10 September 2003 Martin Tavakolian
TEI header added


image: s004

LIBER I. Continet Isagogen in sequens Poema.


page 1, image: s009

Candido Lectori Auctor.

QVod operae pretium mihi visum fuit in Solation Podagricorum nuper edito: ut Poema confectum, dissertatione medica de morbo Podagrae, proludens de linirem, quo instructior ad Lusum Satyricum accederet, quisquis lepidae captivitatis mysteria legere dignaretur: idem quoque ut tentarem in hoc ecliptici Carminis opere, persuasit prioris tentamenti successus. et nunc quidem instituti nostri rationem, tanto magis videbatur ipsa necessitas urgere pauci enim scient, quibus de caussis, quove tumultu, propter eclipsin praeteritam, a nobis iterum tubo Satyrico lustratam, Europa regionatim perculsa, insaniverit pene universa. Quomodo modicum fermentum totam massam corrumpit: ita unius alteriusve Schiomantae futilis opinio potius, quam justa praesagiendi caussa, regna populosque ridiculo terrore concussit. Quae


page 2, image: s010

omnia in Poemate quidem fuse per partes explicata, ut tamen tanto melius clariusque intelligerentur; in gratiam eorum maxime, qui astrologiae ignari, ecliposiographiam vel canoras artes parcius hauserunt; sequentem Dialogum praefiximus, velut Isagogen, introducturam Lectorem non omnino hebetem, ad notitiam maiorem siderum, Solisque et Lunae labores penitius dignoscendos. quippe nullam vel exiguam delectationem mentis sentimus exsurgere, in caligine sive rerum, sive verborum, qualem eclipsis affundit, versantibus. ideo vivaciorem accessuram putamus; si rudis animus, ante quam ipsum Poema delibet, praeviis quodammodo radiis illustretur. Id efficiet, ut speramus, Dialogus iste in hunc quoque finem prolixior institutus, inter Didacum Cyrisatum, et Alphonsum Persium Pernumiam . Didacus, Poetae partes agit, et scriptionem qualemcunque tutatur. Pernumia , inclyti nominis vir, mathematum coelestium cultor, pro And. Argolo Italo, et pro Israele Hiebnero Germano, utcumque stat. collisio sententiarum in speciem dissentientium, ex Auctoris autem proposito ad eundem tendentium finem,


page 3, image: s011

veritatem familiari alloquio liquidius aperit, et uranometriae studiosis lacteam viam sternit. Quae hoc Dialogo tractavimus, in Synopsin digesta paucis accipe.

1. Andreae Argoli, et Israelis Hiebneri Astrologorum de Eclipsi Anni 1654. doctrina in compendio, jam Anno 1652. in vulgus sparsa, DIDACVS.

2. De Saturno et Marte, inimicis satellitibus obsessi Solis, aliqua inquisitio. Did.

3 An Planetae, puta Martis, Veneris, vi nominum efficaces sint: id est, an ille globus, Mars dictus, si dictus Venus fuisset, non accenderet iras, sed amores conciliaret. Did.

4. Theoria Planetarum explicata: non servato ordine Sphaerae, sed argumenti, cui subservit. Alphonsus.

5. Theoria Solis Astrorum principis; adjuncto eiusdem encomio Physico et Poetico. Alph Did.

6. Tum Lunae: Saturni, Martis, Iovis, Veneris, Mercurii, Alph.

7. Aliquod de stellis fixis additamentum. Alph.

8. Nihil in Mundo tam vile esse, quod non ad plura dirigatur. quid igitur dicendum


page 4, image: s012

de coelestium corporum multiplici utilitate? Alph.

9. A fabrica Microcosmi, ad Macrocosmi immensum splendorem altius assurgendum esse. Alph.

10. Planetarum vim maximam, ac pene incredibilem, affirmare ipsum sapientissimum Regem Salomonem , Alph. Sed utique et hanc limitatam esse. Did.

11. Abusum Astrologiae judiciariae, non praeiudicare pulcherrimae scientiae, quasi in totum contemnendae. S. Thom. Aquinatis testimonium profertur. Alph.

12. Interea Genethliaci examinantur, et exagitantur. Did.

13. Quid de genialibus stellis, quasque fatales vocare audent, sentiendum. Did.

14. Arbitrium hominis liberum nullatenus illis subici: temperiem corporis aliquo modo. Did.

15. Ineptia divinantium de praeterita Eclipsi multiplex. Did.

16. Religiosi et pii admodum viri Anonymi, de eadem firmum judicium. Alph. Illum certe Argolo favisse. Alph.

17. At enim errasse Argolum saltem in hoc; quod Extremi Iudicii Diem, jam


page 5, image: s013

nunc certo venturum, ex sola eclipsi praedixerit. Did.

18. Astrorum vis in animas hominum, eorumque fortunas et fata prolixe convellitur, et enervatur. Did.

19. Etiam clarissimorum virorum testimoniis, Basilii M. Pici Mirandulae, etc. in medium adductis. Did. Quae tamen Alphonso minus arrident.

20. Chaldaeorum ex sideribus fata enunciantium mores, et astutiae. Did.

21. Dictum Catonis de aruspicibus, accommodatum Astrologis. Did.

22. De Hermanno VVervaeo. Did.

23. Martini Lutheri, in propria caussa, de Genethliacis sententia. Did.

24. Atqui non pauca extare verissimarum praesagitionum exempla. quorsum ergo convicia vel murmura? Alph.

25. Exempla citata, non magnopere esse curanda. Did.

26. Pontificum fulmina in Astrologiam judiciariam. Did.

27. Hermanni VVervaei ridicula Prognostica. Did.

28. Quale judicium ferre possint Astrologi, extraordinaria coeli phoenomena


page 6, image: s014

speculantes: apparere ex praesagiis Fastorum, quos Calendaria vulgus appellat. quantis enim erroribus tempestates adducant et praegravent! quantis itidem decepti decipiant, adeo neminem nescire, ut in proverbium quoque iverit mentiendi licentia. Did.

29. Typographi cuiusdam, Auctori bene noti, felix audacia, rudi licet ingenio praesignantis eadem Prognostica in Calendariis suis, inempta oracula, sive mendacia jocosa (nam quid interest?) quae alii Astrologi magno vendere et prostituere solent. Did.

30. R. P. Cornelii a Lapide pronuntiatum memorabile de Genethliacis divinantibus. in c. 19 Act Apost. post. vers. 19. Did.

31. Auctoritas S. Basilii Magni aggravans.

32. Recentissima exempla divinatorum a scopo aberrantium. Did.

33. Si in hominis ortu et occasu prognostica sic abludunt, quamvis ex caussis naturalibus penetrabilia: quot parasangis Persicis avii divertent Astrologi, arcana pronuntiantes, quae utique tempora et


page 7, image: s015

momenta sunt, quae posuit Pater in potestate sua. Act. Apost c.I. Did.

34. Argolum domus Austriacae, et Imperii Rom. ruinam, ex hac unica Solis eclipsi imprudenter praedixisse. Did.

35. Quid? quod sol nunquam eclipsin patiatur, sed soli homines, lumine solis, propter interpositum Lunae corpus tantisper privati. quorsum ergo minae, metus, horror? Did.

36. Eclipses solares veteribus, Platoni, Ptolomaeo etc. semper suspectas fuisse, ut periculosissimas. Alph.

37. Nihil inde probari. Did.

38. Quae in Solari et Lunari eclipsi, ex Ptolomaei sententia potissimum observanda sint. Alph.

39. Saturni et Martis nimia vis, quam Mathematici in eclipsibus tantopere excandefaciunt, explosa. Did.

40. Mutationem regnorum non sequi ex eclipsibus, contra Argolum. Did.

41. Regnorum mutationem, quam Daniel Propheta descripsit, contigisse absque ulla eclipsi. Did.

42. Solem totum a Luna obscuratum, Signum esse Romani Imperii, a Luna Turcica


page 8, image: s016

obscurandi, frigidissime juxta et stolidissime dici. Did.

43. A septem Planetis, ad Septemviros Imperii, vanam comparationem institui. Did.

44. Immo ex praeterita eclipsi validius probari potuisse, Turcarum ex rapto viventium splendorem, in tenebras migraturum. Did.

45. Digressio ad Augustissimum Imperatorem Leopoldum , huius nominis primum, vanam eclipsin ferro refutaturum. Did.

46. Classicum ad Principes Rom. Imperii, adversus Turcam, jam olim ab Auctore compositum, huic Dialogo ad animandos milites insertum.

47. Regressus ad Argolica somnia, a non somniante solertius examinata. nec Turcam triumphaturum, nec Iudicii extremi diem imminere tam propinquum, quam Argolus ecliptice praedixerit. Did.

48. Mundi catastrophe. Extremi Iudicii imago artificiosissime picta. Opus eximium Petri Pauli Rubenii Belgae, visendum Neoburgi ad Istrum, in Templo PP Societ. IESV .

49. Nunquam ex oculis, nunquam ex


page 9, image: s017

animo dimittendam esse considerationem formidabilis Iudicii novissimi. ita praeter sacra oracula suadere Maiores, et a tot seculis venerandam Antiquitatem Christianam. Alph.

50. Certe Argolum eius terrores ingeminando plurimum toti Germaniae profuisse. Alph.

51. An schola Mathematicorum, sit etiam schola pietatis. Did.

52. Non esse facienda mala, ut eveniant bona: monere S. Aug.

53. Cur Poema hoc, ad typum neque citius maturatum, neque serius dilatum.

54. Ad ultimum discutiuntur aliquot Quaestiones Poeticae; Poema praesens lecturis non inutiles futurae.


page 10, image: s018

Facultas R. P. Visitatoris et Vice Provincialis Societatis JESV per Superiorem Germaniam. CVm Eclipsin Anni 1654. tubo Satyrico iterum perlustratam, et duobus libris comprehensam a Jacobo Balde Societatis nostrae Sacerdote, aliquot eiusdem Societatis Patres legerint, censuerintque publica luce dignam: ego Christophorus Schorrer Societatis JESV per Superiorem Germaniam Visitator, et Vice Praepositus Provincialis, potestate ab admodum Reverendo Patre Joanne Paulo Oliva Vicario Generali ad id mihi concessa typis excudi permitto. In quorum fidem hoc Auctori chirographum consueto Officii mei sigillo munitum dedi. Dilingae 13. Maii. Anno 1662 . Christophorus Schorrer.


page 11, image: s019

DIALOGUS

Inter Alphonsum Persium Pernumiam Mathematicum, et Didacum Cyrisatum Poetam, disputantes de Eclipsi Anni 1654. deque siderum in haec inferiora influxu.

Alphonsus. Didacus.

Alph:

ALphons. Quaeso: sine caeremoniis. parcamus et tempori. praeterquam, quod Mathematici non ament has elegantias, aut verius supervacaneas honoris suspecti bracteas.

Dida:

DID. Profecto nec ego insuevi deliciis istis. aularum et vanitatis mancipia, quae polirica hac larva mores suos obvelant, sic honorice gesticulari gaudent. Amici, esto, aliquanto crudius, tamen sincerius agunt. consideramus, si placet.

Alph:

ALPH. Per me licet. ignoscas non ultro invitanti. praevenisti vota et debitum obsequium meum. hic duo hemicycli. juuabit acquiescere. Quid igitur rerum nunc agitur?

Dida:

Did. Cum nudius tertius Poetae nostri recens Carmen de Argolica Eclipsi offerrem: tuque perlecta synopsi, de mirabili Planetarum cursu disserere


page 12, image: s020

inciperes: scis, quo impetu irruens Murtonius Garzon, utriusque colloquium turbaverit. Fateor, viri caetera clarissimi adventum, tunc gratum non fuisse. cedendum tamen erat hominis auctoritati: atque, ut urgebat periculum in mora, prae festinandi cupiditate, nescio ex qua aula anhelantibus negotiis. Itaque in manibus tuis relicto Poemate, quam potui, molli passu, ab arcanis vestris me subduxeram. Confecistis ea, opinor, quae stylus seculi et Curiae fert, ergo nuper coepta, nunc commodius exequi licebit. In tanta caligine Solis et Lunae, illabere, obsecro, et radiis coelestibus tu, qui Coeli frustum videris, tenebras ignorantiae parumper discute. Summum apud memorem beneficium pones.

Alph:

ALPH. Vt molestus mihi fuit interpellator iste Garzon! proponebat odiosa, et coalitura in spissas invidiae nubes: unde quid exspectem, nisi tonitrua et fulmina? fatui cudant fabas in proprium caput casuras. proinde celerrime expedivi ambiguis verborum blandimentis. Scilicet pararium aut procum agam! ut ne fraudem notemus, affundunt suaves nebulas. quanto suavius noctes stellatas contempler.

Dida:

Did. Et quid ni etiam Eclipses qualescunque observes. utique de prodigiosa illa, porrectam nuperrime scriptionem, lustrando evolueris.

Alph:

ALPH. utique, Sed statim in primo Libri Titulo


page 13, image: s021

haesi. nam quis unquam Tubum Satyricum dari audivit! nos tantummodo opticos novimus. Lingua et calamus, Poetam tuum manifestant, in Mathematicis disciplinis adhuc rudem Galilaeum esse: ut, qui Tubum Galilaei recens inventum, nunquam usurpaverit. illo Argolicam Eclipsin acutius pervidisset.

