10 September 2003 Martin Tavakolian
TEI header added


page 217, image: s225

PERIOCHAE PARS I. Continens Praeludia.

1. PRaeludium I. Auli Persii Satyrographi pronuntiatum, falsum. Poeta Coniectantis Astrologiae vanitatem confutaturus, falconis volatum imitatur. Invocatio.

2. Praeludium II. Magnum inveniri discrimen inter figmenta ingeniosa Poetarum, et deliria divinantium Astrologorum, idque deprehendi ex cuiusque proposito et scopo. Vtrum praestantius sit, Ciceronis DIXI, an Maronis FINXI.

3. Praeludium III. Probantur dicta illustri paradigmate, desumpto ex Lib. IV. Virgilianae Aeneidos. Tametsi enim Aeneas Didonem nunquam viderit; adeoque omnia conficta sint: sic tamen explicari et quodammodo demonstrari vesani Amoris indolem, caussas, facta, mores, fata. honesta legentium voluptate, utili ad omnes mortales noticia. Vide, si placet in Silvis nostris Lyricis.


page 218, image: s226

Lib. V. Carmen XI. quod inscribitur Mysterium Delphicum.

4. Sane vel hinc constare, non raro plus deberi Poetis apte falsa canentibus; quam alteri cuivis inepte veri similia narranti.

5. Astrologos plerosque nolle videri, quidquam comminisci: quum tamen saepe saepius terrifice fabulentur; nulla emolumenti habita ratione, nulla oblectamenri illecebra: Sola coniectandi assuetudine, vel mentiendi libidine.

6. Quid passim Calendariis, (ut vocant) vanius! inde peti lucrum ex aere, non ex coelo.

7. Proceditur denique a praeludiis ad ipsam Eclipsin Solarem Anni 1654. illa enim, ad confutandam Mathematicorum vanitatem, efficacius assumi nil posse. Cur Auctor Euterpen invocet prae Vrania.

PARS II. Antecedentia Eclipsin.

8. ANdreae Argoli, Itali, Patavii olim Mathematum Professoris, et Israelis Hiebneri Germani de Eclipsi hac,


page 219, image: s227

praecox sparsa opinio, Anno 1651. inde varii motus in populo.

9. Rumores, paralogismi, terrores!

10. Augmenta fabulosa. Nova novissima. Hermannis Sartorii auxietas, et propositum.

11. Auctoris colloquium, Egrae habitum. cum duobus Mathematicis, super Eclipsi futura.

12. Horrenda ominantium somnia.

13. In primis de Romano Imperio, ad Turcas devolvendo. Caussas Auctore refutante.

14. Serenissimae Domus Austriacae Fortuna, Virtus et Gloria. Nullam Eclipsin huic Soli obstare.

15. Astrologos convictos, partim dedisse manus, partim verba. FONS Acidularum Egrae, an Eclipsin sensurus?

16. Duum Vespillonum Egrae visorum, in caupona madena confabulatio: et animosus Eclipsium contemptus.

17. Inter VVeidam, Superioris Palatinatus oppidum, et Arcem Parcsteinium, flebilis catastrophe excitata a duobus Militibus, ex occasione futurae Eclipsis. Mulieris viduae calamitas.

18. Quomodo Auctor Ambergam reversus, invenerit istam quoque Civitatem, non minus ecliptice laborantem.

19. Iudicium de eadem Eclipsi, Ambergae,


page 220, image: s228

in foro, maxime feminarum, euentilatum; etiam Plautinis famigerationibus.

20. Ancillae cuiusdam, jam desponsae; quam Sycophantici rumores impleuerant, domum reuersae ex foro, miserabilis angor. eiusdem Dirae contra diram Eclipsin.

21. Eclipsin aperuisse, virginitatis cultum apud aliquas parvo in pretio esse.

22. Non tantummodo Ambergae, sed et alibi timorem superstitiosum increvisse: praesertim ad initium fatalis Anni 1654. Agitatum, ante tempus de Fontibus publicis, per aestatem, maturius obuelandis; ipso autem die critico obstruendis.

23. Textoris Augustani, Mathematicorum somnia aspernantis, commendatio.

24. Arcularii Vlmensis sapiens responsum. An Animus Hominis magnis pauoribus obsessi, aliquando vires suas, inter pericula, per Antiperistasin intendat. apparere hoc saepe in ultimis.

25. Columbae; metu Eclipsis translatae, a Marte fera, noctu grassante, occisae, verius deflentur, quam Crinitus Afer Astrologus, suam coniugem Terentiam extinctam deplorauerit, siccissime elatam.

