ET cui te assimilabimus Mater pulchritudinis? Hortus deliciarum nobis sacratissimus nus uterus, o MARIA! Quia ex eo multiplices gaudiorum flores colligimus. Tu sanctorum areola aromatum, a coelesti consita pigmentario, virtutum omnium speciosis floribus delectabiliter vernas. S. Bern. tom. 1. in deprecatione ad B. Mariam Virg. Vide nunc, o SODALIS MARIANE, quanta pulchritudine praemineat tuus iste FLOS, tuum florem designans prae caeteris floribus. Vide, quantam prae omnibus qui sunt in terra, gratiam obtineat specialem. Nullus praeterea alius flos vel ipso prospectu tantum prae se fert gratiae, quantum hic unus Color, sicut apparet, abiectus est, illis praecipue, qui virtutem flosculi ignorant: sed vim floris agnoscentibus fit etiam ipsius Floris despectio commendabilis, et dilecta. Idem Auctor Operum suorum tom. 2. de Pass. Dom. Curremus itaque, curremus: sed in odore unguentorum tuorum, et Floris tui, o VIRGO! non in nostrorum fiducia meritorum, nec in magnitudine virium nostrarum. Currere nos confidimus, sed in multitudine miserationum tuarum. Curremus pariter, curremus pariter, curremus simul. S. Bern. serm. 21. in Cant.
OLYMPIA sacra in honorem B.MARIAE Virginis instituta, sive Certamen Poeticum tibi damus, Amice Lector, Propositi nostri rationem, et caussas paucis accipe. Aliquam multis ante annis I A C O B U S B A L D E ex Societate nostra, Vernaculum carmen de Laudibus Beatae Virginis composuerat, tunc quidem privato duntaxat affectui indulgens. Quod Monachii primum, sed sine nomine, vulgatum est, Anno XXXVIII. meruitque populari decantatione plausum prius, quam crederet Auctor mereri posse famam. Postea saepius iterato lucem aspexit; novissime, elegantiore forma Anno XLVII Proritari coeperant iam tum aliqui successu suavissimae Cantilenae, ut Romana paraphrasi eam exornare, quisque pro virili sua, in animum inducerent: aemulaturi exemplum ipsius Auctoris, qui in propriis libellis, de Vanitate Mundi, itemque in Agathyrse suo, sive Solatio macilentorum, similem lusum multiplici varietate carminum ludens, sibi ipsi bellum indixerat. Sed potissimum stimulabat Petri Franckii nostri lessus mortualis, itidem primitus germanico versu conscriptus: quem tamen Quatuor viri non multo post Latio donatum, tam divinis extulere modis; ut ex marmore, tabulisue Romae subterraneae effossus videri possit. Quid ergo? dixerat non nemo. Delicias hi morti fecerint, nos de vita, de Matre viventium silebimus? Tanta contentione celebrentur tres Parcae: Domina, per quam iura Leti dissoluta sunt, illaudata permanserit? non ita. ut quid in crustantur sepulchra; et Thronus Dei, Sapientiae sedes negligitur. Cur Epicedia ploremus; cum liceat coelesti Salomonis Epithalamio accinere? Vmbrae, Manes, Charon, tumuli, cineres, urnae, exequiae,
parentalia, Iessi, caeteraeque Funebres pompae, abeste.
Nos citharae, nos vitae vocant, Marianaque Tempe:Agite, MARIAM Deiparam, celebremus. Sie sane. Dictum, decretumque fuit. Continuo non quidem chirothecae, signa duelli, sed tesserae epistolares quaqua versum missae, ad amicum certamen Poetas invitarunt Comparuere. At quoniam ex Olympicorum Pentathlo, sive quintuplici certamine (caestibus, disco, saltu, palaestra, cursu,) ultimum tanquam huic Nationi convenientissimum eligebatur, placuit illud STADIUM MARIANUM appellari, in quo, cursu contenderemus: isque, qui proxime ad metam (Oden Baldaeam,) accessisset, vicisse censeretur, non apio et olea, sed simplici lauro coronandus. Certe idcirco etiam cursum praetulisse visi sumus, quod alias Poetae omnia sua pedibus peragant usque adeo, ut sedentes, exercendo manus, non minus pedes forment. Absque his quippe carmen nullum ambulat. Neque refert, orationem ipsorum ligatam esse, nulla quoque magis effrenis est: saltibus assuevit. libero campo vagatur libentius. Heteroclitum plasma, versus sunt: si Scazontem exceperis (quem tamen nullum in vitavimus,) vincula pro alis habent.Quo arctius astrinxeris, pernicius volant:properant quoque impediti caesuris.
Posse putes illos sicco freta radere passu,Emanaverant concursus nostri meditamenta in Auctoris notitiam. Ille, simul atque intellexit de FLORE suo VERO N I C A agi, approbavit quidem studium; sed, quemadmodum in Imagine praefixa vides, eundem obnoxium certamini Flosculum, ex humilis terrae sinu sublatum, in altissimo Virginei Heliconis vertice collocavit, non sine molestia ac labore decerpendum. sepsit praeterea spinis, vallavit armis, confudit iter omne tribulis, qui per semitas insidiose
sparsi, praeferratas cuspides minantur incautis. Quae concertandi ratio cum nonnullos deterreret;aiebat, obvios in convallibus flores, a quo vis proletario, vel anu quasillaria colligi Hunc vero florem, quippe mysticum, virgineae Matris Symbolum, per discrimina ex sublimi, a sudantibus petendum esse. Vile decus censeri, quod non erexerit praevius horror triviale praeconium, quod nullo steterit apparatu. Si quos in cursu vires destituerent, recreari posse vividi fontis scatebra, quem alatus Monoceros, Mariani Heliconis Pegasus fodisset. Tres robustissimos Davidis viros, alienae sitis levandae gratia, penetrasse in castra hostium, ad cisternam Bethlehem via facta. Faceremus et nos, proprio commodo eandem libaturi aquam; tanto subinde dignius sanctiusque Davidicae stirpis Progeniem Deiparam, Bethlemiumque Infantem Deum laudaturi. Monebat insuper, respiceremus in altero montis iugo stantem Nympham, paratam coronare victores. Num mente excidisset famosus ille Hippomenes? quem Poetae tradiderunt amore captum formosae, cetera crudelis Atalantae, ne mortis quidem proposito metu retardatum fuisse a periculosissimo certaminis genere: quo nimirum superati iam tot proci, ante oculos eius, ex pacto necabantur. At enim Nazarenam Virginem, Shoeneia longe mitiorem, licet aureis deludi pomis non sustineat; (ut quae dolosum, sed multo pulchrius EVAE malum, felicissime olim eluserit) non tamen tremendis legibus pacisci, nec agonalia more Atalantae praegravare. Sertum, quod manu porrigit, ex tolerabili conditione pendere, Sibi quisque dictum putaret, quod ad tubae signum Neptunio iuveni inclamatum fuit.
nunc, nunc incumbere tempus,His monitis confirmatiores, in campum processimus; enim vero praedictas nobis difficultates experti, praesertim murices. Mucronum larentium seges hinc inde iacta, sic caecis scrobibus occultabatur, ut tamen facile plantam incautior cruentandam indueret. ipsa rupes
praerupta, et aliquot locis inaccessa. Terrebamur primo haud aliter, quam Alexandri Magni milites a conspectu Sogdianae petrae. Ad haec, aditum qua per acutos silices dabatur, vepreta, lanceae, et omne telorum genus, in modum sepimenti constipata, prorsus incinxerant. Et petitur cuiquam, dixi. per vestigia vix capreis adeunda tener Flosculus? et placeant haec Olympia statura tanti, cursusque in acclive saxum! Atqui Poetis lessum mortualem plangentibus, ex monte, nisi Fallor, in vallem ac sepulchra, quod pronius, decurrendum fuit: nobis contra ex valle in supinum montem enitendum est. Deinde, quoties de Morte disserere iubemur, nescio, quam facundos ipsa natura nos fecerit; quippe mortales, mortis rei, mortis unco debiti, sicut eiusdem semina in pectore gestamus, ita statim primo vagitu prodimus infantes: viri, cunis in rostra versis, longa oratione, nullo negotio, prosequimur. Verum a laude Virginis, quae protulit vitam, tanquam ignotum germen, invisum munus, neque miseris mortalibus pro dignitate satis aestimandum, tam inopia propriae conscientiae depellit; quam copia alienae gloriae praestinguens, velut noctuas nimius solis fulgor arcet. Talia mecum voluntatem visus est alloqui Christianus Apollo, amoeno vultu renidens, et iaculo versus sinistrum verticem Montis protento: Quid restitas timide? iam decursa foret meta, nisi dubitares, an decurri posset. Ad omnes mihi sermo est: Tu non poteris quod isti, et iste?si Germanus in vitat vernacula sua; Tu, Romane, non poteris praevalere lingua tua. Bibite ex ungula huius Monocerotis, infusus liquor et pedibus alas addet. Nescitis? non festinatione corporis, sed impetu animi, haec viarum spatia transmittuntur. Animi pedes, affectus sunt, his itur in altum. affectibus velocior, Olympionices Marianum stadium absolvet Vicerit, quisquis floren. fortius, virginem castius concupiscet.
Currite qui primus Floren decerpserit, illiAccepimus oraculum: absolvimus encomium: confecimus cursum: decerpsimus florem a Carmine,
quod exiguum esse fatemur, nemini fama quaesita est. Maluimus obsequium debitum probare Virgini, quam indebitam nobis arrogare gloriam.
