulitque ad aethera.
AR. Hoc laudo tandem. sic mihi Iephte places.
Non es tyrannus iam videris innocens.
BAR. Nec mora: cremandum traditur funus rogo,
AR Spectante patre? BAR. Et admovente victimam
AR Tyranne! saevis etiam in extinctam! furis
Etiam in cadaver! BAR Ipse ad aram constitit.
Ipse est sacerdos. ipse per ritus facit.
AR. Insanus ipse est. BAR. Ipse componit pyram.
Flatu tepenteis [Reg: tepentes] ipse prunas ventilat,
Ipse involutum corpus in flammas iacit.
AR. Crudelis, execrande [Reg: exsecrande] , detestabilis.
Furore toto, viribus totis suos
Catulos tuentur Africae immanes ferae.
Homo secat, urit, quodque generavit, cremat.
BAR Addit corollas: addit et ceston super,
Superque ceston spargit ex nardo graveis [Reg: graves]
Myrrhaque prima lacrymas [Reg: lacrimas] : etiam suas,
AR. Miserande Iephte! lacrymas [Reg: lacrimas] ! etiam suas!
Dat quondam et ignis signa, si Superis placet
Pacale Sacrum. fare, quem tenuit modum?
Dextra anne laeva parte conum sustulit?
BAR. Dextra: neque illum sordido fluctu gravem
Sed luculentum. AR. Nil sinistri nuncias!
Ardente certus limes in sulco stetit;
An dissidentem turbo divertit pyram?
BAR Placido per artus flamma complexu, quasi
Lambens cucurrit. AR. Hoc quoque omen prosperu [Reg: prosperum] est.
BAR. Fragravit uncto fusus in saxo cruor:
Quidamque nidor gratus ac nareis [Reg: nares] ciens
Afflavit omneis [Reg: omnes] . AR. Qualis et Abelis fuit.
Crepitante busto clarus effulsit color:
An nube mista [Reg: mixta] dubius et turpis rotans
Fumi volumen. BAR. clarus effulsit color.
De crine caesae Virginis candens apex
Puram nitore lucis effudit iubam.
AR. Nulla ergo prorsus nebula visa serpere?
BAR. Nulla, nisi qualem Luna vanescens habet;
Vel habere credas. AR Tot quidem monstra audiens
Paene ipse monstrum fio. nam quid asseram?
Iephtae cruentum facinus absolvit Deus.
Votiva fausti bella successus probant.
Sed damnat horror aurium, et novitas atrox.
Nam quando votis legitur Hebraeis homo
Impensus; aut combusta virgo vicem rubrae
Supplesse [Reg: Supplevisse] vaccae! Plura scitari libet
Totum cadaver arsit, an partem cadens
Favilla fugit BAR. Mater optabat quidem
Sollicita, saltem capite detonso, comam
Servare in auro, Filiae pignus suae:
Supra capillos, Nise, pretiosum tuos,
At haec negare: seque devotam Deo,
(Quantum liceret Nazaraeos feminae
Subaemulari) proinde totum caustico
Corpus cremandum rite deberi Sacro:
Nil subtrahendum; nilque subtractum fuit.
Consumpta tota est. restat exiguus cinis.
AR. Ex hae puella restat exiguus cinis!
Truculento Genitor. vivere etiam nunc potes!
BAR Alte dolorem condit; ac gemitum premens
Mala contumaci fortiter vultu domat.
Dat iura populo. digerit caussas Fori,
Auditque. nulla caede perfunctum putes.
AR. Quid vero Genitrix? BAR. Plorat implacabile.
AR. Haec vera Mater: nomine indignus suo
Pater, Sicano caesus ex scopulo fuit.
BAR. AEstuat amaro corde vesanus dolor.
Velut ad Niphaten orba foetu bellua;
Vix deesse catulum notat, et atris incipit
Horrere maculis; tam suis, quam non suis,
Adeo furenti in tigride variatur tigris.
Ac, quia rapinam [quippe raptor iam procul]
Vtcunque cursu certet, ulcisci nequit:
Incusat antrum, nemora, monteis [Reg: montes] : sequoque.
