[Gap desc: 3 pages]
[Gap desc: 4 pages]
CANTAMUS OSSA. Deditum
Ventri genus, recede.
MENS ALTA, Tu, quae Corporis
Trangressa vilitatem,
Prae ceteris, es Carcerem
Sortita mitiorem;
Agnosce Summi Iudicis
Sententiam: Pepercit.
IPSIUS AUCTORIS PARAPHRASES QUATUOR.
[Gap desc: 4 verses]
TOt impedita vinculis,
Quot membra sunt et artus;
Cur nauticis rudentibus
Vis insuper ligari?
Corpus, quod hospes incolis;
Testa lutoque factum:
Iam Furis est et gastulum:
Quid quaeris et Latronis?
[Gap desc: 4 verses]
IS, qui prior Tyrinthio,
Coelum tulisse fertur;
Gaudebat ATLAS sarcina
Premente liberatur.
Cur Mula clitellaria,
Cur Mulio levari
Recusat, et maioribus
Saccis petit gravari?
[Gap desc: 4 verses]
NE fido LUNAE. quisquis es,
Cum plena fratre turget.
Habet suos, nil ambige,
Naevos, suosque maneis [Reg: manes] .
Expende curas PINGUIUM,
Et sonticos labores:
Disces profundis Ventribus
Non invidere poenam.
[Gap desc: 4 verses]
DIc: ANIMA cuius est adeps.
Quam vivit ille vitam!
Qui totus est tomaculum,
Quam vivit ille vitam?
Qui non habet spiraculum,
Quam vivit ille vitam?
NOLIM VEL AEGER VIVERE,
QUAM VIVII ILLE VITAM?
[Gap desc: 4 verses]
AUdis? ut in suspiria
Tardata flabra pulset!
Anhelat instar bubali
Reciprocantis auram.
Credas equorum pulverem
Olympicum bibisse;
Aut concitatis essedis
Primum subisse metam.
[Gap desc: 4 verses]
SEd nempe gratis falleris:
Vix movit e cubili.
Primis hiulcos messibus
Torrente Sole campos;
Si tertium vestigium
Asturco pansa torsit;
Iam totus est axungia.
Et colliquescit aestu.
[Gap desc: 4 verses]
FIt ergo longa fabula,
Mimique sanna vulgi.
Quacunque molem poplitum
Attollit in volumen;
Concussa, more Stentoris,
Clamare TERRA possit:
Tanto Parentem pondere
ANTAEUS iste calcat!
[Gap desc: 4 verses]
VULTUS TUMENS ROTUNDIS,
AN VULTUS EST, AN ULCUS?
Qui follibus praegnantior
Tubam sonorus inflat.
Vt nescias. an AEoli
Sit natus in Caverna:
Dum plenus Austris, unica
Videtur esse struma.
[Gap desc: 4 verses]
TAlem nec ulla tempora
Solantur, aut Planetae.
HYEMS [Reg: HIEMS] et AESTAS displicent;
Et MAIUS et NOVEMBER.
Quas imprecatur PISCIBUS
AQUARIOQUE Diras!
Latrante torvum SIRIO,
Fustem Cani minatur.
[Gap desc: 4 verses]
ARENA crescit interim:
Et obstruit meatus,
Saevit tyrannis aspera
Tortoris inquilini.
Coactus intra viscera
Parvum pati lapillum;
Vae grande SAXVM Sisyphi
Tergo rotare malit.
[Gap desc: 4 verses]
ACcedit horror funebris,
Lethaea vis Catarrhis
Vespillo dormientium,
LETHARGUS obstinatus:
Et naufragos, in littore,
Qui mergit albus Hydrops,
Stillae tremendo frigidae
Stupore sideratos.
[Gap desc: 4 verses]
OMitto serram Bacchicam.
Et murices acutos:
Quibus repelli nescia
Pedes fodit PODAGRA.
O tristis uxor coniugis
O Sacra Xanth tis-ippe.
Te distraho: sed distrahis
Et tu tuum Maritum.
[Gap desc: 4 verses]
AT non et illis impluit
Haec ILIAS malorum:
Queis [Reg: Quibus] absque limo sordido,
Glebaque verminosa,
Intaminata firmius
Compegit ossa TITAN;
Et vertebras Saturnio
Formavit ex metallo.
[Gap desc: 4 verses]
SENSUS acutis excubant
Ad tale Corpus armis,
Vigent manus Prometheos,
Sanctum ferentis ignem.
Sanguis serenus scinditur
A seditate tabi;
Micantque venae castius
Sinceriore metro.
[Gap desc: 4 verses]
HInc vita vere vivida,
Iubarque temperatum:
Et bullientis lucidum
Sacrarium caloris.
