19 May 2002 Susanne Mussmann
TEI header added, structural corrections, suggestions: add metric
29 March 2004 Kim Barkowski
Morpheus spell check, all proper names marked


page 37, image: s037

EPITHALAMION, quod SERENISSIMIS CONIUGIBUS, MAXIMILIANO, BOIARIAE DUCI, COM. PAL. [Abbr.: ?] RHENI, S.R.I. [Abbr.: ?] SEPTEMVIRO ARCHIDAPIFERO, ET MARIAE ANNAE, AUSTRIACAE, SACRATISSIMI ET AUGUSTISSIMI IMP. [Abbr.: ?] FERDINANDI II. F. [Abbr.: ?] Debiti honoris et observantiae ergo accinuit COLLEGIUM MONACENSE SOCIETATIS IESU. ANNO M.DC.XXXV.


page 38, image: s038

ARGUMENTUM.

PRocul a Christianis Nuptiis; procul a tantorum Principum augusta virtute, Fescennina. Castae tamen hilaritatis elegantiae, et gaudia bonarum mentium, etiam hic admittuntur, nam neque nos voluimus morosi esse. Quia vero probrosum veterem Hymnaeum, nova Roma abolevit: idcirco potius Novi ac Christiani, felicem genium, et castissimos mores descripsimus. Atque hic in Horto principe Monacensi, quem sub oculos dedimus, inambulans, sciscitanti Gratiae Sorori suae, AUSPICATISSIMAS NUPTIAS indicat. BOIARIAE e trium annorum malis, elevans laetius caput, aurigis leonibus, propitio Hymenaeo, Viennae illabitur; SERENISSIMAM SPONSAM et AUGUSTISSIMUM SOCERUM invisura. Commemoranti coram SACRATISSIMO CAESARE, SERENISSIMI ELECTORIS SUI, bene merita in Romanum imperium, IMPERATOR omnem honorem habet. BOIARIA et AUSTRIA, novis illigatae vinculis, exsultant [Orig: exultant] , aperiuntur laetitiae regit fontes. Virtus chorum ducit. Emanat in vulgus tanti Fati gloria, omnia illi gestiunt praeparata videri, praesertim Isara. HYMEN vero, cuius cura palmaria est, cum SERENISSIMO ELECTORE SPONSO, Viennam abiturus ad elevandam TAEDAM, dexterasque nite iungendas: MONACHII Phoebo negotium dat, suo nomine apparandi pompam redituris. Iste mitioribus Diis convocatis, omne obsequium invenit. Caeterum cupit Diana Venatrix, sui fori apparatu, venatione nimirum, SERENISSIMOS CONIUGES excipere. Ea conceditur in campis, invenitur tamen et altera in Urbe, cui peragendae, Chaldaea Fera Nabuchodonosor, dignum spectaculo prodigium, a Phoebo proponitur, vinabulis tragicis exagitandum: ut populus omnis animosa voluptate frui possit, quan do utique campestris venatio, pauciores Spectatores habet. Sequuntur vota apprecantium FAUSTISSIMIS NUPTIIS, ut mos est, Optimorum Optima.


page 39, image: s039

EPITHALAMION.
HORTUS ad Auroram spectat, quo pulchrius [Orig: pulcrius] Orbis
Vix quidquam Germanus habet; pretiosior auro
Hesperidum; et si quod multa ausa Semiramis olim,
Ventorum auxilio, pendens nemus intulit astris.
Illum oriens Titan primis hinnitibus afflat,
Subsistitque diu faciem miratus amoenam;
Et praetervectus Clymenaei nectaris imbrem
Invergit: referuntque Dies ab honore Ministri,
Saepe loci forma captum Titana volucrem
His voluisse suam, Phoenicem, credere septis.
Hic habitat festivus HYMEN, diversus ab illo,
Quem Musa genitum prisci coluere, virenti
Verbena nucibusque proci, Cypriisque columbis.
Hunc nova concepit Tiberino [Orig: Tyberino] in litore [Orig: littore] Roma,
In castos enixa toros: quo tempore septem
Montibus accessit Rupes octava Tonantis.
Atque inter scopulos dominari PETRA Latinos
Coepit, et obtrivit veterum delubra Deorum.
Integer ardenti placide suspirat in Ara,
Inque animos clementer agit, mitique calore
Suscitat, et tantum caelesteis [Reg: caelestis] in serit igneis.
Quem penes est Geniale Sacrum, sidusque benigna
Pectoris, et blandi dulcis consensus amoris.
Unde suo fretus ingenio, quaque augure gemma
Incendit digitos; sensus explorat in omni
Coniuge secretos, penetratque arcana futuri.
Quodque immane bonum est; paribus coniungere taedis.
Dignatur similes, et mentes mentibus aequat.
Non lavat ex Hermo digitos vel Gange: sed haeret
Annulus in manibus persecto ferreus orbe.
Quem nec Chrysolitho decorat, nec iaspide cingit,
Nec flammis Hyacinthe tuis. praefertur amoris
Nutrimenta sui carpens rigidissima, MAGNES.