Si mulier ulla debet in statuam salis
Conversa credi, nec fides dictis abest:
Fons ista flendi fiet usu. flet tuo
Squallore Bybli tristior, Canace tuo,
Vestes, cubile, torus, pavimentum natant.
Hoc misera succo vivit: his fruitur malis.
Quoties in illam fertur absentem, sui
Oblita! quoties sola Menulemam vocat!
Menulema nulla est. clamor in ventos abit.
AR. Quis planctus oritur? audio Lessum cani.
BAR. Illic Sodales Mortuae exequias agunt.
AR Sonus appropinquat clarior, tristes modi!
Ferale carmen. BAR. fertur ex vacua cinis
Collectus ara. pondus, heu, nimium leve.
Flentes puellae crine demisso gemunt,
Modicumque funus viva ducunt funera.
Tua, ecce portant vota. Totum hoc ex tua
Superesse Sponsa cernis. Hoc solum est tuum.
I, quidquid ignis halat extremi, rape.
RACH. Occidit tristi MENULEMA Fato:
Morte crudeli, nece singulari.
Matribus flenda, patribus pudenda.
Liberis certe nimium tremenda.
Occidit rupta, neque sic vocante
Lege Parcarum periit Virago,
Caesa funesti gladio parentis
CH. Nullus Genitor sic exegit
Debita vitae reddenda sibi.
Filia nunquam reddidit ulla
Pietate pari.
RACH. Tantum ex toto funere restat.
Hac in phiala Iephtias illa,
Et tota quidem conclusa iacet.
THAM. Aperi loculum sorte minorem.
Liceat caras in relliquias
Fundere rorem, liceat tenui
Saltem visu libare, Soror,
Vltima celebris munera busti,
Figite centum basia labro.
Oscula gemmae figite mille.
RACH. Bibuli cineres, bibite has lacrymas [Reg: lacrimas] .
Rabies magni sicca doloris
Strangulat intus. facite officium
Oculi vestrum: gemituque foras
Intestinum mittite luctum.
Tristis flendi sit caussa, licet,
Quaedam tamen est flere voluptas.
AR. Tu vero siccis stas adhuc pumex genis,
Ariphanasso! flere quem decuit prius,
Et ferre primas, ultimus nondum gemit I
Vides, ut istae saxa rumpant questibus:
Tu saxa gestas pectore, et non rumperis!
Nimio tumultu contumax facies riget.
Conare saltem elicere vel guttam salis.
Sale macerato sparge tabenteis [Reg: tabentes] genas.
Tua MENULEMA mortua in cinerem iacet.
Superadde et alium. Te cremandum, te quoque
Immitte flammis. igne comburi times?
Affunde lymphas, nondum in Oceano natas?
Nondum rigaris! iusta semper est dolor
Mensura amoris. Quod potes, quod non potes,
Ostende. frontis aeneae coelum cava
Perrumpe dextra. lacryma [Reg: lacrima] vel tandem cadens,
Amasse te testetur ereptam tibi.
Heu, sicca verba nullus imber excipit!
Obdurui, ceu monte concretus lapis.
Est, quando fletum nimius includit stupor:
Vt saepe pluviam nimius avertit calor.
Contende nervos, qui madent crystallino
Humore: per quos pectus ardens liquitur.
Incumbe in undas: perque siphones aquam
Educe vivos; quanta derivarier
In tesqua vultus huius ex oculis potest.
Hanc faciem, et istud sterilis AEgypti solum
Praecordiorum fonte foecundet [Reg: fecundet] liquor:
Superque caput hoc capitis ignoti ruat
Septena Flumen ora demergens mari.
Iam denique Auster madidus in frontem suas
Excussit alas. humor optatus fluit.
Iam fletus adest. Satiare malis,
Sponse infelix: o luctificis.
Debite Fatis. Quisquis plorat.
Ne sibi male sit, plorare bene
Studet, et caussae favet ipse suae.
Lacrymae proprium solamen habent,
Vtque aqua gyros percussa facit;
Spargi et maeror gaudet in orbeis [Reg: orbes] .
Quibus expletis se divisum
Minui sentit: quoties tremulus,
Corde quieto vanuit istae
Annulus undae.