CUr huius Floris nomine Oden suam Auctor insigniverit, causas exploratas non habemus. coniicere licet. Cantaturus enim B. Virginis laudes. Titulum praefixet, qui has quoque modo, velut omine illecebroso includeret. Quippe flos iste, patrio sermone, Ehrenpreyss dictus, ex nomenclatione sua vernacula (nam si VERONICAM voces, non idem sensus emerget.) sive vocabulum separes, sive iunctim legas; semper honorem. laudemque significat. Sortitum aiunt hoc nominis decus ex praestantia naturae, qua pollet, medicis eventibus conspicuae. Flos autem est ex herbarum ordine, duplicis generis Alterum modice rubens lacteo colore pallescit. Alterius purpura, in fluvedinem vergit. Dotes, inter alias, istae recensentur. Medicatur laesis pulmonibus, obstructo pectori, indurato lieni, quem emollit utilis quoque adversus tussim, catarrhos, ulcera Iuvat asthmaticos, et spirandi difficultatem laxat; quo fine pastores dispuluerant; et cum sale pecori curando adhibe nContra vertiginem praeterea efficax, et cancrum Humores acidos, pingues, spissos in humanis corporibus findit, evehitque Stomachi calorem fovet, flavam bilem castigat, lentum vel crassum sanguinem, liquidiorem, purioremque reddit. Vim memorandi torpentem excitat; utque simulacra clarius promantur, enubilat. Mitigandis calculi doloribus nihil est prasentius. Regem quendam Galliae,
herbae herbae istius usu a lepra fuisse purgatum, scribit Ioach. Camerarius in Herbario Clariss. Viri Andreae Matthioli: ex quo haec sumpsimus. Addit iste: Distillatam in balneo Mariae (ut vocant) exprimere sudorem, pulsoque a praecordiis veneno, pestem domare. Quae singula non est operosum accommodare D. Virgini. etenim sive animi, sive corporis morbi propulsandi sint, quae Salus infirmorum dicatur, scimus. Scivit ille certe, qui his conceptissimis verbis imploravit. Tu, quae genuisti Christum, medicinarum cunctis salutarium largitorem, medere cordis mei vulneribus, Virgo; motusque meos internos ad voluntatem Numinis dirige. Tentationes demitiga, et miserandae animae meae fluctus compone. cor denique meum, angustiis pressum, tuo solatio [Reg: solacio] refice.
[Note: Ex Pietat. Marian. Grac. P. l. n. [Abbr.: ?] 25. et 11. ]
QUid indiserta Psaltria,
Quid, ah, Thalia tentas?
Cantare laudes VIRGINIS
Vix almus audet aether.
Impar reconde barbitum,
Raucumque vespa murmur;
Rumpenda ni testudini
Vis immori Cicada.
Vrget amor celeres animare in carmina nervos.
Magnae canenda Virgini.
Vrget, sed tenuem deducere barbitos odam
Rudis timet Poetria.
Suavius aetheriae vibrent sua plectra Camoenae,
Dignisque certent plausibus:
Nos humili sub valle iuvat condire profundis
Sacrum melos suspiriis.
VIRGO, tuas quoties exarsi pangere laudes!
Respuit at flammas frigida Musa meas.
Innumeras numeris quis tentet claudere Dotes!
Hic etiam Angelicae torpeat artis ebur.
Aurem Magna dabit tenui Regina Camoenae?
Non facit ad tantum carmen agreste Thronum.
At voluisse sat est. nihil ex Helicone sitimus,
Si, de quo cantat Fonte, Poeta bibit.
Ah! cor saepe tuas et alma nostrae
In laudes saliere, VIRGO, chordae!
Non ut Numinis Orpheos canoris
Arte aut voce lacesserent duellis:
Nam Phoebum male provocaret Arcas.
Haec vena caret altiore Musa;
Sed totis animis, tuba relicta,
Versus concinit impares avena.
Ah, quoties volui supplex impellere nostrum
Barbiton in laudes, Diva MARIA, tuas!
Non equidem Amphion Thebis coelestibus ortus:
Vrbs ubi structa Lyra, mystica saxa sonant.
Si licet, et pateris; Dominae famulata paternum
Fatidici feriet Musa Davidis ebur.
Pectore demisso quicunque profundius orat;
Dum penetrat nubes, altius ille canit.
Sed mentis urget impetus,
Amor vetat silere.
Ave canenda millies,
Et saepius MARIA!
Fons o salutis inclyte [Reg: inclute] ,
Compendiumque Nati!
Quam pulcer [Reg: pulcher] est, tam pulcra [Reg: pulchra] tu:
Totoque spirat ore.
Salve ergo, o Virgo, Mater dulcissima salve,
Et blanda votis annue.
Tot tibi sollicitum meditatur pectus honores,
Quot plena fulges gratiis.
Infans Virgineo qui gestiit ubere pasci,
Vlnisque ferri sarcina;
Is tua depingit roseis labra aemula labris.
Nempe uvam ut uva purpurat.
Incipe Musa; imum fidibus depecte susurrum;
Rite canam Dominam pronus in ora meam.
Salve Nympha: Tuo saliant ex ubere Lymphae,
Vnde suos risus Orbis uterque bibit.
Aterno qui FONTE fluit Fons, Ipse Sititor
Gestit materni ducere mella favi.
Lucet ab alterno Genitrix et Filius ore;
Quisquis amas MARIAM pingere, pinge DEUM.
Salve supplice corde FONS SALUTIS,
Nec spernas famulum: MARIA salve:
Ex te tot Charitum fluenta fundis,
Quot vastum fluvios parit Profundum.
Quam Natus tuus est decorus ore,
Tam cultus tuus est decorus ori;
Sol Natus tuus est, es ipsa Luna,
Formosissi mus est, es ipsa forma.
O igitur salve. sacros patiare rogamus,
Libati nostro pronius ore pedes.
Per te, perque tuos obtestor, VIRGO, favores;
Ex qua ceu riguo Gratia fonte salit.
Qui sibi te immenso Genitricem elegit ab aevo,
Ille tuus PULCHER, LACTEUS ille tuus;
Fallor: an ex oculi materni prospicit uva?
Quam similes sunt, hac Mater, et iste Puer-
Natura quidquid Daedala
Digessit arte pulcri [Reg: pulchri] ,
Hymettios per flosculos,
Per Indicos lapillos,
Per clara coeli Sidera,
Et aureos planetas:
Hoc omne cedit VIRGINI:
Pudetque comparari.
Induat in miros se florida pompa decores
Mundi volentis aspici:
Victa tamen, pulchro cum tu iubar exeris ore,
Se forma gaudet despici.
Si quid inaccessis latitat speciosius astris,
Si quid recondit Gratia,
Vna tenes Mater, Natusque remunerat unam,
Totamque donis perfluit.
PRIMA sui quidquid divisit in Orbe VENUSTAS,
Colligit in forma se Decus omne Tua.
Lam nec Erythra micat, nec Chloris floribus halat;
Fulges prae gemmis, VIRCO, fragrasque rosis.
Artificis Summi reliquis se Dextera spargit;
Implevere Tuos Arx Opifexque sinus.
Flectit humo famulae dum casta Modestia frontis;
Reginae supra sidera scandit Apex.
Quovis Pasitheae decoris omnem
Sparsos munere rivulos per Orbem,
Tanquam diluvium MARIA formae,
Immensum mare gratiaeque vincis:
In te nam tuus, o BEATA, Natus
Concludens operum brevem Synopsin,
Et gazae tibi praepotentis assem,
Virtutum quoque contulit medullam.
Naturae gremium toto excutiatur in Orbe:
Effundat cornu Copia plena suum.
Quod viret in pratis: quid quid scintillat in astris,
Aut rubet in conchis, maceret igne liquor:
Sic, ut conflatus gemmam decor omnis in unam
Certa per artificum cola rubosque fluat.
Tota tamen non est unius digna venustas
Pupillae tunicam tingere, Virgo, tuae,
ABRAMUS hanc o viderit,
Et par nepos Abramo:
Qui pro Sorore serviens
Conduplicavit annos:
Voces in has erumperent;
Vah, tetra monstra, formae:
O Sara Spinthurnicium [Reg: Spinturnicium] !
Pitheciumque RACHEL!
Sunt iam vana Deos geniturae somnia matres;
Tu Mater una Numinis.
Illimi superas augusta puerpera partu,
Cunis quod usquam vagiit.
Est minor, ANNA, tuus, minor est post ostia quondam
SARAE iocantis Filius.
Opprobrium formae credat se Iudice RACHEL,
LIAMQUE dicat alteram.
Anna suo quondam matrum faustissima partu,
Infelix dici, Te pariente, potest.
Quaeque parens seri risit cunabula Nati,
Miratur cunas Sara modesta tuas.
Illaque, bis septem quam pastor amaverat annos,
Rustica prae dominae contegit ora genis.
Cynthia sic ignes superat formosa minores,
AEmula fax nitidi nec micat ulla Chori.
Quo plus Emmanuel tener vetusta
Ceu Phoebus Samuele fulsit umbra;
Hoc Annae quoque praestitit MARIA;
Hoc Sara quoque pulchrior MARIA;
Hoc Rachele venustior MARIA.
Hac cum Virgine comparata forma,
Hoc cum sidere comparatus aether
Disparet bona forma, bippit aether.
Quo spacio [Reg: spatio] sese Samuel Christusque relinquunt;
Facta parens utero cesserit Anna tuo.
Virginis audito partu, sua gaudia Sara
Cunasque, et risum rideat ipsa suum.
Vt fuerit Rachel formosa, ac digna, tot annis
A pastore proco multa feren te peri:
Lippa soror tecum collata videbitur esse;
Lippa? sed et lusca, et caeca, myopsque Lia.
[Gap desc: one verse]
IUDITTA non tam fortis est,
Non tam REBECCA prudens,
Nabalis Vxor barbari,
Carae Camoenae mentis,
Placare docta regiam
Sermonibus machoeram,
Delirat hic, evanidis
Cum gentium Sibyllis.
Vincitur ingenio, quae munere provida vicit
Davidis iram vindicis.