page 40, image: s040

Qui rapit arcano ductus spiramine ferrum,
Idque flagrans spreto complectitur arctius auro.
Cuius ab exemplo, non dotem suaserit ulli
Extorquere minis: nam tantum novit amare
Fortiter, id quod amat; tantumque id novit amare.
Infames Veneris stimulos, Puerique salacis
Immitem telis pharetram; vel foeda [Orig: faeda] Getarum
Foedera, et Othrysii damnat connubia Turcae.
Odit Hamadryades, et rustica pectora Faunos,
Sanctior ingenuis flammas deradit ab astris,
Cum dulci risu se scintillantia solvunt.
Quas ubi collegit non degener Hesperus, alte
Infundit Sponsis, et serica vincula nectit.
Pacis opus: durant, quasi sint adamante ligata.
Vestales animos innodat ahenea virtus.
AEquaevas inter Charites, et gaudia mentis,
Pronubus hic amplo Iuvenis spatiatur in Horto.
Cuius in amplexu tholus est, mediaque medulla
Surgit aprica Domus, mulcenti pervia vento.
Namque Eurus, reliquaeque timent accedere Buccae.
Sparsa nitent asarota solo: fastigia fornix
Illaqueat: paries variato murice fulget.
Tota loci series octo divisa recedit
Partibus. Euterpe reperit, scripsitque Thalia,
Compegit Nemoris corpus florale Voluptas,
Et certo tinxit felicia germina succo.
Moenibus ambitur solidis, quibus haeret utrimque
Porticus excurrens, vasto longissima tractu.
Fortia quo videas magni monumenta Labores
Herculis: ut Libycum compresso gutture monstrum
Edomet, offensus monstro maiore Noverca,
Ferratas ut figat aves; medioque subactum
Corpore Terrigenam, dextra sustollat in altum.
Exclamare putes miserum, nimiumque negatam
Terrae matris opem, pendenti quaerere calce.
Sic premit Alcides, premiturque Anthaeus, et aegre
Stridenti vapidum revocat pulmone calorem.
Ipse aliquando ruit verus Tirynthius astris,
Visurus fictos: conformatisque lacertis


page 41, image: s041

Ad simulacra, suum corpus metitur in umbra;
Maioresque fremens merito dolet esse Colossos,
Sic alibi pariter victus, cum imponitur aether,
Sudat, et Atlantem turbato respicit ore,
Adiectumque novum queritur sub pondere pondus.
At Iove sub tepido, quem libera ventilat aura,
Perpetuo porrecta virent Topiaria cinctu.
Nil vacat. optandis indulgent omnia votis.
Hic Maii rubicunda cohors, hic candida ruptis
In campum prodit calathis pars sparsa capillos
Puniceos, pars caeruleis argentea guttis,
Pars collo candente nitens, pars corpore flava,
Vincunt Paestani speciosos ruris ephebos.
Gratia nam maior. mitissima nomina comptis
Ex merito natura dedit; quibus aemula Natos
Quaeque suos ambit genitrix ornare puellos.
Areolae fragrant: thalamique et mollia terrae
Strata, quibus recubant, Milesia vellera vincunt.
Ipsi autem innocuae vitae, summique pudoris,
Et faciles animi flores, examine iusto,
Ad sua clementis serpunt tentoria clivi.
Ut quando in belli conflictum Chloris itura,
Tympana pulsaret turmas cogentia, contra
Terribiles tribulos, urticarumque nepotes:
Ilicet accinctas acies, et robur haberet
Militiae venale suae, nasumque moveret.
Praepollens alibi multa super arbore foetum
Prosternit Pomona caput, variatque colores,
Et numerat prolem, quam toto largius anno
Educet incolumem, rivalique ubere lactet.
Omnes incinctae foliis, ceu crinibus, adstant:
Consertasque manus, ramorumque agmina tendunt
Ponderibus librata suis. mittuntur in aevum
Fecundae [Orig: Faecundae] tantum. multa illis aurea mala
Delicias faciunt. nulla illis Punica mala;
Quod numquam [Orig: nunquam] fallant, vacuum frustrata colonum.
O! quoties Nymphae vicini fluminis, alta
Fraude tenebrarum tectae, dum Cynthia lusca
Connivet, tacito passu gradiuntur in Hortum,


page 42, image: s042

Et narrata volunt decerpere poma: sed adsunt
Custodes strictis in talia furta sagittis,
Et cupidas arcent, fructosque tuentur amores.
Iam cum lene tepet, blandaque Favonius aura
Excitat a somno lucum: vigilare coactae,
Dulce strepunt omnes, commota fron de, sorores,
Fraternumque sonum, Zephyro ridente, remittunt.
Mobilis alloquiis HYMENAEUM affatur, et audit,
Alteraque alterius garritibus utitur arbos [Reg: arbor] .
Concentum credas in rupe Heliconide natum
Proritasse Novem, Phoebo Pythona ferente.
Vivunt felices, magna est concordia morum.
Seque fovent et amant, et mutua brachia nectunt.
Quod si praeteriens testudine luderet Orpheus
Thracius: his sane tota ex radice luberet
Sub Getica saltare lyra, podagramque fugare.
Esto: non feriat Vates Rhodopeius aures
Carmine; dum feriat saltem Rhodopeia paelex [Orig: pellex] .
Suave trahit Philomela melos, laudemque meretur;
Et laudem notat ipsa suam, vultque ipsa notari.
Provocat in medium, si forte Talassius [Orig: Thalassius] audit
Mane salutatus. modo namque aequabilis uno
Assurgit tractu, gutturque volubile longo
Lubricat impulsu, facilesque expectorat auras.
Difficiles numeros modo colluctata retorquet,
Infuscat, scindit, carpitque, ac plurima mutat.
Plurima dum mutat, surgit Symphonia discors.
Quando poscit Hymen, liquidos puri aeris haustus
Proicit [Orig: Proiicit] , absorbetque iterum iaculabile murmur,
Atque intra fauces subigit, tacitumque choreuma
Delibrat, donec campo prorumpat aperto.
Una eademque canit totiens [Orig: toties] distincta, venitque
Obvia saepe sibi, nonnumquam [Orig: nonnunquam] adversa, caditque
Ac surgit, vocemque premit, vocemque coruscat.
Quod si festa Duces subeant connubia, novit,
Novit et ipsa suos ad pompam augere tumultus.
Erigitur sublime ruens, rostroque perorat
Fusius: e Rostris credas praesagia dici.
Iamque ut Lympha sonat: quae cursus immemor arva