RACH. Animi fluctum pupilla Levat,
Antlia qualis nautica cymbam.
Fremat in fundo pectoris angor;
Pelagoque pares suscitet aestus:
Luctus ab oculo spumans resilit,
Velut ad scopulum fracta procellae.
Simul hoc nimbo maduere genae;
Iam tempestas lene residens
Mediam partem reddidit Austris,
AR. qui parcit lacrymis [Reg: lacrimis] Menulema immane perempta.
Saevior est trimam frangente leone iuvencam,
Matris inexperto lambentis turpior urso:
Horridior setis apri currentis in hastam:
Panthera maculis vulpisque dolosior astu.
Iracundior in psyllum surgente cerasta:
Nequior alta lupis ad ovilia stantibus albis:
Zelotypi in campis furiosior impete tauri:
Deterior rictu voces simulentis hyenae:
Dirior et barris subiecto sanguine viso
Faedior ad Scyllae latrantibus inguina monstris:
Irrequietior infami rabidaque Charybdi.
Flete Galadinae Menulemam fletae puellae.
RACH. Fidae comites, flere iubemur.
Laxet madidas luctus habenas.
Fluat in vestes imber obortus
Implete sinum. CH Tibi lamenta,
Has tibi lacrymas [Reg: lacrimas] , Menulema, damus.
Non tu DAPHNI florida Virgo:
Peneus ubi Thessala flavas
Spumosus aquas voluit in arva.
Cum Leucadiae dilecta Deo
Sua sentiret pede terga premi;
Fugiens iuvenem lusit amantem,
In frondifluam versa figuram.
Fieri Nymphe maluit arbos;
Quam servato corpore laeso
Veteris formae retinere notas,
Et Virgineam perdere Zonam.
Ergo AEmoniis [Reg: HAEmoniis] quamquam periit
Innuba campis; maior ab ipso
Funere Daphne, vivit in omni
Mortua lauro. crescit in hortis,
Regnat in Aulis: et laeta Ducum
Festis cingens tempora ramis
Castra coronat.
CH Vtinam saltem simili Fato
Mutata fores, retinens virideis [Reg: virides]
Menulema comas. addita sertis
Caput ambires mille sororum.
Cinis exigua pyxide clusus [Reg: clausus]
Heic [Reg: Hic] tota iaces, ah! quid foliis
Te fraudatam querimur lauri?
Non tamen imples tantilla locum:
Cuius figi tumulo possit
Moesta cupressus.
AR. Qui super hoc Fato nulla pietate movetur,
Durior est armis Sicula fornace recoctis:
Surdior et scopulis, pulsoque ad littora ponto:
Formidabilior vibrati fulminis ala.
Tetrior [Reg: Taetrior] imbriferae de nube cadentibus haedis:
Eiaculante procul saxa impacatior AEtna:
Grandinis asperior Sternente mapalia nimbo.
Frigidior Bruma, verna inconstantior aura:
Trudente antiquam glaciem violentior Hebro.
Cum furit Orion, maris inclementior aestu:
Acrior hyberno [Reg: hiberno] stridentis flamine Cauri.
Omnibus AEolii turbis insanior antri.
Flete Galadinae Menulemam flete puellae.
TH. Mora nulla. dolor noster abundat,
Lacrymasque suo pondere iustas
Habet in promptu. fundite Nymphae.
CH. Resonas gemitu tundimus auras
Tibi nuda gravi feriunt ictu
Pectora palmae.
RACH AESONI fesso vetuloque fulsit
Laetior sors haec: ut inquioreis [Reg: inquiores]
Posset annorum replicare rugas.
Adfuit Colchis male nota virgo:
Ense quae collum soceri reclusit.
Putris egesta sanie cruoris,
Membra complentur meliore succo.
Vena crispato salit icta pulsu:
Vnde et obliqui tremuere rami.
Surgit ex trunco tumulos olente
Corpus arrectum. iuvenilis AEson
Ridet exsultans, positisque canis,
In coma et vultu nova vernat AEtas.