26. VVolfgangi Malecontenti similem fortunam, Lunarem saltem Eclipsin, in efferenda uxore optantis vota: adhuc, quantum scimus, inania.


page 221, image: s229

PARS III. Propius accedentia ad Eclipsin.

27. APpetens Mensis Iulius, Prodromus Eclipticus, Pancios terrores immane quantum exauget. primo in Rusticis.

28. Deinde in pastoribus. tristes simplicium hominum querelae, occasum Mundi et Solis formidantium.

29. Habito Senatu alicubi, propter imminentem Eclipsin, diu deliberatum, quod statuendum erat semel. Sancita, Civibus tempore obscurati Solis, servanda.

30. Invalescente metu, appropinquante Eclipsi, multorum charitatem eminuisse: et in primis feminarum, missis invicem litteris, ad fortiter quaevis ferenda se exhortantium.

31. Earundem luctus et pridiana consternatio ad extrema se parantium. Omnis generis Antidota adversus animi deliquium. Radix Indica mirabilis, Goffliza: si accendatur, magnarum virium.

32. Vilsia fluvius, Ambergam perfluens. Laus Dominarum aliquot Ambergensium, ex


page 222, image: s230

occasione Nympharum huius sluvii expressa.

33. Franciscae Veniniae, et Dominae Sarae Paciecae, de instante Eclipsi colloquium.

34. Quale bonum Divina Providentia, ex vanis Mortalium terroribus elicuerit.

35. Vnde caecitas et stupor humanae Mentis, inquiritur: ad modum D. Augustini in lib. Confess. 8. c. 9. inquirentis: Vnde hoc monstrum, et quare istud? Imperat Animus Corpori, et paretur statim. Imperat animus sibi; et resistitur. ita pariter, et fortius quidem argumentari liceat. Vnde hoc monstrum et quare istud! Obicit Astrologus hominibus ex Eclipsi vana portenta: et timetur. Minatur Deus improbis, per se suosque Prophetas, vera tormenta, cometas, extremum Iudicii diem, Gehennam: non curatur.

PARS IV. Dies Criticus, sive ipsa Eclipsis.

36. DIes Criticus, formidolosam Eclipsin invehens. proinde in urbibus, pagis summa solitudo. triste silentium: terror et tremor. multa ridicula.

37. Caupo quidam, in pago, vulgo Bruck


page 223, image: s231

dicto, inter Monachium et Ingolstadium , media via, sito, phanatica superstitione exoneratus, hospitibus suis gratias habet.

38. Hora Nona. Nempe Temporis punctum definitum, decretorium, Argolicum, fatale. quo plurimae Nationes, collisis genib s, intremuerunt: excepto Suevo Damino, Cosmopolitano.

39. Quomodo ad spectandam Eclipsin tam mirificam, atque Argolice notabilem, Auctor et Socii se praeparaverint.

40. Parturiunt montes: nascetur ridiculus mus.

Parturiunt Mentes: et nasus nascitur ingens; Pro obscuro nitidum tacturus acumine Solem.

41. Astrologicae Comoediae peractae Epiticharisma.

42. Repotia, bellaria Ecliptia, joci, lepores, risus. interea felem domesticum in area delicias fecisse: utique Solis et Lunae influxibus magis instinctum.

43. Ad tam prodigiosas Eclipses contemplandas, novum Democritum requiri.

44. Peccasse et deludentes Astrologos, et delusos ab ipsis: proinde ad poenitentiam respiciendum utrisque. Omni morbo medicinam paratam: huncce Eclipticum, non nisi suavi, salsa tamen, curatum iri.

45. Designatur locus, et Apotheca, in Horizonte nostro, curandis comprimis idonea.


page 224, image: s232

46. Mirabile Lavacrum Heliconium, Eclipticis faecibus, et fuliginosis pavoribus abstergendis efficacissimum.

47. Sophenen tamen hac lixivia non egere: utpote nullo terrore huius Eclipsis infectam. liberam semper et intrepidam ad Astrologorum fabulas stetisse.

48. Vti et Helvetios, nihil commotos terriculamentis Mathematicorum Argolicis gloria Liberae Gentis, ab usque VVilhelmo Tello libertatis principe, toties defiderata decantatur.

49. Caeterum aliam Eclipsin fortissimis viris metuendam esse; quam scilicet Frater Nicolaus Vnderv valdensis, pientissimus Eremicola, popularis ipsorum, praedixerit.

PARS V. Corollaria Ecliptica.