page 43, image: s043

Radit, et inventos divexat rore lapillos.
Iam maiore modo turgens, viventis ad instar
Fluminis, Aonidum lapsus imitatur aquarum,
Et sua Pegaseis stipat praecordia bullis.
Iam pigri de more vadi, gemit intercisum;
Et gemitus alia mox interpellat avena.
Nonnumquam [Orig: Nonnunquam] in duplices, dimisso simplice, ductus
Emicat, et pleno tinnit constantius ore.
Dant animos Sponsi. facunda fluctuat aer
Temperie vocum; modulosque reciprocus urget.
Singultusque novos reddit. nam gratia felix
Suadet utrasque vices, et amant alterna Camenae [Orig: Camoenae] .
Laudat HYMEN, meritaeque alas formosus inaurat.
Caetera quid memorem miracula nobilis Horti?
Visuntur grati errores, tortique recessus
Daedaleis manibus Labyrinthi flexibus errant.
Quo neque pertingat Phaetontis noxius error;
Nec rabidos iaciat latrator Sirius igneis.
Musarum Phoebique locus melioris, et arcu
Deposito citharas, secretaque tecta petentis.
Illic saepe canit. mox et pellucida Nais
Advolat, et vinci Siren arguta fatetur.
Parte alia non est vetitum succedere Soli,
Quin invitatur, quin invitatus ab axe.
Desilit, et radiis crines exsolvit honestis.
Ac tantisper equis (quis enim haec astuta notabit
Otia?) detentis, nemoris petit arduus umbram.
Aut talem inscribit buxo, revolutaque monstrat
Tempora, et angustat spatiosos aetheris orbes;
Caelestesque vias, cursusque in margine signat.
Nec gratis: ventrem raptis solatus anhelum
Obsaturat pomis, artusque in flumine fessos
Abluit egelido: donec repetita Phlegontis
Tergora conscendens, motis velocius Horis
Neglectum compenset iter. Qua collis ad imam
Vergit planitiem [Orig: planiciem] , stagnum natat, et vada torquet
Frigida, Neptuno non despicienda iocanti.
Fama est, in famuli obsequium descendere noctu
Saepius, et structo ripas defendere tofo [Orig: topho] :


page 44, image: s044

Inque lacu ingentem gyrare Palaemona piscem.
Nymphaeum lusura Thetis, canusque frequentat
Nereus, et circum gemini modulantur olores.
Multiplicata stupet ductus per gaudia visus.
Scena viret, redolet myrtus; vindemia thyrsum
Occupat, et ducit nubentem pampinus ulmum.
Vix nocturna queunt Satyrorum furta caveri:
Tam dulces coniunx [Orig: coniux] e palmite procreat uvas.
Indica cum patriis peregrinaque germina certant.
Sed superant fontes: quibus et Cytherea renasci,
Et tingi Galatea velit; nisi torva pudici
Obstet cura Dei: neque enim hoc permiserit illis.
AEre novo plumboque meant, variisque figuris
Propelluntur aquae. mansuescunt colla draconum
Interfusa notis. abiecta fulminis ala,
Pincernam Iovis ales agit, laticesque propinat.
Hi fugiunt iterum. tremulus cincinnus in orbem
Cogitur, assiduo renovans sua caerula lapsu.
Mox sorbetur humo. Fors illas stabat ad undas
Coniugii numen: cum, quae blandissima virgo est
Euphrosyne Charitum, subit, inque tenerrima verba:
Nos modo iucundo fruimur iactantius aevo,
Tuque magis. sed enim ingrati durique videmur:
Qui patimur Viduum facientem haec otia nobis,
Tot curis bellisque premi; nec blanda vicissim
Otia, nec nostri decus indulgemus amoris.
Tunc Roma genitus: nimium Soror aurea Fratrem
Instigas memorem. praevenimus omnia vota.
Imperii refert, id procurare, quod optas.
Exulta: quem nos titulis veneramur et ostro,
BOICUS AUSTRIACAM SPONSAM SEPTEMVIR habebit.
Votis annuimus tacitis. ea caussa movebat
Hoc totum lustrare nemus, fontesque ciere.
Nunc buxum tondete manus, Nomenque beatum
Pingite: scribatur cunctis in floribus ANNA.
Virginis id nomen. cupient admittere sidus
Hoc omnes violae: cupient in fila secari;
Huic Philomela canet, lymphaeque rosaeque micabunt.