Dida:

Did. Affirmo tibi: Quid Tubus Itali Galilaei fit, nimirum Quatuor satellitum Iovem stipantium primus speculator, probe novit. Cur autem Tubum Satyricum, non vero Opticum. jam nunc coelo admoverit; rationem ipse reddit in argumento Poematis sui: quod fortasse nondum legeris. ALPH. Sic est. Sed cur Mathematicos passim irridet, et ludibrio exponit? statim prima parte, in praeludiis: quasi populum decipiant. an Eclipsis praedicta Anno 1654. nominato tempore, stato die, hora definita, et quasi ipso momento non contigit? deinde, an coeli facies mutata Orbem non deterruit? hominum corda non perculit?

Dida:

DID. si recte memini, non Astronomos, sed Astrologorum quorundam nimiam libertatem, et temeraria judicia damnat; fatales minas, ad usque instantem Extremi Iudicii Diem; censurasque adversus Reges et Caesares, ex uno labore unius Planetae, eximii quidem, sed nihil passuri, porrigentium. Cetera si quae molliore risu excepit; prudentes viros juxta secum facere vidit. S. August. epist, ad Ianuarium


page 14, image: s022

99. monet, Mathematicorum deliramenta, cum detestatione irridenda esse. Quod ergo piaculum! an et tu praecox Prognosticum de hac Eclipsi datum, oraculum putas?

Alph:

ALPH. Ne contempseris viros spectatissimos.

Dida:

DID. In spectatissimos arrociter non imus: neque scientiae famam vel in minima fimbria laceramus. Vivant, celebrique nomine terras impleant, coelos ornent. Venum hoc articulo rerum, commenta duntaxat Panicosque terrores, quibus mortalium praecordia, ante diem, nulla caussa, nulloque eventu, ad solam ostentationem distrinxere, refutarunt, non tam Auctor huius scripti, quam ipsimet Mathematici numero plures, scientia et fama aeque praestantes: discutienda praecipitantium puncta, si vis, ex autographo ipsorum recitabo.

Alph:

ALPH. Recita Sodes, sed tanquam ex Tabula.

Dida:

DID. Primo asseverabat Argolus, in meridie noctem fore, vel certe confinium noctis, tam caliginosae, ut ad cernendum, usuta solis, quippe intercepti, et tantum non penitus extincti, minime suffectura sit: proinde accenso cereo vel lampade utendum. Addiderunt aliqui: etiam lucis aves, stupore quodam corripiendas, ex aere tenebricoso late casuras in terram; pennis, Icari exemplo, deorsum non sponte fluentibus. adeoque solos bubonum et noctuarum exercitus, illo inauspicatissimi temporis cursu, tripudium agitaturos. Ad haec


page 15, image: s023

minitabantur, severe denunciantes, Saturnum et Martem, sonticos Planetas, solem in supremo coeli gradu (quid tristius?) deprehensum, et quidem in corde Leonis (quid indignius?) in Domo majestatis suae (quid periculosius?) violenter aggressuros. qualis astrorum non tam conjunctio, quam hostilis concursus, a conditis sideribus nunquam acciderit. Tertio. conflictum hunc eclipticum, Mundi nutantis ruinam, biennio post, hoc est, anno quinquagesimo sexto, haud dubie secuturam, cum internecione omnium rerum. ne tantum verba viderentur dare, dederunt et rationem, eundo ad mundi primordia. man ab ortu natalis sui, inquiebant, fluxerunt anni mille secenti, quinquaginta sex, quum aquis periit, diluvio Noetico. videtur idem numerus fatalis in reciprocum occasum, ut elementa contraria respondeant, urgere periturum modo ignibus. Quo argumento, vt efficacius furerent, insuper Romani caput Imperii, et Domum Austriacam Turcicae Tiarae coeperunt transcribere. Ain tu? consentis hisce vatibus? jam octavum annum post haec vaticinia vivimus: sed illorum eventibus nec micam veritatis accessisse videmus. Quam audacter, quam fastuose, quam pancratice, ut ne dicam, propudiose talia in vulgus sparguntur, a sortis tuae tribulibus! miratur igitur Poeta, et quaerit: unde haec protervia divinandi, sine stimulo motuque


page 16, image: s024

altiore? iam saeculorum finem appetiisse: scilicet hoc ipsum judicante naturali necessitate siderum! cum illum ultimum et decretorium Diem, praeter aeternum Patrem nemo ullus noverit. Miratur praeterea, quod hi scioli, Cimmeriae noctis horrorem interminentur ex unica (esto exotica) eclipsi Solis, qui ad aliquam moram totus obscurari nequit: multo minus omnem lucem penitus auferre. cur omnia susque deque vertenda existimarint, modico defectu communis Astri: quod alioqui stato tempore, post vesperam, nobis legitime semper subtrahitur, nullo prorsus damno. scilicet tam formidolosa ataxia omnium rerum, sicut perhibebant, quantavis licet interposita subjectione Lunae efficeretur! Vnde autem tam atrocia terriculamenta? Saturnus Falciger, inquiunt, et Mars armiger (quam nos in speciem erudita figmenta demulcent!) obsidentin arcto cohibitum Solem, Regem Planetarum. O periculum1 stringit nimirum argumenti nodus Gordius. ergo Mundus hoc ipso ruet. Ex quo coelo, quibus argutiis, aut enthusiasmis hauriuntur ista praesagia? pompam magis redolent, quam veritatem. ut multum virium utrique Planetae, etiam ex vestro armamentario concedamus; tamen secundum publica scita, Saturnus natura sua frigidus, fervidi Martis calorem utique temperat; inque vicem, Mars luxuriante flamma


page 17, image: s025

torrentior, Saturnium torporem excitat: ex quo mutuo juvantium semet auxilio, mitigari potius tempestatem, quam ad extrema deduci, vero mihi similius est. Quomodo olim Romani consules, belli domique, amicissime dignitatem partiti, diversos et vero saepe adversos genios, sic jubente senatu, temperavere. Quid igitur periculi ab istis non omnino inimicis subsessoribus? aut si inimicis, certe ipsa hostilitate mutuam nocendi vim retundentibus. Deinde, ista nomina Martis et Saturni, nonne figmenta sunt Poetarum? qua fronte autem damnatis auctores fabularum, quas fovetis? si ipsimet ludibria sua in vobis aliquando derident, jure suo hoc facere videntur. Quid si ardentem Gradivi globum Venerem appellassent, quod aeque poterant, non una de caussa; quippe incendia Mundo latissime spargentem. nun et Venus strinxisset arma? vertisset urbes? caedibus miscuisset populos? at enim jam ut beneficum sidus celebratur: quia feminae pellicis et fecundae nomen, ille globus apud utrosque obtinet, illecebrosis fulgoribus conspicuus. Sed et astrum, quod cor Leonis vocatis, ignivomas coelo jubas effundere creditur: et, quia Leo rex ferarum est, ideo magnanimum, generosum, regium, pollens. hinc, nonnisi summa capita Caesarum Regumque, aut illustrium bellatorum galeas ferit. Quid si cor Lupi fuisset nominatum, si Lyncis,


page 18, image: s026

elephanti, et quid ni etiam Turturis? Tunc enimvero cor huius astri, qua lupinum erat, vestris auspiciis praedones fovisset: lynceum, favisset ophthalmicis. sin elephanti: Senatorum corda, et quotquot a consiliis Principum sunt, prudentiam designasset. sub Turturis stellati signo gemerent pupilli et viduae. haec et eiusmodi plura, timide credentibus, non timidos risus cient. quale enim et istud est? prout coelestium facum Sysigia disponitur; praedicunt Paranymphi vestri matrimonia; Genethliaci fortunam, Martiales praelia, mensores annonam, vespillones funera. Qua fide? obsecro. quibus divinitatis stimulis acti occupatis venturi scientiam? qua audacia in futurarum rerum caliginem, etiam Superos propius arcentem, immergitis oculos? qua vero oris fiducia, ex his nebulis secretissima quaeque depromitis avidis mortalibus? nisi forte, quia volentes decipi, fallere non erubescitis.

Alph:

ALPH. Video te, Didace, cum Poeta tuo, in maximo errore versari; neque expedire possum, nisi prius utrumque Theoria Planetarum imbuam: ut ex eorum noticia, in sidera erecti, Mathematicorum spiritum hauriatis. An auctorem Naturae, tam immensa corpora, putatis frustra in Mundo, ac pene gratis posuisse?

Dida:

DID. Neutiquam, perge: vacivas aures praebeo,

Alph:

ALPH. Pone igitur tibi primo ante oculos Solem et Lunam, qui totum nobis negotium,


page 19, image: s027

ac praesertim hunc Dialogum faciunt. SOL, vas admirabile, de quo omnis rerum pulchritudo vigorque fecundae lucis, tanquam ex formoso Oceano manat, ille fons vitae, et summae mentis in hoc Vniverso praecipuus administer, in omnia diffundit salutares radios. et quia Terram magnitudine sua centies et quadragies continet, inexhaustas vires, in intima eius viscera, efficaci constantia propagat.

Dida:

DID. Nec est, qui se abscondat a calore eius. ut merito dicatur Pater luminum, artifex operum, Penicillus Numinis, mille coloribus in voluminibus nubium ludentis: plectrum supremi Phonasci, nunquam permittentis dormire concentum coeli: proinde coelestium chorearum aequissimus Moderator, Princeps temporum, siderum rector, metator anni: omnigenae varietatis in herbis, floribus, metallis auctor, altor denique illustrium ingeniorum.

Alph:

ALPH. Cessa. haec efferenda altius, mihi debebantur. a Poeta tuo instinctus es, ut praeoccupares, vel dicenti influeres. Dixisses uno verbo: Solem esse Praepotentis Dei maximum et immortale simulacrum: tale quidem, ut nimis strictam oculorum aciem curiose intendentibus timendum fir, ne servator maiestatis opprimatur a gloria. Nullius debitor, omnes Planetas debitores habet. Ex illo hauriunt, quod micant; quod videntur; quod aliquod nomen habent. Quid dicam de stellis, viam lacteam


page 20, image: s028

stipantibus? an non perpetuo ex aspecti soliore, velut ex ubere ucis semper pleno, scintillas suas quasi sugunt? Brevi: Solem scito omnium Astrorum et maxime Planetarum delicium, refugium, nutritorem, ac centrum esse (non tamen eo modo, quo Copernicus edixit) excepta Luna. Quare circa ipsum per ingentes epicyclos, ac spirales ductus moventur. Dominum agnoscunt: se vectigales et tributarios profitentur. humano more, ad politicum canonem, accedunt supplices, recedunt divites: ut possunt, blandi demulcent, famulantur obsequiosi. certati, ut liberalissimum Regem cingunt. totus Zodiaci coelestis circulus, duodena signa peragranti, pro corona est.

Dida:

DID. Liceat interfari, Doctissime vir. perquam nitide siderum principem laudasti. ut non tam Persius mihi, quam Persa videaris, cultor Mithrae, eidem Sacerdos thura laturus, si vera Religio permitteret. Quo in encomiorum genere conferendo, prorsus cum Poeta nostro facis. aut ille olim eadem canens, inspexit in animum tuum, aut tu eius scita requisivisti. Ille in Thesibus, quae sex Dierum opus declarandum proposuerant Ingolstadii ; Solem, sicut rogatus erat, sibi sumpserat celebrandum adhuc Iuvenis, Academicae Disputationis Argumento floridum carmen subscribens. in quo Regii sideris dignitatem magnificis laudibus extulit. nam et Augustissimo


page 21, image: s029

Caesari Septemvirale Collegium temperanti comparaverat; et Dictatori Romano: penes quem omnis summa rerum, ac Reipubl. salus stabat. libet audire? recitabo.

Alph:

ALPH.ut qui maxime. recita.

Dida:

DID. In hunc modum cecinit.

