REVERENDISSIMO, ATQUE ILLUSTRISSIMO Domino, FERDINANDO a FURSTENBERG S. D. N. ALEXANDRI VII. Cubiculario intimo [(transcriber); sic: inrimo] , Canonico Hildesiensi, et Paderbornensi.
Simul atque Româ missae ex Vaticano, literae tuae, Ferdinande, fulserunt oculis meis: ex quibus intellexeram, Antagathyrsum a me peti:
benevolis adhortationibus continuo adieci animum; imitatus Deorum fabrum, qui apud Principem Poetarum, Aeneae in Turnum ituro, fabricare clypeum rogatus, voto Coniugis statim assenserat, relictis non parvi momenti operibus: habebat enim sub incude conficienda Iovi fulmina, pleraque rudia et impolita: deerant.
Tres ignis torti radii, tres nubis aquosae:
Deerant et rutili tres ignis, et alitis Austri:
Fulgores quoque terrifici, sonitusque, metusque.
Ut de aliis taceam. quippe vir sedulus, quamvis claudus, non claudicabat tibiâ industriae.
Parte [(transcriber); sic: Patte] alia Marti currumque, rotasque volucreis
Instabat: quibus ille viros, quibus excitat urbes:
Aegidaque horriferam, turbatae Palladis arma,
Certatim squamis Serpentum, auroque poleibat.
Ego quoque pariter, amicis precibus inductus, etsi multa alia, diversi prorsus generis, meditamenta forcipe versarem: sepositis tamen omnibus, quae sub manibus erant; in id unum incubui, ut conficerem arma, quibus truculenta Macies, et iam pene ubique nostratibus bellis victrix, oppugnaretur. Habes, Illustrissime Domine, petitam scriptionem confectam: nescio, an non etiam, sive festinandi voluptate, sive tui Nominis afflante Genio, celerius maturatam. Cum autem cetera nostra, qualiacumque, non asperneris; favebis huic Poemati idcirco impensius; quòd et tui caussa susceperim: et in te omnia pinguia sint, praeter ingenium. gracilem Minervam colis: pinguem fortunam non aversaris. De rore coeli, et de Pinguedine Terrae est Benedictio tua. Ornamentis Naturae, donis Gratiae copiosius affluis, quam ut maciem verearis. Ipse habitus corporis ac modus, qualem Landishuti
suspexi; (quum Monachio divertens, visendi mei cupidine, antequam Romam proficiscerere, ignoto atque immerenti familiaris fieri dignareris;) ab Italicis Solibus utique non imminutus, sicut dignitatem Prosapiae Furstenbergicae spirat; ita et Argumenti mei propositum opulentissime confirmat. Naturae bonitas, utrumque nostrûm molesto abdomini subduxit: sed a tenuitate et squallore macilentorum, imprimis te segregavit. neque Agathyrso multum debes, neque Thyrso: inter extrema medius; in medio beatus. Ipse quidem, iuxta mecum, corporum amplitudinem, mensuramque, tanti non facis; est tamen Pacati sententia non inficianda, coram Theodosio Imper. perorantis; et quodammodo Antagathyrso nostro proludentis. in hunc sensum loquebatur vir disertissimus: Non frustra plane opinione Sapientium, qui arcanis coelestibus nobiles curas intulerunt; augustissima quaeque species plurimum creditur trahere de coelo. Sive enim divinus ille animus, venturus in corpus, dignum prius metatur hospitium, sive, cum venerit, fingit habitaculum pro lubitu suo sive aliud ex altero crescit; et cum se paria iunxerunt, utraque maiora sunt. Nisi fallor, Gallicus iste orator, Macrorum et Umbrarum encomia non descripsit: tua tetigit. Sed, ut scio, nihil horum aestimas. omnia in animum confers. Corporis cura minima. Ac si te pigeat altissimi sanguinis a Maioribus hausti; avitum genus, gentilitia decora, familiae splendorem, bona Fortunae, maioribus animi bonis obscuras, obscurando illustras, illustrando provocas. Quod Illustrissimus Patruus tuus, Theodorus Furstenbergius, Episcopus Paderbornensis, Mitrae suae fastigium virtutibus
aequavit; quod Urbem Paderbornam perduellium furori et armis eripuit; Quod Societati nostrae Collegium amplissimum, singulari munificentia fundavit; quod religionem collapsam vigilantissimus Pontifex erexit: Quod ceteri Maiores tui, sago vel toga Conspicui victricia circumferentes arma, trophaeis insigniverint campos; comitate ornaverint aulas; pietate sacraverint templa: Haec, inquam, vix ad te pertinere putas, tamquam aliena. in propriam niteris Famam incumbere. Honores non anxie accersis; admittis tamen; sic, quasi ad audientiam, promereri studes, non praeoccupare. iamque S. D. N. Alexandri VII. intimus Cubicularius, officium aetate tua maius imples. Supra invidiam emicas. Qui obtulit Dignitatem, dedit et suffragium. quamvis hoc ipso magna sit imposita necessitas virtutibus tuis, ut pene iam non possint non esse summae, vel proximae summis. Romae, in facie Urbis terrarum Dominae; ante faciem Patris Patriae et Orbis, assiduo versaris. Sacro cubiculo quoties pedem infers; novae virtutis vestigium et referre licebit. Sanctissimum, eumdemque prudentissimum Pontificem, qui et iudicem morum sustinere potest; a quo danabitur [(transcriber); sic: dänabitur] ? illum habiturus vitae adprobatorem, quam censuram formidabit? Quin et Musas tuas, Philomusus et ipse, commendat ac suspicit. earum, nostra tempestate, audis Delicium. Secundis auspiciis foves alienas: meritissima fama auges proprias; quasque excolis, sentis propitias. Sufficit multis, laudari posse. tu plurimum insuper scientiarum capax et gnarus, Artiumque Liberalium artifex, etiam alios laudare didicisti. Sic congeminatis praeconiis grassaris ad gloriam. Facundiae numerosae partes innumerato [(reading uncertain: ?)] habes; facilem
sine numeris, placidoque manantem alveo, quam largiter excipis, tam leniter fundis. ligata metris eloquentia ligas aures etiam, animosque legentium. exempta Pieridum vinculis, in suavissima dicendi libertate regnat. laetitiae quidam fulgor aspergit Epistolas. candor mentis in scripto quoque relucet. Animus hilari amoenitate imbutus in mansuetiora studia liquescit; et floridae iuventutis virile prodit consortium. non cogis eruditionem in ambitum: sponte semet insinuat. Non ostentas ingenium: ipso tamen artificio occultantis, cultoque neglectu praeradiat. quae minus morose consectaris, pulchrius enitescunt: beneficio naturae, an solertis industriae, haut facile dixerim: nisi, quod utrumque coniungas ea gratia, quae cupiditatem imitandi accendat, conatum aliorum deterreat. Sed iam nostra lecturo, quae dedicamus tibi; tantisper exuenda est suavitas ista. Connivebis Auctori, quem ferocem fecisti. Non hîc Italiae hortos et vireta describimus: non Thessala aut Heliconia Tempe: non Beatissimi Patris Alexandri nostri efficiem, niveos de marmore vultus, tuo ingenio, atque exemplo ducimus: non amoenissimos recessus ad Lacum Albanum, in Castro Gandulphi, unde mihi pridie Nonas Octobris, huius anni, scripseras. Horrorem spirat Antagathyrsus; sacrum tamen, et Vatibus, ut opinor, non inassuetum. Campum aperuit, te iubente, pugnax Musa sibi. ubi cum Larvis et Umbris luctetur. luctetur, aio. Nam caedes nullas meditamur, spectaculum, more nostro, festivum, innocuumque praebemus. Vale: et me, Musasque meas, ut soles, amare perge Neoburgi ad Istrum. Calend. Ianuariis, Anno Christi, M. DC. LVIII.
LECTORI BENEVOLO. Ne vertumnus, aut desultorius Vates dicar, (quamquam quid interest?) ut qui Agathyrsum et Antagathyrsum, duo contraria, idem producam; uno ore frigida calidis, macris pinguia miscere solitus; suspectusque forsan atrocius: omnino pauca mihi praemonendus esse visus es, Amice Lector Anno septimo et Trigesimo huius saeculi (quo docte nugari, seculum vocatur) Solatium sive Encomium Macilentorum conscripseram, Anacreontico Carmine, in octoginta quinque Strophas tributo. Oden illam, Ingolstadii confectam Agathyrsum appellaveram: quod didicissem, Pictos Agathyrsos, populum Virgilio non ignotum, regiae coronae decus nulli deferre consuesse, praeterquam Macilento; uti contra Gordios nemini, nisi obeso et praepinugi. Caussas utrique habuere suas: cur ego scriberem, habui meas. Tunc quidem habitudo corporis non admodum firmi; sed et valetudo per asthmata, spirandique difficultatem, et mortis confinia satis aegre tracta, in ipso aestatis flore, et bivio Herculis cespitabat. censebar declinaturus in semivivorum coemiterium certius, quam in crasse viventium receptacula. quamquam magni nominis vir, suam experientiam admovens, ausus fuerat crescentibus annis, periculum abdominis vaticinari. Haut timide recipi oraculum: nam in illud pugnare multa quotidie adverteram. Interim non defuere,
qui tabida phthisi iam correptum, alii corripiendum; quidam, hac profligata, Hecticae febri nilominus obnoxium, omni asseveratione coniectaverant Deputabar igitur Fatis, ante Fatum. procerior gracilisque statura, collapsa facies, cava tempora, exhaustae genae, color fugiens, non dissentire videbantur. Cum autem ominosa dicteria perseverarent; efficaciam, dixi, ut Macies mea, prae saburratis ventribus vestris, in Orbe, celebretur: simulque aptavi manum in stylum: et a Musis, quibus me addixeram (gracili modulatus avena) felicem audaciam mutuatus, coepi consolari tenuitatem meam: quodque sequentibus etiam annis, Lyrica nostra, Silvaeque Venusinae loquuntur, coepi Maciem praeferre vastissimis umbonibus. quippe ni? an minus malum maiori postponam! Paullo post Agathyrsus noster Monachii, quo delatus eram, publicam benignamque lucem aspexit; exsultans, insultansque crassis cucurbitis. aliis mirantibus, frementibus aliis: Umbris in corpora tantum licere. Tum deinde perhonorifica Congregatio Macilentorum instituta, brevi tempore coaluit, magnis illustrium virorum, Principum quoque, capitibus in foedus receptis. denique famosa, latissimeque propagata: postea quam Romanae Linguae (qua sola primitus loqui Agathyrsus didicerat) in Germanorum popularium gratiam, ab Auctore, quaterna Paraphrasis Vernacula accesserar: certae leges insuper: et sumus rerum Moderator ac Praeses, ex tractu Rheni desumptus, mihique aegrotanti ac pene conclamato suffectus. Tum vero Macies ordinata, suique secura, palam erigere collum? osseis grallis, velut cothurnis, ambulare sublimior, impune despicere pingues Dionysios ac Vitellios, tuburcinantes Bacchi popas.
Certatim pientissimi quique viri, ad macerrimum sacerrimumque Coetum, post tot Sanctorum Anachoretarum millia, aggregabantur; et inscribi cupiebant. Eodem tempore, quia Pinguium faeculenta Factio suspirabat; iam tum plures, diversis in provinciis, sicut certis testibus accepimus, Antagathyrsum meditari dicebantur. Reperta sunt contraeuntium [(reading uncertain: ?)] Exordia, fragmenta, Apologiarum licia, strophae, variaque tentamenta, ad oppugnandum excogitata Quod vidimus, irrito conatu, nullo eventu, desperato successu. Ad me, quod monstri simile visum est, ventum erat tandem. Subornabar, ut afflictam partem miserari vellem, admotis stimulis, propositis praemiis. Calamum sive plectrum Poetarum, esse Pelidae Achillis hastam, quae vulnera figat, fixa rursus sanet. In his erant praecipui Viri, cùm sacris Familiis mancipati, tum proceres Mundo militantes, non modicarum opum. Etiam nolens, pinguibus placentis ungebar. Me hercule, prope abfuit, ut condicerem. Iamque inquirendis argumentis, intendebam animum: cum alia super alia agminatim irruendo, propositum primo distulere: mox etiam dispulere. Potissimum distrinxerant animum meum incertitudo Sanitatis duraturae; et praesagium R. P. Iacobi Kelleri, ille quippe supra nominatus magni nominis vir ac vates erat. Tunc si mecum: si vates fuit! Si vera edixit! si nullae experientiae aberrant! at saepe humana praesagia fallunt: at saepe deludimur. Saepe tamen et non deludimur. Finge te adhuc iuvenem in extremam maciem fluxurum. adversus temetipsum scripseris, deridiculo habendus. insurgere in se, non nisi insani solent. furit, qui violenta manu in proprium iugulum abutitur.
Ergo Antagathyrsi navis in portu haesit, nunc salva res est. emittitur illa modo in altum, tanto instructior, remis velisque propulsa. Metus nimiae Gracilitatis obventurae, si quam Fata serent, aetati in annum quinquagesimum sextum vergenti imputabitur, quo aevo, tam, puto, non fuerit indecorum Vati macescere, quam canescere. Sin venter excreverit; praevisae parti dicar accessisse; quanquam huius inutilis massae nullus timor. Paupertatem et divitias ne dederis mihi, orabat Sapientissimus hominum. ego nec copiam carnis, nec inopiam desidero; certus, cuiusque felicitatem in medio sitam esse. Quid igitur immane extremum propugnas? inquies. vasta corporum latifundia commendas: cur non et Tityum (Terrae omniparentis alumnum) per novem iugera porrectum? Ex Dedicatione intellexeris caussas. plures addere non vacat. Accipe potius Scriptionis indolem, et modum. Armata est, instructaque ut acies, in hostem itura Quod Cicero monet, Oratori disponenda esse rationum momenta militariter, praeliari figura. in praelio autem ignavi strenuis, audaces timidis, fortibus debiles mixti pugnant. Vix alio robore, aliaque fortuna constare solent exercitus. Timidi saltem numerum faciunt. Pavitantium effusa multitudo. quandoque et fortium paucitatem tremere facit. omnia in bello iuvant. et calones feriunt permisti heroibus. quin et ferire adiguntur, Et femineus Paris stravit Achillem. Hannibal, ante Carthaginis moenia, vilibus lixis in fronte pugnae constitutis [(transcriber); sic: censtitutis] , hebetasse fertur Scipionis gladios, fatigarunt ignavissimi trunci fortissimos Romulidas. caesi caedentibus fuere fastidio simul et labori. In hunc modum Apologia haec
bellatrix incedit, nullam panopliam respuens; dum noceat. leviorem gravioremque armaturam, adversus Agathyrsum, in Campum trahit. iam quadrato agmine movens; iam in globum densata; modo cuneatim porrecta; modo in Lunam explicata, complexu nescias an conflictu stringat. (Quis enim venerab. et sacram Maciem vero odio prosequi possit?) verbo: veros terrores Panicis et falsis auget. Schiomachiam dicas. in Umbras umbratice erat pugnandum. Ut nihil dissimulem: argumenta verisimilia immiscentur vix habentibus veri speciem. immo, ut quaedam manifeste vera sint; sic alia manifeste falsa, artificio tamen tecta Sinonio, in hostem stratagematum communi usu mittuntur. Curvis et rectis armis utimur. In bello impetus valet. quo modo in Chartarum lusu saepe ignobilior, et setis horrida, Regem ferit. nonnunquam pessima, optima est. Quod Leguleis Iustinianaeis licet; non liceat Poetae Satyrico, in Themate innoxio! Multa non persuadent movendo; movent tamen delectando. consensus extorquetur mysterio sacrae caliginis, vel admiratione salientis argutiae. Amplius audet haec Scriptio fateri. non paribus armis certatur. Agathyrsus pusillis versibus lusit, intra sinum felicitatis suae collectus, et ossibus non gravantibus contentus. Si plusculum se exeruit, brevi Anacreontica Sica domestice velitabatur; parum in crassas [(reading uncertain: ?)] Pinguium cervices valitura. neque aliud in Scena agebatur Antagathyrsus contra, Entelli Siculi more, Satyricos caestus attollit. insuta plumbo terga boum contorquens, et macrum miserumque Dareta versans hinc ictus validi, grandines verborum: denique fragores, et mugitus ossium. Caestus
Dant sonitus: erratque aures et tempora circum
Crebra manus: duro [(reading uncertain: ?)] crepitant sub vulnere malae.
