16 December 2001 Ruediger Niehl
semantic tagging and spelling only partially corrected


page 160, image: s162

SATIRA CONTRA ABUSUM TABACI, AD AEMILIANUM ALOYSIUM GUEVARRAM.

PRAEFATIO.

Invadimus toto orbe celeberrimum, sed ancipitis famae Germen, Tabacum: sive potius amatores eius, fumanti acerrae nimis obnoxios. Invadimus autem scriptione vel idcirco non timida; quod multorum mortalium odiis atque votis gratificari nos praesciamus. Praestantissimum aiunt ex Brasilia afferri, navibus Lusitanis, Britannicis, Batavis. Primarium ex Insula FERINO. quamquam et tota Virginia commendabilem virtutis huius herbam copiose submittit. Alias et PAETUM, et NICOTIA seu NICOTIANA HERBA vocatur. qui honorificentius sentiunt ac Medice loquuntur, PANACEAM quoque appellant. Nos promiscue nominibus usi, in rem imus, et Tabacophilos, in litterariae voluptatis circo agitamus, spectantibus Musis. Impellitur Satira, tanquam biga, argumentis, ceu rotarum radiis, unde unde conquisitis. ut adeo in gratiam osorum peregrini fruticis [(transcriber); sic: sruticis] , nihil omissum sit ad festivam delectationem, quam secum trahit librati carminis pondus. quale quidem Satiricus character Germani Iuvenalis, Horatio Flacco commistus, sine Persii noctibus, in materia alioqui caliginosa et fumante, exigebat.


page 161, image: s163

SATURA Contra abusum TABACI.

Nempe hoc cottidie! donec nox Gadibus ortum
Abscondat solem, cum spumet cella Falerno,
Dolia rumpantur, bibis, Aemiliane, Tabacum!
Quin et subsidium poscis, centumque recentes
Emisti libras a Mercatore Batavo!
Certe sanus eras! quae te furiavit Erinys?
Quis mentem minuit veratro, aut expulit omnem?

I.

Primo fige loco: dirae quod [Orig: quòd] deditus herbae
Instar leprosi vitetur ubique Garelli.
Hoc hominum, pecudumque genus, multo eminus ante
A stadiis tribus olfacias. non talia ructant
Alia messores; nec septem funera tantum
Foetorem mittunt. minus intolerabilis hircus,
Qui centum uxores olidas ad pascua ducit.
Horret ad occursum, trepidatque puerpera pallens,
Et resilit, tamquam pedibus si presserit anguem.
Ac merito: nam quanta subit discrimina partûs [Reg: partus] ?
Ne generet monstrum, cuius sint torrida labra,
Atraque, et aspectae vix aspicienda parenti.
Et quid si e medio penderet fistula vultu!
Proinde pyraustarum tribus est fugienda: volantem
Ut fugit accipitrem procul aversata columba.
Frontem impollutam sit fas avertere; si non
Admotis manibus clipeatum opponere nasum.

II.

Interea bibitur. Stat pro ratione voluptas.
Serius admoneas, an cum Frontone ioceris;
Tantundem est, ac si muri murove loquaris,
Durat propositum, Sociorum urgente catena,
Quidquid agas contra; iuvat indulgere furori;
Insanire iuvat. citius depellere possis
Gangraenae chelas. audi, et miserere tuorum,
Impransus Stratocles incenatusque manebit:
Si modo speratis Hollandia [(transcriber); sic: Holiandia] pascat orexin
Lautitiis. quia suave melampodium petasone


page 162, image: s164

Aestimat Hercynio pluris. strue fercula longo
Ordine: gallinas montanis nomen habentes
A nivibus: guttatam aliam, ripisque propinquam
Phasiacis. pavo iactantior explicet astra,
Et sub se turdos lato premat orbe minores.
Iunge gravem mullo rhombum: pone ostrea, quot vis;
Anconitano munus de litore missum.
Omnibus his fumum dilectae praeferet herbae.
Iuniperi granis defectum Corbulo supplet;
(Corbulo, [(transcriber); sic: .] cui viduae tantum nupsere crumenae)
Maza nucum foliis. Gargilius addit anisum.
Stemisius lupulos. nonne haec manifesta phrenesis!

III.

Aspice: ut exultim buccas Cornelius ambas
Inflat, et obliquis subridens ludit ocellis!
Aspice Marcellum: quemque Acroceraunius aequat
Marcostam: et si quos alios felicibus ovis
Nitens bisgeminos uno dedit Embrica partu.
O qualis facies, et quali digna tabella!
Si video longa [Orig: longâ] manantia labra saliva [Orig: salivâ] ,
Distentos flatu vultus cum [Orig: quum] Pallas in amne
Aspiceret, toto se turpem exhorruit ore:
Et defoedantem calamum proiecit in undas.
His decor est, ringi. qui foedius oris hiatum
Distorquere potest, ut Iuppiter iracundus,
Et iam Phlegraeis sparsurus fulmina Campis;
Is potior. palmam tota ex statione meretur.
Omne tulit punctum: ut pastores inter Amyntas;
Et chartas inter pictas prae Rege valens Sus.
Per nebulas nebulonum atras graveolentis Averni
Ursorum apparent rictus, atque ora leonum:
Apparent pardi, flammisque armata Chimaera.
Praesertim quoties posticum Quello foramen
Exstimulans, digito veluti modulante coruscat.
Quo ritu Lyricen buxumque, utremque lacessit.
Irritat sese petulans dolor, et peregrinos
Singultus miscet, peregrinae sibila linguae.
Absistunt oculis flammae: lacrimaeque sequuntur
Et gemitus; quales [Orig: qualeis] vix edere parturientes
Lucina tardante solent. Praedulcis Amari
Luxuriosa sitis tormentum fortius optat:


page 163, image: s165

Flet miser, et flendi causas amat, usque adeo iam
Assuetudo mali tenet ac viscosa tyrannis
Captivum: poenaque volens cruciatur amata.
Supplicii genus insolitum, tunc est bene multis,
Cum male. dilecti placet inclementia morbi.

IV.

Ut cupiat, cessare nequit. Sorbere necesse est.
Mille argumentis. Causas habet Olpa bibendi
Sescentas [Orig: Sexcentas] : quamquam et nullas habet. utitur illo:
Sic volo, sic iubeo; sic urget dira libido.
Inductum magicis credas ad talia rhombis.
Ni faciat, sibi quod miser imperat, aegrotare
Incipit; et larvas patitur, quascumque dolenti
Phantasus insputat. nocturna insomnia vexant:
Languenti stomacho deest flamma, vigorque coquendi,
Febris in insidiis: bilis se splendida solvit.
Per totum corpus grassatur sonticus humor.
Iactatum huc illuc [(transcriber); sic: iliud] fertur caput omne petauro,
Nonne igitur potu tanti vacuanda mali vis?
Dixit. Et ardentem panaceam funditus hausit.
Continuo redeunt vires. Ita lubricus augur
Suadet imaginibus vanis sentire Phobetor.
Desiit aurugo [Orig: aurigo] . pungens cephalea resedit.
Exemptus nervis acor est. sua dentibus albis
Ordine stat series; confirmatique molares
Officium faciunt. gingiva tumore soluta
Duratur. pituita cadit, pellente tabaco.
Quid facias? fortasse [(transcriber); sic: sortasse] neges et somnia dicas.
Iurabit magno per stagna incognita Soli,
Diis cunctis. Stygias iubet hoc audire paludes.
Vitam non aliter sanam se ducere posse.
Illusae [(transcriber); sic: Iilusae] iam nunc expende crepundia mentis.
Ante mare et terras audaci puppe retectas,
Insuetum per iter fortem vectante Columbum;
Laeta valensque diu, viridisque et vivida suco [Orig: succo]
Pluribus obvenit, canisque aspersa senectus.
Nunc quoque. si numeres, crebris iam perculit illum
Annus solstitiis: tergo huius Lustra bis octo
Cum tribus incumbunt: huic integra vivitur aetas:
Quorum nemo tamen Brasilam tetigisse cicutam
Scitur, et hoc aeque Stygii per numina fontis


page 164, image: s166

Iurabunt, magno per stagna incognita Soli.

