19 May 2002 Susanne Mussmann
TEI header added, structural corrections, suggestions: add metric, mark content, spelling of words (bad quality), include speakers in tragedy

TEMPLUM HONORIS APERTUM VIRTUTE FERDINANDI III. AUSTRIACI REGIS ROMANORUM.


page 433, image: s433

AMICE LECTOR. EXhibetur tibi facies Templi, quod ab Ratisbonensi Collegio Societatis IESU, adumbratum dicatumque demisissime fuit Serenissimo ac Potentissimo FERDINANDO III. Germaniae, Hungariae et Bohemiae Regi etc. quo tempore in Ratisbonensibus Comitiis, Rex Romanorum sive Caesar, Renunciatus [Reg: Renuntiatus] ac Coronatus, Orbis habenas accepit. Scis primum Templa Numinibus dicari; deinde intromitti Clientes adoraturos; vulgus autem profanum arceri. idem hic mos servatus. Verso cardine portisque patefactis, secunduum Proceres purpuratos ac palatinos [(transcriber); sic: Palatinos] , nunc tu quoque admitteris: et, nisi fallor, aditum petivisti. Intra, et sublata voce, VIVAT FERDINANDUS III! exclama: VIVAT REX ROMANORUM ! Enim vero TEMPLUM istud, sive HONORIS, sive FERDINANDI nominaveris, perinde est: modo suppliciter casteque venereris Inhabitantium Maiestatem; et AEvo suo accommodatae, neque Priscis invisae Scriptionis huius involucro, ne existimes tibi saxa tradi Carystia, caesumve Tyburtinum marmor; sed Auctriacae Domus (quae quidem universa, quid aliud quam Templum Honoris?) Nostrique Novi Regis exstructam in fundo Virtutis Gloriam. caeterum hic nihil Asiatici luxus est: exesto Herostrate.

TEMPLUM HONORIS APERTUM VIRTUTE FERDINANDI III. AUSTRIACI REGIS ROMANORUM.


page 434, image: s434

TAndem exspectatione sua evolutus Orbis, in victricem Tuam dexteram concessit, FERDINANDE III. Teque CAESAREM et REGEM ROMANORUM Septemviri renunciarunt [Reg: renuntiaverunt] , et nunc salutant. a Tuo deinceps nutu pendebit haec machina: Tuo Sereno Natura ridebit. Quod quidem ita confectum esse videmus, ut cum omnes latentur, qui hoc audiunt; nemo tamen admiretur, qui gaudet. quorum alterum paucis contingit; alterum vix ulli. Voto omnium es electus, antequam eliger eris Fato; et prius meritis notus, quam nomine designatus. Qui summum hunc Honorem detulerunt Maiestati Tuae felices se putant, quod detulerint: et qui accepisse vident; gratulantur sibi quod acceperis. non adomen aliquod plebis, sed ad iudicium Tuae Virtutis deventum est. Martiano, ut huius dignitatis potiretur, dormienti Aquila umbram et omen fecit: Tibi vigilanti, tibi in acie hostiles sternenti exercitus, victrices Aquilae, praeviis langoribus augurium cecinere. Te GENIUS IMPERII ROMANI complexus,


page 435, image: s435

vix vidit Regem, et iam Caesarem praevidit. Ille scilicet incubans animoso pectori, exstimulavit ad fortia; ille TEMPLUM HONORIS a Romanis conditum, ut REX ROMANORUM ingredereris, et auxilio fuit, et volentem manu duxit. iuvat hos eventus seriemque rerum, totius Orbis bono, a capite arcessere.

Impleverat iam sacra praesentia sua Ratisbonam Augustissimus GENITOR Tuus; totamque Augustam Tiberinam, Septem viralis Collegii occupaveram Comitia: Te interea in campis, sub pellibus et Dio, inter discrimina bellorum tubasque fremente. Vidit hoc Imperii Romani GENIUS; et placide intonsa caesarie mota, vultumque versus urbem contorquens. ridenti similis, BENE EST, exclamavit. nunc facilis via, qua peragat animus, quod egit diu. absolvam denique vota multorum, spesque laudandas honorabo successu. Superi IMPERATOREM MEUM servent, et ad astra sero deducant, impleturum vicem magni Sideris! Sed neque alterum substituant, nisi quam simillimum, et Maximo Patre PLENUM! FERDIANDUS II facit, ut amem et III. Voveo: sit Tertius nulli secundus; nec secundus a PRIMO, sed Primus a SECUNDO. equidem iam dudum agitavi cum Bohemia et Vngatia, inprimis cum Austria; ut meritis sui Regis et Sanguinis aequarent honores. in id votum obsequia mea obtuli. Significavi et ROMAE; appetere aliquando tempus creandi REGEM ROMANORVM proposui Personam: movi; non visa est abhorruisse. obtentui tamen sumpsit perturbationem rerum: bella omnibus Iani postibus convulsis, pleno impetu, in Germaniam effusa, quibus prohiberetur vera iustaque. hoc est, AUREA CAROLI IV. LANCE, librare tanti negotii pondus. Septem vitale Collegium necessario cogendum: quo minus cogatur; obstare vastitatem Provinciarum, squalorem urbium, et commune


page 436, image: s436

quoddam in luctu Iustitium, ad haec TEMPLUM HONORIS, de more REGIBUS ROMANORUM aperiendum, pandi non posse: quando verendum sit: ne patefactum Austriacis, aut uni de Septemviris, Rivalis Exterus intret, coronatus aliquis Nauta, qui Baltico remo perturbet Ordines. Ita tum Roma. At enim quid moras nunc quoque nectere iuvat? ELECTORUM vota Ratisbonae conspirant, unanimes ferunt sensus. sed alibi bella tonant. tonent: eligatur, qui adversum tonet. luget Germania, tumulisque adstrata suorum deflet interitus, recreabitur, posteaquam audiverit, se etiam vinculis FERDINANDI III propius innexam esse. eo hane Reginam inquisitum: mixto consilio Reipublicae consulemus Sic fatus, ex alto cum Aquila, quam insederat, ad Rheni ripas se demisit ibi Germaniam reperit, noto flumine profunda vulnera eluentem. Nymphaein medium acceptam obiectu corporum tegebant. Cymodoce ex urna crystallina lympham derivabat. composuit vestes, pallam et peplum, mitram et sandalia Leucorhoe. Ipsa Germania humeris supereminens institit tergo famulantis Fluvii, tabumque asperso fonte, qua potuit, Galatea detersit. Naiadum unam non fefellerat adesse hospitem proinde strepitu inter arundines, quem excitaverat, sedato; submissius ex admota canna Patri in aurem susurravit: imminere Personam aliquam ripae, oti se spatiantem, quidni, addidit, ultrices undas in novum Actaeonem spargimus, qui lavanti se Dianae intervenire non vereatur Bicornis Senex, compresso rivo, glaucos oculorum orbes circumtulit: et primo statim obtutu GENIUM Imperii Romani agnovit; commonitaque Filia, ut ne pergeret improbe stomachari, Germaniam certiorem factam ad vadum proximum comportavit. deinde celerrime reversus. in occursum Hospitis. et haec repentina metra defluxit.

Salve Deorum, qui Patriae Patres,
Curis et Armis Imperium regunt,
Verande Custos FERDINANDI
Et decus et columen SECUNDI


page 437, image: s437

Succede nostro, DIVE, palatio.
Ne sperne conchas et vitreos toros,
Mixtasque verbenas smaragdis:
Quas Virides tibi praeparavit
Me nata Nais. Si tenues opes
Dignare Mensa: non equidem graves
Promittetur dos, aut volueres
Phassacas, Numidaeque cortem:
Sed dona, vultus qua bonus optima
Facit. Superbam nos Fluvii gulam
Nequidquam [Reg: Nequiquam] habemus. Hospes, aude
Spernere delicies: ab udo
Salmone supplex obsequium cape.
Vivax bonaeque est indolis, et sapit.
Interque pisces educatos
Non humilis natat ista squamma [Reg: squama] .

Hoc eloquii Flumine spumavit Rhenus. Quamdiu musmuraverat salutationem; variis flexibus Maeandri [(transcriber); sic: maeandri] me recurrebat, quippe, ut inconstans et fluxa pluviorum natura fert, nescius stare loco, [Gap desc: unreadable] maxime planta uliginosa identidem locum, ubi stabat. pulsavit; quasi riparum memor, et fundum quaesiturus. Lepidum erat, Cornigerum Vrinatorem extra se (qui hoc?) audire loquentem. GENIUS ore gratioso renidens, haec reposuit. agnoscere se promptum obsequendi studium in omnium bellicosissimo Flumine: cuius olim et Caesar rationem habuerit; et qui nunc regit, habiturus sit. daturum illum operam, ut si quos Rivales habeat, (annuebat autem rustico nutu Rhenus) eruncatis cornibus amittant vires, et serviant. pergeret porro late dominari pontibus? et gurgitem tot saeculis laudatum ad omnes Oceani fines, exploratorem Teutonicae sobolis, CASTE semper haberet nec ulla perfidiae notam contaminaret. Ita Hebro ipsique Strymoni Martis praeferendum, diutius nunc quoque, perspecta


page 438, image: s438

fidelitate, apud ipsum commoraturum; nisi maior moles, et inprimis deplorandus Germaniae status avocaret. In quae verba Rhenus influens: Haec ipsa, quam quaeris, in nostris Cubilibus degit heri advenerat, cicatrices et sanguineas notas vivo fonte purgatura. Flet, eiulat, gemit, suspirat; vellit capillos, fodit genas, modo vociferatur; modo spissa singultibus verba resorbet. vix solatium [Reg: solacium] admittit. Atqui hanc, subiicit GENIUS, ut dixi, vestigo, Cereris raptam Proserpinam quaerentis maior diligentia, nec in cupressinis taedis emicuit. Vade age, transporta pretium non vile vecturae. proximis Comitiis, stantibus caeteris Fluviis, tibi super urnam considere ius fasque esto, Substravit viridis Senex dorsum, septimoque tractu, vix sulcum relinquens, Iuvenem Deum exposuit. Huic obvia Germania in conspectum subit iam amicta; utque fieri amat, repentini adventus tumultu concussa, neglectim tamen oculis perfunctoria manu deters id, et ficto gaudio delibutis, dissimulatura maerorem. tametsi facile apparebat, Rhenum ipsissimam veritate ore fudisse. MATRONA vultu erat exercitato; eminebatque integritas morum, et permixta candore prisco pulchritudo naturalis, absque fuco et stalagmate, negligentia tamen vel incuria quadam corrupta, ac vulneribus deformata lata frons sinereque sibi constans, maturae prudentiae sedes: oculi grandiores, aquilini, ut et nasus; sed lacrymosis [Reg: lacrimosis] pluviis non - nihil destructi densa supercilia, crinis turritus, theatrali gradu consurgens, quem infixus decenter pugio diviserat. premebat autem altissimum dolorem animo, Locuturam prior occupavit GENIUS; et, Qui talem te video Germania? quid immo tam immani quiritatu fatigasti Siluas, Rhenum et Sidera? Surge animo decus Europae, discute nebulas, nec succumbe praesentibus. Illa vocem, qualem magna et regia calamitas habet, in huiusce modi tristem naeniam [Reg: neniam] resoluit,


page 439, image: s439

At non Vana meam placant solatia [Reg: solacia] mentem,
Quam luctus maerorque gravant, cognataque bellis
Supplicia exercent, ipsis deflenda Gelonis.
Illa ego, quae quondam Regina, Sororibus ibam
Attior, et Superis etiam formosa videbar,
Votum immane Procis, in quae modo funera damnor.
Quos patimur maneis [Reg: manes] ? in qualem labimur umbram?
Tot ventis promor ac turbis, tot fluctuo curis:
Pectus ut Aeolia non sit mihi mitius aula,
DI, quibus invitis Romanam intravimus: urbem,
Quando meis lacrymis [Reg: lacrimis] vestras satiabitis iras?
Omnia vastarunt [Reg: vastaverunt] flamma, cum moenibus hausti
In cinerem sedere Lares, ego fessa tot annis
Denique procumbo, nimiis exercita Fatis;
Pendentes sulcata genas, lacerata capillos.
Victa malis. morimur, totoque e Corpore manant
Stridentes tabo rivi, campisque vagantur.
Adde genus probri: chalybem consumpsimus ore,
Devotum Cereri: conflatus vomer in ensem
Cessit, et attritos nunc fert vagina ligones.
Qua pes cumque movet gressum, plorare puellas
Audio, et oppressas, rapti post damna pudora,
Atroci gemitis maternum tundere bustum.
Quid memorem pretium mortis, multoque redemptas
Exequias auro? quid plenas Civibus urnas,
Plus quam Syllana Sueci vaenisse sub hasta?
In cuna sivit gladius, floremque secutus
Sanguinis, infantum nascentia stamina rapis.
Quae mensura malt ? nondum complevimus omen,
Quod nigrae cecine e Deae? dabiturne dolenti
Tristius augurium? rursus cum grandine fulmen
VVandalicum, tortisque pluens hastilibus Aether


page 440, image: s440

Crescentem pulsabit humum? reducesne catervas
GVSTAVI, caeloque novum spectabo Cometen?
Scili et hoc superest, ut diris caesa flagellis,
Collum obtorta trahar; spoliumque ignobilis Hunni
Ducar in aeterno damnatas frigore terras.
Aut pecudum ritu, Getica percussa securi
Immoler, inferias super iniicienda sororum.