SOL, qui cuncta vides: et me tua Regna canentem
Aspice, non moesto vultu pluviisque madente
Luridus ac pallens: Sed qualis amaris ab ipsis
Vatibus; et supplex optat sibi Persia votis
Formosum, similemque tui. nam, judice Munde,
Par solus potes esse tibi. Dominaris in axe
Arduus, et tanto coelum se CAESARE jactat.
Phoebe Parens, Coelum est tua maxima Roma nec ullut
Audeat esse Cato, Pompejanusve Planeta:
Affectare manu sceptrum, vel aperta mevere
Bella per aetherios minime civilia campos.
Perpetuus DICTATOR ades. Pharsalia nulla est,
Quam timeas; nullus consors: omnisque potestas
Temporis ac lucis, fontem revocatur ad unum.
Solus habes aquilas, trabeamque, et caetera toto
Sidera sparsa Polo, parvorum jura Quiritum
Imperio frenata tenes. Tua magnus ORION
Ense latus cinctus circum praetoria lictor
Excubat, et fasces praefert, populique tumultum
Submovet, et minimum stellarum ignobite vulgus
Dignus adorari CONSVL. tua digna videri
Pompa, triumphales quoties duodena per Arcus
Signa viam carpens, laetis et ovantibus astris,
Zodiacum penetras. Tunc toto pulchrior ore
Surgit honos, oculique micant, flagrantius auro,
Ceu Soles de Sole suo: nimiumque venusti
Illecebris, multumque tui. sine muricis usu
Perfundit bu tincta chlamys, radiataque totum
Purpure circumdat. placido gemmata pharetrae


page 22, image: s030

Spicula subsiliunt motu. caput ardet honestum
Majestate sua. blando Diadema nitore
Fulgurat; et cranes redimito vertive florent.
Ingrederis medius Procerum stipante corona.
Hinc IOVIS attoniti sese venerabile sistit
Obsequium. posito fastu servire paratus,
Poplitibusque miner, nutus agnoscit heriles:
Permulcetque manum, placataque fulmina dextra
Porrigit, aque tuis vinci sua tela fatetur.
Inde fatigatis pedibus CYLLENIUS adstat.
Aulae verna tuae. sequitur tardante sonecta
SATURNUS, junctosque globo moderatur ephebos.
Pone GRADIVUS agit turmas seriemque locorum
Mutat: et ex una, qua vult statione, relicta
Translatus, mox ante volat; clypsoque corusco
Protogit ingentem Dominum. deserta maritum
Inelamat [(reading uncertain: print unclear)] CYTHEREA suum; lentasque columbai
Urget, et inclinat festivos Hesperus igneis.
Aeternum devota tibi, jurataque tanti
Caesaris auspiciis famulari sidera gaudent.
Nec gratis. nam semper alis, vestisque decore.
Scintillant mercede data: pretiumque nitoris
Annumerant, quantum capiunt; largisque profusus
Sumptibus, argento praesenti debita solvis.
Hinc certus civilis amor. nam cuncta gubernas
Vitali fulgore fovens: nullique necessum
Mendicare faces, proprior quae stella ministrat.
Te sine caeca forent et inania monstra, Triones,
Et Gemini, virgoque tuo vioina Leoni.
Tu sidus rugire facis: tu lumine vivo
Das Veneri venerem, Martemque accendis amore.
Quid memorem, quod tota tuo Natura sereno
Rideat, et dulcem, quando submergeris, ortum
Aurorae lacrimis per cuncta madentibus arua
Exorare paret. Crocco simul atque cisbili [(reading uncertain: print unclear)]
Consurgis, pectisque comas; simul omnia turgent
Afflatu percussa tuo. pubescere Tellus
Incipit, et virides silvae volucresque moventur.


page 23, image: s031

Dida:

Ex his agnoscas, licet, duarum mentium sensa saepe conspirare.

Alph:

ALPH. Aintu, haec cecinisse juvenem?

Dida:

Did. Ajo. scis ipse, tempestiva Vatum esse commercia, et Phoebi eorum praesidis. utique: quando idem Numen, quamvis remotos montes, Olympum et Parnassum , radiis suis illustrat.

Alph:

ALPH. cur ego primo Solis faciem expinxerim: deinde potentiam atque divitias tanti Monarchae ostentaverim, postea intelliges. Nunc fororium Astrum, citimum nobis inspiciamus, LVNAM: Terra quidem, (sicut ex eius umbra, quam vicina vastius ingreditur, colligimus) quadragies minorem: caererum mutationibus vultuosis, hoc est, constantissima inconstantia, certissimoque errorum numero; (omnes quippe Planetarum errores stati sunt et harmonici) insuper cornibus tanta varietate crescentibus iterumque minuendis iterumque augendis; adhaec, virtute agendi patiendique prorsus admirabilem. quasi vicariam Solis, simul eius face delibatum cornu extendit, omnia generanda et genita experiuntur. Calefacit, illuminat, et noctem quodammodo dispescit. non fugat, sed decorat, formosa velut inter ignes Luna minores, ut Flaccus canit. mutuato lumine fecundat omnia, et stimulat ad maturitatem. immo in regionibus, quae ad Polos proprius accedunt, si Cardano fidem habes, tanquam Regina temporum, hiemes et aestates, ex


page 24, image: s032

suo quoque aspectu, decernit. Maculas, quae in eius globo cernuntur, nihil aliud esse putes, quam partes rariores, quae transparent, lumenque Solis admittunt quidem, sed non sistunt. Plura memorare, huc non pertinet, nec tu requires.

Dida:

Did. Proximum est, ut de SATVRNO et MARTE REFERAS. hos enim Satellites odiosissime describit Argolus, Catilinariis facibus Solis quasi jugulum petituros. etiamne ad astra perfidae seditiones pertingunt! O tempora! O mores! O tempora, inquam, quae PATER TEMPORVM pati cogitur, Hoccine solis Imperium, quod tu et Poeta commendabatis, tam bene, tam politice, tamque solerter ab opifice Mundi institutum; ut inde Rom. Imperii Majestas suam ideam acceperit? Pacem summa tenent; Veterum aliquis cecinit, et ipse Romanus. Quis novus Enceladus Superos turbat, saeviorem gigantomachiam captivis invehens? patietur ergo Rex siderum obsessus a suis, quod Rex Darius a perfido Besso? sed vos Astrologi eiusmodi Fabulis populum deluditis. Quasi vero coelestia mortalium curis affici, et humanis nugis assimilari deceat!

Alph:

ALPH. Audacter tu quidem ista. Sed totum coelorum volumen, cum praecipuis incolis suis prius evolvam; quam sanctionibus nostris subscribere invitem. Multi indocti Mathematum, imperite judicant. Si iisdem profundius imbuti essent, ultro assentirentur,

Dida:

Did. mitigabis ignorantiam


page 25, image: s033

meam, si promissa demonstraveris. Demonstrationes autem nemo crebrius jactat, quam scientia vestra.

Alph:

ALPH. Siperstas, patientiam tuam meris oraculis implebo.

Dida:

Did. ut soletis. ausculto.

Alph:

ALPH. SATVRNVM, illum ipsum, qui Soli caliganti deterrimam molestiam facessivit, inter omnes aliorum sphaeras multis parasangis transcendere: eius distantiam a Terra ad huius semidiametros decies millenos quingentos quinquaginta pertingere, probavit Tycho Brache.

Dida:

Did. Phoenix vester.

Alph:

ALPH. non erubescendus, diligens, solers, sumptuosus, quippe qui in Dania, Huvenae, Vranopoli sua (arx erat) ducenta millia aureorum, sagacissimae curiositati impenderit.

Dida:

Did. Num vero certam fidem in hac sua probatione meretur?

Alph:

ALPH. caussa ambigendi nulla est. Hoc parallexis indicat: hoc Iuppiter, qui Saturnum objectu corporis sui occultat: hoc motus percurrentis editissimum gyrum. Discas hinc rudis vulgi, et a vulgo pendentium errorem. putant planetam tardissimum esse. quandoquidem Zodiacum totum non nisi viginti novem annorum spacio absolvat. Sed errant. nullus velocior. nam longitudine itineris, quod metitur, expenso, ipsa quoque Luna, quae tamen celerrima creditur, utpote singulis mensibus periodos suas conficiens, pigritiae damnabitur.

Dida:

Did. Cum caeterae stellae rutilantibus comis florere videantur:


page 26, image: s034

cur praecipua, ut dicis, livido et quasi plumbeo colore, senili vultu, canicie inculta horrere traditur?

Alph:

ALPH. Iam dudum exspectaveram, ut quaereres aliquid dignum te, et contemplationibus nostris, supra plebis subsellia evehendus ad Coeli convexa. Caussam quaestionis tuae in promptu expediam. Planeta iste, cuius mentionem fecisti, solitarius, quoniam a sole, tanquam perenni lucis ao laetitiae fonte remotissimus, vagatur; idcirco minus etiam radiorum haurit, quos traicere ad nos possit.

Dida:

Did. Quomodo igitur agendo tam efficax, ut calidioris naturae Planetis longe potentior, per immensa spatia, terris praevalens frigus insinuet? morbos, tristitiam, morumque asperitatem inducat? experimur autem, frigida habitudine impeditis corporibus, quam minimum energiae et virium inesse.

Alph:

ALPH. Alia terrestrium corporum, alia coelestium conditio est. neque astrorum vis examinanda ad modum glebae sub Luna jacentis. accedit immanis magnitudo Saturni. nam tricorporis est formae, terramque vicies et bis adaequat.

Dida:

Did. pro horror et tremor! assentiri me cogis. credo: ne adhuc grandius aliquid miniteris. quanta enim erit falx Saturnia: qui Orionis ense jactatis Terram centuplo maiorem dividi posse,uno ictu. Nulla mediocritas apud Mathematicos regnat. Surgere mihi jam incipiunt crines. Perge ad MARTEM,


page 27, image: s035

si lubet. hic alter infestus Solis eclipsici proclamatus obsessor, utique non humilios imrhomphaeam furens coruscabit.

Alph:

Alphons. Si cum Orione conferas, cedet. quippe ter decies a Terra continetur: Sicut Mercurius unde vicies; Venus sexies.

Dida:

Did. Et Iuppiter? quandoquidem caeteros nominasti.

Alph:

ALPH. Hic enimvero Terram quaterdecies superat; si Tychoni Dano credimus, in sua Vranopoli splendide habitanti.

Dida:

Did. ut credere fas est.

Alph:

ALPH. Caeterum MARTIS praeferuidum sidus ac prorsus igneum, mira vertigine supra infraque Solem rapitur: per labyrinthos et flexus pene inextricabiles, omnium Mathematicorum ingenia fatigans. Qui telescopiis utuntur, observarunt, instar ardentis Vesuvii aestuosum, continuo quasi undantes flammarum globos eructare. Hinc propter caloris siccitatisque intemperiem naturae infestus: in conjunctione Luminarium vehemens, et saepe horrificus. percellit inferiora: in hominibus sanguinem adurens, bilemque inflammans. unde furor, iracundia, bella, inimicitiae. Festino ad prosperos Planetas IOVEM et VENEREM. nam MERCVRIVS infidum sidus est, et omnium horarum. malae societati colludit. bonam nactus, aeque se virum bonum praestat. Et Iovis quidem tali, ut proverbio constat, semper feliciter cadunt. sub illo nasci, optabile. Soli et Lunae configuratus


page 28, image: s036

levat corpora, mulcet animos: omnia exhilarat, temperatus, aerius, sanguineus. fugat nubila, serenitatem adducit. ut mirer, quibus caussarum stimulis perciti Poetae, Iovem Tonantem finxerint, fulminibus armatum. Nihil illo aut ad vitam efficacius, aut ad alaeritatem jucundius. quod consequitur; ingeniis et moribus formandis aptissimus, mortalium votis merito expetitur. Veneris autem stella, quam benigna et genialis! humidi convenientis temperamento gaudet. ideoque non solum Luna ad fovendam humectationem, sed etiam Soli ad informanda corpora deservit. Vis, ut et Mercurium describam? jam dixi. desultorium sidus, acutum humorem excitare solet in corporibus: subtili penetratione ingeniosos efficit. Addo pauca de motu stellarum Fixarum. quarum illae, quae primae magnitudinis vocantur, Terram septuagesies continent. sive enim solido firmamento quasi clavi inhaereant, sive in permeabili coelo so, lutae moveantur, (ut pisces in lacteo mari, aves in aere) certum est, diurno motu, ut caetera circumagi. statae sunt: eosdem semper vultus, eandemque formam referunt. aciem suam servantes mirabiliter instructam, cum innumerabiles sint, confusionem nullam faciunt.

Dida:

DID. Dissertationi tuae, vera utique et magnifica promenti, vir clarissime, nihil repugno. Coeli, Sapientiam DEI et potentiam,


page 29, image: s037

ut scimus, enarrant. Quid autem haec, quae erudite facundeque in medium protulisti, astrologorum scita, sive volubiles strophas; et in primis Argoli Prognostica, quibus Mundum sub Eclipsi sua laborantem temere aggressus est, juvent, nondum intelligo.

Alph:

ALPH. Veniamus ergo ad rem. An tu credis, tantas et tam illustres stellarum turmas circa nos otiosas esse?

Dida:

DID. Minime.

Alph:

ALPH. Et praesertim illae, quae in excelsa Mundi sede collocatae, multa mortalibus quasi de altiore suggestu pronunciant.

Dida:

DID. suspicio.

Alph:

ALPH. Circumspice hoc universum. nihil, ex omnibus rebus, tantum unum usum habet, ne vilissimum quidem membrum corporis humani: et coelestium unicum officium erit, lucere per noctem? Solis, per diem? Teste D. August. lib. 22. de civ. Dei, cap. 24. Nihil videmus creatum in corpore, utilitatis caussa, quod non habeat etiam decoris locum, etc. Caput humanum considera. quanta in eo dignitas, venustas, utilitas! partes expende. omnia tria semper concurrent. De oculis dubitare, piaculum esset. Quid dices de auribus? utilitatem illis nemo derogabit. at ego ornamentum quoque esse pronuntio. scitare a mutilatis et saucio Malcho similibus: (quorum furta nimirum nondum quidem ad laqueum et gladium, sed tamen ad carnificis culrrum pervenerunt) cur damnum abscissarum aurium prolixiore


page 30, image: s038

capillitio celent. Aliquis certe (Claudius Barando dictus) jam aliquoties huic multae obnoxius; cum effusis ideo crinibus tempora velaret, ignominiam vitaturus, lictori infestius amputanda conchylia scrutanti, ridicule admirans respondisse fertur, quod olim Mezentius Aeneae: Hostis amare, quid increpitas? quam partem auditus mei rimaris? nonne duas aurisulas projecisse sat est? Natura, omnium largissima Parens, plures non dedit: et tu plures requiras? demessae haud recrescunt instar graminis. praevenerunt alii praedones. Spicilegium ad te serum pervenit.