Ad vos me converto, venerandi Sodales celeberrimae Congregationis Macilentorum. Permittite Antagathyrso impetus suos sinite pingues aliquanto tempore bacchari in Cineralia: nec timere videamini calumniantium furias. nolite invidentium vobis minuere triste supplicium. Laudantur extra cutem, ubi non sunt: cruciantur intra cutem, ubi sunt. fictis laudibus onusti dolent, gemunt, eiulant, et dissimulantium scatent miseriis. Multa illorum nomine, voto, ac sensu, accumulavimus: ne arguere possent, indulgentius vos habitos; suspectarentque fidem meam, velut alterius Balaami, conductas pretio Diras nequidquam [(transcriber); sic: neqaidquam] iaculantis; dicturi: Segniter rem nostram egit. videtur collusisse, tamquam sui similibus Nihil obiecit: parum ursit. Caussam agendam in medio reliquit: immo medius fidius [(reading uncertain: ?)] in propudio; propudium ipse fallacis viri. ambi dexter est: homo duarum partium. Machiavellum Florentinum in sinu gerit. Quem praefecimus Factioni nostrae! hoccine est maledicere! o infidum Balaamum Alsatam! o Vatem nequam! quadrupes Pegasus auritus, insidente bipede est tolerabilior. Cur nemo nostrûm flammantem machaeram in oculos rotat? frustra profudimus sagittas, et cruces argenteas, promissosque thesauros. pactam mercedem negabimus. infidelis fuit. Nunc vero eiusmodi querelae gratis, et quidem ingratiis vestris sonabunt. Ecce omnes ingenii nervos intendimus; ut desperatissimae Gordiorum caussae subveniremus. Exquisitas ineptias cataphracta scriptio minatur. Tempestas, et procella vehemens. micant
fulgura; tonant nubila, laevum, et dextrum: sed et fulmina discurrunt: quae tantum summas libabunt vertice cristas. Lixiviam praeparavimus ossibus; ex qua nitidior prodibit Macies Lavacrum Castalii fontis splendidiorem remittet. Quid? horrere convitia? Innotescat orbi, qua fronte stetis, qua ossium membrorumque compage; quid pati possitis. Virtus lacessita fortior evadit: depressa, instar palmae, altius assurgit. exagitata vires auget; utque putei hyemalis aqua, per antiperistasin intenditur. Cessabunt iam ora oblatrantium; Macilentos nullam hostilitatem esse expertos, Nihil omissum, quod detegere calamitatem vestram, probare patientiam posset. consumpta rabies est. Finxi me acerbum, amarum, horribilem, Vatinianum. Et tamen vestrae sortis sum. nondum a Macie penitus descivi. cuperem propinquior fieri. profecto, nolens volens fio. At non impune Antagathyrsus iste saeviet. dabit paenas: nec tantummodo poeticas. Sonitus procellarum patietur, Verrinis, Catilinariis, Philippicis mactandus. Sed honestius, atque robustius, Afra Tertullianaea securi, in caput impacta, obtruncabitur. (Dixit; et adversi contra stetit ora iuvenci [(transcriber); sic: iuvcnci] .) Habebitis eumdem me assertorem, vindicemque dignitatis vestrae: quem, aliorum voluntate, benevolum Calumniatorem sustinetis: Durate, et vosmet rebus servate secundis. Tabescant iam vestra membra, licet: depascatur pulmones phthisis, subrepat hectica; tussis exerceat; catarrhi irruant; nudentur ossa; excavata denique facies in punctum fluat: omnibus his malis, extremo Mundi Die, promissa Anastasis medebitur. illa Pinguium, et Macilentorum dirimet certamina; obesiis [(perhaps: ?)] virtute praeditis, molestum terrae
pondus ablatura; gracilibus electis aeternum gloriae pondus additura, In Resurrectione, inquit D Aurel. Augustinus, a neque erit color, qui non deceat; neque Macies, aut pinguedo nimia: neque aliquid aliud, quod partium congruentiae, et coloris suavitati adversetur. Nihil igitur mortale curandum, quod beata immortalitas absorbebit. Ossa b arida, audite Verbum Domini. Haec dicit Dominus Deus ossibus his. ecce ego intromittam in vos spiritum, et vivetis. Et dabo super vos nervos, et succrescere [(reading uncertain: ?)] faciam super vos carnes, et superextendam in vobis cutem: et dabo vobis spiritum, et vivetis. Et scietis, quia ego Dominus: cum aperuero sepulcra vestra, et eduxero vos de tumulis vestris. c Videbitis, et gaudebit cor vestrum, et ossa vestra, quasi herba germinabunt. d Seminatur corpus animale, surget spiritale. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione. Seminatur in ignobilitate, surget in gloria. Seminatur in infirmitate, surget in virtute. e Itaque consolamini invicem in verbis istis. a Lib. 22. de Civit. Dei. b Ezechiel. c. 37. c Isaiae 66. d Corinth. 1. c. 15. e [(transcriber); sic: d] ad Thessal. 1 [(transcriber); sic: l] . c. 14.
Ad Bonamicum Pantaleonem.
Sol oritur. Noctis vos spectra facessite, Macri:
Et quibus affines estis, cum tristibus Umbris
Ceditae lucifugae. Cedit iam noctua, cedunt
Bubones, Lemuresque. Dies se reddita solis
Pinguibus infundit. Macilentis debita nox est.
Qualis se Titan e gurgite tollit Eoo
Cristatus radiis, pleno nitidissimus orbe:
Ridet ager, rident horti, collesque supini,
Et pronae valles, silvaeque, apricaque saxa.
A reduci totus renovatur sidere mundus.
Talis ubi roseos vultus ostenderit; omneis
Vel solo aspectu laetos facit Antagathyrsus.
Verum Corpus adest: pleno quoque lumina vultu
Implet, et expressa pietatis imagine mulcet.
Rident convivae: rident praecordia; ridet
Mensa mero. Saliunt venae, laetantur amici.
Cui placeat Vacuum? Naturam horrere videmus,
Quodcumque est: contraque armatur, militat, arcet:
Turbatur vim passa; suisque Elementa resolvit
Nexibus. ascendunt lapides, et habentia pondus,
Amittunt. tamquam pennis librantur in altum:
Inque sinum Terrae descendit Pontus, et Aer.
Quodque est prodigio maius; fit plumbeus Ignis,
Inferiorque ruit: quamquam contrarius ordo est,
Dissiliunt mediae rupes: franguntur et aera,
Ceu bullae, durante vitro. Natura repugnat:
Et vacuos etiam refugit, mihi credite, vultus.
Luna micans, toto gratissima Fratre recepto est.
Ast ubi fulgor hebes cornu vanescit inani:
Currunt Aemoniae matres, et cymbala pulsant.
Macca soror Thraseae, nuper desponsa Fritillo,
Post aliquot menses, vultu quam deside, quamque
Exhausto spirat! pelves miseranda canoras
Poscit in auxilium; ne tota ecliptica fiat.
Istri Pegasides, paullo maiora canamus
Dicite Macrorum (nam vos memorare potestis,)
Ortum et progressum; prima incunabula sectae.
Aurea cùm primis radiaret solibus aetas;
Nullus in orbe Macer fuerat; neque Pallor, et Horror:
Nec tabes, pecorumve lues, vel anhelitus aeger:
Nec steriles baccae, neque culmus inanis in arvis.
Pinguibus almus ager late canebat aristis.
Pinguibus undabat vindemia larga racemis.
Pinguia Niliaci sudabant balsama trunci.
Pinguia pascentes tendebant ubera vaccae.
Corpora Terrigenum vivacia, dignaque visu
Omniparens Tellus nixu produxit eodem:
Paullatim minui coeptum defecerat aurum:
Defecere dies flavi, tempusque Gigantum:
Membraque deterior fluxus contraxit in arctum.
Viderunt primos argentea secula Macros:
Non tamen horrendos visu, Gravidisque timendos.
Corporibus fractis aliquid decesserat oris:
Sic tamen, ut possent expertia fraudis amari.
Postquam Astraea fugam secuit per nubila; fugit
Forma quoque, et solidi Maiestas corporis una.
Cum Forma fugere Pudor, Candorque Ruborque:
Et quidquid plenum est; et frontis amoena voluptas.
Inque locum Macies rictus exserta caninos,
Cumque Fame damnata Sitis, Vapor, atraque Bilis,
Et morbi subiere: animalque, quod Hectica Febris
Dicitur, et putri fixa in pulmone teredo.
Supprime Musa, precor, funestum supprime nomen.
Vel sonus auditus trifido prae fulmine terret.
Haec viscosa lues, Athalia, Fulvia, Clotho,
Phthi. Sed enim sileo: Macrorum haec ultima pausa est.
Vix adeo Macies dirum caput intulit Orbi:
Funereae volucres gemuerunt carmine rauco.
Aligeri mures aucti: bubonibus aer
Repletus: plausere suis Nycteides alis.
Vipera mox nocuit morsu: nocuere voraces,
Exosique lupi: scabies vastavit ovile.
Invasit subito tabes iumenta, gregesque;
Intactosque prius porcos porrigo necavit.
Fertile quid possit Macro sub Consula nasci?
Si similis gaudet simili, ut proverbia dicunt;
Quae seges, aut pinguis respondeat uva colono?
Quem sibi dissimilem Pater aversatur Iacchus:
Aversata Ceres ob caussam illudit eamdem.
In probrum vergit natura sequentibus annis.
Incrementa Macris totum minuentia Corpus,
Praebuit arcta specus Stoa: Zenonisque simetum.
Tradita foetendi docte Sessoribus ars est
Socratis in cripta: cum quo Dis saepe locutus.
Ex horum stabulis Macies gibbosa, tremensque
Prodiit: et potuit saltem sapuisse videri.
Prisci Mortales olim viri, poteratque colossus
Eminus agnosci: seu staret, sive iaceret.
Cumque salutarent sese; data dextera dextrae
Personuit: sic, ut resiliret in aëre plausus.
Laudabatque suam Genitrix Germania prolem:
Qualem Lechus adhuc, et plana Polonia gignit;
Quique alii populi gelidam vertuntur ad Arcton.
Quantula, pro superi! iam nunc corpuscula dantur!
Quam graciles digiti, quam vani pumiliones!
Dimidii vultus: hominum monogrammata tantum:
Effigies potius ceratae, et buxea signa.
Vix oculos incursura, et vix digna videri.
Garsi (nonne vides?) haerent quasi pendula membra
Ex unco locus est ventris pro ventre Marillo
Pene vitris opus est, ut coram denique cernas:
Sitne hominis verum corpus, vel linea simplex.
Prae tamen Archetypo depascitur omnia brucho.
Forma virum, solidaeque decent in corpore vires.
Hoc Natura probat. Nihil esse potentius, atque
Utilius scimus Ventis: seu carbasa tendant,
Seu pluviam inducant fecundam, aut aethera purgent.
Nunquam pinguntur graciles. Notus esse fatetur
Aërius turbicen, Zephyroque valentior Eurus.
Robusto gaudet rapta Orithyia marito,
Iam Coniux Actaea; suoque Aquilone superbit.
Pinguntur graciles Parcae: (quid anilius istis
Lanificis?) ut et Eumenides, materteraque harum.
Schoenobaten, et qui plebeius agyrta petauro
Ludit: et Anglorum saltantem more, choreuten,
Et graecum Aethiopem, toleres, agilesque, levesque.
Dum captant populo muscas. Ad publica nati
Munia Praetores habeant spectabile corpus:
Tale quidem, ut possint sublimi in sede videri.
Consul honoratur, qui factus honorat Honorem.
Quid facit in sella lacrymabilis Umbra Curuli?
Imperium sua forma decet, formamque potestas.
Scilicet Alcides, et qui se fortibus armis
Semideos coelo dignos, et sanguine Divûm
Esse probaverunt: magno Telamone creatus,
Et Laërtiades, et Ductor Regum Agamemnon,
Aeacidesque, Anchisiadesque, et Troïus Hector
In modicos artus Macri fluxisse leguntur!
Contemptor Divûm fuerit Mezentius: atque hunc
Venerit Aeneas contra, verba aspera miscens,
Et simul arma. manet tamen imperterritus ille
Hostem magnanimum opperiens, et mole sua stat.
Mole sua. nulli macilenti mole sua stant.
Nam perhibent uno Zephyrum, leve pondus in auras,
Basiolo (nec sartor erat) difflasse Philetam.
Tantus erat. Tityum non sic citus auferat Auster:
Ter tria porrectum in praepinguia iugera corpus.
In Pallante probant immania pondera balthêi
Immanem truncum. Saxum circumspicit ingens
Turnus, et antiquum; iacuit qui limes agrorum:
Et iacit. hoc nullus macer a tellure levasset.
His missis, venio Fastos propioris ad aevi.
Carolus Augustus, tam re, quam nomine magnus,
Exhibuit magnum Corpus, validosque lacertos,
In Crassum frustra strinxisti ferrum Agathyrse.
Tu vitio vertis, quod laudi ducit obesus.
Tu probrum censes, quod nostri gloria Crassi est.
An non Rudolphos canit, Albertosque, gravesque
Fama Sigismundos, et Ahenae fulmina Barbae?
Isti Caesareas digne implevere coronas.
Ex oculis Reges, ex vultu sceptra notasses.
Ad famam prodest, populum perstringere pompa;
Promptius obsequio Ducis ut mandata capessat.
Quod faciunt Pingues praesentius. inde resultat
Mixtus amor terrore, et terror mixtus amore.
Est, ubi contemptum Macies vel ab aethere lapsa,
Argentoque nitens parit, et circumdata gemmis.
Nosti, Pantaleon, Rapicellum Saxone natum:
Quem sua quantumvis iam lustrum Mater agentem
Impositum calatho, dum laetabantur amici,
Intulerat mensae ludum factura iocosum.
Post tamen in longum crevit subeuntibus annis,
Sed nihil in latum. propior monstro esse videtur.
Illum, age, tu cocco Tyrio, et Sidonide lana
Involve. exorna; totum fac Sardonychatum.
Torque humeros, sceptroque manus, caput excole mitra:
Aedificaque novum; tanto mage feceris illum
Ridiculum. ex ficu formatus stabit, ut Hermes,
Propterea et falsis dederat Diis cauta Vetustas
Praegrandeis artus, Divosque decentia membra.
Turget enim Bacchus: crudescit sanguine multo
Luxurians Mavors, iuvenem Cyllenius ales
Purpureum praefert. primus quoque Iuppiter ambas
Inflat apud Flaccum buccas; pelagoque secundus
Ingens assurgit, quoties ciet aequora fundo:
Aut Classem Iliacam vertentes increpat Euros.
Venatrix Diana cavis in vallibus errat:
Attamen ipsa cavas valles in vultibus odit.
Qualis in Eurotae ripis, et Oreadas inter,
Quam saturo fulgore genas incensa vagetur;
Quis nescit? nullam patitur macrescere Nympham.
Torva quidem Pallas, sed non macilenta virago,
Brachia protendit tumidis luctantia venis.
Scires ex Cerebro Iovis esse, et nectare natam,
Nemo ex Diis macer est, praeter communia silvae
Numina, capripedes Faunos, et Pana salacem.
Hos amor emaciat, Venerisque insana libido.
Vos gentes moneo varia ferrugine tinctas;
Fervida quas calido posuit Natura sub axe.
Corpora si multos florescere vultis in annos,
Spicula torquentem vitate Cupidinis arcum.
Vulnus alunt venis, et flammae viscera carpunt.
Nullus inops adeo mentis, sanctique Decori,
Virtutem facie squarosa ut pingeret ullam.
[Squarosa dico. verbi est Lucilius auctor
Oscus, et ad nostras pervenit Cascus hic aures.]
Relligio, Pietas, Constantia, Paxque, Fidesque,
Virginitas, veneranda Themis, Patientia vernant:
Utque rosae, Austriaco luctantur molliter ore.
Sola genas tristeis, scissis Metanaea Capillis,
Exhibet in luctu, tamen haec quoque pinguibus ora
Humectat lacrymis, ac ne sit sicca, rigatur:
Lotaque rore suo pulcrum facit ipsa dolorem.
At Vitia aspicias, tamquam ferale catharma.
Medeas referunt. Discordia pingitur amens,
Foeda genas, crineis, vestitum. turpis Egestas;
Terribiles visu formae Letumque, Laborque.
Ambitio squallet; tetris exercita curis.
Mordetur, mordetque suos furiosa labores;
Suppliciumque suum est. Livor se eviscerat ipsum.
Fraus, Dolus, Ira, Timor, fera Desperatio, Curae
Distortas porgunt facies, obscoenaque rostra.
Invidiam exsanguem, quia solis pascitur hydris,
Lurida vipereo faciunt alimenta colore.
Pallor in ore sedet: Macies in corpore toto.
Nusquam recta acies. Vis iam committere pingueis
Cum Macris! fas sit, non dissimulamus agonem.