Et tu, cui sortes facilis dedit, VRNA iugales.
Vultu Rebecca vinceris.
Hebraea Assyrio celebris Bellona triumpho
Cedit trophaea Virgini.
Succiduae trepidant acies, ubi fulgurat ensis
Divae vibratus dextera.
Quid collata Tibi, potuit sapuisse videri,
Iessaei gladii quae domat ore minas.
Nympha quid, egelida quae flammas prodidit urna
Sponsus ab oblatis cui fuit emptus aquis?
Illa quid, Hebraeis Victrix cantata triumphis,
Messuit Assyrii quae fera colla Ducis?
Linea sunt coepte sine lumine ducta tabellae.
Perfectum VIRGO Numinis extat [Reg: exstat] opus.
Quid cum Virgine comparata stulti
Custos provida, Nabalisque coniux;
Aut felicior urceo iugales
Isaci simul hauriens amores:
Aut huic robore comparata Iudith?
Haec strictum propere recondet ensem:
Spalendoris dabit haut [Reg: haud] Rebecca guttam;
Nomen Nabalis obtinebit illa.
Gratior, et cauta solertior Abigaile,
[Te tamen excepta] femina nulla fuit.
Comptior obsequiis, et honestior ore, Rebecca,
[Te tamen excepta] nulla puella fuit.
At non Iudittae gladium Bethulia iactet,
Quamlibet Assyrii caede superba Ducis.
Quin ultro volet ipsa tuo dare basia ferro,
Et titulo victrix inferiore cani.
Te sensit audax Lucifer,
Rebellis ala Ditis:
Non fabulosi milites,
A seculo Gigantes:
Substructiones improbas,
ALTISSIMO propinquas.
Et contumaces Spiritus
Contrivit una planta.
Disperiit scelerata phalanx monstrum iacet ingens;
Deditque poenas Tartarus.
Festivis iterum colluceat ignibus aether:
Ferale Sidus occidit.
Occidit astriferis quisquis bella, impia bella,
Campis scelestus intulit.
Hoc habet, et Stygio serpens porrectus in antro,
Fastum nocentem despuit,
Quam bellatricis decoret te gloria dextrae,
Monstrat adhuc Stygio bellua mersa lacu.
Illa per aetherias Tempestas horrida sedes,
Accedit titulis Hydra perempta tuis.
Crista iacet tumidis olim radiosa pyropis:
Sub pede victrici sibila colla premis.
VIRGO, nulla Tuis aequant se praelia pugnis,
Ex acie palmam ne feret ulla parem.
Sensit pro HOLOFERNUS Inferorum,
Divinae procus indolisque sensit,
Sensit LUCIFER ille sideratus,
Erronum quoque siderum magister;
Quae sit Virginis arguentis ira:
Quid sit Virginis obterique planta.
Evax! Cerberus hac premente victus,
Hac, hac Tartarus est ligante vinctus.
Sensit Tartareas Holofernes pulsus ad oras:
Cui Numen coelo pellere fastus erat.
Ille Draco, obscuri nebulosus Lucifer Orci
Deque triumphata posteritate ferox:
Sensit virgineae calcatus fulmina plantae;
Illisumque solo est prodigiale caput.
Vipereo fundus cerebro respersus Averni,
Ex illo saniem tempore felque vomit.
Et tu Tyranne Bosphoro [Reg: Bosporo]
Egresse, sterne pontum:
Classem, virosque compara,
Solum, salumque inunda.
Ad Insulas Echinadas,
[Locum memento Fati,]
Ad Insulas Echinadas
Misceberis profundo.
Iam duodena sacros numerant tibi lustra triumphos,
Metitque pax adoreas.
Bellica descripsit Marianos Gloria fastos,
Cani nefastos Turcico.
Ad tua palantes trepidarunt classica lunae,
Fractis pavore cornibus.
Ad tua commotum tumuit mare signa, MARIA,
Thracesque fluctu subruit.
Saucia Threiciae didicerunt cornua Lunae,
A LUNA quid sit nobiliore premi.
Agmina sanguineo rapiuntur barbara fluctu,
Nereus imperiis dum gerit arma tuis.
Nequidquam Getici latrat canis ira: procellis
Pars perit, hostili pars cadit icta manu.
Vectores, Nautaeque salo, tabulaeque rotantur.
Pallas ab irata fortior arce tonat.
Huius Thracia mille luna magnis
Est experta manum corusca velis,
AEtolum mare classibus fatigans.
Intercesserat ut MARIA votis:
Eclipsin fuit, ecce, passa Luna.
Et spes Turcica naufragata ponto;
Est victus Solymus; MARIA VICIT
Tu quoque sensisti celebres ad Echinadas armis,
Quem Selymum Turcam barbara Terra vocat.
Vix Mariana dedit signum tuba: cum mare vastum
Odrysios barathro mersit hiante Duces.
Descendere viri totis cum navibus hausti.
Fragmina disiectae classis arena tulit.
Voluit, et in medio fluctuque aestuque revolvit
Vnda catenatos exululata canes.
[Gap desc: one verse]
Tabo rubebunt vortices,
Nocentiore tabo,
Quam Nessus e praecordiis
Stillarit interemptus.
Centaurus ALIS Nereo
Portaberis Corinthum.
Et Vulnus hoc, et Funus hoc
IAHELIS est ab ictu.
Tristibus irrubuit Neptunus decolor undis,
Luctatus inter funera.
Vindex Bistonio vitam romphaea tyranno
Rimata lato vulnere est.
Saevior instabat tristi Rhamnusia Fato,
Fastumque pressit Sisarae:
Decubuit, putremque animam ructavit in Orcum,
Rumpente frontem malleo.
Longa superfuso nigrescunt littora tabo,
Mergitur alta rubris paene Corinthus aquis.
Inflatis nuper velis ventosior Ais,
Voluitur obscuro gurgite pondus iners.
Non dolet invisis vitam diffundere Fatis:
Tam validis MARIAM viribus esse dolet.
Sic veteri Sisarae clavus fit clava lahelis:
Senserat haec medio Concanus arma freto.
Tantas erubuit videns ruinas,
Et tot funera, Nereusque strages:
Nam fusus cruor hostis, et rubentes
Pulsabant animae natantis Isthmum;
Praefectus quoque Turcicus necatus
Ostendit Sisarae timenda fata;
Quando dirigit arma Christiana
Ad clavum residens Iabel MARIA.
Tunc Naupactaeas pavere Cadavera phocas,
Stagnaque sanguineis intumuere vadis.
Torvus ALIS princeps remumque momordit et hastam
Faucibus, in Stygias praecipitatus aquas.
I nunc, Threiciam praefer Geta Sisara classem:
Christiadum trucibus classica sperne minis.
Si potes, et nostrae clavum contemne Iahelis.
Fortiter impactus malleus huius erat.
Hic illa fortis denique
HEROIS est reperta,
Clamata terris omnibus,
Vix evocanda coelo.
Virgo VIRUM circumdedit,
Virum puella magnum;
Tellure qui stans, unico
Suspendit astra pugno.
Desine sollicita lustrare indagine mundum,
Num fortis usquam femina?
Magna, sed una tamen tibi sistitur HEROINA,
Non metienda Amazoni.
Prodigium matres agnoscite: Virgo Gigantem
Pusilla magnum parturit.
Virgineisque virum Genitrix amplectitur ulnis,
Qui tangit astra vertice.
Institor extremos Sapiens quid curris ad Indos,
In merce ut reduci FEMINA FORTIS eat?
Fortius est aliquid, Fortis quam Virgo? pudici?
Clauditur immensa corporis Orbe Gigas.
In cuius digito Coelumque et Sidera currunt.
Illi pro Stadio Virginis ulna fuit.
Machina cui Mundi vix parvum vasta cubile,
Huic MARIAE Gremium fit Thronus atque Torus.
Fortem quid Salomon requiris ultra
Desperans prope feminam per Orbem?
Haec est fortior omnibus Camillis
Virgo, Thermodoontiisque peltis.
Intra viscera clausit hae Gigantem,
Ipsum corpore condidit Tonantem.
Forti dicere femina reperta,
Rex Eu(re^ka quid ergo magne cessas?
Iam non trans Thulen Mulier Salomonia fortes,
Quaerenda est. Solymas, ecce, stat ante fores.
Si fortes creat et fortis; tulit ista gigantem,
Non nisi divino semine plena parens.
Concepit, circumque dedit [notissima res est
Vatibus] ingentem parva puella virum.
Qui terra ingrediens tanto sublimius inter
Nubila quantumvis condidit alta caput.
Se comat HESTER nobilis,
Se compta moliatur;
Frontique fundos illinat,
Quin regna corpus ornent.
Sit tota demum gemmea,
Sit tot margarita:
Si compares, ut plumbeum
Exploserim metallum.
Purpuret Hestra genas, nitidaque in fronte lituras
Censore vitro corrigat:
Errantes statione comas componat in arcum,
Elenchus aure pendeat.
Ventilet augustos phalerato in corpore census
Persae marita principis.
Non tamen ad solidos facit hoc leve fulgur honores,
Solam decent hi VIRGINEM.
Cepit Achaemenium gemmis oculisque Tyrannum,
Mardochaee tuo compta puella metu.
Sol quoties crispum capitis depexuit aurum,
Pexa tamen crines non satis illa suos!
Cynthia mutato quoties resplenduit astro,
Nec satis Hestera est visa rubere sibi!
Augustae Dominae radius te strinxerit unus;
Mox, Regina, genis tota rubere potes;
Ornet patruus Estherem pyropis.
Et cunctis Garamantidos lapillis.
Et totam Tyron, Estherique totam,
Vt Rex diligat, induat Sabaeam:
Haec sed clarior omnibus pyropis,
Mater purior omnibus specillis.
Vivum prototypon mihi decoris.