Scilicet tantas habuere vireis [Reg: vires]
Carnem, et notae regionis herbae,
Munus ingrato dedit hoc marito
Barbara Coniux.
CHOR. Tale nos ausae nihil innocentem
Sed nec ausurae sumus in Puellam.
Flamma quam totam sacra devoravit.
Integrum forsan poterat cadaver
Imbui vita, Superisque reddi.
Orpheo qualis rediisse coniux
Visa, sed tantum rediisse visa est,
Plus nec evicit Citharoedus arte.
Nostra apud surdos Menulema Maneis [Reg: Manes]
Quamlibet multas feriamus odas;
Versa in arenteis [Reg: arentes] penitus favillas
Quando redibit? RACH. Flevimus omnes:
AR. Qui sicco spectare potest hoc lumine Funus;
Vipereo galli prolapso immitior ovo est:
Detestabilior floreis perimente pruina:
Messe sub aestiva madidis ingratior austris:
Culta per abrupto torrente rapacior arva:
Crudior ad Lethen natis radicibus alga:
Tristior autumno Sodomitica poma ferente:
Caule venenato taxoque nocentior atra:
Vilior et vicia, calamique agrestis avena:
Depascente putres cancro immansuetior artus:
Sontibus urticis inamabiliorque cicuta.
Palmitis ex spina nascentis acerbior uva:
Felle, soporiferaque draconis amarior offa,
Ossibus et calvis, stygiaque inamoenior umbra.
Flete Galadinae Menulemam flete puellae.
TH. Non tu PHOENIX novus exstincto
Sibi succedens; functus et heres;
Pater et gnatus morte renatus.
Ille senili tardante gelu
Heberes alas; fragiles Cilicum
Libros nido colligit uno:
Medios inter turis honores;
Et sicca sedens cinnama, notam
Titanis opem poscit alumnus,
Secula passus: iam passurus
Grave discrimen lucis et umbrae.
Radios postquam bibit aetherios;
Fulgure iacto totus in ignem
Insilit ardens, vapidusque suo
Instat agoni. Mox et ab igne
Procedit ovans lepidoque modo
Redivivus adest: utile damnum,
Geminata sibi Fata lucratus;
Ne dispereat, dum sponte perit.
Volucri fervens sanguine pruna.
Quique sepulcrum nidus olebat.
In cunarum vertitur usum.
Clangit subito partus, et astrum
Geniale vocat; neque Materno
Eget ad vitae munia nisu.
Se patre ferox, se matre potens
Ventris et ovi supplere vices.
Quoties genitor, toties genitus:
Idem pullus, pullique nepos
Durat in aevum.
Semper eundem similemque sui
Certa sequestro foedere flamma,
Sic natura dante, remittit.
Ita perpetuis vicibus ludit
Impune Deas fila secanteis [Reg: secantes] :
Et ab occasu tendit in ortum.
More Hesperii Solis anhelos
Gurgite Eoo revehentis equos,
RACH Tu quoque sacro combusta rogo,
Fulta Sabaeae messis acervo,
Et odoriferis dignior herbis;
Huius in auras avis exemplo
Mereare tibi Virgo renasci.
Ah! Cur teneris tale puellis
Invida donum Natura negat!
Siccine nobis dura noverca est!
CH Flevimus omnes.
A. Qui, Menulema, tuam vel nunc quoque non amat Vmbram;
Putidior Fauno est, Faunumque sequentibus hircis:
Barbarior populo, quem sanguis pascit equinus:
Maeandro revocante suas fallacior undas:
Peior adulantem vultum fingente tyranno
Tritone improbior, Polyphemo immanior ipso,
Ipsius Ammonis tota truculentior aula.
Flete Galadinae Menulemam flete puellae.
TH. Credat hoc quisquam? tibi comparata,
O decus nostrum, miseranda non est
Thraciae pellex [Reg: pelex] Philomela, non est.
Haec quidem rapti spolium pudoris,
Clusa [Reg: Clausa] silvarum stabulis, et una
Perdidit linguam. tamen arte pictum
Crimen evulgans trepidae sorori,
Fortiter stricto fuit ulta ferro.