50. ACometa apparente, (sive infra Lunam, sive supra appareat) certius indicium sumi impendentium malorum, quam ab ulla Eclipsi. Tria officia Cometae. De Cometa Anni decimi octavi. Cur haec stella barbata?


page 225, image: s233

51. Schema Poeticum: quo naturales caussae cuiuscunque Eclipsis, sive Solaris, sive Lunaris exponuntur, ad vivum descriptae.

52. Eodem schemate demonstrari: Eclipsin, quae tempore Christi patientis contigit: omnem naturae ordinem, omnesque alias Eclipses, modo, magnitudine, mora, celeri complemento tenebrarum superasse. quippe 15. die Mensis Nisan Phase consuetum celebrabatur; quo Christus occisus, et Luna pllena fuit: adeoque a Sole remotissima, illum obscurare non potuit. Ex quo advertas Divinae Sapienriae lusum, an Consilium? hac enim ratione callida Iudaeorum nequitia, in astutia sua necessario deprehendebatur. Eclipsis ipsos caecitatis, obstinatissimos licet, convincere poterat, divinitus accidisse. ergo ob malum perpetratum: scilicet Innocentissimum condemnatum. An stellae tunc in meridie visae. Exclamatio S. Dionysii Areopagitae, Heliopoli, in Aegypto.

53 Quae Eclipsis mortalibus maxime consideranda. utique propria. cum in morte, fractis luminibus, decor omnis evanescet: De hac Mathematicis potius cogitandum: antequam tenebrescat sol et lumen, et luna, et stellae, etc. Ecclc. 12. Vb1 et caetera morituri hominis signa, symbolice descripta, invenientur.

54. Mystica Caligo: Eclipsis, non tantum


page 226, image: s234

Argolica Naturali, sed et cunctis prioribus admirabilior: quam passus est Sol iustitiae in Cruce; complevit Pulchra ut Luna, tunc Nigra ut Luna sub Cruce:

Corollaria Ecliptica.

IESUS et MARIA. Hic patiens, ista compatiens. Ambo tenebris ineffabilibus immersi, in monte Calvariae An D. Virgo verum animi deliquium sub cruce passa sit.

55. Itaque cuivis moribundo, et suam novissimam Eclipsin passuro, Mortem; inspiciendum esse tunc, in hanc Mysticam caliginem: tenebrasque letales, intuitu huius fortiter corrigendas, certe ferendas. Quid sit Osce moriri cum Christo.

56. Ad Cl. Viri Andreae Argoli Eclipsin, vanis praesagitionibus cruciatam redeundo; statuitur omnino, Extremum Iudicii Diem, ex nulla, quantacunque, qualicunque sola, sive Solis, sive Lunae, praedici posse. Producuntur exempla et errores pseudoprophetarum: Martini Lutheri, Campani Clivensis, Michaelis Stiffelii Apostoli Lutherani in Austriam missi. Vltimi nomenclatura, et Comoedia, priore saeculo exhibita.

57. Actio Stiffeliana: sive Bacchanalia.


page 227, image: s235

Saturnalia, Dionysia sacra. verbo: Moria.

58. Parsimonia in fundo: Poenitentia in sicco: fuga in hyeme.

59. Diem Domini magnum multo plura, horridioraque figna praecessura esse, quam unam Argolicam Eclipsin, aut Stiffelianum vaticinium. Lucae 21. v. 25.

60. Ioel Propheta suadetur legendus c. 2.

61. Quanquam autem de die illo nemo scit, neque Angeli in coelo, etc. Marc. 13. v. 32. Notari tamen posse furtivos passus, quibus Dies Domini magis atque magis irrepat. Ad hanc praesagitionem nullam Eclipsin pertingere. Considera statuam Regi Nabuchodonosori in somnis obiectam, quatuor Regna (Chaldaeorum, Medorum sive Persarum, Graecorum, Romanorum) sibi successura, immanibus et discoloribus membris preterentem. De ultimo quid superest? atqui statua collapsa non recrevit. Ergo sumus ii, in quos fines secu. lorum devenerunt. 1. Cor. 10.

62. Considera item praelia et opiniones praeliorum, initia dolorum. Matth. 24. v. 6. Tota Europa discerpitur. Sed et universus Orbis. Galli, Hispani, Angli, Scoti, Germani, Dani, Sueci, Poloni, Curvi, Recti, calentibus votis, ardentibus armis, MEUM ac TUUM, frigidum illud verbum petunt: quod brevi nullius erit.