Raro caput circumtonat
Tumultuosa nubes:
Quae membra sternat saucia
Vaporibus caducis.
[Gap desc: 4 verses]
AH novimus (Dolor sine,
Et deme frena linguae;)
VIRUM DISERTUM novimus,
(Nunc dormit in sepulcro)
De cuius alto vertice
Parnasio que colle,
HASTATA forsan altera
Potuit salire PALLAS.
[Gap desc: 4 verses]
HIc corporis, non Ingeni,
Quod pinguioris esset;
Praesagus ipse fulminis,
Ferale quod pavebat:
Sui cerebri perditam
Confessus officinam,
HEU, saepe dixit, SENTIO,
QUOS SENTIO CYCLOPAS!
[Gap desc: 4 verses]
VAtes fuit vel Delphicis
Oraculis verendus.
Qua nocte, nullus argurum
Praesensit ominantum.
Cadente stilla percitus,
Vita repente cessit:
Quam plurimi vel Attico
Redemerant Talento.
[Gap desc: 4 verses]
SED PARCA NESCIT NUNDINAS,
NEC FILA VENDIT VLLA.
Vir dignus annis aureis,
Ex ferreis abivit.
Nos lacrumis rotantibus
Dum spargimus cupressum;
Clamamus, o Cyclops, Cyclops:
Quem dire sustulisti!
[Gap desc: 4 verses]
QUisquis redundat phlegmate,
Hic dives est malorum,
Assem paternum dividat
Herede nominato;
Septemque Testes convocet;
Addatque Codicillos:
Et Liberis, et Coniugi
Suprema verba dicat.
[Gap desc: 4 verses]
PRaedico: vota contrahat
Cervina: vix senescet.
Emat pheretrum [Reg: feretrum] , lintea,
Lessumque mortualem.
Conducat atras praeficas,
Et praeparet trientem,
Dandum Charonti navitae.
Brevi, brevi migrabit.
[Gap desc: 4 verses]
FElicioris SICCIOR
Viam capessit AEvi:
Quandoque visus secula
Cornicis aemulari.
Non Fata, non durissimo
Accusat ore Divos.
Non indiget medentibus,
Sui GALENUS ipse.
[Gap desc: 4 verses]
SEcurus a securibus
Est bos laboriosus.
Cui nulla stant palearia,
Prono ferenda collo.
At, qui torosus integrum
Distenditur per arvum,
Immugiens, velocius
Raptatur ad macellum.
[Gap desc: 4 verses]
I nunc, sagina putidum
Et turpe carcinoma;
Dicanda morti victima,
Vt anser et coturnix:
Et, in Foro porcario,
Qui glandibus replentur:
Sus alba, quam Phryx viderat,
Praecessit: hi sequentur.
[Gap desc: 4 verses]
Cum feculenti [Reg: faeculenti] sanguinis
Trimalcio recumbit:
Tantum catharma palpitat,
Sentina quanta navis.
Fetore vivus enecat
Astantium pudorem;
Magnamque stragem narium
Loco movendus edit:
[Gap desc: 4 verses]
COLOSSE farte sumine
Quid vasta membra iactas?
Iactat Camelus iugerum
Dorsi, iugumque gibbi;
A metiendam funibus
Turrita Maura molem:
Has machinas irrideat
Praetervolans Alauda.
[Gap desc: 4 verses]
SIt singularis vilium
Laus ista belluarum:
Propter culinam vivere:
Lardo fugare Verpos.
Homo Choragus siderum,
Caeli futurus hospes;
Is Porcium non aestimat,
Sed aestimat CATONEM.
[Gap desc: 4 verses]
SIn fortis HECTOR quaeritur,
Robur Milonianum:
Ad nostra spectant agmina,
Qui praevalent lacertis.
Thebanus ille Marspiter,
SCUTUMQUE MILITARE,
Omneis [Reg: Omnes] Obesos expulit
Castris EPAMINONDAS.
[Gap desc: 4 verses]
VIros GRADIVUS expetit,
Viros amat GRADIVUS:
Bellique nervus, nervus est;
Non pulpa, non omasum.
MACER STAT INSTAR CLASSICA,
VELUT MARINA RUPES.
Status globosi corporis
Manu movetur una.
[Gap desc: 4 verses]
COnfer tuos Vrbs Dardana
Maior, Minorque, Cives.
Tam, qui manu, sub Porsena,
Haustum bibere Tybrim;
Quam qui natarunt citreae
Vncti liquore mensae.
Si proferes, quam praeferes
O ROMAE factionem?