V.

Quale pavimentum! totum ex pulmone madescit!
Imbricibus credas nimbos per devia fusos;
Aut spumam ferventis equi cecidisse lupatis.
Tot sputis humus est quasi tessellata. redundant
Phlegmata, torrentis ritu. flaventia rubris
Mista cadunt, ac si rupissent ulcera centum,

VI.

Cur non exclamem? Quantum est in rebus inane?
Quandoquidem multi solo pascuntur inani,
In solo causa est vivendi et vita vapore [(transcriber); sic: vagore] .
Vita quid est hominis? respondeat Hybrida; fumus,
Aura, vapor: recte. Quid vivere; vescier aura:
Per Iovem: et hoc recte. Consentit Musa Maronis.
Paeticolas certe mensura hac vivere certum est.
Quid facit Isulcus? vivit. nam vescitur aura.
Quid Gagarellus agit? respirat. vescitur aura.
Quid Proculus: ridet, flet, foetet. vescitur aura,
Vix surgens Aurora novum iubar intulit Orbi:
Poscit, et ad calidum defertur fistula lectum,
Ut matutinos obfuscet ganeo Soles.
Non procul attrita pendebit cantharus ansa.
Haec sunt prima Deo vigilans quae tura ministrat.
Tantum Bertrandus, (res compertissima) paeti
Intra aliquot menses exsorbet faucibus unctis;
Tres anno [(transcriber); sic: annos] ut quovis Brasilas emulgeat orcas.

VII.

Plaustra videre licet dorso portantia cretam
De meliore nota, quam terra Britannica gignit.
Ex hac ingentem Siphonum fingere norunt
Materia numerum. fora plena canalibus albis,
Utque Duces belli tormenta curulia longo
Ordine disponunt, primam factura ruinam:
Multiplices calami tabula statuuntur in una:
Quo lubeat fumum facere, et iaculare pyropos.
Sed nonne et plures figuli haec quoque castra sequentur!
Haud operae pretio spernendae. Qualibus autem
Fistula, quam [Orig: quàm] mitis datur insignita figuris!
Haec Othomanigenum [Orig: Othomannigenûm] faciem gerit, absque tiara:
Persarum haec cidarim. mystax dependet ab ore
Hirsuto, et Xerxem vesanum larva minatur.
Assimulant [(transcriber); sic: Assimulat] aliae variarum monstra ferarum:


page 165, image: s167

Quotquot in Aegypto venerata est tinnula Memphis.
Nusquam non prostant. Quot habent iam nomina cannae!
Navis, piscis, equi: vel si quod nobile pignus
Mopso Nisa dedit, quid non furor audet amantum!
Haec canna est Phyllis; canna haec Amaryllis Iolci,
Ista Paris, vel Demophoon, vel mascula Sappho.
Da mihi Bucephalum; da, Condyle, Bucentaurum,
Me capito pascat: me mugil inebriet. haustu
Indigeo maiore, et se geminante lucerna.
Tempora lentus enim squalentia macerat humor.
Ballista vegrandi [Orig: vaegrandi] opus est, ut eatur in hostem.
Iam iam longa tubis succedent cornua parvis.
Ut purgaturus medicato viscera suco [Orig: succo]
Ex latebris avido cervus trahit ore cerastas:
Sic e cervino cornu, cognominis huius
Hirtius, oblongo ducit Siphone Tabacum.
Cervus inardescens fontes inquirit aquarum.
Hirtius in trullas spumis Cerealibus albas
Pallentesque ruit collo tenus. hausit et ipse
Toxica, quae celeri sint discutienda lagona [Orig: lagenâ] .
Fiunt ista palam, tandem sumetur et alcis
Ungula: quaeque onagro forte excidit [(transcriber); sic: .] atque bisonti.
Ne sua Romanus tantummodo pocula luxus
Iactet, et ex auro stantem cum remige classem,
Longo abaco: liceat modo vivere, murrhina fiet
Fistula, et electri crustis circumlita fulvis:
Fumabunt costae Heliadum: fumavit et harum
Frater in Eridano, currus auriga paterni:
Quem si non tenuit, magnis tamen excidit ausis.

VIII.

Quid potum accuso? scinduntur edulia peius.
Invenias, qui ut liba vorant, ventremque trementem
Frugibus Americae stipant. Sitne haec gula frugi!
Mattea [Orig: Mactea] talis erat tamen ignorata Neroni,
Debetur nostro boletus opimior aevo.

IX.

Ecce aliud celebris Vas admirabile buccae.
Inventum si non videas, vix credere possis;
Attribui dignum Persis auctoribus: ex quo
Miscuerunt viles Satrapis carchesia lixae.
Fusilis ampullam labro tenus unda coronat
Impletam: tubulusque duplex imponitur ori.


page 166, image: s168

Si flammae admoveas spiracula; fumus et unà [Reg: una]
Tempestas oritur, commotaque turbine crescit.
Aegaeo qualis deprendit in aequore dulcem,
Halcyone, Ceyca tuum, volucremque remisit.
Imparibus bombis elisus fluctuat aer.
Sordidus ad summum fundo furit aestus ab imo.
Sordidus ad summum fundo furit aestus ab imo.
Quem strepitum limax fervente coquendus in olla
Edit, donec adeps canusque exuberet humor.
Sic osca biblit [(reading uncertain: unknown word)] , sic stridet voce Latina
Cottabus. in vitreo resonant hydraulica gutto.

X.

Sed quid, cum discunt bibere, et potare docentur:
Seria res agitur, multis hortatur Adherbal
Ductor; et incipiens trepidat balatronis alumnus.
Accura primùm, mi Caeciliane, monebit,
Semper ut in promptu tibi sit fumosa supellex.
(Iudaeo ut cophinus, vel praeceps alea iactu)
Deinde aliquid madidi. Nec plura locutus, id ipsum
Astruet exemplo princeps. nam more Biantis
Divitis ex solo gibbo, fert omnia secum
Cara. nihil reliquum Fortunae curat acervum,
Salva una [Orig: Salvâ unà] capsa fatali, salvus et ipse est. [(transcriber); sic: ]
Vix votum differt. Ut stuppeus [Orig: stupeus] ardet, et eius
Uritur aspectu! Theca [Orig: Thecâ] monstrabit aperta [Orig: apertâ]
Divinum hunc fruticem: quali sudore perunctum.
Ignores, (variat rumor, divinat haruspex.)
Associata silex iacet, unde domesticus ignis;
Attritusque chalybs, funesque bitumine tincti.
Hae sunt divitiae, quas capta ex urbe reportet
Incolumes solas. Quid curet cetera? Balthis
Avehat; et praedam Stokolmae cymba reponat.
Inter sarcinulas cunctis pretiosior ista est
Sarcina Paeticolae. quippe hac servatur anhelae
Flos animae: fructus decerptus ab arbore vitae:
Quo lapsas vires instauravisset Adamus
Integer, et nondum Pomonae obnoxius Evae.
Exin, membrana posita, vis magna Tabaci,
Nimirum niger atque ingens evolvitur anguis.
Herba sit ista licet, latet hac tamen anguis in herba,
Quem decies in se collectum spira retorquet.
Ne dubites: Brasilis erepsit finibus, (aut hunc