Dida:

DID. Et huic furi quidem sic jocari libuit! duas duntaxat aures, scimus, poterat amittere; sed laqueo merebatur citius unum eiusdem collum innecti.

Alph:

ALPH. Immo enimvero nisi vitas hominum negligimus, festivo suo dicto merebatur absolvi. ex quo intelligas: nebulones quoque, caetera famae et vitae contemptores, scire tamen, quod membrum perdidisse, non ex magnificis unum, nihilominus dedeceat. De naso quid dicam? projectum in humano vultu membrarum, si non et abjectum judices. tolle: deformaberis. non emunges: cerebrum faeces implebunt: quae, nisi evacuentur, machinam inferiorem submergent. caput in continuis nubibus tempestates et fulmina cudet an putas omnes insanite, qui tabacum sumunt? Haec de utili.


page 31, image: s039

Honestum expende: quod hic cum Virgilio et caeteris Poetis Pulchrum voco. quae dempto naso absurdior facies, si planior ovo est? unde Tros Anchisiades apud Poetam deflet Deiphobum: populataque tempora raptis Auribus, et truncas inhonesto vulnere nareis. Ecce, inhonestum vulnus vocat, truncarum narium dedecus. Summa quidem pulchritudo in oculis. naso autem dempto, facibus jactis nihil impetrabunt. sentient consortia damni. neque munere suo rite fungi poterunt. diastimate ablato, oculorum fulgor abludet; alter alterum divaricando pupulam, impediet.

Dida:

DID. Quorsum ista?

Alph:

ALPH. Vt a fabrica Microcosmi consurgas ad Macrocosmum. S. Augustinus Deum inquisiturus, nonne ab immis ad summa ascendit? Audi, quae in soliloquiis dicat. Circumibam enim omnia, quaerens te: et propter omnia derelinquens me. Interrogavi terram, si esset DEVS meus: et dixit mihi, quod non. et omnia, quae in ea sunt, hoc idem confessa sunt. Interrogavi mare, et abyssos, et reptilia, quae in eis sunt et responderunt: Non sumus DEVS tuus, quaere super nos eum. Interrogavi flabilem aerem: et inquit universus aer cum omnibus incolis suis: fallitur Anaximenes; non sum ego DEVS tuus. Interrogavi coelum, solem, Lunam et stellas: neque nos sumus DEVS tuus, in quiunt, etc.

Dida:

DID. Necdum capio, quo rendas.


page 32, image: s040

Alph:

ALPH. Vides Praesulem Hipponensem, non contentum fuisse humili gyro Terrae, caeterisque feracibus Elementis, ut desideratum Numen inveniret: verum adhuc sublimius animi contemplationem sustulisse. tametsi conditor ex omnibus rebus conditis, aliquo saltem modo, signi vel vestigii reluceat, sollicitavit ipsa sidera, tanquam nobiliora Divinae Sapientiae sigilla. talia autem non essent; si omnis nobilitas illorum unius simplici pulchritudinis modulo constringeretur. superest ergo, ut iis praeter insignem formam et incomparabile decus luminum, arcanas vires agendi, influendi, mira patrandi concedamus. proinde fulgent, ornant, monent, prosunt, humectant, calefaciunt, exsiccant, fecundant, docent, signant, illustrant, terrent, mulcent. confusa et distincta multitudine beneficiorum, tantum non obruunt ingratos mortales: haud digna in summis Mundi partibus collocari; si hoc facere non possent. scilicet tot astra conspicuae varietatis, distincti nitoris, tam ordinato et mirabili concentu voluantur, ut amoenam quantummodo redditura noctem, crispatis ignibus pingant! quilibet Planeta in peculiari coelo, velut palatio suo, regnabit, ut tantum currat, mendicato luceat! si stellarum multitudini, earumque notitiae nil virium tribuimus: cur igitur sapientissimus Salomon Sap; 7, et 8. gloriatur; se a DEO accepisse stellarum


page 33, image: s041

dispositiones, et tenere scientiam illam, quae de futuris aestimet: sciat monstra et signa. antequam fiant: eventus quoque temporum et saeculorum. Noverat ille, ne dubites, motus astrorum, defectus Luminarium. Per crinitas stellas, et maximarum Eclipsium minas, perque altissimorum Planetarum conjunctio.nes sciebat; unde bella et clades impenderent: unde fluvii tumerent, et exundarent maria: unde insanae hyemes, et calores ardentissimi; unde diluvia, conflagrationesque terrarum: unde anni amoeni et tristes; pingues et macilenti: unde seditionum faces, et novarum sectarum virus, unde flagella, et flagellorum solatia. unde pax et libertas, et annona, et morbi, et sanitas. In coeli quippe tabulis, per signa et ostenta, quid sit facturus in terris Deus, significat. Dib. Equidem Fata admiserim naturali philosophiae conformia. mutationes ad agriculturam, artem natificam, medicam spectantes. motus item animorum et propensiones: nulla tamen necessitate pronuntiata constringentes. sed nondum persuades, ex astris, una alterave eclipsi etiam maxima, futura certo cognosci, aut praedici posse: ut, vastitates regnorum, conspirationes adversus Monarchas, mores hominum, atque fortunas: sed neque pestem, famem, bellum; nedum occasum Mundi.

Alph:

ALPH. II. pol! Nimi multa commisces. Liberum arbitrium,


page 34, image: s042

et quae DEVS sanxit, a sideribus eximas. caetera non item posis. neque tamen facio cum Astrologis judiciariis, aut insulsis Genethliacis, qui vanissima spargunt in vulgus, quam superstitiosa, tam ridicula: ut horrorem probis, odium sapientibus, nauseam omnibus pariant. cum his, inquam, Plaoetariis trivialibus non facio. at si propter abusum omnis tollendus est usus: jam nulla Dei dona, nullae scientiae, nullae artes securae fuerint. proscribas, licet, et Theologiam: Haeresiarchas peperit. proscribas philosophiam cum aeternitate Mundi, immortalitate animae, aliisque articulis Catholicae Fidei luctantem. Deicias Rostra Rhetorum cum vaniloquentia sua: Poesin cum eroticis versibus et Milefiis fabulis; musicam cum inanium Deorum hymnis. Vix autem vnquam aut raro contingit; ut quod non una urbs, non una prointia, non una gens sed qui toto orbe diffusi sunt populi, agnoscunt et credunt, inter falsarum opinionum commenta numeretur. At istud omnibus pene hominibus inditum est, ut potent esse signa quaedam in coelo, quae nos erudiant esse caussas, quibus multa in rebus inferioribus nascantur. Lege si vis S. Thomam , qui in opusculo 21. Fratri Reginaldo sollicire de hac re interroganti in hunc modum respondit. In primis oportet te scire. quod virtus coelestium corporum, ad immutanda


page 35, image: s043

corpora inferiora se extendit: et ideo si quis astrorum sudiciis utatur, ad praenoscendum corporales effectus: puta, tempestatum et serenitatum aeris; sanitatem vel infirmitatem corporis, et similia, quae ex naturalibus et corporalibus caussis pendent; nullum videtur esse peccatum. Si Solem et Lunam in haec inferiora agere concesseris: cur non et caeteros Planetas, omnesque stellarum choros. astra a Deo condita esse in signa, liquet ex Genesi.

Dida:

DID. Non negaverim aliqua in signum statui, quaedam ex iis praenuntiari posse. sed multi vestium quasi Deorum videri volunt occupasse imperium; et ipsius Diphtheram Iovis, tabulasque Fatorum inspexisse. Fabulantur ineptius, quam Poetae mediastini de Parcis, a quarum colu et forfice universae vitae fila pendere finguntur. reperies Chaldaeum dicentem: Dummodo momenta primumque halitum pueri nascentis in lucem noscam, edicere non verebor illi ventura, laeta sive tristia, dulcia vel amara; non more enthei vatis (nullo enim mihi stimulo opus est, aut oestro) sed intelligentis circuitus et virtutes siderum: ex quarum formatis domibus certo eliciam, quae speret, quae timear. aio omnia humana ad astrorum motus regi, illisque vim inesse, quae ut aetates et secula definit, ita usurpantibus illa prosperos successus, vel laevos eventus, prout nato fulserint, disposuerunt, Haec


page 36, image: s044

ubi: finget serpentinos characteres, et chartam variis apicibus, in ambiguam tamen interpretationem potentibus latissime cruciabit, mercenarias amphibologias, immo opulenea mendacia pro oraculis venditurus. Quaenam haec fingendi libido? sic abuti miserorum hominum patientia et marsupio? nega, fi potes, hoc fieri.

Alph:

ALPH. Genethliacorum plurium arrogantiam, cum pari inscitia et saepe nequitia conjunctam non probo. Caeterum genialibus stellis nimium tribuere, vel omnia derogare, puto paris esse dementiae. certissimo credas, deprendi stationes nexusque Planetarum prosperos et infelices: quorum aspectus infantem serenior ad divitias et sceptrum evehat, morosior et nubilus ad ligonem et siliquas damnet. hunc ensis, hunc ferae devorabunt: illum mitior senectus exsolvet. itaque Horoscopis omnem fidem frustra abnegaveris: qualem vero imperiti et stolide feroces exigunt, aeque imprudenter totam annues.

Dida:

DID. Ego autem nullam prorsus puto concedendam: apotelesmata ipsorum prorsus abicienda esse contendo. Quid coniciant ex astris? cum effusa coeli rapiditas, singulis mementis, avolantium siderum statum longius vehat et mutet; promissa et minas incerta vertigine confundens. Celeritatem immensorum orbium quis comprehendat? vix cogitatione concipere possumus; ne dum certi aliquid


page 37, image: s045

ex volubilibus horum spiris deducere.

Alph:

ALPH. Nihil evincis. moventur quidem coeli rapide, sed per immensa spatia moventur, ut recte ais. hoc ipso vane existimas, per singula momenta sic mutari coeli faciem, ut alia atque alia nascentibus fata imponat. nimis extra artem est, credere, sic coelum verti, ut nullum annotandis sideribus relinquat locum. nam sive motum diurnum consideres, sive proprium cuiusque planetae; uterque iam sagacissime deprehensus, et acuratissimo calculo annotatus est. Si omnia momentis et non horis transiguntur: cur umbris properantem lucem sequimur? cur diem in horas, horam in momenta dividimus? cur aequinoctia et solstitia, sicut puncta Mathematicorum destinarunt, constantissime redeunt? cur denique Solis et Lunae Eclipses, propter quas haec Disputatio instituta est, observantium calculos non effugiunt?

Dida:

DID. De his postea. Genethliacorum caussa nondum exacta est. habeantur solaria, ut dicis. rotentur machinae ex ingenio inventae. Quia pater, quae obstetrix, dum puerpera luctatur, articulum stationis supernae in nasciturum inclinantis observabit? quis illo ipso tempore caudam stellae infanti imminentis deprehendet? Dices: ut nullus deprehendat, fata nihilominus ex affluxu et vigore genialium planetarum emergere, ingerique sensim stupentibus, etsi caussarum ignaris. at refuto.


page 38, image: s046

esto enim: nobis aliqua contingant ex certorum siderum positionibus et vi: unde Genethliaci rescient propitios vel inimicos stellarum aspectus, quibus perstricta vel temperata regatur nascentium genesis? prodigunt ergo hominum fata. quaesturam falsis divinationibus exercent. Pro pedo pastoris, si forte allubescat, sceptrum illi regium, per Iovem mentiti, pollicebuntur. non enim his novum est, etiam armentario, ut arti admirabilitatem et gratiam concilient, ex occursu regiae stelle, diadema imponendum vaticinari.

Alph:

ALPH. Hoc vani. vestem sine panno promittere! Non sic agunt caussae coelestes, ut non requirant materiam, ad suas vires suscipiendas, apte et concinne dispositam. Radium Solis ex speculis ardentibus reflexum, omnia quae circumstant corpora recipiunt; non omnia aeque uruntur. ramenta et paleae longe vivacius concipiunt flammas. Quaeris, cur omnes, qui Virginem in HOroscopo, aut stellas regias cum Luminaribus conjunctas habent, non evadant reges aut Principes? in promptu caussa est: deest artifici stellae materia: Domus, parentes, census, amici, clientele grandes, et superba occasio.

Dida:

DID. Hoc est, dicere: ideo non est Rex, quia non nascitur rex. Quis posset magnificentius nugari?