Vmbrae vix species videtur Esther.
Assueri coniux pulcherrima prodeat: ulla
Si dubiam litem forma movere potest.
Excolat ergo suos speculoque reciproca vultus
Vrgeat Hestheras multiplicetque novas.
Palla coruscantis motu singultiat auri;
Plurimus in collo luxurietur onyx.
Ah! quid in hac sumptus nutritor perdis Alumna?
Mortua viventi cedit image Deae.
[Gap desc: one verse]
Lucente Sole frigidae
Dudum peristis umbrae.
Cum VERITAS effulserit,
Facessat hinc Figura.
Dicant Mariam Caelites,
Et Siderum choraulae,
Cum dixerint ter omnia,
Dicenda plura restant.
Haec obscura olim veteres lusistis in umbra
Nec umbra plausu finiit.
Iam nova personae facies, sine nube theatrum
Sincera pandit Veritas.
Spectatum satis est; Marianae plaudite scenae
Stellantis aulai Hospites:
Ingeminate choros Genii: reparabilis Echo
Coelo soloque personet.
Scilicet Isaciae fuit haec caliginis umbra,
Atque secuturae tecta favilla Facis.
Flammea nocturni sic laudas atria coeli,
Dum Sol divitias pandat ab axe suas.
Ipse tuam damnas mox Titan pallide flammam,
Virgo Parens roseum cum vibrat ore diem.
Angelicas inter nulla est tam daedala Pennas,
Exprimat ut tanti luminis Ala iubar.
Quantum lamina distat a lupino,
Quam nutrit Tagus, aut propinat Indus:
Tantum codice sanctiore Virgo
Laudatas superat Parens Figuras.
Scribant Sidera Virginis refertas
Laudum carmine lineas, et orbes:
Si scribant sine fine, sique cantent;
Ad centrum, nec ad angulos reducent.
Umbra quid ad Solem? num veri aequabit honorem
Corporis, a madida linea ducta manu?
Provoco vel Superos [vinci mortale fatemur
Ingenium] quotquot fert oneratus Atlas.
Virgineas Dotes posita fraenare [Reg: frenare] columna
Tentent; Huc signo sollicet USQUE dato
PLUS ULTRA inclamem toties. trans, meta MARIAE,
Humanas Gades Angelicasque iacet.
Sertum Puellae Gnosiae [(transcriber); sic: Gnossiae]
Vt verticem coronat!
Bis astra sex hic excubant,
Hic excubare gaudent:
Seu iusseris, seu truseris,
Non dimovebis unguem.
Prius migrabunt aethere,
Quam deserant MARIAM.
Officiosa tibi duodenis astra pyropis
Sacrum serenant verticem.
Sollicita satione haerens vigil excubat ignis,
Nullo movendus turbine.
Et caput hoc, fas est, stellata impune corona
Cingat satelles aetheris.
Fixa prius, liquidos erret vaga stella per orbes,
Quam fronte migret Virginis.
Virgineo Capiti bis seno fulgure serta
Irradiant, flammis ambitiosa novis,
Et quamquam Divae certant allambere crines,
At tamen intacti verticis ardet apex.
Quanta rotat circum famulas reverentia flammas!
Quantus amor Dominae volvit in orbe Faces!
Ignibus ante suis viduus spolietur olympus,
Quam perdat radios ista corona suos.
Bis senae caput hinc et inde fixae
Cingunt lumine blandiente stellae:
Hae, si Marte premat Iovem Typhoeus,
Aut si deserat astra fessus Atlas,
Et coelum ruat, atque fractus Orbis
Secum detrahat ad profunda Solem;
Hae fixae tamen hinc, et inde stellae
Cernent impavido nitore casus.
Stella sacris duodena caput regale coronat
Floribus, et fluxas ambitiosa comas.
Ista ministrantes statio, pia Sidera, flammas
Detinet: hoc acuunt laetius ore iubar.
Vicinos circum videas errare Planetas,
Flagrantes lepidis invidiae maculis.
Non abigant hinc Saturnus, si falce minetur;
Non Mars ense suo, Iuppiter igne suo.
Haec ora, frontem, lumina,
Has areas genarum,
Haec comparata Numinis
Labella bella labris;
Has gratias, hunc aurae
Solem videre formae,
EST SUAVITATUM SUAVITAS;
Quin est Olympus ipse.
Hic iuvat aspectus: sincera hoc gaudia vultu
Librare gaudent sidera
Totque columbino mirantur Virginis ori
Fixisse Numen oscula.
Stillant ambrosio tibi roscida melle labella,
Manusque rorant balsamo;
Ore rosas, oculisque rosas iacis: undique frontem
Verni coronant flosculi.
Aspergunt foliis radiosum luminis imbrem
Sidera, de vultu Virginis ipsa bibunt.
Quid nisi mella fluant illa de fronte, genisque,
Vnde DEUS succum nectaris hausit Apis.
De manibus primae destillant munera myrrhae.
Est collum niveis area scripta rosis.
Balsamei laticem rotis labra bina propinant;
Hic Naris dubites, Auris an esse velis.
Vultus Virginis, est amoenitatis,
Dans spectacula perbeata Circus.
Os, quod Numinis osculis inunctum,
Tinctum, floribus, ebriumque melle:
Quod nectar loquitur, rosasque fundit;
Stellantes oculi, manusque primam
Flentes ubere suavitare myrrham,
Omnis sunt amor, omnis et voluptas.
Quem non detineat tam vultus amabile mulcens!
Languiduli quem non hi feriant oculi!
Sed neque sic languent, ut amoena ferocia desit.
Appresso irritant oscula plena Deo.
Diffundunt digiti myrrham, casiaeque liquorem,
Oblita sunt roseis bina labella favis.
Nescio quo simplex facundia nectare manat.
Certe ea vel miti mitior est oleo.
Statura palmam provocat,
Certant genae columbis.
Fons uberum vel Cyprias
Post se relinquit uvat.
ILLIME VAS te criminis
Non inquinavit error.
Primi parentis toxicum
Tantum medendo nosti [Reg: novisti] .
Diceris aeria, Virgo, magis ardua palma,
Quae verrit aethram frondibus.
Grata tuo Cypri cedit vindemia succo,
Quem sacra fundunt ubera.
Purpureas sine labe genas non turtur abaequas
Decente vultus gratia.
Noxa procul genialis abest: primaeva nocenti
Non laesa virtus toxico est.
Palma ut vicinis caput hospes nubibus infert,
Sic se, VIRGO, tuo vertice tollit honos.
Simplex innocuo residet Tibi Turtur in ore,
Vberibus certet nec Cypris uva tuis.
Lilia cum sociis ludunt in corpore gemmis;
Vincit mens ipsas integritate nives.
Labis pura nites de tot mortalibus una:
Nec macula agnati te premit ulla mali.
Huic Palmae velut eriguntur artus:
Turtur mitibus insidet labellis.
Huic sunt ubera dulciora musto,
Quod praegnante parit Cyprus racemo.
Est gemmis gravis, atque tota gemma.
Est totum decus intus absque noxa.
Est praestans, sine ver me, Fructus Adae.
Est Evae sine vae decora prole.
Ardua, Idumaeis ceu palma assurgit in arvis.
Lacte putes totas turturis esse genas.
Vbera [matris honor] pendentibus aemula botris,
Haut [Reg: Haud] secus ac Cyprii palmitis uva fragrant.
Contra angues saturis vallatam cor hyacinthis
Laedere non poterat virus, Adame, tuum.
Fertur, prima nocens cum carpsit ab arbore malum,
Abstinuisse suas EVA SECUNDA manus.
Dilectus illi candicat,
Candensque purpurascit:
Sed illa dulce nigricat,
Amoena sic videri.
His imbuens coloribus,
His lineis honestans,
Formae suae miraculum
Faciebat. imo FECIT.
Ille tuus, tuus unus Amor candetque, rubetque,
Fuso decorus sanguine.
Tu Sponsa, assiduis veluti tentoria Cedar
Fuscaris icta solibus.
Artifici hoc placuit vultus medicamen Amori:
Cum nigra sis formosior.
Hinc placido ridet facies tranquilla sereno,
Quam nulla nubes asperat.
Sponsi mixta nivi commendat purpura vultum,
Scilicet hoc dederant proelia gesta Decus.
Sponsam fusca quidem facies, sed amabilis ornat,
Laevis in enodi sic nitet umbra cedro.
Cynthius hanc Sponsae coelestis lampade formam
Pinxit; prae reliquis nam placet ille color.
Gratius ex oculi vitro nigredo relucet,
Haec Pupilla suo colligit Astra sinu.
Sponsus Virginis inclitus cruentis,
Plus candens nive, purpurascit armis.
Sponsae ianthina nigricansque forma,
Reginae decus anteit Sabaeae;
Et quae Cepheus aestimavit ora.
Haec est Numinis indoles, et ars est;
Obscuris magis emicare rebus,
Et lucem, simul et locare noctem.
Millibus e multis bicolor DILECTUS, et ostro
Et nivibus certat, sanguine tinctus ebur.
Ipsa tamen fusca est. quali ferrugine ludunt
Caprarum pelles et Cedarena domus.
Nec quia fusca, minus placeat. vaccinia laetam
Sic faciem et dulces miscuerunt violae.
Res loquitur, magis urit enim pretiosa nigredo.
Pallida, DILECTI pallet amore sui.
Rex forte pransus vineae
Vt pergulas obivit;
Quas ordinavit Hesebon
Per collium theatra:
Tunc balsamum, tunc cinnamum
Tunc cortices Cilissi.
Tunc nardus est; et omnium
Effusa viso odorum.
Pampineos inter tumulos Hesebonis in agro,
Ancilla Regi sisteris
Dumque recumbenti vigil adstas, undique nardi
Odora spirant germina.