Quid nostrum incusas Bascaudum, si bibit urnam,
Et capit exhaustam? saltem non invidet ulli,
Graecatur potat [(transcriber); sic: porat] , foetetque Trimalcio, sed non
Invidet. Aurunci nota est lascivia, sed non
Invidia. Armenius praeceps descendit in iram:
Sed non invidiae stimulis agitatur amaris.
Goffonis madidi totae sunt orgia noctes:
Sed, quando invideat, quaero. Salit, atque trapeta
Huppius assiduo pulsat: quando Huppius autem
Invidet? Est ventris studiosus, et ebrius Ilco,
Lentus, iners, piger, ignavus, sed an invidus unquam;
Uxorem Titius furcis rabiosus abegit:
Sed nunquam audivi, Titium invidisse maritis.
Invidia nihil est funestius. haec scelus omne est.
Immunes huius, quamvis ceu nocte latrones
Consurgant, cellis, loculis, thalamisque molesti;
Haut ego desperem melioribus emendare
Consiliis; atque a diris [(reading uncertain: ?)] avertere coeptis.
Quem semel aerugo livorque exedit, et ussit;
Luctibus immoritur. Spoliatus munere vitae
Vivit in exitium. frustra conabere tactam
Hac labe Aglauron, veniat licet ipsemet Hermes,
Affari, et fibris hamatas vellere sentes.
Invida non cedet Diis, desponsaeque Sorori.
In limen prius, et silicem mutabitur atram.
Doliolum fragile est humanae portio vitae.
Ceu mustum (sed non sine faece) Pueritia vivax
Prima salit. sequitur florens [(transcriber); sic: fiorens] , ac laeta Iuventus:
Spumat adhuc de fonte tamen. nat spiritus intus.
Aestuat, et bullit vinum hoc iuvenilibus annis.
Aetas ex medio testae, quasi ventre, Virilis,
Profluis, utque merum, collectis viribus exit
Fortius, ac venas animoso sanguine replet.
Posterior stillat non defaecata Senectus
Amplius; et chiragram secum trahit, atque podagram.
Mors latet in fundo, macies est proxima vappae.
Omnia sunt [(transcriber); sic: snnt] hominum tenui pendentia filo;
[Vates, qui tantum non pene pependerat, inquit.]
Macrorum, nicas. nam quid tenue est magis illis,
Scilicet expertes morborum; ut Carmina dictant
Delphica proluvies immo torrentior urget.
Pluribus agmen inest. quos febris acutior urit?
Macros. In quorum Sphacelus ruit ossa tremendus?
Macrorum. Cuius latus hasta crebrius haurit
Pleuritis fodicans? macri. Quos improba tussis
Saepius infestat? Macros. Quos saevius angit
Icterus? ut dixi, Macros in felle natanteis.
Haec mala transirem, quia publica: praeterea sunt
Depyges; semperque dolent, semperque queruntur.
Ut sedeant bene, pulvillis opus est tribus, aut sex.
Affer adhuc unum. Sed et infra sterne tapetem.
Subice et Empusae plumas, et vellus olorum.
Mollius invenies in laeva parte cubilis
Pulvinar. quaeso, adiungas et molle theristrum.
Dum probat, et mutat; nova iussa, precesque sequuntur.
Credas mandari suprema negotia belli:
Militiae vestes, tentoria, castra parari.
Quanto opus est sumptu, quis sudor, posse sedere?
At Marcus Crassus sua pulvinaria secum
Fert semper. quocumque loco prosternere membra
Contigerit; velut in thalamo, spondaque quiescit,
Omnes debemur post Fatum vermibus: omnes
Iure sepulcrali serpentibus esca paramur.
Sed Paulus Nasamon, Petro Nasamone creatus,
Incipit, ante necem, steriles praecerpere fructus
Mortis, et eroso tineas ostendere vultu:
Inter semineces, nunquam, semperque sepultus.
Luridus aspicitur, faciemque exporrigit Hoppe
Quam liber anteiquus, deformatumque Volumen
Marrodii: toto quod nec semel inspicit anno.
Et tamen in Medicis vult Aldrovandus haberi.
Suffla. Galeno non sufficit, Hippocratique,
Esse macrum, et tereti venas tentare manu. quin
Immo observatum: Pingui felicius Artem
Cedere, et in morbos grassarier amplius amplum.
Morbus peiorem morbum cur cedat habenti;
Ergo prius pellat maciem, repleatque lacunas.
Quam miserum est, fieri funus, vivumque, vidensque.
Hinc Perlamottus macer, aut fit fabula vulgo;
Aut terror pueris, aut occurrentibus omen
Matribus: aut anni votum fraudantis imago.
Excute Naturae sensus, Humentia siccis,
Fortia debilibus, macilentis pinguia praefert.
Ut ne Marmarica memorem de stirpe leones,
Immanesque feras: quarum non usus in urbe,
Vel campo est; tamen has ipsas laudare solemus,
Sub visum ductas, quando nil corporibus deest:
Spectamusque hilares peregrini sanguinis Afrum,
Flavum colla iubis; amplumque in pectore pondus.
An non delectat toto magis ore Britannus,
Arcadicusque canis, Lacedaemoniusque melampus:
Quam lacerus siquis demittit flaccidus aureis.
Spadix mulcet equus: quem subrigit ardua cervix;
Argutumque caput: brevis alvis, obesaque terga:
Luxuriansque toris animosum pectus. in huius
Crebrior exsultat volucris victoria tergo.
Qualis Amyclaeo domitus sub Castore, frenos
Infecit spumis. Ducenteis ilia confer,
Et macie ruptos. nempe aversamur ineptum
Segnipedem, dignumque molam versare Nepotis,
Sanctius his animal, mentisque capacius altae,
Solus homo placeat miser, imperfectus, inanis
Umbra, carens forma; rudis, indigestaque larva.
Circulus in iusto vultu, quia sphaera, figura
Perfecta est, decet; atque virum consummat, et ornat
Vix ab adumbrata Centronius icone differt:
Tam cavus, ac vilis. Sed Quarantonus imago est,
Qualem Belga Rubens ducebat corpore toto
Extantem. tenuis Gagus est Smiseckius aeri
Incisus. possis interdum quaerere, quid sit?
Mus an equus: lupus, anne lepus; lepus, anne lagopus.
At non strigosam pecudem mactavit ad aram
Numen Abel venerans, Mundi pars quarta recentis;
Sed teneros haedos. ovis optima sanguine saxum
Tinxerat. hinc placitus penetravit in aethere nidor.
Sacrificus laudatur adeps, et in osse medulla.
Pinguis. Abel iustus: Macri, de stirpe Caini.
Consule Romulidas Veteres. meliora suis Diis
Obtulerant, quoties coelesti sulphure tacta
Culmina templorum: Tybris mutaverat alvêum:
Sanguinei cecidere angues, aut saxeus imber:
Victima procubuit Iunoni taurus opima.
Ipsum etiam voluere popam non esse caducum:
Certius ut vitta bovis inter cornua vincti
Ante Deos caderet dextrâ librata securis.
Haec lex sancta Numae. quo ritu nempe Quirites
Allicere ad Sacrum, non absterrere, volebat.
Turpe cava facie ringens ante ora Sacerdos.
Turpe macer scalptus vacuis, ut simia, rugis:
Debilis in fano tremulis consistere plantis.
Sed iam Relliquias Danaum, et Sapientis Ulyssei,
Ossaque post mortem iactant reverenter haberi;
Cum Caro putrescat. medicina potentior herbis
Omnibus, et Phariae regionis Mumia donum,
Exsiccatus homo, terraque, marique probata.
Obruimur. vivas felixque Agathyrse, triumphes [(reading uncertain: ?)] .
Huc igitur ventum est, ut inane cadaver, et unctum.
Ut nobis etiam laudetur Mumia! nobis
Ut Pelusiacas commendet navita merces:
Et verpus myropola suas! damnare Canopi
Dona supersedeo quid si meliora reponam
Munera, naturae liquidis de fontibus hausta:
Non est in medica quidquam praestantius arte,
Quam stillans humanus adeps. quid Mumia dicis?
Ossa canes rodunt. si non pretiosior [(transcriber); sic: pretiosor] esset
His caro nunquam illud triste accineretur, Ad Offam
Festinate Viri. Sero venientibus ossa.
Culta tamen fulgent, et fragrant ossa piorum.
Quis negat? o utinam studio et flagrantius omni
Intendatur honor. Quid ad impia dicitis ossa?
Infami certe demptis de stipite factus
Annulus induitur, magicosque adhibetur ad usus.
Plura petis? vestris ex ossibus alea pernox,
Orbatura viros, atque orbatura parentes
Conficitur. matres, uxoresque alea cogit
Ad lacrymas, laqueumque, et non innoxia verba?
Quid Veneris pecten? quid acus crinalis? et ossa
Haec nebulonis erant quocumque sub aggere functi.
Istri Pegasides; paullo maiora canamus.
Crede mihi, infida est macies, Pinguedo fidelis:
Vultus [(reading uncertain: ?)] opimorum nullum gerit ore Sinonem,
ultro fassurus; quod non ex aëre vivat:
Quod pulpam perdicis amet: quod pultibus aprum
Praeferat, et vapidis spumosa tomacula pisis.
Sed datur enormis macilentus hypocrita; qui post
Absumptos septem tauros, ipsumque Milonem,
Extenuat [(reading uncertain: ?)] faciem; quasi tantùm gustet eremum.
Rectius adversum Caci rapiendus in antrum.
Quis ferat haec? magno stridens Agathyrsus hiatu,
Franciscos iactat, claraque in valle sedenteis
Bernardos: et monticolas, nemorumque colonos.
Laudo et ego. da, qui gemat, ostensa dape: da qui
Pransurus signum Campani ploret ad aeris.
Qui totos menses exegerit absque Canistro.
Sed vos aequatis, si non et vincitis ursos:
Cumque Minore Ursam Maiorem, Parrhasin Arcton:
Atque adeo plaustro quidquid vectatur eodem.
Laudatis caepas, et deglutitis ovile.
Centum verveces media non amplius hora.
In barathrum ventris totas demittitis aedes,
Atque focos; mensa cum vaticinantis Iuli,
Et mappa Hermogenis. nullas habet haec gula metas.
In tales stomachos cervi cum matribus intrant.
Atque illis etiam, quae non sensere tonitru.
Et tamen introrsum facies agitur miseranda.
Ede: canina fames dicenda est, anne lupina?
Bos, cedo, Agenoreus, si bos, Deus ille deorum,
A Iove in Europae raptum formatus, adesset:
(Certum est, non macri bovis assumpsisse figuram.)
Parceret huic Lisamas! Lisamas huic parceret! ille
Depeculator atrox, totum cum cornibus albis
Devoret impatiens, et saeva in viscera condat.
Nonne hoc est Curios simulare, et Fabricios, et
Frugales Fabios, sed vivere Maecenatem!
Quorsum autem hi sumptus? equidem convivia in ipsis
Pinguibus apparent: alimentum in corpora transit;
Et loquitur facies epulum rite esse peractum.
Helluo Labruscus, Scyllamque, ipsamque Charybdin
Vincit, et expleri nequit alta vorago vorando.
Non, etiam Romanus eques si Curtius intret,
Descensu coëat nunquam satiabilis alvus.
Noctes, atque [(transcriber); sic: asqre] dies patet atri ianua Ditis.
Tanta fames fuerit fortasse Erisichthonis olim
Sacrilegi, cui caussa cibi cibus extitit ipse.
Tu tamen ignores, licet observare labores:
Traiciatne dapes, an subter scamna cadat daps.
Nil etenim servat, (fraus intestina) nec in se,
Quamquam avide vescens, macilenta Ciconia vertit,
Sic oculos vulgi cum fascinat, integra foeni
Plaustra, rotas, et equos, magus absorbere videtur.
Audi Trararam Cenum, quid sentiat. audi
Trararam Ciscum fratrem; Si coniuge, dicunt,
Abstinet eunuchus: cur non macer abstinet esca?
Fructus utrinque perit [(reading uncertain: ?)] : neque caussa apparet edendi.
Vastatur tantum penus, atque alimenta dehiscunt.
Nullum Corpus alunt - sic nomen deficit ipsum.
Ut longa assuescit longis anguilla colubris:
Sic macri quidam similes errantibus umbris
Ire sepultorum, cumque his habitare feruntur.
Ergo, sufficiant quae ventre carentibus escae;
Festivo referam ostento. monstravit Apollo:
Quique meum iuxta Morpheus latus adstitit albus.
Dum feror in somnos; meque alta [(reading uncertain: ?)] Poetica nubes
Obsepit: vidi mira, aut vidisse putavi.
Fas vidisse fuit: fas sit mihi visa referre.
Lucus erat, piceisque frequens, atque ilice densa:
In medio taxus, taxoque adiuncta Cupressus;
Utraque sacra piis, dilecta et Manibus, arbos.
Haut procul obscuras volvebat rivulus [(transcriber); sic: rivuulus] undas,
Cimmeriis simileis; nisi quod fulgore superno
Percussae fugerent, divexarentque lapillos.
Cornua crescentis Lunae non tota coibant.
Tertia pars orbi plenam factura triformem
Deerat adhuc [(transcriber); sic: adbuc] . tacitos peragebant sidera cursus.
Cum Dea pulsatis circum Libitina sepulcris,
Excivit Maneis ad amicae gaudia noctis.
Ter deni exciti, Parcis comitantibus, ibant.
Duxerunt choreas conserti brachia mutas.
Nullos audisses cantus citharaeve, lyraeve.
Exiles strepitus edebant ossibus ictis
Ad certum numerum. qui mos levibus pueris est:
Quum digitis crepitant collisis; seque lacessunt
Lusuri nodis plaudentibus articulorum.
Obstupui: Maciesque mihi velut inclyta duci
Sponsa choro visa est nec me fallebat imago.
Ducebatur enim pallens, levis, ossea Nymphe.
Insoliti hinc motus Umbrarum, atque otia calvis.
Mensa parabatur congestis Sandapilarum
Fragminibus: positam menta extersere virenti.
Quam simul instrata funebria lintea mappa
Texerunt; accumbendi data plena facultas.
Ecce sepulcrali cinis apportatur in urna,
[Credo, vicem conchae Salis] in medioque locatur.
Tum Mare [vas ingens] repletum follibus aeneum.
Pluribus in vasis demessa papavera vidi.
Herbarum viguit superadditus usus earum:
De quibus expressum nox intempesta soporem
Colligit, in speciem solitum coalescere lactis.
Fercula praeterea nulla aspicienda dabantur,
Praeter funerea nebulas caligine mistas
Grandibus in pateris, et plenos aëre discos.
Pocula sunt calvae: sumptusque infunditur humor
Gurgite Lethaeo, spumis oblivia miscens.
Omnia olent tumbas, et cespitem, et aethere cassum
Corpus, et ambustum gramen, bibulamque favillam.
Mireris moreis Simulacra minora ministrant
Summano; maiora sedent. procul esse iubentur,
Vertice de quorum nondum est fatalis ademptus
Crinis: quod Nisi coma, Didonisque probabit.
Permissus tamen est vespillo Diaulus adesse:
Atque aliquot Medici, quos clarat fama creandis
Manibus insigneis, transmittendisque Charonti.
Has grates referunt Umbrae, sancteque precamur.
Fax cunctis diluta micat. pro lumine vero
Ardent lampyrides, modicumque nitentibus alis
Scintillant. tenebras etiam funalia findunt,
Et castigatae iam dudum ad funera tedae.
Contrectare cibum manibus, cultroque, nefas est.
Falcibus, aut buxeis, sed inania vesca [(reading uncertain: ?)] , bacillis
Pertentant: quo more solet pransurus Iapon.
Porro aliquid glutire, nefas. decerpere odorem,
Et gustare licet. quadrae gustata reponunt:
Signaque dant nutu, se praelibasse saporem.
Lex antiqua loqui prohibet. vox excidit ore
Nulla: tacent omnes; et ad unum immaniter omnes.
Sternutant, vel hiant [hoc non prohibentur] et hiscunt:
Interea tubulos inflant, quod nulla vetat lex,
Ac proprios artus: inflammatoque Tabaco
Alter ad alterius se vertit et ora, vaporat.
It fumus coelo, piceaque intexitur umbra.
Hic potus vacuis, haec est concessa voluptas.
Fit subito plausis fragor ossibus. inde repente
Surgitur [(reading uncertain: ?)] . hinc varii cursus, variique recursus.
Olli secedunt: olli ulteriora reflectunt
Se in spacia; ac Maciem, et Libitinae munus adorant.