Alph:

ALPH. Immo vero, erunt, qui sic nascuntur, sive pastores, sive opifices, in sua natione primi: et coelestibus notis, vel in hoc sortis. obscuro,


page 39, image: s047

aliquo modo conspicui. Quaeris: cur pluviarum occursus stellarum non semper imbres generet: nulla in coelo mora est. per aerem et nubes stat; quae nondum ad partus aquarum apte coaluerunt.

Dida:

DID. Talia, ut ego quidem arbitror, ex ahenis commentariis affers; utcunque toleranda, si sano sensu accipiantur. neque enim omnia negaverim sideribus. experimento, novimus, ad illorum motus terrena regi, definiri annos, ubettatem frugum aut inopiam portendi: jam melius valere corpora: jam contagiis et corrupto halitu afflari. Sortiuntur inde vitam eiusdemque conservandae alimenta: atque pro varia conjunctione, vel aversione, modo sontico moerore affliguntur; modo alacriore solvuntur laetitia. adhaec Solem, Iovemque et Venerem, inter optimos Planetas recte statuitis: contrarios, Sturnum ac Martem. Mercurius et Luna mutabiles, ambiguam bonitatem saepe inexspectatis occursibus sedant. prout enim Iovis insidunt, ex quorum recessibus fluxus in in feriora derivatur, errantium flammarum vario circuitu, favores vel damna spargunt. sed multi nimirum contenti non sunt praesagitione, ex natura rei hausta divinatoriam securim, velut ancile Romulo de coelo jactum, in nescio quas latebras, et arcana, nonnisi superis nota, proiciunt.

Alph:

ALPH.video, quo tendas. temeritatem arguis, suspectasque morem docentium, homines, ab astris humores moderantibus comcitari ad iracundiam,


page 40, image: s048

libidinem, voluptates, superbiam, pavorem, segnitiem. atqui sapientes viri, neque salutis suae immemores, fatentur ab natalibus radiis pueros diversam indolem, hoc est, teneram et mollem, vel crudam et asperam nancisci: cuius impetu, nisi resistant, praecipitentur in vitia; refraenato autem, ad virtutis fastigium feliciter assurgant. Si stellae in corpora nil agunt: unde tanta in vultibus humanis, in moribus, appetentiis, gestibus, ingeniis varietas? nisi ex impulsi sanguinis aestu vel torpore, quem coelestis impressio adjuvat, si non etiam orditur. haud dubie turbulenta sidera animum in ferociam, placida in serenam comitatem inclinant. hinc videas sortitos ignei Martis aspectum, feruere in praelia; pigros ab saturno ad moestam solitudinem cogi.

Dida:

DID. Non pervidisti, quo tenderem. requisitus sum Thebis, cum Athenis essem. alia sunt, quae me tibi committunt. In illos pugno, quibus lusus est, libertatis humanae jura convellere: grassari in praerogativam ratione utentium praecipuam: cuius belluae participes esse non possunt. ingenuas mentes indeclinabili fato, hoc est, bruta necessitate obrui, piaculum interpretor. Finge, aliquem ad virtutem niti velle. superstitione hac correptus dicet: Quid faciam? a praescripto siderum frustra conabor recedere. potentiam eorum non aequiparo. fortiora impellunt invitum.


page 41, image: s049

jam mihi nascenti dispositae sunt Tabulae: in quibus descripta sunt omnia, quae evenient. obsequi cogor. imprudenter detrectabo sive onus imminens, sive honorem importunum. permittamus astris cursum, et subiciamur illis. nempe hoc est, quod veteres Poetae cecinerunt. precibus simul astra fatigant. duplices tollunt ad sidera palmas. Quid siderum Conditorem curem, aut timeam! subjecit me iis, quae condidit, his igitur thura feram. his supplicem pietatem adsternam. fatales cupiditates, fato attributas, fato assignatas nemo tenetur infringere. Haec sunt, quae nos trivialibus planetariis, et Cingaris, et pannosis Genethliacis collidunt. Disputanti de sphaera, intra sphaeram manendum esset. hi tales egrediuntur latissime. indigesta evomunt, et famelico ructu pascunt plebem; ut vicissim aurum emulgeant. gratis certe non mentientur. Porro [transcriber: Chaldaeorum] asseclas istos, intra artis suae cancellos non consistere, argumento sit ipsa Eclipsis Argolica, quae huic Dissertationi praebuit materiam, orbi risum. Calculo, astronomico deprehendi potuisse tempus et duodecimum diem Augusti, insuper et horam, annexamque diuturnitatem; nemo est, qui abnuat: squallidam item et tristem futuram, ut quae corpus Solare pene totum obtectura esset obscuritate insolita, coloris ferruginei, ex nigro rubroque permisti; adhaec, quia infesti


page 42, image: s050

Martis et inamoeni Saturni satellitio cingenda, non omnino innoxiam sensura hominum atque jumentorum corpora; quippe salutaribus radiis ad notabile spatium subtractis: unde corrumpendus vel immutandus aer, pascua debilitanda, vigor subjectarum rerum imminuendus: quae, teste experientia, crebro consequantur lues, febris; forsitan et bella bellorumque appendices, fames, pestis. Haec inquam, et eiusmodi alia, tolerabili conjectura assequi peritos, non inficiamur. sed adverte jam, quantis passibus gyro vagi extra oleam saltaverint. ut idola Phantasmatum suorum, terrore plus quam populari venerabiliora redderent, ut auctoritas tanto maior sacrae caligini conciliaretur; ut denique tumultu et formidine succussa plebs, stupidius admirari disceret oracula novorum vatum: addidere (per fictionem juris ignoti) Tragico spectaculo exhibendo Comica interludia: 1. a Noetico Diluvio tam formidolosam eclipsin nunquam apparuisse, neque amplius posthac apparituram; revocata Thyestae noctis memoria, qua tempus prandii in coenam contrahebatur. 2. praedixere aucupium inauditum labentium ex alto volucrum, tenebris omnia praecingentibus. 3. stellarum agmina, nullo Hespero praeeunte, oculis incursura, de medio die. proinde candelas a sollicitis patribus, matribusque-familias mature accendendas; nisi si dormine malint. 4. Cuncta fragoribus tubarum


page 43, image: s051

praeliique ac caedibus complenda. Domum Austriacam excidio proximam, aquilam Imperii Romani avolaturam, vix uno capite retento, sceptro et gladio ex unguibus dimissis. Viennam Byzantium transferendam: (fuimus Troes) quid haec funestissima parerga? 5. Verbo: instare ultimum et decretorium Mundi diem: adeoque Tempora, qua Deus Pater in sua potestate posuit, audacia Promethei aetherium ignem subtrahere ausi, ex secretissimo Omnipotentis scrinio praeripere conati, ante fores miserorum mortalium, puerilem Sciomachiam statuerunt.

Alph:

ALPH. Licet interfari?

Dida:

DID. Quippe ni?

Alph:

ALPH. ut video, paratus descendisti mecum in arenam. sed scito, Astrologiam certo temperamento acceptam, non esse crudius exagitandam. Multi religiosissimi viri, iidemque prudentiae et doctrinae laude conspicui, aestimant coluntque. Ne palliatos homines tantum insimules, narro tibi, novisse me olim togatum virum, suavitate morum, integritate vitae, contemptu terrenarum rerum prorsus insignem sed et Mathematicis disciplinis non mediocriter excultum: qui, licet Eclipsi nostrae superstes non fuerit; de ea tamen sex annis ante quam contingeret, in hanc sententiam auditus est loqui: nisi timeret se deridiculo habendum, si animi sui sensa promeret; omnino dicturum; intuitu anni quinquagesimi quarti, quo terrifica Eclipsis ingruet; intra decennium


page 44, image: s052

cuncta finem habitura. Obicientibus, adhuc plura signa requiri, Adventum Domini praecessura, respondit; intra hoc spatium omnia consummari posse. Intelligis opinor, et pios, et eruditos, et submisse de se sentientes, etiam cum Argolo facere.

Dida:

DID. Intelligo et hoc: pium quoque et eruditum posse suos maneis pati: suis imaginibus pasci. deinde ipsemet asseverabat, nisi timeret etc. Timuit. erubuit, repressit impetum. laudo modestiam. At enim male feriati quidam, ruptis verecundiae repagulis, liberrime pronuntiarunt ab omni humano ingenio subducta. cum nullus ignis fatalis urgeret, nullius arsuri indicia appaerent; jam horum judicio flagrantissimo, totus orbis in cinerem redigebatur. non exspectarunt prodromos, quibus ingruentibus Dies irae, dies illa solvet saeclum in favilla, Teste David cum Sibylla. Huius rei indignitas Poetae nostro pharetram expedivit, arcum et calamos in manus dedit. Quae idcirco strictim commemoravi, ut ostenderem, quam lepide simul et inficete peccent Mathematici Sphaeram egressi suam. Naturalia documenta non culpamus. pulcherrima inventa suspicimus. sed extra vim humani ingenii posita nosse velle, et multo magis temere praedicere, dementia est. Caeterum ecliptica ad ultimum reseruemus. redeamus, unde digressi sumus. Astrologos illustrissimo honore dignos judico,


page 45, image: s053

quamdiu judiciariam contumacem non exerent: neque in fata irrumpunt, et penetralia liberi arbitrii: dumne mortalium Geneses certa inscitia, aut ut mollius loquar, incerta scientia infestent: dumne quid futurum sit, perversa curiositate inquirant. Vtque membratim tibi indicem, quid displiceat; nego ab astrorum violentia cogi quemquam ad impie agendum; ad cupiditatem honestam erigi vel pravam detorqueri. quod si mecum neges, quomodo fastorum praesagia ab humana libertate pendentium stabunt? addo: intelligi non posse, quae sidera, et quomodo, quaque via et meatu cunabula infantium percurrant. quo igitur divinatrix Astromantia? proinde nego, etiam in volumine coelorum, quantiscunque stellis, velut characteribus picto, explicate legi, sive certo colligi posse fata fortunasque hominum, nedum finem et exitum consequentem, quem statuerit Moderator DEVS; cui soli parent universa. Denique constantissime pro levi fabula habeo opinionem invehentium necessitatem naturae, per se liberae. quamvis torrens omnium siderum, ipsiusque coelestis Eridani et Aquarii inundet in illam; nihilominus regia Voluntas, fictam servitutem, a dominatu actionum suarum atque affectionum longe propulsat. argumentis et testimoniis a [(reading uncertain: print unclear)] Tuum erit, sicubi errem, exorbitanten intra orbitam reducere. non enim ponam, ut


page 46, image: s054

doceare; se ut discam.

Alph:

ALPH. Age, quandoquidem sidereum hoc curriculum, cum Phaethonte ingressus es. tacitum tamen risum mihi saepe ciebis.

Dida:

DID. Ne cadam, cavebo. Dico itaque Primo: astra non dominari sapientibus, sed hos potius ipsis; vel in juvenum Philosophorum Schola tritissimum est. quemadmodum annuli gemma contra venenum valente digitus induitur; nominatissima sententia, pectus adversus omnes Fortunae insultus armant et ornant. amuletum vitiorum dicas, admonens, liberum esse, qui peccat. si non liber; facinus, perdit nomen culpae, et supplicium, poenae; virtus titulum honoris, et spem mercedis. Quare ridendum se propinaret Academicus, si flagitia velo necessitatis obumbrare contenderet, obtentui sumpturus: in potestate sua non esse, quo minus iracundiae, libidini, amoribus frena laxet, vel astringat. urgeri a Marte, stimulari a Venere, frustra deliria, secretique incumbentium stellarum impulsus. nemo reus, nisi conscientia reste. ad coelum conditi sumus: eo ipsum Coelum nos arceat! qualecunque fingas obstaculum; mens operum mandatrix, extra materiae vilitatem, in anima radiat. nulla vi opprimi potest. insidias, pericula, blanda et aspera, illecebrosas omnes larvas leridet. innumerabiles viri feminaeque, fanatimoniae fama fulgentes, usque ad contemptum siderum, pedibus suis subiciendorum,


page 47, image: s055

exarsere. Iam vero longe minus perspicio, qua ratione inducti quidam Astrologi fatales stellas infantibus assignent: ex quo momento computent. vorticosam scimus esse rapiditatem axis aetherii. eam cogitatione vix assequi possumus, nedum oculo et manu circumscribere, in certa puncta digestam. Quoties infans exiturus moram trahit, uno alterove membro tantum exerto? Quaero: tunc temporis, totum corpusculum, an unam solum partem propitium vel malignum sidus afflat? quidquid responderit Chaldaeus, (sive Cingarus) intricabitur. Quidni autem et foetus consideretur, adhuc in utero jacens, dum animatur, dum instruitur ad usuram lucis capiendam, et, ut quidam dicere amat, vivendi patientiam. An fata Mathematica nascentes tantummodo natosque exspectant; non item nascituros? quasi vero praegnantium reconditus labor, privetur stato influxu siderum, et in primis Lunae, puerperas gubernantis: ut quae vel maxime cuncta generanda potentibus radiis fermentare creditur. quamquam unum ex vestro coetu noveram virum, etiam Thesibus Mathematicis in lucem editis clarum; qui omnem agendi vim Lunae ademerat. nova et vetus, inanis et plena, quarta et tota, tantundem apud ipsum potuere.

