19 May 2002 Susanne Mussmann
TEI header added, structural corrections, suggestions: add metric, mark content, spelling of words (bad quality), include speakers in tragedy

IACOBI BALDE DE VANITATE MUNDI.


page 3, image: s003

IACOBI BALDE S. I. [Abbr.: ?] POEMA DE VANITATE MUNDI CANDIDO LECTORI AUCTOR.

POema de Vanitate Mundi, sive Saeculare Carmen, aliquoties ante quidem vulgatum; sed nunc primum in modum Certaminis, clamore Martio, fragore tubarum, et quibusdam velut stimulis agitatum tibi sisto, Vanitas Vanitatum, dixit Ecclesiastes, Vanitas Vanitatum, et omnia Vanitas, Ex quo sapientissimi iuxta atque experientissimi Regis Oraculo, velut puncto, centum lineas quaqua versum deduximus; Vanitatem ridendam risu; flendam lacrymis [Reg: lacrimis] , superbam sarcasmis, miseram conmiseratione prosecuti.

Idem Argumentum disertissime pertractavit D. CHRYSOSTOMUS, Sermone in Eutropium. qui habetur Oterum Tomo quinto cuius Sermonis bonam partem huc transfero et praefigo, exhibituram quodammodo Synopsin: ut constet, quam merito miserabilis Eunuchus Stropham LXII. impleverit, simul Unius mentio facta, et sancti Patris testimonio roborata, caeteris quoque augeat fidem. Eutropius Spado, Patricius ac Consul, Praefectusque cubiculo Arcadii Aug. cum offenso Principe, delitesceret sub altaii Ecclesiae, cui ipse antea Ius Asyli abrogare conatus fuerat; occasionem dedit Aureo Oratori, exagitandi inconstantiam Fortunae, omnesque Vanitates uno eodemque ictu iugulandi. Audientia sibi facta ita peroravit.


page 4, image: s004

Si unquam [Reg: umquam] antea, nunc maxime licet dicere: Vanitas Vanitatum, omnia Vanitas. Vbi nunc inclytus [Reg: inclutus] ille Consulatus splendor? ubi illustres faces? ubi applausus illi ac choreae, epulaeque et festi conventus? ubi coronae et aulaea? ubi strepitus Vrbis, et illae Circensium spectatorum faustae acclamationes? Omnia illa perierunt. Procella vehemens folia deiecit, arborem spoliatam reddidit, iam radicitus vacillantem: tantaque vis venti impacta est, ut cum nervos eius universos concusserit; tum ipsam funditus prosternere minetur. Vbi nunc fucati illi amici? ubi compotationes et coenae [Reg: cenae] ? ubi parasitorum examen, et merum per totam diem exhaustum, variaeque coquorum artes, et potentatus cultores illi, ad gratiam omnia dicere ac facere assueti! omnia illa nihil nisi nocturnum somnium fuerunt, appetente die evanescens. Flores fuerunt verni. Vere exacto emarcuerunt omnia. Fumus erant, et soluta sunt. Bullae erant, et disrupta sunt. Araneae erant, et laceratae sunt. Quapropter spirituale hoc dictum occinimus. indesinenter dicentes: Vanitas Vanitatum, omnia Vanitas. Hoc enim dictum in parietibus, in vestibus, in foro, in aedibus, in viis et fenestris, in ianuis: sed potissimum in ipsa cuiusque conscientia continenter inscriptum esse oportet, omnique tempore cogitationi obversari. Quandoquidem negotia fraudulenta, et personata ac inimica, veritatis opinionem apud plerosque sibi patraverunt. Hoc dicto, in prandio, in coena, in coetu hominum, quemque proximum suum compellare oportebat, idemque ab illo vicissim audire: nempe Vanitas Vanitatum, omnia Vanitas. An non assidue tibi dicebam fugitivas esse divitias? tu vero nos non ferebas. An non dicebam fugitivi servi


page 5, image: s005

naturam eas habere? tu vero credere nolebas. Ecce experientia docuit, quod non solum fugitivae et ingratae, sed homicidae etiam sunt: ut quae in metum nunc te coniecerint. Nonne dicebam tibi, quum me indesinenter obiurgares verae monentem, quod ego potius tibi amicus essem, quam adulatores? etc. Nonne et hoc addebam: fide digniora esse vulnera ab amicis, quam ultro ingerentia se oscula inimicorum? si mea vulnera tulisses, haudquaquam tibi illorum oscula hoc exitium attulissent. Mea enim vulnera sanitatem afferunt: illorum oscula morbum immedicabilem. Vbi nunc pocillatores tui? ubi qui in fore populum de via decedere cogebant, tuasque laudes apud omnes depraedicabant? transfugerunt, deseruerunt amicitiam tuam, Suam securitatem tuis periculis quaerunt. Theatrae magnis obsequiis a te culta, quorum caussa saepius nobis offensus fuisti, et prodiderunt te, et perdiderunt. Et haec nunc dico, non quo prostrato insultem: sed quod eos, qui adhuc stant, tutiores reddere cupiam: nec ut plagas vulnerati refricem; sed ut nondum vulneratos in sanitate conservem: non, ut iactatum flictibus demergam; sed ut eos, qui secundis auris navigant, erudiam, ne forte cum ipso navigio in profundum deferantur. Quo autem modo caveri possit? Nimirum, si rerum humanarum mutabilitates consideremus. Si enim iste mutationem timuisset, nunc eam non pateretur. Sed quoniam iste nec domesticis nec alienis consiliis corrigi potuit: vos saltem, qui divitiis extollimini, huius calamitatem in vestrum profectum convertite. Nihil est enim humanis rebus infirmius. Quapropter quocunque nomine earum vilitatem significaveris, minus quam pro rei veritate


page 6, image: s006

dixeris vel si fumum eas, vel foenum, vel somnium, vel flores vernos. vel quidlibet aliud nomina veris usque adeo sunt fragiles, et magis nihili, quam Nihil ipsum. Quod autem non solum nihil sint, sed et in praecipiti stext, vel hinc apparet. Quis hoc nomine fuit excelsior? nonne in toto Orbe divitiis praecellebat? nonne ad ipsa fastigia honorum conscendit? nonne omnes eum formidabant ac verebantur? sed ecce factus est et vinctis miserior, et servis miserabilior, et menditis fame tabescentibus indigentior: per singulos dies gladios prae oculis habens in se exacutes, et praecipitia, et carnifices, et viam quae ad supplicium ducit. ac neque memoria praeteritarum voluptatum fruitur: imo ne luce quidem communi; sed meridie quoque, tanquam in densissima nocte, angustiis parietum inclusus, oculorum usu privatur. Et quorsum haec commemorare attinet? cum quantum vis adnitar, nullis verbis exprimere valeam, quis illi animus sit, per singulas horas capitis supplicium exspectanti. aut, quid nostris verbis opus est, quum ipsius calamitatis imago ob oculos nostros versetur? Nuper namque missis ad eum a Rege, qui vel per vim hominem pertraherent, quum ad Sacraria confugisset; buxo pallidior factus, nunc quoque nihilo meliorem quam mortui colorem obtinet. accedit huc dentium arietatio, tremor totius corporis, vox singultiens, et lingua titubans. in summa, talis habitus, qualem oportebat habere animam, quae metu diriguisset. Non minorem nunc video populi frequentiam. quam in proxima Sacrata Paschae celebritate. adeo exciti estis istius silentio. quod impraesentiarum quaevis tuba clariorem vocem emittit. Et Virgines penetralibus, et mulieres gynaeceis [Reg: gynaeces] , et viri foro vacuo


page 7, image: s007

relicto universi huc concurristis, ut humanam naturam traduci videretis; et saecularium negotiorum momentaneam mutabilitatem detegi, illamque in Republica versantium speciem, heri at nudius tertius praeclarissime splendentem talis enim est ex alienis iniuriis felicitas, qua vis anicula rugosa deformior demonstrata mutatione rei publicae, ac si spongia eius tectoria fucosque abolente. tanta nempe est huius infortunii vis, quae Virum felicem ac conspicuum, nunc omnium abiectissimum reddidit. Introeat dives aliquis, et magnam utilitatem percipiet, videns enim a tam celso fastigio delapsum eum, qui totum Orbem concutiebat, ac formidine confractum quae visque rana aut lepore timidiorem, et absque vinculis, columnae huic haerentem, et vice catenae, timore affixum trementemque; deprimet fastum suum: et consideratis, quae in humanis casibus consideranda sunt, discedet re ipsa doctus, quae verbis Scripturae nos docent. Quale est illud Omnis caro foenum, et omnis gloria nominis, ut flos foeni. aruit foenum et flos eius decidit. item illud sicut foenum cito arescent, et sicut olera virentia cito decident, quoniam sicut fumus dies eorum sunt. et his similia. Contra Pauper introgressus, et hoc spectaculum animadvertens. non displicet sibi ipse, neque sortem suam deplorat: sed gratias insuper Paupertati habet, quae sibi et asyli vice sit tutissimi, et Portus tranquillissimi, et arcis munitissimae: et his visis, si detur optio, mallet praesenti conditione contentus esse, quam omnium facultatibus paulisper occupatis, mox in proprii sanguinis periculum venire.

HAEC aureum os Graeciae. qua quidem eloquentissimi Patris Hypotyposi, nihil aut luculentius


page 8, image: s008

scribi, aut ornatius dici potest. Concolor illi paene tota Paraenesis D. EUCHERII Episcopi Lugdunensis, efficacibus verbis, virili dictione, profunda sapientia deplorantis Vanitatem Mundi, aqua Valerianum Cognatum suum avertere laborat. ipsismet oculis praesentissime ingerit defluentium rerum vilitatem.

Agitur humanum Genus, inquit, rapida in occasum mortalitate, omnisque posteritas succedentium saeculorum lege decurrit. Patres nostri praeterierunt, nos abibimus, posteri sequentur. velut ex alto undarum iactus, aliis atque aliis super venientibus, in littoris extrema franguntur; ita in terminum mortis, succiduae alliduntur aetates Quidquid est, illarum rerum facies, adumbratis quondam nitoribus expolita iam obsolevit, omnisque fucatus Splendor intercidit vix iam hoc habe: Mundus, ut fallat. periit imago illa rerum ad decipiendum usque decora. Prius nos seducere vero cogit abat fulgore; non poterat; prope iam non valet et ipsa nos falsa ostentatione corrumpere. Solidis bonis carebat. ecce deficit etiam caducis. Non huc aut tempus Speciosae ornant, aut in posterum mansura confirmant. nisi nosmet ipsi decipimus, paene Mundus decipere non potest. Sed quid dissimulamus ea expromere, quae fortiora sunt? dissipatas loquimur opes Mundi, cum iam ipse Mundus in finem suum vergens spatiis agatur extremis. Quanto istud maius et gravius est, quod iam ipse non in longum erit? quid commemoramus attritam eius rem et supellectilem? Nec immerito in defectum viribus aevo consumptis urgetur, adminiculisque suis destituitur cum iam in senium nutanti onere succumbat. Postrema Mundi aetas referta est malis, tanquam


page 9, image: s009

morbis senectus. Visa sunt videnturque iam dudum ista cano Saecula; fames, pestilentia, vastitas, bella, terrores Hi sunt in ultimis iam annis languores sui. hinc saepe illa cernuntur signa motusque terrarum, permutatae temporum vices, monstrosae animantium foecunditates [Reg: fecunditates] : quae omnia adhuc procedentis prodigia sunt Temporis, sed iam deficientis.

SAPIENTER, opinor, omnia, et cum nervo, dignaque EUCHERIO, qui magnorum sui Seculi [Reg: Saeculi] Pontificum longe MAXIMI nomen tulit. Habes, Amice Lector, Duum [Reg: Duorum] PP. et eruditionis laude, et fama sanctitatis illustrium cordatissimam contestationem. Vterque exclamat. Vanitas Vanitatum, et omnia Vanitas Cum utroque idem canto, gemo, ludo, scribo, persono. Neque vero Mundus ipse hoc negat. Sed quia meretriciam frontem perfricuit, idcirco pudore non confunditur. Primas Odae simplicis editiones, utcunque prona voluntate, etiam voluptate accepit; naevis autem ostensis et Suo TURPI, in speculo nihil offensus arrisit. quasi diceret: Hoc SUMMUS. hoc decet. A Troiano busto facem accendi. nam quid ante ILIUM in profana historia aeque memorabile? aut quid celebrius fumantibus PERGAMIS ? cum praesertim Vana Nobilitatis ostentatio ad Troianum Equum se referat, ligneo ventre generata. Quam fastuosam phrenesin, si superaret proavus horum, ipse doli fabricator Epeus; utique risu confirmaret. Inde VANITATEM emissam postquam omnes Mundi saltus insedit, insperato inopinatoque Poemate, (an indagine dicam?) quali ex insidiis septem circumveni Compulsam in maculas, collectamque


page 10, image: s010

in scopum, metris, velut iaculis, confixi. Et nunc perfossa, late eviscerationem sui praebet.

Genium Versuum si requiras: Epigramma dici refugiunt, et tamen stricturas emittunt. ad prae vii Anacreontis inclinationem conformati. Defricantur propinqui necessario eius salibus. Ita quo more lingula Magnetica Septentrionem petiti; vergunt illi Occidentem versus et Bilbilim, Patriam Martialis; quo tamen nunquam perveniunt.

ANACREON BIFRONS, Certantium chorum ducit, et pusilli Carminis odora vi, ad praedam, quam exploravit, in vitat. Latino Germanicoque idiomate editus a me multo ante, prodier at.

Sequuntur ELEGIAE: illius quidem lacrymosae [Reg: lacrimosae] , et magnae dolorum amorumque Matris Filiae: nunc tamen non praeficas, sed pharetratae Amazones. Templis lugendi, tempus et ridendi, certandique. Domi plorent: in campum et silvas siccos afferant oculos, Quanquam [Reg: Quamquam] ubique se prodit sexus. Proterviam iocandi vexant his more coacto. Improvisae insurgunt in hastas, et repente ululantes demittunt, rursumque in fletu vulnera dividunt. Primae caesim crebrius; punctim Altera. Prima modestior, tolerabilem ferociam arenae intulit cautius servat Anacreoni is ambages et flexus; certius premit abeuntis vestigia; redeunti cedit solertius [Reg: sollertius] quodque apud Maximum Poetam fatis debitus Aruns in Camilla tentavit; id nostra Camilla in persequendo Anacreonte est ausa Nam

Velocem iaculo et multa prior arte Poetam
Circuit, et quae sit Fortuna facillima, tentat.
Quae le cunque furens medio tulit agmine Vates?
Hac Virgo subit, et tacite vestigia lustrat.


page 11, image: s011

Qua Victor redit ille, pedemque ex hoste reportat.
Hac Virgo furtim celeres detorquet habenas.
Hos aditus, iamque hos aditus, omnemque pererrat
Vndique circuitum, et certum rotat improba telum.

SOROR audacius in certamen fertur, et in hostem velut contemptum ruit. Possit quandoque praeceps videri, atque indulgentior uncis naribus, quam Virginem ex Heliconio Parthenone deceat. Ludiam Romanam dicas ad palum exerceri, inclamante Satyrico.

Aspice quo fremitu monstratos perferat ictus.
Et quanto galeae curvetur pondere: quanta
Poplitibus sedeat, quam denso fascia libro.

HENDECASYLLABI, masculi caloris Iuvenes, nihil femineum ostentant, sed strenue pugnant Elegiis conserentibus manus, illi conferunt pedes: animosi, nec facile de statione suae decessuri.

SCAZON. Mancipium crudum et bellicosum, STAT mole sua. Contumacis ingenii, subiti, et ad cotem exasperati, caerimonias Aulicas pensi non habet. Torosam dictionem affert, Mihique, dum, quod sentit, eloquitur, Scenam facit.

Hisce ego Symmachis, antequam tuba signum dedit, in medium convocatis, mentem meam explicavi; et quid de Poesi sentirem, aperui.

INSTRUCTIONES PRO AGONALIBUS HELICONIIS.

I. Considerandum:Poeseos semina, non eo fine a Natura esse inspersa animis, totque Vet. Poetarum secessibus maturata, ut anxii conglutinemus rixantes Syllabas, et virgula Versum metiamur: Sed, ut habile ingenium reddatur


page 12, image: s012

habilius, impletumque quam optimis rebus ac sententiis, desuo iam fonte, magnificam aut teneram dictionem, delectatione propulsam effundat.

II. Ut Nili descensus ascensusve, signum sterilitatis aut fertilitatis in caussa est: ita, quo minus magisve Castalide lympha synceriore [Reg: sinceriore] , se quisque inundaverit; foecundum [Reg: fecundum] aut infoecundum [Reg: infecundum] pectus in oracula concussurum.

III. Praeter acre iudicium, in lubrica libidi, ne fingendi necessarium, dominatumque in certos affectus animi; vividas praeterea requiri retum imagines, deputato optimorum Verborum famulitio obsessas.

IV. Caeterum animari Poema a Sensis sive sententiis inventis si rarae, si sublimes, si tenerae: si divinae, si feroces: tale Poema fore. si vulgares, humiles, depressae, tristes, marcidae, obtusae; eandem indolem habiturum.

V. Quemadmodum Turcicum semen, quod opium vocant, praemorsum, continuo mentem efferat, dum oblectat palatum: ita Sensa ista, quae instar spirituum super aquam Pegaseam feruntur, Poemati inspersa, vim habere titillandi ingenium, et cum voluptate quaqua versum rapiendi.

VI. Beneficio horum spirituum, posse dignum aliquid grandi Poeta efferri, verbis nitidis, etsi non exquisitissimis. vicissim arduis et sesquipedalibus, plebeiam sententiam, fungo dignam saepe vestiri.

VII. Certum videri, Nasonem ipsius Statii armamentario inclusum, nihilominus mortem


page 13, image: s013

Tibulli tenere deploraturum fuisse; Statium Cupidinis arcu et pharetra instructum, omnique Ovidii Nasonis erotico apparatu, aeque Thaebas [Reg: Thebas] eversurum.

VIII. Ex his, Poetarum ingenia, velut oculos aquilarum ad solem probari. utque se Quidam in omnes partes gyrent, deprehendi tamen humiliorem aciem, et pisces in littore palpitantes.

IX. Hinc provenire, ut non minus iis, quibus vena micat, difficile videatur ad Veterum Poetarum dignitatem aspirare. quando etiam aureo Augusti Seculo [Reg: Saeculo] , tot Ingeniis radiante, tam paucos reperiri Posteritas, quorum curam faceret suam.

X. Difficultatem insuper augeri ex eo; quod editus Mentis partus, non minorem sollicitudinem sibi sumat, quam edendus. nam nisi more ursi Virgiliani lambas; proiecisti informem massam. si arctiore complexu stringas; suffocabis simiam, transmissurus Amicis tuis, pollinctos myrrha, formosa cadavera. cereas pupas; quarum manus, tametsi occulto artificio et tecta fraude versas, ut simulacrum vivere credatur. sunt tamen nares, quae mortem et putredinem olfaciunt. Odio sunt Poemata, quae tantum redolent, quantum non redolent duo funera.

XI. Dari multos, qui de pernicitate suae Musae gloriantur, horaeque singula momenta totidem metris praecurrunt: quibus nihil est putidius. Dari etiam studiis contrarios, qui suam Musam non amant, nisi eam instar Zenobiae grandibus gemmis onerent, laborantemque et praegravatam in triumpho ducant Aureliano Sed, an non stibium et cerussa, et timiditas animi, et forma naturalis attrita,


page 14, image: s014

pariunt fastidium? Certe Poema severius castigatum, quam par est, tetricum dicetur, non maturum: nec tam gravitate venerandum, quam horrendum rugis.

XII. Itaque satius esse, decente neglectu impense colere pulcritudinem, quam ad vivum speculi argentum, doloso veneno per laboriosam inscitiam occidere. enitendum tamen Vati, ut quae profudit, inter elaborata censeantur. quae elaboravit, profusa videantur. ita ex utroque Auctor castissimam hauriet voluptatem, risurus saepe iudicia examinantium artem et naturam, vanaque divinatione sollicitantium Poetae ludentis arcanum. Cui soli constare debet: quo pondere quave procella, vehemens Natura Poema protruserit, qua morositate difficilis Ars et severa perlinxerit.


page 15, image: s015

I.Attrita est Civitas Vanitatis. Esaiae 24.

Fuere [Reg: Fuerunt] TROES, ILIUM;
TROS, ILIVM FUERE [Reg: FUERUNT] .
Fuit, fuit Domus inclyta [Reg: incluta] ,
Nomenque Dardanorum
Impressit altis moenibus
Hostile Mars aratrum.
Vbi steterunt Pergama.
Nunc fluctuant aristae.

[Gap desc: short poem]

Troia stetit. Priami sunt haec monumenta, Viator.
Eheu! cum gemitu die: ubi Troia stetit?
Iam frustra Xanthus, Simois memoratur, et Ida,
Et rubet armigero raptus ab ungue Puer.
Vrbs aequata solo. captis cum civibus arsit.
Argolicus Phrygias Mulciber hausit opes.
Horrea Triptolemi, vastus sunt Pergama campus,
Inque Helenae thalamo iam cubar ipsa Ceres.
Ergo Troia iacet? iacet, voravit
Ignis tecta Phrygum? voravit ignis.
Ergo stirps Priami superba vixit?


page 16, image: s016

Vixit stirps Priami superba, vixit.
Nullus Dardanidum puellus aulam,
In qua ludat, habet; puella nullam.
Sal tota modo seminatur Vrbe;
Proscinduntque solum boves Ulyssis.
Ilion eversum est. Priamus iacet omnis, et ingens
Sarpedon: Danaum praevaluere doli.
QUI FUERANT TROES, NUNC SUNT SINE NOMINE MANES:
Occidit AEneas, et Puer ipse Paris.
Ignibus a fundo Neptunia moenia fumant.
Quae fuit VRBS, ager est; Caula, quod AULA fuit.
Hectoris effossam qui findunt vomere tumbam;
Illi etiam segetes Hectoris ense metunt.

SCAZON I.

Ubi Troia nunc est? conflagravit excisa.
Vbi Choroebus [Reg: Coroebus] , nobilisque Cassandra,
Panthusque et Hector, et Paris capillatus,
Humetisque Gnati sublevatus Anchises?
Confusa squallent hostibus dati praeda.
Qui Dardanorum fata decolorarunt.
In Regis aula, sive spiceo campo,
VAH! turba prandet alliata Messorum.

II.Quid superbit terra et cinis? Eccli 10.

Hoc fine POMPA clauditur
In pulverem redacta.
CONSTANS IN INCONSTANTIA
FORTUNA CUNCTA MISCET;
Figitque rebus terminum,
Quo summa vota vergunt!
PUGNARE, STARE, VINCERE,
PUGNARE, STARE, VINCI.

[Gap desc: short poem]


page 17, image: s017

[Gap desc: short poem]

Siste gradum, Mundi quo lapsa superbia tendis?
Dic cum Troiugenis: PULVIS ET UMBRA SUMUS.
Disce tuo damno, quid sit Fortuna; Puella
Lascivi ingenii, quam iuvat esse levem.
Omnia confundit; summa imis, imaque summis;
Fertque suis leges haec ATALANTA Procis:
State iubet, pugnare manu, decernere ferro.
Denique Victoris demetit ense caput.

HEIC [Reg: HIC] STAS GLORIA MORE COCHLEARUM
Vltra non equidem sinetur unum
Ex hoc pulvere promovere passum.
Sors et Fata vetant. Volat per Orbem
Fortunae levis ala saevientis,
Eluditque puerperas Honoris.
Offert praelia, dividit triumphos:
Divisis spoliis Rotam minatur.

I nunc pompa ferox, vultumque in pulvere versa:
Vilis Humus liceat dicere, mordet humum.
Turbida per Mundi partes Fortuna vagatur,
Nec finit. ulla suo culmina stare loco.
Divitiis fartum complexibus obvia stringens,
Siste, ait, a nostra SPONGIA pressa manu.
Nescis, quae Dea sim? Pacem Bellumque fatigo:
Nec patior summis crescere colla Viris.

SCAZON II.

Sic cursus omnis sistitur; recedentis
Dum complicantur laxa vela Fortunae.
Quae circulatrix nunc ubique, nunc nusquam est:
Et huc et illuc currit inquies monstrum.
Quos fascinavit, urget improbis iussis.
Hic Croese stabis: hic Adolphe: Pellaec
Huc usque. dura nempe Servitus, dura.
VAH! vana capita susque deque gyrantur.


page 18, image: s018

III.Vanitati enim Creatura subiecta est. Ad Rom. [Abbr.: ?] 8.

Idem trecentis vocibus
Natura tota clamat;
Hoc mugit in trionibus,
Hoc hinnit in caballis:
Hoc rugit in leonibus,
Hoc latrat in molossis
Hoc barris in vastissimis
Nigerrimisque barris.
[Gap desc: short poem] Id, quod Naturae discors Symphonia sentit:
Rectius imo canit: Verius imo gemit.
Omnia quae vivunt, Lessum meditantur in umbra,
Lessum Vacca suum mugit, et hinnit equa.
Lessum latrat Hylax, et, pontem nuper ad Oeni,
Rugiit in medio torva Leaena rogo.
Acclinis trunco frendet sibi Lessum Elephantus,
Haec sunt mortalis Musica fata Chori.

Quid vivit, nisi quod timet? supremam
Non tantum lepor es tremunt ad horam,
Aut damae pavidi: sed et leones.
Et sparsus sonipes cruore belli,
Et bos Pan nonis, et canes Britanni,
Et Barri Libyae. Tuenda vita est?
Quae non bellua mugit ad securim?
NON EST VLLA SIBI COLUMBA NEQUAM.


page 19, image: s019

Horrent interitum, quaecunque videbis in Orbe,
Piscis, Avis, Quadrupes; Fortia, Blanda, Fera.
Perstat acerba fremens, Divis sacer, ante Popam bos,
Cornipedes sese calce tuentur equi.
Massylus super alta leo venabula fertur;
Eluctatur aprum dente timenda canis.
Defendit barros (manus admiranda) proboscis.
Et tamen infestum Rhinocerota timent.

SCAZON III.

FATIS AGUNTUR CUNCTA. TOTA SUB MORTEM
NATURA RERUM CONTREMISCIT, AC SUDAT.
Bos ad macellum fortius pedem figit.
Equus, hoste viso, naribus minas efflat.
Pavent leones occinentibus gallis.
Lycisca latrat inferos odoratus.
Bos Luca muris pertimescit occursum.
VAH! vana vita quot paris tibi curas!

IV.Vidi cuncta, qua fiunt sub sole, et ecce universa Vanitas et afflictio spiritus Eccles. 1. [Abbr.: ?]

SUB SOLE QUIDQUID NASCITUR
DENASCITUR VICISSIM.
Alterna Sors, alterna, mors,
Alterna Fata trudunt.
Nam Luna frenat omnia,
Mutabilisque mutat;
Volubilisque volvitur,
SECUMQUE VOLVIT ORBEM.

[Gap desc: short poem]


page 20, image: s020

[Gap desc: short poem]

Vita parit mortem sub sole iacentibus aegris,
Mors parili vitam conditione parit.
Sunt rerum Fatique vices! alternaque currunt
Iurgia Naturae. DEFICIT AC REFICIT.
Luna tot incertis certissima vultibus, et quae
Non minus est, constans in levitate sua,
Frena regit Mundi, formasque putredine mutat.
Haec Metamorphoses mille vel una facit.

Phoebi Cynthia, Cynthiaeque Phoebus.
Cum terras humileis [Reg: humiles] tuentur, ambo
Ad spectacula nostra vana rident:
Alternis, ut, in Orbe, res in orbem,
Astris circumagantur inquietis.
MORS ET VITA IOCANTUR; aque Luna
Fit lunaticus Orbis, et rotatur
In vertigine mobilis Planetae.

Expertum est, durare nihil, subsidere cuncta:
Idque vident toto Sol Phaethonque die.
NASCI et DENASCI, tam sunt sibi nexa vicissim.
Lubrica quam testae cochlea iuncta suae
Scilicet hunc Orbem Sidus Lunare gubernat,
Et nocet exemplo debilitatque suo
Iam rubit aut pallet, mox est cava vallis et horror;
Quas non evertat Femina talis opes?

SCAZON IV

Noctes Diesque provehuntur alternis,
Et avehuntur, Est nova et vetus Luna:
Surgit caditque, crescit atque decrescit.
Gyrata more vertagi; domi raro
Praesens, apud se rarius, furit toto
Mutanda mense; semper ipsa, nunquam ipsa;
Lascivit hausto pota Fratris argento.
VAH! Lunae imago, verus est Typus Mundi.


page 21, image: s021

V.Hoc est pessimum inter omnia, quae sub sole fiunt, quia eadem cunctis eveniunt. Eccles. [Abbr.: ?] 9.

Nil usque stat durabile,
Aut undequaque tutum.
Calcat myricas quadrupes.
Cedros trucidat Eurus.
Vrbes pavent Vesuvium,
Pontes timent Araxen:
Valles inundant lacrymae [Reg: lacrimae] ,
Montesque fulminantur.

[Gap desc: short poem]

Actum est. securi nihil hoc reperitur in Orbe:
Nec duraturas fert status iste moras.
Et salices, celsasque manent sua funera, cedros:
AEolus has, illas sima capella metit.
Antiquum est istud: ponti indignatur Araxes:
Et sua Parthenopen non minor AEtna coquit.
Fulmine mons Rhodope; nimbis Rhodopeia Vallis,
Altior iste flagrat, pressior ista natat.

Hoc est, quod SAPIENS monebat olim:
NIL SECURIUS ESSE, QUAM TIMERE.
Sic cedrus pavet AEoli lacertos;
Flos campi, teneram manum Puelli:
Propugnacula, SPINOLAM frementem;
Pontes, Strymonis alveum ruentem:
Vallis sub nivibus sepulta plorat;
Rupes fulmine tacta clamat, Ohe!


page 22, image: s022

Desine nutantis Mundi fulcire ruinam:
Labitur, et nullo nixus Atlante perit.
Atque adeo videas non solam Tybure [Reg: Tibure] ficum,
Sed Libani et Cedros flante Aquilone, mori.
Eridanus ripas, pontes populatur Araxes:
Hinc est, quod toro flumine ligna natent.
Quemque ferit sua mors. hunc nimbi, hunc fulmina tundunt,
Saepe Appeanino Pesque Caputque dolent.

SCAZON V

Quacunque vultum vorto, versa et inversa,
Vertenda et invertenda cerno; nil tutum,
Rosam salaces virginem metunt hirci:
Boreas nivalis regias Cedros truncat.
Nil non Araxes audet in suos pontes.
Tandem est et illa bella capta Rupella.
Valles, cloacae montium, iacent. Montes.
Vah! hi POTENTES, hi potenter uruntur.

VI.Si ceciderit lignum ad Austrum aut ad Aquilonem, in quocunque loco ceciderit, ibi erit. Eccles. [Abbr.: ?] 11.

Silvas senectus deterit,
Et lassa curvat aetas,
Vtcunque multos viderit
Idaea uarcus annos;
Nec vulneretur caedua
Bipennibus gigantum:
Procumbet aevo saucia.
Hoc vulnus, est supremum.

[Gap desc: short poem]


page 23, image: s023

[Gap desc: short poem]

Sunt nemora aeternum falso spirantia numen.
Qua sacra frondosum porrigit Ida caput.
Hic habitant Quercus, quae vertice sidera pulsant,
Tartara demersa stirpe profunda petunt.
Duratura putes immania Robora tanto,
Quanto durabit tempore vita Iovis.
Fallere. vel senio tandem, vel mole, peribunt,
Et truncis, aetas ipsa, bipennis erit.

Audi Capripedum genus petulcum;
Prorsus nulla virebit usque Silva;
Frustra putre nemus, necique dandum,
Custodes Satyri rigatis unda.
Immortale nihil. securis, esto,
Quercum non resecet, nec ignis urat,
Nec fulmen feriat: quis a senecta
Defendit? cadet Arbor absque ferro.

Lucus gentilis, iam septima secula passus,
Et Dodonaea relligione sacer:
Non est immunis, vel ab omni vulnere tutus.
SILVESTRES PARCAE DANTUR ET ARBORIBUS.
Hispida fila trahunt, connectunt flamina glandos.
Cum foliis ILEX est Colus ipsa sibi.
Hanc senium franget, Lachesis licet horrida parcat:
Lugebunt omnes funus Hamadryades.

SCAZON VI

Alpina Silva, Mater arborum longa
Et STIRPIS antiquissimae, sed et summi
Honoris ac fastigii; parit Quercus
Proceritate nobileis [Reg: nobiles] gigantaea
Tu vix moriri posse crederes sensim
Tamen haec, et ista carie, et illa, tabescit.
(Morbum hunc periti nominant phthysin Fauni)
VAH! omne ROBUR, omne robur amittit.


page 24, image: s024

VII.Omnes morimur et velut aqua dilabimur. 2. Reg. c. [Abbr.: ?] 14.

NON LONGA RES est VIVERE:
FINITUR INCHOANDO.
Plures in ipso limine
Exordii perorant.
Vt Actor olim dixerat
Vrgente fine, DIXI:
Sic funerande, clepsydra
Dic effluente, VIXI.

[Gap desc: short poem]

Cui brevis et fluxae vitae conceditur usus,
Iam mortem orditur, primaque Fata subit.
O cave, ne carpas spem vanam Nestoris, et qui
Esse cupis CORNIX, emoriare Culex.
Nam quid ages, si te Mors ad sua iura citarit?
Actor eris? sane dic, licet: Hora fluit.
At simulin guttum sese exoneravit arena;
Te simul infossum funus arena teget.

CURRIT NESCIA VITA DETINERI.
Vix Eleus equus citatiore
Motam tangit Olympicam quadriga.
QUOD VIS VIVERE, VIVE NUNC. SERENUM
CRAS NOLI TIBI MANE POLLICERI.
Coram Iudice te loqui memento.
Qui, si flexerit una, nec secundam
Concedet, neque prorogabit horam.


page 25, image: s025

Posse mori coepit, coepit qui vivere. fructus,
Vita brevis, placidae labitur instar aquae.
Primo vagitu, quem lactens edidit infans,
Saepius offensa est e tribus una Dea.
Sie mortalis habe: tetricas has esse Sorores;
Nec dare, quos poscis Rhetoris ore, dies.
Clepsydra destillat donec fluit illa, loqueris,
Fluxerit: actutum desine velle loqui.

SCAZON VII

Humana, non est LIVII DEcas, vita,
Dimensa campo tot patente librorum;
Sed tantum Epitome, FLORIDI brevis FLORI,
Parvus libellus; unica (legunt Parcae)
Perlectus hora saepe. Pulcer [Reg: Pulcher] , at parvus.
DIXI, ATQUE VIXI CLAMET OMNIS ORATOR.
Mensura vitae iusta, sunt duae voces.
VAH! vana vita, fluxa Clepsydrae stilla!

VIII.Vidi in omnibus Vanitatem. Eccles. [Abbr.: ?] 2.

Omnis Voluptas palpitat.
Quanquam [Reg: Quamquam] dolosa palpat:
Domi suae, non inscia,
Quam curta sit suppellex.
MOMENTA SUNT LIBIDINUM,
MOMENTA GRATIARUM.
Pennata plaudunt Gaudia:
Quae tangis, avolabunt.

[Gap desc: short poem]


page 26, image: s026

Vive Voluptati; si te tamen, inter amores
Sollicitum, poenas nocte rimere iuvat.
Crede mihi, tantos nunquam satiabit hiatus!
Ipsa domi vix quod squallida rodat, habet.
Dulce Malum, crudele Bonum, miserabile philtrum,
UNUM MOMENTUM TOTA LIBIDO FURIT.
Tam cito laeta Venus fugit, et se in nubila condit,
Quam cito, cum fraudem sentit, alauda fugit,

O fallax ni nis et brevis Voluptas
Quae semper timet et facit timere.
Non est filia divitis Macelli:
Aut Pistoris: eget. stolata bysso,
Peiorem patitur famem Sagunto.
AMENS OMNIS AMANS, LIBIDO SANI
EST INSANIA, TERMINANDA PUNCTO,
O! vere volucris levis Voluptas

Angitur et pallet curis perfossa Voluptas,
Risus et in ficto flebilis ore salit.
Tu ne divitias iactanti crede salaces.
Vix dotem unius pauperis assis habet.
POSTHUME, et hanc duces? ah! nescis, quid sit amare.
Momentum est QUIDQUID CREDITUR ESSE VENUS
Avolat, ut venit, veluti panthera, sagitta:
Hoc etiam pueri Grammaticique sciunt.