Ter circum mensas alternis orbibus orbeis
Impediere: ter accensis siphonibus ignem
Fumificum, et foetorem, ululatusque ore dedere:
Nec mora: (namque Oriens radiis afflavit anhelus)
In tenues ventos ventosum evanuit agmen.
Talia quis culpet nullo convivia luxu
Stantia? vel si aliquo; quando non sufficit aer?
Non opus est magnis heic sumptibus. Hoc epulum quis
Invideat? sit fas, liceatque accumbere Macris.
Huc, Agathyrse, veni. Si coena parabilis ulla.
Frugalisque sapit. totas concedimus ollas;
Hispanas [(transcriber); sic: Hispaenas] etiam, putres cognomine dictas;
Auras [(reading uncertain: ?)] plenas densatae, et simplicis ignis:
Quidquid et intactum coenans Libitina reliquit.
Invito: ne quid pereat, consumite. frustra.
Macrobii pulpam, non pulmentaria quaerunt.
Non lentem, vilesque fabas, sed viscera Porci
Troiani. magna, lautaque paropside vivunt.
Exspectant avidi: dum phoenicopterus ingens
Advolet, et Geticis avis intercepta pruinis.
Quin etiam rhombis, mullisque, lupisque minantur.
In quem vero locum pertusus sacculus haec fert!
Iidem crudeles, qui tot convivia ructant;
Osse alios pascunt, pinguis se flore medullae.
Nullus inest, vel rarus amor, vel gratia macris;
Ut miserum relevent chalybis praecordia duri
Non fletum admittunt, nihil est immitius illis.
Pinguis sese hominem verbis, factisque fatetur.
Funere conspecto seu matris, sive sororis,
Seu consanguinei, quamvis a stirpe remoti;
Dat gemitus, super incumbit; sique ultimus errat.
Halitus, in aureis, inque intima colligit ora.
Timones macri, sicco pede, lumine sicco
Praetereunt tumulos, et plenas fratribus urnas.
Heic, o, quae semper fueras, nunquamque fuisti
Regina, heic posses coniux clamare Sichaei:
Anna soror, soror Anna: meae male conscia culpae:
Num fletu ingemuit nostro? num lumina flexit;
Num acrymas victus [(reading uncertain: ?)] dedit. aut miseratus amantem est!
Hoc pater ad Gnatum, Fratremque Sororia posset
Umbra loqui, macros pietatis deficit humor:
Irrorat natura parens et corda ferarum:
Anne hominum nequeat! puero Pallante perempto,
It bellator equus, positis insignibus, Aethon
Illacrumans. guttisque humectat grandibus ora.
Quin et mygdonii, quos frenat magna Cybelle;
Eutropius Phrygias postquam vastaverat arceis;
Dicuntur lacrymis torvi maduisse leones.
Sola (pudor!) Macies durata liquescere nescit.
Cum tamen et glacies sole accedente liquescat.
Lucas Pumicius, quia nil lacrymabile habebat,
Extulit, ut pumex siccissimus, ante sororem;
Post matrem. Quam defuncto donaret amico,
Nulla fuit toto nimirum in Pumice gutta.
Sudavit tamen iste lapis, si perdidit unum
Ex loculo nummum: si flevit Alessia pellex.
Mitior, o, quanto Transonius! aequora passis,
Naufragium, casus Fortunae, busta, ruinam,
Condolet, ac totus consentit. forte iacentem
In campo offendit, nigrae ad confinia Silvae,
Concisum plagis: sanie, taboque fluentem
Allevat; inque suo lapsantem sanguine tollit:
Cumque oleo vinum ramosa in vulnera vergens,
Curaturus equo sublatum imponit, et aufert:
Officiumque pii Samaritae praestat. Alanus
Praeterit aegrotum, minimumque iuvare Sacerdos
Dissimulat, macer est. riget intra viscera Saxum.
Utraque dura manus: nec Stoica fibra movetur:
Atqui etiam Niobe, Niobe Sipyleia mater,
In marmor conversa madet; fletusque notantur
Signa, quibus satiat luctum, natisque parentat.
Accedat pauper, per sacra, per optima quaeque
A superis speranda roget Certellio nummum.
Admoveat lacrymas etiam; tandemque coactas
Blanditias, ipsum Plutonem, et Porthmea torvum
Flexuras. Pulcrum Dominum vocet, atque venustum.
Euryalum. frustra. stips parva negatur egenti.
Mens immota manet. lacrymae volvuntur inanes.
Sentibus excutias [(transcriber); sic: ezcutias] uvas prius, ilicibus tus.
Respice Respicium: cui sunt exilia crura;
Qualia Lydorum textrix suspendit Arachne.
Quid das, ut tibi det? turpissimus Euclio condit
Thesauros. populus me sibilat: ast mihi plaudo
Ipse domi: dixit quidam dignissimus unco.
Respice Gotschalcum dura sub pelle latentem,
Ecquid ab hoc speres? sunt et promissa caduca,
Nil, nisi inane, tibi vultus promittet inanis.
Spondet Achaemenios reges, Craesique viaram.
Iro palliolum misero quoque vile negabit
Nunquam aurum loquitur: nunquam ore pecunia danda
Ulla cadit. verbum si paullo opulentius exit;
Rursus avaritia tanto peiore resorbet.
Sed quid si fasces Albumacer occupet? et si
In solio sedeat quaedam indulgere rogatus.
Dat, revocat, metuit, mussat: concedit et aufert.
Torquet, et intorquet barbam, deciesque retorquet [(reading uncertain: ?)] .
Quod negat, affirmat. mox affirmata negantur.
Pallet, et indubitat tanta est discordia mentis.
Quid temet crucias, aliosque? quid anxius haeres?
Aias, sive neges. modo des responsa petenti.
Occidis torquente mora. dic fortiter: Hoc sit:
Hoc non sit. Ducit suspiria pectore ab imo.
Haec quoque, ne observes, varium, atque inamabile prorsus
Ac pluvium ridet: sicut cum sontica nubes
Solvitur in fruges, radiis solaribus icta.
Concedit, dubites concesserit, anne negarit.
Ergo alter, tellus subter, petit, ima dehiscat.
Si primùm accedat fuligo pellis, et ater,
Memnoniusque color: suspecta Memnona talem.
Qui macer, et niger est, hunc tu, Germane, caveto.
Hoc Maracona facit. sed transeat. hoc Maracona
Et sibi nempe facit: sibi durus, et asper, et uni
Terribilis primò, rugas, vultusque decembres
Format, et in mediam declinat lumina brumam.
Nulla aestas hominis: semperque hyemale rigescit.
Ipse sibi Minos capitalis, et Aeacus, urnam
Commovet, et nunquam non indignatur acerbe.
Funibus in tergum saevit ferus, atque catenis.
Hic igitur tolerandus erit. sed quis ferat Hornum,
Qui solum se ferre potest, solumque fovere!
Inque suis oculis pavonem circinat, atque
Stellantem caudam stellis maioribus explet.
Quamvis ipse macer, pinguem probat ore poetam:
Perque gradus omnes illum scit scandere Versum:
Omne tulit punctum, qui miscuit utile dulci.
Hoc sapit, hoc nutrit. Fraterculus Ascalonita
Cuncta sibi; nil unquam aliis indulget. in unum
Corrivantur opes irritamenta malorum.
Ventrem solus habet: tamen odit habere videri.
Poena quoque est praesens. digito monstrante notatur;
Et male formata ficu, sannaque sonante.
Ac medias inter segetes, ubi Copia regnat,
Inter delicias, tremulis, vix ossibus haeret.
Et tamen ille idem, superis in vota vocatis,
Sperat per sanctos montes ascendere Coelum.
Ex hac laterna quid sancti eluceat! oro.
Quî virtus verum splendorem emittere possit!
Utcumque abstergat fungos: elychnia tentet
Inflammare foris, placidosque accendere mores.
Sunt tamen et nares, quae rhoncho dicere possunt:
Et iam summa procul tectorum culmina fumant.
Finnus amore sui macer est, et liquitur igni,
Caerae more fluens. suus est rivalis; et a se
Dependet totus. sicut Narcissus amator.
Vivat, et optatum supplex procumbat in Hermum:
Aspectuque auri laetus manantis, in unda
Se, tamquam in speculo, monstrum miretur avarum.
Haec satis ad vigilem. quaeris, quae somnia vexent.
Sopitum. redeunt eadem simulacra per umbram,
Votaque cessantis tractu revoluta diurno.
Ut venator enim cursu, atque indagine fessus,
In somnis etiam silvas, et confraga lustrat:
Pastor oves numerat, mercator computat aera:
Arma movet miles, suspendunt carbasa nautae;
Ante torum Finni stat moesto luridus ore
Phantasus, et varia noctu sub imagine ludit.
Cura, pavor, luctus, spes, desperatio, lucrum
Ingeminant. metuit, ne praedo lubricet arcam:
Ne grando segetes, ne vireis verberet Auster,
Anxius in lecto pensat mendacia somni.
Desunt multa; quibus deest iustum corpus. amici
Deficiunt: minuuntur opes: annona fefellit,
Aut fallet. muscis cerebrum patet, atque cicadis.
Ubera distendunt non sufficientia caprae.
Triste lupus stabulis: vaccaeque minantur abortum.
Praesagos volvit fastos, annique sequentis
Omina: et infaustis dispendia iacta Calendis.
Hinc semper trepidans, ne rodere desit. in horas
Omneis cum gemitu, penuria certa timetur;
Arcta fames: poenamque luit formidine poenae.
Blanda quies pinguem sopit, iucundaque lactant [(reading uncertain: ?)]
Somnia: et in tenebris etiam lux alma nitescit.
Ante oculos armenta boum versantur opima.
Aurea messis adest, et inundant frugibus agri.
Fluctuat alta seges, largoque ex palmite ridet
Liber, et immanes trudit vindemia botros.
Iam natat in flavo concepti nectaris amne:
Iam medios sublatus homo volat inter olores.
(Quî pote tam vastum Corpus? praegrandibus [(transcriber); sic: praegrantibus] alis.
Ingenteis autem Morpheus inducere novit.)
Iam conviva iocos miscet. mox impiger haurit
Spumantem pateram, et pleno se proluit auro.
Quin etiam (assueti transeunt in somnia mores)
Pauperibus miscet calicem, aut miscere videtur.
Aut tunica vestit nudos, aut ditat egenos.
Talis Froscardus, genialis, et integer aevi,
Ac vitae, (ventris, qualem bos ipse timeret:)
Immensus, multoque cutem distentus omaso:
Quid praesens vehat hora, videt: curatque, fovetque:
Atque Mathematicum quamvis sublime FUTURUM
Et momenta poli spernit, Babyloniaque astra.
Vivam hodie felix: incerta est crastina vita,
Numinis aeterni cunctas si provida pascit
Mens volucres Coeli; si fur alatus abundat;
Me quoque pascet, ait. pluris sum passere vili.
Venerit esuriens ad portam Tuccius: ultro
Invitat; manibusque stipem largitur apertis:
Atque manus inopes implens demulcet, et aufert
Poedorem, ac nudos a frigore protegit artus.
Corneus Hyrtacides, foliis Oleaster amarus;
Pupilli ac viduae licet ima ad limina plorent;
Non magis afflicti voltum sermone movetur;
Quam si dura silex, aut stet Marpesia cautes.
Longe aliter dulcis Taratanzius, et comes eius
Huppius, et magnam quassans Gluckersius urnam.
Tres ex composito [(transcriber); sic: composiro] pingues. nil mitius illis
Sol vidit, blandum percurrens virginis astrum.
Cunctis sunt grati, ceu primo Manè Bonus Diês.
Gaudent, id, quod habent, posse in commune referri.
Privatum nil pene sapit. laetantur amicum
Partiti. gemitus edunt, cum perditur una
Indonata dies: et crescit larga voluptas,
Cum bene dividitur. totoque abdomine rident,
Donato quoties arridet mensa Falerno.
Fidamus, fidamus ei, qui, vivite, dixit.
Quo plus largimur; cum foenore plura redibunt.
Hae voces: his principiis adipata senectus
Exhilarat iuvenes; sapidisque innititur ausis.
Malo coquum pinguem, Smyrna, Chiove profectum,
Haut refert; modo det laeto ientacula vultu:
Qualis erat Barsan Baslach, et Scalga Marocus;
Quam gracilem Frasilum, lumbosque recinctum Arimaspum.
Eheu! quos oculos formant, cum poscitur offa!
Alter in incertum torquet morosior hirquos.
Alterius vultum fugiat quoque pamphagus, ante,
Quam videat fustem, aut figenda cacumina furcae,
Sed Barsan Baslach ab avo Dremelio dictus,
Unctus, et illotus, lautusque, et pinguis, ut octo,
Vigintique boves; totam pinguedine vestem
Oblitus, aequali metro se praebuit ipsum,
Offam, animamque suam. pinguis fuit ipse cachinnus.
Numne omnes igitur tales? si degener unus
Forsitan indignum nostro se carmine praestet:
Illum ego devoveam canibus, vitulisque [(reading uncertain: ?)] marinis.
Detestabilius nihil est, quam pinguis avarus.
Contra naturam peccat, laudique resistit.
Illum ego deiciam medio de ponte frementem.
Illi opto, ut Rabies, Maciesque, Famesque, Sitisque
Armatae occurrant, vultu stridente cerastis.
Imprecor, ut byrsa conclusum culeus arctet;
Insutasque feras, terris exclusus, et undis,
Donec se emendet, supra patiatur, et infra.
Ut, quo more bibit, captatque fugacia poma
Tantalus, autumno sitiens crucietur eodem.
Imprecor et diras ex Hipponacte profectas:
Archilochique minas [(transcriber); sic: mivas] , saevumque minantis Iambum;
Et quidquid vomuit Sulmo nasutus in Ibin.
Nil mirabilius macro simul, atque benigno.
Illum ego Naturae domitorem ad sidera tollam:
Qua micat Erigonen inter, sanctamque bilancem
Aeterius merges, spicae formosior ignis.
Illius ad tumulum spargam violasque, rosasque:
Quidquid odoriferum felix Panchaia mittit,
Ossibus infundam, totoque in Vere reponam.
Vicit enim, vicit, seque expugnavit et ipsum:
Ut nemo Aiacem potuit superare, nisi Aiax.
Sed quotus est talis, dictos meriturus honores?
Quem macrum vehemens incendit gloria dandi?
Rara avis in terris, nigroque simillima cygno.
Talis avis certe non est Bubonius Eila
Dii me! Dii largi! quam parcus, sordidus, ater,
Ad res attentus! non ille philargyrus olim
Plauti talis erat: Plautinae, nocte, dieque,
Incumbens aulae locuples, et egenus, an olla!
Eila quoque incumbit macer, ut vix unguibus istis
Caucaseis griphes servent in montibus aurum.
Tanta mole tenax. tam non est nummulus ater,
Quin mox diripiat. digitos pix inquinat omnis.
Istri Pegasides: paullo maiora canamus.
Quidquid dicatur, vitandum censeo macrum
Cauponem excipias forsan de millibus unum.
Saepius ante fores suspenditur aureus anser,
Aureus est anser: sed ferro durior Hospes.
Decipit hic hamus. Iuvenes ne fidite signo.
Pendent Sirenes: blandis ne credite Nymphis.
Pendet Caeruleus delphin: ne fidite pisci.
Pendet equus per colla iubas dispersus in armos,
Ante domum spaciosam, et factam ex marmore portam:
Tantum non hinnitu invitat praeter eunteis [(reading uncertain: ?)] .
Heic novus exclamet Capys, occurrensque per urbem
Laocoon: Quid agis certo periture Viator?
Huc ne divertas. Sic vobis notus Ulysses!
Aut macer hoc aliquis ligno occultatur avarus:
Aut haec in loculos fabricata est machina vestros:
Aut aliquis latet error: equo ne fidete Teucri.
Accipe Pantaleon, quae sors illuserit Hasso.
Nescio quos Regni fines transibat. ab uno
Invitatus, adit Cauponam; praeda futurus.
Allexit phalerata Domus, sublime lacunar,
Pergula cum maculis. bifrontis ianua Iani.
Hospes homo gracilis, luscus, gilvique coloris,
Horrida foetenti spirabat sabbata vultu.
(Et foetebat adhuc proavum.) Discingitur Hassus.
Accurrunt famuli: ponuntur genûa. Salute
Donatur decumanâ, et promittente beatas,
Nescio quas, Cypri sedes; coelumque canorum.
Ducitur in cedrinis hypocaustum nobile tignis;
Undique constratum. statuas complectitur umbo:
Fulget imaginibus: tralucentesque funestrae
Ex Veneta fornace patent. Aequantia ramos
Diversi generis cervorum cornua pendent.
Fortunam, Fatum, vitamque Actaeonis omnem
Cernere erat pictam: quasi depinxisset Apelles.