page 167, image: s169

Verius Haemoniae cantu elicuere novercae)
Certa fides. novit primo deprendere morsu,
Cuius massa notae: quo sit sub sidere nata,
Quin solo aspectu patriam nomenque genusque
Colliget, et dicet: locus hic, ubi crevit, in Austrum
Vergit, et aestivo glebo est subiecta leoni.
Scinditur in partes: ex bracteolisque minutal
Desuper accensum tironi porrigit audax
Iapetionides; praeceptaque comiter addit
Et monitus. Sic ergo feres, sic ora tenebis:
Maxillam sic dispones, sic bracchia duces.
Admotam cerae sic inspirabis avenam.
Ut rigidus quondam Chiron fingebat Achillem,
Cum docuit telis herbisque potentibus uti.
Ex hoc noster eris, nimborum bucco creatus
Ventorumque potens, (Lapithisque simillimus) alter
Hippotades, pontum et terras qui turbine perflat.
Tu quoque contiguas aedes perflabis et urbem,
Rumpantur licet, et digna atque indigna relatu
Perpessi indigenae, te conivente, querantur.
Disce oris formare metrum; varieque reflexo
Anfractu labrorum animosas excipere auras.
Ipsum Tritonem vincas, cui tortilis Euro
Concha tumet. Molles cathedras vitare memento:
Sed potius nostris assuesce libens hypogaeis,
(Qualia textores gemmis radiantibus implent,
Fricta suas quando verrucas corpora ponunt.)
Exue Narcissos teneros, nec non Hyacinthos
Imbelles contemne: Viros haec factio poscit
Hectoreos: (quorum coniux erit Hectica Febris:
Hectorea Andromache meliori debita lecto.)
Non dociles fragrare rosis violisque: (sed imae
Iunonis laser et glandes ructare palato.)
Disce, quid est virtutis odor: contemnere nardum;
Aspernari omnes apothecas. Unica cunctos,
O felix panaces, in morbos sufficit herba.
Chrysogoni fingant crispos, faciemque venustam:
Tu frontem planam nostro sulcabis aratro,
Torvus, et in rugis tanto formosior ipsis.
Quaero: num Melitensis eques, vel in ordine Princeps


page 168, image: s170

Teutonico factus, seu iusto Marte futurus,
Tot subeat ritus; sollemnius arma capessat!
Haec ubi dicta, praeit: sed tamquam Daedalus alter,
Postquam animum artificem volucres demisit in artes,
Icarioque Mari; tunc Nato adstrinxit habenas
Alitis humani, secumque ascendere iussit:
Et movet ipse suas et Nati respicit alas.
Inflat, et inflatum Siphonem tradit. Iulus
Conatur Sequiturque patrem non passibus equis,
Territus ad primi non grata crepuscula fumi.
Nam caput ascendit, nec scalis utitur ullis:
Sed postquam ascendit, mirabiliter tonat intus.
Eheu! quam foedos imitatur simia rictus!
Succedunt foedi porcorum denique [(transcriber); sic: eenique] ructus;
Et vel Bassaridum fastidia quidquid in aula
Circaea gestum est, praesentius exhibet Aulus:
Quem, Ludovice, parem genuit tibi celsa Tyrolis.
Sed iam tecta crepant. titubans, inversaque fornax
Ambulat: et sursum vertuntur cuncta deorsum.
Mirum, [(transcriber); sic: .] ni penitus totae intremuere cavernae.
It caelo risus: vocemque per ampla volutant
Atria, Nullius terret reverentia nasi.
Si quis amans aequi, si vir civilis Honesti,
Sobrius atque gravis. vapidaeque abstemius aurae
Forte interveniat, nube involvetur eadem.
Ut subito cecidit miser Amphiaraus ad Umbras,
Inscius, infelix, et nondum frena remittens.
Quis tunc non cupiat sua seque recentibus Ovis
Lustrari, aut saltem purgari flumine vivo:
Ut rursus commune forum, communia templa,
Audeat et coetus, hominesque revisere sanos.

XI.

Prima rudimenta atque infaustae exordia pugnae
Compensant alii ciniflones, ac Labeones;
Quos penes est paetum lacerandi aequaeva potestas.
Nam servatur honos. ex diri germinis usu
Discretos certa servant aetate triumphos.
Praefertur senior. Summates corpus obumbrant
Totum fumando. iures undantis aeni
Spumis nubivagam subtexere Colchida coelum.
Haut secus, ac Nycteus, Aethon, Orphnaeus, Alastor,


page 169, image: s171

Noctis equi, tenebras elatis naribus efflant.
Maenadas et Satyros credas concurrere thyrsis.
Dum vero potant, aliquid plorabile secum
Nequitia frangunt: odiosum qualibus uxor
Lamentis effert in funere laeta maritum.
Ploratus retuli. Sed quae triscurria! Quando
Horas comburunt, nemo est securus honoris:
Denigrata cohors absentum nomina, mores,
Et famam quamvis candentem denigrat una [Orig: unà] .
Hanc apud incudem facile est carbone notari.
Lingua fit ex molli membro tonsoria forfex:
Et capita alta secat, plebeiaque segmina miscet.
Perdis Nise tuum, scurra tondente, capillum,
Nec iam Scylla rea est, perdis fortissime consul
Cincinnate comam, [(transcriber); sic: ] Samson spoliatur, et horum
Ad serrata cadunt septem ludibria flocci,
Nulli barbato fumosa novacula parcit.

XII.

Permutant quandoque vices: et harundo datatim
Circuitu transumpta sapit. certatur in orbem,
Non sine delectu. Sed maior habetur, ab ortu
Quisquis in occasum maiora volumina torquet.
Utque nola stulti nequeunt clavaque carere, [(transcriber); sic: ?]
Sic instrumentis fumum facientibus isti.
Ostentare palam praefixum in fronte galeri.
Glasta sinu educit, nebulo quo maximus ipse
Conditur, et semper lecto requiescit eodem.
Est et amicitiae quoddam venerabile nomen
Hos quoque Collegas inter. stant foedera saxo
Occisaeque suis firmata calentibus extis.
Se socios, et quod tenerum magis est, sociennos,
Se fratres, Pyladesque vocant. Cum Castore Pollux
Incedit, mutantque situs: ut clara Lacones
Astra et equum. nihil his possit coniunctius esse.
Iamque etiam, nullo respectu, incudibus instant.
Quisque faber dici cupit, hic Steropes Liparaeus;
Hic Brontes panno nigrantia gausapa rubro
Festive exornans: hic nudus membra Pyracmon.
Dignior o quanto nudandus terga vocari;
Terga quater denos ictus merita, haud minus uno.
Vulcani titulum sortitur, si cui circum


page 170, image: s172

Labra frequens et iam millesima fistula venit.
Ille tibi praefertur, Misene, et tibi, Tarchon.
Quamvis armisona nomen teneatis uterque
Immortale tuba, Nicotia buccina vincit.

XIII.

Narrabo vitam medica praestantis in arte
Illustrisque viri. fama in sublime volavit,
Corpus sub tumulo est. non maior in Orbe Tabaci
Helluo, nec tantus remos urgebat amator,
Ne quidem apud Batavos. nimium converterat usum
Prodigii in laudes, uno caruisse die, vel
Hora, iustitium non credidit esse ferendum.
Aegrius abstinuit, quam litigiosus Alermo
Causidicis: uxor vino gibbosa meraco.
(Vix solet octonos lympha miscere deunces)
Aegrius abstinuit, piperis quam Clusius emptor
Fraudibus atque dolis: quam furtis Fisco Poeta;
Deprensa in nostro toties cornicula nido:
Quam Gallus miles gallinis, [(transcriber); sic: ?] Hospa cothurnis;
Hospa novem cubitos longus, si dempseris octo.
Verbo: quam populus Romae Circensibus olim.
Hic ergo Dominus, dominos mutare paratus,
(Si castigarent) et plena palatia magnis
Regibus; a Paeti foliis tamquam moribundus
Assiduam poscebat opem, prostratus ad Aram.
Cum bibit; Ambrosiam Superis nectarque remittens,
Non aliud quidquam conferri posse putavit:
Nec Cilicum nimbos; nec si Paestana roseta,
Phaeacumque nemus, vigilataque poma probares:
Interdum glomerans nebulas sibi suaveolentes,
Stabat, et ut steterat, grata caligine mersus;
Quamque diu durabat agon, horrentibus, horrens
Palluit in tenebris, ac lamentabile risit;
Dum reducem vultum discussis redderet umbris.
Utque Anchisiaden gradientem ad moenia Byrsae
Interfusa parens spisso Venus aëre saepsit;
Hic [Orig: Heic] quoque, si fas est cygno componere corvum,
Restitit Aeneas, dubiaque in luce refulsit.
Os humerosque [(transcriber); sic: bumerosque] DEO similis; qui in veste recincta
Exercet furvos Siculo Cyclopas in antro. [(transcriber); sic: ]

XIV.