SCAZON VIII

Quid est Voluptas, quam timore, maerore,
Dolore plena, recta serico Lena?
Mentitur IRA Croesam, egena num matam
Mullum petenti, gobii dabit squammam
QUID EST LIBIDO BLANDA, QUAM VAPORATUM
TERTULIANI SORDIDUMQUE MOMENTUM;
ANGUILLA Venus est: lubricamque prensurus,
VAH! sorte turpem prendit Vberis CANCRUM.


page 27, image: s027

IX.Ubi multa sunt somnia, ibi plurima sunt Vanitates. Eccles. [Abbr.: ?] 5.

O! blandientum somnia
Non blanda somniorum!
Quocunque tandem VANITAS
Emisit illa Porta:
Eburnea, seu Cornea,
Neutrave, tertiave:
SUNT VANA, VANA SOMNIA,
SUNT VANA, VANA, VANA.

[Gap desc: short poem]

Stulte, quid ad Somni trutinas tua gaudia lancem!
Illa nimis fallax, noxque dolosa nimis.
Inter opes citharasque, et quae sibi dulcia DIDO
Finxit, et ad fonteis [Reg: fontes] lactea labra sedes.
Et bibis, et turges, tanquam omni ex parte beatus
Et canis, et Cyprias remige scindis aquas.
Sint haec blanda licet, tamen illa [(transcriber); sic: ill] Paroemia vera est;
Ex nihilo nil sit, Stulte, nec evigilas?

Est, qui compositus sopore blando,
Credit Maenala se subire curru.
Perlustrat nemus, hinnulosque figit
Et molleis [Reg: molles] capreas Fatigat ursos,
Cervos porrigit atque collocato
Dentes vellit apro. Vigil, iacere
In lecto stupet, Ergo somniavi?
Inquit languidus. Ergo somniavi.


page 28, image: s028

O! ut permulsit mea membra papavere Somnus!
Quam mihi dulcis, ais, visus hic esse Deus!
Nescio quas Vmbras, sed enim mihi Morpheus Vmbras
Obiecit, lepidis cinctus imaginibus!
Nescio qua porta venientia numina vidi:
Sed vidi; et semper visa videre iuvat.
SOMNIA SUNT,, Quaecunque vides, SUNT SOMNIA, VANA
SOMNIA VANA VIDES, OMNIA VANA vides.

SCAZON IX

Quid est superbi vana Vanitas MUNDI,
Quam turbulentus somniantium rhonchus [Reg: ronchus] ?
Quam vile noctis Phantasique phantasma?
Grallis per auras ambulant super stellas.
Ceraque fictis Daedali volant pennis:
Rhenum frementem lacte spumeo potant.
Stupent Coronas purpuramque deferri.
Vah! vile Noctis Phantasique phantasma

X.Vana sunt opera et risu digna: in tempore visitationis peribunt. Ierem. [Abbr.: ?] 15.

Septena quae Miracula
Iactabat ante Mundus:
Septena sunt ludibria,
Et nobiles Chimaerae
Monstret NEMUS Semiramis
Murosque sulphuratos:
Rhodosque SOLIS aeneum
Extollat alta signum,

[Gap desc: short poem]


page 29, image: s029

Munde vale revocor. prius haec Miracula cerne,
Dicit, et immensis pascere divitiis.
Nempe ubi sunt? quis me volucri super aera curru
Raptum famosa sistat in Utopia?
Vel quis ad Euphraten praepes Babylonia ventus
Moenia visurum, sulphure cocta, ferat
Qua tamen aspiciam Rhodon, immanemque Colossum,
Prima Dies fatui forsan Aprilis erit.

Mimesis

Ad Miracula (quod loci secundent)
Sic proceditur Et quidem videtur
Primo, quod fuerint: deinde, quod sint,
Nam Semiramis excitavit Hortos
Pendentes: Rhodos arduum Colossum.
Dicendum tamen: haec fuisse quondam;
Nunc, non amplius esse. Nam nec umbra,
Vmbrae nec levis umbra restat. Ergo,

Aude aliquid. mirare tui miracula Mundi.
Quae, vel Ubi? Quando? Qualia. Quanta, Quota,
Septem, dicis, erant. Ah! quae ludibria narras
Quis non cordatus rideat illud, erant
Sunt, Sunt, Quae durant. Sed Erant Babylone superbae
Portae: sed tantum Pensilis Hortus Erat.
Per cuius poplites potuit rostrata Colossi
Navis agi? non EST nunc quoque tantus, Erat

SCAZON X

Ubi sunt stupendae tot Stuporibus molet
Spectaculorum, quae videnda miremur
Indocte Munde, stulte, barde, Boeote,
Numerare nescis Quinque, qui queas Septem
Babylonis hortos pensiles adhuc nobis
Iactare! Olympo se Colossus aequasse!
Sub utramque ripam gurgitemque met
Transisse naveis [Reg: naves] Vah! iacet, iacet nanus.


page 30, image: s030

XI.Impius facit opus instabile. Proverb. [Abbr.: ?] 10.

Fastigiata PYRAMIS
Memphiticis in oris:
Quae decidenteis [Reg: decidentes] eminus
Suas recepit umbras:
Tam plana facta casibus.
Quam campus est cylindro:
Caepaque nunc AEgyptia
Vmbras iacit minores.

[Gap desc: short poem]

Pyramis et Memphis, tam sunt mihi fabula, quam sine
Pyramus et Thisbe, NASO iocose, tui
Tantus Hyperbolicae consurgit in aethera turris,
Altaque vicino Mons ferit astra iugo
Non ita me pridem stimulavit dira cupido
Tangendi septem brachia, NILE, tua:
Vidimus AEgyptum. Sed non mihi visa ducentos
Alta pedes Memphi Pyramis ulla fuit,

Fama, qua patet Orbis, universum
Implet Pyramis. Horreum, an sepulcrum?
Nam Reges Ceretemque, cumque spicis
Fertur funera condidisse Vertex
Nubes despicit: et basin deorsum
Iactum missile transilite nescit.
Mentiris, bone viri sagitta sanctae
Metas transilit ista VERITATIS.


page 31, image: s031

Commentarius.

Barbara Pyramidum sileat miracula Memphis.
Verius haud quidquam Bilbili salsa canis.
Barbara: nam quamvis altissima, barbara moles,
Barbara congeries, barbara terra fuit.
Pyramidum. quarum? quis nunc vides eminus ullam?
Non superest lapidum plena vel una manus,
Vel cophinus. sileat miracula vitrea, fluxa,
Vana, caduca, nihil. denique Memphis. Vbi est?

SCAZON XI

Ubi Canopi Sunt furentis insanae
Substructiones? PYRAMIS, sepulcrale
Onus tyranni, fertur astra sublimi.
Pulsasse cono, caerulas supra nubes:
Lunaeque cursu menstruo fatigatae
Sedem quietis praebuisse, credimus!
Quid, NILE, dicis? vana tinniunt sistra.
VAH, praeter umbram nil videtur obscuram

XII.Sed et magna Diana Templum in nihilum reputabitur. Actorum 19.

TEMPLUM DIANAE fulgidum
Amazonum pharetris;
Destruxit unus Furcifer.
Quod struxerant IONES,
Incendit, atque incendio
Flagravit ipse Famae;
HEROST scelus! resorbeo,
Et nolo nominare

[Gap desc: short poem]


page 32, image: s032

De celebri Fano, nec prima, nec ultima restat
Tegula, qua posset nuda Diana tegi.
Quae stetit immodico sublimis et ardua sumptu.
Machina procubuit decinerata solo.
Qui tantae flammas admovit Lucifer AEdi;
Bustum, materiam credidit esse ioci.
Semper ego obscurus tantum? nunquamne, sed ex hoc
Dixit, io, Nomen clarius igne feram.

QUid formosius ulla vidit Ora
Delubro? quod Ionico paratu
Et sumptu stetit; Vnius superba
VENATRICIS ET INVIDENDA SEDES.
O! DIANA EPHESINA MAGNA, SALVE
Invidit, quia vidit unus (Heres)
Cum succenderet, aestuante Fano,
Clamavit Nebulo Diana magna,
O! Diana Ephesina magna, salve!

Nec Triviae Templo molles laudentur Iones.
Hoc quoque non vane Bilbili salsa canis.
Vt steterit maius, quam maximus ambitus Vrbis,
Et prope nil fuerint omnia praeter ebur.
Quis tamen id laudet, quod non comparet, ab igne
Consumptum, carbo, fumus, arena, cinis.
Rostratus incendit vel Herostratus; atque favillam
Sedit ovans, velut ad Pergama capta Sinon.

SCAZON XII

Ubi palustri conditum solo Fanum
Vanum Dianae, lustra quod quater dena
Insumpsit, AEdilesque defatigavit!
Non illud hostis barbarus, vel hybernus [Reg: hibernus]
Subvertit imber, vel sacrum Iovis sulphur
Sed (erubesco) sed quis ille? sed frustum
Lavernionis nempe? misit in fumum.
Vah! ludibundus triste plausit ad bustum

XIII.Tu autem proiectus es de sepulchre tuo. Isaiae 19.

Trophaea fixa Gadibus,
Et Herculis Columnas,
Non passus Viitra Nereus,


page 33, image: s033

Iacto Tridente vertit
Qvae celsa mole pendula
Mausolus incolebat,
Duxere labem marmora:
Sepulta sunt sepulcra.

[Gap desc: short poem]

Amphitryoniades quae toto ex Orbe tropaea,
In Gaditano fixerat alta Mari:
Dum costas balaena fricat, caudamque retorquet,
Subvertit reflui vortice torta Sali.
Id quod in astra ferunt Cares regale sepulcrum,
Altera congesta mors sepelivit humo.
Tunc primum inclusae saxis immanibus Vmbrae,
Facta est Terra levis, quae fuit ante gravis.

QUin ipsius et Herculis Columnae
Fecerunt vitium, ruente fluctu
Alcidaeque fuit, Noverca Iuno,
Non primi Ionis illa, sed secundi
Vmbrarum, morientiumque fastus,
Mausolea soluta conciderunt.

QUID NUNC MAIUS HABET CADAVER ILLUD,
QUAM VILI FIGULUS LUTO SEPULTUS
Herculis erectas, famae monumenta, Columnas
Disiecit toto littore sparsa Notus.
Qvanquam alii incursu vituli prostrata marini,
Longo alii credant computruisse situ.
At non iam mediis habitat Mausolus in astris,
Vmbra nimis Tumuli forte superba sui.
OMNIA FRACTA IACENT. SAXIS SUNT OBRUTA SAXA
QUAERE ALIUM TUMULUM, QUI TEGAT IURE TUMULUM.


page 34, image: s034

Maris OBELISCOS, quos tremendus Alceides
Fixit; refixit, diruitque Neptunus.
Disiecta molles frusta nesciunt Gades:
Nimirum in imo marmoris iacent fundo.
Exaggeratum CONDITORIUM, sub quo
Iacebat Artemisiae putris Coniux:
Terra movente, mugiente subsedit,
VAH! Funus hoc immane quam gravabatur!

XIV.Contrita sunt pariter ferrum; testa, argentum, et aurum. Dan. [Abbr.: ?] 2.

COLOSSUS ille Mysticis.
Conflatus ex metallis;
Noctuque visus obiici
Chaldaico Monarchae:
Quot partibus decreverit,
Testatur Ima testa.
De mole grandis Hybridae [Reg: Hibridae]
Vix parva gleba restat.

[Gap desc: short poem]

Ille Vir, ille Gigas, variorum caussa laborum,
Corpore qui vasto Regna quaterna tulit:
Ille tibi visus, Pronepos ditissime Nini,
Ebria cum vinxit numine membra Sopor.
Heu! quantum attritus quantum mutatus ab illo,
Quem vix aequabat fraxinus atra. VIRO.
Ad testam ventum est Melioris massa metalli
Decidit, inque luto secula pauca iacent.


page 35, image: s035

Ostentum Babylonii Tyranni,
Per Chaldaica prata mugientis:
Cum Regnis prope vanuit quaternis
Toto corpore comminutus Heros
Laete plausit humum sonante lapsu.
MORTIS POPLITIBUS LUTUM SEQUETUR
HAEC ENIGMATA SUNT POTENTIORUM;
HAEC LUDIBRIA SUNT ET AULICORUM

Arduus atque ingens confusa mole Colossus.
Regnorum Mundi, quae peritura, typus;
Olim Euphrataeo visus persomnia Regi,
Semiviroque bovi semibovique viro;
Quid moror effari? cecidit. fragmenta supersunt
A casu scopuli contremuere maris.
Vix per dimidius titubat de corpore tanto.
Si videas, dices: Quid fuit iste Cinis,

SCAZON XIV [(transcriber); sic: X]

Obiectus HERMES magnitudinis primae
Quem Rex superbos somnians ad Euphrates
Suspexit; ictus, lapsus, atque prostratus,
Totum ruina, qua patet, tegit Mundum.
Vnus LAPILLVS tot metalla consedit.
Pars Tibiarum restat, (illa quantilla!)
Mixtumque testae seminarium ferri.
VAH! QUIS MONARCHA STABIT HOC PAVIMENTO.

SCENA INTERCALARIS. Poeta. Scazon.

ADverte Scazon Iam sequetur immensi series laboris, totae Roman sub visum obeunda proponetur advoca vires: contende ner vum, grande destinaturus (et en trabale) spiculum. SCAZON, Lacessitus ut ego revertar? ut data manu cessem? pedibus salutem3 quaero quod Poetarum licet in duellis. Fide dextra non! fallet Tam certa nobis, quam volantibus Parthis instante victo. POE. Dii Deaeque Scazontem servate nostrum, Sic


page 36, image: s036

places SCA. Iuro. Cortina dum me lata vestiet Pboebi, sagatus ista servus arma librabo. POE. Vides feroces, virginesque peltatas una sarissis dimicare vibratis. Non illa tecum praeliatur ancilla. quae lacte cygnos [Reg: cycnos] abluit, toros sternit, Paphon Gnydonque verrit; eque dumetis trahit palumbes. nec tenere dignetur succinctae pelvim: cum sub arietis signo procive tauri flammea calens febri, phlebotoma sacrum sanguinem Venus mittit Castae pudica mentis et memor stirpis, servire turpe publicumque detrectat; certatque pugnas provocatae pugnare. SCA. Haut [Reg: Haud] pertimesco, stat suo loco Scazon POE. Virile robur, inque feminis numen contusus esse senties. SCA. Ego caestum immane surgens tollo qualis Entellus, torquere magni doctus Herculis clavam POE. Elegia claves in caput retorquebit: periculosa pluribus viris Arma SCA. Ohe! quis augur! ut prius mihi tellus dehiscat imae. mene sexus imbellis Colu fugabit? rostra me columbarum infesta mactent, glandibus saginatus et farre tosto, paene maior Alcide possum videri. POETA. Parce turgidas, Scazon, inflare buccas. Saepe saepius vicit contemptus hostis; et superbiae conum deiecit, obtrivitque flabiles cristas humi volutae cassidis. nihil prosunt linguae minacis verba. Retriumphatur. Vis frangit iras. Mars coronat Aiaces Seu, quae Camilla Virgil? SCA Scio. POE. At dextre iecit securim maximo Phrygum damno. Adarma Scazon. universa procedit, seseque ponit Roma Martio Campo.


page 37, image: s037

XV. Tu es Caput aureum, et post te consurget Regnum aliud minus te. et regnum tertium aliud aureum quod imperabit universae terrae, et Regnum quartum erit velut ferrum, etc. Dan. [Abbr.: ?] 2.

Flavum CAPUT demessuit
Acinacis Syrorum.
PECTUS tremens Argenteum
Hausit sarissa Pellae,
ABDOMEN ingens Graeciae,
Et aeris UMBILICUM,
Exenteravit funditus
Scrutata ROMA ferro.

[Gap desc: short poem]

Anatomia

Chaldaeos stravere Syri Persaeque, superbum
Scilicet ex auro nobiliore CAPUT.
Argolici Persas fudere, HUMERISQUE micantes
Scilicet argento de meliore Syros.
Graecorum VENTREM inspexit Romanus Aruspex,
Armatique scidit militis exta manu.
In Spolium serro cessit, quod in ere reliquit
Graeculus. AUSONIAE DEBITOR ILLE FUIT.

Auratum caput evocatus uno
Medorum Satrapes revulsit ictu.
Argento grave pectus, hausit ense
Graeci filius improbus Philippi


page 38, image: s038

Effultum femur aere, bellicosi
Fregit ferrea Romuli securis.
Ad tantum, reor, inde totus AERIS
CAMPANI sonitum pavebat Orbis.

Conturbatio.

Flavicomum Medus caput a cervice revulsit,
Et spolium capta de Babylone tulit.
Inque vicem Medi Macedum cessere tyranno,
Qui Susa excidio Persepolimque dedit.
AErisoni Ventris gravidique minacibus armis,
Sunt in Romano vendita frusta Foro.
AEs emptum ferro fuit, impostumque tributum
Italiae Dominae Graecia serva dedit.

SCAZON XV

Deiecit alti PERSA verticis fastum
Auri colore fulgurantis obrizi.
Vivo DARII: palpitantis argento,
Confodit extraxitque Cor ALEXANDER.
Quo seminante bella, GRAECIAE Venter
Concepit iras, aere Martio praegnans.
Enixa demum fudit obstetricanti
VAH: serva ROMAE facta ferreae, servos.

XVI.Venient in triremibus de Italia, superabunt Assyrios, vastabuntque Hebraeos; et ad extremum etiam ipsi peribunt. Numer. [Abbr.: ?] 24.

Quid ipse? quantum roboris
Servavit aut decoris?
SI SE VIDERET IN TYBRI [Reg: TIBRI] ,
PUDERET ESSE VISAM.
Os buxeum, frons cerea,
Genas reliquit OSTRUM.
Fluxere turres vertice,
Mutique Fratre tincti.


page 39, image: s039

[Gap desc: short poem]

Hypotyposis.

Et tu Pastoris pulcerrima [Reg: pulcherrima] Filia, quanto
Servasti florem tempore, ROMA, tuum?
Non adeo longo. tenuem deflexit in umbram
Numinis ille decor, Nominis ille vapor.
Frons solito minor est, et nasus acutior aequo,
Collaque sunt buxus, bella labella cinis.
Haeccine Divorum genitrix aequata Cybelli?
Sanguine fraterno tam bene tota soror?

Nunc quo ROMA loco? fuit venusta,
Fortis, Martia, gloriosa, felix.
Tu primam faciem, cave, requiras.
Censuram refugit: pudet videri,
Aspectis potes expavere rugis,
Et mussare silens: AN ISTA ROMA EST.
Fortassis via devium fefellit.
Hic nullum video Remi sepulcrum.

Quem tamen in sinem properata Potentia crevit?
An semper solidis ossibus alta stetit?
SUMMIS STARE DIU, NUNQUAM NON FATA NEGARUNT [Reg: NEGAVERUNT] .
Hoc quoque prostrato corpore Roman probat.
Inspiciat speculum. proprio perterrita vultu,
Horrebit maculas visa senecta suas.
Turrigeri crines rastro e non pectine, vulsi,
Fatalem in fossam procubuere Remi.


page 40, image: s040

Et ROMA manceps servitutis Argivae,
Totius Orbis messe dives invecta,
Quot, ede, aristas vidit, aut tulit spicas!
Et ipsa tandem rapta cessit in praedam.
Famosa latro Gentium, suos Cives
Sensit Latrones. Vaeniit subhastata,
Contusa, deformata, turpis, elumbis,
VAH! absque muro nuda, semipagana.

XVII.Et ad extremum etiam ipsi peribunt. Num. [Abbr.: ?] 4.

Insignis INFANS vagit
Sub Romulo Parente:
Coepit loqui sub Hernico,
Crevitque sub Camille.
Sub Scipione nubilis
Puella visa Poeno:
ET NEMPE MULTUM DEFUIT,
QUIN NUPTA DUCERETUR.

[Gap desc: short poem]

Quis neget in paucis sobolem genuisse venustam
Te licet in parua, Romule Magne, casa?
Roma decora genas, quondam florente Camillo
Floruit, in patrio crescere visa sinu.
Iamque viri patiens poterat ducenda videri,
Cum stipare latus SCIPIO iussus erat.
Quam prope tunc fuerat vitiata libidine MAVRII!
Sed FABII celeres eripuere morae,


page 41, image: s041

Urbs formosior omnibus coaevis?
O! quales habuit Puella ocellos.
O! quam bella nigros Puella crineis [Reg: crines] .
O! quam sidereos Puella vultus.
Vidit Scipio: vidit et Camillus.
Et tu bestia curiosa, POENE,
Visam lumine non satis pudico,
Istam diceris ambiisse Sponsam.

Si licet, et fas est ab origine ducere gentem,
Nobilius nomen nulla Puella tulit.
ROMULUS huic genitor: Nutrix anus ACCA, CAMILLUS
Defensor, Tutor publicus ANCUS erat.
Cum duo Scipiadae fremerent, iam digna marito
Creverat, a multis sollicitata procis.
Roma fuge: an nigro vis candida nubere Mauro?
Annibal [Reg: Hannibal] ante fores. candida Roman fuge.

SCAZON XVII

ROMAE vetustum Stemma tot probant Cerae,
Vt PASTOR illi natus Ilia Matre,
Ramis virentes expediverit cunas.
Favit Puellae blanda mater AEneae.
Raptae Sabinae lac dedere lactenti:
Volsci subacti serviere crescenti.
Demum apta duci, flammeoque velari,
VAH! paene ab Afro fugit hoste compressa.

XVIII.Et ad extremum etiam ipsi peribunt. Numer. [Abbr.: ?] 24.

Sed Africanas Nuptias
Sprevit, Ducemque luscum!
Nulli Proco tractabilis,
Qui non LATINUS esset.
Bellona peltis incubans,
Exerta [Reg: Exserta] VIRGO mammas,
INGURGITAVIT OMNIUM
SE GENTIUM RAPINIS.


page 42, image: s042

[Gap desc: short poem]

Paean.

Tura date: incestos evasit Hamilcaris ignes,
Nec satus hoc, tanta Virgine dignus erat.
Barbarus accipiat Romanam, Afrumne Latina?
Integra corruptum? caecum eculata Iubam?
Infremuit, stantesque comas erexit in altum,
Qualiter in Getica Penthesilea nive.
Insonuere tubae, motoque ad classica Iano,
Sanguineos amnes ebria Roman bibit.

At non filia Romuli petulco
Mauro succubuit; soluta ceston.
MULTOS ILLA QUIDEM DEDIT COACTA,
DOTALEM TAMEN ANNULUM NEGAVIT.
Nam quo tempore saeviebat armis;
Ambustae veluti Camilla mammae.
Implacabilis arsit, atque Signis
Inscripsit duo verba: PRAEDA MVNDVS.

Roma offensa metu, Libyci Rivalis amores
Odit: ego nubam rapta, habeamque Virum,
Qui terret, qui cogit? amor non audit habenas,
Non tolerat dominum. Vertere Maure retro.
Sic ait, infestisque (ita annuit) almis
Lenonem insequitur. Vertere Maure retro.
Inde leaena ferox, et maior Amazone visa,
Implevit spoliis Martis utramque manum.


page 43, image: s043

SCAZON XVIII

Olli libidinosus Hannibal visus
Est execrandus [Reg: exsecrandus] ; improbosque complexus
Proci refugit versipellis ad portam.
Quin imo proritata fraude lasciva,
Nigros capillos ungue casta turbavit:
Iraeque spirans nobilisque vindictae,
Qualeis [Reg: Quales] in armis virgines lavat Strymon,
Pervasit Orbem bellicosa Praedatrix.

XIX.Et ad extremum etiam ipsi peribunt. Numer. [Abbr.: ?] 24.

Tunc BRUTUS a Cubiculis,
A Clavibus CATONES,
Prolem regebant Iliae,
FASCES [Reg: FASCEIS] QUE colligebant,
MARCUS rogatus libere
Respondit in Senatu;
Cum liber in sententiam
Pedes Togatus iret.

[Gap desc: short poem]

Salve BRUTE, Pater Patriae fortissime: salue
Fortunae Domitor invidiaeque CATO.
Primo laurigerae debeatur origo securis
Quosque gerit fasces Lictor et arma manu.


page 44, image: s044

Tempore quo totam complevit TULLIUS Urbem,
Et clamosa Reis [Reg: Res] intremuere fora:
Quam bene tunc Patriam TOGA Consulis una tegebat:
UNA, sed innumeris anteferenda Sagis.

Fama est, impenetrabilem Catonem,
Et Bruti celeres in arma motus;
Fessis auxilio fuisse rebus.
Hic fasces reperit, ligavit: ille
I lictor: pedicasque necte, dixit;
I, obnube caput: feri Securi.
Tunc Patres Patriae secuta Plebes,
Sensit cum Cicerone, cum Senatu.

Tunc Cato, tunc Brutus, rerum legumque periti,
Finibus Imperium continuere suis.
Regibus expulsis, virgas fascesque salignos
Ante novi lictor Consulis ora tulit.
Libertas facilem rexit facunda Senatum.
Iam Cicero Dixit: iam retulero Patres.
Ut sua cuique stetit sententia, sic referebant.
Sic Plebes scivit, sic equitavit Eques.

SCAZON XIX. Politeia.

Olli CATONIS innocentis, et BRVTI
Virtus severa profuit. regebatur
Vrbs universa consularibus curis.
Pulso SUPERBO, fama stabat in tuto
Cives in omneis [Reg: omnes] quod Senator edixit.
Astraea mentis in bilance librabat.
VULTIS IUBETIS,tunc placebat anquiri.
VOLUMUS IUBEMUS, plebs rogata respondit.

XX.Et ad extremum etiam ipsi peribunt. Numer. [Abbr.: ?] 24.

A morte patris Romuli,
Et nutrientis Accae;
PUPILLA ROMA SERVIIT


page 45, image: s045

SUIS COACTA SERVIS.
Quivis in Vrbe Vitricus
Certabat esse Romae:
Fas et Nefas defendere
Stricto paratus ense.

[Gap desc: short poem]

Sed iam paulatim video declivia. Natae
Mors tua quam nocuit, Romule Dive, tuae!
Vix sacra claudebas supremo lumina somno:
Cum fuit a Servis Roman Subacta suis.
Fluxit in Ancillae mores; et rupe lupanar,
Et Catilinarum stupra probrumque tulit.
Quid faceret? sonuere tubae. IUS STABAT IN ARMIS.
Robore quisque potens, crimine tutus erat.

Postquam funeris a toto paterni,
Sexcentesima se metebat aestas,
Vrbi pabula conditae datura:
Eheu! Roman labare coepit, Eheu!
Et servus Dominam superbus ostro
Orbam temnere, quae regebat ORBEM.
Virtus sub pedibus iacebat ima;
Crimen nobile sedit in Curuli.

Hactenus optato Zephyro. post fata Parentis
Coepit ab adverso turbine Roman quati.
Fraudibus effulti qui surrexere tyranni,
Deceptam blandis implicuere dolis.
Serva fuit, cum se dominari crederet. hostes
Sustinuit proprios stulta vocare PATRES.
Qui FAS omne manu gladium stringente ferebant:
Quorum vaginae scrinia luris crant.


page 46, image: s046

SCAZON XX Protervia.

Fregit Libido saeva Patrias legeis [Reg: leges] ;
Simulque fractas ROMA perdidit vires:
Velut, Parente mortuo, minor natu
Circum dolosi fraude. venta Tutoris.
Exin tumultus, livor, ira, contemptus,
Foedi Cometae, foeda bella sunt orta.
IUS QUOD DABATUR, HOC AB ENSE PENDEBAT.
VAH! CURIONIS sica, mors fuit legum

XXI.Et ad extremum etiam ipsi peribunt. Numer. [Abbr.: ?] 24.

Sic itur in PHARSALIAM
Bubonibus sinistris,
Emuntur irae Civium
Non simplici talento.
Iisdemque signis classica
Pulsantur et resultant,
Pilis minantur aemula
Pari furore pila,

[Gap desc: short poem]

Sacrilegium.
Usque ad fatales rabies effusa Philippos
Traxit: in AEmathiis [Reg: Emathiis] hoc scelus haesit agris.
Pila dicata Iovi, laesis rapiuntur ab Aris:
Martia conflatus transit in arma ligo.


page 47, image: s047

Cerno pares Aquilas, et utraque ex parte sagatos,
Si credam lituis, hinc procul hostis abest.
Civis it in civem, fratrem cognatus, in ipsum
Quem genuit, Genitor procidit. O Pietas!

Mox totis tonuere bella castris.
Discordesque Togas, ab ense scissas,
Civilis cruor imbuit rubore.
(Signabat color iste CANDIDATOS.)
Hem! clangunt aquilae pares, ad arma;
Adversusque secat volatus auras!
Pila in pila cadunt. utrinque clamat
Hostis: IUPPITER, o TUERE ROMAM.

Vos rubrae Rubiconis aquae, teque Alea iacta
Alloquor, et tanti conscia terra mali:
Quanti constiterint plus quam civilia bella.
Dicite: quo pretio vendidit Hasta neces?
Terrarum caelique pudor! quae praelia! Natum
Collocat Ense pater, filius Ense patrem,
Fraternas acies monstrat Pharsalia Thebis.
Oedipus in Latio cum Polynice fuit.

SCAZON XXI

Crescit Megaera: crevit et furor beli.
Nam qua Philippi Thessali, malo Fato
Signante, vastos porriguntur in campos;
Eiecta se se Roma, vidit extremum
Nefas suorum. peila Civium vidit
Tingenda caede mutua coruscare:
Ferrique Natos impotenter in Patres,
O Roma, Roma! iam perire coepisti.

[XXII.]Et ad extremum etiam ipsi peribunt. Num. [Abbr.: ?] 24.

Gener Socerque provocant,
Hinc MAGNUS, inde CAESAR,
Concurritur pro Crimine:
QUI PEIOR EST, TRIUMPHAT.


page 48, image: s048

Dum Punctum Honoris unicum
Secantque dividuntque;
Stagnant cruenti Thessala
Late per arva rivi.

[Gap desc: short poem]

Siccine concurrunt; hinc Magnus, Iulius inde?
Hinc Gener, inde Socer; hinc tigris, inde leo?
Quo Pueri, quorsum? scelus est, quod morte paratis.
Triste imis vinci, vincere turpe nimis.
AMBITIO vexilla movet. DISCORDIA caedes
Stipat, et in tabo nat truculentus HONOR.
UMBRA honor est, vereque nimis proiecta: sed, O quot
Haec vmbras Orco fertilis UMBRA dedit.

Hinc CAESAR capit arma, MAGNUS inde:
Hinc Calvus furit, et Comatus inde.
Quod pellit Socer, hoc Gener repellit.
O! VICTORIA FLEBILIS VEL IPSI
VICTORI, NIMIVMQUE FLENDA VICTO.
Fit caedes ab HONORE (tunc creato
Vrbis CONSULE.) sanguis implet arua:
Hoc est, ROMA tibi secare venam

Iamque adsunt, Caesar, Pompeianique triumphi,
Iudice visuri iustius ense nefas
Nel mora; per medium torquetur lancea coelum.
HASTA igitur FIXA est: Iudicium dabitur.
Quale? quod horrescant Thraces, secat agmina ferrum,
Vtque armenta solo funera trunca iacent.
Campi consulibus pleni, fossaeque senatu,
Absolvunt Libram, Brenne superbe, tuam.


page 49, image: s049

SCAZON XII [(transcriber); sic: XXII] . Classicum.

Nescit priorem ferre CAESAR: aequalem
Magnus recusat despicitque POMPEIUS,
Ad arma, ad arma, ad arma, ad arma clamatur.
Pugnatur. alta, ceu pilae, volant pila,
Caliginoso Mars furore lascivit.
SEMEL NOCENTIUM, BIS NOCENS TRIUMPHAVIT.
Late refusus sanguinis ruit torrens.
O Roma, Roma! quo colore mutaris!

XXIII.Et ad extremum etiam ipsi peribunt. Numer. [Abbr.: ?] 24.

At ROMA languet interim
Venalis, aegra, fessa.
Turbata mente linquitur;
Labant soluta genua.
Luctam supremam nunciant [Reg: nuntiant]
Vicina signa mortis,
Singultiunt arteriae,
Formidat icta vena.

[Gap desc: short poem]

Rumor hic afflictas ROMAE simul impulit aures,
(Omnia misceri; sacra, profana rapi:)
In lachrymas [Reg: lacrimas] ivit simul et suspiria, totis
Turribus, et moesto funditus ore tremens.
Spargit in incertum absistens vestigia gyrum:
Ante nigram Lachesis ventilat ora Colum.


page 50, image: s050

Flebile lingua gemit, dens formidabile stridet.
Lugubre vena micat, si tamen ulla micat.

Fatales ubi tristium tubarum
Accepit sonitus, et eiulatum;
Afflatae nivis instar et pruinae,
Subsedit medio soluta campo,
Tunc vultum malus occupare livor?
Tunc ruptis tunicis perire ocelli:
Tunc artus gelido quati tremore:
Tunc pulsu fatuo salire vena.

Forte iacebat humi Tarpeio affusa Tonanti,
Praesaga exitii squallida Roman sui.
Cum trepidam invasit belli Pharsalicus horror.
Qualem, quem subiti perculit ira Iovis.
Cur tremo, dixit, et his mediis in vocibus haesit,
Auditae stragis conglaciata metu.
Sanguis hebet: paleae ante oculos atomique vagantur,
Oestro funereo parcita Vena tremit.

SCAZON XXIII.

Vocate Cives AEsculapium, Cives,
Cives adecto. ROMA VESTRA ferali
Pavore consternata cladis acceptae,
Palletque, soluiturque frigidos artus.
Adecte Cives. Vultus ecce collapsus:
Cor systole diastoleque confundunt;
Venaeque nullo stant tenore ramosae,
Ah aegra Roma! quid canit tibi bubo?

XXIV.Et ad extremum etiam ipsi peribunt. Numer. [Abbr.: ?] 24.

Ad ultimum ter sternuit
Sudo te profluente;
Et voce mixta fletibus.
AUGUSTAE NOSTER, inquit:
Vale. vale dulcissime.
Tibi resigno MUNDUM.
Mox bellicosos exspuit
Maneis [Reg: Manes] fremens sub Orcum.


page 51, image: s051

[Gap desc: short poem]

Agon.

Ter collapsa toro est, terque a CICERONE levata,
Ter gelidum sudans sternuit, et tacuit.
Mox iterum erigitur, mediaque in morte profatur:
AUGVSTUM NOBIS SISTITE: Dixit. adest.
ILLA. Deo Iuvenis nimium dilecte, migramus:
Esto heres Romae, maxime Caesar, ait.
Sic effata truces oculos ad Tartara torsit.
Frigidaque exanimi corpore procubuit.

Fatis cedite. Cessit ipsa ROMA.
Sancte: sternuit. Et ter: ominose.
AUGVSTUM prius allocuta CORAM
SEPTEM TESTIBUS, ET NOTANTE MARCO,
SE TOTO DEDITASSE DIVIDUNDAM:
Adiecto quoque iure CODICILLI,
Quo praesaga Triumviris cavebat;
Torvum immugiit, occiditque noctu.

Frontem involuerunt feralia nubila, mortis
Indicium pulsae personuere fores.
Vivit adhuc tamen aegra, iubetque ad limina duci
AUGUSTUM, et cubito nixa, levata toto,
Macte, ait, o Italis magnum decus addite terris,
Imperii post me frena regenda cape.
Dixit, et in coelum descendit ad infera regna,
Semper Iulaeis [Reg: Iuleis] Manibus Umbra gravis.


page 52, image: s052

Testamentum.

