STEPHANO FIRMIONI. IAm nunc praesensionibus te credam agi, FIRMIO Charissime [Reg: Carissime] . Vix enim domum secesseram, a Philomelae tuae cantu, cuius laudes in Lyricas meis querebaris omissas: cum literae Roma missae invitarunt, ut Philomelam D. Bona venturae, ad nostrae quoque Testudinis sonum deducerem. Quamquam inutilis paene iam et eneruis Citharae compages erat, gratificatus sum amicus. visaque est laudatissima silvarum Psaltria, etsi Seraphicis alis probe instructa, non refugisse tamen, etiam humilioris usu pennae, qualemcunque urgere volatum Oden suam S. D. Philomelam, hoc est, Dilectam inscripsit. Nisi cognatione nominum ex composito lusit: crediderit latentem in affini vocabule Philomelam facile deprehendi posse. Ipso certe decursu hoc unum agit, ut Philomelae cantum exprimat; et Philomelam, sive Dilectam suam (Animam) canorae Volucris imitationi intentam, mutuo amore Dei amantis inflammet. Nos universum Carmen, in certa membra tribuimus: horum argumento, Boethianis, ut plurimum, metris expresso quod Horatianis, paullo ante, plus satis indulseramus
Paraphrasis nostra modo pari passu cum S Doctore incedit; modo largius exundat, sententiam duntaxat secuta, impetu ulterius rapta. praesertim in Choris: quos affectibus Animae, in divina mysteria suspensae permittere placuit. Alicubi, Creationis, Incarnationis. Passionis veneranda nomina, prae fixi metris Tituli seruarunt. quia supervacaneum videbatur, in praecipuis Religionis nostrae Capitibus per morosas ineptaque Periphrases latinius nugari. Ad ultimum, Lyra depositae succedit Elegia: dum Philomelae vocem aemulari studet, Animae Beatae ab epistolis facta: Habes, STEPHANE, una eademque fidelia, nunc et tuae Philomelae depictum encomium: et, si maius audire vis; non quidem delicias in Columba Stellae; non argutias in Passere Catulli, non facundiam in Psittaco Melioris; habes tamen in descriptione minimae aviculae, maximi Doct. Ecclesiae pium Lusum; vitae insuper Christianae compendium; et exulis ad caelestem patriam aspirantis, dulce solatium. Vale.
BEATISSIMAE VIRGINI MARIAE DEI PARAE:
Columbae formosae in foraminibus petrae, habenti genas et vocem Turturis dulcem supra vocem Citharoedorum et Musicorum, hoc Opusculum de PHILOMELA ex mente Auctoris Sacrum esto.
O Delicata crispe Puer coma,
Qui melle plenas inter apes sedes:
Arguta dum sylvis et agris
Dulce ferit Philomela carmen:
Filo legendis floribus interim
Cessare nolis. Lilia cum rosis,
Alterna post myrtum ligustra.
Ut series sit amoena, misce.
Flos quintus album, flos decimus nigrum
Distinguat apto nexilis ordine.
In fine pallenteis [Reg: pallentes] recumbat
In violas Mariana nardus.
Formosa cinges tempora Virginis:
Quae, donec imples Serta, sinit comas
Decenter exemptas iocantis.
Arbitrio fluitare venti.
Quid iam moraris? vivere te negem
In vota lentum. Virgo tuam fidem
Expectat. o tandem, petitam
Necte meae Dominae Coronam.
PHILOMELA praevia temporis amoeni:
Qua recessum nuncias imbres atque coeni:
Dum mulcescis animos tuo cantu leni.
Ave prudentissima: ad me, quaeso, veni.
Veni, veni: mittam te,quo non possum ire.
Vt Amicum valcas cantu delinire;
Tollens eius tristia voce dulcis Lyrae.
Quem, heu, modo nescio verbis convenire.
O Quae per nemorum saltus, et amoena vireta,
Gratior una volas,
Huc, age, frondosi ludens in colle Theatri,
Huc, PHILOMELA, veni.
Huc ades. An resonat nemus? et iam plumae coram
Phosphore Veris ades!
Te veniente, nives fugiunt, et bruma recedit:
Tetrior [Reg: Taetrior] Annus abit.
Nunc, quoniam fugere nives, et bruma recessit,
Huc, PHILOMELA, veni.
Quem modo non possum tristis Captivus Amicum.
Exul [Reg: Exsul] adire Patrem:
Ipsa salutabis; nostrique vicaria voti,
Supplice voce canes.
Ingemit, Ah ! propera: moestumque dolorem:
Admodulata. leva.
Ergo pia suppleas meum imperfectum:
Salutando dulciter unicum DILECTUM.
Eique denuncies [Reg: denunties] : qualiter affectum
Sit cor meum iugiter eius ad aspectum.
I Siren, volucrum decus,
Silvarum Citharistria:
Nunc et nostra. Tua tamen
Istud pace peto. MEUM.
DILECTUM (rubet, et simul
Candet)sicubi videris:
Consuetam liquidis, precor,
Artem vocibus admove;
Inter pennigeras Avis
Facundissima filias.
Haec dices IUVENI DEO.
Te saluere iubet Tua.
Cum dices, Tua, Te: gemes.
Cum, saluere iubet: canes.
Quaerenti: quid agam; modis
Inflexae querimoniae
Narra: me Solymitidum
Vri Lampade virginum.
Flammis feruere pectora:
Qualeis [Reg: Quales] nec Siculae cinis
AEtnae sulphureus vomit.
Narra: succiduam genu
Sub malo requiescere.
Cor desideriis fluens,
In Sponsi faciem sui,
Absentis licet, igneas
Euibrare cupidines
Ah! si surdus, et immemor
Nostri, te minus audiat;
Navim quam scopulus maris.
Ah; si surgere languidus,
Vix reddat tetricum VALE.
Tentabis tamen omnia,
Nondum? me miseram!) volas?
Quod si quaerat aliquis: quare te elegi
Meum esse nuncium [Reg: nuntium] ? sciat, quia legi
Dete quaedam propria, quae Divinae Legi,
Ei optate munere, summo placent Regi.
Igitur Charissima [Reg: Carissima] . audi nunc attente:
Nam si cantus Volucris huius serues mente
Eius imitatio, Spiritu docente,
Te caelestem musicum faciet repente [(reading uncertain: unreadable)] ,
CUr te,fortasse rogabis,
Solam, Philomela, citarim.
Inquirere parce: ferendis
Vltro citroque per Orbem
Nostris es amoribus apta.
Ex mille volucribus una.
Tua vox, o Musa, placebat.
Placet ars et gratia. Caussae
Meriti geminantur honoris.
Non est Avis altera, nostrae
Quae sit magis aemula Mentis.
Docilis tu discere metrum
Summi super aethera Regis,
Aquilae studiosa Tonantis.
AUCTOR AD ANIMAM.
Age Mens humana: beatae
Cantus imitare Volucris.
Quae nunc es muta, nec Oden
Dignam potes edere caelo;
Fies divina Thalia.
De hac Ave legitur: quod cum deprehendit
Mortem sibi propriam; arborem ascendit:
Summoque Diluculo rostrum sursum tendit;
Diversisque cantibus totam se impendit.
Cantilenis dulcibus praevenit Auroram.
Sed cum dies rutilat circa primam horam:
Elevat praedulcius vocem insonoram:
In cantando nesciens pausam, sive moram.
Circa vero Tertiam quasi modum nescit.
Quia semper gaudium cordis eius crescit
Fere guttur rumpitur: sic vox in valescit.
Etque cantat altius, plus et inardescit.
Sed cum in Meridie, Sol est in fervore:
Tunc dirumpit viscera nimio clamore.
Oci, oci clamitat illa suo more.
Sicque sensu deficit cantus prae labore
Sic quassato organo huius Philomelae.
Rostro tamen palpirans fit exanguis paene.
Sed ad Nonam veniens moritur iam plene.
Cum totius corporis dirumpuntur venae.
LUsciniae moreis [Reg: mores] describimus. Haec, simul propinquain
Vaticinata necem, Citharae videt imminere finem:
Exsatianda prius cantu, parat occupare Fatum,
Nondum pura dies. cum iam vigil, adsitas [Reg: assitas] fluentis
Emicat in salices, aut mobile populi cacumen.
Hic sedet, et varias cata gutture temperat Camoenas:
Laetior auditis Aurora fit, Atthidemque laudat
Detergens lacrymas [Reg: lacrimas] , quas roscida sparserat per agros.
Laude sua capitur vocalis, et intumescit, Ales,
Iam crescente die. Nunquam tamen in loquacioreis [Reg: loquaciores]
Prona fluit numeros Polyhymnia, tot magistra vocum:
Quam, cum sol medium flagrantior igne scandit axem
Illa, nescio quos, crebro vocat impotenter hora.
Ocyus [Reg: Ocius] exclamans, huc ocyus, ocyus [Reg: ocius] venite.
Ocyus [Reg: Ocius] , advolita soror ocyus [Reg: ocius] , ocyus [Reg: ocius] , sorori.
Adriacum rapidis toties mare non tumet procellis
Nec folia arboribus, simul ingruit. Africus, moventur:
Multa suum quoties canit ocyus [Reg: ocius] , ocyus [Reg: ocius] que plorat.
At, ne displiceat crambe repetita, taedioque
Languescant aures, fastidia corriguntur arte,
Tristia nam miscet laetis, Elegosque Sapphicorum
Dulcibus alloquiis discriminat Insuper canoram
Et movet alternis (ea gratia) submovetque scenam
Iam retinet vocem: iam proiicit, affluensque rursum
Absorbet, carpitque melos. Moritura, nunc olores,
Nunc imitatur aquas prope littora lene murmuranteis [Reg: murmurantes]
Mox graviore sono pluviam secat, et tumultuatur
Tractibus,assurgitque ad summa, relabiturque sen sim
Vnica, ceu plures, sibi dulce negotium facessit.
Hoc opus, hic ludus. Nec ludere desinit, prius quam
Rumpatur pectus Quod saepius, occidente Phoebo,
Hesperus advertit, mortem miseratus innocentis.
Saepe etiam viridi si forte sub arbuto Choraules
AEmulus accinuit; certamine victa, laureatae
Incidit in chordas Testudinis, et suam sonanti
Infundens animam, meruit quoque funerata Lessum.
Ecce DILECTISSIMA: breviter audisti
Factum huius Volucris: sed si meministi:
Diximus iam primitus, quis cantus isti,
Mystice convenium legi IESU CHRISTI.
HEIC [Reg: HIC] ATTHIS GENITRIX ET FILIA CARMINUM QUIESCIT.
AUdis egregium, DULCISSIMA,
Facinus volantis SILVIAE?
Quale nec ipse suo Titanius
Ales sepulcro proferat.
Te signat, faciendo monens. Tibi
Praeludit hoc in funere.
Mystica, si nescis, celebrat sacra,
Tuoque DILECTO vacat.
O sequere: atque auso pro te mori
Aude vocata commori.
Restat, ut intelligo, esse Philomelam,
Animam virtutibus et amore plenam.
Qua,dum mente peragrat Patriam amoenam;
Satis delectabilem texit Cantilenam.
Ad augmentum etenim suae sanctae spei,
Quaedam dies mystica demonstratur ei,
Porro beneficia, quae de manu Dei
Homo consecutu est: sunt Horae Diei.