Dicebat ista calide, et in ipso sono verborum mien bant signa concitati animi. terror inerat lacrymis [Reg: lacrimis] , et augebat dolorem, Cui GENIUS. Non te vanis, ait, permulcebo solatiis [Reg: solaciis] , redi in sereniorem vultum, si me audis, e nova laetitiis frontem. Dis cordi sumus Salvo Caesare nil metuimus, quam caeli ruinam. Nimirum salvo subiecit DEA. sed quid afflicto? quid cum morbis fatisque luctante? certo rumore percrebuit, ad ultima Ratisbonae deductum, fastiditis Mundi ac Germaniae rebus sidera spectasse. Tum GENIUS: Equidem ex vano haustum non fuit, decubuisse, paene avidius a Caelitibus peritum. caeterum magnis votis cessere, et quodam modo timuere invidium Mortalium. Vivit Caesar, vivit Imperator. quid si te et alio cumulem gaudio? Quasi frigida semisopitae affunderetur; ita vivida solitoque maior ad haec orsa consurrexit Germania: et, Te. quando per Genium Imperatorum obtestari nemini fas est; per fidem saltem Caesaribus datam rogo: effare, quod pectore clausum geris. Molimur etiam, inquit; et subito conticuit. Hic Diva: Te per ego hos oculos, ne celaveris fors et mihi dulces animi sensus; si me amas, si reliquias vitae novo dolore torqueri, barbarum putas. affundor etiam genibus. Postquam allevavit; Molimur, pergit ille, Sacratissimam Progeniem Imperatoris tui FERDINANDUM III. altius subvehere. Si ei creato REGI ROMA NORVM, Orbis habenas commendaremus, cui fidelius credereris? O dignam hoc GENIO mentem exclamat Germania, Genium Regno, Regnum FERDINANDO, FERDINANDVM Imperio! Quoties occultis suspiriis idem optabam? ad vota trahebar affectu: hunc et


page 441, image: s441

Fama et Virtus excitaverant, visaeque dotes caelo dignae Exorsus Virum in Iuvene, se talem tantumque promisit. si Sapientem amamus; quid illo sapientius? qui non modo Doctos fovet; sed divini iubar ingenii, omnibus scientiis inseruit, Si comem; quid eodem humanius qui minimis etiam regale culmen inclinat. dexteram triumphis impletam porrigit supplici. pietatem eius Templa commendant: fortitudinem Vexilla et Aquilae; sollicitudinem vigiliae; munificentiam Exteria Subditique. qui a Patre tanto degenerare posset? AUSTRIACUS est: sat dictum. In alios diviso alveo derivata bona; in illum uno meatu collecta fluxere. Beasti [Reg: Beavisti] me hoc nuncio [Reg: nuntio] o Noster, nisi deludis. Ita omnes Caesarem ac Veritatem ament, reponit GENIUS: serius sum: et quando umquam laetior? Nihil, animo quidem meo, utilius hac tempestate statuetur; nihil adversus fortunae furentis turbinem magis valiturum. caeterum gaudii nostri messis adhuc in herba est: quae tamen summa etiam hyeme [Reg: hieme] lactescit, viridis iam et florens, brevi in culmum culmenque surrectura. ANTE NOVAM CEREREM QUAM MATURAVERIT AESTAS; ROMANO EX AGRO SCEPTRUM REGALE METEMUS. Sceptrum, inquam: cuius sementem in Pharsali eis campis, Iulius Caesar, imbre sanguineo rigavit. Tam grande secretum scito iam Austriam, Sorores irem tuas Vngariam et Bohemiam, didicisse ex litteris ad Aquilae collum appensis. summa suit: iis acceptis, ornatu regio insignes, ad te ocyus [Reg: ocius] festinarent. nos ubicumque tandem reperiendos inquirerent. nam et ipse ambigebam, Rheni an Danubii consideres ad littora, Fata me huc duxerunt, Simulatque nobilis Triga se advexerit; iuncto choro impellemus Romam, (faventem iam scio) ut FERDINANDO NOSTRO famosum Sui HONORIS TEMPLVM aperiat. eliciet, si ulla, ex Ara hunc DEVM: qui permotus honesta flagrantium cupidine, dum Comitia Ratisbonae feruent. Vora


page 442, image: s442

omnium facile feret ad metam. Incubabit pectoribus Septemvirum, et calculos numerabit. Tu quoque pulcherrimos, si umquam, induta cinctus; cave dedeceas adornandam sordidata pompam. Simul his ostensura DEA, quam alte in pectus demiserit verba GENII: Rheno negotium dat, iubetque festivos apparare ludos. Is dicto citius, quaquaversum discurrens monensque manantia brachia, priusquam iussa exhauriret a suo fundo; ad Nymphas versus, his carminum bullis iocose obstrepuit.

Romanum Genium dicite Naiades,
Germano Genie ludite Naiades:
Depictisque phaselis
Nostrum scindite caerulum.
Felicem Genitum dicite Caesare:
Illi, qui genuit, ludite Caesari.
Fama notus utergue
Iam pridem super aethera.
Hic Fasces capiet, quos et Iulio
Rudolphoque Pio Gloria praetulit:
Cunctis altior, uno
Vivit Patre suo minor.
Respirent Fluuii sanguine lividi;
Nec Brumam timeant. quam Boreas iacit:
Insultentque catenis,
Quas vis Suetica nexuit.

In hunc modum secuturo Choreumati praelusit Rhenus: neque displicuit GENIO inexspectatus lepor Odae Navalis. cuius extrema carpens, Non possum non, inquit, quod sentio, tibi, Alemannia, in animum dare: ausculta. Numquam tam male cum REGNO ROMANO agitur, ut non illi dignissimum Fata admoveant, et quidem tempore vel maxime opportuno Cinge, quod Dii avertant, Imperatorem nostrum Emeritum


page 443, image: s443

aetate devexa, poscentibus fatis, ad Constantinos Carolosque sideribus illatos abiisse, priusquam Successor eligeretur: quot turbis colliden dum putas Imperium? quot violandum bellis, foedandum caedibus? exterorum funesta ambitio, quo reverentiae metu coerceretur? namque hoc malum ubi semel invaluit, nonne per acervos cadaverum ad Coronas itur? Exemplum ipse sit, qui eam fabricavit cruentus Socer Pompeii, ex Thessalia, non sine strage plusquam civili in Capitolium allatam. Vacuam eius morte Rempublicam occupavere alteri alterique, caedibus et tyrannide crudelius infames. dulcedo gloriae, novitas rerum, immoderata cupiditas evertunt animos, experimentis Posteri docti sunt, optimum esse, navim non omni Rectore destitui, etiam in portu stantem. scilicet non diligentius providebitur; cum in salo iactatur diversis ventis, Aquilone potissimum in CLAVVM alliso? Principum quidem Imperii frugales animos, summa virtus continet. at enim hostium sensa et gannitus quis exploret? exspectandum ergo erit, donet novus Totila, ex patriis paludibus alassem promoveat, onerandam Auto Coronario Romanorum? Ego censeo Divis immortalibus grates immortales referendas esse; si Voti, quod in deliciis habemus, salutaris ac laeti damnemur. Quemcumque Ducem Regemue mihi Fata destinent. aperte dico, quasi caelitus delapsum, ex officio amantissime complector tueorque. nescio tamen, quid diuturnus usus et familiaris vita, qua Austriacis hactenus illigabar, polliceatur mihi certius; rapiat fortius, laetius afficiat. Ab annis Rudolphi I, eiusdemque gloriosis factis, huic super gemmas fundatae DOMVI prolixe faveo. nam Genus hominum istud, aut Semideum potius, ad hoc natum factumque est, ut regat; et regat omnia, Pii sunt: Pietas ad omnia utilis, Placidi sunt: responsio mollis frangit iram. Manibus non nisi Tago lotis tangunt accedentium manus, beatiusque putant dare quam accipere PUBLICAS CURAS TRACTANT, et, FRONS PRIVATA MANET, ad alloquia Civium se demittune; et Maiestatem non temerant. scelera puniunt;


page 444, image: s444

et clementes vocantur. cum parce severitate et gladie urantur; Iusti nomen non amittunt. Digni, quibus Sceptrum ad Cunas ponatur, qui nascantur in purpura, qui mereantur imperare rogati; quibus Serenissimae Coniuges non tantum Reges, sed et Regna pepererint. Vide, obsecro, ut illos Virtus et Felicitas muniverit, Imperii et terrarum bono: quam merito Orbem manus gestent, quem subactum pedibus calcant? Trans Indum et Gangem; trans Herculis Columnas; qua sol cadit et surgit, ultra Gatamantes dominantur. Ipsa tu, Germania, multam partem eorum Imperio subderis, ornata parendi beneficio, non servitio et gemendi necessitate onerata. Iam FERDINANDO NOSTRO, quam commode se Hungaria et Bohemia tractabiles praebent 1 haec firmat robore, et metuendum exhibet inimicis: ista Othomannicae Lunae varios vultus observat. et Turearum incursus prohibet a finibus Imperii. alter utro si carendum foret, periculosa saepe alea iaceretur. Plura dicturum numen, interpellat eminus sublatus clamor, cum festo fremitu et rauco aere. Tritones, allapsas per nubila Deas instructa liburnica vehebant. carinam sustentante Rheno. movit ea res frequentem risum. nam capite dumtaxat undis eminens, cornu late de spumans ad proram remosque saepe alliserat. Nereides circum alnum et Patrem plausere choreas, quas in Ludis Isthmis didicerant, ultimis praesertim; quibus Neptuno Regnum Maris, et Coronam Caeruleam gratulatus est omnis Phorci Chorus. non enim minus (ominabantur) fore FER DINANDI III. Imperium in terras, quam Nerei sit in aquas. Cymodoce conchis allisis, strepituque lymphatum in cincinnos vibratos emicantium, veluti sono sistrorum aut crotalis tripudium animabat. Ad novi Carminis leges, cum Lymphonia pedes agitabantur.


page 445, image: s445

PLAUDE NYMPHA FERDINANDO,
PLAUDE NYMPHA TERTIO.
Age salta,
Dea triplex. aqua et aer
Pede nunc sunt saliari quatienda.
Corybantum strepitus, et thyasorum
Choreas et citharoedos
Imitemur.

PLAUDE NYMPHA FERDINANDO,
PLAUDE NYMPHA TERTIO.
Date rores,
Date flores, date serta
Hyacinthi, et violarum ac amaranthi.
Rosa vernet calathiscis; fluvioque
Vitreole speculatus
Adolescens.

CINGE NYMPHA FERDINANDUM,
CINGE NYMPHA TERTIUM.
Modo noster
Chorus illum celebrabit:
Tumidos dum mare fluctus, aqua pisces,
Fera saltus, avis auras agitabit;
Et ab uno fluet ungue
Aganippe.

FLAUDE NYMPHA FERDINANDO,
PLAUDE NYMPHA TERTIO.
Canet illum
Helicon et Chorus iste:
Vaga donec glomerabit Polus astra;
Et anhelum Phaethontis super axe
Genitorem feret Athon
Et Eous.
CINGE NYMPHA FERDINANDUM,
CINGE NYMPHA FERDINANDUM,


page 446, image: s446

Iucundum scilicet erat intueri glaucas et graciles puellas ad natos recens modulos, neque antehac visos decore commoveri, ordine servato, et caeremoniis [Reg: caerimoniis] Saltus Isthmii caste habitis Austria, Bohemia, et Vngaria, aversae obliquumque tuentes, in morem trium Gratiarum, conseruerant manus Exscensione facta, postquam laeva planta Fluvium modice libassent [Reg: libavissent] , (is mos a Nuptiis Galateae et Acidis obtinuit) in amplexum Germaniae ruerunt, Austriae id prius licuit, quippe filiae. dein caeterae amori litarunt. Ubi GENIUS: Enim vero properate, dum Matti viventi fas est colloqui, in credibile dictu, quae paullo ante facundo dolori verba laxaverit. videbat mihi Hecubam, aut Andromachen, certe Polyxenam quiritantem audire de incendio Troiae. Nunc si miserae iuvandae meditatum huc consilium attulistis, expromite. Ibimus Romam, an sustinebimus ignaviae argui? At qui Germania quantum cumque tristis ante, levabatur vel spe FERDINANDI promissi. Nostrum est providere mature, ut ab HONORIS ROMANI TEMPLO Orbis negotium auspicemur. Ad Iliae Martisque Filiam festinare volentibus, nulla mora iniicitur. ecce pilenta, ecce aurigas Aquilas his Ductoribus puncto temporis allabemur turribus Albanis. iam monui Romam, venturasque praedixi Et placet hilaritas exporrecti vultus, vesterque decor, quem corporibus afflastis Erant omnes cum naturae clementia, tum vero multo maxime, gratia Novi Regis, ex composito cultissimae: patebant ipso incessu Deae.