page 45, image: s045

Stat mihi concordes semper coniungere dextras.
Praeteriit Maius, mensis felicior ardet.
Interea rapido cursu delapsa Viennam
BOICA DIVA super, summo stetit aethere contra
Caesareas arces. cesserunt nubila luci,
Adventum testata Deae; pretioque Sabaeus
Plus quam mortali vestigia prodidit imber.
Currus Eleusinus: duo quem traxere leones,
Maiores illo, qui stellis additus axem
Perfurit, et longo rugitu sidera terret.
Adde: quod et mites. nam liber uterque lupato,
Ante fores lascivit humi. securus ad antrum
Rictus accedas. frons ardua frugibus albet
Maturis. oculus grata perfulgurat ira.
Pulsat cauda solum: transmittunt aera malae,
Volvitur aurato Gaetula [Orig: Getula] in vellere moles.
At Dea secretam gressum promovit in aulam.
Interiore polo, dignaque in sede recepta
Substitit, et prono vultu libavit honorem,
AUSTRIACI gavisa IOVIS contingere dextram.
Exhilarans animosa genas, dein talia fatur.
Si genibus questura tuis affunderer, et me
Urgeret moestam duri sententia fati:
Non hoc conspiceres velatam, CAESAR, amictu.
Alteraque atratos temeraret synthesis artus.
Nunc alios suadet triplex mihi GRATIA cultus,
Versaque Fortunae facies meliore metallo.
Expertum est, nec laeta diu, nec acerba manere.
Quid tribus his annis ad nostram defuit urnam
Exitiique luem? Siculi tormenta tyranni
Profuerat, calidumque Fabro monstrante iuvencum
In nostro sensisse foro vis, arma, cometae,
Sanguinei nimbi, lapides, incendia, bustum,
Ut ne cuncta querar, deformavere venustam.
Ac nisi coniunctis mecum Soror AUSTRIA peltis,
Instar Amazonidum, medios pugnasset in hostes:
Quo nunc in tumulo, qua nunc in nocte iaceret
Imperii declive chaos? fera bella fatemur;
Expavitque nefas Orbis vertendus in ignem.


page 46, image: s046

Semper summa timent: et Rex Saturnius olim
Anguipedum sensit furias, domuitque Gigantes
Sulphur, et in cineres fumantia membra redegit.
Sed Divi iuvere simul. metuendus acutis
Gradivus gladiis, hasta Tritonia Pallas.
Te quoque (nam dulce est animo meminisse malorum)
Non una Enceladi rabies Titania, nostrum
Invasere IOVEM. cum iusta oracula legum
Mandares: tumuere alii, saevisque nocentum [Reg: nocentium]
In coniuratos stimulis abiere furores.
Dentis opus poterat, Cadmique armata videri
Messis, et in iugulum segetes saevire paratae,
In culmo clangente tuba. redeamus in aevi
Speluncam, et lapsos revocemus mentibus annos.
Nempe quibus PRINCEPS MEUS (inclinavit et ipsa
Immortale caput) nostro non MAXIMUS Orbi
Visus, cessavit partis velare trophaeis
Laurigeras aquilas? Ex quo Brumalia Fusco
Sceptra dedit iuveni, titulo Fortuna negato,
Crudelem lusura iocum, lacrimasque [Orig: lachrimasque] datura
E glacie: MEUS ille MEUS se immiscuit armis,
Albanique iugum sordenti sanguine montis
Victor inundavit. profugos Moldavia mersit.
Dissecuit ferrum stantes. quod Stella propinqui
Spectavit nemoris, concussaque moenia Pragae.
Inde alius, semperque novus, cum turbine miles
Incubuit terris. unius stirpe recisa,
Alter successit cauti [Orig: coti] , chalybemque momordit.
Tilliacas acies, flavarum signa iubarum
Inferiora tuis equidem: tamen aspera sensit
Saucius, et totiens [Orig: toties] sua fractus in ossa Rebellis.
Flammigerae Volucri nullius saeviit ira,
Cuius non etiam contortas BOICUS hastas
Debuerit lacerare LEO. Turlacia plaustra
Rupimus, et rigida munitas cuspide silvas
Obruimus fossis. absorpta Badensis hiatu
Machina, complevit disiectis falcibus Orcum.
Auspiciis haec gesta tuis. tu classica nobis,
Tu vireis [Reg: viris] animosque dabas; nos strinximus enses.


page 47, image: s047

Cimbrorum quoque clausa palus, et vincta catenis
Torpuit a tabo. tenuere obiecta furentem
Claustra: procelloso ne posset militis aestu
Exundans, veluti Nilus, stagnare per urbes.
Atque utinam paribus mare frenassemus [Orig: fraenassemus] habenis
Balchicum, et immanem Phocam, quae prodiit illo
Gurgite, cornigeri sorbentem flumina Rheni.
Scilicet id clades, et publica Fata vetabant.
Iamque aderat Suecus: quem dissimulatus et ora
Et crinem barbamque Charon, vectabat eadem,
Qua vehit horrendos maneis [Reg: manis] et funera cymba.
Ille Lyco exhausto tendebat ad ostia magni
Danubii, totis bibiturus fontibus Oenum.
DUX meus infandum scelus et crudele notavit,
Damnavitque sitim. non si Balaena fatiscat
In quit, et abruptis effundat viscera costis;
Improba munitum squamis inciderit Istrum.
Opponat latus Anglipolis, faucesque retundat
Ignibus obiectis. iam nos praevertimus astum;
Concedetque meis antiqua Tiberia votis.
Nos Aquilo pulset. dum CAESAR et AUSTRIA vivant.
Sit tanti virtus. Ex illo tempore quantos
Sustinui fluctus? quo non demersa profundo?
Quid tale abductae quondam timuere Lacaenae?
Decussae capiti turres. sulcataque ferri
Supplicio faciem, prope capta trahebar Adolpho.
Diis nata a Gottho. qui luxuriante malorum
Maiestate ferox, amplexus gaudia nostri,
Barbarus audebat Scythico promittere lecto.
Addebat iam Leno minas; et quidquid acerbum
Vel grave blanditiis, vel formidabile luctu.
Abdidit insidiis tristis clementia Sueci.
Sed vicit tua sors, CAESAR, fortunaque nostra
Te salvo rediit. Cumulavit victima sensum
Laetitiae: quod te vivente receperit hastam
Pectoris obnixu, trabeati Bestia colli.
Eruimus ferale nefas, clausasque sub antro
Immansueti animi, sollerti [Orig: solerti] indagine, mortes.