Sed mens laeva fuit cernenti: pinxit Apella.)
Spectabatur item discerptus Marsya Faunus:
Suppliciumque Midae medio in splendore tremendum.
Horret ad aspectum bibiturus fusilis auri:
Et fremit esuriens, ac vota nocentia damnat;
Fulgentemque miser massam de gutture reicit.
Parte alia visendus erat feritate Lycaon
Notus: ut insontem mactat de gente molossa.
Utque Iovis natum, coctoque cadavere tentat
Decepisse Iovem. sentit tamen impius iram
Vindicis; inque lupum mutatus sanguine gaudet
Nunc quoque, et exululans caedem balantibus infert.
Interea, dum se pictura pascit inani;
Fervet tota domus. stridenti cardine crebro
Ianua laxatur: sellaeque, ac mensa moventur.
Fit strepitus tectis. luxum facit ipse tumultus.
Pompa frequens: octo de prima pube ministri
Otia in insidiis peragunt, et ad omnia nutant.
Dat manibus crystallus aquas: argentea pelvis
Subicitur. mantile tenet Strigelius Hospes.
Tandem Epulum ingreditur. (fatuum ac miserabile prorsus.)
Triginta patinae maiorem emblemata partem.
Grande nihil. patinae caelatae mille figuris.
Hic Fridericorum, Rudolphorumque volantes
Errabant aquilae: nec non parvi Ganymedes.
Carolus hic Quintus; nihil intus, nam rugosa
Quid pruna, et septem cancri? quid gobius unus?
Et gallina Hecube, cui iam muliebria, et ova
Desierant fieri, nulli cessura machaerae.
Apposita est crambe [(transcriber); sic: erambe] repetita, recocta, regesta
Et iam putorem ducens aetate minutal.
Pauca tumescentis, sine aromate, tubera terrae:
Ex vitulo crates. aliquid de tergore porci.
Nullus [(transcriber); sic: Nullux] orix, nullus rhombus: putria ostrea septem.
Non potuit nisi tres (credat Iudaeus) alaudas
In toto reperire foro. Sic lumina pavit,
Non stomachos. bibitum est primò tolerabile vinum:
At sensim levius. generosum donec acetum
Successit: quale aut Landishutana pruina,
Aut fert Kelhemii pueris labrusca timenda.
Cum quibus Herlaeum certabit nectar ad Istrum.
Autumno si Bruma prior praeverterit annum.
Sopitus Virro tandem se in strata recepit.
Non tamen accepit placidam mox pectore noctem.
Confusi latices torquebant viscera. Summo
Mane vigil, petit impensas describier actas.
Interea leves ocreas inducit, et astrum
Adspicit, extrema coeli statione recedens:
Ac se tam pulcra miratur sede receptum.
Syllabus, ecce, venit longus, bicolorque tabella.
Comprendens summam. Bis dena numismata fulva,
Qualia cudit Iber de nobiliore metallo,
Poscuntur. Tamquam calcata pallidus hydra,
Obstupuit, retroque pedem cum voce repressit.
Quod genus hoc pretii! quis talem exposcere summam!
Hospes mirantem miratur, et acrius instat.
Alter ad haec: ubi sum? mecum vin, credo, iocari!
Cui Macer: hem! nullus iocus est: iniuria nulla.
Res loquitur. Virro indignans, et plene soluto
In tristem risum; alterutrum dementia vexat,
Inquit, et erigitur. tantum ergo debeo! tantum.
O superi! dixi, caena unica; tresque caballi,
Auriga, et famulus! falsò subductus, opinor,
Calculus. haut falsò. sex ventres pavimus eia!
Hoc multum! testor: summae de parte remisi.
Est modus in rebus. modus hac antiquus in Urbe est;
Solvere, quod debes. ergone nigerrima nox haec
Aes tam grande (facit) fecisset grandius: ultro
Ni subtraxem aliquid. testor: digitisque duobus
Erectis. testere decem digitis, licet: ex his
Unus erit certe curvusque, harpaxque, rapaxque.
Se curvum praebet, quod in uncum crescere debet.
Nescio, quid musses [(reading uncertain: ?)] ? Quot inania vasa dedisti?
Sex minimum lances implesti vilibus ovis.
Vilibus! haec alio redimenda iniuria lytro est.
Hasse miser. Cunctaris adhuc? nil iurgia prosunt.
Ecquid agas? tenet implicitum te milvius ungue.
Sed, iura, dices. etiam ad periuria coges.
Iurabit per averna Macer loca: per Samothracas
Elysios, ipsamque Hecaten: et per Furias tres;
Perque suam Maciem, Furiam, sua Numina, Quartam.
Haec Summa, o Virro. cuivis sua in arte perito
Credendum est: calletque suam Strigelius artem.
Sic nihil evinces. nam computat omnia: cretam
(Huic, licet, ascribas Cretensia, Cretica vina.
Cretenses semper mendaces: Cretica falsa
Potasti; pretiosa tamen,) Strigelius Hospes
Computat et cretam. (quod Creta sit insula, nescit.)
Et cretam duplicem, qua te signavit inique.
Ut Marius faber ipse sibi caedendus, eumdem,
A quo perfossus, gladium confecerat olim:
Sic tibi sunt proprii cara instrumenta doloris,
Argento redimenda tuo. cretam ablue primum:
Deinde Hecubam galli uxorem, vetulamque, putremque.
Sunt quoque, si nescis, redimenda tapetia, sellae,
Pulveris Adriaci phialae; septemque ministri.
In segmentato dormisti Virro cubili.
Pendebant artis Phrygiae velamina circum.
An non puniceum venienti filia florem
Porrexit, (sic docta fuit) cum accumbere velles?
Non deerant alii, memorans expende, favores.
Guttus erat gemmis, et signis [(reading uncertain: ?)] aspera pelvis.
Ipsemet Harticus mantilia praebuit hospes.
Haec gratis speras? audi iam tempus agi rem.
Da, quod habes. effunde Tagum. numerare Philippos
Cogeris, et facies Regum monstrare minutas.
Ventum est ad rixam prope, et ad capulum capularem.
Eventum exspectas? ut iniquae mentis ascellus
Auriculas Virro demisit, et obtulit aurum.
Quantum habuit nisi vellet equos dimittere, et ensem
Gestatum a proavis: et qui fulgebat Iaspis
In digito. durum est, exuto pollice Matris
Perdere berillum, manibusque effundere patrem
Gemmatum, et forsan magni oscula Regis habentem,
Sic abiit liber, levis, ac multo aere levatus.
Hoc ipso plorans abiit, ceu Marsya victus:
Seque illi picto similem reminiscitur esse.
Respectansque [(transcriber); sic: Respectannsque] domum; pol, haec caupona macellum est
Mortis: aberravi miser, inquit. Ut hunc lanionem
Diripiant centum lanii Plutone creati.
Ante fores suspensus equus fuit albus. in atrum
Desinat. ex vero potius stent signa draconis.
Figatur facies ichneumonis, aut crocodili.
Quid queror? ex vultu luctus sagire futuros,
Exitiumque mecum debebam. iam scio, quis sit
Actaeon: cuius speculator in icone picta
Defixi obtutum. mihi stant venabula magno.
Nec tamen in magnam memini peccasse Dianam.
Actaeon ego sum. minus alter passus ab Alce,
Et Canache, et Sticte, Lachneque, et Hylactore, et Agre,
Spartanis canibus, nostro iam sanguine plenis.
Cerberus iste meus superat crudelior omnes.
Hem! quo blanditiae spectabant, verbaque plus quam
Serica. convivas solita non forfice tondet,
Sed deglubit oves. plectro sic carminat aurêum
Vellus, et in floccos pectit lanam, atque repectit:
Consumptus donec totus vanescat Iason
Iam scio, quis Mida sit, votisque furentibus aurum
Expetat. o habeas quoque longas illius aures.
Experior rictum, saevique Lycaonis ungues.
Dii tibi dent villos, in cruraque brachia mutent.
Dixit, et ex imo spuit ore, et corde Megaeras.
Ergo non satis est zonae turgere crumenam;
Turgeat et facies: sit frontis, et oris honesti;
Promittatque virum roseo fulgore benignum.
Qualis erat toto contrarius axe Maronus,
Alpibus in mediis situs, atque Tyroleos ortus.
Gutmanni [(reading uncertain: ?)] nomen mores, populusque dederunt
Illius Hospitio. Nato quoque nomen adhaesit.
Non erat ampla domus, multisque ornata chymeris;
Munda tamen, nec non accommoda ponè tabernam
Vinea serpebat clivo. Diverterat illuc
Tarpeias linquens Valeroda Pererius arceis.
Ut stetit ante fores, et signum pensilis Uvae:
Egreditur cano venerandus vertice, toto
Musteus ore senex. viridis fuit ista senectus,
Non sine aqualiculo. sed vox suavissima fanti:
Atque oculi tales, quibus elucebat amoeni
Fax animi, sapidusque lepor, concinnaque mentis
Temperies. sed enim confestim accurrit et uxor,
(Clamarat coniux) cophino, rastrisque relictis,
Agresti sudore rubens: praepinguis et ipsa.
Ore verecundo, postquam salvere modeste
Iusserat admirans, dentesque ostenderat albos,
(Subridebat enim:) petiit succincta culinam.
Sicque datis manibus deducitur Advena sursum,
In conclave novum, nullo praeeunte tumultu:
Mensaque detegitur. tantum illi [(transcriber); sic: ilii] sella parata est;
Quod reverens suadebat honor: scamnumque Maronus
Occupat, acclinis mensae. Vix fallere tempus
Coeperunt primis sermonibus: amphora duplex,
De meliore nota, rubrique, albique Lyaei
Affertur. liquor infusus fremit, atque resultat:
Adventus dare signa sui certissima Bacchus.
Dum bibitur tractim, scitatur amoenior Hospes:
Pare, age: quae rerum seges est dispersa novarum?
Optime: namque Italis revenire videris ab oris.
Sic, ait, et narrat, quae viderit. Obsecro, narra.
Pascentem verbis paullo post sumine pascam.
Audio Christinam, Suecorum sanguine Regum
Progenitam, Tybrim petiisse, Urbemque Quirini.
Sic est. vidisti? vocemque his auribus hausi.
Tot linguis loquitur, quot ferme Europa perorat.
Obsecro! Tam Latia est, quam vel Cornelia Gracchi.
Implet fecundam non una scientia mentem.
Obsecro! Qui potuit Diadema relinquere Patris
Gustavi? Ex alto se lux infudit amanti
Quaesitam lucem votis Deus annuit aequis.
Audivi vinclis non velle iugalibus uti.
Sic est. virgo manet; vultuque, animoque severo
Spernit adulanteis thalamos. est altera Daphne.
Obsecro! Laureti castam venerata Parentem
Numinis, in donum supplex. proprioque Coronam
Direptam capiti Sceptrumque insigne reliquit.
Obsecro! cur igitur non haec dicatur Amazon?
Sic est. ex patria quoque venit, Amazones unde
Olim progressae lunatis fulgida peltis
Agmina duxerunt quas inter Penthesilea
Sustulit aetatem quatiens excelsa bipennim:
Addi digna decem famosis Virgo Sibyllis,
Balthica Cumanae; reliquasque accesse meretur.
Vindictam mirare Dei. Pater ibat Adolphus.
Igni, et aqua, si Fata darent, subvertere Romam,
Fata negaverunt; Romanaque Filia facta,
Plectit iusta suum tamquam Rhamnusia Patrem.
Romae accepta fuit? Vanos non fingo paratus,
Nec verbis maiora cano. res ipsa locuta est.
Obsecro! De castro Genii coelestis, ab arce
Ignea per rutilas micuere ceraunia nubes
Missilibus telis. tonuit coelum omne tumultu.
Obsecro! Quis fecit sumptus? Pater Urbis, et Orbis.
Mira quoque audimus. Tam mira, et magna referre
Fama nequit: possint ut non maiora referri.
Obsecro! Laudatur Pietas, Prudentia. Talem
Nostra requirebant Civilibus aspera bellis
Secula Pontificem: qui stringere posset habenas,
Et laxare manu sciret. quod Fortiter, atque
Suaviter impositus facit. Obsecro! Claudere Ianum,
Pars est votorum. curas huic dirigit omneis.
Laudetur sine fine DEUS. DEUS ista, Marone,
Exspectata diu fecit nostro otia Mundo:
Promissumque Virum signis monstravit apertis.
Obsecro! monstravit? laevùm intonuisse putamus.
Quis neget electum divinitus? albus et omnis
Calculus invitum signavit: nilque petendo,
Nilque recusando. per tot suffragia Patrum,
Consensu titulos omneis collegit in unum.
Maximus: ut discas FABIOS restare sequenteis.
Chisiades ortus Senis, Insignibus ante
Sex tulerat montes, patrio cum sidere: sed nunc
Sustentat totum Septem cum montibus Orbem,
Factus Atlas: Coelumque ipsum cum Clavibus aureis.
Grata mihi memoras fert una haec sidera cervix!
Semper Alexandris unus non sufficit Orbis.
Maiorem inquirit Noster, quae sancta cupido est.
Septimus hoc Magnum maior discrimine vincit.
Aiunt, Senenses puro magis aethere vesci:
Queis dederit solers plus ignis habere Prometheus.
Iam puer aequabat iuvenes: Iuvenique diserto
Facundi cessere viri, cessere magistri.
Vir stetit ante Senes. canos praevertit adulti
Canicies animi. velox Sapientia visa est
Anticipasse dies, et praelibasse Platonas.
Unus purpureum sacro facit ore Senatum,
Eloquii rorem, mentisque altissima sensa
Vox simul emisit, manifesta oracula fiunt.
Obsecro! Tergeminae maiestas sancta Coronae
Celatur, tantumque iubar, virtute gerentis.
Summus submisse de se sentire triumphat.
Sub pedibusque suos, quos Rex, et Caesar adorant,
Prostratos habet ipse pedes. Terrae memor, olli
Oscula dat mitratus apex, vicinus Olympo.
Ipse sibi accendit stupam, ridetque vaporem;
Ipse sibi occentat; Sic transit gloria mundi.
Obsecro! quid narras? Ex plumbo fusilis arca
Funebris ad lectum recubat; fratremque Soporis
Obicit, in pheretri spacio post Fata locandum.
Obsecro! Sic pauci summa virtute fruuntur.
Calva quoque ex plumbo, loculo requiescit eodem.
Hoc speculum vultu non connivente tuetur.
Ad Calvae speculum mores componit, et ora.
Mors est in votis. Vita est meditatio mortis.
Talibus alloquiis dum praevia pocula miscent:
Nulla mora est, coenam praecinctus filius infert.
Hic quoque turgidulus, roseaque aetate renidens.
Servulus insequitur: tum nata, ancillaque, et ipsi
Pleni hominum, quales gaudentia lumina pascunt.
Accubuere. manus facilis praefluxerat unda.
Prima oculis stellata, gulam bene proluit offa,
Innabat gallus, sed vix egressus ephebos:
Tam tener, et cultro fuerat tractabilis. Anser,
Atque affinis anas, cum dulci embammate, et octo
Confertim turdi, patina ponuntur in una:
Inque alia scolopax socios tres iunctus habebat.
Tum petaso: circum Lucanica torrida fumo.
Mox perdix oleti [(reading uncertain: ?)] , iuvenisque incocta palumbes.
Montanae capreae clunes: de pectore Cervi.
Adfuit et glacies piperata, adstrictaque squilla.
Fercula pauca quidem, sed non umbratica: sed quae
Ad Germanorum, linguâ nostrate [(reading uncertain: ?)] , saginam
Significant aliquid, nil significantia sperno.
Lactucam potuit crispam ipsa rigasse videri
Pallas: abundanti sic flavens rore fluebat.
Adiectaeque inulae, radices, intiba, corna.
Ex herbis spirabat amor, fragransque voluntas.
Asparagos molleis non apposuere: negabant
Tempora. defectum supplebant punica mala,
Et citrei fructus, mitesque a vitibus uvae:
Selectaeque nuces Tuscae super omnia vultus
Accessere boni. super hos quoque mitis Iacchus.
Quippe vitris etiam sapuit communibus haustus.
Nulla Thetis violarat eum. castissimus Humor,
Qualiter ex gremio genitrix Vindemia fudit,
Intemeratus erat: stomachi vitalis amicus,
Ac Cerebri. nullae cingebant tempora nubes.
Non tempestates exciverat, atque procellas.
Iamque supinato currum temone Bootes
Flexerat. in dulcem solvuuntur membra quietem.
Ergo torus petitur. Dant verba precantia somnum.
Evigilat. Sed iam siccata excusserat omneis
Exuvias Nati, pennasque Aurora madenteis.