AUSTRIAE facies emendate, oris pulcerrimum [Reg: pulcherrimum] decus, nutus expoliti labia rubra et magna, dentes albi. Genae, quas stibium et cerussa primum dedecorasset. oculi natura sua ad laetitiae radios exacti cum obliquabat latus, scintillabant ut stellae quaedam, crystallino tumore in gratam temperiem fluente. si totam frontem indulsisset, Aurora credi potuit, reliquus membrorum modus ita conformatus:ut quia ardua, Iuno; quia virginea, Diana videretur, et tunc quidem deposito diademate, quod ardebat gemmis. laxabat impeditam comam, quae in humeros, ipso neglectu gratior, defluxit.


page 447, image: s447

HUNGARIA ex aequo animosa et venusta. scriptura genarum elegans capillus niger: caeterum radicitus bonus, partim decurrens, partim serico nodo cohibitus. Qua in orbem turbinatus apex, involucrum crinale facit, haesit acus comatoria: qua sub autem laevam capillum demiserat, prominebat spina argentea cum peregrino unione. Pallae ad suras fluentis limbum, ambiebant aurifolia scite ab arte infusa. Quod vero audiret Diva, in procinctus potius ad iter standum esse; composuit moderatius mundum, et Amazonem induta, dextram nudam exseruit, pharetra et sagittis instructam.

BOHEMIAE corpus magnificum, procerum, elegans, animae militaris et ad quietem difficilis regium castrum. vultus severus et bonus luminum vigor insignis; acior tamen, quam quis in faemina [Reg: femina] speret, in Dea amet. frons mista [Reg: mixta] nobilis ira nec rugae dedo vere. comam galea oppresserat, temere. et velut inter festinandum iniecta crispatus optimo metallo conus assurgebat candentibus cristis Vesti leo intextus candidus, late iubas diffuderat. Zona purpurea moderabatur lateri. sinistra gestabat clypeum. in eo FERDINANDUS III cum Marte expressus. Mars currum versus Rhodopen urget, hasta equos increpans. quadriiuges solido adamante figurati. hasta ex ferro et chalybe. IPse Deus e pyropo fabrefactus, sanguineum numen vel in parva specie magnum exhibuit. Rhodopen electrum signabat; nives crystallo canduere, Germania ad veterem habitum nihil adiecit. In hunc modum se Divae habuere. GENIUS interea, dum laborant, dum comuntur, bene longos sermones undis Rheni miscuerat. quaedam edixit: Nonis Novembribus Ratisbonae ad fratrem Danubium invisat. propter saxeum pontem, tot nominibus celebrem aut fluat, aut sistat. Si qui ELECTORES illae vehantur; toto statim verticis vortice assurgat Si qua in re occasio gratifitandi annuat, pronam voluntatem secundo alveo stringat. Nymphis Istri, FERDINANDI III gloriam clare et liquide narret Danubium porro nullis praeliis conveniat, meque ripas alterius petulanti


page 448, image: s448

incursu turbet: quisque potius in hoc communi Orbis plausu, alter alteri, quassatis in capite cannis stipulisque adstipuletur. denique Roma redituros obvius dorso excipiat revehatque. Inravit Rhenus per Tridentem Neptuni: si fallat, Acheloi poenas subiturum. Subinde fraenatae [Reg: frenatae] alites ducuntur ad currum, iussae Sorores conscendere, agilitate corporis libratae provehuntur in altum; GENIOQVE signum dante, propiores semitas aeris tranant. Quacumque iter est, ningit rubris albisque floribus, Austriaco colore infectis. Nomen FERDINANDOQUE insonat: resultat Echo currumque propellit. abeuntes Rheni canicies [Reg: canities] stridulo cantu prosecuta, Aquilae curiosam felicitatem, et exoptatum munus in vidit his vocibus.

I nimis felix, Iovis I Satelles.
Caesurum custos, metuende rostro,
Fulminum raucis metuende nimbis,
Flammiger Alen
Tu Quirinales Oriente colles
Crastino Vises Italasque terras:
Quodque delusi ferit astra Brenno-
-immobile Saxum
Tu salutabis Latium, superque
Arduas Romae gradieris Arces;
Et Remi sparso madidam videbis
Sanguine fossam.
Quem vehis Regnis GENIUM Supremis
Thusciae fines Ligurumque noscent.
Forte iam tollit caput altus Apen -
- ninus in auras.
Clange, quum montes Tyberim [Reg: Tiberim] que cernes.
Sed sono lenili tuoque pacis,
TERTII crebra sacra FERDINANDI
Nomina misce.
Rute Tarpeia tua frona solvet


page 449, image: s449

Romuli lictor reparabis illic
Perditas Vires, bibitur sis ignem
Nobilis astri.
Admove Soli caput, ut liquorem
Aureum libes, oculos in altum
Tolle: formosi Phaethon propinat
Luminis haustum,
Sic Deo visum. trabeatus inter
Alites Consul legionis Alas
Plumea censes, regis et volantum [Reg: volantium]
Castra Quiritum.

Interea felix Quadriga rapido cursu propulsa, secuit Italiae campos. GENIUS notitiam locorum accurate callens, digito protento DEAS edocet. Intuitus Florentiam: Hinc illa CLAUDIA, dixit, orta; quae Serenissimum LEOPOLDUM tuum. o Austria, non uno Ascanio parentem fecit. Viso Mediolano, Hic, ait, Corona Ferrea servatur, contra quamvis auream aestimanda Aspice sis hanc Domum. iuxta paene compressus erat CAROLUS tuus multitudine populi, videre [Gap desc: unreadable] Caesarem ecce, haec Casa fuit, quam contemptis Palatiis intravit. nunc in basilicam molem eius veneratione assurrexit. Videtis Venetias indomito elemento stantes? Huius Vrbis Senatus divinis paene honoribus affecit MAXIMILIANVM tuum Atque istud mare Adriaticum est, quod amores et connubia Ducis sentit: quotannis annulo desponsum, servat fidem Senatui; ut ne castius quidem Nereo suo Amphitrite Ita visum Gemitum per singula curiose duxit. et pasci visae sunt ostentis rerumque variarum spectaculis, Nondum omnia absolverant; cum Tyberis [Reg: Tiberis] eminus Hospites contemplatus, ingentem mugitum per littora excivit.

Confestim ROMA suis Sedibus emota, ad virides et sapphyrinis tapetibus contectas ripas, geminum par Dearum una cum GENIO exquisite accepit. Salve Austria dilecta nobis. a CAROLI V. tempore, non memini tam formosam te videre. Salve Hungaria. quis


page 450, image: s450

te Deus nostris advertit Oris? talem et ego AmazonemCamillam hospitio excipere mereor, formidabilem Thracibus et Turcis? Qui vivimus Bohemia ? credebam sub Pragensibus tumulis aut sepultam iacere, autaegram vix spirare. Simul intra Tarpeiae Rupis arcem invitat. Dixisses Cybelen egressam ad Eleusinum Sacrum inclinatis turribus et pinnis honorare voluisse Comitia Deorum. Sancto decore venerabilis apparebat, multum de Veteribus, plus de novis Conditoribus trahens. Gestavit chlamydem, cui Tybris [Reg: Tibris] infusus, textili argento revocabat aquas in nativum gurgitem. iurasses vivere ab imo fontem. littora ex ostro assurgentia, aquae vitreae, urna argentea ipse caeruleus emergebat conchae maiori incubans, glauci oculi, lentiginosa frons, nares alveo rapidae, barba in scaturigines floccis rorantibus depexa, Toga Romae candida, symbolum nutritae Vrbis illusum habuit. nam in togae rugis, ceu septem vallibus, reptabant Romulus et Remus ad lactantem belluam, filis adeo vitalibus picti; ut ea nonnisi ipsas composuisse Parcas crederes. Pusionum unus facie benigniore solerter [Reg: sollerter] expressus, plausit teneras Fraterculi sui, per fossam salientis, plantas, ludente manu: tamquam ominose Caetera, in habitu vultuque huius Deae, omnia sanctiora, multam amoenitatem dignitatemque Novae Romae spirantia. fuscus color gratiis plenus, quasi a fumo sacri thuris [Reg: turis] et Pontificali acerra proveniret, honestissimus oculorum blandientium fulgor: vicem cassidis, vittarum nexu crinis religatus. Ita quidem ROMA incessitneque cessavit pede, manibus, oculis tantos Hospites colere.

GENIUS hic interfatus: Haud equidem, Regina Mundi, ad otium et delicias convenimus. Orchestram et Amphitheatra et Thermas aliis ostende; nobis TEMPLUM HONORIS. grandioribus curis agimus. Decurrit hic Annus. Ratisbonae in Boiaria Septemviris Se natus datur Imperium FERDINANDVM III. in REgem Tuum eligi si placet; ad Ipsos referendum est, qua in re non nescimus summi Honoris praestare consensum, quem impetrare utique Roma possit; a qua nomen et Delubrum accepit Sic ille; sic Roma: Nescio, an post Condi


page 451, image: s451

Mei sacram memoriam, pluviam Ancilium, Numae caerimonias, Brutifasces, Phrygios leones, et sacrum Vastalium ignem, severius intra tecta numen receperim. HONOR vultu IuvenIs, animo Nestor et senex est. serios poscit, quibus se indulget. teneris pectoribus neque se, neque Romanam Maiestatem committit, non cuique exorabilis. saepe exterorum Principum Regumque damnavit consilia. molles, ut pestem execratur [Reg: exsecratur] . Amat utriusque Fortunae domitores, et quorum prima dos, callosa Virtus. Annales Veterum Nostrique AEvi, memoria tenet, ut Sol horas diei. Dicta historicis eventibus probat odit castas et sonantes sententias a proletario sparsas. vix loqui ordietur. et noscetis Aquilam ex rostro, ex ungue Leonem. obruemini adductis exemplis. petere immodica videtur; sed in occulto rationum momenta habet. praemoneo: annuendum illi, siquidem votorum potiri mens est. Templum non aperit, nisi per Virtutis ostium intromissis. quod tametsi habitat maximum, non contemnit mapalia; et in pectoribus Heroum libentius motatur, saepe confessus, Honori dignius hospitium ad stivam metari Rusticum ructantem glandes; quam Aulicum inter pocula et Iunonis aves. Laudat Serranos meos in novalibus, Fabricium ad focum Samnitibus Responsa dantem, Camillum in exilio, Curium inter boves Dictatorem: Theodosium Pium, Carolos aliquot mihi saepe commendat. Tui FERDINANDI saepe in ore sunt: quos infractos nullus voluptatis calor solverit, nullum inertiae frigus constrinxerit. Antequam Candidatorum animis illabatur, examinat consilium, pertentat fibras, acutior quovis Aruspice. in certa problemata, immo oracula iurari iubet. sed audete: animus si constat. tentabimus Augustum Penetrale. quis ex nobis antiquissimi Palatii fores carmine rumpet? GENIUS ad se pertinere officium ratus, talibus numeris HONOREM demereri occepit.

DIVE, cui dulces radii nascuntur ad ore:
Immortalis HONOR; quemque ornant plurima circum
Serta triumphali vernantes sidere crines.
Huc ades, et pronus nostris illabere votis.


page 452, image: s452

Pande fores GEMINO REGI, licet Vnus et Idem
Sit Geminus. poterit titulo quocumque mereri.
Omen habet vocem Phoebi tonitruque sinistrum
Sensit, et ex celebri praesagia consona luco:
Et clangens addixit Avis si signa notasti;
Regem, quem petimus, totus sibi vendicat Orbis
AEtatem vincit Virtus. Quam fortis in hostem
Irruat, umbrarum genitrix Nordlinga loquetur.
Fumat ad huc Campus memoranda strage, volamque
Atque ululant circum semesa cadavera Manes.
Invictam dignare manum NATI AB IOVE SVMMO:
Imperii pridem qui iam Defensor habenas
Sustinet; et patrio stantes in pectore curas
Attrectat. placidoque facit subsidere motis.
Sis facilis Generose Deum, portaque reclusa
Indue Romano meritum CAPUT ocyus [Reg: ocius] Auro
Non insueta dabis. FATUM est, quod poscimus Omnis.