Ergo etiam in fumo stat delectatio quaedam


page 171, image: s173

Non immensa tamen. questus breviora gulaï
Gaudia, ni extendat, conviva Philoxenus olim,
Exoptasse gruis fertur sibi ductile collum.
Prorsus ad hunc gustum, mensuram ac vota quibusdam
Tibia communis visa est angustior esse.
Expetit insolitae Bustroza proboscidis usum;
Totus, si posset, fieri cupiens elephantus,
Ore voluptatis nebulosae flumen hiante
Longius, et tanto vivacius attracturus.
Sed, quid si barri rostrum neget Hannibal Afer!
Subsidio veniens nova suggeret arma cavatus
Scipio, quem manibus portat, supplebit avenam
Vulgarem, ingesto per nares undique fumo,
Incensae faciem referens Carthaginis atram.
Amplius hic [Orig: heic] ausim. Plutonis Morsa tridentem
Perforet, emissoque vomat sua gaudia vento!
Ecquid agat, compacta luto si fistula defit.
Consilium dabit ars. Culmos aptabit, et intra
Horrea trituram flavi implorabit Osiris.
Hoc tamen edico: stipulas adhibere parati
Testari poterunt, haustu per stramina ducto:
Nos documenta damus, qua simus Origine nati.
Quippe caput nostrum vacuis impletur aristis.
Perque oculos stramen longis mucronibus exit;
Quali collucent pagorum [(transcriber); sic: pagrorum] agrestia tecta.

XV.

Quamquam his praeteritis, posses ignoscere, si non
Pluribus in villis, nonnunquam et in urbibus ipsis
Damna crearentur, miseris deflenda colonis.
Subversi pulsique Lares, incendia totas
Perbacchata domos, plenos vastantia vicos,
Hinc causas habuere, [(transcriber); sic: ] volant super alta favillae;
Nocturnos late ventis spargentibus ignes.
Plurimus Ucalegon ardet, quae causa? Tabaci
Neglectus fomes. Sed habet nil taetrius in se,
Quam quod ridiculos et eodem tempore flendos
Infamesque facit. miserabilior Crepereius
Haut fuerit, noster quam Nomentanus, et Anxur
Marrichius; fratrum par nobile Nubigenarum.
Gordius eiusdem fermenti est atque farinae.
Verus enim Pistor, toti notissimus urbi;


page 172, image: s174

Nec male nummatus sed quando sobrius unquam!
Post fumum, cuius iam paene tricongius audit,
Luctatur rhonchis, et in aurem dormit utramque,
Excepta qua parte ingens consurgit acumen.
Hernicus everso scamnum ferit intestino
Pulchra verecundae videas spectacula cenae,
Cum refluo Euripo stomachorum mappa lavatur,
Nauciades nihilo melior natus patre Nauci,
Arietat in medios postes, resilire coactus.
Procumbit Brenzae Burrique illisa solo frons. [(transcriber); sic: ]

XVI.

Cur Natura ferat naturam invertere natos?
Per nares, oculos, aures, per tempus utrumque,
Perque utriusque sinus exundat causticus imber.
Omnia membratim facie turbantur in una.
Auris odoratur: nasum sonus implet: anhelant
Lumina: surrecti transfumant vertice crines.
Qui toties animam exhalant, iterumque resorbent;
An non et toties miseri moriuntur; et extra
Humanae sortis positi vivaria degunt!
Quis bibit, ut sitiat? vel quis sitit, ut bibat ignem?
Incensum lavat unda iecur. per amabile frigus,
Bacchaeos latices arentia labra rigantur. [(transcriber); sic: ]
Paeticolae siccum poscunt calidumque vaporem,
Paene ad Tantaleae damnati crimina poenae,
Hinc tota ebrietas et compotatio pendet.

XVII.

Est, ubi concilium cogunt, habitoque senatu
Quaeritur; optati quae spes affulgeat anni, [(transcriber); sic: .]
Quanto proventu. vultus mutantur in horas,
Sollicitudo subit, cumulantque pericula curae
Constanti metuenda viro. Si falleret annus,
Occiderent omnes. Quoties est impetus illis
Per mare, per terras Brasilorum invadere fines
Impetus est, totam pinu lustrare vagando
Virginiam. manet hoc a virgine nomen Elisa,
Regina Anglorum, tribuit Dracus eius honori.
Illi ergo eximii debet tuceta Tabaci,
Quisquis harundineo feliciter utitur haustu.
Quod si defraudet votum Fortuna caducum
Naufraga, vi venti, piratarumque rapinâ:
Quam primum hic rumor laesas manarit ad aures,


page 173, image: s175

Continuo facies videas tabescere luctu
Obductas: ac si sata laeta boumque labores,
Spemque omnem campi stravisset grandine Caurus:
Vanaque subductis frigeret vinea botris.
Quis tanto gemitu testatur fata sepultae
Coniugis? aut plorat natos cum matre peremptos?

XVIII.

Fama secunda volat. radix allata Ferino;
Appulsa est navis plenissima deliciarum.
(Tali pestiferam dignantur nomine mercem!)
Protinus in cuneum concurritur, adque bidental.
Obsecro. quid narras? sic est ditissima? dixi,
Vidisti? hisce oculis. quando? proclivior ibat
Oceano Titan. Quis vexit? Trompius euge!
Illum ego praepono Tiphy, et tibi, [(transcriber); sic: ] dives Iason.
O faustum, gemmaque diem candente votandum!
Tunc surgunt animi: redit in praecordia virtus.
Vino oleoque nitent hilares, votoque fruuntur -
Accumbunt: fumant procul adventante carina,
Tollitur in caelum fremor, et cum murmure plausus:
Qualem non Naxos, non audivere Cithaeron;
Cum [(transcriber); sic: Gum] redeunt ad festa truces Trieterica Bacchae.
Laudantur Nymphae: Laudatur et Amphitrite.
Sparsa nitent glaucis undosa cubilia sertis.
Sunt qui Neptuno statuunt in caespite vivo
Caeruleum mactare bovem, uxorique iuvencam.
Litora complentur populi crescente tumultu.
Cuncta sonant stridore virum, clangore tubarum.
Ut redolet! foetet dicas, [(transcriber); sic: ] Negat Assula. [(transcriber); sic: ] dente
Praemordens temptat, suaque oblectamina mandit.
Paene leoninus, certe est odor iste Ferinus [(transcriber); sic: Ffrinus] ,
Papperlingus ait: tantaque cupidine fervet,
Ut prae laetitia vix sit tremebundus apud se.
Dic: quanti venit pondo? regale numisma
Poscitur. hoc habeas. servata pecunia quorsum?
Virtus post nummos, post paetum sint mihi nummi.

XIX.

Ecce alium in scirpo nodum, [(transcriber); sic: ] nova quaestio cunctos
Exagitat, litemque movet: [(transcriber); sic: ] qui parta tuemur
A sicco putrique situ? Viterbius inquit
Consulite in medium, et rebus succurrite fessis.
Mille artes et mille modos excogitat Hilson,


page 174, image: s176

Continuusque eius Rusper; ne tam pretiosum
Exarescat olus. Rondela supervenit, et sic:
Iure Venafrani valdeque recentis olivi,
Suadeo, perfusum custodiat urna Tabacum.
(Utile Salparum non sit quoque coctilium ius!)
Cumque Damascenis iubeam te pinguia prunis
Defruta, et exceptas aprili mense pruinas
Incoquere: et curva verbenas falce recisas.
(Iuverit et vetulae plumas cornicis, et ursi
Lambentis brumam, natumque Anthedone gramen
Adicere Euboica. quin et prosecta luporum.)
Hic [Orig: Heic] interfatus Prescas: quae, Marce, requiris,
Sunt operosa nimis, nostro distantia caelo.
Vix Medea garum nova tam mirabile nobis
Conficiat. tantum musto madefiat Ibero.
Sufficit iste liquor conservaturus abunde.
Sed durabilius, si non perflaverit Eurus,
Dertrimunda monet. quare penus ima recondat.
Immo canis potius foveatur in utre marini,
Subicit Ernestus, rabidae spes altera sectae:
(Cur non Nereidum gremio, pistricis in alvo?)
Quis tali studio, curis aequalibus unquam
Providus expendit casus ac munia belli?
Hac libra incertos reditus, certum aes alienum,
Hac sibi praefixam fatalem examinet horam
Fusculus! an proles, et consors hispida lecti
Possit ali, feretroque suum numerare trientem!