ORtu felix, patriaque domo,
Soror astrorum: non te pudeat
Parvae Volucris nomina ferre.
Quando relictis vallibus imis.
Vilique pigrae cespite glebae;
Ad summa volas, penetrasque Polos,
Et coelestis Solymae colleis [Reg: colles] :
Iure vocari Philomela potes.
Tunc multisono callida lepidum
Ruis ore melos tunc tu nulla
Saevi defies Ismara Regis.
Nullum plorans modularis Ityn,
Oblita trucis Virgo tyranni.
Incesta Caro cum blanditiis
Superata iacet frustra dirum
Vlulat Stygii carminis omen,
Inimica tuo noctua nido.
IESUM, recinis, quereris IESUM
Madet ipsa tamen melle querela.
Te DILECTO Spes certa ligat.
Cuius amores et facta libens
Memoras, ramo quocunque sedes;
Arbore Sanctae gavisa CRUCIS.
Mane,vel Diluculum, Hominis est status
In quo mirabiliter Homo est creatus.
Hora Prima, quando est Deus incarnatus.
Tertiane, dic spatium sui incolatus.
Sextam cum a perfidis voluit ligari,
Trahi, caedi, conspui, dire cruciari,
Crucifigi denique clavis terebrari:
Caputque sanctissimum spinis coronari.
Nonam dic, cum moritur; quando consummatus
Cursus est certaminis: quando superatus
Est omnia zabulus, et hinc conturbatus,
Vespera cum Christus est sepulturae datus.
QUid stellas numerare iuvat, quid regna, quid urbeis [Reg: urbes]
Ignoto sub sole iacenteis [Reg: iacentes] ?
Queis [Reg: Quibus] Homo concepit decisam e Numine lucem,
Vtilius numeraverit Horas
Prima refert tempus, Iudaeo more notanti,
Primaevo felicius auro:
Quo Patris aeterni natus bis caelibe partu
Humanos DEUS induit artus.
Tertia nobiscum viventis digerit annos,
Ac magno constantia Lustra,
Pastor orat, qui multa tulit. qui plurima fecit.
Propter oves sudavit, et alsit.
Sexta necem CHRISTI memorat, tragicosque dolores,
Et plus quam ferale theatrum.
Flagra, catena, faces, rubus, alea, lancea, clavi,
Crux, oculos terroribus implent.
Nona gemens, potuisse mori docet Immortalem,
In medio, pro Fure, latronum,
Tunc tamen intremuit tellus; tunc impulit Orcum
Turbatis Victoria claustris.
Vesper adest. dira de quercu tollite Funus,
Exesa sub rupe locandum.
Heu mihi! quam pauci redimunt venale cadaver!
Vix duo sunt. Ego iungar amicis,
Ibo comes, duplici fletu sparsura sepulcrum.
Imbre meo, lacrymis [Reg: lacrimis] que Sabaeis.
Diem istum ANIMA meditans in hortis,
Suae facit terminum spiritalis mortis:
Scandens Crucis arborem, in quae Leo fortis
Vicit adversarium, fractis leti portis,
Statim cordis organa sursum elevando,
Suum a diluculo cantum inchoando.
Laudat et glorificat Deum, replicando,
Sibi quam mirificus fuit hanc creando.
Pie, inquit, Conditor quando me creasti [Reg: creavisti] ,
Quam sit tua pietas larga, declarasti,
Nam consortem gloriae tuae cogit acti
Facere gratuite, gratis quam amasti.
O quam mira dignitas mihi est concessa!
Cum inago Domini mihi est impressa.
Sed crevisset amplius dignitas possessa.
Nisi iussum Domini fuisset transgressa.
Nam tu summa Charitas [Reg: Caritas] tibi cohaerere
Me volebas iugiter, sursumque habere
Dulce domicilium, tecumque manere.
Et me velut Filiam alere, docere,
Ex tunc disposueras, in id adunare
Caelicis agminibus, teque mihi dare.
Sed pro tanta gratia quid recompensare
Possum, prorsus nescio, nisi te amare.
ANima invisae pertaesa morae,
Tendit in hortum; properatque mori
Moriente Deo. Prius in cantum,
PHILOMELA, tuo more liquescit.
Igitur cursu medio Lunae,
Cum nox tacita volvitur umbra.
Consanguineae cornua Palmae
Scandit, Amori bene nota suo,
Namque ibi pandens brachia trunco,
Falsum vere straverat anguem.
Auditus ibi rugire leo
Super avulsae viscera praedae.
Rubicunda simul fulserit Eos:
Exorsa canit.
ANIMA.
Quis me tenuem
Gutture docuit variare sonum?
Liquidaeque dedit flumina vocis?
Quis. pro cithara, teretis colli
Tornavit ebur? nihil ante fui.
Aliquid nunc sum. Minor aetheriae
Spiritus aulae: Maior reliqua
Parte ferarum.
Dicite Volucres sociaeque meae:
Quis in hoc viridi posuit luco
Agilesque choros ducere iussit?
Tu dulce BONUM. Tu noster AMOR
Ex te radii, velut. Oceano,
Fluxere mei. Tibi debetur
Hoc Naturae geniale iubar,
Scriptaque primae lucis imago:
Ah! si nunquam turpata luto,
Nunquam tenebris mersa fuisset.
Me consortem thalami, servam,
Mensaeque tuae, cuius in usum
Cibus ipse venis; nimis impense
Dominus famula voce vocasti.
Et adhuc dubito? cedite Curae,
Segnisque pavor, nimiusque pudor.
Ipsae potius properate morae.
Venio, venio, DEUS, oblati
Adiura tori. pater immenso
Quamvis modicum pectus amori.
Depascenteis [Reg: Depascentes] vertar in ignes.
Eat in cineres iecur accensum.
Oculi, flammae; scintilla, comae;
Turea fiant taeda lacerti.
Flagret ut rutilans, NUPTA. cupressus.
Quini digiti, sint quinque faces:
Quibus ad Sponsum deducar amans
Utinam toto pectore iungar
Nihil amplexus dividat istos.
Nil se medium ponat utrique.
Praeter anhelam bene spirantis
Animam nardi fragret amomo
Violaeque coma, tener appressi
Halitus oris.
Unica suavitas, unica dulcedo:
Cordium amantium salutaris praedo.
Totum quidquid habeo, vel sum, tibi dedo.
Denique Depositum meum tibi credo.
Oci, cantat tale Cor, gaudens in pressura,
Dicens: quia dignum est, ut a Creatura
Diligatur Opifex talis mente pura.
Ei cum extiterit [Reg: exstiterit] de se tanta cura.
NEscio quid sentire iuvat!
Vnde est dulce palatum?
Mella cado quae promit apis,
Nulli cognita Florae?
Sponsus, IO, sonuisse mihi
Laeva visus ab aethra.
Ille favos roseisque liquens
Sparsit nubibus autum.
Gratus, io, cor praedo rapit,
Delectatque rapina.
Ablatum festivus Amor
Laeto versat in igni.
Siste gradum quo, Care, fugis
Spes et cura puellae?
Siste precor. quae Sponsa prius,
Iam vult serva vocari.
En: tradit sua, seque tibi,
Fallor: debit a reddit:
Depositum Dotemque meam
Credam tutius ulli?
Laetitiae, pro, quanta seges
Nostri Cordis in arvo
Crescit! Numen arat, Numen
Semen pingue ministrat.
Gaudia non minuent poenae:
Sed cum foenore crescent.
Magne opifex, sum cuius Opus
Rubra fictile terra:
Te Figulum, quem Vasa tremunt,
Supplex osculor Vrna.
Parva quidem, tua parva tamen,
O si messis odorae
Plena, palestini [Reg: Palaestini] que recens
Impleretur olivi!
Vt semper succensa flagret
Clari lampas amoris,
Illum non ego semper amem.
Qui me primus amavit!
Sic Mens hoc Diluculum transit meditando
Sed ad Primam transferens vocem exaltando,
Tempus acceptabile pie ruminando:
In quo venit Dominus carne se velando
Tune liquescit ANIMA tota per amorem,
Pavida considerans omnium Auctorem,
Vagientem Puerum, iuxta nostrum morem:
Et curare veterem velle se languorem.
ESse, non prodest. bene ni det esse,
Qui dedit nasci. Potiore semper
Munus acceptum melius fit usu.
Qui valet, vivit. Mala vita nulla est,
Improbos postquam digitos Adamus
Misit in Pomum; vetitoque denteis [Reg: dentes]
Noxius morsu stupefecit error:
Nempe praestabat, iacuisse rubra
Semper in gleba genus et parentem.
Ni Deus primae monumenta culpae
Mallet humano soluisse vultu.
Filius magni, sine matre, Patris.
Filius castae, sine patre, Matris.
Vt gradum lapsae stabiliret Evae;
Prodiit clausa Per e tenellae
Virginis alvo.
Quae, simul Phoebus face largiore
Imbuit campos, pepulitque noctem;
In sui nido meditatur horti;
Et canit totis PHILOMELA venis.
Haec pavens secum.
ANIMA.
Quid enim coegit
Orbis auctorem fieri, quod auctor
Fecit! infantem video Tonantem!
Ergo dignatur meus esse frater,
Stirpis Inventor! variatur ordo,
Lexque Naturae sine more versa.
Huc ades fausto pede curiosum
Vulgus, et rebus fatiare miris
Tempus, AEternum; spacio [Reg: spatio] que circum-
Scripsit immensum locus. Ecce maius
Circulo punctum, pharetraque telum.
Glareae grano minor est Olympus.
Cuncta qui fusis sepelivit undis.
Siccus inclamat Genitricis uber,
Clausit angusti mare ripa ventris:
Nec tamen toto tumuit profundo.
Qua patet Coelum, manus una stringit.
Vagit, horrendo solitus fragore
Imbrium foetas lacerare nubeis [Reg: nubes] .
Debilis Virtus tremit ante taurum.
Liberos olim validosque ad ictum
Fasciae molles cohibent lacertos.
Sulphur, in quinas iaculatus urbeis [Reg: urbes]
Ignis, in foeno stipulaque friget.
Mutus est, linguae faber eloquentis:
Floridi, nudus, reparator Anni.
Gaudium moeret: gemit ipse Risus.
Plorans ergo clamitat: o fons Pietatis!
Quis te pannis induit dirae paupertatis?
Tibi quis consuluit, si te dare gratis?
Nisi zelus vehemens, ardor Charitatis [Reg: Caritatis] .
Digne zelus vehemens est hic ardor dictus:
Cuius est dominio Rex coelorum victus.
Cuius sanctis vinculis captus, et constrictus,
Pauperis Infantuli pannis est amictus.
QUi MAXUME [Reg: MAXIME] PARVULE.
Indutum lacera syndone [Reg: sindone] viderit.
Singultabit, et ingemet.
Certe tu Pietas Ah! nimis impare
Clausit crudus AMOR casa,
Assuetum patriae sedis iaspidem,
Et currus premere aureos.
Sit caestu, gladioque, et iaculis Amor
Et luctamine fortior.
Eheu, quam minimum comis et aulicus!
Rus est; rus olet horridum.
Victrix Flamma tui, nec superabilis,
Quod nomen sibi vendicat?
Ardoris picei, turicremae facis,
An veri quoque fulminis?
Hoc aequale, reor, viribus. alterum
Quodcunque, est meritis minus:
Non admittet AMOR, laude superbiae.