[Gap desc: 4 verses]
HInc Caesarem Vitellium,
Vitellium Suillum;
Illinc tremendum Gallicis
Praedonibus CAMILLUM.
Hinc marcidum Caligulam,
Quantum lavernionem!
Illinc vibrantem lanceas,
Et peila SCIPIONEM.
[Gap desc: 4 verses]
O digna non vulgaribus
FRUGALITAS Camenis!
Quae traxit a ligonibus
Macros ad Orbis Ostrum:
Et purpuratis ensibus
Scutisque sublevatos,
Excelsa sicut Pyramis
Evexit ad Curules.
[Gap desc: 4 verses]
TUnc BRutus ad praesepia,
SERRANUS in novali,
DENTATUS inter ilices
Rem publicam regebant.
Fasces iacebant proximis
In vepribus saligni:
Consulque cum lictoribus
Prandebat, et metebar.
[Gap desc: 4 verses]
Caium stupes Iulium,
Pharsalicum Monarcham.
Hic ille Fortunae suae
Tyrannus invidendus,
Et quem timebant caeteri,
M acrum tam en timebat.
Sit fas, tacere nomina:
MACROS TAMEN TIMEBAT.
[Gap desc: 4 verses]
HUic comparetur FLAVIUS,
Muscis tremendus hostis!
Ructans vomensque grandia
Mullisque mista [Reg: mixta] Cete!
Aut CARACALLA latior
Decempeda Mimantis!
Aut Caldius Biberius
Mero Modimperator!
[Gap desc: 4 verses]
AMilcaris fax, HANNIBAL,
Poto flagrans Sagunto:
Qui ventilavit Italos,
Ceu milvius columbas;
Summasque Tarpeii Iovis
Sub tegulas coegit:
Carnis stetit sex unciis
Appensus in bilance.
[Gap desc: 4 verses]
TRansmitto Transmitto cana secula,
Ad nostra transiturus.
Rex Liliorum CAROLUS,
Sago togaque felix:
Ab cuius ense praelium,
Et pax pependit ore;
Minora gessit nomine,
Cum Crassus esse coepit.
[Gap desc: 4 verses]
CRassi minacis nescium
Vitare Mortis ictum.
Crassos pudendi deiicit
Aqualici gravedo.
Crassos eunteis [Reg: euntes] impedit
Urso repleta funda.
Crassis nocet torpentibus
Ingens saburra ventris.
[Gap desc: 4 verses]
MIrare MAGNUM TILLIUM,
Victoriae maritum.
Caeso redux Turlacio,
Mersis cruore Cimbris;
Post busta Magdenburgica,
Germaniae triumphos,
TOTUS CADEBAT OSSEUS
IN GLORIAE SEPULCRUM.
[Gap desc: 4 verses]
MActi, quibus profundius
Os fugit in recessum:
Maxilla pendet scrupea,
Naresque porriguntur.
Sic itur ad fastigium
Martisque, Palladisque.
Vtrique seruit diruta,
Exesa, scabra forma.
[Gap desc: 4 verses]
PHOEBUS subit praecordia,
Quae fere puriora,
Et apta sacro concuti
Apollinis furore.
Testatur istud MANTUA
Tuba Maroniana.
Idemque cantat UMBRIA
Chely Propertiana.
[Gap desc: 4 verses]
QUI CRESCIT UT CUCURBITA,
DESPERET ESSE LAURUS;
Si non suo rigaverit
Horatius Falerno.
Quin ipsa, (quod mirabile)
Cum pinguis est Minerva;
Absurda, barda, degener,
Nec amplius MINERVA est.
[Gap desc: 4 verses]
VIs intueri PORTICUS
Famae vetustioris?
Stoam, Lycaea, pulpita,
Et Ambulationes,
Antiquitatis lineas,
Et circulos Sophorum,
Cavis refert et exprimit
Insculpta ruga buccis.
[Gap desc: 4 verses]
HOc ore visus est SOLON,
THALESQUE cum CLEANTHE.
Et quem cicuta sustulit,
Ceu Massicum bibentem.
Et mobili qui Dolio
Indormiens, ut Aulae,
Contemsit [Reg: Contempsit] omneis [Reg: omnes] Regias,
Tuumque, Pella, Regem.
[Gap desc: 4 verses]
HOc ore MARCUS TULLIUS
Processit in Senatum:
Vt proditori diceret;
Quousque Catilina [(transcriber); sic: Cattilina] :
Aut in truces Antonios,
Et Fulvias feroceis [Reg: feroces] ,
Philippicas facundia
Tonante fulminaret.
[Gap desc: 4 verses]
SEd nulla Macros gratia
Venusta comit: esto.