Dixit, et digito labellis admoto aliquantum substitit. imminens eventui. Quem datis Dii boni? tuque felicissime in ostro Iuvenis, cui supplicant Reges. Extemplo cardo vertitur, patuitque TEMPLUM VIRTUTIS quod TEMPLO HONORIS praestructum sapiente Divum consilio, viam illud adituro praebet, nusquam alias reperiendam. Inclinavere se Deae cum Genio, et introgressi. neque vero elatas cervices cepisset angustus ille et depressus aditus. Templum forma rotundum, nullaque novitate visendum ad Eoam Regionem spectat, et suscipit radios nascentis diei. Vile quidem parvitate videri possit: spirat tamen religiosum horrorem, et quamdam dignitatem introeuntibus afflat. Ad laevum, Cespes in modum Arae exaggeratus Focum sustinet? quo Mutii Scaevolae spectata manus arsit. aliquid item pontis sublicii, quem Cocles deiecit. eo ligno aeternus ignis illius Foci ser-vatur. propter Aram stat


page 453, image: s453

Dolium acutissimis clavis refertum, thalamus egregii quondam Exsulis Reguli In pariete (et hoc saligno) suspensa pendent iuga Gabiis imposita, aratra Curiorum, Quinti, et quibuscumque Consulatus olim ab Senatu deferebantur in agros; quique ipsi Consules securibus excisa ligna. demessasque segetes Patriae intulerunt. Cloeliae item Tyberim [Reg: Tiberim] tranantis arma, castum Lucretiae ferrum, Brutorum urceus et pugio, Scipionis Africam clypeus, quo Patrem Cornelium defenderat. talenta auti ab eodem remissi Parentibus nobilis Sponsae, Rostra plurima. etiam inter chlamydes et Saga videre est Togam Consularem M. T, Ciceronis, Catilinam Senatu et Vrbe eiicientis. Quae omnia summo studio lustrantibus Deabus iniecit ROMA; irent porro ad dexteram: veriora ibi et certioris symbola fulgere Virtutis. in laeva parte umbram duntaxat obiici. Ex quo enim tempore Tybris [Reg: Tibris] oleo manasset, ipsaque Augusti oculis de nocte vidisset PUERULUM in VIRGINIS SINU Solis instar radiantem; altius se mentem caelestibus inseruisse rebus; spretaque inanium Vanitate Maiorum. Fonte Lustrico totam, purpuratam Duumvirum Caelitum. Sanguine, CHRISTVM REGEM REGVM, et DOMINVM DOMINANTIUM adorare. alios se modo Numas, alios Flamines, Pontifices, Vestalesque agnoscere. Sic fata, eo duxit, ubi stabat Ara sacratior supra candidum marmor, acerta thuris [Reg: turis] , figura Crucis, qualem Constantino M. coeuntes stellae depinxerant. emanabat ex ea parte divinus quidam fulgor et praestinguebat oculos. caeterum neque ibi elaboratius quidquam, aut arte molli confectum visebatur procul luxus. Tremit formidine voluptas aspicientis arma bellica Christianorum Ducum, veneranda rubigine obsita, Ibi Caroli M. Capulus edicta Virtutis obsignans; baltheus [Reg: balteus] D. Henrici, gladius Scanderbegi, ingens numerus terum Austriacarum. Et haec illa Grisea vestis est Rudolphi I, inquit ROMA, Otto caro alicui (ne incoram offenderet Bohemiam, suppressit Regis Bohemiae titulum) invidenda. haec illa pala Maximiliani I domitrix leonum. hi arcus pharetrasque silvestribus monstris formidabiles. Sino scitis; haec Lorica Caroli V.


page 454, image: s454

fuit. Cumque ostendisset etiam cassidem Tampierii cristatam, Buquoii absque cristis insignem, ensem Tillii M. et plumbeum globum Octavi, ac fatalis auctorem vulneris; addidit, parcius inferri arma illorum, qui etiamnum superarent. monstravit deinde laudatas effigies Militum pro incolumitate Imperii occumbentium: cum primis Henrici Pappenhemii; cuius facies nobilissimis vulneribus dissculpta, Spectatores et mire affecit, et sacro simul horrore perculit. Item memorabiles ad posteritatem Victorias. Viderunt Pragensem pugnam sanguineis notis expressam. Mons Albanus hastis clypeisque effulget. Stella Vivarii, instar Cometae ferrugineo colore vibrat. Molda densatos evolvit cruento gurgite cadaverum truncos. parte alia Turlacii Baden sis promoventur a Furiis falcati currus: quos inter confertissimum agmen, contusis capitibus suam ferociam resorbet, et terrae affligitur. Hinc Halberstadii caliginosae errant acies: inde Gimbri aspectu certorum Siderum pavefacti: omnium tergis ferrum imminet. Parthenopolis in extremo angulo fumare visa. elucent grandes lacrymae [Reg: lacrimae] per flammam, sed heu! tale bustum non extincturae Quod mirabantur Deae, iam et Nordlingani Praelii facies subibat aspectum. prima omnium Austria notavit addita epigraphe, Sub FERDINANDIS II. et III. vivere et mori putes in metallo milites. cernere erat furentem hostem fuga aversum per dumeta. non nemini Cornu a fronte truncatum. Dum in his divae sunt, et oculorum cupidine pascuntur: repente laxatur adamas, machina panditur alterius Templi. ingens illud, nec mortali canendum. GENIUS ex omnium voto HONOREM aspectabilem hac lyra salutavit.

O! quem te memorem toro
Fulgentem Tyrio, versicoloribus
Effultum radiis Deum
Salve noster HONOR terror inertium,
Virtutis rigidae comes,
Merces militiae non ita siderum


page 455, image: s455

Lucent aurifluae comae
AD Lunae speculum, ut caesaries tua.

Sub ista, ex Curuli Sella se HONOR demisit, et ordine quemque amplexatus. graviore voce, quam ab Invene exspectes, ita inchoavit. Advertunt mo vota vestra. novimus FERDINANDVM non unum. dilecta et verenda Capita. At enim Vos existimem indolem Honoris perspectam habere: qui etiam promonente Roma mea, dubitatis; hucne statim pes inferendus, an prius Virtutis Limen occupandum foret. Si nescitis, a summo Numine conditus sum bene meritis de Republica, in praemium. odi segnes, temulentos, marcidos. detestor rapaces, impuros, crudeles tyrannos. execror [Reg: exsecror] Syllas, Tyberios, Stilicones. Auro vendi non sustineo. emendus si sum, ferro emar, non civili, sed hostili sanguine infecto. CORONAE ROMANAE praesideo, eiusque figuram, quam tu Germania Norimbergae servas, ego ipse descripsi, hisque manibus expolivi, et in id decus erexi Dii perdant illum qui profanis manibus attigerit, aut incestavit it primus. quid enim maius offerre possim titulo Regis Romanorum? Populi qui Regibus aliis ius dixit, Civium, summa libertate pro Patria militantium: Militum, victricibus aquilis lustrantium ultima terrarum spatia: Consulum, quorum dignitate nil potius fuit: Senatus, Toga sua tot provincias involventis. Quam multis blandum videtur otium, dominari subiectis! Ego autem inter ardua et summa pono, moderate exercentem imperia. Non fulgore gemmarum, barbarove tiara tectum Arsacidam suspicio. non moveor satellitum lictorumque turba; non ostro purpuratorum, aut Satraparum sonantibus phaleris. Animus, animus est, quem in quocumque Monarcha desi dero Hic, aut nulla salus. Se prius regat recturus alios legem quum dederit Auctor, pareat sibi dati [Reg: danti] plebs non invita sequetur praeeuntem. talis, qui a se mandata accipit, omnia serenare potest, et uno vultu conponere turbulenta, Palatium, sit Castitatis Sacrarium; et unde edicta manas, sancti Pudoris severa stet Imago. Pietas non


page 456, image: s456

exsulet Aula. ita opes privatae subditorum, vectigalibus fluviis, in OCEANVM RECALIS AERARII currant, ut redundent; aestuque marino divitiarum fluctus, ad littora pauperum revolvantur. odi FISCIlienes cum Traiano meo. laudo inconcussas mentes inter discrimina, in ardore libidinis et vindictae. et huius quidem donum antecellit caetera; tantoque magis decet imperantem, quanto foedius est, irae non iustae succumbere, hostibus domitis nemo quietem speret, nisi et se domuerit. Quid iuvat palmam praefigere Curiae; et animo castra gerere frementia bellicosis affectibus? mirer Ducem, qui foris sceleratas Thebas evertit, peiores patitur intus? non unum Etheoclem Oedipumve caecum, sedet et ipsas fraternas acies. furioso corde fovens. certe securior est triumphus, quem de se ipso statuit Triumphator. qui saepe cogitat, altissimum esse munus Divum. Sceptri sapientem et felicem usum. hunc quisque sibi parit, a Maioribus non accipit, Procul este Diadumeni, Coronam capiti cognatam ex utero iactantes. Reges mei non nascuntur, sed fiunt: aut si nascuntur; tanto et decentius fiunt. Natura personam designat, Virtus huc ducit. ab Honore creatur. Darium equi hinnitus Regem fecit. brutum omen1 Ego facta penso, non omina. magni Heroes quot edunt strenua facinora, tot habent auguria. Adverto si quis Hunniadem imitetur, et militum vulnera obliget; si Alexandrum M. et nec diademati parcat. si qui cum Fabio cunctentur, cum Iulio properent, vigilent cum Camillo, somnient cum Scipione, cum Epaminonda Victorias generent. Dixi, quod res est more meo: neque a Condito hoc Templo, omisi excitare ad alta sollicitantem has fores. Ita a Veteribus bono sure sancitum est. Tu, quite Genium. profiteris Imperii Austriae Patronum; effare nunc, quod animo premis.

Paucis GENIUS: AGERE SE CAUSSAM AUSTRIACI FERDINANDI CAESARIS PRONEPOTIS, FERDINANDI CAESARIS FILII, HISPANIAE REGUM ABNEPOTIS, GENERI, AFFINIS, CONSOBRINI, HUNGARIAE ET BOHEMIAE REGIS, FERDINANDI III.


page 457, image: s457

IUSTI, FELICIS, SAPIENTIS, QUEM VEL NOMINASSE, SIT CAUSSAM VICISSE.

Subrisit HONOR, et clementi obtutu dignatus significavit; quae prolixe et severe disseruisset, ex maiestate debiti Officii dicta acciperet. constare sibi de AVSTRIACORVM VIRTVTE Diis proxima. Tamen ut neminem fugeret; HONOREM meritis, non sanguine niti; noluisse quidquam se de Consuetis Ritibus intervertere Disceret sane Orbis, Archiducum exemplo grassari ad Veram GLORIAM. Hanc Sorore in suam cuius indolis sit, a paucis nosci: a pluribus in Sponsam peti, insciis. eam non e vulgo mollem aliquam Puellam. sed virilis animi Amazonem esse; plusque afferre torvae voluptatis, quam levis gratiae, Vltro quidem se remittere LXIII. LVSTRALIVM ORACVLORVM experimenta: quibus, veluti Lydio lapide, cuiusque Regis Romanorum avitam Virtutem et Stemma probare consuesset [Reg: consuevisset] . GENIUS hic: cum, ut Vngariae quoque ac Bohemiae ad audiendum arrectis concederet; tum, ne optatae occasioni evehendi Virtutem Austriacae Domus defuisse videretur, rogavit HONOREM, ut recitari publicarique sua Oracula iuberet, id factum Orbi salutare fore. QUAM DO EA CVPIDO EST, inquit HONOR, DIGNA FERDINANDIS TVIS; IMPETRASTI. Nume ero, ut dixi. LXIII. sunt, mille et sexcentis abhinc annis, in Augustius Cubile nostrum illata: quodque diverso Metro sensim crescente subnixum. Qui addiderit unum, addetur ei ad ignominiam: etque ademerit, adimetur ei de gloria.

Deinde considentibus Divisin hemicyclo, Ephebi sexaginta tres, qui HONORIS Sellam stipaverant, ea sequenti ordine recitaverunt, GINIO ad singula respondente.

I. GLORIA.

Non solet alto
Stertere Somno.
Sed vigil omni
Excubat hora.


page 458, image: s458

Geni:

Et quidem tot Regna moderantibus AVSTRI ACIS, quam sacras credemus excubias illis constitutas esse? FERDINANDI II. et III: numquam somnum capiunt, nisi curis oppressi Vt Capitolinam post praelia fusus ad Aram Somnia cum Superis miscens indormiit Afer Scipio: nam Virtus et.

II.

Non pigra vallibus
Serpit in infimis:
Sed subit invia
Acroceraunia.