Sunt tibi frondifluo speciosa cubilia luxu
Suffulta libris cinnami
Largior haut [Reg: haud] aliam Fortunae rivus inaurat,
Manatque dos beatior.
Nympha Palaestinis cum Regi assisteret Hortis,
Fasciculus Nardi, messis odoris erat.
Late Engaddanis severnans aura viretis
Distulit: in totos spiritus ivit agros.
Regius accubuit geniali Sponsus in ostro,
Cinnama fragrantem composuere larem.
Horti deliciis prior est Sponsa omnibus Vna:
Veris in hac Sponsus gaudia cuncta legit.
Haec certans Hesebonis in viretis
Omnes obsequii subire partes,
Vt Regem sibi vindicaret omnem,
Spiravit Cilices odore nimbos,
Nardum, cinnama, balsami medullam,
Ac omnes animas rosariorum.
Ingentem super hoc tenens opum vim,
Orbis possidet utriusque gazas.
Quo trudit pingues Hesebonis villa racemos,
Regia cum sedem figeret Aula iugo;
Obvia forte stetit. mox fundere nardus odores
Spargi Corycio purior aura croco:
Fumare incensis aestiva umbracula libris,
Quantos e sicco cortice volvit Arabs.
Ut taceantur opes, genus innumerabile gazae.
Filia tam magnam nulla Sionis habet.
Argenteae fax Cynthiae,
A Sole nonne lucet?
Fulgoris hic precarii
Cum sat dedit Sorori,
Et illa plenis cornibus
Vlciscitur tenebras;
Tunc frater illi subtrahit
Quadramque Sportulamque.
Arbitrio Phoebi lunat sua cornua Phoebe,
Et iussa rursum contrahit.
Fraternoque soror bene compta superbit in auro,
Genasque pingit aemulas.
Ast ubi subducto latitat sol aureus ore,
Orbata squallet Cynthia:
Donec ad astra redux abstergat nubila Phoebus.
Naevosque Lunae diluat.
Luna quod ambito limbum sibi circinat auro,
Accipit a fratre haec menstrua pensa soror.
Accendit seras aliena lampade bigas,
Fraenaque dat tacitis mutua pauper equis.
Quod si fraternae remorentur pabula flammae,
Cassa auro, plumbilivet in ore notis:
Vlla nec infectos extergit spongia vultus,
Ni purget sordes Fratris in igne suas.
Per menses face singulos Sororem
Phoebus recreat, erogatque certam
Cursu perpere sportulam nitoris:
Nam fons luminis, omnis et nitoris
Sol est undique promus, atque condus.
Si consumpserit hanc Diana lucem;
Caeco sidere pervagatur astra;
Donec lumina Frater ipsa reddat.
Ignes Luna meant inter regina minores
Candida praesigni cornua fronte gerit,
Atqui divitiis alieni clara metalli,
Argentum radit Fratris ab ore suum.
Nam nisi Sol quovis consumptum mense rependat;
Evanescit inops et miseranda soror.
Ille cavas iterum valles implere rogatur.
Tantisper retinet se pudibunda domi.
Aliud MARIA sidus es,
Alius Planeta VIRGO.
Quis vidit in te nubila?
Quis menstruos pavores?
Lunaticas quis vertebras,
Spasmosque febrientes?
Tu LUNA, tu fax, sonticos
Non ferre nata manes.
Altera, flammifero veheris super aethera curru,
Decus, MARIA, siderum.
Aurea tu fulges, vix luna argentea pallet,
Census egena menstrui.
Summaque Nazarei, Tu Virgo, Gloria coeli
Minora vincis sidera.
Tu sine nube dies, Tu sol, sine labe, perenni
Accendis Orbem lumine.
Non ita mendicis Virgo dat fulgura flammis;
Nec defecturis hic pluit imber aquis.
Iugiter ardentis micat illi Copia lucis,
Vena nec emisso siccior igne fluit.
Sideris haec ingens Nazareni gloria; nunquam
Ploret ut extinctum lux viduata iubar.
Formosas quamcunque faces dispenset in Orbem,
Clarior a radiis emicat usque novis.
Vivum non patitur MARIA coelum
Haec symptomata, luminisque cras es.
Loram Delia lucis, atque guttas
A Phoebo capit, et propinat Orbi,
Sed tu Nazarei Planeta coeli,
Iessaeae quoque grande stirpis Astrum,
Effundis, sine diminutione,
Pleno sidere luminis meracum.
Altius o quanto Mariani gloria coeli
Distat ab ancipiti circumeunte globo!
In quem guttatim, paene et iam mortua tantum
Lux numerata cadit, non numerosa fluit.
Tu Decus, et vivi VAS ADMIRABILE, Virgo,
Luminis, occiduas non subitura vices;
Ceu nitidus torrens vibras immane serenum,
Ex radiis solidum facta MARIA mare.
Quot lampades, quot ignei
In te micant pyropi!
Tot solibus circumdata,
Quot fers, Olympe, stellas.
Intus forisque lumen es;
Infra. supraque lumen.
Compone, quot vis, vinceret
Omnes MARIA Soles.
Millenis pareat spaciosus [Reg: spatiosus] solibus aether,
Et luce totus ardeat:
Tu Genitrix tamen una paris, quae concipis una
Omnem Sereni copiam:
Teque suum exoptant distinguere sidera coelum,
Quod Sole praegnans altero est.
Non humiles meditata gradus, sublimia gaudes
Calcare terga Libani.
Sidere milleni soles superantur ab uno,
Inque Die nullum se videt esse Dies.
Vas iubaris, Virgo, lucis supereminet omnes
Divitias, caeli queis [Reg: quibus] nitet Alta Domus.
Reginam illustri Decor undique cingit amictu;
AEterni Solis Regia pectus habet.
Transiit ut Libani calcatas silva myricas,
Sidera sic maius Virgo minora praeis.
Quot Democritus omnibus putavit
Delirans atomos inesse rebus.
EX TOT SOLIBUS ISTA VIRGO CONSTAT.
Haec lucis domus, atque tota lux est;
Haec in cortice millies decora,
Sed Praestantior intus in medulla;
EST VERTEX SACER ELEGANTIARUM,
Excedens Libanum, premens Olympum.
Tot Soles habitant, unoque in pectore fulgent;
Hybla quot et vernans pascit Hymettus apes.
Quot folia in silvis, quot arenae in littore ponti;
Quot trepidant atomi, dum calet alta dies.
Vsque adeo penitus Pulchro interiore recepta,
Formosisque micans tota cupidinibus;
Qua iuga consurgunt Libanitide consita cedro,
Dicetis in suetam saepius isse viam.
O Ter, quaterque dixerim
O centies beatum!
Huic FILIAE qui PRINCIPIS
Meretur esse Sponsus.
Perfusus ille gaudiis,
Medullitusque potus,
Vt piscis innans aequori
Efflabit ore nectar.
En, quanta ingreditur roseis succincta cothurnis
Angusta Regis Filia!
Pronuba festivas agitabunt astra choreas,
Ducente Sponsam Numine.
Barbitos icta sonet, sacrique Hymenaeus ad Agni
Sonet canendus nuptias.
Inde voluptatum mens innater ebria ponto,
Et mille plaudat gaudiis,
O quo Nata gradu procedis Regia! quali
Ponis Virgineos Nympha pudore pedes!
Fortunatus Hymen felicia vincula: quisquis
Se, Sponsa, ingenuo nectit amore tibi.
Ille per Elysios gradietur Candidus Hortos,
Non immitabilibus solvet et ora modis.
Pompa triumphantis quacunque invexerit AGNI,
Ille superfusus melle, sequetur Ovans.
O quam FILIA PRINCIPIS venustos
Molitis pede sanctiore gressus!
Quam felix Hymenaeus instat illi,
Quem sponsum Mariana fecit arrha!
Hic! hic concinet, invidente Musa,
Plaudens carmina, cum sequetur Agnum:
Huic mulso quasi piscis innat abit.
Quam liquido signas pede, Filia Principis, auras!
Vincula quam surae sunt speciosa tuae!
O nimium felix quem Taedae in foedera sumes!
Fortunae censor nesciet esse suae.
Quippe per ignotos saltus deducet ad AGNUM,
Non prius auditi Carminis auctor Hymen.
Hymen, io, delphinas Hymen novus inter Arion,
Laetitiarum immenso obruet Oceano.
Cui Castitatis Lilia
Crevere cordis agro,
Et Virginem desideras,
Vt virgo palma nuptam;
Audi, quid omnes Filiae,
Omnes canant puellae:
Pulcher rimam, Castissimam
Duc protinus MARIAM.
Huc age, virgineis cui pectus Amoribus ardet,
Sponsaque gaudet Virgine:
Accelerato gradum, campis ubi lilia vernant,
Agnique tondent pascua.
Haec formosa tua est, quia non formosior ulla
Caeli subivit Regiam.
Sola inter Solymae comptas celebratur alumnas,
Vnamque monstrat indice.
Delicias thalami castas et gaudia prensas,
Atque in Virgineo pacta marita toro?
Si qua Pudica tuis sit, quaeris, amoribus apta?
Quae libet ex Solymis dicet Alumna choris:
Vna potest istos extinguere [Reg: exstinguere] Virgo calores,
Virgo rosis, prima purior atque nive,
Liligeras inter Princeps candore phalanges;
Virgo, cui similem Terra nec Astra ferunt.
Huc, huc, quos amor integer lacessit,
Rivales properate Castitatis:
Hic iurantibus, asserentibusque
Felicis Solymae simul colonis:
Est bellissima Mater haec amica:
Est dulcedine dulciorque Sponsa:
Ipsa Pallade, pulchriorque Vesta;
Et vestris tamen est parata taedis.
Huc, thalami quem castus odor quem Virginis afflat:
Huc Iuvenis voto velificare tuo.
Vnanimes tacta iurant Solymitides Ara,
Ante piatrices, Numinis instar, aquas.