Hanc pusiones ambiunt,
Spernit virilis horror.
Quid ingemiscis, pallido
Genas colore tingi?
PALLOR, Thaliae; PALLOR, est
Color Scientiarum.
[Gap desc: 4 verses]
MACER fuit, qui plurima
Locutus est tacendo:
Qui pro Figura, REPPERI,
Centum boves dicavit.
Cuius LUCERNA fictilis
(Audite Curiosi)
Servi supellex, vaeniit
Fulgentibus smaragdis.
[Gap desc: 4 verses]
MACER fuit, qui vitreo
Excussit orbe naves:
Qui primus hausit circino
Volubileis [Reg: Volubiles] arenas:
Qui vasta coeli corpora
Strinxit duabus ulnis;
Lunamque fratri Cynthio
Ad osculum reduxit.
[Gap desc: 4 verses]
MACER fuit, qui Litera
Famosus a Canina,
Pernox suos ad Lampadem
Elucubravit astus.
MACER fuit quem Corduba
Diro dedit Neroni:
PLATO fuit macerrimus,
Quem conferes Platoni?
[Gap desc: 4 verses]
NUtrix, CARO, libidinum,
Sororque lena somni;
Quas non dedit tragoedias
In omnibus theatris!
Postquam Voluptas exuit
Tuburcinata Soccum:
De pelle convivantium
Scindit sibi COTHURNUM.
[Gap desc: 4 verses]
ALes, CUPIDO, Cyprius,
Effeminatus Ales,
Ledaeque notus Doricae,
Plumas gerens oloris;
Vix ponit in maceria
Nidi salacis ova:
Sed ponit in palatiis.
Et pinguium taberna.
[Gap desc: 4 verses]
Quod conflagrarit Ilion
Fumantibus ruinis:
Quod Xanthus exundaverit
Rubentibus procellis:
Debetur uni Remigi,
Quem paene nominassem.
Sed ille Remex dicitur
Pinguis fuisse pastor.
[Gap desc: 4 verses]
UT quisque semper optimus
Mentisque cultioris,
Ab Orbe vixit condito
Vrbisque Condito re:
Sic osseus, sic corneus
Magis, macerque vixit:
Minusque Bombo machides
GRACCHUS, minusque BACCHUS.
[Gap desc: 4 verses]
HOc SICCITATIS utile
Vt munus impetrarent;
Quot ambularunt millia
In pellibus caprinis?
Qui victitarunt dactylis
Tribusve, quattuorve:
Et his quidem sub Vesperam,
Ne Sol videre posset.
[Gap desc: 4 verses]
NOn ad Senatum cedrinum
Palmasque consulares,
Sed populum nunc provoco,
Et arbores Eremi:
Quae frondeo sub tegmine,
In saxeis grabatis,
Se praebuerunt hospites
Frigentibus Colonis.
[Gap desc: 4 verses]
LOquatur una THEBAIS,
Et curva ripa NILI:
Quacunque septem brachiis
Amplexus egit undas;
Mirum genus Mortalium
Fundi per arva vidit.
Interque silvas buxeis
Expalluisse labris.
[Gap desc: 4 verses]
PRodite mandris squallidi
PACHOMII reclusis.
ANTONII, PAPHNUTII,
ONUPHRII, GEROLDI.
Amica tesquis Nomina,
Sed gratiora coelo:
Qui, praeter ossa, corporum
Nil extulistis antro.
[Gap desc: 4 verses]
VEstite palmat a toga
Asceta, PAVLE, prodi;
Cui Corvus, etsi pessimo
Parente fure natus,
Fidelis usque serviit,
Suumque pai~re dixit:
Non ausus unquam [Reg: umquam] missilem
Procrastinare panem.
[Gap desc: 4 verses]
FAcunde prodi Cappadox,
Et intimo recessu,
Sortire nomen regium,
Qui totus es CORONA:
Fulmen Valentis impii,
Terrorque Juliani:
Virtute suppar montibus,
Taatusque, quantus OSSA.
[Gap desc: 4 verses]
PRodi specu doctissime
E gente Dalmatarum.
Quem Terra Bethlemitica,
Et gens Togata novit;
Rupesque nati Numinis
Vagitibus canora,
Instar Leonis audiit
Per antra rugientem.
[Gap desc: 4 verses]
PRodire, quotquot ANGELOS
Eburnei coloris,
Nutriverat radicibus
Et hordeo polentae:
Coelo sereno clarior,
Et paene par Olympo;
Princeps tuarum vallium
BERNARDE, Clara Vallis.
[Gap desc: 4 verses]
HIs, NICOLAE iungere,
O lumen Helvetarum!