Geni:

MAXIMILIANI I. fastidientis ima Virtus, tantum non egressa videri possit modum; in praeruptis cotibus, in scopulis coelo vicinis habitantis. e quibus, cum corpus iterum intra Tyrolenses valles demisit; animo tamen semper supra montium verticem stetit; despiciens invidiae fortunaeque tempestates, grandinem, tonitrua et nimbos. Sic Iovis armigerae Volver es cava nubila supra etc.

III.

Non salit ad numerum
Admodulante lyra:
Sed graviore pede
Ardua calcat humum.

Geni:

Calcavit CAROLUS v. Orbemque, quem diu manibus gessit, emeritus Imperator, eius voluntaria abdicatione pedibus protrivit. Vtque oculum Dux Scaeva suum laudantibus iram Hostibus etc.

IV.

Non rosas vel irides
Carpit ungue floridas:
Sed comasque Daphnidis,
Herculisque POPVLVM.

Geni:

Quis dubitabit POPULUM CAROLO V deberi? qui sciverit laudatissimum Caelarem, HERCVLIS COLVMNAS superasse, PLUS ULTRA transgressum. Namque etsi Alcides, postquam, etc.


page 459, image: s459

V.

Non mortis timet arcum,
Et fatalia tela:
Sed Morti sine palpo
Dicit. NOX MEA SALVE.

Geni:

Scilicet Mortem timet FERDINANDVS III: qui multo iam tempore inter hostiles globos non gladium tantum, sed et animam in manibus tulit. Impavidus veluti quem vivo flumino Tethys Lavit etc.

VI.

Non Zephyrum, vel auram
Quaerit Ethesiarum [Reg: Etesiarum] :
Sed resonantis Euri
Flabra, tubamque Martis.

Geni:

Summa hyeme [Reg: hieme] , furentibus ventis, rigentibus fluviis, a CAROLO V. Expeditio non una feliciter confecta est. Sic fulva per altas (Nam quid hyems [Reg: hiems] illi?) Geo tuli Bellua saltus Incedit rugitque nives etc.

VII.

Non, ut obtusi Phryges,
Laesa post ictum sapit:
Sed notans arcum cavet,
Antequam telum volet.

Geni:

Hac arte et astu, RUDOLPHUS II. Turcam saepius illusit, Lunaeque SOLIS imminenti thesauro tenebras offudit. Vt si forte tremens nutet caligine Phoebe etc.

VIII.

Non excitat salaces
Flammas Anacreontis:
Sed frigido lavatur
Hebri liquore fontis.

Geni:

Sed cum ALBERTO II. si quid erudite ludendum est, et caste vult ludi. Ludere dixisses strato Pytho nuper agros Leucadiae Phoebum. iuxta Tritonia Virgo Accinuit carmen: Cypris procul etc.


page 460, image: s460

IX.

Non nascitur de palmite,
Madens et uvis turgida:
Sed nascitur de pulvere
MAGNI LABORIS FILIA

Geni:

Tibi igitur, FERDINANDE III. merito Tuo in manus bellatrices convenit GLORIA, sparsa sudore, fusca pulvere seu Olympico, seu Alemannico, Gloria sic fortem gremio suscepit Achillem. Cum Troia fumante redux etc.

X.

Nulla fila, nulla pensa
Pectinatve circinatve:
Sed cruenta Martis arma
Evibratque turbinatque.

Geni:

Ipsae, ipsae Faeminae [Reg: Feminae] in hac DOMO viriles animos sumunt, ISABELLA Coniux FERDINANDI, qui Avus CAROLI V. toties Maurorum contudit rabiem. Credes hoc Posteritas? Parturiens etiam in summis doloribus gemitum suppressit. Sic Alcmena Iova, etc.

XI.

Non Fortunam timet illa levem,
Nec foeda ROTAE basia figit:
Sed per faciem colapho ducto,
Spernitque bonam, ridetque malam.

Geni:

Incussit huic Caeculae colaphum non semel MAXIMILIANVS I. et excussissima quidem manu Brugis in Flandria. FERDINANDVS II. et III. hoc Monstrum paene iugulant, Haud aliter Iunonem olim dedit infermentum Amphitryoniades, quando etc.

XII.

Non sesquipedalibus implet
Verbis facunda Senatum:
Sed sanguine sparsa perorat,
Et ferro verba resolvit.

Geni:

FERDINANDUS Noster III. non


page 461, image: s461

minus credit, armata lingua loquendum esse cum contumacibus. persuaderi efficacius exemplo; Eius opera praevolant tubam: sequuntur verba Victoriam. Sic Anthisiades et qui comitatus etc.

XIII.

Non teneris vehitur columbis
Idalio rapienda curru:
Sed volucres agitat Tonantis
Nube super, rapidumque fulmen.

Geni:

Hic nulla controversia est. AQVILAS habent amantque AUSTRIACI. HIS SUPER ASTRA VOLANT. Quale omen; quando bis septem ex agmine plaudunt. Et clangore vocant etc.

XIV.

Non laeve crystallum Padive
Electra quaerit fixa ripis
Sed ad rubentes caede CANNAS
Scrutatur annulos equestres.

Geni:

Sed et illum Annulum, quo IMPERII ROMANI MAIESTAS despondetur Regibus: qualemque in manu RUDOLPHI HABSPURGICI radiaturum praedixerat Vates. Quale decus sacro Germanus CAROLVS auro etc.

XV.

Non tantum eburnis postibus atrii
Macras Avorum figit Imagines:
Sed ipsa IMAGO nobilior sibi est;
Nec debet ullis Manibus hoc decus.

Geni:

Ex AUSTRIACA Domo oriundus ita quisque vivit, ceu a Maioribus non acceptam, ipse princeps condere Familiam velit, deinde FERDINANDUS III. Augustissimi GENITORIS sui expressam imaginem, non in tabella, sed in pectore gestat. Sic Rex Pellaeus Genitoris bella Philippi Hauserat etc.


page 462, image: s462

XVI.

Non ab impuris suam Procis
Sustinet Zonam resolvier:
Sed nives castique pectoris
Servat illibata lilia.

Geni:

Dicere FRIDERIDUS quidam amabat: Martem turbare pacem; coniugem Martis destruere bellum: odisse se, quidquid Castitatem enervat. Certius haud quidquam iuraret corniger Hammen etc,

XVII.

Non lunas gerit, et decoris
Suras astragalis revincit
Sed multo graditur per hostem
Bellatrix cataphracta ferro.

Geni:

Video, video CAROLUM V. clangente tuba, non sine horrore spectantium, insilire in equum, conceptos ignes naribus efflantem. crepant arma, thorax, hasta, gladius, galea quacumque Caesar hic ruit, late limite hostilis dividitur acies. Ipse supra cadavera fertur, et truncos post terga relinquit. Qualiter it torrens liquido brumalis ab Hebro etc.

XVIII.

Non odorum spirat amomum,
Et Sabaei balsama trunci
Sed fragrat Virtutis odore.
NIL OLERE, HOC EST BENE OLERE,

Geni:

Dixeras olim, MAXIMILIANE I, odisse te olentes Arabiam, qui in Arabia numquam fuissent. Ad quid enim Cilices? quorum omnis gloria Nasus, Tempestatis opes pretiosae et cinnama etc.

XIX.

Non plena gemmis fraena vel ostro
Fucata tractat, qualia Medus
Sed more Thracum gyrat in orbem
Iumenta fulvis absque lupatis.

Geni:

Quid AUSTRIACIS cum phaleris? illorum


page 463, image: s463

Sonipes totus hic Orbis est: hanc belluam aliis fraenis regunt; RUDOLPHUS felicitate, ALBERTUS SAPIENS consilio, CAROLUS victoriis: his omnibus FERDINANDI. Scilicet ut Romam fluxerunt omnia in unam etc.

XX.

Non levis a populo desiderat
Laudibus extolli super aethera
Sed benefactorum conscia,
IPSA SIBI ROMA EST AMPLiSSIMA,

Geni:

Buccina Famae AUSTRIACI opus non habent. canora Virtus, illis ad encomia classicum canit.Namque velut Fabios, non Fama, sed arma trecentos etc.

XXI.

Non Melitenses mulcet in otio
Blanda catellos, aemula Lesbiae
Sed domat armis, Herculis aemula.
Sed domat ipsum. credite Cerberum.

Geni:

Quem Cerberum ? Si anagramma vis, Cerebrum tricipitis Haereseos. Quoties auditus est CAROLUS V suspirans queri. prohiberi se a male feriatis, quo minus hanc Lernam stirpitus exscinderet! Qualiter indignans super aerisono Stymphalo Magna Iovis Soboles etc.

XXII.

Non tecta flavis laqueat corymbis;
Nec cingit hortos viridi cupressu
Sed militares habitat cavernas.
Pyrrho, Camillo, Curiisque notas.

Geni:

Et notas MAXIMILIANO I qui palatiis omnibus praetulit DOMUM aliquam, quam secum more Scytharum, quocumque semper ibat, duxit; PHARETRUM. Aurorae non visa domus formosior Illi Memnonis ad tumulum etc.

XXIII.

Nec agente flammas Sirio poscit
Sibi ventilari molle flabellum.


page 464, image: s464

Sed ut est in armis, ambulans clamat;
Quid agis piger Sol? nondum enim sudo.

Geni:

CAROLI V. Virtus memoriam subit, is Cataphractus, in ardente sabulo Africae, certavit cum iratissimo Sole, et ibi Catone maior in aren a Fortunam provocavit. Vt qui iam Fatis maior etc.

XXIV.

Non emit famam Consulumque fasces;
Nec manus vulgi dantis osculatur:
Sed verecunde Patriae faventis
Annuit votis, et rogata regnat.

Geni:

RUDOLPHI Pietas sancte venerantis REGEM REGUM sub Eucharistico velo, meruit oblato IMPERI O honorari. ab illo tempore stare videbantur Regna, quae in AVSTRIACOS ruissent. At velut Atlanti quamvis impostus Olympus etc.

XXV.

Non iuga Taygeti nemorosa;
Vel Triviae sacra Maenala lustrat:
Sed silvas frondosaque Phlegrae
In pharetras et spicula frangit,

Geni:

MAXIMILIANI I. Venatus, Herculis labores sunt. ursas porrexit certantes Lyaconiae; collocavit apros maiores bestia Meleagri; stravit leonem non unum. Plura nec Eurysteus imperasset [Reg: imperavisset] . Taliter Alcides olim stridente Noverca, Fulmina et arma super, variosque urgente labores, etc.

XXVI.

Non ut Argivum Regina portat
Leda nocturnum decepta Olorem:
Sed Iovi indignans, et cauta stupri
Clamat; exesto pro Cygne nequam,

Geni:

Existimo sic locutam fuisse AUSTRIAM cum Suecus immineret. Vah! Armatum Lenonem CORONAE Alteri desponsae. Sic quoque Penelope deducens pensa etc.


page 465, image: s465

XXVII.

Non lineis implens palimpsestum,
Sumptus avara computat creta:
Sed pulcra [Reg: pulchra] Fastis facta transmittens
Iuxta Sibyllae Carbasum ponit.

Geni:

Communis iste sensus AUSTRIACORUM ARCHIDUCUM Sic se alloquuntur: INDIGETES ANIMOSI, faciamus digna saeculis. mittamus quaerere, quis signaturus sit. Historici si defuerint, in omnium Arborum foliis VERITAS scribet. Altius haud ulli montes etc. Aut velut ingentes Luci, quos plurima, circum, In medioque viret proceri nominis Arbor etc.

XXVIII.

Non in devictos furit, instar ursi,
Immitis, crudelis, atrox, cruenta,
Sed magni flagrans genio leonis,
PARCIT SUBIECTIS, SUBIGIT SUPERBOS.

Geni:

Vive FERDINANDE II. Vive! quis nescit hoc Draculum ad re pertinere? Vive FERDINANDE III. pulcherrimos ex PROGENITORE sensus hausisti. Sic itur ad astra. Vt quondam AEneas atque eius magna Propago etc.

XXIX.

Non ambit saniem Muricis Oebali,
Nec baccis onerat serica vellera:
Sed Bruti chlamydem, Fabricii togam
Seranique Sagum Consulis induis

Geni:

Sed tunicam adamantinam Martis; sed gausape MAXIMILIANI I. Sed Loricam CAROLI V. sed purpuram REGIS ROMANORUM. Vtque olim ante hoc res trepidans Dictator ad Ostrum etc.

XXX.

Non lacertis, ut Milo, solis
Fidit expers ConsilI miles:
Sed futuri provida mente
Temperatas provehit vires.

Geni:

PHILIPPE II. Austriace. Rex Hispaniae, alter


page 466, image: s466

Salomon a plurimis nominate; a tua Maiestate hoc didicit GLORIA, an tu ab illa? Nec Cunctator erat Latiis sapientior Oris etc.

XXXI.

Non coloratum Psittacum linguae
Garrulae, vanis nutrit impensis
Sed Caballum de Martiis unum,
Qui tuba Signum dante. dic it VAH!