Caelo par aliquis datur,
An terris domitor? subiugat omnia.
Cursus Rector Olympici,
Tot palmis validi roboris inclytus [Reg: inclutus]
Et manus dedit et pedes.
Infans, ecce, DEUS: more bidentium
Lino paupere stringitur.
Cum VERBIM sileat, quis poterit loqui
Panno iam tegitur rudi,
Qui vestit crocea cyclade sidera.
O praedulcis Parvule, Puer sine pari.
Felix, cui datum est, te nunc amplexari
Pedes manus lambere, flentem consolari.
Tuis in obsequiis iugiter morari.
Heu me! cur non licuit mihi demulcere,
Vagientem Parvulum, et cum flente flere.
Illos artus: teneros sinu confovere:
Eiusque cunabulis semper assidere.
Puto, pius Parvulus haec non ab horreret:
Imo more parvuli forsan arrideret.
Et flenti pauperculo, fletu condoleret:
Et peccanti facile venia faveret.
PARVULE Solis
Purior igni:
Pusio sudis
Clarior astris.
Christe rubenti
Pulcrior [Reg: Pulchrior] ostro.
PARVULE verna
Gratior aura:
Pusio miti
Dulcior uva.
Christe Britanno
Mollior agno.
Qui tua posset
Membra fovere,
Stringere palmas,
Ora tueri:
Binaque (vel si
Sit nimis, unum)
Basia furtim,
Vixque labellis
Carpere tactis:
Ille beatus.
Heu! neque nobis
Flere licebat,
Flente Puello!
PAUPERIS, eia,
Qui mihi fuluo
Carior auro.
Divitis, eia,
Magna libido est,
Sternere lectum:
Molliter, eia.
Molliter, eia.
Comere somnum:
Dulciter, eia.
Dulciter, eia.
Fundere cantum:
Suaviter, eia.
Suaviter, eia.
Forsitan aequa
Fronte serenus
Riserit infans:
Rideat, eia.
Meque Reorum
Protinus atro
Eximet albo.
Eximat, eia.
Decidet haerens
Sponte solutis
Culpa catenis,
Decidat, eia.
Decidat, eia.
Hoc mihi limo
Nictat ocello.
Nictet et eia
Liberet, eia.
Felix, qui tunc temporis Matri singulari,
Potuisset precibus ita famulari:
Vt in die sineret semel osculari
Suum dulcem Parvulum, eique iocari.
O quam libens balneum ei praeparassem [Reg: praeparavissem] ,
O quam libens humeris aquam apportassem.
In hoc libens Virgini semper ministrassem:
Pauperisque Parvuli pannulos lavassem.
UTinam, volente Fato,
In ista secla [Reg: saecula] natam
Aliud tulisset aevum:
Quo VIRGO parturivit,
Peperitque Virgo Natum,
Matris suae parentem.
Ego non procul stetissem
A Parvuli grabato;
Genitrice non vetante,
Blandita Pusioni.
Quoties in eius ora,
Et in rosas genarum,
Specie tamen modesta
Timentis involassem!
Licuisset osculari
Amabilem Puellum.
Licuisset et iocari
Iocante cum Puello.
Vigili nuces dedissem,
Quas educat Tarentum.
Nisi sponte dormiisset
Lactantis ad papillam:
Poteram perita blaeso
Cunas movere cantu:
Et utrumque tempus alto
Inebriare somno.
Genitrice provocante,
Mox balneum parassem:
Sed et istud ex recenti
Et puriore lympha.
Minimum fluenta limo
Turbata noluissem.
Folio arboris vel uno
Instrata respuissem.
Vbi bellus ille noster
Expergefactus Infans,
Iterum diem bibisset:
Tunc pupula reclusa
Ego Candidum lavissem:
Lavisset ipse Nigram.
Scelerum colore foedam
Lavisset ipse Mauram.
Sic affecta pia MENS sitit paupertatem,
Cibi parsimoniam, vestis vilitatem.
Labor ei vertitur in iucunditatem.
Vilem esse Seculi [Reg: Saeculi] dicit venustatem.
UT ego fulvae pondera gazae
Dives aggestis opibus reponam!
At Numen eget. generosa fluant
Vina lesboos mihi per canales!
Gelidamque bibat Numinis altrix,
Vnde lac factum genito ministret!
Men' Oebalio pota veneno
Ambiat vestis! Deus, ecce, nudus.
Cedrinis trabibus laqueata premam
Tecta: te, IESV, specus hospitalis,
Inter pecudes! ego cygnaeis [Reg: cycneis]
Incubom plumis! Age SPONSA mollem
Nitidi lectum linque cubilis.
Sponsus in caula iacet. ite nugae,
Quas pretiosas facit ambitio,
Luxus absumit. Mihi vita porro
Callosa placet. non aerumnas,
Non catenatos metuo dolores:
Hi mihi fuerint sola voluptas.
Ipse vertetur Labor in quietem.
Extra hoc stabulum quidquid video,
Sorde. An caelum rear esse nostro
Pulcrius [Reg: Pulchrius] antro? iudicet aether
Invidus, sed mi Puerum relinquat.
Ergo sic Infantiam Christi retexendo,
Horae Primae canticum Strenue canendo,
Transitum ad Tertiam facit, recolendo,
Quantum Christus passus est, Homines docendo.
Tunc cum fletu recitat illius labores,
Sitim, famem, frigora, astus et sudores,
Quae dignanter pertulit propter Peccatores:
Dum illorum voluit inno vare moreis [Reg: mores]
Mox amoris flatibus tota concremata:
Oci, oci clamitat Avis haec beata.
Mundo mori cupiens; cuius via lata:
Cui fatet Seculum [Reg: Saeculum] . Sic est delicata,
DUlcis cum tenero Sole Puertia
Creverat in radios viriles
Maturumque diem. qualis ab aureo
Purpurei fluit ore Maii.
Vernae ter decies deciderant rosae:
Spina tamen tibi, CHRISTE, mansit
Censorum rigido tristis aculeo.
Quo Solymae populos docentem
Sadoci furor, et frons Pharisaica,
Invidia subeunte, fixit.
Non centum ora loqui, ferrea non tuo;
Dicere vox poterit labores.
Num tardavit hyems [Reg: hiems] ? num sitis aut fames,
Noxque sacris vigilata curis?
Seu ventus pluvio flaret in aethere,
Bella ciens animosus Auster.
AEstas seu rapidis solibus ureret:
Pauperibus comitatus ibas,
Per nimbos glaciemque; ut male perditos
Erueres, reperire solers [Reg: sollers] .
Vltra non gemitum, non querulos pia
LUSCINIAE renet ira planctus.
ANIMA.
Heu, tanti fueras Isacium genus
Et soboles scelerata Iudae!
Defertis gregibus, debuit unica,
Sic, et Ovis scabiosa quaeri!
Hoc sumptu celeris prodigus aleae
Filius in patriam reduci!
Torrebat nimius te, miserabilis
SPONSE, calor. an amare nullis
Concessum et sapere est, ne super is quidem
O igitur faturae atque amantis
Nomen iam placeat dulcius, et mihi,
Ludibrium pretiosus Auctor
Detraxit titulo Numinis hoc opus,
Stulta, Deo praeeunte. dicar.
Posthac MUNDE vale: florida, sed via
Ad properam spaciosa [Reg: spatiosa] mortem.
Quas iactes citharas, delicias, opes:
Quando etiam tua tura foetent!
Clamas ergo Domine. dulcis praedicator,
Exulum [Reg: Exsulum] refugium, pauperum amator.
Qui es paenitentium pius consolator:
Post te debent currere Iustus et peccator.
Iusti quippe regula, vitae es doctrina:
Peccatorum spiculum, mira disciplina.
Fessis et debilibus efficax resina:
AEgris et languentibus potens medicinae.
CHRISTE, sexcentas, ut amere, caussas,
Et doteis [Reg: dotes] , stimulosque solus exples
Testor aeterni faculas Amoris.
Te praeter, nihil est amore dignum.
Melleus sacro fluit ore rivus,
Facundum quoties resolvis uber.
Obvius cunctis, facilisque adiri.
De quovis bene transiens mereris,
Exules [Reg: Exsules] tutam revocas in urbem.
Largiris patrias opes egenis.
Quosque damnarunt mala mens et error,
Mulces criminis ex pudore tristeis [Reg: tristes] .
Huic tuae pandis documenta vitae.
Et legem propria manu resignas.
Illius praefers pedibus lucernam.
Vt possint maculas lavare vultus,
Putius vitro speculum coruscas.
Fessis, ac rabido calore tostis,
Fixus ex alta Cruce spargis umbram.
Qualem vel platanus comante ramo,
Robur aestivi populata solis;
Vel malus riguis amica clivis,
Frondium flexu numerosa fundit,
Quae solatia [Reg: solacia] debili propinas!
Omnium praesens medicina, foedam
Pellis corpore febrium cohortem.
Te procul morbos abigente, claudi
Certant hinnuleis ferociores.
Irrigat caecos nova lux diemque,
Insuetum iuvat hos videre munus:
Munus et dantem reseratur auris.
Linguae vincula decidunt solutae.
Mutus auditur. potuitque forsan
(Ingrati scelus!) hunc calumniari,
Cuius attactu didicit loquelam:
Et colludere proditoris ori,
Primus in hoc Seculo [Reg: Saeculo] Charitatis [Reg: Caritatis] Scholam
Instaurasti, quaerere docens Dei solam
Gloriam: deponere gravem Mundi molam
Et sic posse perditam redhibere Stolam.
Sed hanc Stolam temere Mundus irridebat,
Spernens et annihilans, quidquid promittebat,
Tua vere Bonitas vices non reddebat:
Imo poenitentibus totum ignoscebat.
Quippe cui proprium erat misereri;
Diligi desiderans magis, quam timeri.
Sed verba, non verbera, praeferens, auster
Praeceptoris voluit more revereri.
Hoc in adulterio novit deprehensa:
Quam sit tua pietas scilicet immensa.
Magdalena sensit hoc; cum ei offensa.
Est dimissa: multiplex gratia impensa.
Et quid multa dicerem? quot sunt consecuti
Eius magisterium: a suis abluti
Vitiis sunt, moribus optimis imbuti,
Et ab hostis in vidi fraude fasti tutii,
Felix, cui licuit sub hoc Praeceptore,
Conversari iugiter: et ab eius ore
Mel caeleste sugere: cuius prae dulcore
Amarescunt catera: plena sunt faetore.
TAndem pulsis animi tenebris,
Micuit verae copia lucis.
Non ex alto vertice montis
Nebulaeque globo, geminae scriptos
Lapides Tabulae, sublime tonans
Trepidum nubes iacit in populum.
Sed in aprico colle Sionis
Data lex nobis. non a Servo,
Servire docens. Quin ipse palam
Libertatis DEUS assertor,
Placido vultu spectandus adest.
Quidquid mandat. spirat amorem,
Stimulat votis, instat flagris,
Ducit precibus, terrore trahit:
MORTALIS, AMA MORTALIS, AMA:
Toties, toties inculcat, AMA,
Supplice ritu cole Supremum,
Qui me genuit, qui te fecit.
Cur indigno vigilas operi
Assuete rotas, heu, servilis
Versare molae? ne te scelerum
Pondere curvus patiare premi.
Exue tristis iuga mancipii.