Sternutat. Eheu! TULLIUS, Salus, dixit.
Sed frustra, apertis iam poris venenatae
Maculaeque livent, itque letifer sudor.
Suprema vox haec; Dive noster, AUGUSTE,
Ex asse factus, institutus, et scriptus
Heres, Iovem precare, solve Legata.
Sub ista vixit, spiritumque demisit.
VAH! tota buxus, tota ROMA nunc mors est.

XXV.Dabo te in manus hominum insipientium et fabricantium interitum, igni eris cibus. Ezech. [Abbr.: ?] 21.

DEFORME IAM CADAVER EST
FORMOSA ROMA QUONDAM.
Quod extulit Tiberius
Vespillo purpuratus.
Sub parricida Claudio
Plenum parante BUSTUM,
Pars URBIS arsit tertia,
Novae favilla Troiae.

[Gap desc: short poem]

Spectaculum.
Conclamata iacet. Viden, ut resupina recumbat,
Inque humeros cervix pendula fiat onus.
Funus adornatur, tectumque TIBERIUS effert
In Caproas. HEIC EST MORTUA ROMA SITI.


page 53, image: s053

Quanquam [Reg: Quamquam] iterum in sese iussu translata NERONIS.
Accipit extremi munera moesta Rogi.
Personat accensa Nebulo Trabeatus in urbe:
Haec facies Troiae, cum caperetur, erat.

EXI ROMA TUIS HUMANDA PORTIS,
EXI, FUNUS ES ET CADAVER: EXI.
Sic tota populus fremit Suburra [Reg: Subura] :
Et sub fornice defodit luparum
Pastam lacte lupae, Neroniana
Mox incendia prosequuntur Vmbram.
Ardent omnia. Ventilare capta
Iurasses Danaos in Vrbe taedas.

Dialogismus.

Edite ferales planctus, accurrite Cives:
Foetet [Reg: Fetet] , et in pheretro [Reg: feretro] mortua Roman iacet.
Caldius infodit tumulo Mero. SISTE VIATOR.
Sisto. Quid hic? VRBS EST. Quantulae? MUNDUS erat.
Quisnam oculos clausit: Duo CAECI quis dedit ignem
Funereum Populo collachrymante [Reg: collacrimante] ? Nero.
Cupressum accendit? TAXUM. Regus unicus arsit?
VNICUS, ET PRIAMI QVALIS IN VRBE FUIT.

SCAZON XXV. Rogus.

Ades Diaule nominate Pollinctor:
Effer cadaver Vrbis, effer, incende.
Sed nempe te Tiberius senex Vulpes:
Praevenit, extulitque FVNVS IMMENSVM.
At sumtuosi [Reg: sumptuosi] defuit Rogi flamma
Et luculenti? scilicet. Nero Matri
Immane bustuarius dedit bustum.
VAH Roma! nunc es illa TROIA, quam iactas.

XXVI.Haccine Urbs perfecti decoris, gaudium universae terrae. Thren. [Abbr.: ?] 2.

Quae? qualis? O: quam viluit
Mutata nunc ab Illa,


page 54, image: s054

Quae viribus Numantiam
Volscosque subiugavit:
Carthaginis proboscides
Stridentis amputavit:
Rhenique et Istri cornua
Deiecit inter algam!

[Gap desc: short poem]

Ah! quam non illa est, quam non est illa Gradivi
Neptis, pinniferis inclyta Virgo comis!
Hae cine Caudinas sub Furcas agmina misit
Volsca! Numantinos torruit esta Lares?
Haeccine subvertit Tyriae Carthaginis Arces?
Ista Iubae vincto ferrea iura dedit?
Haeccine Danubii sulcavit remige dorsum!
Percussit Rheni caestibus ista caput!

Hoc ritu tumulata. Nunc ab illa
Possis quaerere: ROMA QVID FVISTI?
Tu vastare Numantiam, fugamque
Parthi sistere? ROMA QVID FVISTI?
Tu Carthaginis insulas et arces
Fundo vertere! ROMA QVID FVISTI?
Tu Germanica terga liberorum
Virgis caedere? ROMA QVID FVISTI?

Metamorphosis.

Fascinor, et frontem magici vinxere corymbi?
An subito funus, quae fuit ante Venus?
An video Romam, quae sub iuga bobus adempta
Egit Samnites, edomuitque Tagum:
Getulo metuenda Duci, Carthaginis horror,
Praedatrix Siculi, classe timenda maris!


page 55, image: s055

Quae quercus, Alemanne, tuas formidine movit,
Ex illis Latium sculpere docta Iovem!

SCAZON XXVI

An ista ROMA! funus istud est ROMA,
Hic ROMA truncus? hoc cadaver est ROMA
Quis me per! o vicissitudo Regnorum!
Ergo ista Volscos vicit, et Numantinos
Canes abegit SCIPIONE latranteis [Reg: latrantes] ?
Haec tauriformis abstulit caput Byrsae!
Quis me! fugavit ista Latua Germanos!
VAH! quis per altum me ferat? VALE ROMA.

XXVII.Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia eius. In Thren. [Abbr.: ?] 1.

Cunctis tremendae Gentibus
Emarcuere vires.
Luxus Nepotum pignora
Materna dissipavit;
MUNDIQUE PATRIMONIUM
EVOLVIT UNUS HERES.
Quod hic reliquit, barbarus
Absumsit [Reg: Absumpsit] ALLARICUS,

[Gap desc: short poem]

Adverto, nec vana fides. apoplecticus illam
Corripuit fastu deficiente stupor.
Dives opum, dives pictai vestis, et auri
Aulaique (sed hoc, quisquis es, adde) FUIT.


page 56, image: s056

Exhausit Tyberim [Reg: Tiberim] Gangemque Tricongius auri,
Sanguinis humani turpis hirudo Nero.
Aut si quae misero de funere membra reliquit,
Harpyis Geticis vix pepulere famem.

Nimirum superante morte vires,
In foedam speciosa fluxit umbram,
Summam pauperiem. Cruentus Heres,
Immanis patrimonii Charybdis,
Praeter peila vetusta, sarculumque
Serrani, Curiique nil reliquit.
AH! ET FUNEBRE LINTEUM, SEPULCRO
EFFOSSO, PROCUL ABSTVLERE GOTTHI.

Porsena quas stupuit vires, iam nulla Sabina,
Nedum Nebrophone, vel Cleopatra timet.
Iactet divitias, quas absumsere [Reg: absumpserunt] nepotes;
Quique Aviae faciem convomuere suae.
DEPOSITVM MVNDI, census, aeraria, fiscum
Vertit Civilis. depopulata fames.
Relliquias, Alarice, tibi servavit egestas;
Plaustraque praedarum sub Stilicone dedit.

SCAZON XVII

O vastitate febribusque corruptam,
O destitutam viribus suis Romam!
Cui nec Sibylla tristis ulla praedixit
Annis masorum copiam secuturis.
Summo labore parta, degener Gnatus
Inter Luparum foeda transtra consumsit [Reg: consumpsit] .
Analecta carpsit Allaricus Hunnorum.
VAH! Caesar Vrbis, visus Hunnus est Romae.

XXVIII.Ubi est Domus Principis? et ubi tabernacula impiorum? Iob 21.

Eheu! Quirit es posteri
Stipem petunt honoris.
Tuae Vetustas gloriae,


page 57, image: s057

Traiane rupit ARCUM.
Sublime SEPTIZONIVM
Mitissimi Severi,
Luculliana Pegmata,
MOLES Titi steterunt.

[Gap desc: short poem]

Quis desolatae faciem miserabitur Vrbis,
In qua de veteri restat honore Nihil.
Tempus edax fregit Traiani Caesaris ARCUM,
Non aliter, quam quem tendere, Parthe, soles,
Tortilibus spiris Moles laqueata SEVERI,
Fluxit in exiguum, fulmine tacta, globum.
Luculli vocale nemus subsedit, et Aula,
Quam tuus exstruxit, Vespasiane, Titus,

Ad lessum propero. NIGRAE PVELLAE,
VESTRAE PLANGITE MATRIS AD SEPULCRUM,
Traiani cecidit solutus Arcus.
(EHEV! PLANGITE) nec Severiani
Mansit integra Turris Heptacycli.
Dudum mole sua Titus, suaque
Lucullus premitur. NIGRAE PVELLAE,
VFSSRAE PLANGITE MATRIS AD SEPULCRUM [(transcriber); sic: SIPULCRUM] .

O! Domus Assaraci, et rerum translata potestas:
O! facies Vrbis moesta, QUIRINE, tuae.
Decidit ipse suo Caesar Traianus ab Arcu:
Per quem nunc alium lauriger ibit Eques?
Iam septem Zonas, CASTAM quibus ante SEVERVS
Vinxit, Romani praedo pudor is habet.
At non marmoreo recubat Lucullus in horto,
Deplorantque Titum moesta theatra suum.


page 58, image: s058

Sed et super te (VAH!) caput movent gentes,
Femorique suram (sic stupent) super ponunt,
Mutique dicunt: Arcus ecce Traiani,
Zonisque septem surrigens forum Cochlis?
Regalis ecce picta sponda Luculli,
Celsumque pegma Molis Adrianaeae [Reg: Hadrianaeae] ?
Amarulentum sibilant Viatores:
VAH! prisca ROMA, nulla nulla iam Roman es.

XXIX.Et percutiam Domum hyemalem cum Domo aestiva, et peribunt Domus eburneae. Amos 3.

Stillare cessant balsama
Mensae Neronianae:
Foeda scatent uligine
Thermae Neronianae.
Antonianis balneis
Nunc anseres lavantur.
TYBVR Vopisci floridum
Tondetur a capellis.

[Gap desc: short poem]

Fabula sunt citreae sudantes balsama Mensae,
Nec Syrias halat mappa relicta rosas.
Fabula, trudentes argentea flumina thermae:
Nulla per auratum flexerat unda rubum.
Fabula, Nymphaeum Veneris regale lavandae:
Maeoris nequeat foedior esse palus.


page 59, image: s059

Fabula, Pierii Tybur [Reg: Tibur] glaciale Vopisci:
Semper, ut apparet, rustica villa fuit.

Iam nil de Cilicum liquore nudum
Prandentis fluit in caput Neronis.
ERGO PLANGITE. Nec iavantis unctum
Fragrat malobathro nitente corpus.
CVR NON PLANGITIS? ille delicatus
Thermarum tepor alget. illa Villa
Tyburtina [Reg: Tiburtina] ruit. NIGRAE PVELLAE,
VESTRAE PLANGITE MATRIS AD SEPULCRUM.

Quae domus in tota late fragraverat Vrbe,
In qua coenabat Plena Nerone fames:
Effultosque meris fontes et stagna smaragdis,
Quae biberat loto plena Nerone sitis:
Quasque infudit aquas riguis Antonius hortis.
Omnia iam sicco transeat ore Canis.
Nec Tybur [Reg: Tibur] platanos, nec habet sua frigora Pastos,
Dicere nec possit, Tityre tu patulae.

SCAZON XXIX

Ubi siderati nunc Neronis ex auro
Tornata mensa, digna Sole conviva.
Et delibutis rore Medico Stellis?
Exaruerunt limpidissimae Thermae
Antonianae, cum lavantibus Nymphis
Et aestuantis Tybur [Reg: Tibur] umbra Dianae,
Phoebi flagrante verberatur a curru.
VAH: prisca ROMA, nulla nulla iam Roma.

XXX.Transierunt omnia illa tanquam umbra. Sapient. [Abbr.: ?] 5.

Orchestra, Ludi, Munera,
Fontes, arena, Circi,
Et Editores munerum,
Aurique sparsiones:
Tragoediae, Comoediae,
Soci Terentiani,


page 60, image: s060

Spectator, Actor, (Plaudite)
VNA IACENT RVINA.

[Gap desc: short poem]

SUMMA nihil superat. Perierunt omnia Romae,
Maxima, parva, popae, victima, fana, Ioves.
Occubuit Scaurus, Circensia Munera cessant,
Eversis cuneis amphitheatra vacant.
Deletus populus Statuarum, ancilia Martis
Fracta, togae ruptae, dilacerata saga.
QUAE SEPTEM TUMULOS IACTANTIOR EXTULIT OLIM,
SUB SEPTEM TUMULRS VRBS TUMULATA IACET.

Naenia [Reg: Nenia] .

Nunc concurrite lacrymae [Reg: lacrimae] Sororum,
Vestraeque exequias parate Matri:
Namque unum in tumulum feruntur una
Formosa omnia, quae fuere Romae.
Saltem funebre dedicate Carmen.

Huic est condita Roman tota quanta. Quam cum Tulliola Terentiaque lugente Italiae nigrae puellae.

Longam odi pompam. Quin totum elimino funus
Et simul et semel est mortua Roman Vetus.
Lictores, Consul, Fasces, Dictator, Arator,


page 61, image: s061

Curia, Vesta Focus. Ludus, Arena, Forum.
Patritii, AEdiles, Equites, Asinaria Plauti,
Nullo, quod stupes, ordine mista [Reg: mixta] iacent.
ROMA ANTIQVA vale, lacte enutrita lupino.
Salve sparsa AGNI sanguine ROMA NOVA.

Chaos.

Vides cavernam? quo, tonante sub coelo,
Lapsu repente cuncta iacta sunt uno:
Quaecunque bifrons extulit domo IANUS;
Corona lata, flava, querna, navalis,
Muralis; aes, H S; theatrales
Stichi Getaeque, Rosciique Comoedi;
Vestale Sacrum, buccinaeque Florales.
Vah, Trista Roma, nulla nulla iam Romae.

SCENA. Scazon. Poeta.

HAc me sub umbra fessus atque lassatus prosterno. POE Scazon surge. Surge, non audis marcore segnis loripes? adhuc grandis via restat Illa quippe meta, si nescis, tangenda, quam centesimus lapis signat. Elephante surge. SCA. Dum tuos bibo fontes, Comitiisque publicis vocor Versus maiore nunquam me scias fatigatum, aut fortiore dimicasse conflictu. Languent lacerti: pes tremit: stupent nervi. POE. Vt hiscit instar Appulae canis, rictu fumante, lingua turpis oris exerta [Reg: exserta] ut oscitatur; ecce qualis Entellus, saperda vane, qualis Hercules, quantusque assurgis? haec promissa? sic fidem servas? SCA. Fortes ut istae Ludiae, virilesque, immane quassis dant negotium peltis. Despero palmam ferre Flent gemunt, rident simulare doctae. blandiuntur et damnant: laudant et urunt. ingeruntque sarcasmos. POE. I nunc superbe, teque feminis praefer, quas ante spernens sibilansque difflabas pulmone toto. Iamne Amazonum castra expertus


page 62, image: s062

horres; et sagatus agnoscis vires togatae militis? stolae cedit tuae metallum stantis aere loricae: peplo galerus Mercuri, mitrae cristae. At non et illae conqueruntur, aut pugna, confecta donec finiatur. excedent. Sie est: tremendis et ferocibus verbis omneis [Reg: omnibus] repletis curias forum silvas, Helicona totum; Marte serio nulli. Cognata Metra turgidi Pharisaei? quod more Vestro claudicare contemnant, arcetis ore tetrico, gravi passis, sufflante NASO personantibus rhonchis [Reg: ronchis] . Elegia mollis est, Adonii nani, Horatianum grande, Sapphicum vile. Phaleuciorum grex pipit, tonant turmae Heroicorum, ganniunt Iamborum. Sed vos natatis poma flava Scazontes, interque Versus vultis esse Praetores, et Consulari dignitate fulgere. Vobis volumen tibiae placet curvae, plantam biformem calceante Spondaeo. At nominatum cum venitur in campum, ventres solati palpitatis ad ferrum. Vt vos lambi perduint [Reg: perdant] ! SCA Minas Vates strictas reconde. Surgo praeliaturus. POE. Cratera Scazon quem furoris implevi peculiaris, fluminis sacri plenum (stimulabit iras) sume (suggeret vires) unoque tractu nil moratus exhauri.

XXXI.Cuncta subiacent Vanitati. Eccles. [Abbr.: ?] 3.

Qui discutit SCIENTIAS,
Haud mitiora cernet,
Quin imo, quando viderit
Immitiora, FLEBIT,
Quas subtrahendas improbis
Credebat esse Parcis;
Solo recisas stirpitus
Dolebit occidisse.


page 63, image: s063

[Gap desc: short poem]

Scilicet a Fatis Vrbes et sola prementur
SAXA! SACRAS ARTES non minus illa premunt.
Si potes has sicco collapsas cernere vultu,
Durior es scopulis ilicibusque silex
Quae fatuis vitae fallacia stamina torquet,
Haec quoque non fatuos ludificatur Anus.
Saepe quidem SAPIENS, Colus est ex marmore nostra
Dixerat: et tantum vilis arundo fuit.

Dulces Aonides, et expeditae
In certamina mille laudis ARTES:
Quis tam barbarus improbusque vinctis
Post tergum manibus, solo saloque
Proscriptas, medio fugavit Orbes
Mores! tempora! fastus et cachinnus
Cogunt NUMINA MENTIUM, pudendam
Immortalia nunc subire mortem.

Ludibrium.

Quid mihi cum Roma? lachrymas [Reg: lacrimas] quod provocat hoc est:
Tristis in exsilium Musa novena migrat.
Flent homines, piperis thecam si corripit ignis;
Rident, si tantum Bibliotheca flagrat.
Qui pallere cupis, qui contabescere morbo,
Qui vulgo fieri fabula longa, stude.
Nec tam sarcasmus. quam Mors indocta timenda:
Non prius haec Asinos, quam mala sternit Equos.

SCAZON XXXI

Indigner? anne rideam? anne deplorem?
Et Liberales in luto iacent Artos:
Ipsaeque Musae, Virgines verecundae,


page 64, image: s064

Post non ferenda probra, vimque Stultorum,
Raptamque primae Castimoniae zonam,
Ad stupra collo protrahuntur obtorto.
Lauro sepultae verminant sub ambusta,
VAH! ipsa Pallas fit Medusa, fit serpens.

XXXII.Veruntamen in imagine pertransit homo. Psal. [Abbr.: ?] 38.

Num restat una linea
De lineis APELLIS?
Num vel manus, vel pes tua
Lysippe sculptus arte?
Num de Myrone bucula
Veris amata tauris?
Num delicati Mentoris
Caelata Cypris auro?

[Gap desc: short poem]

Pellaeum Regem quoties depinxit Apelles!
Cui soli libuit pingere, quod licuit.
Et quoties illum Lysippus marmore finxit!
Cui soli licuit fingere quod libuit.
Quale hoc aeris opus? quod taurus amaverat instar.
Vxoris: potuit cui Socer esse Myro.
Mentoris in CAELO, quam Caelo pulcrior [Reg: pulchrior] arsit
Cypris, et haec ubi nunc omnia? sub tumulos


page 65, image: s065

Emblema.

IAM SCIT MORTUUS ARTIFEX APELLES.
QUAE SIT LINEA SUMMA LINEARUM.
Lysippi statuae iacent sub ipso;
Et bos aerea Daedali Myronis
Multis vivere visa, rupta vixit.
Et captura suo decore Martem,
Aphrodisia Mentoris marina,
Toto dissiluit polita dente.

Ex tot Apellaea radiatis vultibus arte
Quis nasus superest? pars quota Bucephali
Multa manu simulacra Deum Lysippe venusta
Finxisti (nec ego plurima ficta negem)
Dic, quibus in terris tua nunc, quibus errat in agris,
Quemve bovem incendit VACCA, bubulce Myre
Dic Mentor Veneris Pater ingeniosus eburnae,
Quam tua nunc Idam Filia pulcra [Reg: pulchra] subit?

SCAZON XXXII

De penicillo quot pilos Apellaeo
Restare credis, simiasve certantes
Pictis tabellis provocare Naturam?
Epimethis alter multa saxa Lysippus
Ex Arte Pyrrha, ceu Maritus uxore
Homines creavit, Sed fuere mortales
I nunc, Myronis aeream bovem mulge,
Ebur procare Mentoris sepultum. Vah!

XXXIII.Defecit sufflatorium. In igne consumptum est plumbum. Frustra conflavit Conflator. Ierem. [Abbr.: ?] 6.

Quis auctor ille Phidias
OLYMPICI TONANTIS?
In aere doctus integros
Exercitus movere.
Tubam putasses clangere,
Vellique signa castris!


page 66, image: s066

Qui monstra credunt omnia,
Credant et haec Apellae.

[Gap desc: short poem]

Inter mira Deum, pleno crepat ore Vetustas
Phidiacasque manus, Phidiacumque IOVEM,
Horresco referens; pleno Manus unica campo,
Agmina consertis duxit ahena viris.
Massa informatis pugnabat dura lacertis:
Mandebat sonipes id, quod erat sonipes.
Denique quid? credam? sed non Iudaea Rebecca
Me peperit. Vos, vos credite Beniamidae.

Sannae.

Narrant de PHIDIAQVE Phidiaque.
(Isti namque BREVEM volant fuisse,
Hi (longum) memorabili furore,
Informeis [Reg: Informes] animasse Marte glebas,
Cadmaeas acies dedisse in aere
Vivas, tamque truces, ut intuenti
Prae formidine surgerent capilli.
Si! iam credo volare posse Verpos.

Hyperbole.

QUid non de Phidia memorant? fornacibus illum
Eduxisse acies, aerea signa virum.
Ibant per campos orichalca moventia bellum,
Et metuenda tulit fusilis arma cohors.
Addidit hinnitum ferro, dedit aure mitate,
Et nes cire loco stare, notare tubam.
Ohe, iam satis est. Rumpunt mendacia fibras,
Incurvantque trabes, ut tabulata ruant.


page 67, image: s067

SCAZON XXXIII

Quid istud? ecquid Fama narrat armata?
Ex massa ahena Phidiam figurasse
Thebana bella, Tydeumque, Adrastumque
Dirosque Fratres, cum Mimante Phlegraeo
Hinnire visus aeripes equus bruto
Fremens metallo, classicumque sentire
Graiumque ????? Crede Iudaea
VAH! ventre gravido et horridum gerens Dagesch

XXXIV.Quare frustra laboravit? Iob 9.

Quis pinxit hanc Lucretiam
Casto decore torvam?
Vt odit! ut se transigit!
Mors ista paene vivit!
Narra quis hanc LUCRETIAM
Faciebat anne Fecit?
Quid quaeris? illum nemo iam
Noscebat anne Noscit.

[Gap desc: short poem]

Icon.

Aspicis, ut castum fodiat Lucretia pectus,
Ora minax, frontem nubila, torva genas:
Formosam tamen Ira decet. Sic muta videtur
Velle Tabella loqui, picta Tabella mori.
Fallimur; an doctis labor hic defluxit ab astris?
An ducente manum Numine, pinxit homo


page 68, image: s068

Quis tamen ille fuit? cur se non nominat auctor
Quaere in Sarcophago; forte ibi Calva iacet.

En! LUCRETIA vivit in Tabella,
Lumen nictibus igneum minatur.
Verus Pugio, verus iste sanguis,
Veri pectoris ex PUDORE manat.
Pulcri [Reg: Pulchri] vulneris eminet cicatrix,
Spumantique cruore tingit Vber.
Quis fecit? liceat rogare NEMO,
Seu NULLUS, vel VTERQVE, sive NEUTER.

Haec est TARQVINII Lucretia casta SUPERBI
Vlta pudicitiam fortiter ense suam.
Qui procul aspiciet, falletur Imaginis usu:
Vivere iurabit, seque movere manus.
Vibrantes oculi letali horrore renident.
Non peto, quis pinxit: Sed quis in hac tabula
Pictor eam genui? foetet [Reg: fetet] . De nomine tanti
Patris et Artificis linea nulla super.

SCAZON XXXIV

Placet iste vultus, haec LUCRETIae forma
Expressa. Quisquis edidit, dedit vivam,
Fortasse quaeri vera possit ad FICTAM.
Frontis voluptas cum dolore miscetur;
Sed os honestum, nescias, quid accuset.
Stridet decorum vulnus, et sinum replet.
Nec dextra cessat, Per Deas! quis hanc pinxit?
VAH gloriosus et dicaculus. Sutor.

SCHENA. Poeta. Scazon.

AD illud allusisse credo te, Scazon: Ne Sutor vltra Sca. Quid velis probe novi Ad illud. Acres improbasque censuras, plebs imperita pro lubentia ructat Quod cuique pronum. Nulla merx magis vulgo venalis est minusque emendae, quam rhonchus [Reg: ronchus] . Vbique prostant Zoili POE. Tamen velo latens Apelles; deprehendit invisi deforme rostrum calceumque Cerdonis; picemque frontis lubricamque gingivam


page 69, image: s069

crepidae sonantis verberavit impactu. Quassi molares et caduca maxilla stridente serra dentium, vacillarunt. Interminatus ergo respuit vano Pellaeus ab Sutore Pictor illudi SCA. Osi Poeta clancularios Momos audiret, unca quaeque nare perflantes Et huic Apelli. per Lares, in arcano liceret, esse, densa pone carecta. Quoties et ipse cogeretur infestas ferire malas: cum fremens Aristarchus, armatus ignorantiae rudi sparro; geminat caninam litteram super Versu; quem rodit osse peius. hic cothurnatus. luxatus iste, durus ille, gibbosus et luscus ille. Ineptus ille, qui censet; Molossus ille qui protervus allatrat. POE. Mansuesce Scazon SCA. Cum Poema contorquet vibratque cirrhas: cur Poema contorquet vibratque cirrhos? si resolverit: nodo volet ligari fibulaque constringi. Iam displicebit syrma, iam fluens vestis, auroque pictae fimbriae laborato Iam nasus ipse, Polybosus est, latus, plus aequo acutus. simus, olfacit Momum emunctus Omnis forma ducitur probro. Fastidiorum tanta tamque monstrosa foetet [Reg: fetet] voluptas POE. Taediis putes ungi: et cum cruentos inserit metris ungues mor bo levari: SCA. Plecte suberi iactu, tam faeculentum lividumque Sutorem POE. Plorante lesso, lessus, inquit, est mollis. Ridere malim gratiosus. Idemque ringetur ore, seque coget in nubes, ridente Phoebo, Sic fricatur a votis, iraque moesta tetricaque lascivit, et odit omne non suum miser Fungus. Atqui nec artis est, nec ingent plumbo gravare lancem, turbidoque Saturno implere rugas, a Catone formatas. Sed in Tabella suscitare. quod vivit, sed penicillo provocare Naturam, hoc Sutor artis est, et ingent Mome. SCA. O Mome Sutor, POE. Mome Sutor. SCA. O Mome.


page 70, image: s070

XXXV.Imaginem ipsorum ad nihilum redigas. Psalm. [Abbr.: ?] 72.

Fallacis Vvas Zeuxidis.
Mendacium iocosum
Quod passeres deceperat
Pendentibus racemis:
Decerpsit Auster humidus
Heu! saevus esuritor,
Nimbus Tabellam perdidit,
Et alites fugavit.

[Gap desc: short poem]

Est ubi, cum scitur Zeuxis, quaeratur Imago
Zeuxidis. haec, inquis, Vitis, et Vva fuit
Prodi: te Concha decepti Vinea Sturni,
Atque oculis potuit dulcis Imago bibi.
Audio, quod narras. Hoc non minus: improbus Vvam
Expressam foedo diluit imbre Notus.
Vastatus paries, et vere pensiiu Hortus.
Damna vetustatis VITIS et VVA tulit.

Miracula.

VELO Parrhasius latente Zeuxin,
Picta Zeuxis aves fefellit uva:
Vva purpureaque, caerulaque,
Fixa in pariete mitibus flagellis.
Quae non tam radiata penicillo.
Quam Thyrsi potuit stylo videri.
AH! NIMBO PERIIT VORANTE TOTA
HAEC VINDEMIA NOBILIS COLORUM


page 71, image: s071

Adynaton.

Zeuxidis Vva tuis gemmis praefertur Iacche,
Vva quidem tantum picta, merusque Colors
At quovis, si non caruisset Odore Sapore,
Vinum Cos poterat dulcius inde premi,
Gustavit Passer: quanquam [Reg: quamquam] velocior Auster.
Praerepta bibulam vite fefellit Avem.
Helluo ventus erat. Siccum et spectabile Vinum
Ebibit. a pluvio putruit Vva Iove.

SCAZON XXXV

Antiquitatis ista praerogativa est;
Vvas comesse, quas coloribus Zeuxis
Implevit. is tam musteos sua fecit
Manu racemos; ut volatici fures
(Quos inter est et innocens avis passer)
Totis diebus pectinaverint rostro,
(Et pectinabat saepe saepius passer)
VAH! Bruma totum tabefecit Autumnum.

XXXVI.Rursum contemplatus sum omnes labores hominum, et industrias animadverti patere invidia proximi: et in hoc ergo Vanitas et cura superflua est. Ecclesiast 4.

Priscis sepultis Iunior
Florere coepit AEtas
Durerus absque circino
Qui CIRCULUM creavit
Colore clarus ANGELUS.
Colore Pisanelli,
CALLOTUS, Ater, Candidus.
Bolsu vertii, RUBENI,

[Gap desc: short poem]


page 72, image: s072

[Gap desc: short poem]

In Veterum famam docti fluxere Nepotes,
Ingenio, manibus, moribus, Arte pares.
Quis nisi DURERUS potuit sic ducere Sphaeram,
Vt manus una sibi Circinus ipsa foret,
Quod fuerat quidam Cois, hoc ANGELE Romae,
Hoc Florentinis es PISANELLE Rosis:
Hoc nobis Lotharingus erit CALLOTVS, in aere
Aureus; et vivo Belga colore RVBENS.

Fata.

Discedunt Veteres, et in theatrum
Personae veniunt Recentiores.
DVRERVS digitum movens in orbem,
Hic est Circulus, inquit, ET RECESSIT.
Prodit ANGELVS, ingemitque moestum:
Sic vivit moriturus; ET RECESSIT.
PAVLVS ecce RVBENS, Silete, clamat;
Sic vivi moriuntur; ET RECEDET.

Iamque adeo Veterum, velut umbra, evanuit aetas:
Altera nunc nostro pullulat herba solo.
Circulus ALBERTI solo carbone notatus,
Annulus est digitis, Norica Virgo, tuis.
Alter apud Tuscos Zeuxis Pisanelle vocaris,
ANGELUs VRBINAS nomen Apellis habet.
Quis placeat magis, anne Rubens anne albus. an Ater.
Hic PICTOR triplex, est simul ipse Color

SCAZON XXXVI

Truduntur Anni. trudit Artifex primum
Secundus; istum tertius; Novi priscos.
Pygmaeus ater CIRCVLVSQVE Dureri
Vincant Catenas et Cycopa Thimanthis [Reg: ?] :
Sic Raphaelis Itali PVER, grandem
Virum Theonis nempe Belga famosus
RVBENS, Apelli cedet, immo non cedet.
VAH! quae per artes it reditque vertigo!


page 73, image: s073

XXXVII.Non est priorum memoria, sed nec eorum quidem, quae postea futura sunt, erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo. Eccl. [Abbr.: ?] 1.

His Palma nunc addicitur,
At quam diu virebit?
Vertente caudam saeculo,
Vix amplius virebit.
In plurimis Provinciis
FUISSE nescientur.
Obliviosus nominum
Illos vocabit OLIM.

[Gap desc: short poem]

Nomenclatura.

Istis astra micant, hos gloria floribus ornat:
Et nardo et violis, et casia et Cyane,
Et Myrto malisque: sed o quo gloria tendis?
Nonne brevi dices: Nos quoque floruimus:
Exactis octo lustris, sistetur imago
Nobilis a docta suspicienda manu!
Nomina quaerenti Auctoris, tibi ficta dabuntue:
Hanc pinxit GAIUS RESPHA CLASOMENIUS,

His Actoribus explicata Palma.
A summis datur infimisque. Vivant.
Regnent, et populi per ora currant.


page 74, image: s074

Atqui post aliquot superba messes,
LAVS cum messe cadet; putrisque famae
Cristatum caput et decoris alas,
Et linguam BONA VERBA nunciantem [Reg: nuntiantem] ,
Longa oblivia mortis amputabunt.

Omnibus in Silvis horum penetrabilis Echo
Nomina percussa rupe sonora canit.
Dic mihi quid vox est, nisi flabilis aura? quid aurae
Aura? quid hic est, quem Vocis Imago canit?
Post aliquot soles occumbet fama; NIGRIQVE
Tam nigrae fors fuerit, quam fuit ipse niger.
Quis pinxit, quaerent aliqui; responderit Heres;
Aleph Beth Gimel, Sic mihi dixit Avus.

SCAZON XXXVII

Hos noster Orbis basiare dignatur.
Horum ferina fertilis, pepo maior,
Lactuca Tusca, brasscaeque sunt latae.
Nam quid Nealces, Pausias, Pason? isti
Faciunt utramque paginam triumphalem
Sed auguramur, quod licet. trahent olim
Et hi suam rubiginem super saxo.
VAH! dicet ille et illa quam rudis Pictor.

XXXVIII.Qui loquitur mendacia, peribit. Proverb. [Abbr.: ?] 19.

Quod frendeas, res maxumas
Quandoque parva vastat,
Smyrnaea certe Carmina
Non struthio voravit.
Sed una tantum SYLLABA,
Sed nequior trecentis
Illam trecentis felibus
Vt Dii Deaeque perdant.

[Gap desc: short poem]


page 75, image: s075

[Gap desc: short poem]

Ingemis auditis? audi peiora: peritur
Turpius, in lucro est mors miseranda minus,
Smyrna. Rhodos, Colophon, Salamin, Ios, Argos, Athenae.
Te sibi quisque Deum Civis, Homere, rapit.
Adde: quod et fures rapiant tua carmina mures,
Et quaerant flavum cum tuo Ulysse favum.
Laudo: sed ignavis indignor felibus, Illae,
Olim debuerant hanc iugulasse gulam.

Expostulatio.

Fumantem movet aemulis salivam:
Quod sublimia, ducta ad umbilicum,
Albo pumice rasa, digna cedro,
Cum probro monumenta destruantur.
Doctos Iliadis sacrae labores,
Rosit Mus opicusque putidusque,
Quid vivis Cate? cui bono creavit
Te Natura? vorare Mus HOMERUM!

Quid? quod ab indoctis Docti crucientur? Homerus
Iam non respondet [Gap desc: 3 words]
Quae Fera divini coelestia vincula Vatis
Solvit? hyaena, bison bubalus, ursus, aper
Bellua qua? quid Musa iubes expromere? taedet,
Et piget atque pudet dicere: Musa sine.
Bellua qua,? pudet ah! quae bellua? ridiculus Mus.
Quis posthac saevos arguat esse Catos

SCAZON XXXVIII

Et hanc propino nauseam. Sit ex arte
Opus politum, Palladisque nocturna
Fragret lucerna: non potest ab infami
Perire dente? testis ILIAS caeci
Oculus Poetae: quem trifurcifer scalpsit
Bibliopibulus eruitque psicharpax.
Ne obstitere perditissimae Feles.
VAH! Quid POETA non Poeta sperabit?


page 76, image: s076

Cruciantur ubi sunt.

XXXIX.Numquid visionem cassam vidistis, et divinationem mendacem locuti estis. Ezechiel. cap. [Abbr.: ?] 13.

Macer MARO disparuit,
Et cum Marone Dido:
Pinguisque FLACCus Cerbero
Vt porcus immolatus;
Nasonis elegantiae,
Rhamnusiae Tibulli,
Propertianae Cynthiae,
Et Lesbiae Catulli.

[Gap desc: short poem]

Quem tantum Finxit sibi SEXTO AEneidos Orcum?
Mortuus ah! verum iam videt esse MARO.
Maecenas atavis Rex regibus edite, FLACCUM
Huc quoque vidisti praecipitare tuum.
Non superest Naso, non ille Propertius Umber,
Cui tenero cordi Cynthia sola fuit.
Sed neque Veronae superat genialis Alumnus.
Cumque tua Nemesi, moeste Tibulle, iaces.