page 48, image: s048

Principis unius felix sapientia vicit.
Te propter gelidas hiberno [Orig: hyberno] sidere noctes
Extraxit, viditque vigil tardare Booten.
Te propter rapidos soles toleravit in armis,
Intravitque casas, et nulla umbracula fixit.
His meritis Unum, vel si quid apertius, UNAM
Sollicito, quiddamque mihi regale paciscor.
Nec mea vota moror. qui tot servaverat urbes;
Hannibalesque novos rimatus mente sagaci,
E media rapuit non unum clade Saguntum:
MURALEM poterat forsan sperare Coronam:
Quique Ratis- fragmenta- Bonae statione recepit;
NAVALEM e rostris. Sed tu concede IUGALEM,
Et satis est. talem neque Roma aspexerit umquam [Orig: unquam] ;
Et MEUS hoc pretium cupiet DUX VIRGINIS esse,
ANNAM, DIVE PARENS, illi deposcimus, ANNAM.
Per te, perque tuos; per meque, meosque triumphos
Obtestor; patiare cani Socer: ille meretur
Esse Gener. quid opus multis contendere? Mater
Olim nostra fuit: reddatur Filia nobis.
In fontem redeat sanguis. volet ipse redire.
Iam promisit HYMEN, nostro qui degit in Horto:
Atque recedenti, nihil ambige, dixit: amabit
Quam petis. in teneros abeunt suspiria sensus.
Sic Dea: sic contra placidis sermonibus orsus
IUPPITER AUSTRIACUS. Scimus discrimina rerum;
Et nova Teutonicae [Orig: Theutonicae] memorata piacula Phlegrae,
In nos sacrilegis surgentia vidimus armis.
Sed damnata luunt. si quis superesse Tiphoeus
Audeat, ardebit. Caussae nos fidimus isti,
Quam Deus ipse probat: tot fortia pectora, toto
Pectore defendunt. Non sum devinctior ulli,
Quam TIBI, quamque TUO, pro me tot bella gerenti
Non delenda DUCI. Sciet hoc Victoria Virgo.
Id quoque testatum transmisso fecimus OSTRO,
Inque VIRIS SEPTEM socium dignanter Honoris
Summi censuimus. namque hoc meruere profunda
Consilia, aetheriumque iubar, quod mente refulget.


page 49, image: s049

Insuper e nostra natam IUNONE, tuaque,
Offerimus SPONSAM. coniunx [Orig: coniux] SIT PRINCIPIS ANNA.
Acceleret. Dixit, vultumque ad sidera torsit.
Confestim strepuere Lares, dulcique tumultu
Icta, flagellatis nutavit postibus aula.
Indicium choreis muri plausere futuris.
Iamque super MARIAM ningebat floribus albis;
Mixtaque odorata de nube ligustra cadebant,
In nimbi tumefacta modum. Sed et ipsa beatae
Conscia laetitiae, Superum praecordia, dulces
Effudere iocos. nam mutavere colores,
Affectu dictante novum. placuisse volebat
Non sibi, sed simili quaevis. nivibusque rosisque
BOICA se sparsit: virgatis AUSTRIA Rhombis
Processit. teneri ingenium risere lepores.
Inque vicem sese mire alternantibus odis
Compellant. Tu nostra Soror: Iam tu quoque Mater.
Tu divina Nurus: Tu Socrus. Tu mea Lux es;
Tuque Oculus. Generum tu nostrum abitura saluta.
Tu valedic Socero: nam festinamus abire.
Talibus argutant. iunctos arcana Leones.
Invasere etiam calefactis gaudia fibris.
Usque adeo mulcere iubas, et terga dederunt
Attrectanda manu. Quibus ad pilenta reductis.
Et circumfusum fin dentibus aera longis
Tractibus, arrecto patriam temone subivit,
Nubibus aequatas arces, eductaque templa.
Fama volat, proceresque docet populumque Thalia
Connubiale Sacrum, Myrtusque et Taeda paratur.
Et quacumque [Orig: quacunque] fluit rixantibus Isara ripis;
Nereidum studio celebres narrantur amores.
Quaeque comas vitreo distinguit pectine Nympha.
Et molli musco, glaucisque obsessa lapillis,
Gestit in adventum SPONSAE formosa videri.
Ipse Pater renovat fontes, urnamque superbo
Temperat argento, chlamydemque e virgine sumit
Crystallo, cannaque inflexos laxat amictus;
Et meliore caput praecelsus arundine mutat.