Et praesectae frusta lacernae.
Indue primam purgande stolam:
Qualem nitido candida texit
Stamine virtus.
Quamquam haec vitae praecepta dabas:
Tamen indocilis sprevit tantum
Fronte rebelli Turba Magistrum.
Attu ferulam, CHRISTE, minacem
Pius intentas parcente manu.
Si qui culpa rubuere sua;
Impune rubent neque vindictam
Sentit meritum tormenta nefas.
Testis MULIER turpiter ansa
Iura mariti violare tori:
A te miras scribente notas,
Postquam ex humili pulvere terrae
Caput erexti [Reg: erexisti] , libera dicta
Testis notae MAGDALIS orae;
In te liquido notior aestu,
Et fragrantis pyxide nardi.
Fama per Vrbem diffusa, mihi
Obfuit illi. simul ac pedibus
Astrata tuis, pudibunda, silens,
Veniam muta voce poposcit.
Sed tu interior miseram (quis enim
Alius) scite flere docebas:
Madidasque comis tergere plantas.
Femina clarum specimen magni
Dedit ingenii. quia vix poterat
Desperatis fidere rebus:
Vt ne tota caderet Caussa,
Corpus Domini Iudicis unxit.
Vngite plures. pulcrum [Reg: pulchrum] facinus
Interare licet. ridet ad ista
Munera Praetor, gaudetque capi.
Felix nimium: cuius ab imis
Eruta fibris crimina, veteri
Cessere loco: niveos contra
Animo moreis [Reg: mores] fixit Honestum.
Hunc nemo veret prope spectari,
Et ab infusi Numinis ore
Iuge fluenteis [Reg: fluentes] haurire favos.
Tali solus sapiet IESUS.
Caetera fel, et colocynthis, erunt.
Haec, et multa talia, dum MENS meditatur:
Ad reddendas gratias tone praeparatur.
Ad laudandum Dominum magis in flammatur,
Sicque HORAE TERTIAE, cantus terminatur.
Oci, oci, Anima clamat in hoc Statu:
Crebro fundens lacrymas [Reg: lacrimas] sub hoc incolatis.
Laudans et glorificans magno cum conata
Christum, qui tot pertulit suo pro reatu.
In hac hora Animae ebria videtur.
Sed circa MERIDIEM, calor cum augetur.
Vt amoris stimulis magis per foretur;
Mox ab illa PASSIO CHARISTI recensetur.
VItae nulla tuae pars, o amabilis
IESV, vacat miraculo
Quod secum recinit MENS pia millies,
Intenta semper Carmini,
Seu, lux punicea cum dubitabilis
Adhuc in unda fluctuat.
Seu, cum flammivomis provehitur rotis
Quadriga Solis altior:
Nunquam populea cessat in arbore
Arguta vox Aedonis.
In terram sed enim quum minimas polo
Vmbras iacit Meridies!
Quo Sponsum meminit tempore pendulum
Indormiisse stipiti.
Vae, quantos gemitus sollicitum ciet
Findente cor suspitio!
Tunc nescit, quid agat Ceu quatiat manu
Thyrsum, vagatur ebria.
Singultus cadit in verba trementia,
Interque rupta saepius.
ANIMA
Dilectumne Meum! num potuit capi!
Cur non in enseis [Reg: enses] irruo?
Damnatur nocuis cum nebulonibus.
Pro, qua corona cingitur!
At non fida satis cedite milites.
Mors non Amore fortior.
Vere, SPONSUS hic est SANGUINIS. en torum
Lentesce lignum funebre.
AUCTOR.
Has voceis [Reg: voces] ululans, hoc Epicedium
Luctante trudit spiritu.
Hiscens interea succutitur solum.
Doloris augmentum novi:
Iamque et saxa gemunt, petraque rumpitur
Scissis deorsum cautibus.
In ferruginea Sol tunica rubet,
Multum priori decolor.
Squallent, ceu magicis territa cantibus
Truncata Lunae cornua.
Maneis [Reg: Manes] , ut cumulent monstra metus, suos
Commota Tellus egerit.
Migravitne Dies, nec reditum parat!
Cuius pudore tangitur?
Quo Natura ruis? quis tua destruit
Turbo repente foedera?
Mundus stare negat, quo cecidit loco
Labantis Auctor mortuus.
Plorans ergo respicit AGNUM delicatum,
Agnum sine macula, spinis coronatum:
Lividum verberibus, clavis per foratum:
Per tot loca lateris fossa cruentatum
Tunc exclamat pia Mens Oci cum lamentis.
Oci, oci, miseram! quia meae Mentis
Turbat statum pallidus vultus morientis:
Et loquentes oculi in Cruce pendentis.
PRodite cavis orbibus undae:
Fluat ex toto lacryma [Reg: lacrima] vultu.
Etiam ferrum, Sipyloque rigens
In corde silex, liquefacta fluant.
Horrenda meum subit aspectum
Facies, nunquam sic visa prius!
Tristis, nimium tristis imago.
En: virginei velleris Agnus,
Animam mitem laniatus agit,
Ille, ille expers omnis maculae,
Maculis foedos eluit hircos.
In sceleratos sceleris purus
Incidit hosteis [Reg: hostes] . Aspice sertum.
Perfossa rubent tempora spinis,
Deus impacto verbere livet.
Clavisque manus, clavisque pedes,
Ad funestum conducta nefas,
Fodit Latii militis ira,
Me me miseram! cur parco genis,
Crinibus, ori? glaciene rigent
Desolatae lumina frontis?
Tandem tepidi currite rivi,
Vernasque nives addite Vestris.
Super Hebraeos spatietur agros
Animae tristi debitus humor.
Turbida fletu lamenta sonent.
Heu! cui tantum de te licuit,
Generis nostri dulcis AmatorI
Dirus quod non potuisset Arabs,
Non vellet equo Sarmata pastus:
Potuit, voluit peior utroque
Eadem Gens, quae tibi dilecta,
Inimica tibi.
En: ut medius pendet ab alto.
Mens obtutu stupefacta labat.
Non sustineo cernere flexae
Cervicis onus. lacero prona
Crine recumbit. color extinctus,
Decor occisus, purpura cessit:
Proque rosatum floribus, albent
In marmoreo violae vultu.
Lux oculorum, fracti soles,
Lugubre natant. imminet illis
Suus occasus Mihi vero, mihi
Imminet idem, noxque profunda.
Meus ille, meus moritur SPONSUS.
Moritur, per quem vivimus omnes.
Iterum atque iterum lamenta sonent.
Siccine decuerat, inquit te benignum
AGNUM, mortis exitum pati tam indignum,
Sed sic disposueras vincere Malignum:
Et hoc totum fastum est ob Amoris signum,
Haec amoris signa fune: et postrema primo
Copulans associat, summa figens imis
Monstrans ut sic moriens, animales nimis:
Dum te totum funderes tot apertis rimis
Tu amicus novus es, tu es novum mustum.
Sic te vocat Sapiens, et est satis iustum.
Totus enim Filius reddent dulcem gustum,
Fundens carnis dolium, licet vas venustum.
AT non sic decuit mori
Agnum, siderei gregis
Campos per Solymos ducem.
O crudelis Amor! tuo
Instinctu voluit capi.
Ac perferre necem. tuo
Tinxit imperio trucis
Cultros Invidiae cruor.
Aram cum Crucis arduae
Insons imbuit Hostia.
DILEXIT NIMIS. hoc reus
Solo nomine caeditur.
Quam miris AMOR omnia
Astringens socias modis!
Summis ima, bonis malos,
Sonteis innocuis, feros
Mansuetis, nigra candidis.
Cum Iusto ferit impius,
Agnus quae moriens suo
Sanxit foedera sanguine.
Quis diffidere iam velit?
Firmae pacis ab intimo
Testes pectore profluunt.
Tralucentibus undique
Rimae visceribus patent.
Clauso fit latici via.
Nullo nobilius botri
Vinum truditur ubere,
O IESVM bibe musteum,
Mens quae cunque sitis, bibe.
Rumpit Carnis eburneum
Felix copia dolium.
Tantis signis Poenitens monitus iam credat:
Quod praecordialiter CHRISTUS ei se dat.
Icta signa recolam, ne me Satan laedat.
Nam peccati rabiem nihil ita sedat.
Ista signa recolens. Oci, oci clamo.
Dulcis IESU querulor, quod te minus amo,
Stringi tamen cupio Disciplinae clamo:
Sicut pro me captus es Charitatis [Reg: Caritatis] hamo.
Quantum hamum Charitas tibi praesentavit!
Mori cum pro homine te sollicitavit.
Sed et esca placida hamum occupavit:
Cum lucrari animas te per hoc monstravit.
Te quidem aculeus hami non latebat:
Sed illius punctio te non deterrebat.
Imo hunc impetere tibi complacebat,
Quia desiderium esca attrahebat.
ET dubitamus adhuc timidi tot credere signis!
Non plura Moses edidit,
Cui stetit unda maris.
Nudatis disclusa patent praecordia costis:
Arcana Sol introspicit.
Et dubitamus adhuc!
Non ego sic. volitans divinum amplectar asylum:
Ne praeda saevo vulturi
Dilaceranda cadam.
Oti blanda quies, dulcedo nobilis oti,
Recepta Cordis angulo
Mens PHILOMELA canit.
O site, IESU, magis et magis: ah, quid amarem!
Quamvis periculosa res
Iam sit, amare nimis.
Ut taceam insidias. Tu certe captus es hamo,
Piscator hunc tetenderat
Ingeniosus Amor:
Me tacitis captam praefigens fraudibus escam.
Mordere, mors certissima,
Ipsaque pestis orat.
Illecebras posuere Animae tibi, CHRISTE, guloso,
Qui mitis Agnus ambulas:
Quando natas, lupus es.
Sed nec inescatum te mors appensa latebat:
Interritum nec lubrici
Detinuere doli.
Hausisti secreta sciens ac vincula liber.
Tanto placebat letifer
Hamus amore mei,
Ergo pro me misera, quam tu dilexisti,
Mortis in aculeum sciens invegisti:
Cum te Patri victimam sanctam obtulisti:
Et in tuo sanguine sordidam lavisti,
Quis miretur igitur, pro te si suspiro:
Iuncta sine meritis tam zelanti viro,
Nam affectum alit is meum modo miro:
Pro me vitam finiens exitu tam diro.
Vere, iam non debeo tantum suspirare:
Imo iuxta verbum Iob crines lacerare.
In caverna lateris nidulum parare:
It extremum spiritum illic exbalare.
ERgo nocuit tibi dirus AMOR:
Nimium blandus, nimiumque ferox
In tua, IESU, fata tyrannus!
Ego vilis, inops, rea furtorum
Dignaque laqueo. Tu deprensae
Aliena volens delicta luis.
Ego mortalis: sed tu moreris,
Toto Leti pondere pressus.
Cadis irato victima Patri,
Potius, potius mihi parsuro;
Quam quem Sapiens uterus Mentis
Genuit similem, genuitque parem.
Huius thermis ego sanguineis,
Indigna, fui digna lavari:
Sum tota tamen!
Te te vigili suspiro face:
Vacuum noctu dum lustro torum.
In te gemitus non inventum
Lacrymae [Reg: Lacrimae] que calent. ah! debueram
CRUCIS in duro quaerere lecto.
Hic NOSTER eras: oblite tui.