Alph:

ALPH. Morosum ac stoicum Timonem, et, pene dixerim, a Luna percussum mihi obicis. aversor homines, si


page 48, image: s056

possent, omnium hominum judicia eversuros. Odi vitio superbae cephaleae laborantes, super caeterorum capita, qui caecis ipsorum opinionibus resistunt, modo occasio et vires dentur, ferrata carpenta ducturos. nun unicum hoc frustum obstinati homuncionis sapiet? prudentius alio modo quaestionem arbitror posse decidi. Fatendum est: aliquos vanissimis erroribus delusos, Astrologiam adeo extendere, ut velint omnia vitae momenta, ad siderum veluti calculos revocari; alios tam rigide agere cum coelo, ut nihil ei tribuant, omnia Fortunae imputantes. plane ut primi philosophi, adhuc caeci, et veri Numinis ignari, primordia Mundi diversis atque contrariis principiis, quae phantasias rectius appelles, colliserunt. pars ex atomis conglobavit: pars ex aqua hausit. aliqui silice ignem extuderunt: inde orbis flammeus emicuit. Ita sublimis alioqui de coelo scientia, odiis sapientum onerata, in omnem aetatem, per ambitiosas nugandi strophas, infamia taminatur. Genethliaci si intra terminos consisterent, non essent fortassis omnino spernendi. sed exerrantes cum epicyclis suis, postquam inflatos credulitate spiritus distendere; auctores cum arte prostituti sunt.

Dida:

DID. Vt ais. In eandem sententiam concessit Picus Mirandulae Comes, nescias, praepetis ingenii pennis velocior, an nobilis prosapiae ceris illustrior. IS lib. 9. in


page 49, image: s057

Astrologiam. c. 2. Momentum, quo quis nascitur, ait, exploratum habere non potest: nisi forte accinctus (cum prodit infans) astrolabio, coelestia metiatur. sed hoc sit quam rarissime: nec fieri nobis volentibus semper potest; ut noctu, et aere nubilo; cum sit labi quoque facillimum: nam si non sit exactissimum instrumentum (quale forsan nunquam est) quod inspectione, momento egressionis ad liquidum respondeat, ratio partilis horoscopi vacillabit. Verum ut sit vera per astolabium horae perscrutatio, rarissime, ut dicebamus fieri, hoc contingit: illud frequens, fereque perpetuum, ut parentes dominusve geniturae, talem nativitatis horam dicat Astrologo: cui fidendum non esse, nec Astrologi diffitentur: fallax enim plerumque. Quare dicitur apud nos Hora existimata, seu suspecta: de qua scilicet suspicio. certitudo nulla. nam solaria mentiuntur: et horologia quidem, si nihil fallant; ea tamen, quae mediis horis cadunt intervalla, non demonstrant. Qui placet tibi iste auctor?

Alph:

ALPH. Iam ante benevolum animum addixeram. at modo juratum Mathematicorum hostem citasti. qui feram? ubicunque potest, cavillatur.

Dida:

DID. Si hic displicet: possum ex D. Basilio, cui Magni nomen veneranda antiquitas dedit, plura recitare. utique testem omni exceptione maiorem non respues? cum Pico facit. in Hexaem. Hom 6.

Alph:

ALPH. Non respuo. sed


page 50, image: s058

neque vacat longos audire sermones Patrum. Credis tu autem his, esto, quantaecunque sanctimoniae ac doctrinae viris, cuncta Mathemata tam perspicua fuisse, uti nunc sunt? Multa dies, multa experientia observationibus innixa, ducit in lucem, quae prius abstrusa altissime tegebantur. Mundus hominum Disputationi a Deo traditus, Theatro similis, nunquam se totum simul aperit. una scena post aliam patescit. Quis statim omnia sacra excutiat? quotidie discimus. utque plurima veteribus natura manifestarit, tamen aliquid etiam Posterorum diligentiae reservavit. Itaque, si me audis, etsi detesteris illos, qui siderum curus perverso studio ad sui ingenii commenta detorquent; non tamen illos contemnes, qui et arcanas vires in acie castrorum coelestium ordinata agnoscunt, et, quantum licet, agnitis utuntur, Merito aliquis in haec verba: Si planetae nihil agerent, idem et perpetuus esset statis temporibus omnium tempestatum tenor. nullae unquam hyemes calidae, nullae aestates frigidae: omnes anni immota aequabilitate suum orbem decurrerent. cur olea, salix, tilia, ulmus, cur maium punicum, pulegium, cepae, cur elephanti, feles, caprae, brutae animantes; cur maris accessus et recessus efficacem siderum impressionem sentiunt, si nulla defluit? cessamus a caelo averti: stamus noctu ante rimosa lucis atriae. hiscentes et stupidi; dum in patrimonium nostrum


page 51, image: s059

quadrupedes invadunt.

Dida:

DID. Docuisti me praeclare: et a tuis partibus stare profiteor. illud ferre aequo animo non possum, quosdam manducos, quamvis aureis torquibus insignes, ex inspectorum siderum scientia in futurum se porrigere, et vates velle dici. Homines sensu et fama corrupti, praedicere sustinent certo eventura, soli Deo nota, pollicentur honores, minantur contumelias, opprobria, triremes; dividunt mortis genera, innocentem lectum, eruentum, incestificum, naufragia, laqueum, cruces, ensem. quae prorsus absona sunt, bonisque moribus, et sanctissimorum Pontificum Decretis vetita. Audian aliquem, ut jam supra monuimus, quasi alto Numine afflatum sic loqui. Liceat scire momentum, quo in lucem effusus es. observabo gradum Domus, congressumque et angulos Planetarum, se mutuo trudentium. illic deprehendam, nihil ambige, sortes vitae tuae. postquam animos populares impleverit longa exspectatione successus; Domos aerias suspendet in charta. grande palimpsestum variis figuris, et fortasse repugnantibus ac dyscolis perarabit. Tum lato atque ampullanti ore pronunciabit: iste cervices franget. hunc murus opprimet. hic in foro mercator, hic per silvas latro futurus. De alio: evadet in strenuum belli Ducem: Iustiniani legibus Rempub. moderabitur. Hippocratis aphorismos discet, magnas


page 52, image: s060

opes collecturus. De alio: occumbet duello, pascet corvos, submergendum pisces devorabunt. eiusmodi ridiculis Divinatoribus jus fas sit illud Catonis dictum accommodare. Demirari se, ajebat, aruspicem, si alterum, eiusdem farinae et pollinis popam, suppresso risu, posset aspicere. Quid enim? Tres quatuorve Iovis , Iunonis aut Martis , nequam Sacrificuli, mactati bovis viscera rimabantur, in adulationem compositi. viso auro, quantum Alexander Hammonis Libyci ministris obtulit, renunciabant emptoribus victimae, (sive maioribus, sive minoribus quis faceret) quae placebant. egregie litasti. secundis Superis ingressus es Fanum. micant exta pulcherrima, vittatum jecur fuit. ab laeva dextraque parte jacentia membra annuunt. vade, hostiae beneficio securus. Ducturo uxorem Helena Lacaena in manus veniet. iturum ad bella comitabuntur victoriae: immensas collig es divitias adiuvante Mercurio, sub cuius tutela natus es. Haec oracula pro nummis! Haec sine tacito risu? immo quis teneat cachinnos? dum sic Mercurio DEO furum litatur: liceat utique et spleni litare. An Genethliaci vestri victimariis impostoribus desipiunt sapientius? aut, ut rem loquar, simplicius fallunt male credulam plebem, etiam Dominos, et qui videri volunt Heroes? Tales Astrologos dignos judico, qui cum ipsis aruspicibus ad eviscerationem, in ara Dianae


page 53, image: s061

Tauricae, mactentur.

Alph:

ALPH. Ne praecipitae sententiam. quasi omnia Genethliacorum vaticinia ex vano hausta sint. Equidem vel mihi comperta quaedam Viennae in Austria , Pragae in Bohemia , Moguntiae ad Rhenum contigerunt, dictorum fidem eventu secuto aequantia.

Dida:

DID. Nempe Hern. VVervaeum aliquem mihi citabis: qui ad convivium vocatus, dum orgia feruerent, abjecto pileo dicitur excessisse; quod Centaureas epulas sagaci naso subodoraretur, et quasi praegustaret. duello autem paullo post media inter vina, ut praedixerat, peracto, immensum decus arti suae conciliasse. quasi vero ex inspecto siderum conflictu, improvisam duum procerum caedem conjectare potuerit! tamne albae mentis homines sumus, ut haec credamus? Habent hoc in more veteratores isti, (pace tua dixerim) ut supercilio ducto torvi, et nonnunquam quasi enthei, mira denuncient, sed plerumque in ambiguos sensus reducta, et ad varios eventus trahenda, quorum aliquid si furtuito accidat; tum enimvero Marti et Orioni, totique militiae caelesti pares erigunt cristas: tum contestatam venerationem colligere student, collectamque amplissimis modis, viritim per omnia symposia, exaugere nituntur.

Alph:

ALPH. Vt scias, etiam alii magni nominis viri, Tragoediae, cuius mentionem fecisti, VVervaeanum oraculum attoniti cum horrore suspexerunt.

Dida:

DID. Ego nec


page 54, image: s062

horresco, nec suspicio; sed suspecto. an non et somnia quaedam vigilem reipsa illaquant? num idcirco fidem et somniis habere jubemur? frustra ergo quidam et inepte dubius cecinit: an habent et somnia pondus? an non andabatae, caeco more irruentes, licet saepius exerrent, aversarium suum aliquando percutiunt? num in justa pugilum corona propterea primos statues? pueros quoque in littore ludentes, si vim maximam concharum spargant, praefixum scopum nonnunquam tangere videmus. hos tu exercitatis jaculatoribus aequabis aut antepones? Audi Picum Mirandulam rursus obstrepentem. lib. 2. sic philosophatur. Sed eveniunt tamen interdum, quae praedixerunt: at cum multo sint plura, quae non eveniunt; cur incidisse eos casu in veritatem non arbitremur? quid, quod nulla est ars tam anilis, tam vanae superstitionis, quae non eodem argumento vera comprobetur; quia aliquando scilicet accidat, quod ex ea praedictum sit. Quare dicant mihi, qui ista ratione moventur: Putentne omnem artem divinatricem veram, an multas potius vanas et falsas? si multas falsas; probabo ego illas veras, eodem argumento. Si omnes veras, pugnantia eos credere demonstrabo: quia de eisdem rebus, diversae artes divinatrices, idem non respondent.

Alph:

ALPH. Iterum Mirandulam! cessa. inimicum artis nostrae, proprii judicii gurgites


page 55, image: s063

absorbent.

Dida:

DID. Quandoquidem Catholicum virum, Italiae clarissimum Lumen videre detrectas: ausculta Acatholicum, Haeresiarcham insignem. Lutherus in Sympos. cap.70. vitae suae fabulam contexens: Bacca, inquit, laureae et Magisterii titulo philosophus olim donatus fui. postea in monachum attonsus, litem mevi Papae. transfugam deinde monialem accepi in coniugem; ipsa ex me marito fecundam sobolem. nunquid haec omnia aut stellis signata erant, aut astris inseripta? Haec exsultim et joculariter de se Lutherus ipse. miror periculum fulminis, quod proxime i cervicibus aberat, subticuisse; uti et sex modios salie nigri, in mensa Proserpinae stantis, quos cum tertio Iove, in amicitiae tesseram absumpserat. Expende, si placet, gensin famosissimi Patriarchae: confer annales vitae; tot disparata, diversa, repugnantia, contraria, paradoxa complexos: et fateberis, ab nulla serie stellarum pependisse, multo minus ab ullo Astrologo praenuntiari potuisse. Ex cuius instrumenti Mathematici usu sciri poterat, Islebicum Infantem, fore Monachum, Mystam, maritum. philosophum? et quidem olim quadruplici fectae adhaesurum; in variandis opinionibus, Peripateticae, in contumaciter defendendis, Stoicae; in conviviis, Epicuraeae; in moribus Cynicae? fore Christianae Libertatis Instauratorem, Patriae Patrem, Principem Pacis, Lumen et columen


page 56, image: s064

Europae: Christo Nomen amabile, soli Antichristo, Romano Pontifici, terribile. Quis eius aevi Astrologus, quo mitissima parens Natura, bellissimum pusionem visceribus maternis exsolvit, conjectare poterat, quavis Domo fiderum pervisa, Martinellum, Quintum Evangelistam futurum, alterum Moysen Legislatorem, tertium Eliam fulmineos ignes spirantem, Quatuor Prophetis Maioribus Quintum addendum. Non Lycius, non VVervaeus his prodigiis eruendis suffecissent. Quid caetera memorem? viam viri in adolescentia nec Salomon noverat. via Lutheri in virili quoque aetate Carolum V. fefellit. tam lubrico passu, sive, ut alii dicere malunt, tam sublimi cothurno ad apicem mirabilium desideriorum ferebatur. Puer tenellum corpusculum fortitus erat. post, Catecheticis sorbitiunculis usque adeo profecit, ut abdomen decempeda vix metiendum extenderet. nodosa vitra coctae Cereris, maiorem vim saginandi habuere, quam Crater coelestis, stellarum illa congeries, vana et vacua. nunquid, hoc inspecto signo, Genethliacus praesagire potuit cucurbitam? Quis tantam familiaritatem cum Orcinianis sporitibus? quos omnes mos exhorrescimus, religiosissimus vir domitaverat, gnarus et severe illis parere, et molliter dominari. Lutherum non generosa nobilium stirps commendabat, privata domo natum: sed prudentia,


page 57, image: s065

vigorque exporrecti in omnes casus judicii, et facundia popularis maximum fecerat. Quidquid tentabat, successu claruit: etiam cum honestati claustris armatae vim intulisse visus. argumentis reconditis onustus prodibat in publicum, perorata caussa victor ascedens. animadverterat sanctissimus Dei naturaeque interpres, coelibatu nec hominum genus multiplicari, nec coeli incolas augeri. sumpsit animum obterendi jura severioris, quam par crat, pudicitiae, etiam voto firmata. sed quam sapienter et modeste! ab acerra Numinis ad thura Veneris (ancillae, sive legitimae conjugis; juxta erat) traducto Sacerdoti, non sapuit nisi sacra caro. procul pelles profanae. itaque aucturus Adami posteritatem, in Deo dicatae Virginis castissimos amplexus transit. ab ara Vestae, Catharina Borna ad Focum Cithereae abstracta est. pro Hymno Hymen cantabatur. pro psallere, salire assumptum. pro cucullo culullus gestabatur. Dicat VVervaeus, num ullus ex tam illustri praenoscentium tribu artifex, hunc ordinem rerum et praesertim matrimonii curiosam libertatem ex Erigone, Astraea, Ariadna, Andromeda, Cassiopea Virginibus, vel alia quacunque positura siderum collegisset? ergo recte Lutherus scita Astrologiae judiciariae, tanquam inutiles et vanas phantasias, suavissime exsibilavit.