Iam nullas canit eclogas Maronis
Famosus Melibaeus, aut Menalcas
Plus quam Tantalea siti laborat
Fracta tristis Horatius lagenae.
Nasones quoque transiere, et una
Dulces nequitiae Tibullianae, et


page 77, image: s077

Nequam stultitiae Catullianae, et
Stultae laetitiae Propertianae.

Onomatopeia.

Ille ego qui quondam Gracili modulatus AVENA
Dicere iam cessas; Arma virumque cano.
Et tu FLACCE iaces, Epicuri de grege porce.
Infernoque EPULUM das epulande Iovi.
O! bene, quod vivens lessum sibi fecerit ipsi,
Qui periit gladio, NASO Poeta, suo.
O! male, quod sero vestros Mors carpsit amores,
Docte CATULLE tuos, culte TIBULLE tuos.

SCAZON XXXIX

Et Mantuanus occinens sibi Lessum
Olor senilem, cum dolore decessit.
Lyra Venusina iam Proserpinam mulcet,
Si fallit aureis; est Megaera, quae plectat.
Focus TIBULLI friget. Vmbriae valles
Suo carent Aurelio; suos tristis
Luget Catullos Lesbiasque Verona.
VAH! ipse longo NASO ductus est NASO.

XL.Fallax equus ad salutem. Psalm. [Abbr.: ?] 32.

Pincerna Vatum PEGAsus
Confossus ense Turco:
In posterum quid nectaris
Sicco propinet ungui?
De pelle caesae belluae
Non Mantuana Musa.
Sed forsan indoctissimus
Vestitus est satelles.

[Gap desc: short poem]


page 78, image: s078

[Gap desc: short poem]

Pegasus Othrysii porrectus acinace Turci,
Dicitur in bifido procubuisti iugo.
Iam non fatidicum movet exhalantia numen
Stagna, nec hinnitu Phocidos antra replet,
Viscera sparsa iacent, divulsaque ab ossibus ossa
Et qua debuerat pelle Poeta tegi;
Forte Poetarum Momus vestitur; et istum
Turpe rudens Asinus corpore gestat EQVUM

Felix bellua Persei lupatis,
Cuius Bellerophon volavit alis
Poenas Threicio dedit Tyranno
Stratus PEGASUS, inque mill [(reading uncertain: unreadable)] frusta
Concisus vomet entheum liquorem?
Illum non utinam STUPOR comesset
Cui nomen proprium excidit Melampi
Qui nullum, nisi scripserit, salutet.

Anathema.

Illum illum tigridis lactarunt ubera, qui te
Confodit centum Pegase vulneribus.
Ergo iaces nullasque fremens sitientibus undas
Elicis, aetheria digne Caballe plaga.
Exuviasne tuas infamis Lictor habebit
Non potius Thorax Virgilianuus erunt?
O scelus hac Mopsus gradiens in pelle superbit
*Vide, dicens, quod sum ego mire Poeda felox.

SCAZON XL

Lugete Vates, PEGASVM, decus vestrum,
Agit bubulcus Ottomannicae caulae,
Sub Machomete fustibus trucidavit.
Triste hinniebat Quadrupes, Adhinnite.
Ictus tremebat palpitate nil posthac
Fundet liquoris: iam sitite. detracta
In pelle sese iactat ambulans STIPES!
VAH! hoc Poetae sustinere vos probrum!


page 79, image: s079

XLI. [(transcriber); sic: XXXLI] Vere mendaces erant colles, et multitudo montium. Ier. [Abbr.: ?] 3.

PARNASSUS ipse evanuit,
Videntibus Poetis:
Exaruere laureae,
Stupentibus Poetis.
Fugere serta Bacchica,
Gementibus Poetis;
Striges tulerunt barbita,
Frementibus Poetis:

[Gap desc: short poem]

Quid mihi Parnassum toties cantastis [Reg: cantavistis] Amici,
Ille tamen nunquam Collis in Orbe suit.
Dixistis: certa, ventet Peneia Daphne,
Velabitque tuas casta puella comas.
Credidimus: sed nulla fides. Peneia Daphne
Nulla venit, Daphne Thessala nulla venit.
Adde: quod et digitis citharae parere recusent:
Fila tremunt ceu mors unguibus illa trahat.

PARNASSUS, DEUS OMNIUM DEORUM,
IN QUAS NESCIO SE MIGRARIT ORAS.
Ingens cordolium omnibus Poetis,
Vili straminis orbe laureatis.
DAPHNE, DESIIT ESSE VIRGO DAPHNE,
Sunt fractae citharaeque tibiaeque,


page 80, image: s080

Dic porro, quid agent in Vrbe Vates?
Si recte memini; famem fricabunt.

In qua Valle latet Mons, de quo PUDLIUs olim;
Pandite. cum dixit, nunc Helicona Deae.
Fugit, ut et LAURUS coguntur tempora Vates
Glandibus (o sertum!) cingere Chaoniis,
Tam nullae crescunt hederae sub Thocidos antro:
Quam nullae Oetaeo Caucaseoque iugo:
Quodque ego detestor, mota Testudine, tristis
Clamor, et horrendae Vocis imago redit.

SCAZON XLI

Iuvate vestra bella monstra cantantem.
Musae iuvate, Si fuit; fuit vester
Biceps, tricepsne, centicepsne Parnassus?
Quid sunt sequaces ductilesque per rupem
Herbae canoram? flore quis suos unquam [Reg: umquam]
Virente crineis [Reg: crines] gratiosus incinxit?
Falsorne? an aurem dulce ludit Euterpe
VAH! plena nugis mentientibus plaustra!

XLII.Erubesco [(reading uncertain: printing unclear)] super Hortis. quos elegerasis [(reading uncertain: printing unclear)] . Isa. [Abbr.: ?] 1.

In tesqua versus degener
HORTUS Novem Sororum
Daphnen fugarunt floridam
Lappaeque carduique,
In quo frequenter anguipes
Serpebat herba clivo;
Vrtica crescit noxia,
Et igne peius urit,

[Gap desc: short poem]


page 81, image: s081

[Gap desc: short poem]

Sed neque iam primae sortis Topiaria cerno,
Aspera nec Clariis floribus arva fragrant.
Ante quidem thymbra, lauroque, thyoque virebant:
Nunc tenet obsessos plurima lappa toros.
Serpylla, et faciles hederas in vincula duci,
Saeva trucidavit diripuitque manus.
Vrtica in thalamo dominatur adultera Florae.
Non facile atrecteis Pieri,; urit enim.

Qui quondam fuit Hortus, est Eremus
Portentum prius elegantiarum.
Nunc compendium inelegantiarum,
Ductis sentibus impeditus horret.
Nec Bacchi coma, floridove myrtus [Reg: murtus]
Lascivas hederas amore nectit.
Linguis pullulat Herba virulentis.
O! ne tange malam: urit, urit, urit.

Dicite Castalides, quis vestrum perdidit Hortum?
Quis casiam. et costum, et cinnama vertit aper?
Omnem tam subito laurum exedere capellae.
Quid facit in prato cardum Aonio?
Quis colles fertis nubentibus inter dixit?
Vlmum cur refugit Vitis amare suam?
Scilicet Vrticae stimulum aversata Thalia,
Vt mala me (Dii te) Bestia mordet! ait

SCAZON XLII

Intremus HORTUM, quam Favonii pronum
Suaviantur ore! laeta sunt Tempe
Heliconis. aether ridet, et sacris ningit
Rosisque liliisque, contubernales
Palmae susurrant; populique suspensae
Fagique et alni, provocantibus flabris,
Fagos et alnos, populosque solantur.
VAH! tristis Ironia amara valde. Vah!


page 82, image: s082

XLIII.Ubi sunt Dii tui, quos fecisti tibi: Ierem. [Abbr.: ?] 2.

Ah! execratas [Reg: exsecratas] DELPHICVS
TRIPUS stat inter ollas,
APOLLO rursus pastor est,
Sedensque tondet agnos.
Polluta Cyrrha texitur
Telis aranearum:
Victrix Arachana Palladi
Insultat exsulanti.

[Gap desc: short poem]

Delphicus ille Tripus, qui quondam oracula fudit,
Impositus flammis rustica pisa coquit
Pascit Apollo greges, notisque Amphrisius arvis,
Lanificas empta forfice tondet oves.
Quid? quod in Aoniam penetrarit Aranea Cyrrha,
Venati Musas cassibus ausa suis.
Tela Minerva iacis? telam cave flava Minerva:
Figet enim tela pectus Arachna tuum.

Delphorum Tripodem Faber profanus,
Et contemtor [Reg: contemptor] , in ordinem redegit.
Sub fago sitit, esuritque Apollo.
Nodoso quoque scipione nixum,
Vidi pascere Myrtili bidentes;
Arcanisque cubilibus Minervae
Oppandi laqueos, quot a trecentis
Annis nexuit impudens Arachna.


page 83, image: s083

Quam verum optasti Delphis tibi dicere, sordet
In manibus crudi fictilis Olla coqui.
Si quaeris, quid agat noster crinitus Apollo:
Hoc tantum possum dicere, pascit oves.
Interea petulans it rupit in Exsulis [Reg: Exulis] aulam,
Liminaque obstructis clausit Arachna plagis.
At tu exclusa fores frustra Tritonia pulsas.
Cessa: non aperit Lyda puella tibi.

SCAZON XLIII

Mentitur autem Rumor in suum collum.
Adhuc futura pandit illa, quae Delphis
Servatur OLLA [Reg: ILLA] , plena mystici fumi,
Apollo dives nulla pascit armenta:
Sed in reducta valle barbiton pulsat,
Nec involuta Cyrrha retibus squallet!
Aranearum, sed tapetibus fulget,
VAH! tristis Ironia amara valde. Vah!

XLIV.Et siccabit venam eius, et desolabit fontem eius. Oseae. [Abbr.: ?] 13.

Fons CASTALIS, fons CASTALIS
Amisit omne numen.
Limosus haeret margini
Vulgaris instar undae.
Nullius oestrum Spiritus
Concussa ripa sentit;
Pigroque marcens alveo
Aquas trahit profanas.

[Gap desc: short poem]


page 84, image: s084

Fons Aganippaeus, sancti vindemia Phoebi,
In faeces olidas transiit, inque lutum.
Non illo magis alta palus Maeotica marcet,
Quaeque putres ranas tabida nutrit aqua.
Quid moveam St agnum? nulla tamen arte movetur.
Non est in toto vivida gutta Dei.
Accubat in ripis. ut fessus messor in agro,
Et dormit somnum languida lympha suum.

FONS, qui Pegasidum replevit Vrnam,
Quondam splendidior vitro trigono;
Nunc est tubere tetrior [Reg: taetrior] palustri.
O fons! Blandusiae supra nitorem,
Quondam perspicuusque limpidusque
Nunc infra vada pigra stantis undae,
A fundo, vapidusque luridusque,
O iam non AQVA VIVa, sed cadaver.

Castaliae lymphae, quondam libamina Vatum,
Moerent, et nullo numine ripa salit.
Vidi ego, cum nuper Fontem spatiarer ad illum
Horrida quam turpi squalleat unda situ.
Non caluit gurges, nunquam surrexit arena,
Non fluctus bullis intumuere novis.
*Nec Lethen magis esse soporiferam puto possum hoc.
Scribere carmen vix, cogito quando de eo.

SCAZON XLIV

Pimplaeus humor, humorille Pimplaeus,
Mutare mentem mollis Vnda, quam lambunt
Avidi Poetae; funditus profanata
Latet sub ulva, nilque distat a vappa;
Nec concitatis fons inaestuat spumis.
Quanquam [Reg: Quamquam] inde sumas mille congios, semper
Pumex manebis, siccus, aridus pumex.
VAH! Hippocrenen Gurgitis Caballini

XLV.Et obsurdescent omnes Filiae Carminis. Eccles. [Abbr.: ?] 12.

Sic, unde Divum munere
Soli bibere VATES;


page 85, image: s085

Boeotus inde turbidam
Quivis Camelus haurit:
Sitim levant et Arcade:
Lyram subinde pulsant
Hinc spasmus ille versuum,
Strumaque pessimorum.

[Gap desc: short poem]

Dum furor hoc olim coelestis in amne natabat;
Hinc, donec vomeret, quisque Poeta bibit.
Ast ubi turbatus liquor est potante camelo,
Intactam praefert quisque Poeta sitim.
Illo fonte bibam? quem longis auribus haurit,
Sileni sonipes, Alphesibaeus o)/nou.
Iam non miror ego passim tot carmina vendi,
Incusso colapho quae mereantur emi.

Isti prostituam meos calores
Naturamque Poeticam lacunae?
Si quascunque feras lauet. laventur,
Sed quae carmina? carminanda: quaeque
Peius dicta sonent, in obsoletae
Nodis ilicis hirriente serra.
O! Si Vatibus his cacuminatis,
Musae pro strophio darent echinum.

Indignatio.

Denique quis, dixi, bibat hanc sine nomine vappam!
Quanquam [Reg: Quamquam] olim (memini) saepius inde bibi.
Sic ego: cum turpis vervex, et crassus et ingens
Haurit eam Gibbo stante Camelus aquam.
Accurrunt Asini bipedes, et amica luto sus.
Inque palude canunt; o glaciale chaos?
O vere deformis hyems [Reg: hiems] ! o flabra trionum!
O nequam versus! o


page 86, image: s086

SCAZON XLV

Quisquamne sanae mentis, instet haurire
Sudans et algens, tam putrem vadi limum?
Deoque cassas e paludibus faeces
Libet, camelis commoventibus Lympham?
Aurita quin et acris ingenI mula,
Constanter inquinata proluit labra.
Mox stans in uno, mille porricit versus.
VAH! quas polentas, quae venena fungorum.

XLVI.Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum. Psal. [Abbr.: ?] 11.

Obmutuere TVLLII.
Obmutuere Crassi:
Hortensii, Sallustii.
Altum silent in Vrna.
Famosa ROSTRA Rhetorum
Pessum dedere Gotthi;
Vertunt in usus pristinos
Recepta frusta Nautae,

[Gap desc: short poem]

Tullius eloquii pelagus diffusius olim,
Siccior est topho [Reg: tofo] pumicibusque cavis.
Siccus es Hortensi, Sallusti, Crasse; nec ulli
Ex cine. iam. facto gutture verba fluunt.
Quanta quies Romae! Venti posuere Forenses.
Nulla in facundo gurgite Caussa natat.
Quae vetus in fluctu populari Rhetor agebat,
Mersa nigris Thules ROSTRA feruntur aquis.


page 87, image: s087

Philippica.

Non crassum queror aut perisse Crispum,
Te te lugeo flende, MARCE TVLLI,
Sica Popilii peremte [Reg: perempte] serui,
Non tantum tua Villa Tusculana
Antiquo Domino caret: sed ipsa,
Quae te Rostra tulere personantem,
Postquam et murmura Fulvia tulerunt;
Piratae rapuere sanniones.

O! fortunatam natam me Consule Romam!
Hoc olim: seq nunc Marce diserte taces.
Sunt muti cineres, quos urna Hortensius efflat,
ET IAM DE CRISPO SCRIBITUR HISTORIA.
Heu pudor! in Latiis saltavit Simia Rostris,
Vrsa peroravit, Vandalicusque Catus,
Istane sunt igitur famosae frusta triremis:
Caesa manu toties Rhetoris. icta pede:

SCAZON XLVI. Prodigia.

Facundus oris et disertus Arpinas.
Tacet resectus colla, mutus ut piscis.
Sallustiana fama cum Iugurthino
Sopita bello, conquiescit in castris.
Quae Leguleius Rostra pressit Orator,
Piscator avexisse fertur Hollandus;
Frustis carinas navium resecturus.
VAH! forte Rostra remigans capit salpas.

SCENA. Poeta. Scazon.

Scazon: proterve Rostra fingis abrepta remo manuque Martia Batavorum, Nam quando Tybris [Reg: Tibris] viderit peregrinam classem secantum liquidam viam Germanorum per aequor quo sinu maris clausi in se reducto, nobilem Cathedrarum texere praedam? cuius Insulae fundo primum intulere? Nauta


page 88, image: s088

qui vocabatur? SCAZON. Divino tantum.Rostra si quidem saevo convulsa ferro, rursus e foro tracta subiere pontum: frustra certius certo; venisse doctos auguramur ad Belgas. Nam quae sub astris comparetur huic genti, virtute, dignitate, legibus,bello, scientiaque, gloriaque navali? Spatiosa veris terga Nerei rostris proscindit, exercetque subditos campos.Insternit Altum molibus, natantesque animosa late vectat alveo silvas. Ipsum videtur expulisse Neptunum hereditate Patris, et suo regno. Mediis in vndis nuptias Napaearum piscatur. Omnis Nympha cum choro Phorci pendit tributum, caerulique Tritones famulare iunctis offerunt tubis cornu. Qua Phoebus ignes condit, et coruscantem mergit quadrigam: quare nascitur somnum excussus, Auroraeque lachrymas [Reg: lacrimas] siccat; Mare Belga fraenat [Reg: frenat] et capessit Hollandus. Hic, si quis ullus abstulitque fregitque florentis Eloquentiae sacram sedem. POE. Ah! illa Rostra: quae sonora verborum torrente pleno lacteoque inundarunt, Vbi sorensis Tulliana maiestas, gravitas Catonis copiaeque Gracchorum, et Laeliorum,Caesarumque regnarunt. SCA. Fortassis Abderita natus in Mydae [Reg: Midae] optantis aure, patriaque vervecum; exasciata, dedolata fragmenta, in antra vertit frigidasue cisternas. POE. Acumen istud crassioris est nasi. Refer hoc Amyclis, et labella compesce.

XLVII.Multi ceciderunt in ore gladii, sed non sic, quasi qui perierunt per linguas auas. Eccli. [Abbr.: ?] 28.

Fabri disertum filium,
FABRVM Philippicarum.


page 89, image: s089

Angina pridem seria,
Non ficta strangulavit.
HIC EST, HIC EST DEMOSTHENES?
Ancilla monstrat olim:
Sed iam licebit quaerere;
VBI ERGO SUNT ATHENAE!

[Gap desc: short poem]

Atticos Orator, princeps incude relicta
Factus, et indocti gloria docta Fabri:
Tutius o quanto tractasset forcipe ferrum,
Quam quod Agens caussas AVREA verba dedit.
Mentiri nocuit. periit miser: idque Figuris
Omnibus atque Tropis Parca Pelasga probat,
Quid prodest DICITO OSTENDI? quod garrula quondam
Fecit ad undantes Hydria fontis aquas.

Facundissime Cecropis Nepotum:
Qui tot crimina tristium Reorum;
Vt fert patria terra, palliatus,
Verbis consiliisque palliasti:
Exsul denique nudus interisti.
Et tunc nulla puella dixit: Hic est,
Quem monstro tibi RHETOR. [Gap desc: 3 words]
bene dicit iste Balbus.

Forsan adhuc magni stupeas Demosthenis artem,
Qui linguam ad cotem Blaesulus exacuit;
Argentangina, morbo peiore, peremtus [Reg: peremptus] .
Finis in exsilio Rhetoris iste fuit.
Frustra Antilla manu protenta perstrepit; Hic EST.
Hic terror, Macedum Magne Philippe, tuus.
Monstraret Tumulum saltem, libramque vel unam
Pulveris, aut dentem, qui genuinus erat.


page 90, image: s090

Paroxysmus.

DEMOSTHENES orare iussus, [Gap desc: GR]
(Namque hoc crepabat millies) [Gap desc: GR]
Inter -- repente faucibus stetit -- tractis;
Retroque lapsus, [Gap desc: GR] dixit extremum.
Laudatus ante, cum suum [Gap desc: GR] belle
Audisset; olli cor movebat, ut tauri
Profecta; palmo sesqui pectus extabat [Reg: exstabat] .
VAH! blaese, fama sic puelle lactari.

XLVIII.Verba sunt plurima, multamque in disputando habentia vanitatem. Eccles. [Abbr.: ?] 6.

Zeno, Thales Milesius,
Solon, Bias, Cleanthes;
Barba SOPHI spectabiles
Instar trucis Cometae:
Postquam canora pulpita
Stravere disputando:
Tandem catarrhis obruti
Tussire desierunt.

[Gap desc: short poem]

Ad sectas venio bacchantes more Cleanthae,
Et Chrysippaeae nomina nota Scholae.


page 91, image: s091

Barbati! Proceres, quibus HIRCUS ab ore pependit,
Mixta decussatis Lana caprina pilis.
Voluebant grandes Nugas de Corpore Quanto,
De Mundi cunis, de Genitrice Maris.
Dum clamant, agitantque manus, rumpuntque columnas,
Ilia ruperunt; Stamina Parca. iacent.

Sophisma.

Quis nunc excutiat scholas Sophorum?
(V G.rancidi BIANTIS,
Qui secum sua semper obsoleto
In dorsi cophino tulit) supersunt?
Mors rixantibus intulit Sophisma.
Aut vis, dixerat, aut, amice, non vis.
Sed non vis: (comes ire Mortis) ERGO
Vis. Si vis: (comes ire) VADE MECVM.

Deliciae.

Huc coliphia pessima carminum, Ad anteiquum aevum [(reading uncertain: unclear printing)]
Tendimus? horrendos imus enim adque Sophos.
Quorum atro mento barbas (mirabile dictu)
Naturae manus inscripserat in folio.
Ructabant Verum: nunquam non ore spuebant
Docti aliquid; gnari et dinumerare atomos.
Sed quo versibus his miserabilibus crucianda
Monstra haec venerunt denique? mortua sunt.

Favete linguis Manibus parentamus
ZENONIS, et Zenoniani ARISTIPPI.
Ollis scatebat sub veterrimo mento
In utramque partem disputanda barbai
THESIS, Sonabat ore tussis hirsuto.
Conchyliata diluere gutturem sputa.
Sed dum ore, NASO, disputantque sputantque,
VAH! mors salivam, quae fluebat, abstersit.


page 92, image: s092

SCENA. Poeta. SCAZON.

RUbiginose serve, loripes Scazon, quae verba promis?gutturi meo guttur sapit. SCAZON.Meoque gutturem. Gulam Plauti petessit illecebra.Peluetusta delectant ramenta multos gnaritatis anteiquae.POE. Audire malim stupeae sonum linguae.SCA. Non ipsa Aedon blanda Thraciae pellex, devirginatam se gemens, mihi mossit tam mustulente vinulam voluptatem. POE. Horresco: cessa. SCA.Tamne squalis Evander tibi videtur, Enniusque contagu spurcificus, ut quae metra detenebravit, decoriterque rasa concelebrescunt, ceu spectra volcanosa durus inciles. POE. Quid dicis? SCA. Obtutescae spectiles versus Turpilianes, Unimammiis [Reg: Unomammiis] scriptos. POE Quid dicis? SCA. Ille cum sipabat [Reg: supabat] in terra sub iliceto; vel sedebat in solla: dulce malacissans vanitudinis carmen expector abat. ore dein columnato iterum sitebat, tam quietus, ut strigor obnoxiosus oceis passe sirpatum Vatem tremore crederetur incusso. donec recesset languor ille divinus. Ad se reversus cernuabat.POE. Occidis Absiste Scazon. SCA. Ex Lucretio spersos [Reg: sparsos] sicilio, flores, optumeque olescenteis [Reg: olescentes] , ephebitati plectiles coronandae. POE. Silices loquendo proiicis, spuis saxa: Iam nunc severe comminatus edico omitte priscis inquinare me verbis, rotunda,plana, clara, tersa conquire.

XLIX.Nos insensati erravimus a via veritatis. Sap. [Abbr.: ?] 5.

In qua vetus computruit
Antisthenes cavernat


page 93, image: s093

Quo Morio Democritus
Defecit in cachinno?
Silvaeque TRUNCUS Stoicae,
CANISQUE Palliatus?
Versare suetus DOLIUM,
Vt Sol suam quadrigam.

[Gap desc: short poem]

Augia.

Ipse Crates Antisque thenes sub Cespite faetent [Reg: foetent] ;
Iste suae vitae prodigus, alter opum.
Tandem Democriti lassatus pulmo resedit;
Cui totum et tantum Vivere risus erat.
Testae habitatorem Cynicum porrigine plenum,
Diogenem occidit sesquitanina fames.
Mirandum est, quali STUPOR hic regnarit in aula:
Sole movente suam, movit et ipse suam.

Non omneis [Reg: omnes] cinerum movebo fossas.
Inquiram tamen, an profundi Orbis
Risor Democritus, sit insepultus.
Fertur tantum habuisse splenis unus,
Quantum mille homines, in officina
Nutriti modiis facetiarum.
Sed quid Diogenes agit Molossus?
Quod praesepe vorat? quid Vmbra latrat?

Bellaria.

Sic age deinceps Musa mea, exhululans mihi dic: quo
Venit praeceptor rabula Diogenis?
Et qui perpetuo ridens sursum atque deorsum
Mundum irridebat risibus assiduis.
Et qui macra prae ariditate friabilis, omneis [Reg: omnes]
Rictu allatrabat dolio in exiguo.


page 94, image: s094

Nonne suo in stabulo periit cum straminibusque?
Quonam alio huncce Canem carmine namque canam?

SCENA. SCAZON, Poeta.

Scazon. probasne Disticha ista lasciva, et nequiter proiecta. SCAZON. Nequius quidquam excogitare possit ulla Medea! aut duriusue tristiusue,quam versus, quos ludit ista (pane dixerim maecha)Sed feminarum quis reconditos sensus exploret augur,indolemque describat? quidquid libido suaserit, procax audet impune sexus, ridet, inque neglectu nomen decusque quaerit, et petit plausum. POE. Omitte ringi. Nunc opus lacertosis, Scazon, lacertis, sarculum solo merge. Everte marris et ligonibus sacra illustrium sepulcra Stoicidarum SCA. Industriorem non habebis. POE. Ad furcas, cruces, triremes,inque pessimam pestem, cum tam vetusto, mucido,scabro verbo. Me teque iuxta fabulam dabis Musis,Desiste tandem. Symmachi tui rident industriorem.SCA. Iuppiter feri saxo si non monenti paream. Iubes terram euiscerari mortualium? Factum puta. Sophorum lineas veternosas, et obsoletos heic vides Caprimulgos.

POETA. Argute Scazon, Oedipum tuae mentis immitto Sphyngi litterariae noctis. Scrutare Calvas, uncialium tectos sensus notarum Mortis augur indaga. Interpretare, quos legis, characteres. SCA. Quando remordet ista funebris cura, extemporalis factus ecce sum Mantes.


page 95, image: s095

EPITAPHIA.

H. P. E. A. S. C.
N. V. F. ***** F. **
*** H. P. E. ** D. ***
****** T. P. ******
***** AE. S. C. ****
** H. S. S. T. **
* F. ** H. S. Q.
* C. A. **** C. *****
C. O. E. O. ****

HEIC. POSTUS, EST. ANTISTHENES. SOPHUS. CLAUDE.
NARES. VIATOR. FOETET. * FOETET.
HEIC. POSTUS. EST. DEMOCRITUS. * TOTUS.
PULMO. * AEGER. SPIRITUM. CACHINNAVIT.
HOC. STOICORUM. STIPES * TRUNCORUM.
* FIMETO. * HOMO. SECUNDUM. QUID.
* CITER. AUTEM. ** CANIS. *
COLORE. ODORE. ET. ORE. **


page 96, image: s096

L.Ubi nunc sunt sapientes tui? Isai. [Abbr.: ?] 19.

Dic quo cubet sub cespite
Silentii Magister?
Nunquam satis leguminum:
Nil ausus esse pulpae.
Quae seminudi Socratis
Spelunca condit ossa:
Vbi uxor eius putida
Caputque trunca --- tippe:

[Gap desc: short poem]

Sed neque PYTHAGORAM violento mortis ab ictu
LITTERA defendit PYTHAGORAEA suum.
Qui parce caenavit [Reg: cenavit] , olus, lenteque comedit
Lentem, quippe memor: NE QVID in ore NIMiS,
Te quoque Calue Senex Sapiensque vocate, cicuta
Sustulit, et nemo SOCRATIS ossa tulit
XANTHIPPE periit, placidi Iovis improba Iuno,
E scaphii toties vindice nube pluens.

Quid piscis Samius silet: quid ore
Clauso Pythagoras facit, stupendus
Verborum Euclio: diis famem malignis
Vovit, sustinuitque contumacem.
Arsurus Siculo prius iuvenco,
Quam cocti bovis ore polluendus,
Pol! quid Socratis Vxor, aurearum
Xanthippe facit ????? feminarum.


page 97, image: s097

* Qualiter est moriens quoque mortuus in sabuleto.
Qui vivens vixit, nomine Pythagoras.
Hic numquam (sic me dii ament) olera atque legumina
Ad satiem audebat deiicere in stomachum.
Non minus exstinctus pater ingens Socraticorum est:
Quanquam [Reg: Quamquam] hilaris Stygias ivit et ad tenebras.
Viderit autem Hecate, Coniux ubi sit Xanthippe:
Quae quia erat mala tam est digna quoque hisque Metris,

EPITAPHIUM, ET CENOTAPHIA.

H. E. S. Q. P.
G. L. P. S. V.
V. V. O. E. S.
I. P. F. R. Q.
***** S. S. ***** C.
G. V. ****** S. ****
***** H. F. E. ****
********* F. S. *****
H. D. D. D. *****
******** X. P. ******

SCAZON L

HEIC. EST. SEPVLTVS. QVI. PIACVLVM. GRANDE.
LOQVI. PVTAVIT. SI. VEL. VNICVM. VERBVM.
ORE. EXCIDEBAT SOMNIANTIS. IN POENAM.
FABAS. REMOVIT. QVATTVOR. * SEPTEM.
SOLITVS. COMESSE. GASTRIMARGVS. VT.*
HEIC. FERTVR. ESSE. FILIVS. SOPHRONISCI.
HEIC. DIRA. * DEIRA; DIRA. XANTHIPPE.
* PROTERVA.**

Plurima desunt.


page 98, image: s098

LI.Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt. Ad Rom. [Abbr.: ?] 1.

Dic: quid Platonis manserit
De MAXIMO PLATONE?
Quam Gallus implumis, bipes?
(Cur non et ocreatus?)
VAH! VAH! HOMO PLATONICVS!
Coenandus in culina.
Gulae futurus gratior.
Quam ferculum Thyestae.

[Gap desc: short poem]

Oestrum.

Eloquar hoc etiam, licet indignentur Athenae:
Divinus periit, disperiitque. PLATO
Pro caeli terraeque pudor! Sophus omnia novit.
Cur igitur nescis, mi Sophe, quid sit Homo?
Est, inquit, animal generosum, implume, bipesque,
Sic scio, quid gallus; non scio quid sit HOMO.
Aut serte hanc hominem fas est apponere mensis:
Nec tamen aversos sol revocabit equos.

Nunc intrabo Sacrarium, quod olim
Sparso ture colunt Athenienses.
Salve MAGNE PLATO, Magister Orbis.
Dic: quid est Homo? GALLVS ABSQVE PLVMIS,
Toto pectore rideamus omnes.
Salve MAGNE PLATO, Magister Orbis,


page 99, image: s099

Dic: quid est Homo? gallus absque plumis.
TOTO CORPORE PRANDEAMVS OMNES.

Comere Musa comas iterum fuligine tersa
Pulcrior [Reg: Pulchrior] . Ecce Plato nunc adeundus erit.
Quaeramus tumulos: certum est latitare sub uno
Illum, qui NATVM scit reperire BONI:
Gallinaeque Virum nudatum vertice cristas
Exaequans Homini, perdidit OMNE GENVS.
Siccine definis Hominem Sophe Magne? Platones
Innumeros tales Atreus ipse vorem.

CENOTAPHIUM.

H. F. E. M. P. S.
I. **** V. ****. L. ***
S. ****** B. ***** M.
C. P. S. M. V. ***
*** L. P. A. ****

Augurium.

HEIC FERTVR. ESSE MAXVMVS. PLATO. SITVS.
IMPLVMIS. ** VIRILITER. LVMBOS.
SVCCINCTVS. ** BIPES. ** MANE.
CANTV. PERACTO. SI. MOMORDIT. VXOREM.
* LAETVS. PRAELIATOR ARGVTVS.

Ieiune Lector, quid Platona derides?
Assatus est Homo iste: calcea dentes.


page 100, image: s100

LII.Quid est necesse homini maiora se quaerere. Eccles. [Abbr.: ?] 7.

Natum Stagirae, gurgite
Euripus hausit alto.
Tunc passus AR -- LES syncopen.
Vitaeque Nominisque,
Muscas cadenteis [Reg: cadentes] tutius
Fixisset otiosus;
Quam quod maris reciproci
Eventilarit aestum.

[Gap desc: short poem]

Pauper Aristoteles, quo non est ditius ullum
Ingenium, mediis naufragus haesit aquis.
Fluctibus Oceani reflui lunaribus haustum,
Altera Lethaei torsit arena vadi.
Quid miser aequorei tentat secreta profundi?
Dilectae satius pensa tulisset Herae:
Quam quod in Euripo Maris indagaverit aestum.
Ille fit a luna percutiente caput.

Quicunque es, Palinure Nauta, siste.
Hoc portu situs est Sophus Sophorum,
Scrutantem vada caeca curiose,
Submersit Maris aestus; estque passus
Omnes tres Capitis, periculoso
Hoc in gurgite, Diminutiones [Reg: Deminutiones] .
Vnde ARISTOTELES prius, modo Arles.

Passim scribitur. HEIC CINIS QVIESCIT.


page 101, image: s101

Quaero Stagiritam. frustra. Submersus in alto
Dicitur infelix occubuisse mari.
Qua patuit, totum complexus pectore Mundum,
Debuit in Mundi parte perire sui.
Numquid non poterat culices mactare rotundos,
Aut membra interea sternere sub platano?
Tutius hoc, quam quo refluum mare Cynthia cornu
Arietet, erecto scire supercilio.

CENOTAPHIUM.

H. F. E. N. S.
S. I. N. I. E.
C. T. D. F. R.
Q. S. A. I. F.
C. T. S. ****** S.

SCAZON LII

HEIC. FERTVR. ESSE. NOBILIS. STAGIRITA.
SEPVLTVS INTER. NAVFRAGOS. IN. EVRIPO.
CVIVS. TIMENDA. DE. FVGA. REVERTENTIS.
QVOD. SIDVS. AVRIGARET. IMPROBOS. FLVCTVS.
COGNOSSE. TARDVS. SE. ** SVBMERSIT.

Atqui sedenti profuisset, in cella
Vultus manusve defricare verrucas.
VAH! texuisset vincla syllogismorum.

LIII.Non enim erit memoria sapientis, similiter ut stulti in perpetuum. Et futura tempora, oblivione cuncta pariter operient. Moritur doctus similiter ut indoctus. Eccles. [Abbr.: ?] 2.

Nunc cogitur quiescere
Argutus Ambulator:


page 102, image: s102

Longaeque Sessor Porticus
Nolens Volens iacere.
Labuntur altae tegulae,
Et impluit Lycaeis:
Nil praeter atras noctuas
Stoae caverna nutrit.

[Gap desc: short poem]

Sic, quia non aliter fas est, a morte quiescit,
Invitus non mors, sed dolet alta quies.
SESSORES super ipsa suos, quam - longa recumbit
Porticus, immani pondere lapsa premit.
Aspicio lachrymans [Reg: lacrimans] destructa lycaea. sub udo
Impluvio, glacie septima bruma riget.
Vnica culminibus laceris quae noctua mansit.
Aera iam penna liberiore secat.

Iam nullum videas Sophum sedere.
Niti, currere, stare. nempe Parcis
Visum est, esse quietius, iacere.
Zenones, Senecasque Cordubenses
Involuit sua nunc abolla, FATVM:
FATVM, quod toties in ore, FATVM,
AEdes procubuere, Noctis ales
Incestat vaga Stoicas cathedras.