Quem laudo totis Ossibus,
Frater saluto Fratrem.
Quo fonte ducit gurgitem,
Primaque mugit unda;
Quando cibis te pollui
Rhenus notavit ullis?
[Gap desc: 4 verses]
NEc te tacebo, BORGIA
FRANCISCE, Sidus Orbis:
Qui funditus ieiuniis
Exaruisse visus;
Et quam nitentem lautiis
Ex Gandia ferebas,
Thoracis instar flaccidam
Conduplicasse pellem.
[Gap desc: 4 verses]
QUid LIPSIUM, quis LESSIUM,
CORNELIUMQUE Belgas;
LAINIOS, SOARIOS
DREXELIOSQVE dicam?
Quid mille narrem ceteros,
Quos nostra vidit AEtas.
Argute. stellas suspice,
Et computare cessa.
[Gap desc: 4 verses]
TOt sunt, quot astra noctibus.
Sudis citata currunt,
Viaeque rivo lacteae
Fulvos lavant capillos.
Hos erudita Tuscia.
Illos Britanna Nympha,
Iberiaeque nobilis,
Ferrugo decolorat.
[Gap desc: 4 verses]
SAlve beata, et Persica
Macies emenda gaza.
Salve potens Inanitas
Rei periculosae.
Salve severa floridae
Patrona Castitatis.
Salve satis non cognita
Tutela Sanitatis.
[Gap desc: 4 verses]
TE rara via equulei
Arterias secantis:
Te ratus urit calculus,
Nigerve Candidusve.
Te rara Pleias fletibus
Suffocat, aut soporat?
Non sternit imber turbinis:
Non Scylla caeca sorbet.
[Gap desc: 4 verses]
TIbi Dynastae supplicant,
Qui tympano laborant;
Et erubescunt improbi
Ventres, popaeque dici.
Te pharmacis HIPPOCRATEE
Exaequat, et MACHAON:
Te donat AESCULAPIUS,
Et anteponit herbis.
[Gap desc: 4 verses]
INstante LETO, scilicet
MACER timebit arcum!
Videns sibi simillimum,
Et os ad os venire:
Albisque Mortem dentibus
Non imparem iacenti;
Vel ante spondam sistere,
Vel expedire telum.
[Gap desc: 4 verses]
Mors forte dicet. Adsumus.
AMICE, qui valemus?
Cupis resolvi? Ianua
Sum destinata Vitae.
NECESSITATEM DILIGE.
CUM TALIBUS IOCAMUR.
In pinguium cervicibus.
Sum serius Thyestes.
[Gap desc: 4 verses]
QUid exapescis spiculum
Amore delibutum?
ARUNDINES, arundine
Defigo, non sarisa [(transcriber); sic: sarissa] .
Vastis bipennem quercubus,
Ferisque sumtuosis [Reg: sumptuosis] ;
Apris, apris venabuli
Latum reservo ferrum.
[Gap desc: 4 verses]
HOc agmen, haec embammata,
Has amphoras et orcas,
Has spongias immobileis [Reg: immobiles] ,
Sevoque diffluentis
Complector uncis arctius,
Et exprimo liquorem:
AEstate, quali cochlea
Compressa pingit hortum.
[Gap desc: 4 verses]
TU vade, nostrae mitius
Sensure vim Sagittae.
Tanget: nec ultra parvula
Fibras acus recludet.
NATURA TALE DIVIDIT
ET BLANDA PARCA VULNUS.
Quam tu subibis aleam,
Dices fuisse ludum.
[Gap desc: 4 verses]
ET sic quidem componitur
A Morte vix notanda.
Adhuc videtur vivere,
Sed spiritu retento:
Suoque Lectisternio
Sopitus incubare.
HOC UNICUM DISCRIMEN EST,
ALTUM SILET VOCATUS
[Gap desc: 4 verses]
EFfer vicissim tauricum,
Immane MAXIMINI,
Effer cadaver tauricum:
Effer, rogamus, effer.
Quod Sole fetet unico
Super toro relictum.
Qui vel Sabaeus olfacit;
Fit Simus a mephiti.
[Gap desc: 4 verses]
DECEMVIRI fortissimi
Sestertio coemti;
Quandoque Centum, Si vices
Mutare pondus urget;
Vendunt labores Herculis,
Et prostituta terga
Succedit alter alteri:
Euntque Vultuosi.
[Gap desc: 4 verses]
EFfertur ingens denique
Magno tremore FUNUS
Terram movere crederes,
Et Insulas migrare.
Onusta succollantium
Cohors periclitatur:
Fessosque Lecticarios
LIBITINA triste ridet.