Memor usque mei. Refer o saltem
Ingrata vices. sed sero nimis:
Iaculor moesto pectore vota,
Non ignotos aditura viros.
Mea meta, DEUS: cui meta fui
Dulce vibranti vulnus amoris:
Qui praevalida tamen ipse iacet
Modo confixus cuspide mortis.
Vtinam tecum, SPONSE, perempta,
Et Romulidum graviore manu,
Dum tu nulla, caesa fuissem!
Eheu! quorsum desiderii
Plangor inanis? cessant ne manus
Incompositos vellere crineis [Reg: crines] ?
Sulca meritas miseranda genas.
Irrue scopulis, conscende rogum.
Mergere rapidis male sana fretis.
Nisi DILECTI tumulo malis
Mortua iungi.
Adsto vivi funeris instar,
Verum nimis, ah, ante cadaver!
Vbi thesaurus, mea vita latet.
Video rigidis sentibus horrens,
Dignum serto meliore, caput,
Video plagas quinque rubenteis [Reg: rubentes] .
Hiat in medio vulnus apertum.
Fluit inde cruor permistus aqua.
Quamvis totis viribus actam,
Tamen erumpens, non sine sonitu,
Calidi largus sanguinis imber
Reppulit hastam.
Video, video lateris nidum:
In quo recubans moriar, moriar.
Plane, nisi moriar, tecum non quiescam:
Oci, oci clamitans, numquam conticescam.
Ab hoc desiderio vere non tepescam:
Quantumcunque Seculo [Reg: Saeculo] propter hoc vilescam.
Tunc, ut demens clamitat; veniant lanistae,
Qui affigant miseram CRUCI tuae, CHRISTE
Erit enim exitus mihi dulcis iste:
Si amplectar moriens propriis ulnis te.
ADhuc superstes dego: nec possum moti!
Hoc quae profana vis vetat?
At non quiescam, donec, obtenta nece,
Meo quiescam in pulvere.
Insana credar, atque vilescam, licet.
Et totus Orbis rideat:
Cupio molestas lucis invisae mihi
Ferro moras abrumpere.
Lux cessit, occumbente CHRISTO publica;
Privata, non est dignior.
Moriamur. Vmbris et sepulcris audias
Locum daturis funeri.
Vbi sunt secures, torua lictorum cohors?
Morantur arma stringere!
Veniant in unum mille tortores caput:
Corpusque configant Cruci.
Amplectar ulnis memet amplexum prius,
Quid posset esse dulcius?
Vere sic, non aliter, rabies doloris,
Qua Cor meum singulis terebratur horis,
Deliniri poterit: nisi tu dulcoris.
Fons abundans, medicus mei sis doloris,
Plane dulcis medicus es, qui nunquam pungis:
Sed a corde vitium leniter emungis.
Nam quos tibi firmiter per amorem iungis;
Tuis charismatibus eos semper ungis.
Heu! quam damnabiliter Mundus est caecatus:
Qui cun. sit ab hostibus dire vulneratus,
Hunc declinat Medicum, cum adsit paratus,
Languido aperiens suum dulce latus.
QUis mei sedet rabiem doloris?
Ille pervasit penitus medullas,
Ille ceu pecten, vel acuta dentis
Serra discindit, terebratque pectus.
Turbido curse dolor iste motu
Vertit in flammas volucres camini!
Namque grassatur: velut in vepreto
Ignis incensus, corylisque circum
Pastus, ardenteis [Reg: ardentes] rotat ire sulcos.
Quod magis miror, lacrymis [Reg: lacrimis] fovetur;
Crescit affusis alit unda bustum.
Estne spes aegro super ulla cordi?
SPONSE, tu FONS es. scatebra salutis
Irriga venas: et hiantis aestum
Vulneris, sparsa moderare lympha.
SPONSE: tu fama celebrem GALENUM
Vincis, et quosvis titulos medentum.
Caeteri falsa specie, dolores
Corporis, pellunt alio dolore.
Lene tu tractas, animique morbum
Lene demulces; sed abire cogis.
Vina suffusam domitura tabem,
Teque permisces oleo recenti:
Durus in solam SAMARITA Mortem.
Heu! tamen nullo pretiosus ostro,
Publicas Regum graderis per aulas,
Pauperis plerumque comes cateruae,
Vilis ignotus. vagus exul [Reg: exsul] erras.
Incolae Mundi, tenebris, et atra
Nocte merguntur nihil aestimaris.
Carius vendit leve sulphuratum
Verpus, et bulbos, et adesa pruna.
In foro pluris fit agyrta Maurus!
Siquis Orcini saniem cerebri,
Aut strigum plumas, Magicique laudat
Ore mendaci vitra plena fumi.
Balsamum caeli, proprias Beatae
Insulae merceis [Reg: merces] , radios honestae
Lucis ac vireis homo talpa spernit.
Plaga non terret decumana caecum:
Saepe delectat cupidum perire.
Vtque festinet petulans sub umbras,
Hostis in ferrum ruit, et cruento
Saucius telo, sua Fata quaerit,
Ac fugit vitam licet ipse promptam
Offeras artem, laterisque nudi
Hos in effusum medicamen usus:
Respuit purum sceleratus haustum.
Et malo parcens, metuit valere.
Nulla sic urget miseros veneni
Vis: ut insanum cruciat volentem
Blanda voluptas.
Morbus hic, nullis, Amor et libido,
Tollitur herbis.
Heu cur beneficia CHRISTI PASSIONIS,
Pones te memoriter Homo non reponis?
Per hanc enim rupti sunt laquei praedonis:
Per hanc CHRISTUS maximis teditavit [Reg: taeditavit] bonis,
Suo quippe corpore languidum te pavit:
Quem in suo sanguine gratis balneavit.
Demum suum dulce Cor tibi denudavit:
Vt sic innotesceret, quantum te amavit.
O quam dulce balneum, esca quam suavis!
Qua sumenti digne fit Paradisi clavis.
Est ei. quem efficis [(transcriber); sic: eficis] , nullus labor gravis.
Licet sis fastidio cordibus ignavis.
Corignavum siquidem minime perpendit:
Ad quid CHRISTUS optimum suum Cor ostendit,
Super alas positum Crucis: nec attendit,
Quot reclinatorii vices hoc praetendit.
NOndum ingrati pigra Terrigenae
Otia linquunt. nondum ex oculis
Squamae nebulis cecidere pares.
Resides animos sopor altus habet:
Et adhuc tristis caligo gravat.
Nam quis acerbae praelia mortis,
Fortiter ipsi certata DEO.
Secum memori mente revoluit?
Quotus in CHRISTI rapitur laudeis [Reg: laudes] ,
Orisque tubam et pectoris efflat?
Quotus infernae portenta Domus
Capta trahenti, Paeana canit?
Ille nocenteis [Reg: nocentes] victor Averni
Rupit laqueos, et dispositas
A Tartareo praedone plagas,
Ille sepulcro liber, in auras
Debellato prodiit hoste,
Cinctus spoliis: sparsitque sui
Larga per Orbem dona triumphi.
Sed et ante necem. nonne vocatos
Epulo grandi pavit amicos!
Ipsemet in quo structor et hospes
Dignatur edi: similisque suo
Convivanti ponitur esca.
Quamquam haud ideo refugos Titan
Avertit equos: visaque pavens
Dape non solita, iubar attonitum
Parat Eoo mergere ponto.
Hunc nempe cibum, non crudelis
Impetus irae; sed suasit Amor,
Invenit Amor; sed coxit Amor.
Vt coenet Amor.
Illius idem stimulis actus,
Tibi, Mortalis, Martis ab utero
In nativa labe iacenti,
Quale lavacrum sanguine mista [Reg: mixta]
Calefecit aqua! nudat lateris
Penetrale sacrum, sparsosque favis
Pectore toto proflat amores
Quisquamne pari stantia sumptu
Balnea vidit? nectar in ullo
Gula symposio dulcius hausit!
Properent omnes, quibus arrigitur
Pretiosa sitis, fretiosa fames,
Si digna tamen. dabitur mensis
Grata remotis visere Tempe.
Nemus Elysium pandet amoeni
Septa recessus. Tu modo mappae
Epulans stratae succute quadram,
Supposta latet gemmea Clavis.
Hac, Caelicolum sorte licebit
Aperire seram nobilis Horti,
Vbi divino turgida musto
Nova Dilecti vinea fragrat.
Totus ab una fluit AUTUMNUS
Mellifer uva. cui gutta sapit,
Bibit immensum sobrius aequor.
Lux continuo iucunda subit,
Redeunt vires: taedia cessant.
Verno sanguis flore coruscat.
Venae flamma saliente micant.
Infidus, iners, sceleratus Homo.
Tamen haec pedibus munera calcat:
Velut insano percitus oestro,
Aut Lethaeo gurgite potus.
Heu, virgineis foeda racemis
Labrusca Cypri; dulcique mero
Putris stagni praefertur aqua!
Talem populi Regumque capax
Vrceus haurit. neque sentinam
Libare sat est. Stygias pleno
Concita vento navigat undas
Furiosa sitis.
Quoquo ruimus, Mortale genus:
Si cui nondum cornea fibra est:
Neque damnoso plena veterno
Tempora torpent;age, quae temere
Spernunt alii: dispice, quo sint
Parta labore.
Hominis caussa, tormenta DEUS
Tulit, humano graviora metu
Leviora, Dei contemptor Homo,
Caussaque sui, ferre recusat.
Qua S. Bona ventura, toto hoc Opusculo, sparsim Pbilomela suae ingerit: Auctor, hoc loco, in unius collecta faciem Scenae, utpote Lectoris affectibus ciendis magis idonea proponenda putavit.
Hoc ARGENTO vaeniit ille.
Cuius primo Caput ex auro,
Nullam poscens fronde coronam,
Ipsum semet tale coronat.
Paucis nummis merx tanta stetit!
Claris FACIBUS Iudaea cohors
Dum vult tenebras pelleren noctis:
Tenebras mentis duplices spissis
Nubibus auxit.
Duo concurrunt, aspice, vultus.
Se se MORS et VITA salutant.
Atra Diei Nox dicit, Ave.
GLADII dominum fugisse scio,
Postquam Malcho messuit aurem.
Poterat vili parcere seuo,
Sic parsurus forte Magistro.
Nam dum trunco reddit capiti
Decus abscissum; Medicus capitur.
Nocet ingratis prodesse, nocet.
Torti FUNES, nexa CATENA.
Libertatis vinxere Ducem:
Vt perpetui pedicis leti
Homicidia nocens liber abiret.
Vultus hilari luce decori
CATAPHRACTA genas PALMA cecidit.
Rectius omneis [Reg: omnes] , impure. tua
Facies plagas, leno, tulisset.
Stupeant caeli fulcra, COLAMNAE:
Vester ad istam loris Opifex
Caesus, et ulmis, tremuit molem:
Duplicique rubens, Sanguinis inde,
Inde pudoris vulnere, nudus
Tulit innumeros crepitu densae
Grandinis ictus. secuere flagra
Niveum corpus: donec totum
Cruor effusus nimium caro
Tinxerat ostro.
FAtui probrum, CARBASUS ALBA:
Risus lixae, PURPURA MENDAX;
Domini vestes, mystica signa,
Saluete mei. Tibi cedit ebur
Sectum elephanto candente recens.