Instaurare, paratus iter vult Symbola duci,
Hesternaeque gulae pretium. Videt, ecce, reposta
In Cumulum struxisse novo ientacula luxu.
Abnuit alliciunt; cogit bonitatis imago.
Mundicies, structura, dapes miscentur in unum.
Et stupet, et gaudet. Sed mox contendit abire;
Prudenter trepidans, aurem vellente crumena.
Sol quoque iam multum spacii confecerat ortus.
Heic facilem cretam pinguis mirare Maroni.
Tota stetit medio coenantis massa Philippo,
Ientantisque simul. (cerdones discite macri)
Delevitque notas non integer aureus omneis.
Alter ad haec: Venerande Senex, non debeo plura!
Pauca nimis petitis nequidquam. Sufficit hoc, quod
Poscimus, hinc aliquam liceat quoque demere partem.
Non patiar. Mater, tu digna es Sara vocari,
Tuque Abrahamus eris pater. o par nobile! qui vos
Iunxerunt Divi? qui vos genuere parentes?
Vivite concordes: haec Baucis, et iste Philaemon.
Dona dehinc partitus erat, quae plurima Româ
Attulit. electro Nasarenae Virginis ora
In gremio dulcem Puerum deducta ferentis
Attribuit Matri. Sacrum lustrale Numisma,
Cum theca ex ebeno, lamellaque ex orichalco,
(Arte infusa fuit Christi patientis imago)
Iussit habere Patrem, tres ceras virginis Agni
Filiolae, fratrique dedit. prope sedula nutrix
Stabat anus, micamque rogans; huic praebuit Annam,
Ipsa maiorem Natam genitrice foventem.
Pro donativo famulorum forte culinam
Praeteriens, frustum argenti coniecit in ollam.
Principio renuunt donis onerare pudorem.
Sed tamen admittunt: fortunatoque precantur
Coelestes Genios comites. in ephippia tandem
Erigitur: dictoque Vale, calcaria subdit.
Dic mihi, Pantaleon. uter est acceptior hospes?
Scilicet eligeres istum. Natura benignis
Pinguibus esse dedit. Macies truculenta ferocit.
Nec melior, quae se studiis exercet alendam.
Caussidicum quaeris? sed quem? confidere Pinugi
Tutius reor. quoniam macilentus, et Argus,
Uno vix oculo distant. declinat uterque
In Mosen, et distortis adiunctus Apellis,
Foenore flavescit, turpisque cupidine lucri.
Caussidicus macer in miseros pirata Clientes
Saepe fit ille ferox velis intentus, equisque,
Qua spes affulget, divesque Favonius afflat;
Remigibus suppar, convertet suppara navis.
Omnia Caussidici macilenti nomina sumunt;
Dum sit odor lucri. tondent, venantur, arantque;
Demittunt hamos, et stringunt cominus enses.
Schinderum laudas? quod sit quasi Bartholus alter.
Debueras saltem terreri ad nominis omen.
I tamen, i velox; si sic in vulnera pruris.
Nummatam amittes pellem, praedico; brevique
Senseris ingentem cultrum in praecordia fixum.
Laudas Carniphlum? quianam? minus ille clienti,
Quam praedae invigilat; geminumque hastile minatur
(Bina manu lato crispans hastilia ferro)
Qua penna scribit, saeva in venabula versâ,
Agricolas figit [(transcriber); sic: sigit] , resonansque eviscerat inguen.
Si loculus tinnit; iam dudum arrexerat aureis.
Quam bibulam chartam, atque Tagi sitientem. habet Olmus?
Non satiatur enim. bibet omnem ex pectore succum.
Extendet dubias lites in secula: et ultra.
Vivitur ex rapto, sine lege, potissima lex est.
Hanc tibi saepe Olmus, fraterque Taranda citabunt.
Mutnegra cum Murva faciunt rectissima curva:
Regula communis: qua Praxis nititur omnis;
Atque illi, ut polypus, scopulis exstantibus haerent.
Non missura cutem, nisi plena cruoris hirudo.
Malphus adhaerebit: donec radicitus omnes
Excutiat venas auri. non sanguinis una
Gutta relinquetur. misereri, et parcere nescit.
Quidquid habent bulgae Lucili: cuius et ista
Vox est, a cascis tralata fideliter oscis.
Si vel stilla tuo super haeserit aurea naso,
Emunget; strophio saltem sic parcere possis.
Fingimus haec forsan, Satyramque inflamus inanem!
O utinam! exemplum referam memorabile diri
Pragmatici. Spirae non ignotissimus olim
Zachaeus Scheolachus erat: doctissimus idem
Legumque, et Titulorum; aequique, et Iuris iniqui;
Sed macer, et furiis [(reading uncertain: ?)] Calvini deditus unis:
Venali eloquio solitus ditescere. Birro
Venerat: et postquam flexo pede dona dedisset;
Ut maturaret, submissa voce, rogavit.
Addidit unguentum stillans potiore moneta.
Illo adeo tria, vel sex viva cadavera possent
Immensum redolere nefas imbuta. quis ungat
Pinguem? iam satis est adipatus venter Amati
Iudicis. impellet flavente sine unguine currum.
Macri multa petunt, et debent semper inungi.
Ne findat faciem calor, et ne strideat axis.
Zachaeus simul ac notum persensit odorem,
Vultur odoratu, lynx visu, simia gustu,
Et sus auditu, cum bractea tinniit auri:
Sed, cum porrigitur, subtilis aranea tactu.
Hunc ergo simul ac gnatum persensit odorem;
More canis, rostrum nota in vestigia mergens,
Suspirat; iam plura cupit: iam mollibus urget
Imperiis laudat, speratque, oditque negantem.
(Malis semibovi censum numerare Perillo.)
Birro damus, dedimus, dabimus quoque. sed queror unum hoc:
Annum iam medium casso effluxisse labore:
Sumptibus haut modicis; iactura temporis; eia:
Incipe. Constituas primum vadimonia. Iudex
Audiat: et Litem decidat. Nil dabis ergo?
Desperatus abi. Fletum lamenta sequuntur,
Curvataeque preces. Vitulum promitto recentem.
Tres cupio. modo me totum absorbere recuses [(reading uncertain: ?)] ,
Sex ducam. adiciam totidem cum matribus agnos.
Adiciam currum, biiugesque ante ora frementeis.
(Haec axungia sufficiat pro mille rotarum
Fulmineo curru Iovis, et Salmonea vectet.)
Hactenus: et promissa probat. vix mense peracto,
Attulit incrementa: nitens pro coniuge peplum,
Auroque, argentoque, et floribus intertextum.
Mygdonia radiabat acu. Natuque minori,
(Maior apud Belgas et castra, et scorta secutus,
Fortunâ ancipiti famam vastabat, et urbes)
Donavit phialam: Scheolacho tradit habere
Cratera ingentem (quem dat Sidonia Dido.)
Quo, precor, eventu? sic vicit, victus ut esset.
Fregit in hac caussa figulus miser omnia vasa,
Ad restim, solo laqueo [(reading uncertain: ?)] restante, redactus,
Conturbavit opes; distraxitque hasta forensis.
Vis iam tu Macrum, Birro, praeponere Pingui?
Illum, ut nactus, habe figens sibi basia noster
Basiolus; non a studiis, et Codice Iuris
Noctibus assiduis versato pellet. ab auro
Hic color est: cuius nimium sitis urit habendi;
Sacra fames vero, velut iracunda Diana
Depastum penitus seu morbus regius urget.
Qui non corpus habet, nec CORPUS IURIS habebit,
Pro pingui praedem sistit se Vultus eâdem
Mensurâ CORPUS IURIS, Ventrisque saginat.
Istri Pegasides: paullo maiora canamus.
Macris ingenium; macris dedit ore rotundo
Musa loqui. Sane sed perniciosius horum
Ingeniis nihil esse [(reading uncertain: ?)] , docent tot secula; quorum
Eventus Tragicos, exemplaque tristia monstrant.
Profuerat multis toto caruisse cerebro
Aut quale est vitulis. Brasilo vaenisse macello.
Profuerat crasso Baeotos aëre nasci;
Quam dare tot populos in caedes, inque ruinam.
Macris perfidiam, macris dedit ore doloso
Tisiphone funesta loqui: multisque nocere.
Publica suffultis male consiliis agitur res:
Cum momenta dolus, rationem subruit astus.
Nulla salus Bello. Pacem te poscimus omnes:
Exclamare Macer, reliquis obstantibus, ausit;
Subque toga celare sagum. contrarius alter:
Nulla salus Paci: Bellum te poscimus omnes;
Et sub lorica nil praeter stupra, rapinas,
Pharsalicas acies, et spem gestare coronae
Legitimo Capiti per saltum decutiendae.
O virtus scelerata legi! Qui suadeat arma
Turcarum, in Venetas potius vertenda triremes;
Quam Persas; Macilentus erit. Qui iurgia dictet,
Scribat sanguineos apices, nullique legendos
Quam nocti; Macilentus erit. Qui foedera saxo
Sanciet, et porca: minimoque haec foedera rumpet
Pro pretio; Macilentus erit. Qui frangere primus
Ferratas Iani portas, et claustra Bohemi
Sustinuit; Macilentus erat. Qui finibus Hunnos,
Vandalicasque suis turmas in Teutidos oras
Elicuit; Macilentus erat. Qui limite rupto
Devius, impegit spumantem Balthida ripis
Danubii; Macilentus erat. Qui fraude retorta
Lusit, et ambages Castrensis in Aede Senatûs
Disposuit; Macilentus erat. Qui dixit; ab alto
Diripiam nidum hunc, vinclis licet arduus aether
Attineat; Macilentus erat. Qui condidit enses,
Et vetuit pugnas, crescentem ut viribus hostem
Augeret; Macilentus erat. Qui plurimus auro
Venales animas Domino subduxit, et emit,
Ut furerent; Macilentus erat. Quem dira rotavit
Ambitio in caedes, multorum sanguine pasta [(reading uncertain: ?)]
Innocuo; Macilentus erat. Qui saepe triumphos,
Tristibus imperiis, quamvis ante ora frementeis
Avertit; Macilentus erat. Si plura requiras;
Ante diem clauso componet vesper olympo.
Ite truces Animae: sociate cubilia talpis;
Et somnos terebrate, atque impallescite curis:
Ut Macies trepidet magno celebranda theatro;
Et fiat pueris nova Declamatio nostris.
Quod dico, dixi, dicam: plerique tyranni
Colla levaverunt, Lernaque nocentius ipsa
Ex Macie traxere caput. trux Attila, Tereus,
Et quos Odrysiae cinxerunt cornua Lunae;
Achmet, Amurathes, Selimus, Solymannus: et inter
Arsacidas plures, sine nomine. Nil nisi dirum
Vos reperire iuvat. Vestra est Busiridis ara:
Vester Bos Siculus, reboansque immane me allum.
Vestri sunt Diomedis equi iumentaque taedis
Praecincta; atque suum per saxa, per arva, per undas
Sessorem, perque et sentes raptura, rubosque.
Vestra est in Tybrim proturbans scala: Scaphismus
Persicus: et veteres superans Geta Geisius annos.
Sub pelvi ignita mures, Chelaeque secantes
Ubera; dum fugiunt animalia clausa calorem.
Vestra ad vastandos tormenta curulia muros,
Ferrêae Belgarum praeacuta cuspide Sellae:
Complexuque necans, quos stringit, ahenea Virgo.
Concava nodosi religantes tempora funes:
Palpebra secta, caput vigilans, ne somnus obumbret;
Suecica distentem contorquens potio ventrem;
Haec sunt ingenii monumenta novissima vestri.
Tutius inventum nobis debetur Asyli.
Utilis inventum nobis debetur aratri.
Nobis inventum pinguis debetur olivae:
Uvarumque recens pressarum massicus humor.
Inventum medicina meum est; tibi Thessala virgo,
Nostrûm aliquis dixit: citharam qui tendit, et arcum.
Insuper (i, Batavosque breves, longosque Batavos
Consule: sive breves, seu longos; consule crassos:)
Emensi terras, radiis descripsimus axes:
Contulimus tabulas, dedimus sua nomina ventis.
Mercibus externis medium patefecimus aequor:
Magnetisque novum nautis monstravimus usum.
Charta tenax atrae loliginis, alba papyrus,
Fusilis arte Typus, celebris retinacula famae,
Ad Pingues spectant nam nos invenimus ista.
Et sese nobis Agathyrsus comparet! Et se
Efferat ante alios! Solem sua provocet umbra!
Huc refer irarum fluctus, quibus aestuat amens,
Atque ultrix semper Macies Iniuria nana
Vilis, iners, redolens cunas, furit ire sepulcrum:
Et quodvis verbum manet alta mente repostum.
Praemorsi incidunt ceris meretricibus ungues.
Hippomanes, et acus, et sica, et pugio, et aspis,
Non sine letifera dape seponuntur in usum
Vindictae. Pingues odia immortalia pauci
Tanta fovent. Soli graciles ignoscere norunt
Tardius. hic morbus quasi desperatus inhaeret
Ossibus; et crebro post mortem durat in illis,
Exoriare aliquis nostris ex ossibus ultor:
Ira, et amore furens, tota Carthagine, Dido
Clamat, et infernas ciet ad sua signa sorores.
Tum primùm macilenta rogum conscendit, et unum
Nuda pedem, misit lacrymas, hostique precata est
Littora littoribus contraria. fluctibus undas.
Quis furor est, etiam saevire; ubi caussa furendi
Cessat; et in rabiem leti caligine versa,
Ensis Dardanius mox in pulmone tepescet.
Aonias sed enim Macri sibi iure Camoenas
Deposcunt; Cyrrhaeque sedent in vertice dextro.
Macri! sed quibus est tantae fiducia laudis!
Macri! sola ergo producit Mantua vates!
Macri! vena micat tantum illis, queis caro desit!
Scilicet Aonidum pater est macilentus Apollo!
Cum Divos inter non sit formosior ullus.
Mensuram ad Lauri nunquam ulla cucurbita serpsit!
Et teretes solum truncos hederae circumdant!
Ut nihil infirmem: contra stat Horatius omneis
Pindaricos, quamvis crassa cervice, Poetas:
Multorumque vicem digne suppleverit unus.
Velox ingenium solitâ lustrante lagenâ.
Provocat: atque ipsi non cesserit arte Maroni.
Detinuit nostras numerosus Horatius aures:
Scripserat ex vere iuratis testibus unus:
Quem qui contemnit, contemni dignior ipse est.
Flaccus Thespiadum decus est, et gloria Phoebi:
Cuius, (si qua fides) plectro crispavit eburno
Saepe comas. tam magna fuit reverentia Flacci.
Flacco nupserunt Erato, dulcisque Thaleia.
Ad Calabros Flaccum comitati mille Lepores
Ex Latio: facilesque loci, pureque loquendi
Gratia, et obliquos figens Argutia nictus:
Coelestemque Lyram pulsans Venusina Venustas:
Et sumptum ex mediis mellitum pondus Athenis.
Blandusiae Fontem quoties bibiturus adivit:
Stiparunt affine latus gens mollis amorum
Vatis in obsequium puer ante Cupido volavit.
Hausit aquas: tenuit concham: fidibusque canoris
Lusuro, dedit auratum pro pectine telum
Ex pharetra. hinc illud Petroni [(transcriber); sic: PetronI] nobile dictum.
Summa biformis Olor libratum corpus in Astra
Sustulit et cantu stridentia fulmina rupit.
Quo nec Virgilius, nec coecus venit Homerus.
Dic iam, dic Sodes: quo iure biceps Helicon, quo
A solis Macris, solis habitatur ab Umbris?
Non sunt ista satis plus dico: Scientia nulla est,
In qua non pingues aliqui dominentur, et ornent
Sublimeis Cathedras, Sophiaeque addicta Lycaea.
Quem dabis aequalem Thomae, qui dictus Aquinas
Ore bovis muti per totum mugiit orbem.
Ille nitens vultu, de carnis flore sereno
Lacteus, Angelicae distendit munera formae.
Multa Agathyrsus habet nullo tibicine fulta.
An Cicero fuerit gracilis, nescire fatemur.
Firmorum laterum, constans fert fama, fuisse.
Indicio quoque fit clamata Philippica testis,
Volvitur a prima quae proxima. Debilis illam,
Et macer hoc plausu, tantoque absolvere gyro
Nequidquam potis ullus erat. sprevisset inanem
Rhetora stipatus densis Antonius armis.
Vox igitur, viresque aderant, faucesque sonorae
Quid? quod et in rostris cervix quae caesa pependit,
Crassa fuit. Se Popilius latrone coactus
Toto uti, collo caput a rorante revulsit:
Orbavitque suo Patriam Patre, Consule Romam.