Exin docta vacant sacraria. Non nisi mulas
Plurimas hac petaso mulio tectus agit.
Porticus exclusis Sessoribus altera nutat,
Altera cum Truncis vestibuloque ruit.
Atria tristis hyems [Reg: hiems] Academica subruit imbri.
Templa tegunt decimae Palladis alta nives.
In qua certavit SAPIENTIA mitibus armis,
Nunc est bubonum facta palaestra specus.


page 103, image: s103

SCAZON LIII

Quid de lycaeis Ambulantium longis
Academicorum, pulpitoque clamoso;
Quid de proseuchis, exedrisque famosis,
Haraque docta, deque Terminis Artis;
Quam vile Blictri mansit atque Scindapsis?
Verba absque sensu, nucleo nuces cassae.
Vbi noctuarum Diva sola regnabat;
VAH! noctuarum sola natio regnat.

LIV.Ubi est litteratus? ubi legis verba ponderans? ubi Doctor parvulorum? Isai. [Abbr.: ?] 33.

AD TEXTUM.
Sequentur istos caeteri:
Sunt plurimi secuti.
IVSTINIANVS BARTHOLVS
BALDVSQVE l. Debes.
Et. l. Vasa collige,
citaris.
SEV REPLICENT, SEU TRIPLICENT.
COGUNTVR AD TRIBUNAL.

[Gap desc: short poem]

HOC HABET, exclamas, tandem deleta Vetustas?
Hoc quoque tu, clamat, tectus habebis humo.


page 104, image: s104

BARTHOLUS ET BALDVS, consulti numina Iuris,
Funereo pressi marmore, numquid habent?
Vade: sedet Praetor. Sed ZASIUS excipit unctus.
Excipiat dicto vade vadate die.
Aperimente (nota Verbum) Perimende citaris.
Nosti, quid Strictum Ius velit ense sibi.

Omnes, quos gravis occupavit Hora,
Vel muti tamen insonant: SEQUERIS.
EXPERTIS HABEAS FIDEM ROBERTIS.
Clamant Causidici duo forenses,
Baldus, Bartholus, et MORI, esse iuris
Naturalis, et insiti cuique,
Scriptis ex Titulis probant sepulcri.
Quod Ius non abolet Novella, firmat.

Monimentum.

Posteritas: sic te Manes affantur in urna.
QUIDQUID ES, HOC FUIMVS; QUOD SUMUS, ILLUD ERIS.
BARTHOLVS ET BALDVS, BALDVSQVE ET BARTHOLVS (istos
Misce, utcunque voles) iam subiere Scrobem.
Ius sanis prodest. moriturum nulla tuentur.
Fata vocant: NASO ducere Fata nequis.
Ah! valde modice studuisti in Codice Iuris:
Si nescis, quod Lex prima sit ista, MORI.

Titulus.

Ita est. sequemur. Posteros praeiverunt
IVSTINIANVS, VLPIANVS, et BALDVS
Profundus Vrinator aequoris Legum.
Fuere. ne se nobilis crepet Doctor
Titulosque iactet. namque sive I.V.D. scribat,
Seu V. I. D. DVIve, vel D. I. V. diu nemo
Evasit ictum. tune primus evades?
VAH! funerales nescit iste Pandectas.


page 105, image: s105

LV.Frustra multiplicas medicamina. Sanitas non erit tibi. Icrem. [Abbr.: ?] 46.

Hippocratem, qui Virgulae
Morbos abegit alba.
Tabum vomentem denique
Delusit ars medendi.
Tectus cupressis lugubri
Componitur Machaon:
Galenus HERBAM PORRIGIT,
Et dicit: haec fefellit.

[Gap desc: short poem]

Cur non Hippocratis Coi monumenta revolvis?
Quem Rex Persarum credidit esse Deum.
O numen! cuius nunc est vespillo sacerdos,
Sarcophagus Templum, Tus humus, Ara cinis.
Quis potuit medicas numerare Machaonis artes?
Nulla tamen summam depulit herba malum.
Fatali lecto defixus membra Galenus,
Ingemuit moestis flebilis usque modis.

Qui radicitus est in arte DOCTOR,
Is radicitus interisse dicat
Omnes Hippocrates Machaonasque.
Hausto Mandragorae satur veneno,
Gustavit cerebrum Cati Galenus,
Mox praeceps datus esuo cerebro,
Exesto Medicina. quando nullum
Erat millibus ulla iuvit herba.

Si quisquam instantis vim Leti evadere posset;
Hic foret Hippocrates unicus unus homo.


page 106, image: s106

Num potuit? non si Mundi totius in herbas
Natum vertisses arte, Epidaure, tua.
Tentarunt eadem Podalyrius [Reg: Podalirius] atque Machaon,
Quique dat ex Medico fonte Galenus opes.
Mors tamen hos omnes irrisit dentibus albis:
Quae cum tela manu vibrat, ait: RECIPE,

SCAZON LV

Ad pharmacorum pyxides senem Coum,
Quamquam TYRANNUM MORTIS, ultimo morbe
Nec Gentiana, nec papaver admorsum,
Nec castus Agnus, nec malagma sanavit.
Fatis Machaon obsequi reluctatus,
Parere tandem debuit, vel invitus.
Et Pergamenum calda Febris exhausit.
VAH! qui mederis ulcus et tuum cura.

LVI.Quae autem in caelis sunt, quis investigabit? Sapient. [Abbr.: ?] 9.

Coelum SENIS crystallinum
Casus, puerque fregit?
Iniqua cura siderum
Oppressit Archimedem.
Copernici deliria
Sunt involucra gypsi.
Quid hoc? iacet COPERNICVS,
Tellus stat, astra currunt.

[Gap desc: short poem]

Forte Mathematico datur indulgentia vitae,
Astra Syracosio qui dedit ire Polo.


page 107, image: s107

Occubuit cum sideribus, quae plurima vitro
Fixit, et exhibuit de nive nata silex.
Quid scripsisse iuvat; si quidquid scripserit unquam [Reg: umquam]
Non nisi in Astronomo creditur esse furor?
Iamque putem nimium tibi stare Copernice SOLES,
Soles sunt oculi, nunc sine luce, tui.

Qui Coelum vitreum polosque finxit
Astrorum moderator Archimedes:
Fatali revolutus ex Olympo,
In vallem cecidit nimis profundam.
Quae systemata sunt Copernicana,
(O! systemata quae Copernicana !)
Vel librarius allinit papyro;
Vel fiunt piperis breves cuculli.

Credis? in exiguo fragilique natantia vitro,
Astra Syracosio sunt famulata Seni.
Quale tamen coelum, quod fracto illabitur axe?
Qui periit, qualis Conditor ille fuit?
Credis et hoc? stellas terebrare Copernicus ausus
Occidit, in paucis prodigiosus homo.
Quaero ego; cur sol stet: quia mente sub audio Fixum,
Mobile sit Fixum, dicit, Ohe! doleo.

DUUM EPITAPHIA.

H. A. V. A. S. Q.
I. V. F. M. I. ****
*** A. C. M. V. ***
H. P. E. C. S. ***
D. T. M. S. C. S.
N. H. V. C. E. I.

SCAZON LVI

HEIC ARCHIMEDES. VVLNERATVS. A. STELLIS.
QVAS. IN. VITRO. FRAENARE. MOLIEBATVR.
IACET. * * AVDEBAT.
COMOSSE. MVNDVM VELLE. * *
HEIC. POSTVS. EST. COPERNICUS. SATIS. DIXI.


page 108, image: s108

TERRAM. MOVERI. STARE. CREDIDIT. SOLEM.
NARRA. HOC. VIATOR. CAETERIS [Reg: CETERIS] . ET. IGNOSCE,
Si forsan esses biliosior, dic VAH!

SCENA. Scazon, Poeta.

POeta POE Scazon. SCA. Sudo, diffluo totus POE.Deterge mappa manticave villosa SCA. Depono marram.Sat, reor. datum fossis. Frangunt labores Quot profundus extraxi examinanda squallidae Vetustatis Vespillo saxa! quae potissimam partem exesa fallant Delphicos Sacerdotes, ipsumque Numen, cui focus calet Delphis. POE. Morose Scazon, ergo iam faetigaris? At non labascunt integerrimae vires; cum pinguis offa fumat, et tremunt quadrae sonante perna:tunc valentior miles Scazonte nullus; omniumque postremus adipata foetae signa deseris mensae. Vbi canistros insidet Ceres alba, plenove nodis nigra spumatin vitro. SCA. Equidem calente Sirio. Revertenti tauro subactis a novalium sulcis, quis pabulum, quis gramen invidet fesso? Et me refossis tot cadaverum fungis, tot expiatis et utisque spelaeis, nullam mereri bucceam sepulcralem? Horresco, spectris territus Sophorum,tam fuliginosis et nocenter obscuris. Circum volare me videntur infesti Manes Platonis, audio querelarum lamenta disputantiumque barritus.POE Satu ista: nunc procede; deque Fortuna subeunte,tenta provocaque Fortunam.


page 109, image: s109

LVII.Sapiens timet et declinat a malo: stultus transilit et considit. Prov. [Abbr.: ?] 14.

Haec qui legis, cur ringeris?
Longosque rodis ungues?
Nimis tibi confidere,
Narcisse mi, videris:
Si nec movebunt funera
Praemissa tot Virorum;
Semperque stare contumax
Speras cadente ROMA.

[Gap desc: short poem]

Fallor: an iratum Lectoris sentio vultum?
Et fluit in torvas frons caperata notas?
Imbellis certe Phrygiaque exclusus in Ida,
Seu Narcissus erit, sive Hyacinthus erit:
Qui Puer, ad plures cum iam praecesserit agmen,
Mota Virum dubitet Martia castra sequi.
ROMA Caput Mundi cecidit, cecidere Gigantes;
Et tu consistes Pumilione minor?

Iras comprime, delicate Lector:
Ne nos despue, ne precare diras.
Quod decerpsimus ex virente lauro,
Tu Vatis folium puta SIBYLLAE
REGNORUM DATUR ET VIDETUR AETAs.
REGUM VIX DATUR ET VIDETUR AESTAS.
Si ne Roman quidem fuit perennis:
Casum nemo potest queri casarum.

Vapulo censuris. damnamur pollice presso.
Semicaper lato Zoilus ore furit.


page 110, image: s110

Quid palles, frontique minax irasceris ictae?
Tamne tibi videor, Mome, fuisse Cato?
Tu levior concha, tenero tu mollior haedo,
Iam desperato SOLUS in Orbe sapis?
O Turtur! Romae et Phrygibus durare negatur,
Et tu, cum Mortis venerit hora, gemes?

Quis? Momus anne Amomus, hic mihi nasum
Ciet sagacem? quid fremit? quid os foedum
Inspicat instar alitis peregrinae?
Narcisse votis impotenter inflate,
Quid indecoro maceras metu pectus?
Vrbs (Orbis inquam) casibus suis strata est.
Tu perseveres? sic sciure te mulces?
VAH! molle scrophae [Reg: scrofae] sumen, albe porcelle.

LVIII.Qui ponitis Fortunae mensam, et libatis super eam: numerabo vos in gladio, et omnes in caede corrueris. Esai. [Abbr.: ?] 65.

Tu solus OVI Castoris,
Matrisque pullus albae?
Parcas ut optes parcere;
Fatum retro moveri.
Fidum videtur improba
FORTUNA numen esse?
Cuius Rotam vel fimbriam
Astratus osculeris.

[Gap desc: short poem]


page 111, image: s111

[Gap desc: short poem]

O formose Puer, Ledaeo nate cubili,
Digne supra nubes cum Ganymede rapi.
Iam iam Fata tibi cedent: quaesivimus Vnam
Parcarum, an vellet parcere: dixit; Ita.
Plaudit ad haec Mopsus, sua nec ludibria sentit,
Fortunaeque dolos ingeniumque leve.
Quid video? supplex etiam lachrymis [Reg: lacrimis] que refusus,
Eius odoratos imbuit. ore pedes.

Thersites, animose mi Puelle,
Formosissime, belle mi Puelle,
Quot sunt, quotque fuere, eruntque belli
Thersites: animose mi Puelle,
Dic: Parcas quia nam petas faventes?
Et SOLES. quianam? deinde asellus
FORTUNAE, quianam fricas asellam?
Heu, frustra scabis. Ista moecha fallit.

Scilicet Hic, Ipse, ille, Iste est Salapusius atrox.
In gremio Matris natus Acidaliae.
Sane. cur Lachesis tibi non sapphyrina [Reg: sappirina] ducis
Stamina, gemmata deproperanda colu?
Dic age: Fortunae credis tria verba sequenti?
Atqui ego mentiri credo, licet taceat.
Sed neque more tuo curvus procumbo velut bos,
Nec Lenae plantas osculor, ungo, lavo,

SCAZON LVIII

Encolpe Phoenix, et Cupidinis frater,
Alter Paris, parisque frontis ac oris:
Qua fronte, quo, dic, ore Fata contemnis?
Poscas ab illis dulce saccarum, myrrham
Offerre suetis! ecce supplicabundus
Stas in lacerna limen ante Fortunae;
Gemis tremisque, splendideque mentitis.
VAH! vile numen provolutus inceras.


page 112, image: s112

LIX.Et ecce occurrit illi mulier ornatus meretricio, praeparata ad decipiendas animas. Proverb. [Abbr.: ?] 7.

Insane! qui te sustines
Ab hac Dea peruri.
Adultera te mancipas,
Quae peierare novit;
Procisque noctes ebrias
Torique iura vendit.
O! quot proterva Principes,
Vxorios fefellit.

[Gap desc: short poem]

Quin potius furca demens expellis amores?
Quos levis in caeco pectore Diva parit:
Pulcra [Reg: Pulchra] tibi Coniux (si Diis placet) atque pudica
Obtigit. et numquam fallere docta virum.
Quam timida et mitis! quam non scelerata! Marito
Nam violare fidem, non putat esse scelus.
Totus ei Mundus patet, ut Commune Lupanar.
O! quot in hoc Regum concutit illa toros.

Vaticinium.

Quaero: siccus es, an mades adusto?
Aut fortuna procax tibi vorandum
Insano leporem dedit marinum?
Ah! cur uteris igne tam doloso?
Hanc te ardere Deam? iugum recusat,
Praedico: Meretricis es maritus.


page 113, image: s113

MESSALINA nihil veretur aera
Noctu poscere, et advocare servum.

Epithalamium.

Anticyris dignum caput est, cui femina pellex
In sponsam, et Thais vendita serva placet.
Hymen, o Hymenae, Hymen, Hymen, o Hymenae!
Duxisti Vxorem: Civibus. anne tibi?
Nempe mihi, dicis. Sed non hoc dicit Agyrta;
Qui cum Fortuna dormit, Amice, tua.
Cornutos etiam Reges facit ista Capella,
Auriculasque sui donat habere Midae.

SCAZON LIX

Attende Dave. non licet bis errare,
Quam ducis? Istam? ludiam, levem, caecam?
Istam? dolosam per fidamque Fortunam?
Quae purpuratos polluit toros! Istam?
Catulire pernox perdiusque consuevit:
Panditque cuivis fornicem: papillarum
Multum proterva nudat, haud minus mortis:
VAH! quot venustum Regna perdidit Scortum!

LX.Fallax gratia et vana est pulchritudo. Proverb. [Abbr.: ?] 31.

Tot ora nunquam Proreus
Deponit et resumit:
Quot ipsa vultus Punicos
Permutat et refingit.
Cum Phosphoro quae Tyndaris,
Et natis expolitae,
Sub Hespere fit turpior
Anu canente Iessum.

[Gap desc: short poem]


page 114, image: s114

[Gap desc: short poem]

Quid facias? frontem quae non habet, accipit omneis [Reg: omnes] .
Oris inops, nunquam non satis oris habet.
Deprendas licet in facto, peccasse negabit.
Visa tibi dicet: forsican Illa fuit.
Adde: quod [et disces ex solo nomine monstrum]
Vt bifrons Ianus, sit tua IANA biceps.
Vultibus e geminis tantum unus mane videndus.
Namque uno, non est turpior in capulo.

Quidquid DALILA Dalilae; Neaere
Aut fallacis habet NEAERA fallax:
HOC FORTUNA libidinosa totum est,
Vultu, pectore, fraudibusque comtis.
Et Circen Thymelenque vincit ore,
Transmutans meretricios colores.
Alter Proteus: hoc die venusta,
Maura foedior altero perusta.

Mysterium.

Hoc quoque scire iuvat: Porrumna est, quae tibi nupsit
Et tot habet vultus, quot nova Luna, novos.
Vtque simul speculo diversa videntur in uno,
Plurima sic una fronte videnda gerit.
Vis Nioben? dura est. vis pulcram [Reg: pulchram] ? Tyndaris ipsa est!
Certantemne viris? mox erit Andromache:
Et tibi certabit nimium, velletque capillos.
Hirce: feres turpem litigiosus anum.

SCAZON LX

Fortuna non fidelis est, ut Euadne,
Aut Sisygambis. sumit omnium vultus
Ponitque! fallax, ambi dextra, Communis.
HAC DOTE NUBIT annulum maritalem
Donat vel hosti, nec rogata, te cornu
Ingens ferente, quale Vir gregis simi.
Cerice, Moechae non notas tuae naevos?
VAH! quale pingit nux cadaver! o stacte!


page 115, image: s115

LXI.Averte faciem tuam a muliere comta. Eccli. [Abbr.: ?] 9.

Oblata labris basia
Luctantibus recusa.
Et si rogaret millies,
Tu millies recusa.
Quae verba fingit sesamo
Dulcique plena melle,
Credas cerassae toxico
Flavoque sparsa felle.

[Gap desc: short poem]

Mitte igitur thalamum, et noli pro dote pacisci,
Suaviaque opposita pelle dolosa manu.
Quin vultum quoties invitat ad oscula, dorsum
Obverte, et pedibus protere vota Lupae.
Rhetoricam nosti [Reg: novisti] , quae sit tibi verba datura;
Aurea cumque tropis, byssina cumque favis?
Aurea? sed ferrum, sed plus quam ferrea verba.
Byssina? sed crassus sunt, mihi crede, rudens.

Quo vesane ruis? resiste Scorto.
Cerussata Puella non omittet
Caussas quaerere basiationis.
Palpabit, mihi crede. complicatis
Prostans oscula porriget labellis:
Promissura rosas thymumque mellis:
Manatura nigri palude fellis:
O! quae basia, qualibus labellis!


page 116, image: s116

Et statuis tali Dominae servire Maritus?
Probraque suaviolo Coniugis emta [Reg: empta] pati!
Si me non spernis, spernes meretricis amatae
Oscula: nec pretium, nec patiere preces.
Mella quidem loquitur, blandisque incesta perorat
Ignibus atque oculis, lena diserta, suis.
Tu tamen haud fidas: ignes, sunt frigora Thracum:
Noctua sunt oculi; melque Venena merum.

SCAZON LXI

I nunc, et osculare publicam Larvam,
Regumque sputis basiisque foetentem.
Raptos ocellos (orba propriis) furto
Vibrabit, emulgere suavium docta.
Sed tu resiste, si sapis sed infringe
Exercitatam lubricis genis palmam.
Neverba credas, quae dat, esse mei, fel sunt.
VAH! Alveari quantus incubat Fucus.

LXII.Est malum, quod vidi sub sole, quasi per errorem egrediens a facie Principus, positum stultum in dignitate sublimi, et divites sedere aeorsum. Eccle. [Abbr.: ?] 8.

RUFINUS hoc expertus est,
Et Consul eviratus.
Byzantio proscribitur:
STATUAE trahuntur unco.
Finguntur ex his urcei,
Strigil [Reg: Strigilis] , patella, pelvis.
Eunuche: nunc es usui
In omnibus tabernis.

[Gap desc: short poem]


page 117, image: s117

[Gap desc: short poem]

Hoc quoque Rufinus monstrum testatur Eoum,
Eutropiusque Spado, Consule maior Anus.
Quae Byzantini timuerunt numina Cives,
Mox Byzantinae diripuere manus.
Laurigeri solvunt statuas incendia servi.
Fit Scyphus aut forceps, quod fuit ante caput.
Apponens leporem fors Hospes dixit: Amici,
Haec Patera EUTROPIUS semivir ante fuit.

CONSTANTINOPOLIM petamus. Aulam
Pulso. Phosphore: nonne consulares
Vidisti trabeasque purpurasque,
Ad sordes et ad incitas redire?
Rufinum, Eutropium quid interemit?
Fortunae, puto, non modestus Vsus.
Eunuchi facies in aere visae,
Sellas olfaciunt Patroclianas.

Vertumni.

Ut sileant alii: satis hoc Rufine loquaris,
Tuque sub Arcadio Caesare, serve potens.
Vilis uterque prius, sed utorque ad summa levatus.
Quantus Vterque fuit, Tantus Vterque ruit.
Lictor adoratos, simulacra argentea, vultus
Fregit, et effigiem solvit in igne sacram.
Massa coit, flagrant oculi, liquefactaque sudant
Membra, metalla fluunt. cuditur hinc matulae.

Talio. SCAZON LXII

Hoc est, Eoi caeca quod dedit pessum
Portenta Mundi. te sceleste Rufine,
Te serve Nequam, te marite castrate,
Princeps spadonum, qui regentis Aurorae
Ipsum regebas fraudulentus Aurigam.
Sed nuda demum paene terga discerptus,


page 118, image: s118

AEs vultuosum conflagrare sensisti.
VAH! ipse Consul fascibus tuis caesus.

LXIII.Vir vanus in superbiam erigitur, et tanquam pullum onagri, se liberum natum putat. Iob. [Abbr.: ?] 11.

I, curre demens Hannibal
Ex Africa per Alpes.
Rupes aceto divide,
Perfringe claustra Brumae.
Quam copiam CANNENSIUM
Praedaris annulorum:
Pensabit UNUS ANNULUS,
Ex quo bibes venenum.

[Gap desc: short poem]

Nemesis.
Annibalem [Reg: Hannibalem] mirare Ducem. per vasta cucurrit
AEquora, perque Alpes inviaque antra feris.
Non cursum tardavit hyems [Reg: hiems] , non vortice torrens
Spumeus, annosae nec tria lustra nives:
Italiam intravit: discerpsit viscera Romae:
Submersit Cannas sanguine se Vene e.
Quid tam nex spoliis collegit Equestribus? AURUM:
Ex quo et lacrymas [Reg: lacrimas] , fata, Stygemque bibit.

Quid se laetius Hannibal cruentus
Ad Cannas Trebiamque vidit unquam [Reg: umquam] ?
AUDAE NIHIL INV um Reliquit
A tergo fluvios, subegit Alpes:


page 119, image: s119

Exanguis tremefecit ora Romae,
Et portam stetit Afer ad Capenam.
Fortuna, heus aperi. quid ipsa? MAURUM
IRRIDENS. PARAT INTERIM SEPULCRUM.

Quid Libyae Catulus, Soboles animosa leonis
Hannibal Hannibal ? hic. Italiam Italiam
Per mare, per scopulos petit, excisasque per Alpes;
Saxaque durato conglaciata gelu.
Iamque tenet CANNAS, metitur Romana iuventus;
Pingues sanguinea caede lavantur agri.
Annulus impletur modiis: Capitolia nutant:
Summa: Peri Victor. sume Venena, PERI.

Allegoria.
Cetulus Alpesinvias penetravit:
Vbi nivosis in iugis HYEMS [Reg: HIEMS] dormit;
Truditque somno congelata crystallum.
Carthaginensis Ductor hanc ACETI vi
Expergefecit; transiensque plorantem
Rhodanum Padumque, victor ivit ad Cannas;
Et annulorum praedo repperit messem.
VAH! et venenum MAGNUS EXSUL invenit.

SCENA. Poeta, Scazon.

Scazon: acetum, si quod Annibal [Reg: Hannibal] propter Alpes reliquit, sume Languidam venam exacuit acrimonia, lavat putri pulmone spissum pectus. excitat tristes et otiosos spiritus minas torvae inducit, et rugosa vallium fronti. Decet severos ira pulcra [Reg: pulchra] Scazontas. Scopulos aceto Luscus iste divisit: et non cerebri dividat tui nubem; caputque praestet pervium Dei flabris! SCA. Nec tu iocari desines! et hoc nempe possit videri vanitas. POE. Et est nempe.


page 120, image: s120

LXIV.Vidi servos in equis; principes ambulantes super terram quasi servos. Eccle. [Abbr.: ?] 8.

Dat colla loris nauticis
Torquatus ante miles.
In insulam detruditur
Dictatore Curuli.
Fixa sub hasta vaeneunt [Reg: veneunt]
Et Persicae tiarae.
Inscripta frons fert Literam.
Quae fasciam ferebat.

[Gap desc: short poem]

Stigma.
Esto: hodie clavum teneas in Puppe Senatus:
Cras quid agas? remos forte triremis ages.
Esto: hodie sella super ora vehare Curuli:
Cras quid eris? Gyaris forsitan exsul eris.
Mutatur toties fulvum diadema lupato!
Infami laqueo murice tincta toga.
Frontibus in mediis famosum K legetur,
In quibus ardebat lucida gemma prius.

Vices.
Ludus luditur iste, qui TRIUMPHAT,
Cras ductus ferietur in triumpho.
Hic, qui squammeus ardet in METALLO.
Cras damnabitur ad metalla fossor.


page 121, image: s121

CARUS REGIBUS, ET LEVATUS ALTUM,
CRAS (a Legibus) ALTIUS LEVATUR.
Per quam taenia multiplex cucurrit,
Frontem lamina signat atra servi.

Cothurnus.
Saepe adeo videas captivum ducere remos,
Qui nuper niveis [Reg: nives] Victor ovabat equis.
Currum ascensuro dorsum inclinare Sapori;
Regis ebur, populi quem super ora tulit.
Vertice de summo gladium pepulisse Coronas,
Purpureos truncos immaduisse mari:
Vittatumque caput, turpi sub fornice rasum,
Crines servitii prostituisse notis.

Vidi camelis taureisque nautarum
Occalluisse dorsa purpuratorum.
Vidi repente per Gemonias scalas
Cervice fracta deiici magistratus.
Vidi Dynastas corrogare pannosos
Humi trientem, frusta pannis in ponte.
Vidi tyrannos ambulare cum sacco
Per civitatem. VAH! in horrido - Cippo.

LXV.Veniet tibi quasi viator, Egestas, et Pauperies, quasi vir armatus. Proverb. [Abbr.: ?] 6.

Hic ille BELISARIUS
Confessus a triumphis.
Castrense Mendicabulum,
Mundique caecus exsul:
Bellator ante strenuus;
Si vel scobem porrexeris,
Hac sportula beasti [Reg: beavisti] .

[Gap desc: short poem]


page 122, image: s122

[Gap desc: short poem]

Exomologesis.
ILLE EGO spectatis Dux BELISARIUS armis,
Victor V Vandalicos cum popularer agros:
Oedipodioniae patior contagia noctis,
Atque Erisichthoniam [qualia monstra!] famem.
Per Superos mediosque precor: donate trientem
Semineci; si qua est gratia, siqua fides.
Quae GULA sexcentis steterat pavonibus olim;
Non habet, unde Ceres mucida possit emi.

Quem cernis vacuo rigere vultu,
Effossisque oculis pati tenebras;
Et scissa miserabilem lacerna,
Dextram porgere [Reg: porrigere] numulum [Reg: nummulum] daturo;
Semesaeque cucurbitae caverna
Ad micas titubare colligendas:
BELISARIVS est, an ille, qui Se,
Qui Thracas Lybiamque vicit? IPSVS!

Huc ventum est. audet iam Belisarius ossa
Rodere, relliquias sollicitante manu.
Audeat et scabiem putris mordere polentae,
Illecebrasque vocet, passeris exta, suas!
Duc Canis ad portam. dabitur stips altera Caeco.
Caeco: qui quondam SOL tibi, Roma, fuit.
Ecce triumphator Gotthorum nobilis, ipsam,
Si satiet, patulo devoret ore Famem.

Dialogus.
Quis iste clamor pertinax quiritantis?
Rex vive. Belisarii Ducis. Cuius?
Bis subiugantis Africam, quater Gotthos.
Quid poscit? Aera. Pauper? Irus ad Rectim
Miser redactus: orbibus cavis noctem


page 123, image: s123

Mortemque portat Lachrymosa [Reg: Lacrimosa] quis fronti
Subduxit astra? Carnifex Ducum, LIVOR.
VAH! paenulatus Imperator in turba.

LXVI.Cecidit Corona capitis nostri. In Thren. c. [Abbr.: ?] 5.

MAGNI superbus FLAVII
Ablavius Dynasta;
Ibat verendis Caesarum
Sublimior quadrigis.
Sed valle mox depressior
Contaminavit enses;
Discerptus instar Marsyae
In mille frusta caesi.

[Gap desc: short poem]

Te quoque Stultorum lepidas auxisse choreas,
ABLAVI, in paucis ambitiose, ferunt.
Namque ubi collegit se CONSTANTINUS in astra.
Diceris Heredi praeripuisse PATREM.
Diceris Ausonia clangens super Vrbe volasse.
Diceris aurifluas explicuisse comas.
Diceris et gladiis cecidisse, ut victima sectus.
Et iam FORTUNAE diceris esse PILA.

Etymon.
Pro! Quis purpuream vomit sub Orcum
Infrendens animam? novusne Pentheus
Membratim laniatur? anne CONSTAN-
TINI pullus ovans, et ALTER IPSE?
Si primus quia Caesar ense caesus,
Hoc a Caesare Caesares vocantur:


page 124, image: s124

ABLAVI, tibi nullus invidebit
Nomen. caesus es: ergo CAESAR. esto.

Delicias hominis! Romanum Ablavius Ostrum,
Bifrontesque sacri fulminis ambit Aves.
I puer infelix: I Simia CONSTANTINI.
Indue Caesaream caesariate togam,
Induit: et longis resonat singultibus Aurum.
Poplitibus subito tota sit AULA minor.
Vix ea: cum strictis coeunt mucronibus enses
In iugulum. hoc punctum est, GLORIA saeva, tuum.

Teredo Lauri, purpuraeque bis tinctae
(Semel tuo cruore) Blatta, Pomique
Regalis, ImperIque Vermis, Vblavi:
Quid Flaviana sceptra mollis affectas?
Vesane regna punieris a voto.
Poena est, quod optas. Irruit repens miles,
Et ludibundi Caesaris secat collum.
VAH! Improborum resque spesque decollant.

LXVII.Conversa est in luctum Cithara mea. Iob. [Abbr.: ?] 38.

FORTUNA ludit musicis,
Vt est perita, chordis.
Nunc fila tendit pollice,
Nunc laxat et remittit:
IRATA MOX TESTUDINEM
ALLIDIT AD SEPULCRUM,
Hinc flebilis symphonia,
VLULATUS Aulicorum.

[Gap desc: short poem]


page 125, image: s125

[Gap desc: short poem]

Dulce canens Siren (sed non in noxia Siren)
Fortuna has proprio ludit in Orbe vices.
Personat in sidibus scissis e tergore Regum:
Hi sunt delirae mollia fila Lyrae.
Hos ferit, hos digitis subigit, versatque micatque,
Non aliter cithara quam, GETA docte, tua.
A Cantu MOLLI sensim tolluntur in Altum:
In DURUM lapsu mox graviore ruunt.

MUSICA REGIA. Cantus duro.
Et FORTUNA suas habet camoenas.
Audi. quid Philomela caeca rudat.
BelLAtor Gilimer SOLVTus arMIs,
SubLAto FA FAvoRE, REx ab auLA
LA LApsus FA FAcit theatra MIMI
MIRE MIrifici FAmelicique.
In FAMI MIseRE LAboRE LAsso
Da Panem, Citharamque, spongiamque.

Salve FORTUNA insignis Citharistria Regum,
Quae tot delicias ingeniosa facis.
Ludere par impar, dextreque errare sinistra
Diceris, in fidibus mobilis, inque fide.
Suaviter ordiris, sed primum in fine notabit
Vespillo, cuius coepta sit Oda toni.
Tympana quin etiam surgens heroica pulsas;
Dent modo, quam tundas, Aulica terga cutem.
Nonne Aulicorum vita, mira TESTVDO est?
Canunt et ipsi: flebilemque Fortuna
Lessum gubernat tristibus notis, pausis
Gradibusque SCALAE Musicae quot ex illa
Cecidere! sunt et crebriora servanda
SUSPIRIA eheu! fila temperant Parcae:
Quae verberentur, verberata rumpantur.
VAH! Aulicorum vita, mira TESTVDO.

SCENA. Poeta, Scazon.

Scazon: Placetne Syllabis ab Undenis, modulatus arte barbitoque contentus? SCAZON. Ni fallor, iste Dithyrambus agrestis, non expolitum rus olet. nimis vile, phalerata nugis Musa, desipitque plus iusto,


page 126, image: s126

sapiens videri qua cupit. Relinquatur crotali puellis, et nuces, et obscura crepundiorum. Rhythmus [(transcriber); sic: Rhytmus] ore prolapsus per stringit aurem: sed tenerrimum Carmen, quod gratioso vulnerat sono mentem, intratque pectus, id placebit et Phoebo. Vulgo probantur multa, quae sagax nasus admota damnat. et tua quidem pace, quidquid notandas elegantias quaerit, aut (si licebit sic loqui) minurizat: et otiosis in negotiis griphos, anagrammatismos mobiles, vel abstrusum aenigma ponit ac superbit, haud laudo. Plebs ista, plebs miratur, et scobem ferri fulgentis, aurum credit esse Pactoli e fonte fusum. Maior incubat vero Deus Poetae, maior Euius fibras implet rapitque POE Qui licenter haec dicit, periculosae se dat aleae, Scazon. SCA. Attendo. POE. nonne Amazones tuae ludunt, et destinatas dulce decoquunt rixas, rapinasque miscent? dedecentne ludicra in venta Lusum Vanitatis explosae? SCA. Defendis istas pellices et excusas. POE. Submissius Boeote; mitius Scazon. SCA. Atqui Secunda, vix videtur in castis numeranda Nymphis. tota semper argutat, et semper auguratur, et Iocos cogit prodire septis, saepe nequidem salsos. Hoc faeminarum [Reg: feminarum] ect. rebus haud modum figunt. POE. Absiste Scazon, verba perdis. ad rhombum.


page 127, image: s127

LXVIII.Excelsa quoque timebunt et formidabunt in via. Eccle. [Abbr.: ?] 12.

QUAE SUMMA SUNT, MOX CONCIDUNT,
ET RURSUS IMA FIUNT.
Deiecta vidi surgere,
Vidi suprema labi.
Sternuntur alta culmina,
Non alta proteruntur.
Minora sponte corruunt,
Maiora vi premuntur.

[Gap desc: short poem]

Prociduas strages et lapsum summa minantur,
Vt nunquam prona mons sine valle fuit.
Saepe casa in turrim modulante Amphione crevit,
Inque vicem turris montibus aequa ruit.
EXIMIVM NIHIL EST. Praeceps excelsa feruntur,
Planitiem pedibus ludicra turba ferit.
Parva suo strepitu rumpunt at busta cicadae.
MAGNA ferox circum-Sarmata-ventus agit.

Stent praesepia firmiora rupe:
Securum nihil est. Periculose
Cerae remigio secabis auras.
HIC RERVM modus est: cadunt caducae,
Et vel summa ruunt palatiorum,
Vasto turbine quassa, cum fragore.
Viles attegias et involucra,
Sputum proterit AEoli iocantis.


page 128, image: s128

Fama est, in summis habitare PERICULA summa
Nubibus, et CASUS altius ire polo.
Vidi, qui factus fuerat de Rhetore CONSUL,
Et factus qui DE CONSULE Rhetor erat.
Invidia pallent miseroque timore Dynastae:
Verna humilis, poenae est iam satis ipse sibi.
Pygmaeo grus bella movet, tollitque per auras.
Tota Gigantaeum degravat AEtna caput.

SCAZON LXVIII

Quid vis in altum gloriosus extolli
Rorisque trochleisque Candidatorum?
Labere. prudens mitte celsa sectari.
Honore fultum saepe corruit pegma.
DOMINO CADENTE, SAEPE SERVUS ASCENDIT.
VIS ALTA, STERNIT ALTA; MAGNA, VIS MAGNA.
MAIORA, MARIOR; PARVA, QUIDQUID OCCURRIT.
VAH! supra et infra, pone et ante torquemur.