XX.

Non habet, unde casam tenuem, parvumque nepotem [(transcriber); sic: .]
Sustentet vagus Alcidamas: habet, unde venenum
Hannoviae fruticantis emat. lustra intima quaeque
Conducti tuguri [Orig: tugurI] , [(transcriber); sic: ] nihil invenies apud illum
Urceolos praeter paucos, et cochlear unum,
Ac patinas iam semesas: mensamque rotundam,
Sed fractam; et sordes tabenti ex farre relictas.
Ipsemet in culpa est totum qui prodigus assem
In fumum et ventos, tamquam dispendia, iecit.
Nunc eget: et quamquam fisso thorace superbit,
Rimosae bracae transparent mille fenestris.
Erigitur petasus plumis instructus: at idem
Pertusus. stellatum ensem, sed acumine et omni


page 175, image: s177

Castratum ferri virtute, acieque secante,
Manteli [Orig: Mantili] pendere dedit: quia balthea desunt.
Lazarus hic Cento tamen (o vecordia) visum
Tale aliquod frustum caulis, multo aere licetur.
Quo simul incaluit, fertur Phaethontis habenis
Indomiti. nam quo Pyrois, Eous, et Aethon [(transcriber); sic: .]
Abripiunt, quartusque Phlegon; sine lege modoque
Temperieque ruens, frangit tabulata domoque
Uxorem fugat et subolem, miserosque Penates.
Sed non pauperies armata perinde fugatur.

XXI.

Post Fabii Glarsi mortem, quamquam ille beatus
Creditur ac dives; si fenebris auctio fiat,
Et bona venalem Praetor citet ire sub hastam:
Quale decus, si nil superest ingentia praeter
Debita! nam ferale quidem genus omne Tabaci
Et sicci et madidi facti infectique relinquet;
Fictilium quoque non contemnendum numerum, et pro
Pluribus argillam. sed cetera gaza toparchae
Vix octo argenteis stabit, vel quattuor aureis.
Pars erit heredis miseri pinguissima, felis [(transcriber); sic: .]
Pone focum recubans, et inerti marcida somno.
Tum scyphus in ventrem crescens, atque anulus unus
Iam levior gemma [Orig: gemmâ] excussa. fuit illa smaragdus
Debilis, et propius subtracto lusca nitore.
Culter item longus cenae carptoribus aptus
Pugioque, et gladius brevior venaticus et dens
Ballaenae, pelvisque, et cancri crusta marini.

XXII.

Multo est rancidius, quod iam memorabo. Ramiri
Saxonis exstincti nuper Lardisius heres
Factus, odorifero confertas pulvere cistas
Repperit: [(transcriber); sic: ] hoc stabat melioris portio gazae.
Non biberat fumum: sed arenam saepe vorabat.
Dicite Censores: utra est dementia maior,
Vel tolerabilior? iam mos inolevit edendi
Naribus; [(transcriber); sic: ] hanc certe nescivit Apicius artem. [(transcriber); sic: ]
Ulla gulae talis rumorem somnia dictant! [(transcriber); sic: ]
Aerios carpunt nasi penetralia flatus,
Non ut nidorem, sed ut escam, [(transcriber); sic: ] atque illecebra haec est
Dapsilis. et mira cerebrum ratione saginat.
Vascula propterea ducuntur levia torno,


page 176, image: s178

Pulvereum tereti servantia ventre Tabacum.
Ex ebore ac cedro variatur forma capacis
Alveoli. tu rere librum, discumve trochumve.
Erras: non trochus est, sed odora et mystica pyxis.
Quam cupis ex omni numero? nam plurima prostat:
Lynx, lupus, agna, draco, tigris, vagina, phaselus.
Nonne vides? crepidam pygmaeae virginis una;
Una refert ocreas lento ductas argento [(transcriber); sic: aergento] .
Intus acuta latent calcaria. [(transcriber); sic: ] sume parumper:
Et stimulis asinus valide se sentiet ictum,
Sternutamentis suspensus in ilia crebris,
Argutumque caput quatiet, brevibusque micabit
Auriculis; totumque Midam protollet in altum,
Pulvis enim divinus inest et Olympicus ille:
Cuius ab exortu numeretur iustius aevum.
Certaque scribantur longis quinquennia saeclis.
Haec contra humores armamentaria pugnant.
Testis erit Gabiis ortus Baralonius, aequi
In paucis paetique tenax. quot devorat Isthmos!
Quot vacuat modios, atomisque toreumata plena
Nasutus capiti quoties irascitur hostis!
Mirum! vitta piae [(transcriber); sic: ,] si non crepet aurea matris.
Quovis momento nubem attrahit in cerebellum.
Intonuere poli: et crebris micat ignibus aether.
Fulgura mox, viscusque fluens, et fascia longum
Dependens, madidumque gelu, et suspiria rupta.
Adversae rapida strident de nare procellae.
Ille etiam conus, mediam qui gnomonis instar
Distinguit faciem, [(transcriber); sic: .] tandem quoque detereretur
Perpetuo affrictu; si non, quo more repandum
Durat apri rostrum, similes duraret ad usus.
Sed callum obduxit, rastris quoque firmior uncis.
Prosubigat terram, nec verri cedat adulto.
Iam quae proluvies barbae! quae forma Charontis
Impexi, et toto Amsanctum spirantis ab ore!
Laudo quidem morem antiquum. si sternuit unus. [(transcriber); sic: ]
Optatur clamata salus. sed rusticus Idmon
Sternuit ingeminans decies ter, et amplius ohe!
Iam satis est. Seyfride, vales? Seyfride, valemus?
Ulterius spectare piget: quia taedia crescunt;


page 177, image: s179

Laesaque tot vicibus repetitis vapulat auris.
Semper et assidue, quoties nova fulgura lucent,
Dicere, Porce salus; mussant iterare, negantque,
Cur succurramus? qui scis, ait Alsar, an optet
Interitum, vel non. Fata irritare videtur.
Aera sibi potius iubeat Campana sonare.
Nos certe tam grande malum relevare nequimus,
Ut quid enim nasum numquam sinit esse quietum?
Semper arat collem hunc, semper Nasturtius occat,
Atque fimo fecundat odoriferae panaceae.
Hinc natos fructus quare [(transcriber); sic: qurre] non falce metat mors,
Spicas iure suas? neque enim hanc emungere myxon
Doctius ulla potest manus, aut detergere sulcos.
Quando ita constituunt; sit ius, liceatque perire
Talibus. [(transcriber); sic: ] hellebori potoribus haut liceat plus.

XXIII.