[Gap desc: 4 verses]
FRagrant sub axillis capri
Portantium GIGANTEM:
Et, quas Catullus oderat,
Olidae moventur alae.
Sudoris imber causticus
Per calda membra stagnat.
Pollinctor hac prae nautea
Narcis fremens supinat.
[Gap desc: 4 verses]
MAiore quanto gloria,
Quanto minore sumtu.
MACRO PARENTAT MORTUO
EX OSSE FACTUS HERES.
Solis vesa Duumviris
Eliminantur ossa.
Heic [Reg: Hic] , inquit Vnus, sint sita,
Et sub levi quiescant.
[Gap desc: 4 verses]
AT non in aevum perdita,
Humata putrefacta,
Defossa sub caligine,
Et anguibus latebunt:
At non. erit volventibus
DIES SUPREMA Fatis;
Mundique summo penduli
Vibrata stabit axe.
[Gap desc: 4 verses]
ANASTASIS, surgentium
Regina mortuorum
Formosa CHRISTI Filia.
Electa Sponsa Divum;
Clangore miro buccinae
Sparsas movebit Vrnas:
Et personans ad Iudicem
Clausas citabit Vmbras.
[Gap desc: 4 verses]
IMmpulsa fetam Manibus
Tellus resolvet alvum.
Et suscitata Funera
Os erigent in altum.
I, FLACCE, porce de grege
Harae voluptuosae:
Ostende sis cuticulam:
Lauda tuam ferinam.
[Gap desc: 4 verses]
SCelesta tunc ABDOMINA,
Et VENTER alliatus,
Honore cultus numinis,
Inunctus atque lotus:
Et carnis Olla AEgyptia
Imum ruentin Orcum.
Callosa mittet aridus
VIRTUS ad astra CALVAS.
[Gap desc: 4 verses]
TUnc OSSA primum celsius
Prostrata se levabunt.
Tunc OSSA dura mollius
In nubibus cubabunt.
Tunc OSSA sicca, gaudia
Torrentis irrigabunt.
TUNC OSSA, FLANTE SPIRITU,
VT HERBA GERMINABUNT.
[Gap desc: 4 verses]
[Gap desc: 8 pages appendices]
[Gap desc: 2 verses]
[Gap desc: 4 verses]
[Gap desc: 4 verses]
[Gap desc: 4 and a half verses]
[Gap desc: 4 and a half verses]
[Gap desc: 4 verses]
[Gap desc: 4 verses]
[Gap desc: 5 verses]
[Gap desc: 4 verses]
[Gap desc: 4 verses]
[Gap desc: 5 verses]
[Gap desc: 4 verses]
[Gap desc: 4 and a half verses]
[Gap desc: 4 and a half verses]
[Gap desc: 4 verses]
[Gap desc: 5 verses]
[Gap desc: 4 verses]
[Gap desc: 4 verses]
[Gap desc: 5 verses]
[Gap desc: 4 verses]
[Gap desc: one verse] [Gap desc: 2 and a half verses]
[Gap desc: 5 and a half verses]
[Gap desc: 6 verses]
[Gap desc: 5 verses]
[Gap desc: 6 verses]
[Gap desc: 6 and a half verses]
[Gap desc: 5 and a half verses]
[Gap desc: 6 verses]
[Gap desc: 5 verses]
[Gap desc: 6 verses]
[Gap desc: 6 and a half verses]
[Gap desc: 5 and a half verses]
[Gap desc: 5 and a half verses]
[Gap desc: 5 and a half verses]
[Gap desc: 5 verses]
[Gap desc: 5 verses]
[Gap desc: 3 verses]
[Gap desc: 4 verses]
[Gap desc: 4 and a half verses]
[Gap desc: 4 and a half verses]
[Gap desc: 4 verses]
[Gap desc: 4 and a half verses]
[Gap desc: 4 and a half verses]
[Gap desc: 4 verses]
[Gap desc: 4 and a half verses]
[Gap desc: 4 and a half verses]
[Gap desc: 4 verses]
[Gap desc: 4 and a half verses]
[Gap desc: 4 and a half verses]
[Gap desc: 4 verses]
[Gap desc: 5 verses]
[Gap desc: 4 verses]
[Gap desc: 4 verses]
[Gap desc: 5 verses]
[Gap desc: 4 verses]
[Gap desc: 4 verses]
Fateor, insitam nobis esse Corporis nostri caritatem: fateor, nos huius gerere tutelam. nec nego, indulgendum illi; serviendum nego Multis enim serviet, qui corpori servit, qui pro illo nimium timet: qui ad illud omnia refert. Sic gerere nos debemus, non tamquam propter Corpus vivere debeamus, sed tamquam non possimus sine corpore HONESTUM EI VILE EST, CUI CORPUS NIMIS CARUM EST Ep. 14.