Inde conformeis [Reg: conformes] sibi sumpsit alas:
Iamque per scenas nemorum vagatur
Auribus dulcem modulata Lessum:
Dumque non uno varium canore
Guttur exercet, reficitque luctus;
Omnibus dirum silvis et agris
Terea damnat.
CH. Quid tibi, Virgo, cita mors reliquit
Ense devotam perimens et igni!
Fata quo plectro tua mitigabis?
Quem reum dices? cinis, ecce, mutus
Cogeris tantum facinus silere.
Nec velit Tereus pater esse, nec tu
Cecropum proles; licet usque cantet:
Interim succisa taces, et altum:
RACH. Pandionios mittite questus,
Nos confuso decet ore queri.
Nos lugubres iterare modos.
Rapta sub umbras Menulema nequit,
Nulla supersunt Manibus ora.
TH. Flevimus omnes.
AR. En modicam digito stringendi funeris urnam!
Vix bene craterem pulvis tenuissimus implet.
Nec tamen in cineres quite, Menulema, redegit
Solus hic ignis crat lignis nemoralibus ortus.
Arsit amor patriae, fecitque hoc nobile bustum.
Flete Galadinae Menulemam flete puellae.
RACH. Mutate vices: solvite nexus.
Quaeque incessum premat alterius.
Chorus absistat passibus aequis.
Incompositos Naenia [Reg: Nenia] numeros
Ordine nullo poscit et omni.
Laetius olim cum lephtiade
In gramineis ludente toris
Choreas licuit plaudere pedibus.
Nunc funeream ducere pompam
Monet aspectae mortis imago.
AR. O semper memorandae mihi Iephteia Virgo!
Innocuo cuius Victoria sanguine parta est;
Morte salus populi. Quemcunque in nomine praefers
(Namque aliquem praefers, neque me haec velamina fallunt)
Hic mihi magnus erit: sed eris mihi tu quoque magna.
Hesperus ante diem ducet: vertentur in ortum
Flumina, declives retro pulsantia ripas:
Quam, Menulema. tuus nostro de pectore migret
Fixus amor fulvo coelestis acumine teli.
Nam quid dissimulo! quamvis indignus habebar;
Sponsa tamen timida spe designata fuisti.
Te propter riguas Nili septemplicis undas
Posthabui Iordanis aquis? Patremque secutus
Virgo tuum, patriae fines ac dulcia rura
Deserui miles, sulcataque iugera remis
Vomeris immunes Campos. Te propter Osirin,
Quaeque puer colui Divos mihi credita monstra.
Cornua curvantem, sed non sua, liquimus Isin.
Flete Galadinae Menulemam flete puellae.
RACH. Vincimur planctu (pudeat) Sodales?
Miles horrorem fremit invidendum:
Nosque flagranti superat dolore.
Posco maioreis [Reg: maiores] animi tumultus
Plena tempestas oculos inundet.
Luctus hic nullam mediocritatem
Nec capit metas; neque frena mordet.
Pars renodatos lacerent capillos:
Pars sinant densae fluere instar undae,
Liberos nodo. facies tegatur:
Vbera ad plagas maneant retecta.
Pectus illisis resonet lacertis.
TH. Ah! Heliades nondum aequamus
Arte dolendi. Quum tosta rapax,
Fratre perempto, pater Eridanus
Membra lavaret; trepidans aderat
Turba sororum: nullaque totis
Steterat ripis populus alba.
Flent cognato funere viso:
Et mox cingunt eadem flentes
Littora silvae. Post Fata quoque
Durasse ferunt signa doloris,
Prope fraternum fixa sepulcrum.
Cadit electri liquor ex ramis.
Qui fronte prius, nunc fronde fluit.
Ignea madidae lacryma [Reg: lacrima] lucis
Cortice sudat.
CH. Pectus illisis resonet lacertis.
Claros planctus audiat AEther:
Audiat omnis vicina domus.
Crescant nostris flumina nimbis.
Non turba rudis sumus adgemitus.
Tener ac facilis moneat sexus,
Cum flere vacat, cedere nulli.
In lugendi molli officio
Turpe est duro a milite vinci.