page 50, image: s050

Auget HYMEN solemne decus, visoque paratu
Obsequii, iacit ex Horto conchasque marinas,
Sertaque, sed magno tamen haec studio neglecta:
Quae deceant hirtum caput, informemque senectam.
Addidit incultos versus, et non bene natas
E vulgo violas, et vulgares Hyacinthos.
Addidit et cultos versus, hilaresque Smaragdos,
Et quae rorantes lucent electra per herbas.
Nec non sollicitus, quanto molimine NUPTAM
Ipse quoque excipiat venientem; abiturus amicum
Alloquitur Phoebum. namque hoc spes omnis in uno.
Intonsi Iuvenes pariter, pariterque sereni,
Ambo lyras et carmen amant, curasque relaxant,
Et consanguineis collidunt barbita curis.
Latonae suboles [Orig: soboles] , Praeses dignissime Cyrrhae.
Nunc quoniam nostro subituri more Viennam
PRINCIPE cum SPONSO, taedam attollemus in altum:
(Non etenim fas est me absente attollere in altum)
Interea sis alter Hymen: molire beatam
Arte tua pompam. tibi pulchra [Orig: pulcra] negotia mando.
Omnia parebunt festivis numina votis.
Sed cave, ne sistrum ferias, credasque licere
Cuncta tibi; molles numeros foedeque procaces,
Et Fescenninos iterum damnamus amores.
Casta volunt Superi. ducenda ASTRAEA per Orbem,
SIDERIS allucente IUBA, ducenda decore est.
Caetera curabis. sic, quae tua respuit olim
(Aspice mercedem) cupiet connubia Daphne.
Sic ait, et plectro digitos imponere iussit,
Et iuraturum proprias contingere vittas.
Contigit, imposuit, iuravit; et omnia fila
Pertentans, fultusque sacro testudinis auro,
Grates laetus agit; discedentemque HYMENAEUM
Prosequitur cantu. canit una cygnus, et alnus
Sibilat, et metrum ramis vocalibus effert.
Decidit in rupes, ramisque assibilat echo.
Ille abit; atque DUCI decus auspiciumque daturus
Lampade sollemni [Orig: solemni] , vadit comitantibus Horis


page 51, image: s051

De meliore nota, placido Titane creatis.
Respiciens tamen usque suum videt eminus Hortum.
At Phoebus, quem iam curae iussique labores
Distringunt, certo reliquos ex nomine Divos
Ad fontes et ad antra citat, silvamque dolosam
Theseos, et viridi maeandros [Orig: moeandros] saepe [Orig: sepe] reductos.
Huc coiere Dei. Spumosas exprimit uvas
Lenaeus, fundit genetrix pulcherrima [Orig: pulcerrima] frugum
Flaventis [Reg: ] aestatis opes: baccamque Minerva
Protulit, et grandes Venatrix Delia cervos.
Phoebus ait: vos o quibus huius copia lucis
Exornanda data est, tantum cognoscite munus.
Neu pudeat quemquam famulari talibus. ambo
Nos superant. Hic est Supremo proximus: ILLA,
Filia Supremi. pulchrum [Orig: pulcrum] certamen Honoris.
HIC adversa potest et tristia ferre secundo
Ac laeto vultu, constans; laeta atque secunda
Adverso et tristi. numquid sublimius itur?
ILLA per Europam celeberrima, Caesare nata:
Sed nihil Europae, praeter decus oris honesti
Sidereasque genas retinet, frontisque pruinam.
HIC gravibus curis innectit mitia iura,
Et rigidos castis substernit legibus enses.
ILLA voluptatem generoso semper Honesto
Posthabuit, veteres exaequatura Sabinas.
HIC positus supra fortunae flebile plumbum,
Calcat plebeias in mentis vertice valles.
ILLA Patris pietate fragrans, cum plurima formae
Debeat, excelsis virtutibus omnia debet.
HIC ea Legatis responsa petentibus edit,
Ut saepe attoniti dicant: Haec hausit ab astris.
ILLA suae sacra GENITRICIS imagine plena
Quod didicit teneris, auget vernantibus annis.
HIC agitans rerum molem magnosque recessus,
Consilium ipse sibi est, gestatque in corde senatum.
ILLA diu prisci volvens exempla pudoris,
Vivit, ut exemplum poni mereatur et ipsa.
HUIUS adorandus GENITOR, quam grande Lycaeum
Exstruxit nobis! ut malim habitare sub illo,