Istri Pegasides: tandem in fera bella ruamus.
Hactenus oppositis Carnem defendimus armis.
At CARO Luxuriae vacat, irritamen amoris
Insani: scelerum nutrix, instructa dolosis
Illecebris: animas piscantis pellicis hamus.
Quantula res, Umbram Veneri non posse litare!
Si tuus hostis abest, quale o Victoria sertum
Offeret! in placidum facile est dare lintea pontum,
Sed spirante [(reading uncertain: ?)] Noto, quando furit aestus arenis,
Terram inter fluctus aperit: rotat aequora vortex;
Astraque tacturi montes volvuntur aquarum:
In latus obliquum remis avertere proram,
Perlabique salum, portumque intrare Sicanum;
Hic labor, hoc opus est. Castum laudaveris illum
Rectius: in medio qui non amburitur igni;
Seque domat, Carnemque suam, stimulosque retundit.
Quamquam si fas est a fonte arcessere caussam;
Quid Caro culpatur? tamen ossibus implicat ignem,
Ossibus haeret Amor. fomes, puto, caussa malorum est.
Invenies fibris, si quaeris, in omnibus illum.
Tutus ab hoc nemo est: pomumque voravimus omnes.
Pinguis, sive macer, fato damnantur eodem,
Conditione pares. aequum est certamen utrique
Pugnandum: neutri licet hoc cessare sub hoste.
Tros, Rutulusve fuat, nullo discrimine agetur.
Trossulus ex rutilo ne fias, ipse caveto.
Aulâ non melior caula est: nec eremus ab urbe
Distat. ubique faces: et non sine cote sagittae.
Vexat nativi iecur intestina mali vis.
Audio cum lacrymis gemitus in montibus altis.
Speluncae resonant, ubi sunt Aegyptia tesqua.
Infelix ego homo, quis me de corpore mortis
Huius, et innato Babylonis liberet aestu?
Ille Palaestinis inclusus Dalmata silvis,
Inter echidnarum foetus, viridesque lacertas,
Circum - membra - datus vili deformia sacco:
Ieiunans, exsanguis, inops, callosaque duris
Terga secans flagris; allidens pectora saxo:
Saepe videbatur sibi, dum saeviret Erynnis
Cypria, saltanteis Romae spectare puellas.
Indue loricam, cataphractus subice setas:
Sterne solo Corpus; stratum concide flagellis:
Extenua, sic ut spectari et viscera possint:
Si tamen incipiat mens emollita rigorem
Ponere, nec pugnet, vitioque ignava resistat;
Matris Acidaliae cadet hostia turpis ad aram.
Virtutes Animo, non exterioribus insunt,
Praecipuae membris. Animo castissimus esto:
Et nihil abdomen crassum, nil perna nocebit
Nupta Mosellano, quamvis pinguissima Baccho.
Mens innixa DEO, corpus, licet, obstet obesum;
Per Paphias acies, formosaque monstra Erycinae,
Thaidas, atque Helenas, Cleopatras, atque Corinnas,
Aligerique faces pueri tutissima transit.
Suaviter hic equitat, Coeli quem Gratia portat.
Non certum est illi plureis insidere macros.
Noster apud nudos degens Xaverius Indos,
Tam succi plenum, quam castum Corpus habebat.
Lucida vibravit generoso sanguine vena:
Et Navarraeum candenti prodidit ore.
Quondam etiam Vati proferre arcana licebit.
Tutior a stimulis quandoque est pinguior ante
Non pinguem. Calet hic defectu humoris, et aret:
Quoque magis Macer est, tanto vehementius ignem,
Concipit, utque vetus multo lita sulphure taeda,
Primo transfumat, dêin tota incendia spargit.
Sicca silex: attrita tamen scintillat, et ardet.
Non ego te iubeam calidas incendere vino
Indomito venas; oleumque affundere flammae.
Sed neque te, quoties sitis inclementior urit;
Vel cum turbatam pulsant phantasmata mentem:
Sibilat Eva parens, stygiusque assibilat anguis.
Indulgere vetem latici, modicoque Lyaeo.
Crede mihi non sola ferunt ieiunia palmam.
Saepe voluptates inhonestas vicit honesta,
Et clavum clavo pepulit permissa voluptas.
Scribe, Lege; aut canta; clamat non nemo peritus
Sacris ex adytis. Haec Delectatio Victrix
Dicitur: Ascetis [(reading uncertain: ?)] quoque non incognita priscis.
Qua sine, ni Virtus mentem domet, atque refrenet;
Irruet in foedos exsuccus torris amores:
Thestiadis stipes, bustum fatale, futurus.
Plura tibi dicet Vates, qui laudem Atalantae,
Et venatoris fatum cecinit Meleagri.
Si recte memini: quam sponsus, sponsaque taedam
Gestabant olim, semper fuit arida pinus.
Arida suscipiunt Paphiam ramenta favillam.
Cyprigenae germen siccissima littora, siccos
Myrtus amat colles. illam decerpite Macri:
Vester enim flos est. Veneri debetur origo.
Siccius inferno nihil est Iove: propterea arsit
Invitam Cereris natam. Proserpina rapta est.
Et quasi non plures myrtum carpsisse legantur
Confecti macie! sexus testatur uterque.
Phoenissa in primis Phrygio decepta marito:
Sanguineam volvens aciem, maculisque trementeis
Interfusa genas, et pallida morte futura.
Phaedraque, et Evadne, Procrisque, et Laodameia:
Et Cauci Biblis, Cyniraeque miserrima proles:
Hypsypileque gemens, et Plorans Thracia Phyllis;
Leanderque natans: Iphisque in limine pendens,
Quos quia durus amor crudeli tabe peredit
Inclusos campo lugenti, teste Marone,
Myrtea adhuc circùm tegit hoc quoque tempore silva.
Ad summam: lustra, totumque inquire per orbem.
Ut nix candidior Borealibus incidit oris;
Perque annum ferme totum diuturnior haeret:
Sic nivibus castis impurum mitigat aestum,
Et Veneris taedas Riphaeis montibus arcet.
Fert plaga virgineum constantius alba colorem:
Afer, Arabs, nigro vultuque, et pectore flagrant.
Torret Amor fibras. ubi regnat torrida Zona;
Raris zona manet sua non resoluta puellis
Ante torum. praecox omneis ferus incitat ardor.
Castior Europe est medium transvecta per aequor,
Illis nempe locis: ubi frigore pinguia degunt
Corpora: et explorans Rhenus, si vera Vetustas,
Maternos patrio lustravit gurgite partus.
Atqui Lutherum genuit Germania pinguem!
Calvinum, regero, produxit Gallia macrum!
Dic: uter est peior? certent pro crimine monstra:
Sitque haec ambitio nova, nullis cognita seclis;
Invidiam Furiarum imo passura sub Orco.
De Ventre Islebico sic sentio. Totus erat Sus,
Inque volutabris a calce lutosus ad aures
Factus, ab infami Sybarita libidine putris.
Non potuit peccare minus, cui tot salis atri
Infudit modios Acheronticus histrio: totque
Insumpsit noctes habitans simul. Hunc ego Fatis,
Imputo, vel brutis: sed brutis verius inquam.
Errantem Veneris stellam Lutherus in ore
Fixam, animoque gerens, morbi tormenta sui clam
Non habuit. manibus pedibus, factisque, librisque.
Vultu ipso confessus erat. Quid iam petis ultra?
Hoc saltem ingenuus: quod nil absconderet unguis
Porcini, rostrique nihil Calydonius heros.
Ille etiam Circen in se mutasset amore:
Ne dum Saxonicis indutum Elpenora setis.
Da similem pietate Sophum: qui centum Epicuros,
Et tot Aristippos in pectore condidit uno.
Sordibus ex ipsa sumptis Phlegethontide ripa
(Prodigii species) Alemannum polluit orbem.
Talia non miror talem ructasse Priapum.
Mirandum est, potuisse dari rationis ab usu
Deiectos nondum omnino, Proceresque, Ducesque:
Qui sequerentur haram; spretaque siligine glandes,
Et siliquas, quales miser, atque famelicus edit
Filius, accepti decoctor prodigus assis [(transcriber); sic: asfis] .
Praelia taurorum pro uxoribus, atque petulcos
Mugitus: et quae dictat lascivia cervis,
Mollibus in nugis reputes fuit hic aliquid plus
Quam Cynicus, nudoque canis sub fornice ludens.
Hic igitur nocuit: quis enim nocuisse negabit
Publica figentem scelerum monumenta? sed utrum
Peiorem censes? Calvinus castior, inquis.
Hoc et ego fateor. sed quanta superbia casti!
Ut se Parthenium probet, atque hoc nomine dignum;
Nescio, quem ob fastum, communi a more recedit.
Namque alii manibus candentia Lilia gestant:
Gallus hic in tergo flores portavit inusto,
Qualeis Aetna parit; sed paullo ardentior infra:
Claudus ubi deus, et Brontes, steropesque laborant.
Ut meritum presso signarent stigmate dorsum.
Spissior obscoenis debetur flamma cinoedis.
Sed quid ego haec memorans crinitum comparo Calvo?
An non Luthero peior fuit Arrius, atque
Nestorius, sicci vetulis prae caulibus ambo!
Non Carolstadius, non nostri dedecus aevi
Zwinglius! atque ipso nigrior carbone Melanchthon!
Ultimus hic adeo squallens, ut praeter haberet
Ossa nihil. cisum post restim ex cannabe torta
Fugisse a furca, delapso fune, putasses.
Hic tamen acer erat Romani Nominis hostis:
Et quia non asinus rudis, omni carcere peior.
Hic etiam Graio potuit rudere ore diserte.
Urgeor ad teretis Calvini scita redire.
Tu simplex, quamvis crasso sis Corpore duplex,
An simplex Martine vale; cui vel furor ipse
Dat veniam: modo si veniam tibi et ipse dedisses
Augustae; praesens ubi purpura Caietani
Exhortantis erat, Sed tune coepisti [(reading uncertain: ?)] perire
Lurco [(reading uncertain: ?)] ! Soloecismum heic liceat fecisse Poetae.
Totum Argumentum Lutheri, nil nisi foetens
Hircus erat, tragiceque salax; hircisque scatebat.
Pandite nunc Helicona Deae, cantusque movete.
Calvinum excutimus, quo non macilentior ulla
Ardea; vel vincens cursu venaticus auras
Vertagus, haesurus praedae cervice fugacis.
Per fas, atque nefas, hic omni ex ubere suxit
Eumenidum, quidquid potuit sorbere veneni.
Alecto indoluit sceleratum cernere victa.
Aemula sunt inter Furias quoque semina laudis.
Proemia distribuunt, anguemque ex crine rependunt.
Verbo Calvinus bipedum nequissimus uno
Expulit orbe Deum: Fato concessit habenas:
Sustulit arbitrium Mentis, quod libera poscit.
Irrisit superos: reperitque in Numine culpam:
Progenuit colubros ex sanguine Machiavelli;
Extinxitque Animas. Sed non extinguitur auctor
Extinguentis eas. vivo iam sulphure fumat.
Ex eius scitis (debebam dicere technis)
Quid didicit, quid non docuit mala Posteritas! Et
Quinque, sed et centum Tragicos deduxit in Actus:
Nulla legitimi servata lege cothurni.
Belle puer recita, quid dixit Beza Genevae!
Vulpe leoninam pellem velare dolosa,
Vel contra: (dolus an virtus, quis in hoste requirat!)
Moliri fraudeis: candelam apponere valvis.
Oscula per galeam subductis figere labris:
Pacem orare manu [(reading uncertain: ?)] , praefigere puppibus arma.
Mantiri trabibus fractis: evertere Templa;
Aras, atque focos una difflare favilla:
Sternere adulteriis thalamos, totumque cubile,
Ceu plumis, ceu mille rosis: condire nocenteis
Boletos, fungosque favis; aconita parare
Reginis gravidis, insonteis tollere ferro:
Impositos trunco sine more occidere Reges:
Sistere vagitum, perfundere sanguine cunas:
Atrea, et ex orco diras revocare Mycaenas,
Et quidquid Thebis gestum est; iam ludus habetur.
Sufficit. egregie Calvini dogmata calles.
Si potes, illorum prius obliviscere, quam nox
Appetat. haec pretio maiore oblivia constant.
Ex his sic liceat decidere. flagitiosus,
Atque macer nebulo nebulonem vicit obesum.
Lutherus, spurcae frustum miserabile Carnis,
Unum totus erat Veneris quasi vulnus, et ulcus.
Quam propter scabiem stagna in Cocytia mersus
Uritur infelix, et spumam lambit Averni.
Calvinus cruciatur, ubi Titania pubes,
Fulmine [(transcriber); sic: Pulmine] deiecti, fundo volvuntur in imo.
Non igitur semper Probitas, et pallor in unum
Conveniunt. turpes saepe et peccata cavernas
Vultibus inducunt; animamque infixa flagellant.
Unde venit luror. vitio dominante Iuventa
Destruitur. Virtus floret vel anilibus annis:
Bisque novem post lustra valens et Sara decora est.
Quid magis accelerat rugas, quam femina praeceps,
Supplantansque viros, et non satianda Cupido,
Sive voluptatum, quaerendi sive sit auri?
Quid curas hominum, miserum quid distrahit Orbem,
Quam Venus, et Foenus? properant ad Fata scelesti.
Mature proprio canescunt crimina probro.
Qui matrum thalamos macularunt, quique cruore
Fraterno lavere manus, lavere paterno:
Post tetrum facinus pede pulsavere novercam:
Pupillum nido, viduam eiecere grabato:
Prodiderunt urbes; sparsere incendia tectis:
Autolyci, Oedipodes [(reading uncertain: ?)] , diri, incestique Thyestae
Incedunt vultu collapso; ut Naevius olim
Post scelus admissum, quod iam tibi prodere nolo;
Tristis ut amissa Crepereius Pollio gemma.
Horum te facies altam cecidisse videbis
In foveam, et longos per malas ducere sulcos.
Iam labor in fine est. metam sistamus ad istam.
More aurigarum tamen ultima flagra moventum,
Signa dabo scutica, toto resonantia Circo.
Emeritos tum fessus equos, bigaque resolvam;
Hordeaque affundens stabula in Phoebaea reducam.
Si recte Pinguem, si recte examino Macrum:
Ille, velut magnarum aquilarum ex grandibus una,
Quam Vates alto revolantem ex culmine vidit:
Remigio alarum ingenti; longo membrorum
Ductu, et plumarum mirabilis ordine; post, quam
Ad Libanum venit, cedri tulit inde medullam.
Iste, velut tectis haerens brumalis hirundo,
Seminecemque trahens vitam. miserabile visu:
Hic, velut ex septem, Pharao quos vidit obesos,
Stantibus in ripa fruticante Trionibus unus.
Pulcri omnes amnem carpebant pascua circum.
Plena toris cervix, palearia pendula terrae
Vicina: ingentes peragebant cornua gyros.
Atque ideo semet spatiosa mole ferentes.
Grata soporifero dederunt spectacula Regi.
Iste, velut septem de macris bubus, eodem
A Rege Aegypti per turbida somnia visis.
Extabant hirtis deformia pellibus ossa.
Ora fame fissi meliora armenta vorabant:
Tanto deterius scabri. miserabile visu.
Ille, velut septem spicarum culmus in agro
Ubere praepinguis, multoque impletus Osyri:
Et Nilo stagnante. oculis fecunda voluptas.
Iste, velut septem spicarum culmus inanis,
Opprobrium Cereris, Scythici convallibus Aemi
Dignior. ipsa Fames refugit. miserabile visu.
Ille, Therapnaeus veluti Pugil et satus ovo;
Si forte ad luctam patrio de more Palaestra
Exposuit iuvenem: simul ac reiecit amictum,
Exuiturque Lacon; spectanteis pascit aperta
Laetitia membrorum. oleo perfunditur artus:
In medio pulcer cerni, pulcerque timeri
Stat nudus Pollux, ipsa formosus in ira.
Iste, velut, quamquam reliquos est vertice supra,
Terribili squallore Charon. odiosus et asper,
Illum horrent vivi, cymbamque, et flumen opacum.
Illum horrent Umbrae stantes in margine ripae,
Illuvie, et Lethe madidum. miserabile visu.
Ille, velut riguo pulcerrima malus in horto,
Germinat indulgens spacio, frondesque gravatas
Explicat, et saturo lucentia poma rubore
Permiscet; Dryadum decus, ornaturque tabellis.
Iste, velut ficus, sacris quae percita Diris
Caesariem posuit foliorum, et facta repente
Calva, stupet nervis. omni caret arida succo.
Viscera letalis penetravit in ima November.