Tibi cervicem minio pictam
Rosa submittit. non mentitus
Color albus erat. decet Insontem.
At non decuit, ruber attrito
Murice pannus, Proavis clarum
De Iessaea stirpe Nepotem.
At non decuit sordida Regem.
Nec tam soliti sanguine piscis,
Quam tincta suo Lana ferentis.
At non decuit Purpura Tyrii
Ficta coloris: qui Sidonem,
Totamque Tyrum, non ficta loquens,
Veniae facilis, tibi Bethsaida,
Mota Iudex praetulit urna.
HOc, quale vides, pressit Regem
DIADEMA tuum, fulget acutus
Vtrinque lapis, ferus in mediis
Sentibus istas reperit gemmas
Lictor, et alto vulnere fixit,
En: ut radiant, rhamnus iaspis,
Paliurus onyx, spina smaragdus!
Tanto posthac verius omneis [Reg: omnes] ,
Homo, divitias, regnaque Mundi
Opulenta, potes dicere Spinas.
HOc maioris Salomone fuit
SCEPTRUM, an, sceptri vilis imago!
Catulus Iudae, Pupulus nequam,
Cessa: nihil hoc agis invento,
Quod te puduit dicere verum,
Loqueris facto, facis ignarus.
CHRISTUM, Regem vesane negas:
Tamen agnoscis, signoque tuum,
Licet indignans esse fateris.
Fragilis Regni fragile est Sceptrum,
Quale palustris praebet arundo.
Dic, te stabili sedisse Throno:
Quem captivam mox post Solymam,
Fregit Latia Roma securi.
GALLUS cecinit. PETRE, negasti.
Hinc ex oculis flumina manant,
Gemitusque truces cordis amari.
Multi exemplo periere tuo:
Multis lacrymas [Reg: lacrimas] concede tuas.
Pauci exemplo sapuere tuo:
Nullis flendi tanta libido est.
Sic lavisti, PILATE, manus!
Desine turpem purgare metum.
Animum nitida maculas lympha.
Non re Tyberis [Reg: Tiberis] , qui Caesareo
Nomine tumidus, pavidum caeco
Terruit aestu: von Oceanus
Immane patens eluet umquam.
Super affiso gurgite roto.
Dire lepidus Praeses, eundem
Absoluis aqua, sanguine damnas,
Ad vota reum. Caetera vano,
Hoc te solum es Iudice iusto,
Verus testis, praetor iniquus.
Ergo nocuis traditur insons!
Nullius erat melior Caussa:
Nullaque peius decisa fuit!
OCcurrentis Domini faciem,
Iam letali tabe madentem,
Hoc extersit femina PEPLO:
Alio lacrymas [Reg: lacrimas] tersura suas.
Stirps, Adamidae, generosa, DEUM
Vestra pictum spectate manu.
Talem sudor puluere mistus
Dedit effigiem Territa Mater
Ex qua Natum tam bene potuit
Nescire suum, quam scire suum.
Ah, quae species, quis vultus erat!
Cum servilis grave supplicii
Extra portam gestaret onus:
Simul oppressis poneret humeris,
Gestandus eo. Per, tat eunti
Dura viarum, datur ista quies!
TRabe sub querna, calcibus icti
Cecidere solo! quos prae Pario
Marmore quondam laudare PEDES
Sponsa solebas impulsa quibus,
Velut a vento, Terra movetur:
Et concussus nutat Olympus.
CLAVI fixas tenuere manus;
Sidera doctas errabunda
Instar volucris versare pilae.
AUctor vitae, titulum mortis
Fert, ecce, suae, Si, quia Rex est
Iudaeorum, moritur quisquam:
Ante tribunal Gentis Hebraeae,
Etiam vitio dabitur, nasci.
Iam debuerant ergo sepulcrum
Ipsae Infantis fieri cunae.
Furor herodis, qui Nazarenum
Voluit Puerum tollere ferro;
Non exaequat, Pharisaee, tuum.
Iustius huius fuit, et media
Vix parte, nefas tu quippe virum
Illa perimis perfide caussa:
Propter quam non vivere tantum.
Sed et in solio vivere dignus.
Et morte tua servandus erat.
Quae te, quae te lustrabit aqua,
Flamma piabit, sacrifica sacrum
Supra saxum mactanda cohors?
Vah, Pontifices quos culpa iuva
Non nisi summa rabie nullam
Habitura parem, discorsque sibi.
Ex quo primus nocuit latro;
Magis hac una caede nocentes,
Quam sint omnes caede nocentes
Saltem Ludens Homo disce, Deum
Esse in pretio. prostat avaris.
Cupidus Lucri, non audito
More Satelles, spirantis adhuc
Quamquam renueis rapit exuvias.
Supra TUNICAM: sed quid tanta
Opus est inter damna referre
Etiam vesteis [Reg: vestes] ? quando insontis
Super et vitam, ludente manu
ALEA IACTA EST.
Unde Isaciae tigridis animus
Subito mitis? moribunda, viden,
Aliquis sicci proluit ora!
Fallor? an uvam praebet agrestem!
Heu triste nefas? praebet acetum.
Viridem quisquis porgere cannam
Ausus es. utinam fias potus
Pincerna tui, totumque bibas.
Sitiens, merito respuit haustum.
Non quod amarus:sed, quod amaro
Dantis ab animo, rabidae virus
Duxerat anguis, felque draconum.
LANCEA, nulli prius accessum
Expugnavit tremebunda latus.
Adytum templo sanctius ipso,
Secretas Dei manifesta patent.
Arx iam nulla est munita satis.
Ipsum caelum rapiunt fures:
Ipsi subeunt astra latrones.
SCALA Patiens non indiguit:
Crucis optatum supra thalamum
Quatuor clavis affixus humi.
Mox sublatus stipes in altum
Vna secum et membra levabat.
Vbi Mosaicus, veluti serpens,
Falsusque Reus veros, inter,
Medius caeli, medius terrae,
Iungens imis summa, pependit.
Tibi, si nescis, assecla CHRISTI.
Scala relicta est: ut, iners avium
Quoniam plumas Natura negat;
Huc pedetentim ascendere possis:
Votoque necis propiore frui.
CHO. I. Imus ad ipsum stare cacumen?
An, quod vereor, Meta salutis
Pigros terret nimis alta pedes?
Quo praecessit tramite Ductor,
Pudet ergo sequi!
Hominem potuit Numen amare.
Certe, non est oculatus Amor.
CHO. II. Amor auxilii vidit egentem.
Nemo minus est caecus Amore.
CHO. I. Homo dilectus sprevit Amantem.
Tenuis res est, et vilis, Amor.
CHO. II. Amor ingratum coget amare.
Dulcis vis est, et suavis, Amor.
CHO. I. DEVS occubuit perdite amando:
Quis iam fortem credat Amorem?
CHO. II. Deus iratus cessit Amori!
Nemo fortis, praeter Amorem.
CHO. I. Odit nullo dignus amore.
Nulli posthac fidere possis.
CHO. II. Odio iusto dignus, amatur.
Nullus pst hac inimicus erit.
CHO. I. Homo fastidit Nummen amare.
Ah! cur donum accepit amandi?
CHO. II. Nolit, velit, invitus amabit.
Nihil inveniet pulcrius [Reg: pulchrius] illo.
CHO. I. Miserum, turpem Numen amavit.
Nescio, quo iam nomine possit
Dici vere, Sapiens et Amans.
CHO. II. Desiste loqui. quae monstra sonas?
Pudet efferi [(reading uncertain: unreadable)] barbara verba.
Stridore pias feriunt aureis.
Quatit emotam tonitru mentem.
Trepidos fulmen perculit artus.
Coma diriguit fronte relicta.
Salsus manat corpore sudor.
Torpent spisso sanguine venae.
Hoc reclinat orium, quoties monstratur
Pie MENTI, toties ei glutinatur.
Sicut et accipiter totus inescatur
Super carnem rubeam: per quam revocatur.
CHO. I. Melius, melius, PHILOMELA, canis,
Dilecta Deo: tibi Dilectum
Amplexa Deum.
CHO. II. Melius, melius, PHILOMELA, gemis
Affusa Cruci: tibi dilectam
Amplexa Crucem. Quoties nidum.
Seu quadrifidum sponsi thalamum
Erecta vides: flebile toties
Iteras carmen. dans maerenteis [Reg: maerentes]
Per colla modos. Lamenta iuvant.
Apud extincti iuvat exequias
Vsque morari, ceu penna tenax
Eluctari nequeat viscum.
Iuvat alliso lambere rostro:
Siquis ligno sanguis adhaesit.
CHO. I. Qualis volitans eminus Aquila,
Forte cadaver speculata rubrum:
Ocyor [Reg: Ocior] Euro praedator adest,
Caedis obesae conscius ales.
CHO. II. Citius, citius, PHILOMELA voles.
Ad stillantis vulnera IESU.
Post hac clamat ANIMA, quasi dementata.
O reclinatorium, Caro cruentata.
Per tot loca propter me. Cur non vulnerata
Tecum sum? dum moreris, non sum colligata:
Licet tamen misera istud sit negatum,
Mihi quidem eligam novum cruciatum
Gemitum videlicet, iugemque ploratum:
Donet Mundi deseram gravem incolatum.
CErtus iam veteri credo Paroemiae:
AMENS, OMNIS AMANS. QUIS QUIS AMAT, FURIT.
Sit praeter solitum, licet,
Haec insania dulcior:
Tamen est insania: nec se
Trepido Mens continet aestu.
Audite: qualeis [Reg: quales] ore confuso sonos,
Ignara rerum fundat ad pedem Arboris.
Cantum biformem variat: et nunc gaudiis
Interpolatum scindit, Hymenaeum sonans:
Nunc moesta lessum torquet in suspiria.
Ceu stranguletur. multiplex, reor, premit
Animum procella: non inundat unius
Vultum ferocem mota tempestas maris.
Collectus imum turbo subvertit vadum.
Se numerat ipse luctus, et gestit sibi
Divisus ex tot comparari partibus.
Flet, ridet, ululat ? terret, exultat [Reg: exsultat] , gemit.
Quis credat unam? peragit haec imposui suas.
Hiulca ructat et resorbet carmina.
Neque sic canenda. sensa quis tot explicet:
Sibi triste soli querula permiscet chaos,
Illumne Tuum potuisse mori!
Et te desistere coeptis;
Me propter sulcata flagello
Terga rubent, scapulaeque virgis.
Cruor ex lacero corpore finxit,
Velut infusus liquor ex cribro,
Si tibi Sanguis inest, quem ferro affundere possis,
O misera:
I morere, et tantis Dilecti sumptibus emptam
Redde animam.
Debita quis mihi Fata negat?
Qua merui rea vivere culpa!!
Me quicunque peremeris volentem,
Servanti facies idem, tyranne.
Sterne, feri, macta: capit omnia vulnera corpus.
Sive vincis, sive solvis:ve
Sive caedis, sive parcis:
Ipsa mihi mea poena fiam.
Donec ero luteo carcere clausa:
Fletus Dolorque lance iusta divident
Fixa molestae tempora vitae.
Post hac dulcis Anima, plus et plus fervescent:
Sensu toto deficit, corpore tabescens.
Tam vix loqui sufficit: sed affectu crescens,
Suo lecto decubat, utpote languescens.