Quod stupeas, [(transcriber); sic: ] nullo teneri discrimine sexus
Sumitur haec crambe. sumit Chrestilla Trebati:
Sumit Barsennae Laurentia, sumit Asella.
Sumunt Fabullae soror utraque, et utraque neptis
Mergissae. sumit Catharinae filia Calpae:
Sumunt Teuseriae nurus [(transcriber); sic: nutus] , et Crescentia textrix,
Claraque, et Agneti Blonchae vicina Marisca:
Quaeque forum semper raphanis Cessennia replet:
Et Mycale lotrix, et Petronella. Fuit, cum
Boiugenam audivi de coniuge multa querentem.
Multa quidem, sed et haec, undanti non sine risu,
Ac limis oculis: Inopem mea Berta facit me.
Scitanti caussam; non est satiabilis, inquit.
Vini, an temeti sitiens? quin immo Tabaci.
Tantum emit, atque intra non totum prodigit annum:
Quantum sufficeret sex remigibus Gravelingae.
Grande et conspicuum nostro quoque tempore monstrum:
A vino mulier ieiuna, sed ebria fumo.
Non satis est, imberbe genus longeque comatum.
Spiritibus tremulis oculorum et anilibus hirquis
Oppositum speculum, foedo et livore notare!
Hoc deerat, fumo nos inficeretis ut atro!
Inque fugam cunctos empto foetore daretis!
Balsama culparem minus, aut de messe Sabaea
Collectas segetes. vobis desudet amomum


page 178, image: s180

Assyrium, et tereti stillantia cinnama libro.
Quis furor est etiam pretio duplicare mephitim!
Nulla fere novitas, qua non et femina sese
Induat. en, illud Varium ac mutabile, Dido.
Didones multas uno Cyllenius ore
Protulit, et Phrygio dedit evitare tyranno.
Cum iecur irrumpens stimulavit dira cupido;
Dulcibus assuetae sucis ac mitibus uvis,
Audent mellitis dapibus praeponere amarum,
Nescio quid redolens, ac formidabile germen.
Spondeo, promitto, promissaque sancio voto:
Imperet hoc, quisquis Galenum condidit ore:
Damnabunt Medicos. ad visa absinthia flebunt.
Quam mulier servare fidem, praestare pudorem
Possit, ab innato sensu genioque recedens! [(transcriber); sic: ]
Naturae iura imploro. [(transcriber); sic: ] gravidae Gargantae
Non tam ventre suus, quam furno includitur infans. [(transcriber); sic: ]
Mirabor, si non aliquando prodeat albis
Decolor Europae cunis, et degener: atro
Aethiopi potius similis, Mauroque futurus:
Scribendus fratres inter dubitabilis heres.
Non emendatur, postquam est enixa: videbis,
Parvula maternam dum sugit nata papillam;
Matrem Virginiae fumosam sugere cannam.
Certant alternis nutrix et pupa Camenis.
Ede: quid ex tali cisterna lactis, amoris,
Virginis, hausturam speres, morisve pudici?
Quae fumum bibere assueta est, et pascitur illo;
Quot fumos faciet, quot cornua nigra marito
Cum semel invasit paeti furor, amphora molli
Circumagenda manu, praebet lenonibus ansam:
Ansam peccandi. Sic frangitur hydria casu:
Arceat iniustam Venerem, quae iam neque novit,
Quid sit iusta Venus, capitis vertigine rapta!
Quae caligantem nescit distinguere sexum!
At non hoc probrum veteres docuere Sabinae
Nec quae Romana vigiles pro turre steterunt, [(transcriber); sic: .]
Cum iam perfractas Poenus transcenderet Alpes;
Ad nivium lapsus porta [Orig: portâ] nutante Capenâ [Orig: Capena] .
Proice non habiles tubulos, dignissima prorsus


page 179, image: s181

Florali Matrona tuba. dignissima cuius
Limen, ut ad Semelen cum fulmine Iuppiter intret
Sic Bacchi nova Mater eris, Bacchusque bimater.
Vos moneo, quibus est augendi cura decoris
Perdendive metus: ne sit Nicotia cordi:
Neu fucate genas turpis fuligine cannae.
Eclipses vestrae nolite inducere formae.
Hanc satis invitis olim populabitur aetas.
Ipsa senectutis caries, ut in arbore vitam,
Imminuet. nullo cogente annosa venustas
Atteritur, specieque sui flos carpitur aevi.
Vilibus ancillis pigmenta relinquite nigra,
Hoc atramentum stantes sub fornice moechas
Exornet: quarum nullus rubor inficit ora,
Attrito pridem conturbatoque pudore.

XXIV.

Haec satis ex plaustro. nunc te, Guevarra, [(transcriber); sic: ] loquentem
Si quid habes, audire libet. Defende Tabacum,
Si potes, et Causae dubiae caput, aegide sumpta,
Propugna, lustraque aciem. Si dicere fas est,
(Et cur non fas sit, quando experientia testis:)
Creditur huic herbae de caelo numen inesse
Fatidicum: primi quantum sensere poetae:
Acribus ex paeto stimulis sub pectore versis,
Vena fluit, properantque pedes, numerique frequentes,
Ceu coniurati veniunt ad signa manipli.
Hoc tumet, et iactat Lucas Bonarentius oestrum.
Namque simul cannae perlinxit sorbile virus,
Aestuat, inque orbem longo serpente rotatur:
Ac velut Edono circumtonat icta Deo mens
Inclamatque Euan Liber, magne Euoe Nisae.
Est Deus in nobis: agitante calescimus illo:
(Est furor in vobis: moto stultescitis illo)
Spiritus aetheriis: (nisi sit contrarius axis)
Sedibus ille venit: (prope Cimmerias cataractas)
Tunc opicos recitant versus: tunc enthea spirant
Carmina, commotae vires testantia Cirrhae.
Hoc quoque confirmat Dorilas. perpauca locutus
Cum Syringe sua (fuit olim nympha palustris:
Fistula nunc Fauni. Phoebus contempsit habere)
Effectus subito vates oracula fundit:


page 180, image: s182

Qualia Cumani sonuerunt cautibus antri;
Ut perhibent, qui de falsis immania fingunt.
Ocius a ventis rapiar, quo rapta dies est,
Cum torsit retro Pelopis domus atra iugales.
Pegase, me propere defer maiore volatu
Trans maris extremi limbum: trans omnia transtra.
Quis ferat haec? Helicon primum [Orig: primùm] hac aetate repertus
A Brasilis, hominum lanionibus, inque macello, [(transcriber); sic: .]
Fraternos sene cum patruo vendentibus artus!
Antiquos igitur detracto stemmate truncos,
Lucanum liceat contemnere [(transcriber); sic: .] Virgiliumque.
Neuter, ut ad culmen Parnassi ascendere posset,
Et dignos cedro caeloque attollere versus;
Gustavit paetum [(transcriber); sic: .] nigramque adolevit acerram.
Non sua Papinius, Thebas aditurus et Argos,
Ora vaporavit: sua nec gravis ora Tragoedus,
Horrendam matrem Scythicis ducturus ab oris
In Latium, et multo sparsurus sanguine flammas.
Sed neque inaudito fumi se flumine Naso
Lavit: et his thermis intactus Horatius exiit;
Contentus testa Pompeio Consule nata.

XXV.

Qui generis placet huius ador? Gens apta canoris
Laudibus, atque audax [(transcriber); sic: augax] cortinam attingere Phoebi,
Ut subito ex humili fortuna nascitur, instar
Myrmidonum, temptatque fides! sed ineptius audi.
Divinare volunt, quos fumans tibia fundit,
Observant apices: et certa hinc omina captant.
Refert: deflectat dextram cauda anne sinistram
In partem, [(transcriber); sic: .] versus nascentis flabra diei,
An Zephyri sedem, vespertinosque recessus, [(transcriber); sic: .]
Leniter, obliquo motu, an curvamine nullo.
Intendunt oculos, tamquam si sidera servent
Tristia, et si fundo versuros regna cometas.
Caeci Tiresiae! quid enim nisi vestra videtis
Crimina? supplicium vestrum, ultricesque Megaeras?
Et vel Orestaea trepidos formidine Manes.
Nil opus augurio, si mentem advertere vultis;
Vestra Harpyia volans, seu rectius aura volucris
(Immodico tales flatu vos additis alas)
In diram se vertit avem. fit noctua tectis;