Alph:

ALPH. Perdidisti bona verba, mi Didace . pro fragmento inexspectari


page 58, image: s066

Panegyrici, didactrum a Praeconibus Lutheranis petes. protestor: ego non numerabo. Nimis formose laudasti Islebium verrem. prodigiosa encomia suspecta sunt. Lutheri vita neque ex astris deduci potuit, neque super astra evehi. putas autem tunicatum scurram, dum Genethliacos derisit, oracula ructasse? qualis scilicet sannio solet. non alia cadunt ex tripode siliquis fumantibus pleno. ab illius ergo judicio stabimus? Ego veriora recensebo: tu, si potes, eadem facilitate exsuffla. Accepi, in aula Regia, nostro aevo, nobilis viri Filium inter proceres adlectum fuisse. Peritus astrorum, monuerat patrem, ut gnatum obsequiis Aulae, certo signatoque die, tantisper subduceret. quippe fatalem fore. neglexerat ille, velut ridiculam praedictionem, alter denuo instare impensius, ut saltem viridi sive venatoria veste incinctum non sineret comparere: addidit, simili colore insignitum vitaret, Filius. cui sacra Dianae placebant, sive inscius vaticinii, sive contemptor, caput viridi colore tectus, palatium vetitum nihilominus intravit. Vix hora effluxerat, cum offendit in aemulum, coloris itidem glauci integumento conspicuum. serebantur alternis varii sermones: primo amisi, candidi, innoxii: deinde ut famigeratione:


page 59, image: s067

colloquiorum paullatim se differunt, amariusculi. nec mora: altercatione subito orta, filius luculentam in facie plagam accepit. manans sanguis totam faciem oppleverat. Pater certior plagae factus, praesagii spreti memor, ac simul anceps, in utramque partem diu versavit animum: et tantum non denique sidereo vati assensus est. Animadverto te, Didace, jam responsum parare. sed permitte me alterum mirabilius subnectere. tum libenter animi tui sententiam intelligam. Galeatio mediolanensium Duci (ita historiae italicae tradunt) mortis subeundae genus cruentum ab Assyrio hospite denuntiatum fuerat. Offensus Dux, quas tamen nugas arbitrabatur, elusurus; quod autem te exspectat, inquit, fatum Astrologe, si meum tam bene nosti? utique et illud perspicies, alieni tam certus explorator. Quid faceret in lubrico haerens? animose respondit: se vero in via publica, ex casu superlapsurae trabie hinc excessurum. erras, ait Dux. nam gladius et caput tibi improbum, simul et linguam mendacem demetet. iamque ducebatur capitis damnatus, effusa omni civitate ad spectaculum. cum ecce tibi, transeuntem in platea reum, trabs superne delapsa ex aedificio, cum carnifice elisit. Ipsum Galeatium, ex hoc sibi ominose metuentem, sicut oppressus praedixerat, non


page 60, image: s068

multo post peremit ex improviso irruens sicarius. Dic, amabo te, Didace: talia fortuito contigisse existimabimus? an potius, altiore nexu vel impulsu rerum?

Dida:

DID. Necdum constringi me sentio memorabilibus, an dicam mirabilibus tuis. Quae recensuisti, malim fortunae adscribere, quam sideribus. si tamen fortunae temeritatem non admittis; duo certissima mihi persuadeo: aut nefandorum spirituum commercia intercedere; aut vindicis Dei justitiam ponas ab impia credulitate exegisse. Ne tamen verba dare videar, sic arguo. Avernales Genios humanis negotiis saepe saepius admisceri, non inficiaberis, opinor. super haec, a sceleratis vel superstitiosis mortalibus accitos, tanto detestabiliora patrare posse, quis neget? subtiles Spiritus, velocis ingenii, omnium rerum naturalium gnari, experientiis variis instructissimi, praeterita intuentur, praesentia conferunt, ex utrisque futura sagaciter coniciunt: secreta accurate explorant, longo usu nequitiae edocti, penetrant omnia. Iam ut Astrologiae judiciariae dignitatem astruant, ad perniciosissimos errores multotumque interitum subservituram; in tempore adsunt, machinantur, votis subremigant: ut servulorum conjectantium auctoritas aliquo firmetur eventu. quem si nonnunquam obtinuerint; (nam semper non possunt, divinitus impediti) tum enimvero Astromantiae feruere


page 61, image: s069

studia, urgeri popularis admiratio, vana scientia favoribus super Delphos, et Hammonis cornua extolli.

Alph:

ALPHONS. audacter tu ista quidem.

Dida:

DID. Non audacius, quam illi, qui materiam loquendi praebent. Ita sane credibile est, Thrasyllum Astrologum a Daemone accepisse, cum Tiberio, caesari dixit, ab eo sibi mortem imminere, quam tamen eidem ille, nemine conscio moliebatur. Ita Nigidium Figulum, a Mathematicis divinationibus clarissimum, accepta hora ortus Augusti, et natalitiis eius sideribus observatis, subito exclamasse: Dominum orbis natum esse. lege Suetonium. nisi si et supremum Mundi Dominum, arcanis ex caussis, per eum hominem locutum esse statuamus: quomodo olim per Sibyllas Gentiles multa vera praenunciavit. Redi nunc ad venatorem tuum purpuratum, saucium, confusum; redi ad Ducem Galeatium duplici catastrophe nobilem: aut Astrologum superba temeritate effutiisse, quae dixit; aut vaticiniis ex antro Taenari haustis elicuisse Fata, reperies: Panurgo stygio strenuam operam navante deceptionibus procurandis; quibus et arrogans vaniloquentia, et stulta credulitas implicaretur. si his diutius immorari liberet; possem tibi plura exempla referte, aeque funesta, omne genus flagitiorum oculis ingestura. Haec futilis et damnosae artis jactantia, quot viros caetera prudentes.


page 62, image: s070

saevis Zelotypiae stimulis confixit, erositque, velut in medium formicarum agmen conjectos l quot castissimas conjuges, postquam propter siderum malignam inclinationem, a maritis suspectari pudicitiam suam notaverant, tum primum intemperie actas in adulteria provoluit! Quid? quod non una tantum Domina usu matrimonii abstinuit, contra omne fas a toro maritali separata: obtentui sumens Horoscopum, monentem, proximo partu sibi et proli una intereundum. hinc jurgia et lites, querelae et gemitus, multaque alia indigna proferri, puniri digniora. Eadem Furia orbatrix foederum, amicos quoque ad ultimum letalibus praeliis collisit. Fraterna funera, sororii conflictus, soceri et generi odia hinc caussas habuere. aegri strinxere ferrum in sanos: valentium telo cecidere infirmi: timidi terrentesque sanguinem fuderunt. ut horrenda, quanquam a Medicia fide dignis relata praeteream, duo narrabo, non tam stomachum quam pulmones motura. ridentem dicere vera quid vetat? In urbe, ubi et Academia celebris et Iuventus frequens floret, ut proditum est nobis, olim Genethliacus degebat, Matheseos professor famosus. vidi intravique domum, quam habitaverat. Vxor eius gravida, et prope partum, jam opem Lucinae clamabat. Dum ergo noctu Dominus turriculam suam, more


page 63, image: s071

solito, occupat, ac beneficio sudi coeli, stelis tacite labentibus imminer: accurrit servulus prae laetitia et spe praemii anhelans; et liba Iunonia meriturus ante alios, gratare, inquit, Domine: exsulta, bonum nuntium affero. Conjux tua feliciter enixa est masculum. exhorruit alter, mutato oris colore. mox siquidem, ajebat, hoc temporis puncto peperit uxor, peperit stultum. hoc sidera portendunt. Dictum factum. Filis adultus Patris omen implevit. accipe lepidius. alius usum thalami non nisi ad coelestium signorum sysigiam exigebat, meros, ut putabat, Salomones generaturus. Si stella paullo tertior, si benigna quidem, sed ex obliquo minus liquide, aut dubie annueret; solus oppido dormiebat. vis exitum? totam familiam fatuis Roboamis auxit. insaniverunt omnes.

Alph:

ALPH. Profecto haec et mihi jam risum excutiunt.

Dida:

DID. Cachinno nihil proficimus. exclames etiam licet. O sanctam justamque Nemesin, phanaticas insipientium illusiones, dignis eventibus plectentem! Quanto autem scelestiores adhuc illos dicemus, qui Astrologiae judiciariae licentia semel permissa, convincuntur, humanae naturae dignitatem longe infestius aggredi, mutilare, pessumdare. non sinunt nos quiere libertatis privilegio frui: sed omnia ex praescripto astrorum agere contendunt.


page 64, image: s072

ex tali ego scitarer primum, num ad hoc ipsum dicendum adigeretur vi aliena. si asserat, tunc ego hunc infelicem suae libertatis decoctorem, meae vero violentum raptorem, infra scalas Gemonias et catastam mediastinorum abjecero. ingenuus non est: cur toleretur ab ingenuis? Dicerem: Quid ais Veterator, Chaldaeis observationibus, aut verius nugis suffulte? necessitas siderea invito mihi obtrudit noxam? inevitabiles inimicitias? dolosum honorem? rixosam conjugem? Si nolentem alligat vinculis uxoriis, aut solvit ingratiis: si cogit ad Hymenaeum, ut plorem; ad caelibatum, ad mercimonia, ad triremes, ut peream: Si Mercurius me facit furem, Venus incestum, Mars homicidam: quorsum ergo divinarum humanarumque legum strues, scelera vetantium? Qui gladio aut laqueo, qui igni aut aquis debetur ab ortu suo; fatales minas stolide tentabit evadere. ut Poeta intellexit canens: Fatis agimur, cedite Fatis. atqui omnium gentium consensus, praedicta, vel inter libera ponit exercitia, vel inter casus fortuitos refert. qualia sunt, ducere uxorem, vitare connubia, colere rura, frequentare aulas, sequi militiam: saginare ventrem, pascere coruos, suffocari aquis, exuri flammis. Fortuna, natura, vitium, virtus, casus huc ducunt: astra nullo modo. alioquin non immerito conqueri possent, et clamare fures, moechi,


page 65, image: s073

latrones. Quid nostrum cruciatis liberum arbitrium? quod nullum habuimus. possederunt geniales stellae. Furcas, secures, rotas, equuleos, aliaque tormenta a Siculis in venta, in coelo statuite, non terris. Armato Orioni ultio flagitiorum mandetur. hid sit lictor astrorum. hunc sentiant carnificem nefarii Planetae, ad caedes, rapinas, lasciviam instigantes, immo et a cunis jam protinus urgentes, sinamus cuncta volvi, sicut orbes supra nos positi volvuntur. immensorum corporum impressiones despoticas et vim anancaeam, sistere non valebimus. Quae igitur religio, pietas, virtus, summi Numinis cura, rebus ita constitutis, locum habet? cur utili praeponam honestum? cur in vitia jucunda pugnem? si nec liber, nec tam vigilans sum meus, quam dormiens: si jam omnia in astris pueto descripta sunt, quae juvenis aut vir maturus explere cogar. Cuperem autem scire, an illa natalium facum vis, in stellarum primaevo nexu perduret; an imprimatur infanti, et tenellis membris inolescat: donec ab uberibus fota, in solidam aetatem, et aequalem fortunam erumpat. sunt enim, qui diversa loquuntur, et incertum desipiunt, prout cerebrum ipsorum ab aestu Lunae fumat. prius in manifestis mendaciis numerare non dubito. etenim ille foederatorum siderum concursus quotidie mutatur. mutatis autem aspectibus,