Nocteis [Reg: Noctes] atque dies talibus exigit
Indefessa modis. Has querimonias
Augentem, et fremitu cum miserabili
Luctantem, reperit Stella binominis.
Seu, cum sera rubens imperat oria:
Seu, cum mane redux otia dissipat,
Non parcus dolor est: se satiat malis.
Vultus triste riget, cereus alpici.
Si passu tacito, cum posuit caput,
Accedas propius; vivere iam neges.
Tam calthae similis, dissimilis rosae,
Sic immota iacet.
Assurgitne iterum? vel metuit nihil
Talis, vel metuit forsitan omnia.
Male sana quo Puella
Fugis incitata gressu?
Cohibe tumultuosum
Animi furentis aestum.
Qualis rotata buxus
Circumsonante loro;
It huc et huc, in orbem:
Perditque mille gyros,
Spondam lassa petit, debilis heic [Reg: hic] , toro
Incumbens vigili, membra recolligit.
O felix: solitae ni subeant faces;
Notam ni repetant Taediferi domum.
Quae tortere iecur coeperit, integro
Non est Oceano flamma domabilis.
Ergo dulcis gutturis organo quassato,
Lingua tantum palpitat sonitu sublato:
Sed pro verbis pia MENS fletu compensate.
Lamentatur Dominum corde sauciato.
Sic languenti siquidem nil, nisi plorare
Libet, et satagere. corde suspirare.
Suos enim oculos nescit revocare
A CHRISTI vulneribus, aut cor separare.
Sic est autem animus illius illectus:
Quasi ei prasens sit moriens DILECTUS.
Et a CRUCE minime retrahit aspectus.
Qui a ibi oculus, ubi est affectat.
FAllorne? an sonitum non procul audio?
Rursum mota Lyrae fila supervolat.
Vix exorsa ramen, deficit illico.
Odae praecipites mentis abortiunt:
Lamenta in medio gutture palpitant.
Linguae trunca noto verba dehiscere.
Cum CHRISTUM cuperet dicere, flebilis
ISTUM, dixit, amo caetera proluit
Singultus. sequitur triste silentium.
Nec, cum nubila dispellere nititur,
Aut risum simulat; dissimulat mala.
Instant sollicitis iurgia gaudiis.
Quamvis caesariem fingat idoneam!
Perfrictasque genas tergat, et Indiae
Circumdet nitidis colla monilibus;
Mimum prodit Amor. larua notabilis
Bellatrix facies, signa novissima
Homescentis adhuc retinet [(transcriber); sic: rettinet] Iridis.
A Christo nequeunt, irrevocabiles,
Aversas oculi flectere palpebras.
Absentem videt. absentis imagine
Impressa fruitur. Garrula, cui furis,
Raucis ingeminans nomina vocibus:
Absenti loqueris Caelum habitat Tuus.
Hinc responsa petas- illa nihil. Crucem
Infelix piceis apprimit osculis.
Gemitus, suspiria, lacrymae [Reg: lacrimae] , lacryma [Reg: lacrima] , lamenta,
Sibi sunt deliciae. cibus, alimenta.
Quibus nova MARTYR est interim intenta.
Sic suo martyrio praebet incrementa.
In hoc statu respuit, quidquid est terrenum:
Mundique solatium reputat venenum.
Sed ad NONAM veniens, moritur ad plenum:
Cum amoris impetus carnis rumpit frenum,
Nam cum, CONSUMMATUM est, recolit, clamasse
HORA NONA Dominum, et sic exspirasse.
Quasi simul moriens clamat, penetrasse
Vocem istam suum Cor, atque lacerasse.
NOn est conditio peior, amantium.
Quorum coena, fames; ambrosia, est sitis,
Vinum, si quod amant, fletibus innatat,
Ducitque ex oculis tristibus alveum.
Instaurare mero nuper inutile
Corpus iussa, scyphum forte poposcerat.
Crescentem spacio [Reg: spatio] ventris ianthini,
Plenum porrigimus frigore massico.
Illa autem aspiciens, nescio quem, cadum.
Defixamque truci lumine spongiam:
Effuso penitus munere Liberi.
Implevit phialam roscida lacrymis [Reg: lacrimis] ,
Impletamque bibit. qualiter unico
Raptim fusa trahat caecuba spiritu
Miles, sub calido fidete torridus.
Hos amens latices, hunc liquidum salem
Potatura, suas Delicias vocat?
Motatura, suas Delicias vocat?
Eheu! conditio tristis Amantium.
Quis iuvabit moesta virgo,
Grande vulnus quis levabit?
Si manum medentis horres,
Quis tibi medebitur?
Martyr es: sed sponte mira
Martyrum tormenta quaeris.
Si placer crudele votum:
Quis tibi medebitur.?
Sic doles, ut te dolere.
Semper optes: atque morbo
Pabulum perenne praebes.
Quis tibi medebitur?
Quidquid offert alma Tellus,
Mollis Vnda, purus Aer:
Fronte spernis irretorta.
Quis tibi medebitur?
Mellis imber, lactis uber.
Spuma vini, flos amomi,
Fel videntur et venenum.
Quis tibi medebitur?
At ecce rursum languido erepit gradu,
Vultumque firmat. praebet alternis Amor
Adimitque vireis [Reg: vires] . mox relapsuram solo
Comites tenebunt, Quando paullatim dies
Moribunda cedit, quaeque morienti Deo
Funesta luxit Hora : vertigo caput,
Mentemque pronus consciam quatit tremor.
Vbi namque Sponsi spectat extinctum sui
Vitale sidus, cupit et ipsa extinguiet,
Oditque lucem : qua duos meminit simul
Obiiste Soles. ac si in aure tinniant
Suprema vocis intonatae murmura:
Mea quoque Vita, clamat, exacta est : mea
Quoque Mors propinqua restat in terris nihil.
Vt versat oculos, utque discordi face
Rorat cruentos frontis orbeis [Reg: orbes] in Crucem!
Et acumen Hastae tractat, et clavum extrahit?
An, ut osculetur? pectus imo ut transigat.
Prohibete vulnus rursus in terram labat.
Hoc est. quod toties mihi
Praesagus cecinit timor.
Intractabilis, effera
Res est, et violens, AMOR.
Blando fulmine fervidus:
Graiis Ignibus efficax.
Divinus quoque fortior.
Non ludos agit et iocos.
Toto Numine serius,
Flectit mollia pollice,
Frangit dura tricuspide.
Sed prosternit, ut erigat.
Non est mortua, Virgines,
Vestris iuncta Sodalibus.
Dormit. Cor tenuis patens
Oris laxat anhelitus.
Pulmo naribus integer
Miteis [Reg: Mites] ducit Etesias.
Ite ferre languenti
Amore, sellam.
Ite, floribus refectam
Fulcite vernis.
Dulcis Autumni caducis
Stipate malis.
Inter nexilis ubera
Myrrhae fasciculus fragret,
Ferre tandem impotens iaculum tam forte?
Moritur, ut dictum est, sed felici morte.
Nam panduntur protinus ei caeli portae:
Dignam ut intelligas se Sanctorum sorte.
REQUIEM pro Anima tali non cantamus.
Imo est INTROITUS MISSAE. GAUDEAMUS.
Quia si pro. Martyre Deum exoramus:
Vt Decretum loquitur, Sancto derogamus.
Eia dulcis ANIMA, eia dulcis rosa,
Lilium convallium, gemma pretiosa:
Cui carnis faeditas extitit exosa:
Felix tuus exitus, morsque pretiosa.
Felix, quae iam frueris requie cupita,
Inter Sponsi brachia dulciter sopita:
Eiusque spiritui firmiter unita.
Ab eodem percipis oscula mellita.
Iam quiescunt oculi: cessant aquae ductus,
Nam aperte percipis spei tuae fructus.
Quia per quem Seculi [Reg: Saeculi] evasisti fluctus:
Tuos inter oscula consolatur luctus.
Dic, die dulcis ANIMA, ad quid ultra fleres:
Habes caeli gaudium tecum, cur lugeres:
Nam solus est omnia, cui tu adhaeres.
Et, si velles amplius, certe non haberes.
Nunc amet, qua non amavit:quaque amavit, nunc amet.
Impotens cruenta ferre MENS A moris spicula;
Currit illa, currit instar fixa cervi saucii:
Cuius haeret acta tergo canna venatoria.
Vt sitim desiderato fonte ponat igneam:
Per vepreta per fruteta fertur atque retia.
Donec ad scaturientem lassus undam concidat
Nunc ametque non amavit: quaeque amavit, nunc amet.
MENS anhela cordis aestu. sic doler iucundius.
Illi nam furore dulci laesa fert arundinem:
Nec potest arcere flammam, nec mederi vulneri
Plaga ludibunda saevit:fax perurit viscera.
Ergo virae sica tendit ad perennis flumina:
Sed citata, fonte viso quem requirit, occubat.
Nunc amet. quae non amavit: quaque amavit, nunc amet,
Dulce votum, aegrata mora est, occubando viere.
Deserenti VASA TERRAE porta coeli panditur:
Vt sciat se regis esse VAS HONORIS aureum,
Multiplex corona Divum laeta prodit obviam:
Quos salutat gratulanteis [Reg: gratulantes] ore iam sororio.
Hi sororem consalutant, et ferunt ad aethera.
Nunc amet, quae non amavit, quaeque amavit, nunc amet,
Funus istud, funerali nemo deflet tibia.
Vna vox est, Gaudeamus, una vox, sed plurium.
Vrbs, Senatus, Ara, Templum, Gaudeamus, personant.
Praeficae procul facessunt, atque tristes Naeniae [Reg: Neniae] .
Martyrem licet rogare:non licet pro Martyre.
Certa res, et fama Sacri testis est Oraculi
Nunc amet, quae non amavit:quaeque amavit, nunc amet.
Crescit inter verba plausus, infremunt encomia.
Virgo gemma nominatur, orbe toto dignior.
Flos rosarum, rosque florum lilium convallium.
Candidum quod nulla turpi noxa tactu polluit.
Nullus oris inquinavit pestilentis halitus.
Prosperis beata mors est concolor natalibus.
Nunc amet, quae non amavit quaeque amavit, nunc amet.
Ter quaterque Virgo felix Pacis in tentorio,
Casta summi Sponsa Regis in cubile duceris
Stella lucet, serta fragrant: laetus Hymen accinit.
Sponsa dormi tendit, ecce, Sponsus ipse brachia.
Myrrheum formosa, suge te foventis spiritum,
Balsamo fluent capilli:melle manant oscula.
Nunc amet, quae non amavit:quaeque amavit, nunc amet,
Iam quiescit. grata mulcent post labores otia.
Ex amore quae profusis innatarunt lacrymis [Reg: lacrimis] ,
Clausa succo dulciore somnus ungit lumina.
Vva floret, spes cupitae non fefellit vineae.
Inter undas fluctuanteis [Reg: fluctuantes] , cuius usa est anchora,
Littorali cincta serto sentit et solatium.
Nunc amet, quae non amavit:quaeque amavit, nunc amet,
Sponsa ride:cur in istis moesta fleres gaudiis?
Servit uni, cuncta gyro quidquid astra continent.
Mira quaeque, pulcra [Reg: pulchra] , blanda, delicata mollia,
Sparsit in te liberali plena cornu Copia.
Nil, quod optes, est relictum quodque possis quaerere,
Quem tenes innixa collo, vota vincit omnia.