LXIX.Recordare Domine, quid acciderit nobis intuere et respice opprobrium nostrum. In Thren. Ierem. [Abbr.: ?] 5.

Ad nostra transi tempora
Tot luctuosa Fatis;
Prorsus nihil Saturnia,
Ferroque duriora.
Quam lubrica vertigine!
EUROPA sola nutat
Collisa Regna mutuo
Quales furunt furores!

[Gap desc: short poem]


page 129, image: s129

[Gap desc: short poem]

Qui tantum ex voto eredit nos fingere, retro
Ad nostros Soles mentem oculosque ferat.
Quos neque Saturnos rutilos, neque Iuppiter albos,
Sed nigrat Mavors ferreus esse dedit.
Sidoni, Teutonico quateris miseranda tumultu.
Sidoni, quam malles a Bove rapta vehi!
Sidoni, ceritas [Reg: cerritas] peperisti EUROPA Puellas.
Ecce fremunt raucis OMNIA REGNA tubis:

Iam quid ferrea nostra clamat Aetas?
Clamat Stentoris ore: Quis vel unum
Saturni meliore de moneta,
Prisci temporis AUREUM reducat?
EUROPEN, nisi Bos amatus olim
Portet trans maris ultimi recessum;
Submerget rapido procella fluctu,
Et mors obruet atra, Marsque luctu.

Transeat ad nostris famosum luctibus aevum,
Qui queritur falso Nos, nimiumque, queri.
Praemoneo: tantum non aurea secula speret.
Ferrea sunt. ferro ferrea tota rigent.
Eheu! in terram refluis Europa capillis
Ambulat, et versos tendit ad astra pedes.
IN SE REGNA RUUNT, totos iaculantia montes.
Non alius Lapithas traxit in arma furor.

SCAZON LXIX

Tardus moveri, qui negabit, inquirat,
AEvique nostri discat experimenta.
Vbi nulla flavis mella murmurant bullis,
Frugesve tellus non arata producit.
Nec uva gemmas lachrymatur [Reg: lacrimatur] iniussa.
Aurove silvae praegravantur et nutant.
Sed tota ferro cincta saevit Europe,
AH! in parentem [REGNA] Filiae surgunt.


page 130, image: s130

LXX.Plorans ploravit in nocte, et lachrymae eius in maxillis eius: non est, qui consoletur eam ex omnibus Charis eius. Thren. [Abbr.: ?] 1.

In unica GERMANIA
Quid defuit malorum?
Quam mira Lustris quattuor
VICISSIT VDO torsit.
Nudata dorsum vapulat
Immanibus flagellis:
Suique plorat naufraga
In sanguinis procellis.

[Gap desc: short poem]

Inter Centauros. credo, Germania vixit:
Tam male contuso flebilis ore redit.
Caeditur; hinc illae lachrymae [Reg: lacrimae] : et trieteride sexta
Caeditur, et diris caeditur usque flagris
Audio deformes tergo stridere catenas
Horribiles ictus, ut catapulta, sonant.
Vorticis in morem rapidus cruor effluit. Ister [Reg: Hister]
Fumat, et a tabo Molda, Lycusque, calent.

Intra Teutoniae cubile. vise
REGINAM furia doloris aegram.
Iam vigesima quarta Bruma ningit:
Ex quo. Tisiphone movente taxum,
Est crudelibus ustulata flammis.
In se more phreneticae ruentis,


page 131, image: s131

Toto corpore sauciata saevit.
Non est tam PLAGA, quam cruenta Plaga.

REGNA: quid a vestris Soror ah! GERMANIA telis
[Et germana Soror, tamque venusta] perit?
Num quisquam in proprio lascivit sanguine? sed vos
Quot lustris agitat tam furiosa Venus!
Crudeles! quid enim video lacerata papilla est;
A scapulis caesis nautica lora rubent.
Crudeles! tota est VNVM Germania vulnus:
Mentitur, quisquis vulnera, dicit, habet.

SCAZON LXX

Non te ferocis ad Borystenis flumen
Remitto. testis copiosus est RHENVS,
Alemannus Amnis, et puerperis notus.
Hic insolentis fert imaginem luctus.
Cornutus ante, nunc retusus a fronte.
Illimisante, nunc rubore confusus
Amisit urnam, plenus ulcerum tabe.
Ah! vincte crineis [Reg: crines] sanguinantibus Cannis.

LXXI.Haec quoque vidi in diebus Vanitatis mea. Iustus perit in iustitia sua, et impius multo vivit tempore in malitia sua. Eccles. [Abbr.: ?] 7.

Urgete nimbi lumina,
Et irrigate vultum:
Vt verna nix in flumina
Palpebra colliquesce,
Pectus lacerti tundite,
Malas arate pugni:
UT ALLEMANNAE PATRIAE
HEROIBUS parentem.

[Gap desc: short poem]


page 132, image: s132

[Gap desc: short poem]

Threni.

Currite plorati vivo de lumine fontes,
Quantos septeno Nilus ab ore pluit.
In mare molle caput, crines vertantur in undas,
Fronsque pruinosis humida stillet aquis.
Cur cessas ignava manus, quid in otia pendes?
Debuerant pugnis iam rubuisse genae.
Nescis, quos animo luctus, quae funera volvam?
Funera: quae gremio Teutonis Ora tegit.

Bini VOS Oculi, GEMELLE CASTOR,
Pars nostri meliorque molliorque:
Si, qui vos rogat, intima Poetam
Stella diligitis; movete fonteis [Reg: fontes] ,
Fraenis fundite lachrymas [Reg: lacrimas] solutis.
O! nimbos date, Pleiadumque fletus.
O! emittite, quidquid est liquoris.
Tristeis [Reg: Tristes] inferias paramus UMBRIS.

Acis ero: namque est Acis mutatus in amnem.
In nova Byblis iit flumina, BYBLIS ero.
Lugendum est: stagnate oculi, stagnate refusis
Fontibus: in lachrymas [Reg: lacrimas] lumina liqui minor.
Lugendum est: ungues sulcis invertite vultum.
Hos orbes stellis evacuate manus.
Ense parentandum est Germanis Manibus, ense:
Taboque hostili TUMBA lavanda Ducum.

SCAZON LXXI

Nondum per udum labitur Thetis lumen!
Huc exsolutae tabidam nivem Brumae,
Huc, Pinde, verte volvat Hebrus aestiva
In os fluenta. totus aequoris fiam,
Tegamque campos evagantibus rivis.
Atrate Scazon, quin cucurbitas grandeis [Reg: grandes]


page 133, image: s133

Densasque lachrymaris [Reg: lacrimaris] in sepulcreto?
Ah! occidete Teutonum tot HEROES!

LXXII.Haec fecerunt tres rebustissimi. 2. Reg. [Abbr.: ?] 33.

Iacesne Dux fortissime,
TAMPIERE Lotharinge?
BUQUOYUS ergo vulnerum
Perfusus imbre vixit!
Ah! cerno PAPPENNHEMII
Mixtam iacere Calvam.
Sed haec triumphis omnibus
ARMATA gaudet UMBRA.

[Gap desc: short poem]

Pannoniae terror, positis Tampierius armis,
Nunc in sarcophago flebilis Umbra iacet.
Bellica Buquorum nubes, et ferreus imber
Obruit ad tumulos, terra Bohema, tuos,
Henricus, cuius facies fuit una cicatrix,
Pappennhemiacae Conditor Historiae:
Ille quoque exigua pressus componitur arca.
Orbe tamen toto LIBERA FAMA volat.

TAMPIER mortuus: et vetabor omni
Tantum condere funus apparatu?
BVQVOYVS tumulatus; et vetabor
Immugire ferocius sepulto?
PAPPENHEMIVS, ille Vandalorum
Terror, Martia seculi [Reg: saeculi] voluptas,


page 134, image: s134

Eheu! mortuus: et vetabor iram
Fletu mergere tigridi pavendam!

Accedo ad Tumulos; et te, Tampiere, saluto;
Cuius deflevit Marspiter ipse necem.
Quae Buquoyani tegit arida Corporis ossa,
Vrbs illis vere est tunc NOVA visa DOMUS,
Et tu Germanis etiam sine carmine note,
Qui de vulneribus nobile nomen habes;
Tu quoque (prorumpunt lacrymae [Reg: lacrimae] ) Bellator ab hoste
Caesus, apud Maneis [Reg: Manes] , DUX ALEMANNE, manus.

SCAZON LXXII

An commovebo Saxa MercurI virga?
Prodite sacri TAMPIERII Manes,
Vt vos honoret horreatque Presburgum.
Prodite Manes CAROLI, sepultique
Mavors coronet fortis ossa BVQVOII
Prodite tandem, stannea vel in tumba
Succo timendi PAPPENHEMII Manes.
Ah! ergo et AIAX iste noster occisus!

LXXIII.Gloriam adeptus est in tollendo manus suas, et iactando contra Civitates rhomphaeas, Quis ante illum sic restitit? Eccli. [Abbr.: ?] 46.

Et Tu iaces in pulvere
TILLI verende TILLI.
Vestite tot victoriis,
Quod densa barba canis
Equis in urbem candidis,
Alco vehende curru:
Vatum sacris horroribus
TILLI canende TILLI.

[Gap desc: short poem]


page 135, image: s135

[Gap desc: short poem]

Quae Fati rerumque vices! et Tillius ictus,
Vindelicos celebres vulnere fecit agros.
Ille triumphorum Martis certissimus Heres:
Ille decus belli, Cassis et Vmbo Ducum
Ille in Tarpeias arces soliumque Quirini,
Quadriiugis, mista [Reg: mixta] plebe, vehendus equis.
Ille labor Vatum: cui nec cantatus Achilles
Par sit et AEneas; vix Gedeone minor.

Eheu! TILLIUS undequaque MAGNUS,
Fama, nomine, rebus: imperare
Et parere suis sibique doctus:
Qui totus caput, et manus, et ensis;
Quovis tempore, fertiles ab hostis
Fuso sanguine mossuit triumphos.
Hic Ingolstadii, iacens in arca,
SEX INTRA SPATIUM PEDUM TENETUR.

Rumpe dolor leges, et habenas sperne pudoris;
Mortuus in pheretro [Reg: feretro] TILLIUS ipse iacet.
Cui bene dotati VICTORIA nupserat oris,
Ad bellatorem ducta puella Virum.
Ex qua tot genuit foecunda [Reg: fecunda] coniuge Natos.
Quot Capitolinum spicula numen habet.
Nunc nunc Herois cane Musa, ut Statius olim:
Quae super imposito, aut Magnanimum AEaciden, etc.

SCAZON LXXIII

Et tu caballo vecte candido TILLI,
Quem duplicatis induit sagis Virtus;
Manuque duxit per cruenta nimborum,
Per et profunda vulnerum; per et clara
Victoriarum, culmen ad Quirinale:
Iaces. iacentem funebri toro vidi.
Sed Fama, VATVM tibiis stat, et stabit.
Ah! nullus Orpheus excitaverit surdum.


page 136, image: s136

LXXIV.Quomodo ceciderunt fortes in praelio? quomodo ceciderunt robusti, et perierunt arma bellica? 2. Reg. [Abbr.: ?] 1.

O! vera belli numina,
Et invocanda castris:
Delapsa caelo Fulmina
In hostium phalangas:
Quis non manus exhorruit?
Quis terga vestra vidit?
NUNC VANA, VANA NOMINA,
NUNC VANA, VANA, VANA.

[Gap desc: short poem]

Semidei Manes, magnique o numinis instar,
Sub quorum pedibus terra Alemanna iacet.
Quali vos titulo venerer vel nomine? VIRTUS
Vestra fuit fulmen, GLORIA fulgur erat.
Inde timor tanius titubantem perculit hostem:
Ipsos in vobis sensit adesse Ioves.
Quos mea Musa crepas? ubi sunt tua Numina? quorum
Gloria fulgur erat, sed breve fulgur erat!

Hi, Germania, Dii tui, fuerunt.
His subnixa tuos virilis hosteis [Reg: hostes]
Sternebas, pede colla proterente.
Horum cura labor, brevesque somni.
Potusque egalea rubent Rhenus,
Strictos in iugulum latusque Regni


page 137, image: s137

Mucrones pepulere. Sed fuerunt
Hi, Germania, Dii tui, FUERUNT.

Trophaea.

Manes: per quorum cineres iurare licebit,
Dicereque; Istius sic iuvet Vmbra Ducis:
Sique sciens fallam, Fulmen me verberet illus,
Quod Cimbros stravit, quo fuit icta Praga:
Quo, cum mille locis strages daret, aspera Virgo
Denique tacta ruit PARTHENO fusca POLIS.
Me miserum! cur invitus suspiro? quid uror
Fletibus? o mecum, Lector amice, geme.

SCAZON LXXIV

Haec est Quadriga Quattuor Ducum, Martis
Armata sedes, Caesarumque Regumque.
Falcata stravit obvios, scidit, rupit:
Superque dorsum perduellium tracta
Sulcavit hostes, et cadentibus truncis
Impegit axes lata fulminatrices.
Galeate SCAZON, pone gloriae cristas.
VAH! quam Quadrigam laudibus rotas, fracta est.

LXXV.Idcirco unus interitus est hominis et iumentorum, et aqua utriusque conditio. Sicut moritur homo, sic et illa moriuntur. Eccles. [Abbr.: ?] 3.

FATUM, RATVMQVE SCILICET,
VT NIL PERENNE DVRET.
Thoraca, cristas, balthea,
Et cassides et enses.
Nexasque captis urbibus,
Ut annulis, catenas;
Coercet arca funebris,
Et parva: ada condit.

[Gap desc: short poem]


page 138, image: s138

[Gap desc: short poem]

Serius adverto, quam duras Diphtera leges
Explicet: IN FATIS EST, PERISSE SEMEL.
Arma feras quaecunque potes: galeamque comasque,
Ensemque et clypeos obruet alta specus.
Bella geras quaecunque cupis: vexilla virosque,
Et plaustra et lituos hauriet una palus.
Prosternas, quecunque feris: SIMUL OMNIA TANDEM,
VICTOREM ET VICTUM, PARVULA FOSSA TEGET.

Si mutabile credis esse Fatum:
FATO falleris, in chaos profundum
Vergunt omnia. Bella, cassis, hastae,
Loricaeque, ocreaeque, et Africanae
Cristae cum lituis ephippiisque,
Vna scandapila, sub angiportu,
Congestis simul obruuntur armis.
Pendent Signifero iacente Signa.

Usque adeo Fatis omnes urgemur iniquis,
Vt nihil aetatem ferrea ferre sinant.
Miles es, et longo cristarum fulgure ventos
Purfuris, et pedibus sparsa orichalca quatis:
Incendis Troiam, et Magden lachrymabile [Reg: lacrimabile] burgum,
In digitis numeras praelia gesta tuis.
Ad! cessa numerare tuos, MARCELLE, triumphos.
Vltimus in tumulum, te subeunte, cadet.

SCAZON LXXV

STAT LEGE FIXUM, QUA CAVETUR, UT NULLIS
FAS SIT TRIUMPHIS MILITUM PEREN NARE,
Ulyssem Achillis, atque Ulyssis Aiacem,
Et baltheorum fulgur, et lacertosos
Belli Milones, et Milonis umbones,
Ipsumque Bellum cum fremente Bellona,
SUFFOCAT UNA FOSSA, TRES PEDES LATA.
VAH! MAGNA saepe pumilo necat VOTA.


page 139, image: s139

LXXVI. [(transcriber); sic: LXXXVI] Derelicti sumus pauci de pluribus. Ierem. [Abbr.: ?] 42.

Si conciderunt Hectores,
Quid non Paris timebit?
Expende sis superstites
A praelio PRAGENSI.
Duc calculos, et computa;
Vexilla quot recenses?
Ter dena? suffla, ter tria?
Suffla, sed octo? suffla!

[Gap desc: short poem]

Magnanimi timidique cadunt, nec parcitur ulli:
Provivant acies, si periere Duces?
Heu! quantas olim cataphracta Bohemia, quantas
Vidit in Albano castra Iocare iugo!
Grandine quam densa Boreas morientia tundit
Gramina; tot gladiis vulneribusque pluit.
Nempe novus Xerxes veterem revocavit ab Orco.
Victus hic ad Pragam est; ad Salamina prior.

Vulsis stirpitus erutisque CEDRIS.
Quid sperent salices, frutex, myricae?
Caesis AEacidis, VIRENTE LIGNO
Quid Tros lixa? quid arefacta Ficus?
Animatas animo revolve turmas,
Quas sub pellibus excubare vidit


page 140, image: s140

Marcomannia. quot triariorum
Restant millia? nulla nulla? nulla.

Et versetur apud Superos Paris Hectore caeso?
Et maneat caeso vivus Achille Paris?
Ordine fata meant ex quo Pragense trophaeum
BOICUS armipotens AEMILIANUS habet:
Quaere: quot ex ALIS pennarum millia restent.
STELLA quibus pugnae praevia signa dedit.
Bis duo, sunt quattuor: bis quattuor, octo; bis octo
Bis duplica. numerum quem data summa facit

SCAZON LXXVI

Commune vulnus FATA dividunt. forteis [Reg: fortes]
Viros, ad umbras grex sequetur imbellis.
Quot PRAGA triplex atque Molda muscosis
Infusa ripis censuit Duces, signa
Exercitusque; cum LEONE BOIORUM
Hinc RUGIENTE terra movit hostilis!
Hinc plena messis fluctuavit in campo.
VAH! culmi inanes MORTIS HORREUM stipant:

LXXVII.Vanitate seducti sumus. 1. Esdr. [Abbr.: ?] 1.

Protrusit alter alterum
Ad fata, bella, caedes:
Alterque se post alterum
Subduxit e THEATRO.
Cum caeteri catastrophen
Scenamque siniissent;
NOVUM dedit SPECTACVLUM
BALAENA [Reg: BALLAENA] grandis Orbi.

[Gap desc: short poem]


page 141, image: s141

[Gap desc: short poem]

Sic est. exemplis populi plerique trahuntur;
Praeluxitque facem, qui prior arma tulit.
Ergo aliquid Gyaris dignum, quos Spes agit, audent.
Et modo Rex, modo faex; iste modo, ille modo.
Non poterat melius Sophoclaea Tragoedia ludi:
Fingere nil potuit tristius Euripides.
Vnus post alium dixitque, obiitque. Sed inter
Praecipuos, SUEcus Roscius Actor erat.

Sic quondam Gladiator in Palaestra,
Alter sustulit alterum, remittens
Vicino spoliario cadaver.
Et nos retia RETIARIORUM,
Currus vidimus ESSEDARIORUM,
Caecos ANDABATAS, vagosque THRECES [Reg: THRACES] :
Caesis HOPLOMACHIS, et his et illis,
MYRMILLO [Reg: MURMILLO] nova SUECUS arma sumpsit.

Alterna.

Aspicite Orchestram, Germanorumque Theatrum,
In quo lusa diu Fabula Bella fuit.
Non omnes lusere simul; simul unus et alter:
Post alios alii; semper in Orbe novi.
Legatum Tubicen, Soccum excepere Cothurni:
Coepit ad extremum serius esse locus.
At varia a multis postquam Persona peracta est
Ecce tibi, in Scena NAUTA repente stetit.

SCAZON LXXVII

Ut stans ad amnem, si vel unicus tranet
Taurus, sequuntur tota plebis armenta.
Sic provocari mugientibus primis,
Remugientes dira bella bellarunt.
Amplexus ulnis arma Vulgus et ambabus
Effudituras; cumque bobus et bubus
Animam profudit his ab hoste porrectis
Vah! quanta ab Alto SQUAMMA terruit Ripas!


page 142, image: s142

LXXVIII.Et transivi, et ecce non erat.

QUINTO Choragus Sueciae
Prodire coepit ACTU.
GUSTAVUS ALto turgidus,
Et spe laboriosa;
Audax Iason FABULAM
EGIT duobus annis.
Sed mox COTHURNOS exuit,
Quos induisse nollet.

[Gap desc: short poem]

Ille sub extremum, quo tempore ventilat ignes
Hesperus, in Scenam venit anhelus eques:
Terribilis, vultumque tumens Aquilone minaci
Quod mirere tamen, serica verba dabat.
Sed fictos risus veras mox solvit in iras;
Duravitque duos ACTIO TOTA dies.
Cum subito cecidit cum plausu exploditur ACTOR.
In Lyrico campo dixit, et occubuit.

Topanta

SUECUS Supposititius [Reg: Suppositicius] sibi ipsi,
Et Threces [Reg: Thraces] simul et simul Secutor,
Et navi celet, et celer quadriga,
In plano metuendus, essedoque,
Torvus casside, saevus et tridente,
Postquam millia perculit trecenta,
Vno succubuit peremptus ictu.
ET SIC PABULA - DESIIT VIDERI.


page 143, image: s143

Somnium.

Is SUECUS GUSTAVUS erat; qui plurimus Actu
Quinto, caeruleos aequore plausit equos.
Mira quoque exhibuit: nam ludebatur Iason:
Balthica iurasses Remige stagna quati.
Insula flagrabat [(transcriber); sic: flagtabat] non una; Ceraunia fundo
Eruta, Nereides succubuere procis.
Dum petitur VELLUS; dum luditur: ACTOR ab hoste
Caeditur, heic [Reg: hic] nox est. Ite domum satura.

SCAZON LXXVIII

GUSTAVUS illa belluosus in pompa,
Multaeque formae Proteus; Bovis stella
Cornuque fortis, atque Morte stipatus;
Romana postquam Prata vidit ingressus;
Vastum boavit, et replevit Europen:
Quam militari ventilavit in Circos;
Vnoque demum corruit Popae pulsit;
VAH! in securim, dum cucurrit impactus.

LXXIX.Transibit vita nostra tanquam vestigium nubis, et sicut nebula dissolvetur. Sap. [Abbr.: ?] 11.

Sic omnis aura gloriae
Afflantis evaporat.
Cum nubibus consumitur,
Cum nubibus rotatur.
Formas in omneis [Reg: omnes] vertitur;
Extrema Nili vocatur;
O! QUANTA SPES MORTALIUM
POST VOTA STRANGULATUR!

[Gap desc: short poem]


page 144, image: s144

[Gap desc: short poem]

Sic statuat, quicunque sapit. VANA, OMNIA VANA.
Vana Fides, vana est Gloria, vanus Honor.
Crescit in hydropem, tumidaque repletur ab aura;
ET TOTUM PELAGUS MAXIMA VOTA BIBUNT.
Dic quid Honor? glacies, vitrum, cinis, amphora, concha.
Quid fallax Iris, gemmea bulla, Nihil.
I nunc, et velis ventos maioribus hauri:
Sed cave, ne Ponto sparsa carina natet,

Ut quemcunque sacro sinu THALIA
Infantem tulit, atque vagientem
Tinxit nectare lacteae papillae,
Contactu manuum pedumque palpet
Vanae emblemata vana Vanitatis.
Ventorum iocus ilia sunt. in auras
Omnis fastus abit. cuniculosae
SPES, ut Luna, timet suis eclipses.

Clausula.

Ludimus? an sphynges et nos proponimus Orbi?
Qui reperis sensum; GLORIA, dic, Vapor est.
Nulla manet constans. ut Comica labitur umbra.
A vento facilis praetereunte rapi.
Nubem nunc Aquilam fieri, nunc esse draconem
Saepe vides; sed cum vanuit, esse nihil.
SPES quoque, nunc Britonum, sibi nunc Regina videtur
Indorum: demum se videt esse NIHIL.

SCAZON LXXIX

Haec bracteatae digna GLORIAE merces.
Stylusque VANAE CURIAE. VAPOR transit,
Et cum vapore fama. splendet immensi
Ampulla plena Nominis. natant verba
In lacte puro; litteraeque promissis
Argenteae incructantur inverecundis.
Valles voventur gemmea, aurei montes.
VAH! stulta vota Dii Deaequae derident.


page 145, image: s145

LXXX.Omnia tempus habent, et suis spatiis transeunt universa sub cael. Eccles. [Abbr.: ?] 3.

Hac lege quaedam condita,
Vt occidant in ortu.
Sensim peritur. interit
Res interire nata.
Omnes ad haec SUSPIRIA
Ducuntur aut trahuntur;
Suis Comati crinibus,
Rudentibusque Calvi.

[Gap desc: short poem]

Si potes, accusa Superos, qui cuncta coercent,
Inque brevi spatio non diuturna rotant.
Disce. quod Est, sensim fluit ad non Esse, peritque.
Omnia, ceu fungos, mors inopina metit.
Quamvis ad Tanaim fugias. neque nota COLUMBO
Littora, te retrahet, nescia ferre moras.
Obsequere: allidit Calvos in saxa; Comatos
Vellicat. Haec mens est optima, VELLE MORI.

Paranesis.

MORTALES, QUOD ES, ESTO, NILQUE MALIS:
Hoc Natura dedit severa nomen,
Non cassum vel inane; VERA RES EST.
Vitam reddete DEBITUM vocabis.
Nulla solve mora. cave, coacto


page 146, image: s146

Ut Proserpina tondeat capillos.
Sponte occurre; vocantibusque Fatis
Responde intrepidus: Vocatis? ADSVM.

Omnia ad interitum vergunt: occasus ab ortu
Pendet, ab aurora vespera, noxque die.
Nec quia non subito, neque prima, exstingueris hora,
Tutus es a decima, quae decimanque praeit.
Forte brevi veniet: Venit, Parere necesse est.
Ducendusne manu, an fune trahendus [(transcriber); sic: txahendus] eris?
Mors nulli parcit. MACROS sua frangit in ossa:
PINGUES, ut botros exprimit, aut peponem.

Alterutrum.

Lustrare Fata cui licebit arcana:
Cognoscet ille rebus omnibus finem,
Noctem diebus semper esse decretam.
NASCI, PERIRE; VIVERE AC MORI, PLENA
ET TOTA, NEC MUTANDA SUMMA SUMMARUM EST.
Non sponte vadis? coget improbus lictor.
Praecurris illum? te sequetur a tergo.
VAH! seu sequatur, seu sequare, procumbes.

LXXXI.Non habemus hic permanentem Civitatem. Ad Hebr. [Abbr.: ?] 13.

Erratis, o ADAMIDAE
Saxo lutove ficti:
Si firmitatem quaeritis
In vitrea moneta,
Vestras casas in orbitam
Diversa Fata gyrant:
Gyrantur ut mapalia
Fugacium Scytharum.


page 147, image: s147

[Gap desc: short poem]

Usque adeone iuvat falli, et succumbere culpae!
Dicite Mortales Deucalione sati.
Atqui falluntur, qui splendida fragmina vitri
Praeponunt gemmis marmoribusque lutum.
Qui fragiles tabulas et structa cubilia culmo.
Credunt a nullo dissoluenda Nor.
Ah miseri! Scythicis malim dormire grabatis
Quos decies uno Gens rotat ista die,

PYRRHAE POSTERITAS, amica saxis,
E quorum caluit, satu; videtur
Omnem dilapidasse mentis usum
Concretam glaciem marisque spumam
Praefert grandibus Indiae smaragdis.
Putrem classibus anteponit alnum.
Quas arceis [Reg: arces] fabricantur hi coloni,
Sunt magalia mobilis Geloni.

Quae non est simplex obtusae insania mentis
Errores aliquis decipiendus amat:
Et si vendis emat turres imponit arenae,
Et palsas rigidi marmoris instar habet.
Tanquam si nullis (o Dave!) obnoxia fatis,
Tecta meris stipulis aedificata forent.
Cum tamen a verna suspensus hirundine nidus.
Tutior et profugi sic casa Massagetae.

SCAZON LXXXI. Syllogizans.

Contra hoc ita argumentor.
Ille, qui vitro imponit arceis [Reg: arces] , stultus est.
Sed imponit homo sumptuosus.


page 148, image: s148

Ergo.
Maior est certa. Minor probatur,
Qui palatium fundat saxis, arena fundat.
Ergo,
Nam marmor quodcunque, arena est,
qualis et vitrum est.
Vnde concludo:
Nil dictare Caesarum sedes
a sede Thracum vel casa Scytharum, VAH!

SCENA. Poeta, Scazon.

TOrpere Scazon, et remissior ner vum arcu notaris defluente laxasse. SCAZON. QUIS me lacessit? POE. Qualibus Tropis linguam, quibus imbuisti floribus, peregrina, nisi fallor, Artis, quae Thalia tam pulcros [Reg: pulchros] accendit igneis [Reg: ignes] , syllabasque Romanas variavit Iris et colore conspersit? SCA Vexas amare. Poe. Putidissime verbis abusus, argumenta Stoico more, stringisque pugno coniicisque compresso Aperta Palma Rhetorum Poetarumque et explicata, liber aliter donat facundiae diffusioris ornatum. At tu Sophorum legibus capistratus librata torques sensa mentis amento, velut sagittam. non abominor Sectam! (suum cuique quam virile, tam pulcrum [Reg: pulchrum] ) verum Poesi nunc favere debebas; Herae minister. Tempori, Loco, Circo, Scenis, Arenae fabulam suam Prisci accommodarunt. AEra non lupinis, aut caudas equinas miscuere vulpinis. Id. quod decorum, seu pre/pou vocaverunt. Tu perdidisti nomen. SCA. Hoc habe Scazon.


page 149, image: s149

LXXXII.Luxit et defluxit terra, et infirmata est, defluxit Orbis. Esdr. [Abbr.: ?] 24.

En totus ORBIS turbine
Quassatur et laborat.
Vix ipse nunc se sustinet
Compage dissoluta;
Rugis et annis obsitus,
Gibbosus et vacillans:
Iam iam vehendus (suaserim)
NAULUM dedit CHARONTI.

[Gap desc: short poem]

Totus anhela trahit trepidans suspiria MUNDUS:
Hectica seu febris, sive maligna coquit.
Aspice, quam tenui facie decrescant. ut ora
Squalidus ex senio pulverulenta gerat.
Vt gelidam frontem ducto sulcetur aratro:
Vt caput obstipum pendeat in silices.
Exclamare lubet: mediam pertundite venam

O medici! Mundus cras, puto, funus erit.
Audis? Terra movet: tremunt solutis
Costae ponderibus. vapore clauso
Subsultant iuga: silva migrat: Amnes
Effusis phialis nigri recedunt.
Valles aedificant; ad ima montes
Lapsi praecipitant. vacillat Orbis.


page 150, image: s150

Convaset, noto signa finiendi.
CRAS Corvi crocitant. petunt cadaver.

De Casulis loquimur: cum tota haec MACHINA nutet,
Inque modum titubet tortilis acta pilae!
Ante, Globus fuerat: nunc sunt quadrata iucundis
Mixta; nec est Orbis, qui prius orbis erat.
Non ita foetet [Reg: fetet] anus deformis et unica ruga;
Non ita vulneribus Marsya scissus hiat.
Si bene cognovi morbum, vitalia rumpet;
Venturoque animam vespere MUNDUS aget.

SCAZON LXXXII

De Microcosmi firmitate quid speres?
Si Macrocosmus, TOTUS Orbis, inclinat,
Devexioris mole pressus aetatis.
Capularis effaetus [Reg: effetus] que, fissa, lipporum
Silicerniorum more, labra detorquet.
Et iam fatiscit, dissilit, crepat, tussit.
Miserande Laches, et caduce tot morbis!
VAH! quis cadaver istud obteget cespes!

LXXXIII.Scimus enim, quod omnis Creatura ingemiscit et parturit usque adhuc. Ad Rom. [Abbr.: ?] 8.

ELEMENTA rerum dissident,
Secumque praeliantur.
Aquae dolent ab ignibus.
Occidit unda flammas.
Clangore credas buccinam
Ad arma concitare:
Impacta tantis viribus
Tunduntur et retundunt.

[Gap desc: short poem]


page 151, image: s151

[Gap desc: short poem]

Quis furor invasit primarum Corpora rerum?
Quam rapidum bellum bruta elementa movent?
Devorat ignis aquas, et aquis exstinguitur ignis.
Perpetuas caedes ista duella trahunt.
TILLIUS et SVECVS non hoc confligere motu;
Et minor est rabies, LIPSIA, visa tibi.
Non exspectatis lituis ad bella feruntur.
Fit via vi. leges cedite fit via vi.

Audis classica? provocantur aere
Ad pugnas Elementa Martiales.
Concurrunt animis acerba tantis:
Quantis cum Machomete Persa, LUNA
CUM NON SOLE SUO. Pyropus undis
Immissus furit: et, salis marini
Si vel guttula vexet, ultor Ignis
Inflammatur, et excitatur ira.

Tessaromachia.

Alternant Elementa vices adversa, manuque
Praelia, qua possunt, insidiosa gerunt.
Tellurem mare vastat, et hoc mutatur in auras!
Vnda domat flammas, et domat ignis aquas.
Tam rapide nunquam vidi concurrere tauros,
Cum novus in pingui mugit adulter agro.
Sed neque tam gladio, quam solo corpore pugnant:
Cuique dat innatus proxima tela furor.

SCAZON LXXXIII

Elementa pugnant, irruuntque quadrata
Acie sonora, seque fixa discerpunt.
Quae caussa motus concitavit hostileis [Reg: hostiles] ?
Audit fragorem? stridet ignis et saevit.


page 152, image: s152

Exulceratis fluctibus favillarum.
Tethys vicissim ringitur canis gallo,
Et iuncta serpens simiae, minus se, VAH,
Odere in ipso culeo. quid exspectes?

LXXXIV.Quae sursum sunt querite, non quae super terram. Coloss. [Abbr.: ?] 8.

Quae MENS superbit arua
Tales pati tumultus;
Consurgat, et sublimius
Evecta libret alas
Terris relictis aethera
Nullo morante tranet.
Qua VIRGO libram spiceo
Serena mulcet astro.

[Gap desc: short poem]

Desperanda quies homini, qui pondere pressus
Vivit in hoc liteis [Reg: lites] multiplicante Foro.
Ergo age, quem lassant mortalis taedia vitae,
Ad Superas Sedes (esto Columba) vola.
Quid facis in terra, quando tibi panditur AEther?
Aliger huc pennas porrige, NISE [Reg: NISI] tuas.
Te blanda ERIGONE stellantibus evocat ulvis;
Iam tibi scintillat fulgida LIBRA: Veni.

Tanto gratius ergo sanctiusque
Nostri consilium datur Senatus.
Quem rerum sapienter infimarum
Taedet: SURGE, TACE, VOLA. Columbae


page 153, image: s153

Pennis nitere. perge, qua mamillam
Nudans VRANIE, viamque pandens
Caeli lactea lacteam, sereno
In sugentis stillat astra nimbo.

Qui detestatis rubras peioraque Mundi
Praelia, quam Cadmi viderit ulla seges:
Erige sublimes vultus, et ad aethera tolle:
Terra nihil pulcri [Reg: pulchri] , quod tuearis habet.
Tende gemens turtur Supera ad convexa volatum:
Omnis habet pennas Mens animosa suas.
Quin LIBRAM librande petis? quam SPICA coronat
Virginis, et dulci sidere plena micat.

SCAZON LXXXIV

Actum est, quietem nemo speret in terris,
O! qui caducae Sortis et quadrigarum
Stropitus forumque, et cuncta vana fastidis:
Sustolle vultus irretorte sublimeis [Reg: sublimes] :
Vtque ales aethram Chaonis secat penna,
Transcende Coelum patriamque Stellarum.
Vides: ut alma Virgo ventilat Spicam,
Manumque tendit et coruscat. accede,

LXXXV.Vidi sanctam civitatem Ierusalem, novam descendentem de caelo a DEO paratam, sicut Sponsam ornatam viro suo. Apocal. [Abbr.: ?] 21.

Illic licebit ingredi
Summam SIONIS Arcem,
REGNUMQVE NEC MUTABILE,
NEC FINE TERMINANDUM.
Dies ORION submovet
Horasque supplicanteis [Reg: supplicantes] ;
Mensesque, quamvis ambiant,
Mucrone Lictor arcet.


page 154, image: s154

[Gap desc: short poem]

Uranie.