Ut iam nec fatuos promittat cortice fructus.
Nulli illam pueri, nullae optavere puellae.
Irridet frondosa Soror. miserabile visu
Huius in aspectu mihi conspicienda triremis
Offertur: qualis sub verni temporis auram
Per mare procedit Venetum. Praetoria puppis,
Summus ubi Dux ipse sedet [(transcriber); sic: fedet] , maiorque Senatus.
Fulgurat ex auro: laterumque cubilia fulgent:
Transtraque, et in proram sectum nemus usque relucet.
Pulcra maris facies: porrectum scinditur aequor
Remorum aequali versu: molleisque per undas
Nat Bucentauros; lustraturque Adria late:
Et sibi desponsam Tethyn Ducis annulus ambit.
Interea resonant citharae, conchaeque, tubaeque.
Caerula per totum subsultant gaudia pontum:
Seque ostentantes sertis Nereides ornant.
At macro viso, tamquam spoliata magistro
Navis, et antennis, et funibus [Gap desc: text missing]
Occurrit. nullae luctantur marmore tonsae:
Cuncta abrupta; [Gap desc: text missing]
Nullaque concipiunt optatos Carbasa flatus.
Vela tremunt lacera: [Gap desc: text missing]
Obruit ira Iovis percussam, et ventus, et imber,
Et furor, et rapidus turbo. miserabile visu.
Ille stat, ut spoliis arbos onerata Gigantum,
Quos in Phlegraeis straverunt fulmina campis.
Non electa fuit plebei stipitis arbor:
Sed Quercus dilecta Iovi. Titania pendent
Undique, et ante omnes exuti Aegaeonis arma.
Et iam numen habet senio venerabile robur.
Fulget in umbrosis Divûm Victoria ramis.
Iste, velut sterilis calamus, vel arundo palustris,
In nullos usus; vento turbatur ab omni.
Qui se sustineat iuncus? miserabile visu.
Cum video Pinguem, mihi se quasi Roma Triumphans
Ingerit, augusta specie, vultuque decoro:
Qualis erat, currus victis cùm regibus egit
Quadriiugos, velata comas Parnasside lauro.
Tota Urbs in laeto fremitu. procul omnis egestas.
Luxus ubique tumens, et plurima Solis imago.
Miles io Miles, populus clamabat, et Evan.
At Macer a Sueco combusti milite pagi
Ore refert speciem: cuius domus integra nulla est:
Aut, quae mansit, hiat, vel nutat, et oblita fumo
Ringitur: obtritis fornacibus atque fenestris;
Omniaque horrorem spirant. miserabile visu.
Quo ruimus? tantaene aegris Mortalibus irae!
Exiguo tanti fervent [(reading uncertain: ?)] in pulvere fastus!
Cur macer, et pinguis vestros colliditis artus?
Neuter habet, quo se iactet, tollatque superbe.
Ambo estis fragiles, propereque fatiscitis ambo.
Ossa, et adeps pereunt. hic diffluet, ista crepabunt.
Exspectate [(reading uncertain: ?)] Diem Mundi in declive ruentis
Extremum. ardebit, dissolveturque per ignem:
Tunc tuba terribili quatiet clangore sepulcra,
Eque suis Maneis tumulis ad Iudicis Arcum,
Fatalemque Urnam, nullo remorante, citabit.
Intonat. arcanae subito tremuere cavernae:
Et gravida Tellus sua pignora parturit alvo.
Terrigenae surgunt, tolluntque ad sidera vultus:
Sidera decisis, sine lumine moesta capillis,
Sidera confuso rorantia [(reading uncertain: ?)] sanguinis imbri.
Quamquam omnes surgent; non immutabitur omnis.
Nemo macer, nemo rapietur in aera pinguis
Obvius in nubes Christo. gratissima namque
Temperies raptos tamquam medicamine sacro
Imbuet, aeternos et conservabit in annos.
Corpora tunc Divûm candore rubentia misto
Pulcra reviviscent, viridique aetate decora:
Ut si ebur Oebalio radiarum infeceris ostro.
Ossa Beatorum florebunt, germinis instar,
Quod radix, sua mater alit, succumque ministrat
Perpetuum. vincent fragrantia balsama odore.
Quod decus oris erit! dulcis quae gratia formae!
Quam nitidi dentes! roseis quae purpura labris
Fulgebit! quales oculi! quae lumina gemmae!
Colla nines [(reading uncertain: ?)] , violae crines, et lilia palmae:
Palmarumque comae stantes in vertice sacro.
Quid septem soles stipatos corpus in unum
Commemorem, immensum late [(transcriber); sic: Iate] iubar effusuros?
Sub pedibus calcant Letum: membra omnia vivam
Spirant laetitiam, nullis obnoxia flammis.
Quisque suum corpus poterit vibrare per auras
Ocyor et ventis, et fulminis ocyor alis.
Utque vagi volitant, apices per arundinis, ignes;
Utque per aetherios discurrent fulgura campos.
Nil obstare potest: nihil impenetrabile. centum
Marmoreos postes, et ahenea moenia rumpent.
Per solidumque adamanta, velut levis aura, meabunt
Subtiles. Tanti est posse has virtute mereri
Quatuor insigneis praestanti in corpore Dotes.
Haec ad Danubium: quo primùm vidimus anno,
Templum instaurari fecunda a Virgine ductum
Nomen habens: qua celsa Nova caput erigit Arcis
Aula Palatini clivo subnixa Philippi.
Accessere novae (sileat miracula Memphis)
Pyramides duplex lino confecta sub auras,
Verticeque intrepido sursum capita ardua tollit.
(Marmora quid prosunt?) Stat Carbasus, inque figuram
Ignis apex Pharii surgit: mirabile visu.
Ridet, et armatas hyemes, et provocat Austros:
Nec nisi cum lapso pannus lacerabitur Orbe.
Commune hoc Fatum est. equidem terrestria nullo
Stant secura loco; casumque infirma minantur.
Aedes, navis, homo, [magis autem femina] pontes.
Semper egent refici: ne tota ruina sequatur.
Sed neque et ista iuvant. omneis tam certa manet mors,
Quam non certa dies: saltem non nota. Quis augur
Ipse suae necis est? [(reading uncertain: ?)] Tecum, quem vixeris, annus
In terra fuit. at quos vives, calle reducti
Secreto, obscurum caput inter nubilae condunt.
Praeteritos possis, sed non spectare futuros.
Sunt positae inter se spaciis aequalibus Horae;
At tibi inaequales. hac est felicior illa:
Illa, vel illa, tua est: quae sit tamen ultima, nescis.
Una quidem praefixa tibi est: ex omnibus unam
Divinare potes: dum non sit in omnibus una.
Quam minime reris supremam, pertinet ad te.
Ergo para forteis animos, et ad ultima tendens
Arripe venturam mortem; meritasque nocentis
Naturae tenebras oculis nictantibus hauri.
Ultima meta mori. Scopus est communis. ab isto
Excipitur nemo. respirans huc tua torques
Spicula: proiecto vitali flamine, tangis.
Sic, quibus exorimur Fatis, occumbimus iisdem.
Ex cinere in cineres, alterna sorte, redimus.
Nil manet, ut maneat, fugientibus utere donis,
Dum potes, et scito, fluxam te vivere vitam.
Unda fluit, refluit nunquam. praetermeat Ister:
Nosque eius sequimur, torrentis more, meatum.
Tendimus in fossam tandem, et Dilabimur omnes
In mare, sicut aquae. Pingues, Macrique Sodales,
Pieridumque chorus, Musae: Charitesque venustae,
Insontesque Ioci, Satyri, Satyraeque Valete.
FINIS.
INDEX CAPITUM ANTAGATHYRSI. I. Praecinium ad Macros, et Pingues. II. Vacuum horret natura. Quid autem magis vacuum, quam vultus inexpletus, et venter pene inexplebilis? III. Plena Luna pulcerrima, deficiens, aut intercepta, horrori est. IV. Aureo seculo Poetarum, nullos extitisse Macros: argenteo coepta lineamenta monstrari. ferreo demum, Maciem omnem agminatim erupisse in Orbem; una cum febribus, aliisque morbis; et appendicibus miseriarum, tertii, quarti, quinti, sexti, et septimi generis, etc. V. Idque multis exitialibus signis, domi, forisque constare.
VI. Ineptos Stoicos, strigosam Macilentorum Sectam, per aliquot fimeta, et porticus promovisse multorum ingratiis, reclamante Natura. VII. Priscorum Mortalium insignis, et exsultans corpulentia: inprimis Germanorum. Nunc vero, dominante Macie, pusillorum Corporum ridicula inanitas. VIII. Utcumque funambulos, eiusdemque farinae homunciones ludibunda gracilitas iuvet; Consulem tamen Urbis, et Magistratum, iusti mensura corporis, sapientius et praesentius ornari. IX. Quidquid sit, non eminere in tenuibus corpusculis formam Imperio dignam: sicut nec in Thyrsis regale sceptrum. X. Gentiles, naturae instinctu, etiam falsis Diis suis, attribuisse staturam, et membra Heroibus digna: gnaros, populum non moveri religione, cultuque Deorum, quibus facies deest. XI. Virtutes corpulenta forma populariter exhiberi pictas, sculptasque: Vitia, macilentorum coloribus, et ore deformata, obtrudi, XII. Dubitari posse, an Invidia pertineat ad Macros. ut Proprium quarto modo. XIII. Verbo: Maciem post quatuor aetates hominum, profluentes ex dolio Vitae, vappam [(transcriber); sic: vaeppam] esse: in qua Mors faeculenta residat. XIV. Miseria macilentorum sedentaria demonstratur.
XV. Ante mortem mori, quoad Vitia, pulcrum, atque laudabile: non item, quoad faciem. obiter inquiritur: Qui Medici feliciores successibus, macri, an pingues? XVI. Cum quodvis animal, cuius perfectioni secundum Naturam requisitae nihil deest, delectet intuentes; Hominem macrum (Sanctius his animal) in quo multa desideres, oculis merito displicere. XVII. Victimis pinguibus placari Numen. Iustum Abelem spectare ad pingues: macros ad impium Cainum. Veteres quoque a Veritate licet alienos, non nisi opima sacrificia obtulisse. XVIII. Inter ludia varia de ossibus, osseis, et magicis annulis, Mumiis, etc. in gratiam Agathyrsi, qui similibus quoque strophis nugatur. XIX. Faciem pinguium nullam hypocrisin admittere: eamdem in larvatis (exterminatis) Macilentorum vultibus saepe suspectam obversari. XX. Adde: insatiabiles, adde: sine flore et fructu adde: maximo Reipubl. damno. XXII. Quo argumento probaverint Trarara Cenus [(reading uncertain: ?)] , et Trarara Ciscus, Macris, a lautioribus conviviis abstinendum. XXIII. Singulare prorsus Epulum Umbrarum (unde et Umbraticum vocatur) cum caerimoniis adhiberi solitis describitur, in gratiam Macilentorum, coenaturis Manibus affinium; et exemplum frugalitatis, quod imitari teneantur.
XXIV. Agathyrsi gastrimargiam, nihil minus, quam umbratica convivia et evanidas dapes consectari. XXV. Plerosque macros, nullis misericordiae visceribus praeditos, Stoica apathia, sive indolentia obrigescere. XXVI. Duûm Macilentorum durities, et avaritia incredibilis. XXVII. Albumacer Maracona, mirabilis Sanctus, horribilis macer: sed quia et sibi durus, utcumque tolerabilis, vel ob hanc caussam. XXVIII. Inamabilior multo Bassi Ascalonitae philautia, et propriarum commoditatum quodammodo superstitiosa procuratio. XXIX. Somnia macrorum terrifica: pinguium blanda. XXX. Hieronymi Froscardi, pinguissimi senis, mitis indoles, ac benignitas. XXXI. Pinguium naturam propensissime inclinari ad benefaciendum, exemplo Taratanzii, Huppii, Gluckersii, trium beneficorum senum. XXXII. Pingues Cocos laudari: ex quorum vultu etiam oculata, et adipata offa resplendeat. XXXIII. In avarum, et pinguem, a pinguium laude degenerantem, Satyrici Vatis Dirae Scarioticae. XXXIV. Vice versa: super Macrum pium mitem [(transcriber); sic: micotem] , liberalem, benignum; adeoque contumacis [(transcriber); sic: ntumacis] suae naturae Victorem gloriosum,
Pax, et Benedictio. omnibus encomiis prosequendum esse censemus. habeat duas partes ante pinguem, in gladio et arcu. XXXV. Rara avis in terris, quae? XXXVI. Non fidendum signis pensilibus ante cauponam. Indigenae faciem, non crumenam ex zona pendentem considerandam esse Barbari tonsoris, in macilento caupone, horrendum paradigma. Experto crede Roberto Virroni Hasso. XXXVII. Contrarium prorsus in altero pingui, viro optimo, Caupone Tyrolensi. XXXVIII. Eius ante coenam parandam, cum Advena Romano colliquium iucundum, nec siccum. XXXIX. Coena lautissima Agape. XL. Nox, somnus manè, ientaculum, omnia parabili pretio apud praedictum pinguem. XLI. Antidota Pingui Familiae, intuitu singularis beneficentiae, ab eodem advena in Alsatiam remigraturo data. XLII. Macer, an Pinguis Advocatus clienti eligendus? XLIII. Caussidici cuiusdam Spirensis, Calviniani, macilenti, avarissimi tremenda exactio, vectigalis garrulitas. XLIV. Multos Utriusque et Neutrius Iuris doctos, non a vigiliis, studiisque; sed inutilibus curis, et aviditate acquirendarum
opum pallescere. XLV. Praeclara ingenia macilentis quidem inesse: sed quandoque periculosa, ambigua, funesta, tragica. XLVI. Probari hoc experimentis omnium seculorum. multa specimina nostri posse ostendi. sed. XLVII. Inventa Macrorum tristia, et saeva. XLVIII. Inventa Pinguium mitia, et utilia. XLIX. Odia Macilentorum, plerumque immortalia, semper gliscere: Pinguium iram adipe sopiri, et sensim exspirare. L. An Parnassia Laurus solis macris debeatur? negatur. refellente Q. Horatio Flacco: qui nitidae cutis Vates, stat unus pro mille Poetis. LI. Quid enim? D. Thomam Aquinatem, Solem scientiarum, corpulentum fuisse, certum habetur. LII. At non perinde certum: M. Tull. Ciceronem fuisse macilentum: quod Agathyrsus supponit, non probat. LIII. An, et quomodo Caro, instrumentum vitiorum, praesertim luxuriae sit: quod Macri Pinguibus obiciunt. LIV. Fomitem malorum aeque macris, ac pinguibus insitum esse, et ex violato pomo promiscue trahi. LV. Idque docere amarissimos fletus, et querelas Eremitarum Veterum, macie tabescentium et in primis testimonium Divi Hieronymi asperrimam
vitam, stimulisque carnis obnoxiam, in horrida solitudine agentis. LVI. Monitum Asceticum, in pugna Castitatis, pinguibus, et macris aequaliter observandum. LVII. Et amantes littora myrti, quid macris significent. LVIII. De Martino Luthero pingui, et Ioanne Calvino macro. uter fuerit haeresiarcha nocentior. LIX. Vita Lutheri pinguis, in ludo chartarum viventium, Sus est, nec ipse negavit: hoc titulo solo ingenuus. LX. An fuerit Calvinus Luthero Castior? si fuit; quomodo etiam probetur fuisse superbior. LXI. Summi Haeresiarchae macilenti. Effigies Philippi Melanchthonis, macerrimi, et acerrimi haeretici. LXII. Fatendum est, Lutherum in schola Castitatis, indoctum se discipulum praebuisse: idque ex argumento patere, quod hircis scatet, ac faetet. LXIII. Ceterum Calvini macilenti scita, esse omnium improbissima. recitantur, et cruciantur. LXIV. Usque adeo Maciem non certissimam esse sanctimoniae notam; ut saepius contrarium arguat. LXV. Agathyrsus, et Antagathyrsus, duello commissi, similitudinibus, et comparationibus illustrantur. LXVI. Litem inter Macros, et Pingues, Extremum
Iudicii Diem, facile compositurum: nimia macie, nimiaque pinguedine, ex Electorum corporibus sublata; de sententia S. Augustini, lib. 22. de Civitate Dei. Describuntur 4. dotes gloriosi corporis. ex Epist. D. Pauli ad Corinth. 1. cap. 15. Seminatur corpus animale: surget corpus spiritale, etc. LXVII. Epilogus, de Brevitate vitae, ex Contemplatione Danubii Neoburgum praeterfluentis; et instaurati Templi Mariani, ubi et Antagathyrsus hic conscriptus est.