Sunt, quae, si fallant, optent cultroque feriri
Et laxo; Diris devoveantque caput.
Pulchrior est cunctis Virgo Nazareia Nymphis:
Vox diversa sonat, vox tamen una sonat.
[Gap desc: one verse]
Non absque duces dotibus
Matremque Virginemque,
Fecunditas et castitas
Toro virent eodem.
Flos inde qualis germinat?
Iessaeus en IESUS!
Quid rarius, quid carius
Tulere prisca Tempe?
Quod decus irriguis dat Flora benignior hortis,
Quos septa claudunt frondea:
Hoc tibi Iessaeo totum vernantia Flore
Gratantur incunabula.
Si quid vota valent, si quid suspiria crebras
Luctantur inter lacrymas:
Displiceat Cyprius; placeat, qui pectus honestis
Amor maritat nuptiis.
Sidereos inter Flores pars pulchra videri
Sicupis, en Hortum Florida Virgo dabit.
Flos est illa unus, sed Toti sufficit Horto;
Hoc de Iessaeus FLORE resurgit Odor.
Quod sine si flammis nescit spirare voluptas
Pectoris; his ignes Floribus adde tuos
Num potes ex putri mulsum sperare lacuna?
Argumentosae hic mella legatis Apes.
Paesti florida iam valete prata,
Tu salve Paradise, VIRGO, clause:
In quo prodigium perenne florum,
Iesse stemmata protulere IESUM.
Si certo dare vela vis amori;
Expandas Zephyris sinus honestis,
Et pellentibus ad beata ventis,
Illud dilige, quod probatur astris.
HORTO prima Deus connubia sanxit aperto:
Altera CONCLUSO nobiliora parat,
Nec sterilis Paradisus hic est. produxit IESUM.
Germine Iessaeo suavius esse potest!
Quis prohibebit? ama. dulces ab amore sagitta,
Dulce sub attonito pectore vulnus alunt.
Dum modo quam terris generosum exemit Honestum,
Et Virtus supra Fata levavit, ames.
Quod suadeo, quod occino,
Ne spreveris Sodalis.
Contempseris fors caetera:
Feram, feram, quid ad me?
Hoc unicum, quod suggero,
Sacrum memento sacrum.
Amabis hanc, amabis hanc,
Sodalis! hanc amabis.
O Amor, o animis! stabili sibi lege MARIAM,
Pulchroque iungant foedere.
Foederis est pretium non indotata Virago,
Haeresque scripta siderum.
Iam sponsum invitat vario speciosa colore,
Iam palla gestit indui.
Iam tibi caeruleos expandunt astra tapetes,
Vestemque spondent pronubam.
Felix, qui castos MARIAE transcribit amores.
Dos erit Hesperio non redimenda Tago.
Aurum vile nimis; sunt vilia munera conchae,
Dives Erythraei quam parit unda maris.
Nec Serum pulset vestis tibi cura tabernas:
Intra te, Sponsae [(reading uncertain: unreadable)] adameris, habes.
Affinis coeli si vis ornatibus ire:
Gloria caerulei prima coloris erit.
Ignis quo iaculeris, ac amores,
Sit non altera meta, quam MARIA,
Iam dos est tibi dicta sic annunti,
Non tantum Decies; sed aeviterna.
Te cinget quoque nuptialis auro,
Aut quocunque placet colore vestis.
Coelum suspice, caerulamque Sponsae
Pallam, si sapis, eligas MARIAE.
Ergo ignes, Mariane, tuos impende MARAE.
Hic scopus: huc iaculum cordis et arcus eant.
Fige Deam: totum tibi dotatissima coelum
Offeret, atque alias ignibus icta faces.
Aspice caeruleam vestem, qua incingitur aether.
Ex simili tela conficienda tibi est.
Fucata innocuo candori purpura cedat.
Quos facit Ars, omnes vicerit iste color.
Mirare, quam sit perspicax
In rebus eligendis.
Testantur hoc oracula,
Aggratulante Nato.
Assem, MARIA, nobilem
Hereditavit assem,
Assem profecto divitem,
Mundoque dividundum.
Pars melior voto cessit, quae fama, MARIAE:
Votum beavit Gratia.
Nil laevum fortuna movet, cui fortior almae
Favor MARIAE militat.
In commune bona es, Virgo, facilemque precanti
ARAM SALUTIS exhibes.
Mille favendi artes miseris: tibi nomina mille
Nostrum sonabit barbiton.
Optima Votorum Pars est electa MARIAE,
Quaeque illi nulla vi rapientur Opes.
Ter fortunata replet ille cupidine pectus,
Spernere qui dempta Virgine, regna potest.
Invideam vestro iam non conchilia rori,
Si micet in gemmis Vna MARIA meis.
Quae dulcedo fluit MARIAE de nomine! nectar
Hoc quoties scribit Penna, favumque bibit.
Testis pagina sacrosancta partem
Est, quod legerit optimam MARIA.
Haec est tessera certa, Pars salutis:
Hanc quisquis tenet, obtinet salutem.
Haec cum sit bona Virgo, milliesque
Quod vel Zoilus asserat benigna;
Gestit promere versibus MARIAE
Hinc sacrum mea Musa saepe nomen.
Optima pars cuius votis electa? MARIAE:
Si qua fides verbis, Virgine nate, tuis.
Ex qua est orta salus? Maria. pro cerea flecti
Quam bene conveniens flexile nomen habet!
Quid refert: Mariam cantaveris, anne MARIAM ?
Hoc ego seu longum, seu breve Nomen amo.
Quis mihi det, cunctis inscriptum ut floribus, hortos;
Incisum ramis, impleat omne nemus.
[Gap desc: one verse]
Tecum SIENA Romuli
Laus invidenda regni,
Ignosce, tecum expostulo:
Nimis tenax fuisti.
Vnum dabas pro millibus
Cultoribus MARIAE.
Bernard --- Virum integerrimum,
Nimiumque nominari.
Sollicito quoties TE BERNARDINUS amore
Solers Amator ambiit!
Cor dedit obsequi, postquam dedit omnia sponsae,
Et alter esse desiit.
O tibi non uno foecunda [Reg: fecunda] Siena cliente.
Plures amori consecret.
Quos casta ingenuis lustrent incendia taedis
Magnae dicandos Virgini.
Bernardine, Tui si miles quis germinat alter
Hortus opes; Tuscas quae foret ora Rosas?
Altera Parthenas queae nectit Sena corollas?
Virginis halanti quis ligat orbe caput?
O utinam, Phoebus qua surgit et occidit, unus
Fragraret tali Flore superbus ager!
Auro sive, rosis seu fulgeat Annulus; Arrha est,
Si medio virtus stet tua Gemma loco.
O multus sit in Orbe! multus omni
BERNARDINUS Hetruriae columna;
Qui nervos simul et fibras honori
Intendat, dicet, applicet MARIAE.
Iecit littus in hoc Beatus ille
Quasvis pectoris aestuantis undas.
Atque ornans adamante signa Sponsae,
Iunxit sic adamantinos amores.
Si Bernardino Senis, illustribus orto
Ter centum similes Itala Terra daret:
Quot vireant sertis nostrae Sulamitidos aedes!
Ille suae Sponsae fortis Amator erat.
ILLE SUAM, veluti vitem sibi vinxerat ulmus,
(Annulus est testis pronubus) ILLA SUUM.
Etsi COR pretium viresque Adamantis haberet;
Virgineus totum comminuebat Amor.
Nos vero portus respicit,
Chordas Thalia laxat.
Qui voluis haec, testudinem,
Vis provehi? parabis.
Et lude pernox, perdius,
Nec ante Fata pausa.
Hunc Orpheum, quid haesitas?
Vel Coelites probabunt.
Ultima meta mihi Mariani graminis instat,
Stridente raucum barbito.
Ergo frangatur, poterunt nam fracta sonoris
Servire plectra lusibus.
Hoc cape, cui faciles aptarunt fila camoenae [Reg: camenae] ,
Novisque plaude laudibus.
Plaude: nec Aonio rumpantur pectine fila,
Dum Parca filo parserit.
Iam nostro enervi stridet testudo susurro,
Languescunt anima deficiente fides
Qui cupit in dignas succedere carmine laudes,
Non delassatam verberet ungue lyram.
Quisquis Arionia peperit sibi nomen ab arte,
Ingenium ad numeros convocet omne pios.
Adiungat socios, veluti Philomela, canoros;
Si nescit fidibus: Corde Animoque canat.
Sed tandem citharam, fidesque sistens
Raucae mando silentium Thaliae.
Si praeconia maior urit ultra
Cantandi generosa te cupido;
Intactum cape barbiton: quid haeres?
Aude cum socia cohorte dignas,
Dum spiras, MARIAE sonare laudes.
Pimplaeas [Reg: Pimpleas] que novem valebis unus.
Sed iam lassato resides sub pollice nervi
Destituunt Vatem. finio Musa vale.
Produci cantum plures qui mallet in horas;
Eia, sibi parvo comparet aere chelyn.
Ipse meo pius exemplo praeconia pangat
Virginis, increpitas sollicitetque fides.
Lautitias alii citharae septemplicis optent:
Nil tamen hac una lautius esse reor.
Quod purioris ingenI
Quod mentis eliquatae,
Quod artis est, quod virium
Vocisque, gutturisque;
Impende divae Virgini;
Nil altius canetur.
Fatiscerent Arteriae?
Haec integrabit olim.
Dum tibi vena micat, dum lentis brachia nervis
Robur perennat masculum:
Garrula fila micent, tremulis tua barbita nervis
Cordique chordae consonent.
Vtque fides nimiis tenuatae pulsibus Odam
Cogunt supremam carpere:
Emeritum Virgo lauri donabit honore,
Coelique plaudent Musici.