page 181, image: s183

Funerei, nisi cessatis, praenuntia [(transcriber); sic: pfaenuncia] luctus [Orig: luctûs] .
Nam quid dissimulo? maturat visere plures,
Qui cum plebe furit, multumque hac utitur herba,
Praelibat tenebras Erebi, flammasque sonantes.
Parcarum digitos, suspensaque vellera necdum
Scissa, Parontellus viridi praevenit [(transcriber); sic: ,] in aevo.
Aerium siquidem dulce, et geniale serenum,
Quaeque benigna natat vitali in lampade radix,
Barbarus iste calor, crudisque vaporibus acer
Saevius arrodit, corruptaque viscera torret.
Mox lapidescit hepar: concussaque regia cordis,
Sacra Animae sedes, nimio impugnatur ab aestu.
Debellaturus rigida cervice catarrhum,
Debilitat paeto caput et cere - diminuit - brum.
An non destruitur mentis thesaurus, et arca,
In qua resplendent secretae mille figurae:
Ut memorabilium subeant oblivia rerum!
Ac si Lethaeo novies ex amne bibissent,
Sternuntur simulacra solo. [(transcriber); sic: ] fuligine cellae
Replentur, multoque sinus stipantur opaco.
Utcumque inculces, fugiens sepelitur imago
Vix adeo meminit cenae Targisius Anser
Hesternae. quid enim ventosa cucurbita servet!
Ergo Tabacophilus cum vespillone Geroldo
Conveniat: vel cum Medico Polyhistore. nam sunt
Arte pares; et humant non infeliciter ambo.
Alter non pridem vicenos intulit Urnae,
Tam facili iactu: quam quis bona verba precatur
Defosso, terramque levem, et sine pondere mollem;
Portitor infernus Libitinae laudat utrumque.
Matura. frustra multos inquiris in annos.
Cippus Alobandas chiragra, podagraque trinodi
Irretitus erat, conatus pellere, nodos
Adiecit plures; ac vivam denique calcem.
Quis melior mimus, comoedia laetior unquam
Extitit? abdomen sumpto tenuare Tabaco
Goffredus voluit: sed crasso pinguior Uro
Factus, aqualiculum partes distendit in omnes. [(transcriber); sic: ]
Alcimus in terram nuper (vix fistula flanti
Dempta fuit) coram Natis ac Matre Sabina


page 182, image: s184

Procubuit, subito ceu percitus astrobolismo.
Talibus instat enim; cum nubes spissa coacta est.
Deciduum summa Capitoli fulmen ab arce:
Fatalem si non studeant avertere Guttam,
Gutta cavat lapidem: sed multo certius illum;
Quem sua Deucalion iecit post terga, relictus
Coniuge cum Pyrrha silices mutante puellis.

XXVI.

Sed qui displiceat molles extrudere sensus
Pectoribus timidis, animosque inducere fortes.
Nam simul intravit nares penetrabilis aer,
Implevitque calor, iustaque cor imbuit ira [Orig: irâ] ;
Totus, ait Garges, succensus Martis amore,
Arma virumque cano, Libycis leo qualis in arvis,
Cum propius viso radiant venabula ferro:
Erigitur, turbatque iubas; et in obvia praeceps
Sanguine gustato fremit; indignansque pavere
Obnixum valido iactu duplicatur in hostem.
Accipio Heroem, magnisque inscribo triumphis.
Tune ille Aeneas, quem Dardanio Anchisae
Alma Venus Phrygii genuit Simoentis ad undam
Tute igitur galeate lepus Gargescule! visu
Terribilis, pedibus velox, doctusque Molossos
Elusisse fuga! Nempe interpuncta tabaco
Corpora Bistonii maiestas numinis implet!
Hoc opium est illud, quod sumere Thracius ante
Classica Verpus amat. si grana papaveris huius
Musullmannus edit; iam nulla pericula curat.
Mox alacer, qua nulla via est, per mille phalanges
Obsessam expugnat Budam, scanditque Sigethum.
Nugae Atellanae. Quid ais sine pectore miles,
Et sine cote ligo? tanta est in germine virtus
Tartareo, ut vires acuat, pulsoque timore
Efficiat bellatores, animumque ministret!
Atqui militiam, nisi me praeconia famae
Decipiunt veteris, non quilibet agmina miscens,
Sed decorat solus nitrato ex pulvere fumus.
Hunc propius, cum iam pluit undique glandibus atris,
Sulpureosque vomunt cava densius aera tonantes.
Olfecisse, datur laudi: vultumque cruore et
Pulvere sordentem gaudens Victoria mulcet.


page 183, image: s185

Cui caput obtusum est longis siphonibus haustis:
Cor quoque et ensis erunt obtusa; et robur hebescit.
Dum cerebrum fervet, vinoque agitatur adusto,
Proque sono optatos emittit bucina fumos;
Bella quidem cupimus, Ianique irrumpimus aedem.
Stant Agamemnonii fastus; spiramus Atridas,
Vix vapor abscessit: simul una et pompa recedit
Martia. Laxantur nervi; sedere calores:
Inque pedes omnis fluxit sine mente Coroebus.
Turbati cecidere animi. vanescit inanis
Impetus, et sumptae labuntur vertice cristae.
Deficiunt vires: ubi tunc vis illa tabaci?
Scilicet ex furno prodibat Tillius, et par
Mersyus, et neutri Dux Pappenhemius impar!
Cum prope coniunctis Alemannica frontibus arma
Et Geticae strepuere tubae; Gustavus obiret
Caesareas acies, oculo metuendus utroque.
Scilicet in Gallos strinxerunt tela tabaco
Oblita! Francigenum fuscavit Lilia paetum!

XXVII.

Cedite lucifugae, totisque absistite castris.
In pestem solam pestis valet ista fugandam.
Sunt consanguineae. fratrum si gratia rara est:
Quod vere cecinit Paeligni gloria ruris;
Optandum est, ut sit quoque gratia rara sororum.
Pelli autem scimus, cupimusque aconita venena,
Ut sanat contra se pugnans scorpius ictum.
Ocius o procul hinc, sed non sine lite, diuque
Rixantes, simul o dirae migrate sorores.
Vos ad Avernales exspectat tertia portas:
Nuda pedes, exserta sinus, armata cupressu,
Vivaces diffusa comas surgentibus hydris.

XXVIII.

Ad summam, quis in urbe potens vel in arce Dynasta, [(transcriber); sic: .]
Quis diadematus, vel quis torquatus, et ortu
Inclitus, urticam tam vilem lambere curat?
Quis civis paulum lictore decentior istam
Contingit scabiem? Damnamus Thessala philtra.
Vipera fusa mero, mistis turunda rubetis
Vitantur. cur non huius quoque vasa furoris?
Vir bonus ac prudens cautusque intacta relinquet


page 184, image: s186

Talia Cattigenis, navali robore natis.
Et si qui assuerunt bis coctum rodere panem.
Deinde Lanistarum hoplomachis, tum sandapilarum
Fabris: et quorum pendet longissima vita
Funibus a piceis. seu quorum vivere totum
Nil nisi fumare est, et convomere, et male olere.
Ducendi ad laqueum et furcam, tristemque machaeram
Carnificis, quando statuunt sic Fata, sinamus,
Mordaces relevent curas, abigantque timorem.
Pinnirapus bibat et squallens in compede fossor.
Urget in hoc puncto Leti miserabilis horror:
Dum praesens metus anticipat lugubre futurum.
Forsitan Hippocrates etiam permiserit aegris.
Cur sani incestant superos afflatibus Orci
Ante diem? veniet sententia Iudicis aequi
Numquam sera nimis. Satis huc cito labimur, unde
Nemo redit. tunc nocte frui fumoque licebit.
Quod si prurit adhuc praecox et iniqua cupido:
Sollicitent Hecaten. [(transcriber); sic: ] potum dabit ista triformis
Vultu alio, et plenis torrentibus obruet ora.
Non caret annona celebris Proserpina paeti.
Fert natale solum, felici atque ubere gleba
Herbarum, lacrimas quae possunt exprimere udas.
Et certum est, fumum non deesse nocentibus Umbris.
Interea, ne nos passim gustemus Avernum,
Conducant Liparam, nisi totam [(transcriber); sic: toram] visere malint
Aeoliam; sed quam contraria respicit Arctos.
Cautior his monitis Taracellus summa domorum
Culmina et arcani tacitus subit antra recessus [Orig: recessûs] :
Saepe ubi nocturnae martes [(reading uncertain: word unknown)] cum corte loquuntur:
Et struit aestivos admissa ciconia nidos.
Non aliter, quam si somno funambulus iret,
Turribus emensis adnitebatur in altum:
Tutior ut faceret nebulas, noctique litaret,
Nemo habitare potest, ubi fixit castra. sed ad tres
Primos, Virronem, Maracostamque et Syrogoffum
Nondum pervenit quamvis Syrogoffus utroque
Praestet. uti conum communem Regulus anteit;
Et fungum excedunt circum [Orig: circùm] viburna minorem.
Nec Maracosta quidem se comparat. hic bibit unus, [(transcriber); sic: .]


page 185, image: s187

Quod multos sternat, stratosque extendat arena [Orig: arenâ] .
Tali Nubigenum tribus est tibicine fulta.
Turbineus vortex non raro in principe solum
Obnubit platea; tota fumante subura.
Contentus non est unius harundinis usu.
Uno oculo contentus erit. nec abesse queretur
Sidereum fratrem paeto vitiante peremptum.
Et dubitamus adhuc irritamenta malorum
Damnaque tantorum, Brasilas avertere cannas!