[Gap desc: one paragraph][Gap desc: one paragraph]
Cum voles veram Hominis aestimationem inire, et scire, qualis sit; nudum inspice. ponat patrimonium, ponat honores, et alia fortunae mendacia. CORPUS IPSUM EXUAT: Animum intuere, qualis quantusque sit, alieno an suo magnus. Si erectis oculis gladios micantes videt: et si scit sua nihil interesse, utrum Anima per os, an per iugulum exeat, beatum voca Ep. 77.
[Gap desc: one paragraph]Stulta est enim, mi Lucili, et minime con veniens literato viro occupatio exercendi lacertos, et dilatandi cervicem, et latera firmandi. cum tibi feliciter sagina cesserit, et tori creverint: nec vires unquam [Reg: umquam] opimi bovis, nec pondus aequabis Adiice nunc: quod maiore Corporis sarcina Animas eliditur, et minus agilis est. Itaque, quantum potes, circumseribe Corpus tuum, et Animo locum laxa. Ep 15.
[Gap desc: one paragraph][Gap desc: one paragraph]
Sapiens, assectatorque Sapientiae, adhaeret quidem in Corpore; sed optima sui parte abest, et cogitationes suas ad sublimia mittit. Vetas me caelo interesse id est, iubes me vivere capite demisso? MAIOR SUM, ET AD MAIORA GENITUS, QUAM UT MANCIPIUM SIM CORPORIS MEI. quod quidem non aliter aspicio, quam vinculum aliquod libertati meae circumdatum. Epist 65.
[Gap desc: one paragraph]Nostri complures iuvenes, barba et coma nitidos, de capsula totos. nihil ab illis spera veris torte, nihil solidum NON EST ORNAMENTUM VIRILE, CONCINNITAS. Si nobis Animum Boni Viri liceret inspicere; o quam pulchram faciem, quam sanctam, quam ex magnifico placidoque fulgentem videremus! Ep. 115.
[Gap desc: one paragraph]Non sentio in Animo aetatis iniuriam, cum sentiam in Corpore. tantum vitia et vitiorum ministeria senuerunt. Viget Animus, et gaudet, non multum sibi esse cum Corpore, magnam oneris partem sui deposuit. exsultat,
et facit mihi controversiam de senectute, hunc, ait, esse florem suum. Credamus illi: BONO SUO utatur. Ep. 26.
[Gap desc: one paragraph]Ego unguentarios recipiam et cocos, et ceteros voluptatibus nostris ingenia accommodantes sua? quid enim, oro te, liberale habent isti ieiuni vomitores, quorum CORPORA IN SAGINA, ANIMI IN MACIE et veterno sunt. Ep. 88.
[Gap desc: one paragraph]Quis sit vini, quis mulsi sapor, scis. Nihil interest; centum per vesicam tuam an mille amphorae transeant. SACCUS ES Epist. 77.
[Gap desc: one paragraph]In Homine optimum quid est? Ratio, hac antecedit animalia, Deos sequitur. Ratio ergo perfecta, proprium hominis bonum est. Cetera illi cum animalibus satisque communia sunt, valet? et leones. formosus est? et pavones. velox est? et equi. non dico, in his omnibus vincitur. Ep 66.
[Gap desc: one paragraph][Gap desc: one paragraph]
Innumerabiles Innumerabiles esse morbos miraris? coquos numera. Dii boni! quantum hominum UNUS VENTER exercet! Epist. 95.
[Gap desc: one paragraph]Quosque poscemus aliquid Deos, quasi nondum ipsi alere nos possimus? Quam diu sationibus implebimus magnarum urbium campos? quam diu nobis populus metet? quam diu unius mensae frumentum multa navigia, et quidem non ex uno mari, subvehen? Taurus paucissimorum iugerum pascuis impletur: una silva elephantis pluribus sufficit: homo et terra pascitur et mari. Quid ergo? tam insatiabilem nobis natura aluum dedit, cum tamen modica corpora dedisset; ut vastissimorum edacissimorumque animalium aviditatem vinceremus! Ep. 60.
[Gap desc: one paragraph]De te ipso, Lucili gaude, et de tui optima parte, Corpusculum quoque, etiamsi nihil fieri sine illo potest
magis necessariam rem crede, quam magnam. vanas suggerit voluptates, breves, poenitendas, ac nisi moderatione temperentur, in contrarium abituras. Epist. 23.