Ite, salite Cheles, Citharae, Lyra, Barbita, Buxi,
Quidquid et Ismarii ludit in arte chori.
Et fidium, vocumque vibret Symphonia cantum:
Vnanimi resonet Carmine, VIRGO PARENS.
Quid dubitas? tibi vena chelyn, tibi pectora plectrum.
Corque dabit chordas; Mens tua Cantor erit.
Quamvis argutos rumpat contentio nervos.
Plausus erit rupta maior honosque lyrae.
Voces undique convoces ad arma;
Et quoscunque sonos ad arma! ad arma!
Nervis omnibus, omnibusque linguis
Certatim Mariana laus canenda.
Rumpantur licet hoc labore nervi.
Expiret [Reg: Exspiret] quoque pulmo, cor fatiscat:
Non est ulla tamen Phthisis timenda,
Omnia lora manu nervosque intende, Sodalis:
Quaeque tuo pendet taurea fixa toro.
Crede mihi: alternas amat haec quoque DIVA Camoenas.
Fac, Lyra non nunquam; terga subinde sonent.
Senseris ut plectro scapulas reboare cruento,
Et chordas veris ingemuisse modis:
Perfer ad arguti leges praeceptaque Tactus.
Orphea sanguineum praemia digna manent.
[Gap desc: one verse]
Stat ergo rupe firmius,
CANTARE STAT MARIAM.
Succumbat ars, cor excidat:
CANTARE STAT MARIAM.
Alauda rumpat tinnula:
CANTARE STAT MARIAM.
Et vivus hunc et mortuus
Implevero laborem.
Sic animare Lyram Fidicen tentabis: ab imo
Rimatus artem pectore.
Cumque suum roseis Genitrix Aurora diei
Phoebum salutat osculis;
Dic pariter, Salve geminent quoque barbita, salve.
Cum Vesper astra provocat,
His pius obsequiis famulum cor rite dicabis,
Perenne laudis organum.
Carmina quid cessant? non saltu corda moventur!
Non trahitur dulci Noxque Diesque sono?
Exspectant istam iam dudum sidera Musam:
Felix si modulis immoriare tuis.
Sic quondam, Philomela, tuo testudo sepulcro
Serviit o tumuli gloria rara novi!
Cum tibi Fata fides rumpunt et stamina: Verba
Deficientis erunt ultima: MATER AMO.
Haec cum sint ita: perge, lude, canta;
Lydo chromate, Doricoque canta.
Vox frangenda licet sit, atque plectrum.
Pernox, perdius usque, et usque canta.
Dic: Sub praesidium tuum, BEATA,
Et NATI fugio Fave Clienti.
Me totum tibi mancipo per aevum.
Hac stent foedera sanctione sancta.
Ergo age et incurvum (curva est Testudo) frequenti
Noctes atque dies pectine corpus ara.
Dumque crepat dorsi compages sutilis ictu,
Suspira, interdum. Sic citharoedus eris:
Misce etiam gemitus, ut sit Symphonia discors,
Scis, varium melius tinnit in aure melos.
Nate Dea, Genitrixque Dei, sit Musica vobis
Et veteri voto grata, precare mea.
Tuere nos, fortissima
O turrium tuere!
Quamcunque te, seu gemmeam
Eburneamve dicam.
Regum Thronus celsissimus,
SALOMONIS alta Sedes!
Quem possides, mirabimur
Fors nauseare Mundum?
O Te, quam indo miti Turrim solidant adamantes,
Eburque vestit candidum:
Tu male deprenso pateas tutela clienti;
Pulsata pande moenia
Una salus Turri, Turrim te poscimus omnes,
Quos mortis urgent spicula.
Te solium petimus, quod lux pretiosa metalli
Ridente mulcet fulgere.
Si lubet in plures citharam contendere chordas:
Turritum recte Virgo vocatur Ebur
Fundamentum adamas, sunt puri tecta smaragdi;
Aude hospes, castam Caste subito Domum.
An memorem te Virgo Thronum, quem vestiit auro
Rex illae Astriferae fulgidus arce plagae:
O Regum nullis aequanda opulentia votis,
Tam fortunati quem tegit umbra Throni!
Securos tege nos EBURNA TURRIS,
Quam fundant adamantini lapilli;
Quam condunt amethystus, et smaragdi.
Quam qui possidet, implet omne votum.
Succurras Salomonis invidendo
Indorum THRONE fulgurans metallo.
Cui tu certa manes MARIA, iuste
Immundum iubet is valere mundum.
Protege Bellatrix nos, sicut eburnea Turris,
In montem clypeis aedificata tuis.
Fundamenta rigent quadratis aspera gemmis:
Summus chrysolithis grandibus ardet apex.
Tu Solium Regni, fulvo quod purius auro
Stravit Homo Salomon pro SALOMONE DEO.
Et miramur adhuc viles, magalia, nidos,
Quae pueri statuunt, quos fabricantur aves!
Argentei Narcissuli,
Vos aureique pupi!
Vos Feminarum futiles
Vmbratilesque formae!
Procul, procul discedite;
MARIA sola bella;
Vos cera, Larvae, simiae,
Vos umbra, bruma, struma.
O formas hominum informes, sine numine vultus!
O sex Gomorrhae putrida!
Impatiens aevi primos exspirat ad Austros
Caducus oris flosculus.
Diluitur facili mendax aspergine gypsus.
Et vultus in vultu perit:
Vtque levis patitur vitium pictura coloris,
Sic gluten oris diffluit.
Ite hominum formae, pretium queis [Reg: quibus] purpura ponit;
Purpura fucatis assimulata dolis.
Quidquid id est Veris, blandos cuo perdit honores:
Febricula affrictas decutit una rosas.
Fallere picturae fluxo didicere colore,
Histrio gypsatae ludit in ore genae.
Crinibus, ah, quoties atque empto dente superbit,
Prima inter ternas quae putat esse Deas.
Hinc cedas spurium decus venustae,
Prognatum nive, purpuraque formae.
Nam tandem decus exsolescis omne,
Et restant elementa sola, pulvis.
Praesertim procul hinc abite fuci;
Et mendacia fascinantis oris;
Hinc ludibria, splendidaeque larvae
Hinc pompae procul hinc Inanitatis.
Ite coloratae, MENDACIA CRASSA, Puellae:
Carbones picti, tecta sepulchra nive,
Quamvis ungatis faciem rugasque lavetis,
Haeret in attritis splendida vappa genis.
O cinis, o sordes, o frigora! vos qui amaret?
Ignis, Amor: vultus sed mera vester aqua est.
Tot madet ac stillat succis. Quo distat ab illo
Spongia habens nares, os, oculosque duos?
[Gap desc: one verse]
Procul sit omnis Vanitas,
Quae neminem beavit;
Centum strophis, ceu victimis,
Proserpinae litata.
Et cominus, vel eminus
Cupidinem ferentes,
Letho graves non felleo,
Sed melleo sagittae,
Tu cave funesto saltes persona theatro,
Quo ludit orbem VANITAS,
Heu, prima excipitur petulanti fabula risu:
Extrema fert catastrophen.
Vtque animum nocuo Cyprius puer impedit arcu,
Oppone scutum vulneri.
Est, est aspis Amor, niveo qui dente venenum
Instillat atrum pectori.
Ite procul Charites, fallacia nomina; postes
Obsero; formosae vertite terga ferae.
Virgineae volucrum facies, turpissima ventris
Proluvies, oculis vos removete meis.
Abiice tela, Puer, Cypriis armata venenis.
Nobiliore arcu vulnere nostra fluunt:
Non ita venali viles mihi sanguine venae,
Procumbam ut paphiis victima prona sacris
Damno perpete calculo nocentes,
Quas luxus parit, aut figurat umbras.
Tritas vatibus, ebriasque fumo
Detestor quoque vanitatis auras;
Sirenum melos, improbasque nervo
Iactas Cypridis execror [Reg: exsecror ] sagittas;
Quae (pro) vulnera suaviora multis
Inflixere, sed obliganda morte.
Ite hilares nugae, vanique crepundia mundi;
Et praetextati, ludicra pompa, ioci.
Sint procul infames pharetrae: quaeque improbus oliva
Formata ex auro tela Cupido iacit;
Plumbea posco mihi. tegar his licet, instar echini
Hispidus: haec odium fixa movere ferunt.
Caetera, quae intorquet nunquam secura Voluptas,
Tincta venenato spicula melle necant.
Et quas Sorores dicimus
PARCAS, sed unde Pareas?
Ah nemini, dum Mundus est,
(o perfidae) fuistis.
Sinoniae re, nomine,
Fuso, colore fusi,
MARIA vivat! imperet,
Vos ite, et interite.
Fatidicis etiam scribam divortia Divis:
Odi prophana nomina.
Queis [Reg: Quibus] vultus niger est, has tu moribunde caveto,
Haec monstra sunt feralia.
Saepius illa meae tentarunt [Reg: tentaverunt] stamina vitae,
Fallente semper forfice,
Nunc fatuas Divum contemptor rideo leges,
Vallatus aere triplici.
Vos quoque tergeminae, pullata fronte, Sorores:
Quid mihi cum vestra forfice, cumque colu?
Quid vestri rhombi variis et licia silis,
Aurea seu fuerint, aerea sive mihi.
Serius an citius de fusis pensa trahatis,
Rideo, non vestris lusus, ut ante, dolis.
Tela videbatur texi mihi serica vitae;
Cassis Arachnaeae sed fuit illa rotae.
Per alis quoque tu trias nigrarum,
Quae vitam mihi neveras, sororum.
Sed non fida mihi trias, valeto;
Nostrae noxia cede Parca vitae.
Nobis perfida fila, dum trahebas,
Texebas laqueos, dolosque nobis.
E vili, tenuique nostra filo
Vltra pendeat an caduca vita?