Geni:

Et qui ALBERTUM I Equitem portat clamantem IO! Decies hic e Campo victor discessit, auctus cognomine TRIUMPHATORIS. Ceu Leo iam decies nova qui venabula fregit etc.

XXXII.

Non indecora lacryma [Reg: lacrima] madefit,
Cum mille morbis aut malis premitur
Sed pressa in ipsis vinculis barathri
Atheniensis, vel canit vel amat.

Geni:

Nulla umquam vis Fortunae bellive turbo, CAROLO V lacrymas [Reg: lacrimas] aut gemitum expressit. potuit hoc sola Hostis impietas, ad Albim fluvium, in CHRISTUM Cruci affixum saevientis. Qualiter et maesto Iove, fota mirabilis aether Solvitur in pluvias etc.

XXXIII.

Non movet talos, nec Cane iacto
Aleam allatrans ringitur ira
Sea super ripas, ad Rubiconem
Clamat exsultans, ALEA IACTA EST.

Geni:

Iisdem vocibus, eandem aleam iecit MAXIMILIANUS I: cum stimulis equo concitato fossam traiiceret, fusis Gallorum copiis. I felix, Victorque redi etc. Qualiter et primus Caesar etc.

XXXIV.

Non saliaribus modulis iocatur,
Vecta tribus Syris, quatuor liburnis
Sed lituis fremit, clypeisque motis
Nubibus insidens geminat fragores

Geni:

Quis in altissimae Fortunae bonis, moderatior


page 467, image: s467

ALBERTO II.? in acie, hosti formidabilior ALBERTO I ? Vterque summus, sed ad TRES FERDINANDOS Neuter pervenit. Vt nullus magnum Troianus ad Hectora fama Accessit etc.

XXXV.

Non veluti de nube cadens procella
Attonito Subvertit opes Colono
Sed miseris quacumque volat, sonante
Agricolis effundit opes Quadriga

Geni:

Donare tam proprium AUSTRIACIS est; quam lucere Soli. contra negantem hoc Axioma, non est disputandum. Ac veluti quaedam non sunt nisi faustae marinos Sidera scissuris fluctus etc.

XXXVI.

Non tonitru pavet, cum tota manu
Terrificum iacit tela Iupiter
Sed Iove nubilo non est nubila,
Si tonat, exilit [Reg: exsilit] , ridens fulmina,

Geni:

Ante et pone MAXIMILIANUM I; supra, iuxta, circum tonante coelo, innoxia fulmina ceciderunt, ne quidem libantia laurigeros crines. Risissetque Iovem, si forsan. etc.

XXXVII.

Non solet in iugulis ludere Civium;
Nec gladiis oculos IUSTITIAE eruit
Sed metit Otrysiis hostibus incubans,
Stantia Pannonicis colla bipennibus.

Geni:

Non solet in iugulis ludore Civium. inquit. AUSTRIACI, nec hostium, nec reorum. propria illorum Dos CLEMENTIA, contra negantem hanc MAXIMAM, non est disputandum. Mitior haud Cygni cantantis in amne senecta, Tempore quo niveas mulcet Proserpina plumas, Et iam Parca ferit, ripas aggressa Caystri: Gutture tunc tremulo etc.

XXXVIII.

Non in Sidonio recumbit Ostro;
Aut testudineum super grabatum


page 468, image: s468

Sed duro iacet explicata [Reg: exsplicata] saxo,
Cum vult Herculeum videre somnum

Geni:

Nempe ubi somnum captabas MAXIMILIA NE I. intempesta nocte deprehensus a belluis in Flandria? a fulminibus inter scopulos? Vbi? COELO TEGITUR, QVI NON HABET OSTRUM; quo super extendat defessa ingentia membra. Sic ipse accubuit saxo Tirynthius etc.

XXXIX.

Non cerussa faciem colorat,
Aut prostans ad Speculum refingit:
Sed conciso, quibus ardet ore,
Horrendis vulneribus superbit.

Geni:

LEOPOLDUS aliquis, qui AUSTRIACIS INSIGNIBUS colorem infudit; intelliget profundius huius Oraculi sensum. Namque ille, ut Libycus Leo, sanguinis immemor etc.

XL.

Nec in herba sternit corpus marcidum,
Vbi cum ripa altercantur rivuli.
Sed in antro sese expandit proximo,
Vbi Strymon saeva eructat praelia.

Geni:

Illa mapalia ad Nordlingam, illud durum cubile FERDINANDI II I in curru vigilantis, peperere tibi victoriam salutarem, o Germania. Sic quoque Petides in duro ad Pergama saxo Procubuit noctu: donec etc.

XLI.

Nec comas vibrat, neque delicato
Ventilat tinctas Cilicum liquore,
Sed bene impexos dat habere ventis,
E quibus Nautae faciant rudentes.

Geni:

I mollis Aulice, scitare ex RUDOLPHO I, qua de caussa non sustinuerit umquam sibi Caesar iste caesariem crispari. ex MAXIMILIANO I, cur undantes novarum vestium lacinias Aula sua proscripserit. Indutus trabeam, quali succinctus in arma Se vestit Labor etc.


page 469, image: s469

XLII.

Non Andabatas fuscinamque Gracchi
Tentat, vel equos Essedariorum:
Sed vera movet, sed severa bella,
Sed qualia sunt Teutonum cruenta

Geni:

Sed NORDLINGANA; ubi plurima copia mortis vili pretio venditae late campos implevit. ubi stricti mucrones ad iram, non ad saxa exasperati rubuerunt; ubi certatum est pro VITA Imperii Romani. Ac veluti plenas Romano sanguine Cannas Ostendit Poenus: sic versis ordine Fatis ROMANUS NOSTER etc.

XLIII.

Non balneorum solvitur tepore,
Nec nudat artus abluitque Baiis:
Sed membra niuibus infodit; vel alti
Explorat undis Allemanna RHENI.

Geni:

Quasi vero MAXIMILIANUS I. gelidissimorum torrentum surias numquam tranasset, rigentes glacie calcasset armatus, supra instante et mirante Boote. Alter ut AEacides per flammam et frigora etc.

XLIV.

Non ut Agenoris proles abripitur
Per mare Tauricum, ridens et lacrymams [Reg: lacrimans] !
Sed Vanere improba incensos mille Ioves,
Mille Ioves Boves vincat, mille procos.

Geni:

Iam dixi: AVSTRIADVM MEORVM Virtus, tam infracta cautaque est, ut amoribus non nisi dignis implicari se sinat. Nihil abiectius esse voluptate corporis, saepe Busbequio suo dicebat FERDINANDVS I. Quem neque Sirenes Maris, aut Othomannica Pistrix Fallere blanda dolis potuere etc.

XLV.

Non caput aedificat, auisque plumis
Barbaricae galeam aciesque crispat:


page 470, image: s470

Sed sine casside ruit in phalanges.
Cauda nigros cohibet equina crines,

Geni:

Ad vivum hoc expressit MAXIMILIANUS I. Cui lorica tigris, galea vacua ora leonum; Ensis, qualem ingens vagina educit Orion etc.

XLVI.

Non tangit Aras simulans, nec Iovis Saxum
Infamat ulla sceleris Punici fraude:
Sed servat aequum Themidis, nec fidem frangit,
Pacemque bello, et gladiis Iura praeponit.

Geni:

Marmori credebatur incisum, quod semel edixerat ALBERTUS I. Qualia quae Delphis Oracula pandit Apollo etc.

XLVII.

Non icta glande clamat, ah! succumbimus,
Et destinatae mortis accusat globum:
Sed luculentum nacta vulnus, funebres
Grates agendo recta it ad convivium.

Geni:

Addo: nec terrentur quidem curulium machinarum fulminibus AUSTRIACI MEI. testis Ingolstadium. ibi cum exercerentur tonitralia [Reg: tonitrualia] metalla crebro iactu, trepidantibus amicis, solus ipse, intrepidus animi CAROLUS V Confidite, dixit: Imperatorum nemo ictu tormenti periit. Perstitit ut Capaneus Thebis, et fulmina risit, etc.

XLVIII.

Non explicati [Reg: exsplicati] coenat astra Pavonis,
Aut consularis rumpit amphoram Bacchi:
Sed alliatum prandium super stiva,
Mixtamque costam concava manu libat.

Geni:

En luxum RUDOLPHI I. rabioso latrante Sirio, qui provocaverat sitim; in expeditione oblatum aquae haustum respuit hoc dicto: NON MIHI, SED EXERCITUI SITIVI. Sic Cato quondam Excussit latices, suffecitque omnibus unda. etc.


page 471, image: s471

XLIX.

Non molles cathedras furta canentis amat,
Non Helenas inter Briseidesque sedet:
Sed volat excussis pulverulenta comis;
Miles Io! miles, torua puella canit.

Geni:

Hinc CAROLUS V. lascivum militem, ceu timidum, ubi comperit, castris expulit; quemadmodum obesos Epaminondas. Nimirum ut GEDEON libato fonte etc.

L.

Neque sistitur praeda, veluti doloso
Atalanta POMO, per Iuvenem sagacem:
Sed ut Eurus instat Sarmatiaeque turbo,
Resonatque VENI, VIDI, acieque VICI.

Geni:

Iterum redis CAROLE V. Prodest tibi celeritas tua. Venisti, Vidisti, Deus Vicit hostem: Tu modestia Iulium Caesarem.

LI.

Non animi bonis praeponit caduca,
Aut hilaris breves stulte insanit horas:
Sed potiora: magna, aeterna, vera
Gaudia sperat, et Virtuti laborat.

Geni:

Tuam hic ego, vel in tumulo veneror Virtutem, Serenissime LEOPOLDE Archidux, Comes Tyrolis, tu VER e PIUS, tu AEternitatis amator eras. quid aliud Scitum regale tuum et solemne indicabat stellis inscribendum? PIETAS AD OMNIA UTILIS. O verba! o sensum! o mentem! Specta nunc ab astris FERDINANDUM III. quem olim tanto studio complexus Oeniponti, ad altissimas res capessendas movisti, praesagio tuo firmatum, Ratisbonae totius Orbis habenas moliri. Specta et fave Votis Omnium expetito. Vtque per Aegyptum, Nilum exspectante Canopo, Donec in arua fluat: quam primum exaestuat alto Gurgite, et irriguis promittit semina campis; Fit plausus, cava sistra sonant etc.


page 472, image: s472

LII.

Non temerat sacros Vates, nec artem
Spernit Apollinis plectro sonantis:
Sed quia vivida signanda cedro
Patrat, amat novem Deas et ornat.

Geni:

Ingenuas artes quis opulentius fovit RUDOLPHO II ? Quis clementius FERDINANDO II? Quis copiosius LEOPOLDO Pio? Quis doctius tuetur FERDINANDO III? Heliconis uterque vertex AVSTRIACIS debetur: et Musae sibi honori ducunt, si vel in Aulis illorum famulentur. Dignius obsequium non Triton offerat ipsi Neptuno, Nymphaeque suae etc.

LIII.

Nec opacam platanorum subit umbram,
Cereris dum coquit agros Cauis astrum:
Sed in aestu spatiatur; vel ad Oras
Aquilonis, super Vrsam rotat hastas.

Geni:

Alberto I. quondam Orbis simile praeconium accinuit. ferebat ille vultum nullis tempestatibus mutandum. Vt qui sub pedibus calcat, calcat aque ridet Praelia ventorum, buccasque eludit hiantes Altior etc.

LIV.

Non lumina blanda, qualium Venus est auctor,
Et pusio Nequior pharetriger, accendit:
Sed tecta laresque perfidos inimicorum
In pulvere versat, ignibus superiniectis.

Geni:

Friderici III. illa vox est, TUTIUS esse ardere sulphure, quam libidine. Vrit enim: neque sic Nessi exitiale venenum Corporis Herculei fibras populatus et artus etc.

LV.

Non ut Persa suos exornat acinaces
Formosis phaleris et fulgure balthei:
Sed frustrum chalybis contorquet in agmina
Turcae, quale dedit mons, et faber et focus.


page 473, image: s473

Geni:

Scilicet egregie se compsit CAROLUS V. Romam profectus. Audite. Mediolani a Summis etiam Viris nescio quam pompam Tyriasque chlamydes animo praecipientibus, Imperator noster quaerebatur inventus. Sic Campi solo formosus pulvere miles etc.

LVI.

Non digito infringit citharas, quibus usus adulter
Priamides, nullasque pilas exercet in aura:
Sed PILIS ludit. quibus et Pharsalia LUSIT,
Ferreaque exonerat tonitrali [Reg: tonitruali] classica nube.

Geni:

Verbo: qualia hodieque sub FERDINANDIS insonant. Qualia nec primi conspexit Caesaris aetas etc.

LVII.