[Gap desc: one paragraph]Ventri obedientes, animalium loco numeremus, non hominum: quosdam vero ne animalium quidem, sed mortuorum. Vivit is, qui se utitur Qui vero latitant et torpent, sic in domo sunt, tanquam in conditivo. horum licet in limine ipso nomen marmori inscribas; mortem suam antecesserunt. Ep. 60.
[Gap desc: one paragraph]Aves Aves quae conviviis comparantur, ut immotae facile pinguescant, in obscuro continentur. ita, sine ulla exercitatione iacentibus, tumor pigrum corpus invadit; et super membra iners sagina excrescit. Ita hominum Corpora, qui se tenebris dicaverunt, feda visuntur. Ep. 122.
[Gap desc: one paragraph]
Quidquid facies, cito redi a Corpore ad Animum:illum diebus ac noctibus ex arce. Ep. 15.
[Gap desc: one paragraph]Cum tibi diem, summum Bonum, est infragilis Animi rigor, et providentia, et subtilitas, et sanitas, et libertas, et concordia, et decor: aliquid etiamnum exigis maius, ad quod ista referantur? quid mihi voluptatem nominas? HOMINIS BONUM quaero, non VENTRIS: qui pecudibus ac belluis laxior est. De Vit. Beat. cap. 9.
[Gap desc: one paragraph]Sapiens scit in hoc natum Hominem, ut vita defungeretur, nec domum esse hoc Corpus, sed hospitium. quod relinquendum est, ubi te gravem esse hospiti videas. non autem videmus quam multa nos incommoda exagitant? quam male nobis conveniat hoc Corpus? nunc de ventre, nunc de capite, nunc de pectore ac faucibus querimur. alias nervi nos, alias pedes vexant nunc deiectio. nunc destillatio. aliquando superest sanguis, aliquando deest. hinc atque illinc tentamur et expellimur. hoc evenire soler in alieno habitantibus. Ep 120.
[Gap desc: one paragraph][Gap desc: one paragraph]
O ignaros malorum suorum, quibus non Mors, ut optimum inventum Naturae, laudatur! quae sive felicitatem includit, sive calamitatem repellit, sive satietatem aut lassitudinem senis terminat, sive iuvenile aevum in flore deducit, sive pueritiam ante duriores annos revocat: omnibus finis, multis remedium, quibusdam votum: de nullis melius merita, quam de his, ad quos venit, antequam invocaretur. haec servitutem invito Domino remittit: haec captivorum catenas levat, etc. De consol. ad Marciam, cap. 20.
[Gap desc: one paragraph]Illud ante omnia memento, demere rebus tumultum. Pueri, quos amant, cum quibus ludunt, si personatos vident, expavescunt. Non hominibus tantum, sed et rebus persona demenda est. Quid mihi gladios et ignes ostendis? tolle istam pompam, Mors, sub qua lates, et stultos territas. Mors es, quam nuper servus meus, quam ancilla contemsit [Reg: contempsit] . Ep. 24.
[Gap desc: one paragraph]
Invitus inquis, relinquo officia vitae, quibus fideliter fungor. Quid? tu nescis unum esse ex officiis vitae, et MORI? Epist 77.
[Gap desc: one paragraph]Considera, quam pulchra res sit consummare vitam ante mortem. Deinde exspectare securum reliquam temporis sui partem, in possessione beatae vitae positum. O quando videbis illud tempus, quo scies, tempus ad te non pertinere. Ep. 32.
[Gap desc: one paragraph]Praeter navigamus, mi Lucili, vitam. In hoc cursu rapidissimi temporis primum pueritiam abscondimus, deinde adolescentiam, etc novissime incipit ostendi publicus finis generis humani. scopulum esse illum putamus, dementissimi! portus est. in quem si quis intra primos annos delatus est, non magis queri debet, quam qui cito navigavit. Ep. 70.
[Gap desc: one paragraph][Gap desc: one paragraph]
Si quid incommodi aut metus in hoc negotio est, morientis est vitium, non mortis. An quisquam hoc futurum credit, ut per quam nihil sentitur, illa sentiatur! Ep. 30.
[Gap desc: one paragraph]Profice modo, et intelliges, quaedam ideo minus timenda, quia multum metus afferunt. Nullum magnum malum, quod extremum est. Mors ad te venit? timenda erat, si tecum esse posset. necesse est, aut non perveniat, aut pertranseat. Ep. 4.
[Gap desc: one paragraph]Cum venerit dies ille, qui Mixtum hoc Divini Humanique secernat; Corpus hoc, ubi inveni, relinquam. ipse me Diis reddam. nec nunc sine illis sum, sed gravi terrenoque detineor. per has mortalis aevi moras, illi meliori vitae proluditur.
[Gap desc: one paragraph]