Sed iam metrum finio:ne sim taediosus.
Nam si vellem scribere, quam deliciosus
Sit hic status Animae, quamque gloriosus:
A malignis dicerer fallax et mendosus.
Quidquid tamen alii dicunt, Frater chare [Reg: care] :
Istum novum Martyrum libens imitare.
Cumque talis fueris, Christum deprecare,
Vt te cantus Martyrum doce at cantare.
Frequentemus canticum istud, Soror pia:
Ne nos frangat taedio vitae huius via.
Nam laetantem Animam in hac melodia.
Post hanc vitam suscipit IESUS et MARIA
Ergo, SOROR, tuum cor ita citharizet:
Se baptizet lacrymis [Reg: lacrimis] , planctis martyricet:
Christe totis viribus sic nunc organizet;
Vt cum Christo postea semper solemnizet:
Tunc cessabunt gemitus et planctus dolorum
Cum adiuncta fueris choris Angelorum.
Nam cantando transies ad caelestem chorum.
Nupta felicissimo Regi seculorum [Reg: saeculorum] .
LIttera, quam PROCNE lapsam mirata per auras
Cernis; ab aetheriis mittitur ista plagis.
Si potes impressum cerae cognoscere nomen:
Candida felicis signa sororis habes.
Vtilis ad notos scriptam dimissa tabellam
Saepe Columba tulit: fert PHILOMELA modo.
Sed tu Cecropii peraratum Stemma parentis,
Et Pandionias quaerere parce notas.
Vsa fui nivei notis insignibus AGNI,
Cuius ab irriguo funditur ore dies.
Agnus dat titulos, et nomen, et omnia nobis,
Agni purpureo sanguine penna madet.
Hinc apices rubros caelestis Epistola monstrat:
Infuscat calamum sepia nulla meum.
Perlege quocunque est forsan legisse iuvabit;
Et cupies nostras visere prompta domos.
Cum simul a terris nos ala repen te levaret:
Par votum (memini) non utriusque fuit.
Oppida gaudebas viridi praeponere silvae,
Me patulum caveis anteferente nemus.
Vt tamen in caelo succedunt omnia votis:
Sic quoque concordant omnia vota sibi.
Sive velis intra muros, seu degere ruri:
Alliciet forma gratus aterque locus.
Aurea consurgunt, iactantque palatia culmen:
Auratas turres gemmeus ornat apex.
Moenia byrillo nituntur, iaspide tecta
Caelatae solido stant adamante fores,
Quasque trabes volitans et tignos, vere reverso
Quaeris, ut aedifices, suppeditabit ebur.
Si videas: spernes habitata mapalia Mundi
Altior, et dices: sordida Terra vale.
Nempe tuae quid sunt, nisi nidus hirundinis, urbes?
Nomin is offendor tacta pudore mei.
More avium luteas, Homines suspenditis arces:
Vile lutum, vestra est regia, vilis humus.
Non tamen idcirco, Superum quia videris aulam,
Non etiam silvas arvaque nostra probes.
Sunt horti nobis, et in hortis omnia rident,
Fonte fluens, leni murmure, lympha salit:
Perque tot areolas, quot stellas Luna reducit,
Spargitur, innumeris currere visa viis.
Plurima ramosas extendit populus umbras:
Nec procul a vitreis sibilat alnus aquis.
Vivimus hic turae foliis non abditus auceps,
Non latet ad nostrum fistula facta sonum.
Pax inter socias sunt cum Phoenice Palumbes;
Ludicra non metuit Spinulus arma Gruis.
Int ntes [(reading uncertain: unreadable)] Aquilae nulli fera bella minantur:
Cum Merulis placidos ducis Alauda choros
Quotquot Aves ludunt, cantum prius atque probandos
Arbitrio mores supposuere meo.
Est aliquid, Progne nemus istud posse mereri:
Pulsa fuit culpa non Avis una sua.
Corvus abest, upupaeque et prae do Milvius ater,
Noctuaque, et nimio Passer amore salax.
Nec te garrulitas aliis odiosa iuvaret:
Excuset vitium ni Philomela tuum.
Ipse adeo Cygnus [Reg: Cycnus] nostris arcetur ab Oris
Nam tremulam vocem iam morientis habet
Perpetuae gaudens iucundo munere vitae
Vivida sidereus carmina Coetus amat,
Sed tu cara veni. quamvis dos maxima desit,
Nec dederint Musae dulcius ore loqui;
Arte tuas astuque meo supplebo Camoenas.
Quod soror, hoc ipso iam toleranda venis.
Ah, quoties terras cogit te vertere bruma:
Vt ver invenias hospes ubique novum!
Nos crocus et nardus, semperque Favonius afflant.
Nescimus, quid sint frigora quidve gelu.
Certa manet sedes, non est mutare necessum.
Ocyus [Reg: Ocius] ad Caeli limen, HIRUNDO, vola.
An modo te volucrem pudet esse, et scindere ventos?
O utinam pudeat sortis utramque suae
O pereat, qui nos plumis vestire poeta,
Ludibrio falsi nominis, ausus erat.
Exue confictam nunc, si sapis, exue formam,
Non decet humanum mobilis ala genus.
Sis ea, quae fueras magno Pandione nata
Vxor ab Ismario cum peterere proco.
Ipsa quoque abieci pridem mendacia vatum:
Cumque homo sim, frusta garrula credo ravis.
Scilicet in Manes retinet ni Fabula iuris
Libera plebeios effugit umbra iocos.
Ex tot figmentis mihi vox tantum modo mansit:
Caetera sum mulier, sed PHILOMELA VOCOR.
Iamque alias quatio sublimis in aethere pennas.
Mens volat, et secum corpus ad astra levat
Aligerae, quae sit novies distincta, Iuventae,
Non ramen alitibus sum sociata feris.
Vix avis impletura manum dicamur Athenis
Dum tamen in Caelo pulcra [Reg: pulchra] puella vocer.
Et vocor, et placeo, repetique implumis amantem:
Nuptaque lum Regi filia rege sata.
Si quaeris nomen; CHRISTUM se nominat Unctus;
Si formam; facies nulla serena magis.
Lumina lacte madent, frontisque est lata voluptas:
Et nitet incenso nigra colore coma,
Largus fundit opes ritu torrentis Iberi:
Quippe manus Hermi divite lavit aqua.
Quo sedet in solio, terris est maius Achivis.
Chrysolithis totum fulguras ingenuis.
Quid PROCNE, conferre potes, quid patria duri
Coniugis, aeterna conglaciata nive?
Te miseram Regio septem subiecta trioni,
Verius exilii nomine digna, tenet.
Sceptra geris Scythiae: quod nec ramen ipsa negabis,
Barbara terra tua est, barbara terra tua est.
Finibus Ausoniis latro, pulsusque Pelasgis,
In Scythiam semper missus adulter erat.
Sontes intrusos memoro? parit impia plures.
Instar multorum Tereus esse potest.
Heu, fuge crudelis feralia claustra Tyranni.
Nonne tibi nocuit Thracia, nonne mihi?
Thracia: continuis praesens ubi caedibus hostis
Pascitur, et toto tempore saevit hyems [Reg: hiems] .
Horret et infestus rigidis Aquilonibus aer,
Et levat infaustam stiria sola sitim.
In nostram secede nemus, quod lilia cingunt,
Quod Zephyrus violis sepiit atque rosis.
Intus pampineis vites in collibus ardent:
Si placet, uva cadit; si petis, alba ruber.
Stant immortales radiato vertice cedri:
Legitimi taedas pinus amoris alit.
Virgineae lauri. myrtusque uxoria fragrant:
Et palmae, forti praetereunte, strepunt.
Sessuris sese platanus, surgentibus offert
Malus, et in gremium mitia poma iacit.
Omnia si numerans percurrere gaudia vellem:
Culparer Graia scribere vana fide.
Pauca tamen narro. possem tibi plura referre.
Caetera versiculis clausa duobus erunt,
Crescit odora seges: sudant opobalsama truncis:
Prata fluunt oleo: nectare ripa tumet.
Forte roges: quae me subito Fortuna beatit:
Vnde favens croceis fulserit aura rotis.
Opportuna DEUM flexi, precibusque negantem
Cedere, mollivi fletibus uda meis.
At ne displicitus faciei naevus inesset,
Sparsimus hyssopo, diluimusque sale.
Questa putabar Ityn cultro deflere peremptum:
Sed flevi culpas tunc miseranda meas.
Vbera tundebant pugni: violentior unguis
Ora scidit, plagis erubuere genae.
O, quoties inter scopulos, praeruptaque saxa,
Exegi noctes planctibus atque dies!
O, quoties dixi: nisi me meus aspicit ignis,
Protinus emoriens hac tumulabor humo.
Audiit: atque suae solatus Martyris aestum,
Destitit optati spe cruciare tori.
Cessarunt gemitus posito velamine nigro,
Laetior ex illo tempore sumpta roga est.
Venimus ad thalamum soror o gratare sorori,
Exemplo felix Sponsa futura meo.
Sed cave, ne macula tuus offen datur Amator,
Ille oculos, toto corpore. Lyncis habet.
Illacrymare [Reg: Ilacrimare] malis, laesa pietate, peractis.
Non Natum Mater, crimina plange tua:
Detestate truces animos, caenamque Marito
Appositam, coctum, viscera Patris, Ityn.
Purga turpe nefas. calida, ter mane, cruentum,
Vespere ter, plorans ablue corpus aqua.
Mox eris electri stillantis ab arbore flamma
Lucidior, nivibus candidiorque tuis.
Tunc IESUS, tunc quae genuit pulcherrima Iesu,
Casta propinabunt oscula mille tibi.
Qualibus et quot, io, tune deliciis languesces!
O quibus, o quantis ebria laetitiis!
Auditura sonum Sponsi dignantis amare:
Lectulus en flor et: rumpe, Decora, morae;
Transiit acris hyems [Reg: hiems] : abiit lacrymabilis [Reg: lacrimabilis] imber,
Surge, columbinae mentis Amica veni.
Turturis in nostro vox est audita cubili.
Tu mea DILECTA ES, tu SPECIOSA mea.
Respondebis ad haec tenero liquefacta calore:
Te video, mea lux te video, et teneo!
Inveni tandem quem diligo: nec dimittam.
CANDIDE, tu meus es, tu, RUBICUNDE, meus.
Ille suae Sponsae titulos it erabit et ignes:
Tu mea DILECTA es, tu SPECIOSA mea.
Tuque tui Sponsi repetes complexibus haerens:
CANDIDE, tu meus es, tu, RUBICUNDE, meus.
Fallor: an arcano motu praesagio certa?
Certa reor: nam qui scribere iussit AMOR:
Dexter, et arridens idem confidere iussit.
Illius haec etiam est Litera ducta mann.
Vt lepidus Puer est; modo se scribentis et ipse
Inseruit digitis, composuitque notas:
Et modo surreptam mutavit arundie pennam
Telaque substituit sanguine tincta suo
Cum votis claudenda foret iam Charta supremis,
Et me sollicitam cerneret esse tui:
Anxia quid dubitas? strictim mihi dixit in aurem:
PROCNE convenient et PHILOMELA simul.
Stent haec vota precor. non interrupta sequatur
Omen, et eventum spes habitura suum.
Iamque vale: felix, quoties legis ultima verba,
Si studeas propior semper adesse mihi.