Urbem intrare cupis? Solymae caelestis in auro
Moenia fundatae chrysolithoque patent.
In regno Rex esse petis? potiere petiti.
OSTRUM perpetui pignus honoris erit.
Extra anni solisque vias est nobile REGNUM:
Quod nec Aprilis adit, nec mala pulsat hyems [Reg: hiems] ,
Ipse roget Maius Zephyro comitante, repulsam,
Cinnama quantumvis spiret odora, feret.

Illic (nonne vides?) stat urbs Sionis.
PACIS VISIO, Pacis hanc petamus.
Bello nulla salus. Supra cometas
Stellis altius est perenne Regnum,
Extra moenia sunt Dies et Anni,
Et Menses, male feriata turba.
Vectitu spoliata nuptiali:
Haut [Reg: Haud] intrare sinentur ad choreas.

Illic sublimis Rupe Stellata SIONIS
Emicat, Angelicis Arx habitata Choris.
Caetera in Orbe rotat vertigo palatia in orbem:
IN QUADRO posita est Vrbs Solymaea situ.
Huc neque crine ruber veniet lumine neque laesus,
Nec niger ore DIES, nec brevis HORA pede.
Eius delicias olfecit Cynthia nunquam,
Cynthius olfecit: sed quid odoris odor?


page 155, image: s155

SCENA. Poeta.

Scazon ad astra sub vehende, iuratus rixas cavebis, aurium nihil mota. nil fellis atri funde, nil levis monstra Ciconiae, nil dentis illius, saevi. Quo tot Poetas sauciavi: Hipponax. Sublime quorum contueberis Regnum; nullo tenentur Vanitatis a visco. Pro, Vah! IO TRIVMPHE! semper exclama. Instar Deorum, nec merentur aut possunt, amarulentos sustinere Scazontas. ferire parce, ne potenter in terram deiectus ulules, sauciique Vulcani renoves probrosum crure pendulo casum. Nisi utrinque claudicare Loripes malis. Caput pilosum nudus, ac verecundus genuque supplex impetrabis accessum. ne scalpe rugis improbissimis buccas; neu pinse nasum; neu sonora ventorum imitare flabra murmurantibus labris. Sed os modestum gaudioque dilutum, praebe vocanti basio BEATORUM.

SCAZON LXXXV

IO TRIVMPHE! Regia Sionaea
Potimur. o quam fulget ista coelestis
SALOMONIS Aula! quam decora, quam nullis
Subiecta Fatis. URBS perennis in vivo
Locata Saxo, damna Temporum nescit,
Nulloque circumscripta termino durat.
Nec caluus hortos Ianuarius tondet:
Nec torret agros igne Iulius messor.


page 156, image: s156

LXXXVI.Foris canes et venefici et impudici et homicidae, etc. Apoc. ult. [Abbr.: ?]

Non hic timentur Attilae,
Non Balthici tyranni:
Nam quisquis intrat V Vandalus,
Mitescit instar agni.
Absunt procul sicarii,
Et perditi latrones,
Dirique Bestiarii,
Cruoris helluones.

[Gap desc: short poem]

Quo neque vastat et Mundi penetraverit Hunnus
Attila, nec rapto Vandalus hostis equo.
Quod si quis penetret; nulla feritate timendus,
Depositoque lupo, mitis ut agnus erit.
Qui Diomedis equos satura ad praesepia ducunt,
Qui patriam vendunt, prostituuntque toros:
Qui iugulos solvunt: quorum omnis, Bestia, vox est:
Cum genero Cereris tertia regna renent.

Interdictum.

Ignavus timor exsulat: nec aurem
Hostileis [Reg: Hostiles] Eleleu sonans per agros.
Vel stridens Alaelaza verberabit.
Nec Sueci super irruent, lupi ceu:
Nam Moeris prior hos videbit Agnus.
Quisquis Syllaturit, paratus ipsas


page 157, image: s157

Fixa vendere nuptias sub hasta:
Caelesti procul Vrbe SUBMOVETUR.

Balthica nulla strepunt ad clausas tympana portas,
Nec peregrina movet Suecicus arma furor.
Intus quisquis habet, genio mansuevit amici.
Talem si videas, esse putabis ovem.
Hinc procul arcentur, qui fletum undamque calentem.
Sanguinis, ex calvis uberibusque bibunt:
Inter sandapilas et faemineos [Reg: femineos] ululatus
Quaerendi, et matrum funera, et ossa patrum.

SCAZON LXXXVI

IO TRIUMPHE! non timentur hic Gothi
Inhospitales, turbinesque GUSTAVI.
Esto: Hunnus intret doctus ante rugire,
Mox mitiore blandus ore balabit.
Quicunque Iusti sanguinis vomunt rivos:
Scinis, Procustes, Turca, Thrax, Amurathes,
Phalaris, Perillus, belluae coronatae,
Plutonis imo collocantur in plumbo.

LXXXVII.Et regni eius non erit finis. Luc. [Abbr.: ?] 1.

AETERNITAS obambulat,
Sanctamque cingit URBEM:
Et Inquilinos gaudiis
Gaudentibus coronat.
Vivis pyropis Civium
Stellata surgit. Aula:
ELECTUS Horum Vivere
Qui vivit, Ille VIVIT.

[Gap desc: short poem]


page 158, image: s158

[Gap desc: short poem]

Vivitur aeternum laete. Deus omnibus illis
Imperium felix et sine fine dedit.
Exsultant plauduntque animae; ipsarumque Animarum
Quas animent, aliae GAUDIA sunt aniMAE.
O Cives, Cives! O ius regale Quiritum!
Quis non divitiis omnibus istud emat?
Seraphici Cives, electi ex millibus omnes.
O ANIMAE QUARUM GAUDIA SUNT ANIMAE

Nemo TERMINUS hic vocatur. Vrbem
Florentem, sine Termino, gubernant
Centum gaudia summa gaudiorum,
O! quae gaudia summa gaudiorum!
Mille o gaudia mille gaudiorum!
Vivamus, mea Lux, in hoc recessu.
Vivamus, mea Vita, in hac corona.
Sanctorum pretiosa Mors, adesto.

Tempus ab indigenis, quod vivunt, dicitur AEvum:
Nec vitae metas, nec ditionis habent.
Miraris, quid agant; gaudent. non quaeritur illic
Sollicite, laetas quid faciat segetes.
Sponte sua crescunt, Saturni falce premendae.
O! felix Campis Messor in Elysiis.
Namque ubi de meritis, glebaque ex ubere, tantum
Laeta seges metitur, VIVERE LAETITIA EST.

SCAZON LXXXVII. Synonyma.

IO TRIUMPHE ! Sponso cum suo Sponso est,
AEternitatis ANNULUS manus ambit.
O LAETA VITA! VIVERE ATQUE GAUDERE
TAM SUNT IDEM, QUAM CUSPIS ENSIS, ET MUCRO.
Magni QUIRITES, Christiana quos Roma
Transmisit astris Caelitum Senatores;
Illi beatae Publicae Rei praesunt
Quae vota vincit et Platonis ideas.


page 159, image: s159

LXXXVIII.Quam dilecta tabernacula tua Domine Virtutum. Psal. [Abbr.: ?] 83.

Ibi Venustas pulcrior [Reg: pulchrior]
Non excavatur annis;
Ibi Iuventa laetior
Non laeditur senecta:
Ibi Voluptas purior
Nullos timet dolores:
Nec expavescit Martios
Palmata Pax fragores.

[Gap desc: short poem]

Quae rosa sidereis [Reg: sideres] in vultibus antea vernat,
Nunquam cum rosis decidet illa rosis,
Perpetuum florem servat iuvenilibus annis;
Nec tremet, aut ullo vespere fiet anus.
Puris ora favis implentur. DICITE IUSTO.
QUAM BENE: cum semper gaudeat absque metu.
Classica, bella, foris strident. Pax intus amoena
Se redimit, sertis; classica, bella foris.

Paradoxum.

Et sunt hic veneres (Venusque non est)
Et quae sunt veneres, manent venustae.
Et sunt hic Iuvenes (senexque non est)
Et qui sunt Iuvenes, senes videntur.
Et sunt laetitia (dolorque non est)


page 160, image: s160

Quae se laetitiis fruuntur ipsis.
Et PAX tuta suos [timorque non est]
Vestit duplicibus togis triumphos.

Quis decor aequabit florentia corpora Divum?
Quae si Sol videat, protinus invideat.
Quam bene ter denis addunt tres insuper annos!
HAEC AETAS CHRISTI. pulcrior [Reg: pulchrior] esse potest?
Quod iuvat, illud habent: nulli licet edere votum;
Ante tamen quodvis omnia habere licet.
Quidquid terret, abest. exacto Marte, triumphum
Cum diademato PRINCIPE PACIS agunt.

Genethliacon.

IO TRIUMPHE! certa, nec fugax formae
Durat venustas, ut Carystium Marmor,
Comae quaesi Corvus, nigra floridae Gentis,
Nullo senectae destruetur a Cygno [Reg: Cycno] .
Ludunt in hortis Gratiae, Voluptates
Castae sonoras semper alluunt ripas.
CUM MARTE FESSO PAX IOCATUR AC RIDET:
Et per plateas Alleluiae cantatur.

LXXXIX.Et mors ultra non erit. Apoc. [Abbr.: ?] 21.

Ibi nec ardet ILIUM,
Nec fumat ulla ROMA.
Gemmata propugnacula
SECURITAS tuetur.
Postes Sacri Palatii
Sunt semper obserati:
QUOD POSSIDENT. HOC POSSIDENT,
QUI POSSIDENT, BEATI.

[Gap desc: short poem]


page 161, image: s161

[Gap desc: short poem]

Topographia.

Sic decuit: tuto tenet, aeternumque tenebit:
Finitas nullo sine BEATUS opes.
Nulla timent adeo Cives incendia: Coelum
Empyreum, flammas non nisi Amoris habet.
Tam sunt securi, tamque hostis ab igne remoti,
Vbi sibi nil metuat proximus Ucalegon.
AGNUS signavit portas ad amante: nec Hirci
Vllus eum solvet comminuetve cruor.

Arces Ausoniae valete Troiae:
Turres Dardaniae valete Romae.
Vos et viribus et viris potestis
Exscindi, sonitusque ferre stivae.
Ad caelestia NEMO POST ARATRUM
VENIT RESPICIENS: nec ulla cives
Vis turbare valet. minetur hostis.
CLAUSA EST IANUA Clavis intus, Acuum est.

Urbs secura sui. fallacem finge Sinonem
Turribus Iliacas subdere velle faces.
Nempe potest? nempe ullus erit? subnixaque gemmis
Moenia, Troiani machina scandet equi?
Atqui clausa semel, nunquam Bellona recludet:
Coelestes sapient nec tibi sero Phryges
Certa salus, semperque manu possessa tenetur.
Scilicet hic tineas Purpura nulla timet.

SCAZON LXXXIX

IO TRIUMPHE! nam parem situ, forma
URBEM, nec Hector, nec Camillus aspexit.
Cui totus Orbis comparatus, est nidus.
Et margaritis structa candidis porta
Nequit arietari, machinisve pulsari,
Petive scalis, turribusve terreri.


page 162, image: s162

Curule firma ridet omne tormentum.
QUOD POSSIDETUR, POSSIDETUR AETERNUM.

XC. Ego estendam omne Bonum tibi. Exod. [Abbr.: ?] 33.

Uno BONO, sed OPTIMO,
Sed MAXIMO fruuntur.
Exundat immensum MARE,
Venasque littorales,
Ripasque transit pectorum
DULCISSIMUM PROFUNDUM.
PORTUM tenet, qui mergitur:
Nam fluctus est AMORIS.

[Gap desc: short poem]

Finge Bonum quodcunque voles, et quanta cupido est,
Finxisti? hoc Melius, hoc quoque Maius habent,
Oceanum iunge Oceano, vaga flumina ponto,
Iunxisti? haec gutta est illius una Maris,
Plena voluptatis spumat torrente procella.
Gaudia lacte tument, pectora melle natant.
Felix, o nimium felix, hoc aequore mersus!
Insanit, qui vult hic quoque nave vehi.

UNUM, (o plurima!) possident BEATI.
VERUM, (o dulcia!) possident BEATI.
BONUM. (o optima!) possident BEATI.
SUMMUM, (o omnia!) possident BEATI.
Qui coelo fluit effluitque Nilus,


page 163, image: s163

Ripas deliciis inundat alte,
Et fundo caret: eius inveniri
(Haut [Reg: Haud] est fabula) non potest ORIGO.

Non oculus vidit, non audiit auris; et in cor
Nunquam descendit COPIA TANTA BONI:
Inque scrobem parvam citius maria omnia coges,
Tyrrhenum, Adriacum, Carpathium, Siculum.
Hoc Immane BONUM non littore clauditur ullo.
Egreditur ripas laetitiisque fremit.
Dulcis Somne veni, precor, et me deiice puppi:
O Anchisiades, HIC PALINURUS ERO.

SCAZON XC. Cornucopia [Reg: Cornu copiae] .

IO TRIUMPHE! Verum, et Vnicum, et Samnium
BONUM, res usis fontibus super campos
Animosque fertur, cuncta Numine involvent.
Ingurgitantur pectorum sinus vasta
Amoenitatis copia: super norum
Dum gaudiorum decidunt catarractae?
Lateque regnat delicata tempestas.
MERGAMUR OMNES, UT NATEMUS IN PORTU.

XCI.In lumine tuo videbimus Lumen. Psal. [Abbr.: ?] 35.

Illustre LUMEN GLORIAE
In Mentibus refulget.
Quo NUMEN aspectabile
Medullitus videtur.
Soluta sunt AEnigmata,
Velamen est reductum.
Nullis Prophetis indigent:
Sunt singuli VIDENTES:

[Gap desc: short poem]


page 164, image: s164

[Gap desc: short poem]

Sed quis describat LUMEN, quod GLORIA donat,
Mensum ponderibus, GRATIA DIVA, tuis:
Quo FACEM a nullo factam, velamine rupto,
De facie ad faciem MENS OCULATA videt;
Infusumque bibit cum toto Numine coelum.
SOL talis potus unica gutta foret.
Sat dixit, qui de divino nectare dixit:
Sol talis potus unica gutta foret.

Circumdat, penetrat, coronat omneis [Reg: omnes]
Regis Gratia, GLORIAEQVE LUMEN.
Vrbs spectacula semper intuetur,
Quae summus facit EDITOR. ter Vnus:
Totusque est Animus sibi Theatrum;
In quo, sipario videt remoto,
PULCRUM [Reg: PULCHRUM] GRANDE NIMIS, NIMISQUE PULCRUM:
PRAE QUO CAETERA [Reg: CETERA] PULCRA [Reg: PULCHRA] SUNT SEPULCRUM.

Per nitidas mentes diffundit GLORIA lumen,
Quo LUMEN maius splendidiusque vident.
IMMORTALE, SACRUM, INFINITUM, AETERNUM, IMMENSUM,
LUMEN DE DULCI LUMINE DULCE, DEUM.
Omnia noverunt; metrique AEnigma sequentis
Solvere quisque puer, quaeque puella potest.
In caelo Vati locus est, [Solve Oedipe] Vati
In caelo non est [Oedipe Solve] locus.

SCAZON XCI

IO TRIUMPHE! Quale LUMEN! o quale
Quantumque Mentes roborat Beatorum?
Deus videtur in Sion, DEUS, QVALIS


page 165, image: s165

QUANTUSQUE GENERAT, CUMQUE FILIO SPIRAT.
Implevit omnes gloriosa Maiestas.
Metam VIATOR comprehendit. ambages
Oraculorum nil moratur et linguas.
CONTENTUS UNO VIVIT UNICO VERBO.

XCII.Non egebant lumine Lucernae, neque lumine Solis, quoniam Dominus Deus illuminat illos. Apoc. ult. [Abbr.: ?]

Caleant globum Titanium,
Lunamque vorticosam,
Altam Gradivi lanceam,
Cyllenii galerum;
Errantis igneis [Reg: ignes] Feminae.
Iovem, Iovisque patrem.
Lambunt pedes Tonitrua.
Et supplicant Beato.

[Gap desc: short poem]

Subter anhelantes strident Hyperionis ignes,
Et vinci roseis Luna fatetur equis.
Inclinat galeam Mavors, cristasque remittit;
Mercurius prono dedicat ore iubar.
Emendata Venus blanditur sidere casto,
Parvula nec terret frigidus astra senex.
Natus inermis agit vacuas sine murmure nubes,
Vimque retorquendi fulminis ipse timet.

Hic verum reor id Maronianum?
Daphnis sidera calcat, astra Daphnis.


page 166, image: s166

Scintillantia, Luminosa; calcat
Daphnis sidera, calcat astra Daphnis.
Sive Erratica, sive Fixa; calcat
Daphnis sidera, calcat astra Daphnis.
Sive Immitiae, sive Blanda; calcat
Daphnis sidera, calcat astra Daphnis.

Inferiore via plantis Sol basia figit:
Quae tamen ipsa nequit figere, Luna foror.
Bellipotens, iunctusque comes Cyllenius Ales,
Sidera distantes ambitiosa movent.
Quae vaga coelestes Pellex effeminat orbes,
Haec cum Saturno victa recedit avo.
Iuppiter exambit supplex cinctusque, Beatos,
Si modo permittant, lacte lavare pedes.

SCAZON XCII

IO TRIUMPHE! clarioribus Divi
Supposta plantis, astra fixa despectant.
Citherea, Coniux, Falciger, satus Maia.
Famulatur error omnium planetarum.
SOL se fatetur usque septies vinci,
Supplex Chorago LUNA se suo lunat.
Iovis era nulli noxios facit ludos,
Et cum tonare vult, capit facultatem.

SCENA. Poeta, Scazon.

Scazon SCA. Poeta. POE. Non gemis? revertendum est ad Vanitatis orbitam theatralem. SCA. Eheu? POE. Sub auras. SCA. Quid minaris ? POE. Ad terram. SCA. Ah! ad paludes pristinas, et antiquum Chaos, et labores, Seculum [Reg: Saeculum] que ferratum.

Ubi nullus ordo, nulla mentio Pacis.

POE. Vbi solus horror, sola mentio Belli.

SCA. Vbi nulla puro Templa Cynthio fulgent.

POE. Vbi foedis circum sepit [Reg: saepit] antra caligo.

SCA. Vbi nulla certis ducitur Salus bigis.

POE. Vbi sola spes est, Spes inanis et fallax.

SCA. Vbi morbus urit et Febroniae fornax.


page 167, image: s167

POE. Vbi Praetor urget et cruenta Paupertas.

SCA. Vbi Ver molestis corpus inquinat nimbis.

POE. Vbi fallit AEstas noxiis rabens spicis.

SCA. Vbi fabulosus ora fraudat Autumnus.

POE. Vbi Bruma quernas ructat ad focum glandes,

SCA. Vbi Terra cedit, et Calabrias sorbet.

POE. Vbi mergit Vnda cum rudentibus naves.

SCA. Vbi Crassus Aer lixidas creat pestes.

POE. Vbi saevit Ignis, saxa sulphur eructant.

SCA. Vbi Mors timenda lubricam facit vitam.

POE. Vbi Vita saepe sit timenda prae Morte.

SCA. Vbi Cura dulces pellit e toro somnos.

POE. Vbi Somnus ipse ludit anxias mentes.

SCA. Vbi purpuratis insidet Scelus sellis.

POE. Vbi pulcra [Reg: pulchra] curvos poplites trahit Virtus.

SCA. Vbi si quiescis, inquiete terreris.

POE. Vbi ni quiescas, prae dolore tabescis.

SCA. Vbi sola Vanae pompae Gloriae stridet.

POE. Vbi rara Verae forma Gloriae floret.

SCA. Vbi Fastus ursi, debiles premit caulas.

POE. Vbi caede pingues stringit Ira mucrones.

SCA. Vbi culter ensi, fagus invidet Cedro.

POE. Vbi se Libido scalpit. et iecur torret.

SCA. Vbi sunt gulosi, quos Orexis irritat.

POE. Vbi regnat Hydrops et cupido nummorum.

SCA. Vbi pigra putri gleba stertitin faeno.

POE. Vbi Craesus instar gryphis incubat gemmis.

SCA. Vbi pallet ager Irus, et petit micas.

POE. Vbi Dives omnes impudens emit villas.

SCA. Vbi pressus are liberos Pater vendit.

POE. Vbi Castitati vis paratur occulta.

SCA. Vbi Virgo certat; rara certat et vincit.

POE. Vbi mille lena, mille transvolant scortae.

SCA. Vbi si petatur, nulla nascitur proles.

POE. Vbi non petenti triste vagiunt cuna.

SCA. Vbi tot Sigaeos una decipit Dido.

POE. Vbi Nupta fictis lachrymis [Reg: lacrimis] viros effert:

SCA. Vbi Vir cachinnans mortuam solo mandat.

POE. Vbi per cerastas quaeritur Reis lucrum.

SCA. Vbi tot venena temperantur in concha.


page 168, image: s168

POE. Vbi tot lacertae potione miscentur.

SCA. Vbi Mars habenas laxat, et fidem rumpit.

POE. Vbi de sepulcris litigant vagit Manes.

SCA. Vbi Proditores hinc et inde discurrunt.

POE. SCAZON. quid horas perdimus? manus Fato Caeloque demus, et monente Natura, adversa fortes corrigamus humana; FORTES FERENDO FORTITER: DEO digna Mens et probata, cum vocaverit Numen, redibit illuc. De mari Voluptatis sat prata iam bibere. claude mananteis [Reg: manantes] rivos: ab astris devolutus in terras. IO TRIUMPHE mitte: VAH resumendum, et AH, et EHEU! vallibus nimis notae voces. Adamo consonant et uxori. Quae flentis Echus ac gementis EVAE? VAE.

XCIII.Vae, Vae habitantibus in terra. Apocal. [Abbr.: ?] 8.

Infra Planetas infera
Potenter attonantur.
Nostri maris Ceraunia
Cautesque verberantur.
A planta usque ad verticem
Vix ulla sana RUPES.
Vt infremunt! ut eiulant!
Optentque vallis esse!

[Gap desc: short poem]

In quercus et monstra maris fabricata Cyclopum
Tela cadunt, Siculo raptus ab igne labor.
Quid magis accusant AEgaeo in gurgite Nautae?
Et qui Tyrrheno dant sua vela freto.
Semineces redeunt fractis ad littora proris:


page 169, image: s169

Ipsa tonitrali sulphure saxa crepant.
Da vocem scopulis; clamabunt; parcite nobis
Fulmina. iam toti funera paene sumus.

Hic verum reor illud esse FLACCI:
Discurrunt, Feriuntque summae summos
Monteis [Reg: Montes] fulmina Quae tumultuosis
Subsunt nubibus, illa prae dolore
Strident tacta, furiuntque, mugiuntque.
Fertur Caspia concidisse cautes,
Et Marpesia perdidisse costam,
Et trunco Rhodope labare vultu.

Improba frenatos equitant quae FULMINA nimbos,
Aspera sulphureis colla caputque iubis;
Infra cum ventis habitant, pontoque vagantur,
Et trepidos Nautas ad nova vota trahunt.
Deiicienda tremunt Maris Acroceraunia late,
Contorto quoties crine trisulca volant.
Quam non falsa canam, noverunt grandia Cete.
Illorum in DORSO cuditur ista faba.

SCAZON XCIII

At vos in alto, vos miserrimae RUPES,
In queis [Reg: quibus] tumultus excitant truces Venti;
Et Orgiorum festa saltitabundi
Rotant trapeta; vos Iovis supra dorsum
Tonantis arma sustinetis AEtnaea:
Vultus, et ora, verticemque contusae,
Ruptaeque cor, et saxeum diaephragma.
VAH! Pindus omnis ignibus sacris fumat.

XCIV.Qui amat periculum, in illo peribit. Eccli. [Abbr.: ?] 3.

Discriminum tot agmina
Per aerum feruntur:
Quot vere primo convolant,
Et concinunt alaudae.


page 170, image: s170

Densis pluit periculis,
Et grandinat sagittis:
Quarum scopus praefigeris,
Et meta destinaris.

[Gap desc: short poem]

Si numerare potes flores fragrantis Hymetti,
Innuba quos verno tempore carpit apis:
Tunc etiam poteris segetem numerare malorum,
Maxima quae crescit? forte metenda tibi.
Iussa iniussa, diu noctuque pericula, denso
Cum nimbo, in terras praecipitata ruunt,
Quo minime credas, iaculum torquetur ab arcu.
Elige: nam fies aut Scopus, aut Pharetra.

Non efflas tot anhelitus vel ore,
Vel naso! neque tot pilis Iopae
Criniti caput obsidetur atrum:
Quin discrimina plura te sequantur,
Incingant, comitentur, antecedant,
Pectus, terga, latus, caputque pulsent,
Vis, credo, numerum putare? cessa.
Vincet copia. ningit his ephebis.

Nec vigilas, nec aperta movent discrimina rerum?
Vt conferta ruant undique nonne vides?
Nec mare tot guttas, Libycum nec littus arenas,
Ovaque tot piscis, gramina campus habet.
Fulgurat ah! fulgur fors dextra tonitrua portat.
Intonat. ah! tonitru fulmina clausa gerit.
Fulminat ah! quae te Laurus servaverit arbor.
Conde caput: lapidum ni scopus esse velis.


page 171, image: s171

SCAZON XCIV

RES EST PERICULOSA, VITA MORTALIS.
RES EST SEVERA, QUAEQUE CONSTET IMPENSIS.
Exibit Orbe, quisquis omnium vexus
Vitare vult discriminum. tot et tanta
Latent patentque. aperta peruolant auras:
Natant in undis caeca, qua pedem tolles,
Haerebit uncus, post ephippium CURAE,
Post transtra CURAE, ubique VAH! striges CURAE:

XCV.Inveni amariorem morte mulierem. Eccle. [Abbr.: ?] 7.

Contendit arcus stridulos
Salax puer CUPIDO:
Linitque succo spicula
Peiore, quam Noverca.
Tu fixus excussissima
Amas, furisque, canna:
Sed mane sentis VULTUREM
In corde saevientem.

[Gap desc: short poem]

Ales Acidalius, soboles incesta, CUPIDO,
Vellere cygnaeo [Reg: cycneo] tectus ubique volat.
Vae Regno, cuius Rex est Puer iste sagittam
Dirigit, et pharetrae pondera blanda iacit.


page 172, image: s172

Laedor ais, laedique iuvat: nil dulcius isto
Vulnere: festivo pectoris igne fruor.
Demens: si nescis, fluida quae Cypride putres
Dilaniet fibras, et populetur Avis.

Non crudos minitor Getas, virosve
Natos robore. disce PUSIONEM
Praeverti, toties (scit ipsa Mater)
Fornacis meritum calentis ulmum.
Hunc psyllum fuge. Spiculum CUPIDO
Intentat; fuge: polluit veneno.
Hoc insanus amas, bibisque, et ardus.
HEU! CUR EST TIBI POENITERE TANTI?

Est aliquis leno Citherea [Reg: Cytherea] pellice [Reg: pelice] natus,
Aurea, et ex plumbo levia tela gerens.
Ore Puer, Thrax saevitia, Mars robore, Parthus
Eiaculante manu, dictus Amarus AMOR.
Occidit, quemcunque ferit. nam pectora parua
Tangit acu, et vere pectora tangit acu,
Ah! quid amas mortem, gavisus vulneris aestu?
Cras poetam Tytii Vulturis esca dabis,

SCAZON XCV

Audis? Iocari non licet. PVER telum
Fibris minatur. si receperis fixum.
Fixum est, peristi. Suxit aspidum virus.
Furens calore Thaidos tuae gaudes,
Et igne Cypri dulce vulnus irritas:
Sed mox ANUBIS latrat imus in corde.
ET donec ardes, adque Ianuam ploras:
VAH! TE CUPIDO STANS IN ANGULO RIDET,

XCVI. Statue cultrum in gutture tuo, ne desideres de cibis eius, in quo est panis mendacii. Proverb. [Abbr.: ?] 23.

Conviva quadram discute;
Dapes Olent Avernum:


page 173, image: s173

Ne saeva mandas ostrea,
Offasque Claudianas.
Iugulat Falerna Sardonyx,
Nux plena Massicorum.
Et gemmeis, et fictili
Potabis id, quod ODI

[Gap desc: short poem]

Nondum te monui, quanti convivia constent,
Mensaque suspectis insidiosa favis.
Nonnumquam hippomanes coctum apponetur in auro;
Et quem boletum Claudius edit, edes.
Mustum bis Stygia vappa, bis sulphure tinctum
Saepe, licet nardo porrigit uncta manus.
Atqui damnares Bacchum, qui in poplite pestem,
Vel desperatum pectoris ulcus habet.

AD CONVIVIA PRINCIPUM VOCATUS
CULTRUM APPONITO GUTTURI; VEL ENSIS
SUSPENSI MISER EXPAVESCE SETAM.
Neu libes data liba: Mors in olla est,
Si libes; erit, OLLE, Mors in Ollo.
Pulli palpitat uda frons equini.
Vvis dulcibus innatant rubetae:
Has Ventres saturi mero cavete,

Ac quoties mensae accumbens coenaveris Ovum,
Dic tecum: venient iam mihi Mala mala.
Pro dape POLLUCIS, pollutum ab Erynnide sumen,
Gorgoneoque scatens crine vorabis olus.
Si tu a fronte caret meretrix sitis, et bibit omnem
CELLAM: tandem etiam Colchica vina bibet.


page 174, image: s174

A facie Colubri, gemmaque agitante Venenum,
Tutior inter aquas nat mea Virgo sitis.

SCAZON XCI

Fidens coronis omnium popinarum,
Edet bibetque, dum vomat BONAM MENTEM
Vitamque, potaturus obviam Lethen;
In auro, in ostro, in ungula propinandam.
Caper flat extra poculum: stat hoc intra
Fortasse maior, et coniscat, et foetet [Reg: fetet] .
Ipsum cerebrum si Iovis tibi Iuno
Apponat, esse parce. VAH! Venenavit.

XCVII. Coronemus nos rosis, antequam marcescant: nullum pratum sit, quod non pertranseat luxuria nostra. Sap. [Abbr.: ?] 2.

At tu rosis circumdate
Viator in popina,
Diis laetus indignantibus
Cuticulam saginas:
Ceu non foret CUM PLURIMIS
Ad plurimos eundum:
Sed in via pes Appia
Probandus ad choream.

[Gap desc: short poem]

Interea Sybarita rosis et messe Sabaea
Oblitus, in thalamo deliciisque cubat.
Iratis fruitur Divis, ventrisque suburram [Reg: suburam]
Commovet, et totum devorat UNUS aprum.
Nam quid ei VIRTUS, quam censeat asse minoris:
Cui Styx, et poenae sub Styge, sint apinae.


page 175, image: s175

Primaque cui caussa est vivendi et summa, Voluptas;
Sistra, torus, speculum, forma, puella, Venus.

Quid lasciva gulae fames pudendae?
Emendatur enim? quid? efferatur
Saturnalibus, et tomaculorum
Inter tympana spumat alba Venter.
Quando regnat hyems [Reg: hiems] , Apicianis
Mappis induitur, voransque sudat.
Audax et Vetulas vocare Parcas
Ad saltum, praeit immemor futuri.

At tu mollis Arabs, teneraeque Cunicule pulpae.
Luxuriose BONAE vivis in aede DEAE.
Vivo HODIE dicis: nam Cras vix Corvus habebit.
Gliscat, et e crasso corpore stagnet adeps.
Suntne aliquid Manes, et poma fugacia in undis?
Lusus Sisyphiae quis lapis ille pilae?
Horrida Cappadoces in eremo praelia tentent:
Mars meus haec mandat. Vive, Ede, Lude, Bibe.

SCAZON XCVII

Late minamur. dantur interim bulbi?
Et ostreorum gratiosa putredo
Vngit palatum; despicitque Convivas
Pavo levatus; et Philoxenus saevit,
Nigrasque Ranas Tartari, facit Ranae.
FUTURA LAUDAT, UTITURQUE PRAESENTI.
Ceu nec videndus, nec trahendus a Fatis.
VAH stulte! nec sunt lusca Fata, nec manca.


page 176, image: s176

SCENA. Poeta, SCAZON.

LAEtare Scazon. Praevidemus ex malo portum capacem. te Coronis exspectat. Iam paene tangis littus, et premis terram SCA. Quae vota solvam! quae lubens feram dona, per tot procellas vorticesque ventosque appulsus, atque expostus! o quibus sertis aplustre summum vinciam memor Scyllae! concussa Navis ima non semel fundo, effudisset intestina, ni mei longo pedi remulco pendulam retraxissem. POE. Scazon: querela nascitur domi tecum. Vides: ut Istae nil morentur, et scindant undas phaselis eleganter instructu. Non imprecantur fluctibus, nec accusant scopulos marinos. Si Neronis Euripus albo rubroque volueretur in vino: periculosos, credo, gurgites ultro enavigandos Nauta magnus intrares, contemtor [Reg: contemptor] Alti pertinax: et ad thyrsum puppis sederes Bacchicae velut Clavum. Pergamus ad celeusma pandimus vela. Incumbe remis. Cymba Virginum currit. Anacreontis expedita praecedit.

XCVIII. Tenent tympanum et citheram, et gaudent ad sonitum Organi. ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt. Iob. [Abbr.: ?] 21.

Festiva spumas Orgia,
Amystides lacessis:
Satur manu trementia
Pectis micante fila;


page 177, image: s177

Strepensque Cypri cymbalis,
Niloticisque sistris,
Tecum neges Aheneum
Perire posse Mundum

[Gap desc: short poem]

Phasiacae volucres, et Phoenicopterus adsunt.
Cinnama nube pluunt, palmite vina fluunt.
Restagnant urnae: fidibus testudo sonoris
Provocat alternos pollice tacta pedes.
Eia, genas, Veneris pingamus sanguine: quidquid
Calcatur pedibus, fiat odora rosa.
Omnia prata sciant communis gaudia Maii:
Mensis hic aeternus, sicut et Orbis, erit.

Ergo iacta anima est. in omne Bacchi
Passu quadrupedante crimen itur,
Reg ales Pateras merum coronat.
In carchesia plena se profunde
Mittit longa sitis. Redux ab imo,
Ceu plebs in Phario canit Canopo.
Quo nil helleboro [Reg: elleboro] magis recenti
Curandum: properare nescit annes.

LITTERA dat coenas; subeuntque Tomacula, turdus
Pulli, Perdices; Anser, Aprugnus, Anas.
Sed LIBER sine lege furit. Chia atque Falerna,
Sit modo Fabricii Consulis uva, sapit.
Iamque intrat Corybas, iam spirat tibia buxi,
Plauditur in toto Vox sonat una Choro.
Nocte bibo tota, redeunt convivia mane:
Divisum barathrum cum bove Venter habet.


page 178, image: s178

SCAZON XCVIII

Acerra turis, est Apicio plenae
Nidor culinae. iamque Bacchus hauritur
Plenis culullis et capacibus trullis.
Oculis gulosis devoratur emblema.
Sitiunt et aures, et bibunt, et arrectae
Inebriantur musteo sono vocum.
Creduntque Nunc et Semper esse idem tempus:
VAH! Mundus est in cymbalis, et insanit,

XCIX. Praeterit enim figura huius Mundi. 1. Cor. [Abbr.: ?] 7.

TARSENSE Vas oraculo
Diviniore tinnit:
MUND FIGURA PRAETERIT
Aes personat Corinthi.
Audis? Figura praeterit.
Audis? Figura Mundi.
Mundi figura perfidi,
VANI FIGURA MUNDI.

[Gap desc: short poem]

Sed sistris fidibusque FIDEM praepono, Tubamque
TARSENSEM. longe clarius ista sonat.
Labitur irrevocanda dies; Mundique figura
Praeterit. hoc ipsum quod loquor, inde venit.


page 179, image: s179

Ede: figura quid est? madido quam pollice duco.
Qualiter in mensa picta stat Aula mero.
Ede: quid est MUNDUS, nisi plurima fraudis imago?
Formosis Facies circumamicta dolis.

Atqui non ita personare sacros
Vates audio. quippe PAULUS infit.
Aures arrige pendulas. quid infit?
MUNDI PRAETERIT et perit FIGURA?
Hoc infit. repeto: Cadaverosi
MVNDI PRAETERIT et perit FIGVRA.
Hoc infit. Bona vox: abimus ambo.
MUNDI PRAETERIT ET PERIT FIGURA.