63. Antichristi Prodromi, omnis generis exaggerata flagitia, denso agmine, alta cervice


page 228, image: s236

vagantur. Quid fidei, aut fidelitatis cernis in hominibus? Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra? Luc. 18. v. 8. examina: Invenies Fidem divinam in paucis; humanam paene in nullis. Qualis bellica Castrensis!

64. Qualis Pace, domi! mores seculi, stylus curiae, character aulae! Machiavellismum et Atheismum passim dominari.

65. Iustitiae oculos non obvelatos esse, sed effossos. Libram gementi relictam esse, pro ludibrio, non aequilibrio.

66. Facinora autemturpia excedere ripas, et omnem modum. Prodigium incestuosae libidinis, omnibus seculis inauditum! Feminarum impudentia.

67. Sed et puellarum: quae casti nitoris decus saltem virgineo nomine professae, mhil minus curant.

68. Epilogus Auctoris, contemplantis Neoburgi praeterfluentem Danubium: ex formula consucta.


page 229, image: s237

Nominum et Verborum.

Quae Num. 61. in Osca Poesi adhibentur, interpretatio.

AMpliter. Largiter.

Incicures. Immansuetos.

Laboses. Labores. Hinc Nom. sing. Labos: ut honos.

Ruspari. Quaerere, desiderare, Abolitum.

Poesnas. Poenas. Abolitum.

Aquilis. Nigris. Adiectivum. Aquilus, aquila, aquilum. unde Nomen Regina avium habet.

Vrvatus. Cinctus, circumdatus. Abolitum.

Alpis. Albis. Vett. dicebant, alpus, alpa, alpum. credibile est, Alpes hinc nomen suum fortiri ab alpis nivibus.

Crucii. Crucis.

Aestimia. Aestimatio.

Fucile. Futile.

Pitpit. Quidquid. Abolit.


page 230, image: s238

Sardarunt. Cognoverunt, intellexerunt. Abolit.

Contemplare. Vett. dicebant Contemplo. Estque hoc vocabulum a templo deductum,

Solata. Morbos. Abolit.

Querquera. Frigida. Abolit.

Torta. Substantiv. Tormenta.

Calda. Calida.

Eiulitando. Eiulando. Obsolet.

Talipedantem. Vacillantem pedibus.

Incoxatum. In coxas sedentem.

Clunabula. Gladios: quod ad clunes appenderentur. Abolit.

Scaeva. Saeva.

Vngusti. Fustes. Obsoletum.

Acieres. Acutae secures. Abolit.

Cateiae. Clavae. retinuit Virgilius.

Inebra. Infausta. Abolit.

Gramiae. Oculorum vitium. hinc gramiosus.

Lobesus. Liber, laetus.

Viduertates. Calamitates: quasi viduantes.

Conso. Deo consilii.

Circaneus. Circum circa, volubilis. Exundans.

Assir. Sanguis. Prorsus obsoletum, ut jam nesciatur, quid Nominis.


page 231, image: s239

Arferiam. Aquam stygiam, flammatam. Abolit.

Exsuccat. Exsiccat. quasi sine succo facit.

Reses. Deses. hoc mansit in singul. Reses in plural. Hinc apud Virgil. Resides animos. pigros.

Cracens. Gracilis. delicatus. Abolit.

Bliteum. Inutilem. Abolit.

Stlembum. Tardum. Abolit.

Acupedios. Celeres. pedes, quasi ab acubus perstrictos.

Faminat. Dicit. hinc in antiquis Hymnis de S. Ioan: Baptista. famine. id est, verbo.

Frendere. Frangere. hinc Nefrens, porcellus, qui necdum glandes frangere potest.

Sollenitus. Vott. pro solenniter.

Neu. Ne. Neu.

Procitante. Vocante. Abolitum

Bitiens. Peregrinus. Abolitum,

Fuas. Sis.

Tempesta. Media opportuna. hinc tempestiva, intempesta nox, importuna, tempestates ciens.

Aliuta. Aliter. Antiquatum.

Verruncare. Vertere. hinc apud Plautum. Averruncet malum. avertat.

Vitai. Vitae.


page 232, image: s240

Scamberat. Vrit, incitat. Obsoletum.

Indecorabilius. Inhonestius.

Impunis. Sine poena. Mansit adverbium Impune.

Prognariter. Fortiter, strenue, scienter. Obsoletum.

Obpuviatus. Verberatus, contusus. Obsoletum.

Effudas. Effundas.

Dacrumas. Lacrumas,

Cnephosa. Tenebricosa.

FINIS.