page 52, image: s052

Quam Clario dormire iugo; Pallasque relicta
Phocide, Pieriis merito discedere silvis
Possit, et Argivas nemo miretur Athenas.
ILLIUS mirabor AVOS, dum nostra sonabunt
Litora [Orig: Littora] , dumque alio vultu torquebimus axem.
Si quae dona mihi, numquam [Orig: nunquam] numeranda, dederunt
Enumerem; frangamque fides, lituosque tubasque;
Argentique lacus cumulem torrentibus auri.
Obstupuere Dei, et plausum assensumque dedere.
Hanc Bigam, pergit Pharetratus, comite pulchris [Orig: pulcris]
Ritibus: hanc reducem vestra cervice levate.
Tu mensas succincta Ceres, thalamumque memento
Sternere: tu Liber missis servire racemis.
Tu manibus lymphas, e puri fluminis urna
Cymodoce formosa dabis; figesque pudica
Basia, et o dices, quam nos haec numina vincunt.
Flavas Leucothoe pateras et ianthina terget
Pocula: curabit nostram Cyllenius artem.
Dum vasto Patris cerebro prognata, politos
Ora sales iaciens, miscebit sesama verbis:
Quadrabit Dictynna dapes. Latonia Fratrem
Occupat: et numquid [Orig: nunquid] maculis incingere saltus,
Irritare feras cornu canibusque pigebit?
Sunt mihi tot comites studiis communibus aptae:
Nebrophone Cynthi, Cretae Britomartis, et Opis
Optima. seu damas placeat, seu figere nostros
Aurigas: istis humeros et brachia nudis.
Perque mihi suctos Dotale sonantibus agros
Nomen, in occursum SPONSAE properabimus ANNAE.
Annuit, et laxo respondens Phoebus ab arcu
Spicula-concussit. potes his, ait, eminus uti.
Nam quis lustra vetet iam perlustrare ferina?
Id tamen in placito tantarum pondere rerum
Nondum dispicimus: posituris retia campo
Nodosasque plagas; quaenam reditura voluptas
Sit tam sollicitos compensatura labores.
Nam quota pars fruitur? quis Civis in avia fertur?
Scrutaturque cavas decisis frondibus alnos,


page 53, image: s053

Aut querceta subit Dodonaeasque cavernas?
Si curvum pavitantem ensis, si lancea pinguem
Hausit aprum: periit voti mox tota cupido.
Atqui non ego te, tua nec spectacula damno,
Si modo sufficerent nobis. quia rure vagantur
Sunt privata nimis. communia gaudia, plausu
Communi sancire decet. Venabimur ergo?
In media potius Brutum venabimur Urbe.
Est mihi, sitque precor VATES dilectus ab Oeno.
Qui super Euphraten mediumque canorus Orontem,
Dum nostris ludit fidibus, graditurque cothurno:
Ecce tibi! saliunt montes, et silva recedit
Alternum factura pedem. nemus omne solutis
Fit plantis petulans, et migrat ad orgia plectri,
Adrepsere ferae plures, quam Bistonis illa
Testudo sonitu collectas moverat: (aures
Arrexere Dei) quarum sublimior una,
Cornua surrexit simo coeuntia vultu.
Crinibus et digitis, et multo corpore, foedis [Orig: faedis]
Par avibus Stymphale tuis, quas horruit atrox
Phineus, vertentes turpi convivia sulco,
Istud Prodigium meus intercepit alumnus;
Et pedibus vinctum, Latias transmisit in oras.
Grata est ludibrii species, monstrosaque narrant
Indigenae, qualis, quo vivat Bellua sumptu.
Quas metamorphoses, quos manes sentiat. Olim
Rex erat, et late sceptrum Babylone movebat
In terras, alio quas Sol novus obruo curru.
Augustus, proneposque Nini, metuendus et armis
Et phaleris, gemma gemmas epulatus in uda,
Contempsit nostrum Nectar, Phrygioque levatos
Pincerna latices, et quidquid Iuno recoxit
Pavonis. Formae eximius mirique decoris
Fulgebat. frons, ora, genae, duo lumina, nares,
Caesaries, totumque CAPUT concreverat AURO.
Hinc dives pretioque ferox; gentesque Regentis
Pallida cum Bactris timuerunt Susa secures.
At postquam tragicos implevit Numine fastus,


page 54, image: s054

Et caelum [Orig: coelum] incestans terras ex asse petivit:
Deiectus, factusque Fera est. depascitur herbas:
Et sua tesqua petens ululat, mugitque, ruditque;
Et loquitur. saltem dat torvo murmure signa,
Se se velle loqui. cur non id velle loquatur;
Bigeminus stupet, et sibi fit mirabilis ipsi.
Id lepidum! quoties sua contemplatur in amne
Colla Niphateo; palearia pendula damnat,
Informesque toros, et se ipsum funditus horret.
Haud aliter praeter ripas erraverit Io.
Talem nostra Feram si nunc ad Maenala [Orig: Moenala] BOIIS
Ducimus, an poteris mihi succensere Diana?
Illa negat: sentit tamen, affectuque natante
Plorat, et in medio ridet sua iurgia fletu.
Id decuit. dixit post haec suspiria, fiat.
Tunc telis citharaque potens: DEA BOICA gaude:
Tuque mihi conformis HYMEN circumspice Daphnen
Promissam. ad latum mandata exhausimus unguem.
Nunc agite, et Silvas de nostro nomine sacras
Cingite compedibus: namque has CHALDAEUS inerrat
Hybrida. habet campum, quo se se gloria iactet.
Haec Orchestra, nemus; molesque erecta Theatri
Saltus erit: venator erit mihi Roscius actor.
Sunt caveae, sunt et proscenia. qui bene SOCCIS
Induitur, poterit praedam deprendere cursu;
Et Spectatorum cuneis palmaque probari.
Deprensam, moneo, ne ferro porrige. vivam,
Siste ante ora DUCUM, maiusque merebere nomen.
Forsitan Assyrii portentum nobile mundi
Incoram volet et propius cognoscere laetus
SPONSUS, et in nostris ridebit saltibus ANNA.
Signa sonent. infla Clarium Tritonia cornu.
Quando Soror Diana nequit, podiumque revise.
Bellerophontis equum fortes insternite Musae.
Comica luctantes crispent venabula Vates,
Semiferumque trahant, Centauri more ruentem.
Desuper ipse volans turbatum agitabo, suisque
Proliciam latebris. modo praescia somnia tristi