Tolle puer crotalos: nam PAULI Sanctior echo
VASIS ab ELECTI, quod quatit, aere sonat.
Praeterit instabilis Mundi, fallaxque figura
Praeterit. hoc unum praeteriisse nega.
Expende has voces: Mundi, fallaxque figura,
Praeterit hinc disces: quid cupias, quid ames,
Vltima perfidiae durat nota; regnat in Orbe
Punica sola fides, Punica nulla fides.

SCAZON XCIX

Procul profani, feminaeque Curetes,
Exeste molles: ad Corinthios prima
Electus Orbis Buccinator exclamat:
MUNDI FIGURA PRAETERIT. perit Vani
Figura Mundi. verte verba et inverte:
Semper figura vana praeterit, semper
Figura Mundi vana praeterit vani.
VANI FIGURA VANA PRAETERIT MUNDI.

C. Curavimus Babylonem, et non est sanata. Ierem. [Abbr.: ?] 51.

Cantantur haec, Plorant ut haec,
Scribuntur et Leguntur.
Videntur haec, Ridentur haec,
Et lecta negliguntur.


page 180, image: s180

CADUCE FLUXA VANITAS
Quanto paratur auro!
ATERNITAS dupondio
Non aestimatur uno.

[Gap desc: short poem]

Ista super studiis Hominum vitaque canentes,
Flevimus in risu, risimus in lachrymis [Reg: lacrimis] .
Quid prodest VATEM noctes iunxisse diebus?
LECTORI bilem si movet ODA meo.
Vana petens VANUS, vanis vanescit in annis.
Tantum Nugarum est iam pretiosae sitis.
Sit coelum coeli Domino, proclamat Avarus;
In Terris, hominum filius esse volo.

Hanc et Primus ANACREON canendam
Invenit, cecinitque primus Oden:
Et fortes Elegi gemunt, et acer
Scazon exprobrat, et queruntur uno
Omnes Hendecasyllabi dolore
Sed quid MUNDUS ad haec? (quod ante) RIDET.
VATES, CARMINA, VERITAS PROBANTUR.
NUGAE CRIMINA, VANITAS AMANTUR.

FINIO. Calliope lassum solare Poetam.
Dum canimus, lachrymae [Reg: lacrimae] moesta per ora fluunt.
Mens tuihi praesagit; passim ridebimur: et quos
Edidimus Versus, hos quoque Momus edet
Quid? si aliquis dicat; Video meliora proboque;
Sed mihi Vana placent, Deteriora sequar.
Ah! emitur VALLIS lachrymarum [Reg: lacrimarum] plena talento:
Vno cum numo posset OLYMPUS emi.


page 181, image: s181

SCAZON C

Cecini. canendo nempe plurimos movi.
Sed sive movi, sive forte non movi:
Cecini, quod ipsa Veritas, quod et res est.
Cum scala Coeli, cumque Orionis prostet
Emendus ensis; gugio, nuces, pupae,
Acus emuntur, sulphurata Iudaei,
Arundo longa, Vah! volubiles nugae.
VAH! VANITATUM VANA VANITAS. VAH! VAH.

ATque in hunc ferme modum, se habet tessellata Vanitas, a me explosa. Sed nova Vanitate, dices, quemadmodum Philosophus quidam, fastum Mundi novo fastu, hoc est, suo calcasse fertur, Ita aio nam et tu; qui hanc Vanitatem meam sugillas. alia nova, hoc est, tua Vanitate id facis. interim perveni ad metam cum Musis meis: quas in se ipsas, ut vidisti, armavi. ODE. auribus Mundi infusa est. eam sive prima nomenclatione voces Hecatomben; immolavi: sive Carmen Seculare; absolvi: sive Certamen; certavi: sive uno verbe Poema; componebam, faciebam, canebam; memor prisci Pictoris, et veteris sententiae: Ego iam nunc statim cum Versibus meis exscendo [Reg: escendo] , dictoque Eucharistico, et Vale, ex Campo me proripio.

ALiquando tandem nostra navis in portu est. Egredere Scazon, et Liburnicam funda. Terram tenaci dente mordeat prora. Dum solvo Ludum, Symmachosque dimitto. Imposta nostrae vasa Navis exporta.


page 182, image: s182

Auctor finito Certamine, pugiles Versus collaudatos domum dimittis, cum vappa, fumo et vanno. Inprimis PHALEUCIA.

DUlces, HENDECASYLLABI, Sodales,
Quos tanto Genius potens amore,
Et Mentis sacer illigavit ignis;
Vt multi numero quidem, sed omnes
Pollux unicus unicusque Castor
Sitis Vatibus, unicusque VERSUS.
Versus cum violis rosisque natus,
Versus de casia crocoque primo,
Vivens inter aves sagaciores:
Aut nunquam moriturus, aut sonoro
Cum Cygnis [Reg: Cycnis] moriturus in Caystro,
Formosi Iuvenes et elegantes,
Arcum solvite. pugna iam peracta est.
Qua vestrum cumulabo laude nomen,
Submissique modestiam pudoris?
Docti plaudere Martialis Issom.
Et colludere Passeri Catulli,
Et Stellae Paphiam sequi Columbam:
Dignati modo pessimum Poetam,
Certamen subiistis, aleamque
Phoebi iudicio periculosam:
Nullis sumtibus [Reg: sumptibus] interim molesti.
Contenti casula, unica fenestra,
Mensa paupere, rustico salino.
Quanto lautius Hospites haberet
Magnus SARBINIUS: vel in vireto
BIDERMANICA Musa Tusculano:
Si noto citharae sono vocaret.
Ad Convivia laureata, Romam.
Germanas ego (nam fatebor) offas,
Et coliphia devoranda luctae,
Et me sollicitum dedi Philaemon,
Terrae munera. nec tamen notavi
Vllius faciem fuisse laesam.


page 183, image: s183

Formosi Iuvenes et elegantes:
AEtatis rosa, liliumque veris.
Praecox indolis IngenIque spica;
Pulcri [Reg: Pulchri] sanguinis uva delicata.
Musae gratia prima mitioris:
Musae Delicium severioris:
Iam nunc ire domum licet. Viator
Si quis quaesierit: Poeta vester
Vt vivit, macer ille, torvus ille;
Respondete, valet Poeta noster,
Ac vivit, macer ille, torvus ille.
Hinc spes obruit undequaque multas.
Scitanti, quid agit caducus? AEvi
NOSTRI, dicite, DE TRIBUS CAPELLIS,
Me tot somnia somniare vana;
Et tot somnia somniare vera:
Quot Nox sidera dicit ad choreas.
Quot se flumina dividunt per Orbem.
Quot pennis liquidae secantur aurae.
Quot Virgo Dea montium Napaeas,
Quot Nymphas numerat marina Tethys
Quot Nymphae caput affluit capillis.
Quot telis pharetrae rubent Dianae.
Quot veris Erythrea concha gemmis,
Quot fi et is radiat Falerna vitis.
Quot Matuta iacit per arva guttas.
Quot calthas Zephyrus serenus efflat.
Quot Silvae foliis virent Cadanae.
Quot frondes apis unaquaeque tondet.
Quot flores apis unaquaeque carpit.

Ad magna amorum matris ELEGIAE gemellas filias Carmen Eucharisticum.

VOs quoque Pierides, duplex ELEGIA, Poeta,
Cuius adornastis [Reg: adornavistis] castra, valere iubet.
Vester ego vates. vestrum contendite vatem,
Cum canitis, Musas inter habere novem.
Seu dici pictis gaudetis Amazones armis;
Laudabit vestras Penthesilea manus.


page 184, image: s184

Seu tenerae vultis nomen retinere puellae:
Alba gerit vinctis Vtraque serta comis,
Vtraque victrici planta libavit arenam,
Scilicet ad numeros officiosa meos.
Parcite: decursu tamen haud reticenda notanti
Hippomenes. quae sit nunc Atalanta, scio
Prima per Aoniam, rigidis maturior annis,
Cautius est nobis currere visa viam:
Inque palimpsesto rubra signasse litura,
Semita quae trito calle premenda foret,
Altera difficilis certa statione teneri,
Quam dedit ipsa sibi lege cucurrit iter.
Nuda volaverunt sparsi per colla capilli:
Et poteram soccos saepe videre pedum
Saepe etiam timui, dum vult audacior esse
Ne fieret tacta fabula turpis humo.
Tutius o medio, clamabam, tutius ires,
Aurea quae captas, devia poma nocent
O cave, ne gressum fallas temeraria saltu,
Fractaque curriculi destituare rotis.
Parcius exagita Senium, mea Musa, sepultum:
Vatibus occurris quam truculenta tuis!
Quid stringis gladios calathis assueta Minervae
Non bene conveniunt viribus arma tuis.
Fulvia vulnificum vagina liberet ensem
Ausa tuum Tulli figere Marce caput.
Aut Rosimunda suum contra galeata Maritum
Inque venenato bis scelerata mero.
Proiice tela manu Soboles Genitricis amorum
Vel geme, vel lepido carmina mollis ama.
De thyasis [Reg: thiasis] , et quod rixosum spargis acetum,
Si nescis, possunt Iste, vel Iste, queri:
Dico, queri possunt, verbis ignosce: queruntur
Sunt, qui te doctam fortiter esse negant,
Sunt, quibus immodice nugas videaris amare
Et faciles sanuas, difficilesque iocos.
Adstiterat Momus, qui, dum spectator adessem
Haec nisi sit meretrix, fulmine tangar, ait
Tangere fulmineo, dixi, saevissime telo,
Virgineam laceras suspiciose togam.


page 185, image: s185

Neutra timet castae velari frondibus Arae.
Aut Veneris sensit tacta calore faces,
Quod quatiant pedibus terram: quod laetior una
Festivos hilari misceat ore sales:
Id nova materies, meaque indulgentia, suasit,
Sanguis et in vena qui iuvenile tremit
An pereat! quicunque minax et semper acerbus,
Infesto teneras vellicat ungue rosas.
Si, quoties nitido derivat gaudia vultu
Femina, continuo diminuatur honos:
Ne Diana quidem sit virgo triformis et insons.
Saepe lavat corpus flumine, saepe salit.
Quamvis cum Faunis versetur Oreadas inter,
Nuda tamen Triplex Gratia virgo man et.
Sic ego vos tueor, graciles, mea cura, Sorores.
Vester ero: Mater si quoque vestra mea est.
Dii melius. forsan me non amat illa, sed odit.
Et putat aerisonas non nisi velle tubas.
Ac citharis blandisque modis fidibusque relictis,
Sola cothurnato bella movere pede.
Ominor: a vobis redeuntibus, unde venitis?
Cur pharetram geritis tinctaque tela? petet.
Audito (perii)vel solo nomine nostro
Exspuit, et tremula plurima voce rogat.
Ecquid agit tetricus rabidi Iuvenalis alumnus,
Simia Papinii grande sonantis opus?
Semper in arma ruit, semper livescit iambis.
Nunquam vult nostro mitius ore loqui.
Hic opus inventis. Si quid mea vota valebunt,
Vos precor Aonides, dicite, Mater, amat.
Non est terribilis, qualem mala Fama ferebat.
Castalias placidi navigat Amnis aquas.
Perlege, quae mittit (dabitis quod Epistola praesens
Continet) est certis scripta Tabella notis.


page 186, image: s186

Ad Elegiam magnam amorum matrem. ELEGIA. Auctoris vindiciae.

SI licet et fas est, fluxos Dea sparsa capillos,
Undenis pedibus basia figo tuis.
Da mihi te facilem, neque sis inamoena Poetae.
Tam pulcram [Reg: pulchram] faciem, non decet ira gravis.
Nec sum adeo tristis solitoque indignus amore
Comis enim verbis et Macer esse potest.
Nec sic Virgilius, nec Statius urit amantem,
Quique suo florens de Stilicone canit;
Quin ferar interdum rigui Sulmonis in Hortos,
Scissaque Peligno vomere rura colam
Et videam, mirerque focum mensamque Tibulli,
Quique tuus vates Umber ocellus agat.
Testor Pegasides, et te, nisi dura resistis;
Saepius invideo, quod meruere legi,
Tu modo ne falso famae nos crimine figas,
Et dicas aliis: iste protervus homo est.
Contemnit molles Elegos humilesque myricas:
Et tantum Thebas et sua bella tonat,
Crede mihi, patior facile et tolerabile Numen.
Mitior in nostro iam natat ore Deus.
Quod iuvat. amplector. Scio. non in montibus altis
Fraga, sed in viridi dulcia valle legi.
Arma canant alii stringantque ad classica ferrum
Pacis ego Charites blandaque castra sequar.
Non ea, quae Cyprius ponit damnosa Cupido,
Montis in Idaei conspicienda iugo;
Qualia sed Solymam sapiens Hermannus ad Urbem,
Inque Palaestino Belga locavit agro.
Discedant Galli, lascivaque turba Catulli.
Hos sua flamma coquit. me meus ardor habet
Sanctior in nobis calet et formosior ignis.
Nympha suo vultu quem Galilaea movet,
Casta decent Vates et Sobria vota togatos;
Vt Cygni [Reg: Cycni] cantus. sic nive tota manus,
Credis? olorina scribentes utimur ala.
Qui dedit hunc calamum, suaviter ille canit.


page 187, image: s187

Tam bona sis utinam, similique insecta colore,
Quam sit vel Vatis penna, vel huius Avis,
Flectere Diva, precor, vultumque adverte petenti.
Auspiciis liceat nectere verba tuis.
Quae numeris modulata novis, lachrymis [Reg: lacrimis] que rigata,
Includat phiala Parthenopoeus Amor:
Et tibi pectenti discrimina mille comarum,
Offerat ad speculum, florida dona, tuum.
An dubitabis adhuc fidei te credere nostrae?
Heu mihi! sollicito pectore multa times.
Obiicis ignavi temeratam crimine fastus,
Teque tribus lustris displicuisse mihi.
Displicuisse ? metus nisi sit vanissimus iste;
Effluat e digitis candida penna meis.
Dirigeam totus; quaeque est ad tempora Daphne,
Siqua viret, nullo serta movente, cadat.
Tympanaque et bovis accrescant palearia pinguis,
Vtque saginati ludat imago popae.
Quod tamen e medio surgens Agathyrse sepulcro,
Scis, qua detester flebile voce malum.
Sed quibus accusor caussis, quo iudice damnor?
Qui reus ex culpa est, se sciat esse reum.
Papinium verso torquentem nubila cantu.
Lux mea: cur dici Papinianus amem?
Me iuvenem, fateor, rapuit Cadmaea Iuventus;
Magnus ubi Tydeus pro Polynice furit.
Lucani lituos Civilis gloria suasit,
Cumque suo Genero qui Socer arma tulit.
Corduba iactavit Senecam, voluitque cothurnos
A me laudari praetereunte suos.
Fecimus hos magni, sed ad huc tua gloria salva est.
Audiat ipse licet me stimuletque Maro.
Ah! quoties mecum repetens, quid Marcia Bruto
Dixerit, optabam te potuisse loqui.
Ah! quoties, cur non Phaedram furiaverat Exsul?
Quem tulit Euxini navis iniqua matis.
Ah quoties! numquid non eius flammea Dido,
Certabit flammis, Mantua docta, tuis?
Mincius et Sulmo, vestros confundite fontes.
Pegaseos latices flumen utrumque vehit,


page 188, image: s188

Audio, quid dicas cur non gemis ipse, modisque
Imparibus ludis? si gemuisse decet.
Nitimur in vetitum. Cassandram plangere iussus,
Risero, ridebunt, me lachrymante [Reg: lacrimante] , Ioci,
Propositis sistris, fortasse Agamemnona tentem.
Auferer oblato carmen Achille Paris.
Cumque Iovis Volucres aliis agitare videbor,
Mensuram Citharae parva columba dabit.
Nec semel aut iterum, sed saepius impare versu,
Materia questi conveniente sumus.
Dumque meas Helicon curas conspexit ad Oenum,
Obstrepit assiduis pons ubi mersus aquis:
Purgata est Veneris monstro Bethlemia Rupes,
Perque Tyrolenses flevit Adonis agros,
Intumuere novis stagnantes imbribus amnes,
Et planctu valles insonuere cavae.
At cessasse nocet. Mea lux: quis semper easdem
Vnus oberrabit percutietque fides?
Ipse tamen Phoebus nunc his, nunc utitur illis;
Diversamque Chelyn Pastor et Augur habet.
Vt taceam turbas, et nostri saecula ferri,
Agmina morborum, funereamque luem:
Ista truces faciunt animos, et ad horrida ducunt,
Et vellunt hederas, mitia signa, comis.
Adde: quod ipse mei non sim, dulcissima, iuris.
Scribo, quod ille iubet. canto, quod alter amat.
Seu iubeor festas sponsis attollere taedas;
Assurgit casto pronuba flamma toro.
Seu segmentatis vagitum sistere cunis:
More tuo, Corybas, cymbala pulso manu.
Sive Iovi. nostro surgentia condere Templa:
Cogor, ut Amphion, aedificare Lyra.
Praelia quod cecini de Muribus aspera; non haec
Nostra, sed alterius dira cupido fuit.
Iephtiaden dedimus, populo spectante, rogati.
Illa quoque armatae vota suere preces.
A Duce sic miles, sic Dux a Rege rogatur,
Non fuit ingenio libera Musa suo.
Sed dedimus Scenas, et scripta Tragoedia visa est,
Adgemuitque suo Victima Virgo Patri.


page 189, image: s189

Cur autem stomachum moveat tibi triste Theatrum:
Paene modi tragici sunt, Elegia, tui.
Tu vatios animos. Ex te nascuntur amores.
Femineum genus est Spes, Timor, Ira, Dolor.
Quo magis affecto lepidas tentare Camoenas,
Dulcia tristitiae gaudia mixta meae.
Tantum blanda fave. posthac culturus amicam,
Prosequar et Thymbra Castaliisque rosis.
Vnica mulcebis nostros Elegia labores,
Qui dolet ut cantet; mitius ille dolet.
Vt mihi non desunt unquam [Reg: umquam] mala plura ferenda,
Sic quoque non deerunt plurima flenda mihi.
Tu partem lenire potes, tu sistere curas,
Tu luctu pluvios fallere sola dies.
Ludemus pariter, pariterque movebimus auram,
Quae strepit ad Clarium religiosa nemus.
Et modo describam Nazarenae Virginis ignes:
Prae qua non Phyllis, non Amaryllis amat.
Et modo narrabo. Quid non narrabo? sed obstat
Copia: narrabo, quae tibi cunque placent.
Tecum et delicias, et quae iam dicere nolo,
(Non nisi Nos soli novimus illa) canam.

SCENA ULTIMA, SIVE EPILOGUS de Vanitate Mundi. Poeta, Scazon.

A Plustre Scazon floribus coronasti?
Res extulisti? stat carina fundata?
SCA. Mandata, sicut vina Bacchus, exhausi.
POE. Amande Scazon et tremende non paucis,
Cum quo tot annos spiritusque decoxi:
Age, sub comante populo (vides Nymphas
Abiisse) considamus Olpa procumbe.
SCA. Scazon sedere nescit. integer, totus
Quantusque vivit, vivit iste PES stando.
poe. Et stare possis, qui pedes habes septem
SCA Sex nempe. POE. Totus. SCA. nempe POE.
Quantus es, monstrum es.


page 190, image: s190

SCA. Vah! ipse memet, credo, funditus novi.
POE. Tremis et vacillas. Si quis usus est quintae
Rotae in quadriga? et septimo pedi, Scazon,
Erit. Sca. Anne caecus Abderita sum factus!
Poe. Numerare nosti [Reg: novisti] ? Sca. Quippe ni? Maris guttas
Etiam, et virenteis [Reg: virentes] , silva quot comas profert.
Poe Conchyliata diluere gutturem sputa
Quis iste versus? computa notas monstrum?
Sca, Dehisce tellus, et profunda Scazontem.
Si qua est sub imo Acheronte, vallis, absorbe.
Et tu tremenda, tu securis Anglorum,
Quae capita Regum scin dis, hunc pedem truncea,
Cum laude facies istud. Poe Olpa procumbe
Ocreaque lata dedecus tuum cela:
Sca. Sed sive mandes, sive roges; tamen stabo,
Poe. Sta. me quietum lassitudo componit.
Confabulemur: misceamus utrinque
Sine fraude sensa. grande mentis arcanum
Et dulce pando conscius sacramentum
Animus volutat. Sca Quod volutat, exprome.
Poe. De VANITATE multa lusimus. Scazon.
Sca. Et plura multis. Poe VANITA Sin aurata,
Et haec amara est. Sca. Credo. nam subest fucus.
Poe. Fastidiosa saepe. Sca. Fare, quo tendis?
Poe. Laboriosa. Sca. Cur caput scabis laeva?
Quo vergit anceps mentis anxiae Iibra?
Poe. Aiunt Poesin. serta cuius ambimus
Frondosa, VANITATIS esse nutricem.
Quod si Poesis Vanitatis est Nutrix;
Statui remissis abdicare me Musis.
Sca. Prius per hortos et soluta buxeta.
Mari relicto, se movere Delphinas
Cernam. fretique Punicos Magellani
Innare barros fluctibus. Quid expressit
Scelus hoc? resorbe. Poe. Non resorbeo. Dixi.
Sca. Quae Daedalea remigem ferat cera!
Aut belluosi taurus ad sali fines,
Inter frementem portet AEoli turbam!
Deliberasti? Poe. Non semel. Sca. Diu? Poe. Saepe:
Sca. Diu? Poe. Senatu plurimo. Sca. Diu, quaero.


page 191, image: s191

Poe. Quot lustra poscis? Consilii mei partes
Non Maius unus, aut December absolvit.
Sca. Quis auctor? Poe Adsum. Sca. Nescias quid accuses:
Succumbo famae. Lancinat pedem spasmus.
Si te rogari sustines ab antiquo
Scazonte servo; mentis improbae muta
Ferale fatum. Poe. Fabulam canis surdo.
Me dura Virtus. obstinavit in marmor.
Prius Zazinthus colliquescet in flumen;
Dabiturque vallis altior suo monte
Serpensque cervo fidet, et cani cervus,
Canis leoni, territus leo gallo.
Sca. Tam contumaci mente! durior saxo
Non mollieris, nec moveberis fletu
Novem Sororum? quid Thalia, quid Clio
Eratoque dicent? moesta Pieris sparsos
Effusa crineis [Reg: crines] , qualis atra locasta,
Per tela vadet et per hecticos ignei:
Te voce quae situra, te citatura
Clamore magno. Poe. Mene Serve deridet?
Vt quem decoro nulla strinxerit vitta
Laurusve nexu, me Deabus argutis
Fuisse cordi non tenerrimo credam!
Et his Puellis maior eminet nasus,
Ac se sagacem quaeque novit et doctam.
Sunt et superbae, felleisque sarcasmis
Vexant alumnos. forte dicet EUTERPE:
Evax! abivit LONGUS iste GERMANUS.
Excessit erupitque fessus, et nostram
Purgavit Aulam. quas molestias toto
Haec Vmbra tractu temporis facessivit!
Cum mane portam Porticumque Parnassi
Pulsavit ingens: saepe simplicem risi.
(Bis, ut notaret.) ad cubile deduci
Nostri rogabat et sacrarium Phoebi:
Vt inde Vates laureatus exiret.
Quis Allemannis expediverit chai~re
Quis impolitas expoliverit linguas?
Quis dederit artem gratiamque fingendi?


page 192, image: s192

Algentis AEthrae filii, maritante
Septentrione frigidae sinum terrae.
De tabe Brumae Stiriisque concepti,
Vt igne flagrent, quo calor solventur?
Quis excitabit? unde carmen accendent?
Quas entheatae mentis exspuent flammas?
Tusci Latino temperantur a coelo.
Tuscis Falernae sanguis integer Vitis,
Plenam Lyaeo masculo replet venam.
Hispana pubes Sole Patrio plena,
Sanctos furores Delphica bibit concha.
Teuton [Reg: Teutonus] lacunam potat hordeo coctam.
Quot ille Venter spument aureos versus?
Qui maceratis frugibus saburratus,
Velut Suevus messor alliis turgens,
Fuliginosis faecibus, sitim mactat:
SCA. Pro insolentes quas imagines rerum,
Quae monstra formas? tam libet tibi falli!
Per dulce quidquid et sacrum fuit, tandem
Omitte somniare Cyrrha Germanis
Semper patebit. POE. Nunc et obstrui possit,
Me non vetante. SCA. Stat. sedetque tam certo
Abire. POE. Certo. SCA. Spreto Apollinis sceptro?
POE. Quo pascit agnos. SCA. Spreto Apollinis plectro?
POE. Quo ludit haedis. SCA. Spreto AApollinis Templo?
POE. Aranearum SCA. Spreta Apollinis lauro?
POE. Exarefacta SCA, Spreto Apollinis fonte?
POE. Sicca palude SCA Si fugis, time saltem
Scutum Minervae, Gorgonemque praetentam:
Qua nunc obumbrat Limen, et tuas pigro
Pedes rigo redetinebit implexos
Sed finge, nullas Palladem moras sparso
Assibilare crine: quam viam carpes
Quid ages solutus vinculis Poetarum
POE. Negotiosus otiabor in libris.
Privatus altum dormiam, velut Sylla.
SCA. Quis tecta pandet hospiti Reo, POE. Mecum
Habitabo; felix, involutus hac pelle,
Qua veste, quid dant. amplius: uae Musae
SCA. Diadema florum. POe. Quos capella detonsos


page 193, image: s193

Habitabo; felix, involutus hac pelle.
Qua veste, quid dant amplius tuae Musae?
SCA. Diadema florum. POE. Quos capella detonsos
Absumat uno prandio. vir hircosus
Contemnat, uda flaccidos terens barba.
Adalta Scazon, evehamur erecti.
SCA. Quid altius fert. Terra monte Parnasso?
POE. Sunt turba Vates esurire damnata.
SCA. Dii cura Vatum sunt, et hi Deum cura.
POE. Mordere malim fraga, quam tuam Laurum.
SCA. Et si. quis est Philoxenus, bovem malit.
POE Sunt tot Poetae, quot fuere iam sturni.
SCA. Vix tot Poetae, quot fuere Phoenices.
POE. Pauci sequuntur Patris Ennii castra.
SCA. Ad aratra plures vomeremque sunt nati.
POE Dicuntur insanire, qui canunt. SCA. Certum est.
Sed sapere tunc vel maxime, haud minus cerrum.
Quod vile vulgus nescit, et stupent ursi.
POE Levis est negoti, verba concatenare.
SCA Cadaverosa, bruta, lusca: concedo.
POE. Quaecunque: sive pulcra [Reg: pulchra] , sive non pulcra [Reg: pulchra] ,
Limosa Nilo, sive tota Pactolo.
SCA At non sub illis si reconditur Numen,
Et ex Sibyllis fata spirat afflatis,
Supraque nubes mentis alveum gyrat!
POE. Accedit horror servitutis immanis.
Coguntur eiulare, quando ridendum;
Ridere, quando flere suavius mallent.
Qua Vanitate nil acerbius vidi.
SCA. Id nemo praeter Sabbatharios credat.
POE. Id constat Orbi SCA. Scilicet. POE. Puer vagit:
Vagi Poeta. fer papaver admorsum.
Plorat puellus. I. Poeta complora,
Madidumque rostrum moestus applica cunis!
Motu creetur dulce somnus infanti.
Infunde cantum tempori soporando.
Expergefacto melleas para pultes.
Ni vapulare laureo velis fuste.
Quod si calentes Nuptias Hymen nectat.
Suoque Iuno tertium Iovi nubat:


page 194, image: s194

Ades poeta. verna serta compone.
Accende pinum, missiles nuces sparge:
Torique sacris cinge vinculis fulcra,
Pomponii trabalis ingruit pompa?
Poeta, soccis socculisque velate,
Sic Pantomimus noster, et sales pinse,
Exsculpe Spectatoribus tuis auras:
Totoque vultu in histrioniam verso,
Buccis sonoros AEoli move risus.
Decessit Hic aut Ille? dicit extincti
Irrisor Heres: verbera colu Parcas.
Cur rupit immatura fila? (fors ridet,
Tacite iocosus in sinu Crumenarum,
Lachrymas [Reg: Lacrimas] que fingit) da nigerrimo scriptos
Carbone versus. vende quid dabis? numum.
Et non trientem turpis Euclio? nullam
Ex asse partem? vel Charon reclamabit.
Quid ad ista Scazon vane, naris obtusae?
Stupescis instar bubali, cui cornu
Fregit securis, aut adulter obnixus.
SCA. Et me loquentem, si vacabit, ausculta.
Sermonibus sum plenus, et coarctat me
Vteri tumentis spiritus. meus venter,
Vt dulce mustum. quod lagunculam rumpit.
Quid est ab omni parte tam sacrum et sanctum
Aut tam beatam liberumque maerore?
Nullos ut umquam sustinere cogatur
Patique maneis [Reg: manes] anne sola pistrino
Damnata sit POESIS, ut molam serva
Recincta verset! omnium est idem fatum
SCIENTIARUM, nulla non habet rugas,
Gemitque parturitque durius Cerva,
Et obstetrice VANITATE fit Mater.
Mathesis astra spectat, et globum Lunae
Periculoso fixa lustrat obtutu
Excentricisque Centricisque suspensa,
Noctes fatigat, et simul fatigatur.
Tremens et algens ad nivosa sarraca
Tardi Bootae, tussiente Saturno,
Foedata cuius frigidissimis sputis.


page 195, image: s195

Caput reducit machinasque Tychonis
Sophus Ambulator iam comas manu vellit,
Iam labra mordet irruens Stagiritae
Lumbis: ut exploretur unicae verus
Recalcitrantis Syllabae Parens Arles.
Quid? cum laborant nauseantque ieiuni,
Eviscer are semper exta cancrorum,
Crustis apertis, spe cadente delusi,
Qua pinguiorem devoraverant bolum.
Quam vile, dixit ex Fatentibus quidam
Interrogatus, vile stramen incido
Premunt dolores interim, coloresque
Vero latenti, qui supernatant, quaerunt
Olim repertos, milliesque detritos.
Iam si Duelli pugna fervet indicti:
Iactantur hastae, ferreae tonant voces.
Subselliorum nutat et Cathedrarum
Percussa quercus. mugit area tota
Turmalis Echo. Sic Probo Nego Verum est.
Falsum est. Probatur. Sensus Antecedentis
Probatur, hoc negatur. Ante concessit.
Non cogitavi. densa pulveris nubes
Consurgit evolantis a pavimento.
Credas frementem congredi Phrygem Turno.
Aut ad cruore stragibusque Nordlingae
Fumantis arva, Martis arma convelli.
Postquam calore provehente conflictum,
Sunt erudite fortiterque nugati:
Dantur Manus; et Vterque victor abscedunt.
Monstrantque doctas omnibus cicatrices,
Et vultuosas complicantur in rugas,
Ceu universa Graecia triumphata,
Turcis subactis, plena plaustra Lunarum
Post terga vectent, militesque captivos.
Sed et plateas per forumque monstrati
Clamant aperta voce: SIC HONORANTUR,
Quos VANITAS REGINA VULT HONORARE.
Quanto Poeta dignius sub aestiva
Bellatur orno: sive bella describat
Phlegraea, Divis et Gigantibus nota;


page 196, image: s196

Seu quae Philippos civibus cruentarunt;
Seu Nostra, quae miratur ipse Gradivus:
Se quando vinci non fatetur obscure.
POE. Scazon: Pachynum Corsicamque saxosam
Movere tentes. ore multa consueto
Suades et ampullaris, ut tubas inflem,
Caedesque campis digeram superfusas;
Penitusque diris spiculis capillatos
Intrem Cometas finge velle: qui possim?
Vigor Iuventae verna Lustra consumsit [Reg: consumpsit] .
AEtatis aestas iam labantis inclinat.
Tepor calori substitutus obrepsit.
Macie timenda Manibus cavas dicor
Pulsare tumbas. Ossa desinunt necti:
Oraculorum quot ligavero torques,
Solvendus Ipse! Tempus et Quies desunt,
Locus et recessus. littus ille proscindit
Melitae catello, seminatque per tophos [Reg: tofos] ,
Qui destitutus hisce praerogativis,
Imbelle carmen et senile luctatur.
SCA. Vbi ergo Nox est illa, seu Dies nota!
Qua, cum citabas buccinae sono Verba;
Mox agminatim, qua sequi iubebantur.
Tentoriorum de cubilibus mota,
Sonora, Magna, Parva, pulcra [Reg: pulchra] , cristata,
Cataphracta, moesta, laeta, crinibus torta,
Venere dictae Legis ad sacramentum:
Ceu morte punienda, si retardassent.
Pars impedita subrubentibus soccis:
Pars in cothurnis, pars equis, in hostiles
Munita turmas lanceis [Reg: lances] que, peltisque.
POE, FUERE TROES. Ilion stetit, Scazon:
Fuisse crede, quem secutus es, Vatem.
Ego te vocans ad calceum manu mitto,
Et liberum pronuncio. Refer Musis
Hoc involucrum litterarium.

SCAZON.


page 197, image: s197

IACOBUS BALDE Divis et Deabus in monte Heliconis.

OSca scribo plurimum lingua, veteri stylo. ne per licentiam belli vagantis intercepta, militum praedae ludibrioque dispalescat et volgo. Diu, quod ipsae scitis, et probant anni; iam servio, fuique vester ambactus. amussitavi tempori meos Versus. clinamen huc trahebat et virens Daphne, quae subligandis crinibus verecunde alludiabat, meque virgo quaesebat. Suefactus Odis multa metra derasi. Seresco nunc, totusque frigefactatus, sufflaminari me noto. nihil venae adprosperatur undequaque scruposae. quis scita scitamenta ademsit, ignoro. Conlabefactus tot laboribus, cantura vastet, haud nenuqueo resignare Fortasse petro sic videbor agrestis, et tonsitandus: meque, quod fidem fallo, Elegia proielabit. hoc velim. nemo poterit retraxe [Reg: retraxisse] iam recuso sirpari [Reg: scirpari] . seu sirit hoc Apollo, sive non sirit. Viaticatus sum. Valete. Subscribo Olim quidem Poeta vester in Phoebo.

LAchrymose [Reg: LAcrimose] Scazon: hanc Epistolam Musis
Afferre sustinebis? ite rorantes
Per ora guttae, meque prorsus in flumen
Mutate; nec cessate, dum fluat VERSUS.
Hoc ergo campo, quem Poeta calcavit
Meusque Dominus pressit, obsequar fatis,
Moriturus una. VANITATIS exemplis.


page 198, image: s198

Inscriptus, Inconstantiaeque sub Luna
Labentis; ecce defluens in ignotum
Con vertor Amnem pullulantibus nervis
Revocabo laudes Acidis. pili manant,
Solvuntur artus. Vasta planta, fit torrens.

HEIC [Reg: HIC] . o VIATOR. SISTE.
QUEM. VIDES. STANTEM.
FUIT. POETAE. CARUS. ALSATAE. SCAZON.
SEMPER. FIDELIS.
DUMQUE. FATA. SIVERE.
DE. VANITATE. MULTA. QUESTUS. HUMANA.
MORTI SUAE. PRAELUSIT.
OCTIES. CAPTUS. EVASIT.
A. CERVICIBUS. TER. AVERTIT. GLADIOS.
HERUM. BIS. LIBERAVIT. A. MORTE.
AD. ULTIMUM.
DESERTUS. EXSUL. EXTORRIS.
SUO. SUPERSTES. ESSE. NOLUIT. VATI.
QUEM. DILIGEBAT.
PRAE. DOLORE. PLORATIS. OBMERSUS. UNDIS.
HEIC [Reg: HIC] .
UT. INDOLES. POSCIT.
MORE. STATUARUM LACHRYMANTIUM [Reg: LACRIMANTIUM] .
STANS. STAT.

FINIS. Typum Vanitatis expressae scripsit AUCTOR, Expressae corrigat Lector.