Non petit veniam, nec oscula donat hosti
Capta, nec timet arma stricta, rogatque vitam;
Sed iacens etiam Tyranno animosa dicit:
I FERI. repeto. FERI impavidam securis.

Geni:

FRIDERICUM aliquem nec calumnia; nec terror deiecit umquam. Cuiuscumque ferro vel convicio querebatur, immotus ad suos, Annescitis, inquiebat, Principes quasi scopum expositos esse ad has sagittas? Vtque leo viles pastorum despicit hastas Securus per tela sui etc.

LVIII.

Non serit scelerum profana germen in Cypro;
Nec fauum, nec apes Amorum, nec rosas quaerit:
Sed novam segetem Virorum ex dente Cadmaeo,
Hostium rapido per agros irrigat tabo.

Geni:

O! quantis negotiis detestatus est otium CAROLUS V. semper aut Sceptrum, aut Ferrum, aut Librum tenebat hic Imperator. Quo vel Cyrrha situ Phoebum, vel culmina Martem Ostendunt Rhodopaea suum etc.

LIX.

Non ebur sectum petit Afri, niueosque dentes
Indici Barri, neque mensas citreas rotundas:


page 474, image: s474

Sed gravem DISCVM iacit, et Massagetae corusca
GESA: procudit gladios et IACVLVM Gelono.

Geni:

MAXIMILIANUS I. cum omnia nova odisset, spirantia vel mollem luxum vel fastum; arma tamen, arma bellica nova et ipse excogitavit, et magnis sumptibus confici iussit. Sic rerum in ventor clypeique Aiacis Ulysses etc.

LX.

Non solet, ut quidam, tantum modo submovere muscas,
Aut cum Thyrsigeris ululantibus ire per tabernas:
Sed Patris Patriaeque suae decus, et FOCOS et ARAS
Defendit, magnamque animam Sitientibus PROPINAT.

Geni:

Quis fortius Carolo V. defendit? quis subditos sanctius amavit: ab illo haec vox accepta est: MALLE SE UNUM CIVEM SERVARE, QUAM MILLE TURCAS PERDERE. Qualiter Hungariae Taurus bellator in arma Mugit, et a tergo positos (ea cura) iuvencos Defendit, tantumque ferox sua vulnera nescit etc.

XLI.

Non tantum canibus, vel maculis gaudet Oreadum,
Quas tendat capreis, aut pavidis stare cuniculis:
Sed vastam et Nemeen evacuat. vel Calydonium
Insectatur aprum, docta truces sternere belluas.

Geni:

Provoco, ut ante monui, ad gesta MAXIMILIANI I. quae quidem de se ipso CAESAR UTRAQUE MANU composuit scripsitque, et posteritati transmisit. Legentium immania ausa, surgunt horrore capilli. Ac veluti magnus Satyri Chironis Alumnus, Nunc tristes catulos informesque impulit ursos etc.

LXII.

Non Cygnaea stagna pervagatur aureis phaselis;
Vt iocetur otiosa, mollis in freto Canopi:


page 475, image: s475

Sed tridente, sed triremibus Thetin quatit profundam;
Verberat marina monstra, ut eiulent, et IMPRECENTUR.

Geni:

Provoco ad alteram nobiliorem Argon FERDINANDI HISPANI; ad classes PHILIPPI II. Priori CHRISTOPHORUS COLUMBUS, audax Iapeti Genus debetur; iste quos non Oceanos tabulis constravit? quem scopulum, quam insulam, quod salum reliquit intactum? Nam neque se Tiphys, neque Vellere dives Iason Acquarit etc.

LXIII. [(transcriber); sic: XLIII]

Non Phrygum pudenda quaerit Orgia nota Pentheo,
Quaeque mater Dindymene vel Mimallon entheat:
Sed severa cum furorem furere vult,pulcre [Reg: pulchre] furit;
Sternit arces delet urbes quae minantur Regibus.

Geni:

Equidem vastationem urbium in summa laude non pono: si tamen necessum sit, super rebelles aratrum aut Vulcanum ducere, accusari non debet vindicta. cuius exempla memoranda, virtute ac felicitate Meorum relicta, non multis ab hinc annis, quis nescit? Nonne Austriacorum est, PARCERE SUBIECTIS ET DEBELLARE SUPERBOS? ut altius dictum. Ite igitur certate Iovi Titania pubes: Sed rapidum fulmen Phlegraeaque fata timete etc. Ac velut Antaeus, etc.

FINIERAT ultimus gaudente GENIO, numquam sibi aquam haesisse, infundendam tot quasi pateris Delphicis, quot Oracula audivisset prolata. Stupebant et DIVAE, tam exacte, tam rigide inquiri in vitas: GLORiAM tantis laboribus omnique discriminum apparatu vallari. et vero trepidantibus gaudiis sentiebant impleri praecordia; quoties GENIUS reponebat ex tempore. Austria nitide defensa tantisque onerata laudibus, non potuit non verecundo rubore suffundi. id quod postea abeuntibus Divis, in via materiam gratiose iocandi praebuit. HONOR arrectis auribus avidissime visus


page 476, image: s476

accipere verba GENII; tamque laeto vultu, ut facile notari posset, faventi fuisse impressa. Denique consurrexit, et stellata caesarie concussa, eum placide intuens: SUBSCRIBIMUS, inquit, LAVDIBVS AVSTRI ACIS. quamquam eas tu vix libasti. nobis hanc messem telinque. digne laudandi AVSTRIACI si sunt; ab HONORE laudandi sunt. Refer ad Imperatorem: illius potentissimam DOMVM staturam, quamdiu hoc TEMPLVM stabit. Refer ad FERDINANDUM III. felices advolaturas Kalendas Ianuarii. agnoscat praesagium. capessat habenas Orbis: intret hoc templum ELECTUS ET CORONATUS REX ROMANORUM. Refer, utrique commune fore. ius fas habeat in nostro Solio praesidere iuri dicundo. aberrare non potest, si paternis vestigiis institerit. Refer ad Septemviros Maturent Electionem FERDINANDI NOSTRI: in eam si pedibus iverint, et nos ituros: omnes rite facturos. Quibus et ego grates habeo sollicitis de conservando Imperio Romano, et purae lucis honestos invergo radios. Refer haec et propera. Velut ab imo flagellatis TEMPLVM quateretur columnis; repente intremuit, et sacer quidam horror pervasit artus. tum insolito fulgore coruscare omnia: tum volui odoratae nubes: tum spargi flores inscripti Nomina REGIS ROMANI: tum lituis barbitisque incendi aer; festoque fremitu acclamari; VIVAT FERDINANDUS III. Vivat! Gesta sunt haec Kalend. Novemb. GENIUS HONOREM magnifice veneratus, tum Sacrario egressus, praeeunte Roma, comitantibus Divis, ad Ianiculum consedit, mox accingendus itineri. Vbi deintegro concussi laetitiis animi, et praeteritis delectabantur, et imminebant futuris. Quam animosum numen HONORIS est! dixit Vngaria; quam grata severaque maiestate temperatum! sapienter praemonuit Roma, non favere nisi dignissimis: nil molle, nil fractum, nil lubricum ex eius ore profluere. omnia in coelesti Iuvene spirant Virum. Commendavit Bohemia honestam faciem DEI, non teneram, sed vivido castoque decore vibrantem. suspexit Germania sacrum iubar, et Templi dignitatem. Austriae


page 477, image: s477

visa omnis mora longior: et verita, ne iustam cupidinem spectandi Regis auguralia Ratisbonae, fraudarent protracta alloquia; properandum tempestive identidem monuit. Quocirca GENIUS ipsa potissimum instigante, Aquilas citavit ad fraena, Romamque demisit. Erat et Tyberis [Reg: Tiberis] facilis insequi abeuntes: sed vetitus mutare cursum, neque Italiam deserere permissus, quod eius opera non desideraretur. ad Augustam Tiberinam Rhenum ac Danubium pro ripis vigilare: eos utique in obsequia redeuntium late restagnaturos. Movetur per inane quadriga. de qua stans GENIUS, vultu ad Romana Moenia converso, huiusmodi Carmen deiecit.

ROMA vale, nostrique memor da thura [Reg: tura] secundo
Intemerata DEO, spicasque incende Sabaeas.
Vestaliter in igne recens et candida mica
Exiliat [Reg: Exsiliat] : vittis ter circum mollibus Aram
Pendentes evincta comas, Verique Sacerdos
Augur eat. tibi se CAESARQUE et CAESARE natus,
Et quas suscipiet Mundi commendat habenas.
Sentiat Is triplicis clementia sidera Mitrae,
VRBANIque Tui Claves gavisus adoret.
Aspice: nunc iterum Supplex Germania palmas
Tendit, opemque petit. dolet ad sua castra redire,
Bellaque iam quarto plus quam crudelia lustro,
Omnia strage rubent, Galeis oppleta sepulcra
Agricolam fraudant, adimuntque cadavera campos.
Arma crepant, quoties glebas invertit; et hastas
Saepius, et caluas timide proscindit aratro.
Sanguine nutritur seges infectura Colonum,
Prae Cadmi spicis et ahena messe timenda.
Vxores hosti pariunt: qui nascitur haeres,
Terret, et infamat cunabula Suecicus Infans,
Vagituque suam iam plectit ad ubera Matrem.
Virginis in faciem rabies petulantior ardet,


page 478, image: s478

Stipaturque nefas quae fastidita, ligatur:
Quae vultu melior; seruit, propriaeque subacta
Supplicium formae patitur. furiosa voluptas
Lascivit poenis, tormentaque reddit amori.
A Venere ad caedes itur. vindemia saevit:
Barbara funereis dapibus convivia fumant,
Vltra damnatas caligatura Mycenas.
Profuerat Diomedis equos immittere pratis
Teutoniae, et Siculi tolerare incendia Tauri.
Da castis precibus, da sternere, ROMA, tyrannos,
Quos iuuat insontum iugulis immergere ferrum;
Et pedibus toties Alemannica subdere colla.
Sat Marti mortique datum; sat tristibus astris.
Sit praeter gladios aliud Ius mitius. illum,
Illum devoveo diris qui tigride petet
Urbicos rumpet veteres fontemque cruoris
Soluet, et excisis lustrabit flumina venis.
Ergo ades alma Remi Soror, exorabile Numen
Et semper placidos poscentibus annue vultus.
Sic Tybris [Reg: Tibris] manetque oleo, lactisque sonoro
Gurgite diffusus, Thuscas ad pocula Nymphas
Invitet, vincatque Tagum praelatus Hydaspi.
Sic septem montes. quos totus suspicit Orbis,
Altius assurgant, ipsique aequentur Olympo.

Talibus GENIUS. simul iaculum, quale dederat Amazon Vngaria, circumligatum apio, libera manu deiecit ad Anienis ripas, ubi Roma abeuntibus bene precata stetit. haec susceptum osculo libavit; et vicissim antiquum Peilum (Annibalis [Reg: Hannibalis] Saguntum oppugnantis iam vulnere clarum) vestitum lauri foliis, ingenti iactu contorsit, cum hac voce: TOLLE SAGITTAM. SAGITTA SALUTIS DOMINI. SAGITTA SALUTIS, CONTRA HOSTES FERDINANDI, Quam ut omen aliquod festivum et bonum


page 479, image: s479

GENIUS in aere complexus, statuit Ratisbonam usque deferre, Regi Romanorum offerendam. Et iam paulatim decrescebat mons Evandrius, subducebatur oculis Tarpeium culmen, Tybris [Reg: Tibris] vix rivulus apparebat. Deseritur Padus et Italia tota. Stringuntur Alpina iuga. Ventum est pridie Nonas Novembreis [Reg: Novembres] ad fluvium Rate bona constratum. Vbi ex Danubio ampullantibus verbis largiter referente, quid interim gestum sit, intelligunt: Vniversam urbem fervere gaudiis, arrectam exspectatione Regis inaugurandi. vota ex sententia fluere. allapsam esse certissimam famam, FERDINANDO III. Romae TEMPLVM HONORIS apertum esse, addidit Rhenus mira, quae vera et testata iuret per severam caniciem [Reg: canitiem] Oceani. et delphina Palaemonis: his primum diebus praetervolasse Falicigerum Senem comite Lemnio hunc ex conflatis in auri massam dignioribus stellis, aureos annos procusurum; spargendos proximis Auguralibus in vulgus Regna FERDINANDI Saturnio metallo firmanda, quadrigam Solis. sibi, secundum Aurorae dulces lacrymas [Reg: lacrimas] , in aperto, vigilanti visam esse, oneratam iam aliquot eius generis et monetae mensibus. haec se hausisse suis glaucis oculis, neque contra mentum oris quidquam effutire. ita ruentem impediant vilissima quaeque claustra et faex pontium, nisi verum ex imo guttur is dolio funditus eructet. Cum tam clamosis vocibus, quasi prae gaudio et cupiditate narrandi insanus Ister horrendum fluctuaret, ac utroque fluminis brachio prehensis cornibus mugiret: Agnoscimus, inquit GENIUS; desine tumoris et spumae. absiste porro fremere more Inachi habemus fidem canis tuis. deinde ad Comites Divas: Attigimus portum: quod SVMMVS MODERATOR bene vortat. secundavere Fata cursum vota superavit eventus Exulta Germania, Austriae gratulare Bohemia, plaudite equestres Vngariae chori. muscosa exornent Nymphae cubilia: ab echo triumphalis ululatus tellus et ripa resultet. Nos ad FERDINANDUM Nostrum imus, et pandimus Venerabilis Arcani delicias.


page 480, image: s480

Dixit, et exsiliens curru comitesque relinquens
Ingenti saltu sese libravit in Aulam.
Quale repentinum (sed laeva parte) Tonantis
E manibus lapsum volat irrevocabile Fulmen.
Quod simul evasit, simul ignea semita lucet,
Et pavidis oculis totum simul ingerit orbem.
Aut qualis mandante Dea, si protulit Iris
E coelo lepidum caput; it velocior Austris.
(Vrget enim Iuno;) nam vix rorantia Phoebo
Nubila contigerit; iam iam suspenditur arcus.