page 55, image: s055

Immittam, arcanique poli laqueata futuris
Rebus, et in vastum quidquid protenditur aevum.
Blanditiis modo mulcebo: quibus aequore in alto
Delphinus capitur, Britonumque in litore [Orig: littore] ludit.
Sunt mihi tres Pueri, linguas quibus ipsa disertas
Calliope facunda dedit, docuitque movere.
Mitius hi senibus cygnis, vel in ignibus aetnae,
Et media fornace canent. commota stupebit
Bellua. Si Leo sit: capient miracula flammae,
Innocuo circum volventis corpora lapsu,
Quaeque recusabit vestes libare favilla.
Quod si prodiderit barritu diro Elephantum,
Acclinans latus arboribus, Cedrisque comato
Vertice, trans altas nubes ferientibus astra:
Hic situs optandus. namque hoc solet Africa tuto
Sternere sopitum. sonat excisura bipennis
Arboris hunc fastum, detruncandumque cacumen.
Salva stirpe quidem: septem tamen occidet annis.
Sunt aliae technae. disrupto ventre Draconis
Terreri poterit, fusoque per arva veneno.
Cum fugiet; spargam cineres per nobile fanum:
Tardabunt aliena pedum vestigia cursus.
Ut reddam attonitum pecus et mansuescat in umbra,
Ignotos thyasos quatiam: sua nomina nobis
Panque Palesque dabunt, ludentque ad carmina Fauni,
Et Ganymedaeae retinebit Pyrrhica tarmae
Sic capienda Fera est. Properate. quid! o quid amoris
Cernimus! adveniunt. festo clamore VIENNA
AEstuat, et Stephani quatitur lapidosa per auras
Turris, et ingenti de signat gaudia motu.
Iam dextras coniunxit HYMEN: iam Taeda coruscat
Pinea, iam spinis aether incenditur albis.
Maturate. venit PRINCEPS cum CONIUGE coniunx [Orig: coniux] .
Mente mea video sudum per inane volantes
Armigeras avium turmas, colloque iubatos
Signiferos, agili tuto confligere lapsu.
Deseritur natale solum. pede prata teruntur


page 56, image: s056

Gramineos libante toros [Orig: thoros] . evolvitur Oeni
Fluctus in occursum, glauco velamine cincti.
Quodque aliquos nuper temulentis merserat undis:
Admissi sceleris pudet, et Tritona revinctis
Post tergum remis, ad debita vincula sistit.
Procedunt: pulvisque iugis attollitur imis.
Sed nubem dispellit Hymen, et turbat arenas
Imbre superfuso: ne noxia pulvere crasso
Intempestivos trudat caligo vapores.
Adsunt. Intonuit laevum, nubesque resultant.
SALVE (vos omnes iterato nomine) SALVE.
Pergite. compositos numeros tamen ante probemus.
Seria res agitur. Vox una, sed absona, totum
Perturbare chorum, et SPONSOS offendere posset.
Praecine Calliope. peccantem quemque monebo.
PAR SUPERUM, QUOD CERNO LIBENS, sustollite vultus
Plaudite consertis manibus. PROCEDE SECUNDIS
OMINIBUS Septemque simul procedite passus.
Euterpe revoca octavum: Polyhymnia quinto
Adde duos. SERO ASTRORUM CONSCENDERE SEDES
Bacche leva vocem. UT CUPIAS; iam Stentoris instar
Ingeminas: moderere sonum, velut incluta [Orig: inclyta] Clio.
UT CUPIAS; MULTUM NOSTRI TIBI PROMIMUS AEVI.
Altius. ET RUTILUM SILENI FUNDIMUS AURUM.
O Rus! O satyros! Saturni fundimus aurum.
SIS FELIX, QUI NOSTER ADES; Sic Isara leni
Voce fluas: Tu rauca Ceres imitare. FAVETO
LAUDIBUS, ET GRACILES, aliquid, nisi fallor, omissum est:
Inspice Cymodoce sontem. PROPRIISQUE FAVETO
LAUDIBUS. indocti! quando isto more dicandum
Perficiemus Epos? iam lucet ab aethere clarus


page 57, image: s057

Hesperus et SPONSI veniunt. Procumbite saltem.
Solus ego et MUSAE Vota absolvemus Amores.
PAR SUPERUM, quod cerno libens, procede secundis
Ominibus. Sero astrorum conscendere sedes
Ut cupias, multum nostri tibi fundimus aevi
SIS FELIX, qui NOSTER ades, propriisque faveto
Laudibus, et gracilem non aspernare Camenam [Orig: Camoenam] .
Si modo sit devota tibi, facilisque iuberi.
In mare non rapitur mare, nec cadit aequor in aequor;
Sed parvi tantum rivi; quandoque paludes.
SIS FELIX, quae NOSTRA venis. Tibi saxa ciemus
In modulos. Tibi beryllos pictosque tapetes
Sternimus, et cultae commercia pandimus aulae.
Tu parias Caelo [Orig: Coelo] , pariat Tibi sidera Caelum [Orig: Coelum] :
Et bene speratos maturet Cynthia menses.

FINIS.