XXIX.

Vos ego rectores terrarum Orbisque potentes,
Alloquor; huc sceptrum, vestras huc vertite curas;
Aurificesque omnes et amantem flumina Fiscum:
Qualia sunt Ganges, Tagus, et Pactolus, et Hermus.
Sit praeter contos stantemque in litore Malchum
Ius aliud, reliquis minuatur grande tributum
Navibus impositum: quidquid flagrantius almam
Taxando Cererem, carumque flagellat Iacchum.
Mercibus infernis vectigal ponite maius.
In paetum liceat domina saevire bilance.
Fumificae pecudis fas sit deglubere pulpam.
Invenietis enim flaventis pelliculam auri.
Hos saccos, quibus est insertum pingue Tabacum,
Excutite, atque adipem derasi assumite lucri:
Cetera clementes, largi similesque bonis Diis.

XXX.

Finio compositis Saturam procedere velis
Calliope lassata iube. tum dente tenaci
Ancora, fac, proram firmet: portuque relicto
Castalidum, nostram speciem vocemque coloremque
Assimulans, longamque umbram, Maciemque timendam;
Magni Guevarrae propere te confer in aedes.
Forsitan indignans primum aversabitur, et se
Subtrahet alloquio. Tu ne perterrita cede:
Sed praeclude fugam, tantoque ferocius insta;
Et sanaturum, quaqua potes, ingere Carmen.
Sic autem invades. Ideo tot dotibus auxit
Naturam Fortuna tuam, ficumque comantem;
Ut tubicen fieres! In te sunt omnia summa:
Ingenium, Aiacis clipeo septemplice maius:
Iudicium, quantum possit sibi quisque negare.
Mnemosyne, qualem neque se comprendere novit.


page 186, image: s188

Raptus es ad Rhodanum iuvenis, celeremque Garumnam.
Diceris et propius florem olfecisse superbi
Candoris. sed odor nasum tremefecit Iberum.
Ex quo caesariem Veneti maris aequore lotam
Hadria, et in patriam Florentia culta remisit;
Italus es Cicero. quis enim facundior alter
Tusca loqui, et nitida Boios condire Siena [Orig: Sienâ] ?
Mente capis, quaecumque vides, sint summa vel ima.
Sed quid si offensus taetri nidore Tabaci,
Ingenii lucentis olor vocisque canorae
Avolet, et vacui linquat vestigia nidi.
Dic mihi: quo tanti Generis fiducia, vel quo
Atria Guevarris extendens Nobilitas, et
Sublimes passus Hyperionis Aemiliani!
Si nautas inter non tantum prandet et errat,
Sed simul ex pacto foetet! quae gloria gentis,
Ante sacram Patris effigiem, cerasque loquaces.
Atque triumphales arcus agitare caminum:
Et Diis inviso buccas distendere fumo!
Si Petrum bellator equus, rasumque volumen
Pumice Palladio, Ludovicum fistula signet
Vel spernenda Phrygi, flueret cum [Orig: cùm] Marsya nondum!
Iamque vale: et nostrum non aspernare laborem.
Ne dicas: sicut Pietas laudatur et alget;
Haut aliter versu Paetum damnatur et ardet.
Neu pudeat iustae victum succumbere Causae.
Vincit, suadenti qui talem porrigit Herbam.

XXXI.

Haec ad Danubium: refici quo tempore pontem
Vidimus, insano bellorum turbine fractum,
Arce Nova. vastis cohibens ubi molibus Istrum
Ante Palatini clivo subnixa Philippi
Moenia, confuso stringentem gurgite ripas;
Nereus Anglipolim transmittit, et inde Viennam;
Cornibus augendum, maioremque usque futurum:
Donec in Euxino perdat sua nomina ponto.
Nos quoque nostra brevi modica perdemus in urna.
Amnis more fluens undatim vita recedit;
Vorticibusque suis rapitur declivior aetas,
Post varios flexus tumulum subitura profundum.
Festini liquidis decurrunt passibus anni


page 187, image: s189

Flumineo motu, neque enim consistere possunt.
Quantum praeteriit dum scribimus, atque movemus
Invidiam sicco ventum potantibus ore!
Quod loquor, hoc inde est, nullo revocabile gyro.
Nescit lapsa semel cum fluctibus hora reverti.
Nonne tibi faciem veniens ostenderat unda?
Quae tamen instabilis mox tergum mobile praebet.
Sic intra positas homini data tempora metas, [(transcriber); sic: .]
Tamquam claustra meant: urgente crepidine certos
Menses atque dies. Sensim dilabimur omnes
In mare sicut aquae. [(transcriber); sic: ] Musae, Charitesque venustae,
Insontesque Ioci; Satyri, Saturaeque valete.

FINIS.

ELENCHUS.

I. Foetor Tabaci exosissimus. II. Multis fumus ante convivii delicias est. III. Distortae compotantium formae. IV. Tabacophilorum [(transcriber); sic: Tabaecophilorum] phantasiae. V. Cataclysmi. horror exscreationis. VI. Vanitas Vanitatum, etc. VII. Fistularum usus et mira varietas. VIII. Tabacum, instar alimenti, ab aliquot lurconibus ingeri. IX. Potio Hydraulica. X. Gymnasium Patientiae, sive Schola Paeticolarum discentium [(reading uncertain: writing faded)] . XI. Collegarum rude donatorum artificiosa stultitia. XII. Compotantium ridicula familiaritas. XIII. Medici praestantissimi [(transcriber); sic: praestantissmi] Paetophilia stupenda. XIV. Insania quorumdam monstrosior. XV. Damnifica Symposia foedi mores. XVI. Adversus Naturam certantium curiosa nequitia. XVII. Paeticolarum Senatus. Deliberatio. Squalor metuentium huius herbae penuriam. XVIII. Eorundem vana ac stulta laetitia.


page 188, image: s190

XIX. Miserabiles curae Tabaco conservando impensae. XX. Paetophili Scelerati ac pauperis prodigium. XXI. Alterius ad incitas redacti calamitas. XXII. Pulvis tabaceus, homines in pulverem vertens. Pyxides Nicotianae. XXIII. Imitamenta feminarum intolerabilia, cum detrimento famae, pecuniae, prolis, formae. XXIV. An Tabacum sumptum Poesin iuvet, excitet spiritus, impleat venam? XXV. Multorum Paeticolarum superstitio, furor, morbi, fata. XXVI. An milites paeto potionati hostem ferocius aggrediantur? XXVII. Contra pestem remedium esse, nemo negaverit. Cur? XXVIII. Quattuor Magistrorum in arte hac horrenda aviditas et rabies. XXIX. Consilium, ad Principes. XXX. Admonitio, ad Aemilianum Aloysium Guevarram. XXXI. Epilogus De brevitate vitae: ex contemplatione Danubii Neoburgum praeterfluentis. ubi et haec Satura conscripta est.