Vos quoque detestor, tetricae, tria Funera, Larvae,
Dicta per antiphrasin parcere PARCA triplex.
Nimirum ut vulgo Textrix bona femina rara est;
Sic quae nent vitae stamina, quaeque secant.
Vadite lucifugae, vertatur in ora sororum
Atropos et digitos amputet ipsa suos:
Abstineat nostris. Vetula pendebit ab una
Sors mea, ut a fragili rustica lana colu!
Hoc ergo spes meas sinu,
Hoc abdidique vota.
Queis [Reg: Quibus] tutiora moenibus
Scrutentur, aut Asylo?
Testantur hoc et praedicant,
VIRGO, tui Sodales,
Cum mortis hora venerit,
Da clausulam beatam,
O quae deducis meliori saecula fato.
AEvumque condis aureum,
Quot mihi praecipitans soles numeraverit aetas,
Albi fluant hac auspice.
Denique cum sistar fatalis meta sagittae,
Mortisque ducar victima;
Auxilio me, Diva potens, anima luctantem,
Dextramque dextrae commoda.
Tu mea spes; VIRGO; noster tibi spiritus halas:
Cessat ad imperium vena. micatque, tuum.
Norunt Parthenii, Matris pia Cura Clientes,
Quid sit Virgineo vota locare sinu.
Mors ubi vicina mihi lumina sepserit umbra,
Virgo Parens oculis Lux oriare meis.
Tristiore o Phariis horret caligo Tenebris,
Hanc mihi sub noctem Luna MARIA nites.
Hine totus tibi do, MARIA, totam,
Quam spiravero, tempus omne, vitam:
Nam quod mille tui probant SODALES,
In te qui sedet, in vado recumbit.
Cum Mars ultimus, ultimumque mortis:
Bellum me premet, adiuva iacentem,
Vires exere [Reg: exsere] tunc, repelle noctem:
Certamen petit istud, hoc iuvamen.
In te spes omnis, melior Patrona, recumbit;
Lux misero restat quantulacunque mihi!
Accipe iurati lustralia vota Clientis:
Rem prope confectam, qui tibi fidit, habet.
Accipe, et extingui [Reg: exstingui] metuentem Lampada vitae,
O prae Vestali sedula Virgo fove.
Tu venis oleum irrora: tu suffice flammam:
Tu scelerum et. noctis nubila pelle meae.
[Gap desc: one verse]
Cum lectus uret, ultimus
Cum morbus ingravescet.
O nulla praesto, nulla sit
De tristibus Deabus:
Tu iura vitae tempera.
Colique fila tracta
Vel proroga, vel abroga
Vtrinque sum paratas.
Pallida cum tristis me cingunt agmina lethi.
Dolorque pectus obsidet:
Non statione animus, non vi praecordia cedant,
Parcis licet tingentibus;
Sed mihi si fato stamen rumpente cadendum est,
DIVAE cadam stipendiis.
Vnius imperio moriar, vivamque MARIAE.
Sit una Fatorum arbiter.
Cum defecti oculi multa iam morte natabunt.
Claudetur digitis palpebra, VIRGO, Tuis.
Dextra profana meos, nolo, mihi tangat ocellos,
Praefica nec nostro garriat ulla toro.
Letifer extremas ubi sudor torserit undas;
Ah, mihi sisisto Navita, VIRGO, Salo
Nec refert, moriens remis divellar, an aura.
Navita si fueris, nulla procella nocet.
Quare cum gravis, ultimusque morbus
Vrgebit, neque vena iam micabit:
Tunc scindat mea fila Parca nulla,
Mergat funere Parca nulla, nulla.
Sed mitis tua, nobilisque dextra
(Cum sententia certa mortis instat)
Haec, haec dextera fila nostra volvet.
Cum sis Anchora mortis, atque vitae.
ESTO RATUM FIXUMQVE: simul me Fata citabunt;
(Quod facile ex morbo praeveniente sciam)
Nunquam atras dignabor anus in vota vocare;
Putria ne subito turbine pensa rotent.
Tu potius medicante manu, mitissima Virgo,
(Quandoquidem fractis admonet Hora rotis)
Vel rumpenda tene; vel iam marcentia fila
Effice, si mavis, ingeniosa seca.
Accensus est cum cereus
Manu tenendus aegra:
Lethoque nabunt lumina,
Artus gelu rigebunt;
Et ossa magno concident
Fragore; cor dehiscet:
Migrabimus, manebimus.
Quod iusseris, placebit,
Cum mea flebilibus mors lumina funerat umbris,
Et taeda flammat cerea.
Squallida cum tristi rorant aspergine membra,
Et horror ossa concutit:
Auspiciis Regina tuis mihi restitues rem.
Quam mortis agmen perculit.
Sic cecidisse iuvat, nec sic cecidisse nocebit,
Si casu in ipso sublevas.
Cum discessuro funestam nigra praeibit
Lampada Cupressus Stella MARIA fave.
Ossea texta sonant; vox naufraga morte dehiscit;
Adsis o famulo, Tu Cynosura, tuo.
Non cupio mollis Leti super aequore ferri:
Provoco nec vestras, horrida Fata, minas.
Solvimus. hanc animam venti quocunque ferendam
Accipite. at Virgo flecte Patrona ratem.
Cum iam cereus, Hesperusque vita.
Fulgebit prope mortuis ocellis:
Cum sudor quoque frigidus per artus
Arescentibus ossibus meabit:
Tunc mitis tua, nobilisque dextra,
O VIRGO, morientium levamen!
Nostram dirigar ista dextra vitam;
Cum sis Anchora mortis atque vitae.
Cum tenebrae serpent obtusa in lumina frontis;
Et tantum in manibus funebre lumen erit;
Indicioque necis propiore, trementia sudor
Letifer admixto perfluet ossa gelu:
Fila seca parcente manu, blandissima Virgo,
Ceu venam tentes pollice, quale micet.
Manibus, heu vereor, nigris ne Fabula fiam;
Vltima si vitae scena pudenda meae est.
Cum quinque sensus fugerint,
Praesensque turba dicet:
Obivit hic, abivit hinc,
Ponendus in sepulcro.
Tu Virgo dulcis Virginum.
Vitae necisque Praeses:
Impelle me, vel sustine:
Sic stabo, vel iacebo.
Ut mors luxato quina ostia corpore elusit,
Moestum gemunt consortia:
Pertentantque fibras, tenuis num forte resultet
Scintilla vitae nuntia:
Cumque nihil vitale micat, fit luctus, et omni,
Heu vixit! ore personant:
Sic vixisse iuvat; nec sic cecidisse dolendum est,
Quisquis MARIAE vixerit.
Provehor immitis iam frigida sarcina Cymbae
Aspergit fictas forte sodalis aquas,
Vtque emigrantem propellat flatus amicum.
Suspirat, tacitos splene coquente iocos,
Quo feror? incertae nisi Dux es, Virgo, Carinae;
Alto Cocytus gurgite certus hiat.
Pande Sinum VIRGO. mihi Tu Ratis, Anchora, Remus.
Tu Zephyrus, Malus, Lintea, Portus eris.
Cum sensus fluet omnis absque sensu,
Et praesens hominum corona dicet;
Vixit: spiritus, atque vita cessit.
Venae: stant, hiat os, rigetque: vixit.
Tunc mitis tua, nobilisque dextra,
O Mater, mea. vita, Fonsque vitae!
Nostram dirigat illa dextra mortem;;
Cum sis Anchora mortis, atque vitae.
Sic ubi mens in se stupidis iam sensibus orba
Cesserit; ut capta miles in urbe solet.
Mussabuntque aliqui: migrat, illuctatur agoni.
Frigidus in toto corpore sanguis hebet.
Fila seca languente manu, Dulcissima Virgo;
Vt quae dissimulet scindere, quando ferit.
Ah; precor, ah tota te protinus utere Mater.
Actum est; ni tota protinus usa iuves.
[Gap desc: short poem]
[Gap desc: short poem]
Quis fecit hoc Odarium
Anacreontis Heres?
Fortasse noctes humidas
Lassavit inter Odas.
Non dicit urbem, compita,
Non nominat plateas.
Nunc dulce pausat, unica
Absorptus in MARIA.
Sed quis Apollinea cecinit testudine vates?
Sit fas, Poetam noscere.
An novus hic inter nocturnas Orpheus, umbra
Saltante lusit Cynthia?
Lusit, et illisit resonanti barbita saxo;
Tu signa quaere vulneris.
Iam lyra nulla placet, nec chordi est corda: nec auri
Placet sonora Vanitas,
Forte rogas, castae biberint quo fonte Camoenae?
Quisue Poeta. istas temperet ungue fides?
Olim cum suda saltabant sidera nocte,
Adiunxit modulos Orpheus ille suos.
Nunc piget; et veterem citharam pertaesus et Artem,
Exanimem gaudet dissiluisse Lyram.
Cur non Musa tacet Citharae post funera fractae?
Ad numeros Vatem fructa renat a vocant,
Cuius panxerit hos Thalia versus,
Si sit quaerere culpa nulla, quaeris?
Forsan saepius is, favente Luna,
Parnassum celebravit in plateis.
Sed non dicit, ubi: tacere gaudet,
Et fractum numerare frustra plectrum,
Nec posthac Heliconis arma tanti
Vates fecerit. Haec sit ergo Pausa,
Ille quis hanc cecinit (liceat scitarier) Oden?
Qualis enim Vates, ater an albus erat?
Nempe olim noctu cithara iuvenile vagatus,
Detinuit cursus, Cynthia, saepe tuos.
Vrbs quoque, Sed praestat sociosque locumque silere.
Dissiluit veteris machina vana Lyrae.
Iamque magis Testudo placet, quae repit in horto:
Quam quae molle sonans vellicat auriculam,
Ad maiorem DEI DEIPARAEque gloriam.