AR. Sic, sic tristitiae toto squallore vacandum est.
Vos quoque caeruleis late fulgentia campis,
Condite terribili ferrugine sidera vultum.
Occubuit cunctis Virgo formosior astris.
Vt Gabaonitas contra stetit aethere in alto
Immoto Sol orbe: stetisses tu quoque Lunae
Ni tua complesses celeri bis cornua gyro:
Dulcis adhuc hodie Menulema imponeret Aris
Purpura es floreis; non ipsa imposta fuisset.
Nunc age, funeream rea criminis indue pallam:
Et subiens totam fratri soror eripe lucem.
Quodque micat radiis ac fila argentea vincit,
Candens sanguineo peplum mergatur aheno.
Flete Galadinae Menulemam flete puellae.
RACH. Exundent lacrymis [Reg: lacrimis] lumina frontium.
Sed quaedam ex oculi fonte cadentibus
Insit digna viro spuma ferociae.
Vir magnanimus Menulema fuit.
Menulema vir est, sive virago.
Non communi more mulierum,
AEgra aut praegnans thalamos pressit,
Tulit intrepidos Patris adictus
Fataque vultus.
TH. Plangite. sua sunt praemia iusto
Fixa dolori. Iephtas ante
Obitum nobis has exuvias,
Vltima Fati monumenta sui,
Pignora mentis tribuenda dedit.
Hausta rogali caetera flamma
Cinis altus habet. Plangite mecum.
AR. Nulla fuit vita nec erit quoque dignior ulla:
Nulla tamen vita est indignius altero pulsa.
Quid moror invisam lucem? caligo profunda
Irruat, inque diem, quite, pulcerrima [Reg: pulcherrima] rerum,
Abstulit, inferna noctis grassantur habena.
Terra flagellatis nutet tremebunda columnis,
Summaque subsidat: librataque pondera iactes
Ventus, et emota vellat radice cavernas.
AEquati coelo scopuli diducite costas.
Findantur cautes et hiantia marmora venis
Dissiliant. Manes ruptis exite sepulcris.
Omnia confusis, praesentio legibus ibunt.
Umbra per attonitam spectanda vagabitur Vrbem,
Mors superis functos, Coelo miscebit Avernum.
RACH Accipe ZONAM virginis Vmbrae,
Solitam castum vincire latus.
Tuus hic CRATER. nos inter heri
Lababat adhuc pocula rubro
Condita mero. Credite, dixit,
Vos, dum Calicem sumitis istum,
Memores nostro sanguine pasci:
Quem pro patria victima fundam.
TH. Quo singultu, quo verba sono
Vltima fixit! micuit toto
Sacer ex vultu praescius ardor.
AR. Accipio dignos servandum munus in usus,
Felices. quibus ex illo gustare licebit
Ambrosiam Coeli; devera sanguine vitis
Immortale merum. Nos mustea proluit umbrae.
RACH Simplice textu tua sit TUNICA.
Negat in partes scindier aptas,
Vestis nulla sutilis arte,
Nullum sensit forficis ictum.
Integra pretium toga maius habet.
Ah! ne lucrum sibi contemptrix
Alea iactu vindicet uno!
SPINA ex auro fabrefacta, tua est.
Utilis alto turbine structas
Crispare comas. mira vepreti
Species ista latet in Spina.
Hac sudorem SINDONE tersit.
Minio certans ruber unde color?
Etiamne fluit cruor ex oculis!
Iste in digitis ANNULUS haesit,
Tres esse putes, in se triplici
Orbe reflexos. sunt tamen unus,
Numero plures. quique est alius,
Aliud non est. Tam principio
Quam fine caret. Quemcunque vides,
Negat abiungi. librare velis?
Gravitate pari, lancibus aequis
Intra secum extraque feruntur.
Par pondus habent. Duo non maius,
Non minus unus. Pulcrior [Reg: Pulchrior] alter
AHNULUS isto est! aurea pala
Adamante nitet. Qui gestat eum,
Sentiet ictas sanguine puro
Fulgere venas. Cor laetitia
Paene secari,
AR. Nescio, cur atrox gemitusque modusque gemendi.