Hic nos quoque suspendimus arcum sagittasque Phoebi; lyras, barbita calamumque substringimus. quae sensa GENIVS cum REGE suo communicarit, quo cultu prosecutus sit; non convenit extra laurum Ianitricem CAESARVM evolui.

Ad Maiestatem Tuam, FERDINANDE Caesar, Romanorum Rex, supplex se Scriptio qualiscumque convertit. Vides, o Delicium Orbis. quam sublimibus curis, Genius Rom. Imperii sibi laborandum putaverit, ut Virtuti Tuae Templum Honoris pateret, et FERDINANDO suo summa dignitas assereretur.

Ingredere o Divum Genus, apertum Sacrarium: et maximarum rerum, quibus implevisti immortalem animum, diuturnis fruere successibus. Non est nostrum, Veritati laudandae verecundiam iniicere. rogamus tamen, ut Tanti Monarchae, quae a bonis Divis accepere bona, etiam aliorum bono vulgari sustineant. Imperent ad imperia nati; ut vitia subditorum taceantur: hoc saltem deprecamur mandatum, quo iubeamur ingrati, Virtutes talium Regum fructu salutaris gloriae defraudare. salutaris, inguam: nam salutes omnium, in sua salute collectas


page 481, image: s481

et illigatas, Tua Maiestas habet. Audiantur populi voces, unum diversumque sonantes Vidimus Austriacum; vidimus Novum Caesarem; vidimus FERDINANDUM III. et manantibus gaudio lacrymis [Reg: lacrimis] vidimus. Miseri;qui in haec ferrea tempora nati summus! felices; qui ad huius Regis obsequia servati! Miseri quas horror Martis, bellorum vastitas, periculorum agmina circumtonant! felices;quos Novi Regis Rom ani permulcet fulgor, solatur aspectus, armis roborata sapientia defendit! dilatus hic aliquantum honor est, ut animorum spes dulcis acueretur;in tempore opportuno collatus, ut confestim, et qui merebatur virtutis fructum, Gloriam; et quem nos gestiebamus carpere spei fructum, Gaudium sentiremus, FERDINANDE: quis impediat torrentem popularium actorum? his unis cede: caetera omnia facilius subiugabis. Vovent et optant Omnes Boni prolixe. quamquam quid vovere amplius possunt, nisi perennitatem? audiverunt electum, vident Coronatum. in se ipsam ex oculata fide retorta laetitiae vis, fit tanto maior, quanto Tui iam certior; praesertim cogitantium, Electionem hanc cum posset et sanguine niti, potissimum fuisse nixam meritis. Electus es.numquid gratias ages Septem viris, quia elegerunt? opinor, agent et illi, quia dignissimum invenerunt felix dies iste, quo summa Gloria cumulatus, omnes Ordines delectas! Augustissimum Genitorem viva Imagine sui; serenissimam Coniugem Romanae Maiestatis consortio; Electores conscientia bene geste rei, subditos omnes spe tanta, quanta ab unoquoque optimo concipi potest. non solum gaudent quia Rex es: sed quia Rex ipsorum es. sperant Tibi Pacem in amplexum occursuram; Te reducturum gaudia luctu


page 482, image: s482

consepulta; Te fulmen in toro collocaturum. cupiunt ab hoc die annos suae vitae numerare, et transigendos aetate Tua definire. Vident omnia tam magna, tamque similia pari magnitudine; ut decus unum alteri praeferre, cum quodque summum sit, nec velint, aut possint. Pius es et fortis Magnanimus; et felix. Iustus: et sapiens Mitis: et hostibus formidabilis. Romani Consules in Campo Martio sua tulere suffragia, atqui universa Germania fuit Tibi Campus Martius: in quo tot suffragia collegisti, quot fixisti vestigia, meditatas laudes non afferimus, repertas delibamus, iuvat unius saltem Praelii meminisse: quod encomium Tuum, sit solatiu [Reg: solatium] nostrum. tametsi novimus armatam virtutem, ipsam sibi pretium esse, verumque decus, quod consequitur, non ad cotem humilium ingeniorum, sed ad victores gladios exacuere. exacuisti Tu FERDINANDE, multo maxime in Nordlingana pugna, aut si hostis fateri mavult, strage hostis ferox, biceps, in ultima desperatione quidvis ausurus, Arrecti animi in utrisque castris, et ad capulum denique devoluta res est. Tuis auspiciis ac voluntate pugnatum. et Manus et Nomen habuere suas vires, statim ad eventum maximi Belli propero. nam et properata Celeritate Te quoque video vicisse; et praeceps gaudium negat intra pectoris ripas ultra cohiberi. sternitur inimica acies, laceroque corpore cruenti collum truncatur exercitus. credam hic hostes Tuos cecidisse, ut milites sub victore; an ut sontes sub Iudice! Ceu posterius maluissent Divi, reas cervices adversa pars praebuit ferientium gladiis, obtrita, disiecta, concisa. stipatae promiscuis funeribus viae longe lateque certatum


page 483, image: s483

immolatumque Iustitiae novum hostiarum genus, ad usque absentiam hostis vivi, et vacuos bellatore campos non prius enses vagina, quam profugos fuga texit, una eademque caligine, noctis et mortis, voluta cadavera tacuere. Sed aperuit post modum exoriens dies militaris operae pretium, et terrorem iustae vindictae. vbi te litui; Te classica cecinere ex campo reversum. Te laureatus Eques, sparsus tabo et superbus horrore, triumphantem salutavit: Tibi clypei plausere militares, et adorantes galeae substravere cristas. pennata Victoria circumvolitavit regale tentorium, usque ad castra prosecuta. Interpretabuntur alii fato fuisse destinatam: at Tibi destinarunt. alii casu: at hostis cecidit, alii fortuna: at Tu nullam agnoscis, quae vota antecedit: quae virtutem sequitur, amas ut famulam. Vicisti igitur; et cum necessarium erat vincere, et tristissimum vinci Vicisti; cum nec fugere nobis profuisset fugatis, nec castra mouere migraturis. vicisti; cum et difficilis alea iaceretur certantibus, et tamen ferrum proritarent adversae tubae. Quid nunc arguet hostis, quo minus ipse superarit? stabat non iniquo loco, impavidus, in inflatus fastis et ira nullus Cometa diro vapore suspensus foedavit aspectum, aut triste rotavit praesagium. nulla desuper rhomphaea flammato tractu attonitos vultus exterruit. sed enim aequitas caussae defuit; sed animi stolide ferocis temeritas adfuit: sed proprium et auctoratum cuique scelus, vindicem mucronem advertit; sed sanguineum Cometen, caedendus quique miles in pectore gestavit; non belli signum, sed tesseram mortis. Cum tu FERDINANDE Noster, Stella salutis exorta Imp. Romano, discussa pavoris maerorisque nebula, recreares afflictos, et ab ancipiti


page 484, image: s484

Marte trepidantes. spectavit eam pugnam, nihil ambige, spectavit ex alto Genius Regni; cuius Maiestatem modo Caesar, renunciatus [Reg: renuntiatus] , et sanctissimis ab omni aevo caerimoniis inauguratus induisti; iam tum vaticinatus, Totius Orbis Depositum Tuae tutelae committendum. Talem esse oportuit? cui haec tam formosa et potens aque Romanis parta GLORIA desponderetur a Romanis dico? sed et Germanis, et quod cognatis titulis innexum est, ab Augustissimis Maioribus tuis accumulata. Vtinam per fata legesque naturae liceret; et reviviscerent Rudolphi, Alberti, Maximiliani, Carolique Tui: non gavisuros existimem, tantum se pro conservando Imperio laborasse; quum videant, cui conservarint? Iterum de nova occasione laetandi loquor, qui de ipsa laetitia debueram, enim vero iam nunc gaudet Rudolphus I. pium se fortemque fuisse; Tibi fuit: Albertus se toties triumphasse, Tibi triumphavit: Maximilianus tot in unam Domum se Regna coniecisse; Tibi coniecit: Carolus eandem tot belli spoliis implevisse, quot Ara Capitolina coruscavit; Tibi implevit. rectius loquar. Te Frater eius FERDINANDUS, (agnoscis ingens Nomen:) Te Augustissimus Genitor tuus FERDINANDUS, (agnoscis non tantum magnum, sedet amabile Nomen:) FERDINANDUM SUUM, (agnoscimus nos saltem Maximum Nomen: scimus enim modestiam Tuam) sese totis impleverunt. Quod si aliqui censeant, de Te nihil scribi posse, quod de Proavis Tuis non sit dictum: fateantur vicissim, nihil de illis scriptum esse, quod de Te non possit dici quod in ipsis fulsit, in Maiestate Tuas resplendet, nomina rituque laudandi, non virtutes laudandorum mutantur Posteris non minus in


page 485, image: s485

exemplum proponeris. Quibus modo monstratis a parentibus; ab iisdem monstrabere nepotibus Et nos, Inquient, spectavimus Auguralia Maximi Regis. sic se ferebat; sic oculos, sic manus, sic ora, omnis multitudo in veras effusa laudes, tunc primum metuit suae vitae fila rescindi; cum deterso squalore, inciperet de integro eius usu delectari flantitus ventis, gelidissimo Decembri, summa hyeme [Reg: hieme] , prae laetitia plures vix sensere frigus, quod omnium calerent affectus. nulla festiva, incendia per urbem, oculorum voluptas excitavit: sed sacer amoris ignis, in animis acclamantium arsit. Nullos Arcus triumphales insana substructio levavit in altum: tam IO Triumphe quisque spectator infremuit; cuius pectus, haud secus ac scenam et Theatrum, Tuis devotum laudibus impleveras. Illum Mensem in Fastos retulere. illum Diem vocabant Almum: illam lucem vere serenissimam neque de vultu vulgarium dumtaxat astrorum; sed de facie mitioris Iovis; sed ex intimis Solis praecordiis credidere decisam. Dicent alii: Haec responsa quondam FERDINANDUS III. dedit Oratoribus. ea de causa venerant,hoc Placito dimisit. stupuere. Legati, cum recesserant. Inter alia et istud Oraculum ab augusto eius ore defluxit. Idem, his modis Romanum Imperium censebat attollendum. Hunc locum strage rebellium nobilitavit: istum, quam late patet, campus sanguine hostili lavit. Populus, quam proceram ibi assurgere vides, ex illo succo nutritas, hos Victoriae ramos protrusit, erunt, qui mitem laudabunt in gremio Facis. largus in omnes, nemini praeter quam scelerato metuendus, quam benignum se exhibuit supplicibus! una eademque manu Phoebi Plectrum, et Iovis Sceptrum gessit.


page 486, image: s486

Quanta vis fortunae ac scientiae capax, ut pulcerrimam [Reg: pulcherrimam] quamque divino ingenio hauserat; ita eruditum Chorum favoribus et exemplis animabat. Dignius hoc, o Caesar, ibit in saecula, et memorabitur venturis, quam si Oceani fines iunxisses pontibus, urbesque imposito nomine condidisses. Ac tametsi Maiores Tuos, vocantibus fatis et meritis, iam astra susceperunt: Te tamen non minus, ut vota Omnium Bonorum coronarunt nondum Electum; ita supra sidera ferunt adhuc mortalem. Immortalem nondum mallent si subtrahendus esses Mortalibus: qui Tuum spiritum hauriunt. Tua vita vivunt, Tuo fruuntur honore. Omnium una vox ac sensus est: ut, quem admodum summa virtute Templum Honoris a Romanis conditum, Rex Romanorum aperuisti; ita Iani Templum, felici manu claudas compositis bellis, quod Sperant: et aeternum vivas in regno, cuius non erit finis; quod Vovent.