Incrementa trahens, magis ac magis aestuet intus.
Sentio longa tamen suspiria, nec bene nota.
Quidquid id est, quod me singultibus interrumpit;
Magnum aliquid credo portendere: magna futuris
Evenient seclis [Reg: saeculis] . quibus haec praesagia pandet
Sepositum tempus. Neque enim sibi Numen ad aras,
Caeco errore patris, frustra permiserit unquam [Reg: umquam]
Virginis humana gantae cervice litari.
Suspensum arcani reverentia detinet AEVi.
RACH. Suave fragrantem carpe COROLLAM.
Dignae stetit in vertice Nymphae
Quam praesignat copia florum,
[Vates utinam fallar] acutis
Tota marinis sentibus horret.
Ambiit istud colla MONILE.
Tereti bacca fulget et auro.
Ah! ne rigido durius aere
Succedat onus, corpusque gravet.
Ex his CLAVIS partior unum
Ferrugineae similem gemmae.
Iephtias illum nostra solebat
Iam certa mori versare manu.
Hanc ARMILLAM tibi dilecta.
Tristis Amator, donat habere.
Insere dextrae. munere gemino
Ornatus abis. singula membra
Nectit achates. Vis mira subest.
Praedico: metum creat. atque pilos
Horrere facit: mox exhilarat
Nobile pectus. Quoties tulerat
Inclyta [Reg: Incluta] Virgo: sibi visa graveis [Reg: graves]
Ferre catenas. procul armorum
Audire sonum: quasi captivum
Aliquem stridens duceret hostis.
AR. Ex hoc detestor fragilis connubia Taedae:
Cum mihi Iephtiaden contraria Fata negarint.
Mortales alio discedant pectore formae.
Vnica formosae est nostra ex tot millibus uni
Succumbam in tumulum. quod si placet altera virgo.
Alter Hymen: adigat tristem me fulmen ad Orcum.
Nos Sinus Abrami, neptes ac mille nepotes
Complexus, thalami votis felicius olim
Reddet: ubi tuto castas miscebimus Vmbras.
Nunc o nunc salve aeternum mea lux, meus Ignis,
AEternumque vale: Cineres, mea flamma, valete,
Simul exactum circulus annum
Sub lanigera face reddiderit,
Pandente novi tempora Veris:
Nos quoque reddi luctibus aequum est.
Veniet, veniet serior AEtas;
Cuius imago stamus ad urnam:
Iustius altas illa querelas
Tumulo allidet. Funebre saxum,
Ex rupe recans virgine caesum:
DOMINI sacris Manibus olim
Debita sedes: sed non Dominum
Habitur a tuum: pretium maius
Miri capies HOSPITIS ossa:
Nunquam satis et toties uncti.
Plebs pia circum pectora tundens
Lugubre gemet. Quattuor una
Exiget atro maerore dies.
Quibus in luctu rite peractis,
Aurea terris secula surgent.
Terget lacrymas [Reg: lacrimas] pollice Risus.
Inopina metet gaudia Maeror.
Ipsi propter vulnera plaudent
Nivea induti veste Dolores.
Ipsi sertis tempora vincti
Sua praeripient funera Manes.
Pax erit avibus, pax alma feris,
Nullus in herba saeviet anguis.
Simul errabunt lupus, agna, leo:
Et concordes oscula iungent.
Eadem cervi pavidisque canes
Misti [Reg: Mixti] damis pocula sument.
Lacteus amnis prata secabit.
Mellea trudent flumina silvae.
Olei torrens dolia rumpet.
Ripae vino spumante frement.
Viola silex mirata feret.
Pretium cocco demet ovilis
Succida mutans vellera sandyx
Nova parturiet sidera coelum.
Non obscuris tunc implicitum
Nebulis griphi: sed enim certum,
Et in aperto positum sole,
Dea nobiscum, MENULEMA soror
Rediviva suum nomen habebit.
DEUS EMMANUEL, MENULEMA DEUS,
Toto clarum NOMEN in orbe.
Quod Luna triplex semper adoret:
Candido Coelo, Rubicunda Solo,
Fusca sub Orco.
Cum licentia Superiorum.