page 66, image: s074

jugo fatalium flammarum solito, quae urna interim coelestis vigorem decretorium conservabit? quandoquidem non statim, sed multo post tempore sortietur spatia prodeundi, ut geniale jubar in alumno suo exerceat. posterius Aesopi fabulis rectius accenseas. nam si indeclinabili necessitate, et quidem in visceribus haerente impellitur, ubicunque pedem fixierit, terra marique, nolens volens, fatis per cuniculos se aperientibus, funera edet, aut funus fiet. itaque debitus undis, quamvis firmissima navi vectus, cum sodalibus diversissimo sidere genitis, excitabit tranquillo pelago fluctus: caussa erit communis exitii: aut certe, cunctis enatantibus, ipse fatis damnatus, vel sabulo in littore maris, solus absorbebitur. Deputatos laqueo, direptum capiti diadema strangulabit. ad ruinam a Genethliacis destinato, non erit opus Curtii lacu, non Amphiarai lapsu: sed vel ara cuiuscunque delubri, sub pedibus etiam sacerdotis dehiscet. quam crudeles hae ineptiae! Qui vero candidiore calculo notabuntur, quamvis desides, ignavos, perjuros, sacrilegos manent coronae. ostro designatus, sceptrum reperiet in humili tugurio. stupris acquiret divitias, fraudibus clientelas; et, quod mirabilius, sine ambitu summos honores consequetur. incidet in gratiam Principum: nec excidet. quia sidera sic sanxerunt. rursus infelix, utcunque


page 67, image: s075

nitatur ad ardua, virtutibus vacet; exponetur injuriis, contumeliis obruetur, astrorum nocentium vi fortius incumbente. Ad summam. mutatis exemplis, novos Parides conjugio beandos, obviam occursurae rapient Tyndarides. Agamemnon Clytemnestram occidet. Pylades Orestem mactabit. quia sic sidera sanxerunt. Vesania incondite divinantium, augetur ex eo quoque capite, quod naturae et rerum humanarum cursui vim inexplicabilem inferant. nec prudentes intelligunt satis portenta ipsorum, qua ratione impleri queant, absque plurium injuria. Cedo enim, si viator in silva obtruncetur: hoc ex astris fatale fuisse, respondebit nugator Assyrius, vel quisquis huic nomini succedet. Quaero iterum: uni, an utrique; et qui periit, et qui alterum perdidit. si utrique; ergo diversa astra, codem fato damnarunt et pereuntem et perimentem: poterat tamen latro (ex facto sic nominandus) aliquot ante lustris fortasse jam extitisse, sub Iove et Venere, benignissimis sideribus natus. Quid si per nemus transeuntem casu putris arbor occupasset, una secum strage miserum involuens; scilicet homicidii ream quercum Genethliacus faceret: dignam sane cum ipso de coelo tangi; ut quae e Mathematico coelo fabulosum mandarum acceperit, innocentem opprimendi. O iterum


page 68, image: s076

crudeles ineptiae! idem dixeris de damnato ad naufragia, in communi classe. quam multi submerguntur dispares ortus nacti, eodem exitio involuti! Quid autem? addixere alicui sidera dignitatem, fasces, purpuram. nunquid voluntates illa legitimo jure ferentium, sunt in eadem potestate Planetarum, quemadmodum unius Candidati nomen ac votum? ut haec dissimulemus, quid magis esse liberum debeat, quam nuptiae? ducere et duci velle, vel nolle? atqui cui nato stellae uxoriae fulserunt, cogetur submittere collum jugo. Hesperus blandior offeret Laida formam, sed suspectam: quae vero sidera auro comata, habuerint Iovem in propria Domo, ut caetera defuerint, promittunt divitem: at quae lurida, Venerem offenderint in Domo Saturni; vetulam, annosam, turpem, rugis obsitam: quae denique Martem in trino Lunae; inconstantem, rixosam, lascivam. pulchra judicia Christianae pietatis, incitamenta sinceri amoris, duraturae fidei. sic itur ad astra, si Diis placet, ducentibus astris.

Alph:

ALPH. Nae tu anxie et vehementer anquiris in minima et maxima Astrologorum inventa. ego de eclipsi sperabam te sermocinaturum. proposito relicto, inveheris in garrulum hominum genus, quod nec ego ex omni parte probo.

Dida:

DID. Ex omni dicis. quia scio te ex aliqua adhaerere. Ne tamen putes, quae in medium protuli, ad eclipsin illustrandam


page 69, image: s077

nihil facere. ex dictis namque, demonstrari potest, Astrologos primum falli et fallere, dum discernere et praeloqui conatur fata Microcosmi (cuiuslibet hominis) quanto immanius errabunt, ausuri denunciare occasum et ultimum agonem Macrocosmi, (hoc est Totius universi:) et istud quidem ex occasione duum duntaxat Astrorum, naturalibus de caussis, stato tempore, se quandoque obscurantium. De quo mox plura. sed, ne vanitatis aut ferociae arguar, permitte me prius, pace tua, quaecunque hactenus disserui, consonis virorum omni exceptione maiorum sententiis firmare. amantibus coeli faces, clarissima lumina admovebo. sideratis veriora tutioraque sidera opponam. denique supra nubes vagari solitos, deisissima nube Testium obruam.

Alph:

ALPH. Dummodo haec nubes non tonet et fulminet.

Dida:

Did. Fulminabit certe, ex Vaticano Monte suspensa. Sixtus V. Vrbanus VIII. Pontifices Maximi, jam olim gravissimis minis intonuerunt. Astrologiae judiciariae temeritatem edictis poenisque subjecere. Ante illos Concilium Tridentinum, ut antiquiora sileam, in Indice Libr. damnatorum sic loquitur. Episcopi diligenter provideant, ne Astrologiae sudiciariae libri, tractatus, Indices legantur vel habeantur: quide futuris contingentibus successibus, fortuitisue casibus, aut iis actionibus, quae ab humana voluntate


page 70, image: s078

pendent, certo aliquid affirmare audeant

Alph:

ALPH. Audin? certo aliquid. hoc prohibetur. igitur conjectare licet. Absolvis Astrologos, dum damnas. nemo vaticinatur, sicut entheus: alioqui comas jactaret, volueret oculos, mutaret ora, juberet adduci psalten: quo inchoante terribilis et stimulis incitatus, concussum animum in oraculo laxaret. Nostrum aliquis stellam curiosius speculatur, observat domos, contuetur vultus humanos, natalibus arcessitis expensisque ad calculum, pronuntiat ingeniosa sagacitas, quae videntur proclivia, et arti obedit.

Dida:

Did. Et arti obedit! quae nulla est fi auscultasti, Iudiciaria proscripta est quam aliam nominas? si intra cancellos amphibologia Morionum (ignosce vocabulo) amaneret, ignosci posset. quales scilicet praescripsit D. Thomas de Aquino, sic statuens: Astrologus non debet dicere rem specialiter, sed universaliter: quia scilicet impressio stellarum, in pluribus soritur effectum, qui non resistunt inclinationi, quae est ex corpore: non autem semper in hoc vel illo, qui forte per rationem naturali inclinationi resistit. Angelici Doctoris Canon utique Hermannum VVervaeum similesque Prognostas ferit; et tumorem vanarum mentium, quas opiniones (nedum scientia) inflant, prorsus evacuat. vidisti petnumia, calendaria VVervaeana Norinbergae excusa? vidisti, voluisti, examinasti? mera


page 71, image: s079

oracula loquuntur pro signatis mensibus ac diebus: et, ne segniores oculos fugiant, rubrica notata Caput magnum, caput Ioviale, Martiale periculo mortique vicinum est. consilia vana: Faba in caput auctoris cudenda, conflictus Domui Austriacae et Coronae Hispanicae periculosus. Civitas famosa ad hostem transitura. Convivium sanguinarium, Thyestaeum. vesperae Siculae. In Gallia classicum Mense Martio. Trium purpuratorum subita mors. Magni nominis femina in adulterio deprehensa. Crux flava in albo campo Iani Templum claudit. Magno Principi venenum paratur. Hoc mense, isto in loco clamabitur victoria. Portugalliae, casei Hollandorum non sapiunt. Quid hoc? vinum adustum ex Polonia allatum nihil ad gulam elephanti dentibus exarmati. Argentoratum, Spira, Francofurtum ad Moenum ululabunt psalmum Miserere. milites tumultuantur. Quidam arcu intento spiculum per scorpionis viscera molitur traiicere. Tres nigri leunculi in flavo campo triumphant. Quid gallo gallinaceo cum novemdecim liliis? Superbus pavo audet cygnum ad certamen cantu provocare Vellus aureum rubro struthioni cristas demit. Cataphractus eques albo caballo insidens improvisis militibus, qui fulvam turrim impugnant, minatur interitum. Haec pauca in specimen sufficiant. scatent Fasti similibus nugis. si intra iocandi licentiam


page 72, image: s080

vanitas annua peccaret, tolerari aliquatenus posset: quomodo inventum Poeticum ad honestam delectationem sive factu, sive fictum novitatis gratia delectationem moturum toleratur. nihil enim aliud evinceretur, quam ut venales chartae Ianuariae, popularibus versiculis insignitae, apud conscios usu nugandi risum cierent. sed jam, praeterquam quod Logodaedali fucum pro veritate obtrudere non vereantur, audent insuper figmenta sua nuncupare oracula, ex astris decisa. Folia emporetica, pro foliis Sibyllae venduntur. Ego credam hos caeculos futura praevidere posse, a liberis arbitriis pendentia: qui res naturali commercio siderum nexas, puta, tempestates, serenos vel nubilos soles exploratos non liabent! Enimvero utcunque, fateor, agnoscimus aliquam artem, ex sobria observatione astrorum, quibus elementa et mixta subiciuntur, prognostica curiosorum mortalium quali quali bono invehentem. laudamus etiam: non sane quod summam aut eximiam putemus. quantula enim praxis! Augusto vel Iulio mense, tonitrua caloresque ciere; Decembrem vel Februarum glacie et ventis constringere! adeo tamen etiam de his promissa inter vulgi oculos et eexspectationem saepe evanescunt; ut prodigium ist, si interdum vera loquuntur: nullum pene ludibrium, si frequentius falsa: co quod errandi libido, et quasi continuata


page 73, image: s081

suavitas montiendi, in quotidianum morem et proverbium transierit. destinant sudos dies: pro quibus faedi et turbidi oriuntur. minantur nives et grandinem: et ecce, Flores vernant, violae serpunt: serena omnia. Quid multis? jam Typographorum manus, decumanis tot erroribus imprimendis, occalluerunt. nemo amplius Calendario inspecto erubescit. Audi, obsecro, jucundam historiam, facinus Typothetae spectatissimi Fastis dignum, et propter Fasto sannous peratum, et in acta referendum. Vir erat in celeberrima urbe, mihi familiaris, acer, strenuus, ingeniosae industriae, lucri studiosus: et, quiae attentus ad rem, nolebat deperdi aliquid aut prodigi in gratiam insturandi quotannis Calendarii. Oderat super vacancas emunctiones crumenarum, neomenias mendicantes, quasi uero, dicebat, soli Astrologi opulenta mercede conducti. hominibus possint illud ere? ergo vigil in antecessum, ut ad novi lani limina lepidius nundinaretur, tempora observans, peritum sacerdotem adire solebat, precibus quoque admotis, nec non promisso donario: componere dignaretur Romano ritu Dies Festos Sanctorum, item Dominicos cum Evangeliis. si rogatus reponeret: o homo: ego autem inter Astrologos nomen meum non profiteor: nullas Nonas aut Idus caelestibus signis lustrare novi; in quibus continatur quatuor totius anni partium Symmetnia, varietas, totque contrariorum occulti


page 74, image: s082

repercussus. indicare tempestaturm, et procellarum, et turbinum instabilem scenam, non est meum. altius forum spectat. accedas, licet Mathematicum. ille diem faustum creta, infaustum carbone distinguet. Tum alter subridens: Venerabilis Domine, dummodo seriem Divorum digestam habeamus, reliqua ipsi supplebimus. Quid sit suturum cras. fuge quaerere. mihi hanc curam manda. inveniam pluviis sonantibus viam. nives, grandinem, tontrua, fulmina, more meo disponam, prout mensibus suis congruere censebo. prima et secunda regio aeris, cum tota Aeolia penes me sunt: cerebrum istud tempestatum omnium capax est. jam plures anni fluxere: ex quo Calendas non aliter ordino. affirmo tibi persancte: si non semper at plerumque certius mercenariis Astrologis scopum tetigi. cuncta temere agens, nullum calculum subduxi, hoc tantum sollicitus, ne aestivos menses frigoribus exasperarem: (velut olim collis Exquilinus Romae, dum ultima regnaret aestas, tectus nivibus fuisse legitur.) deinde cavi, ne hibernos rosis ac violis inducerem. Caetera salva, Regi saeculorum commisi, experientiae confisus.

Alph:

ALPH. Atqui dignus erat hic idiota, qui ab Vrania, quippe per summum nefas contempta, coelesti Bubulco traderetur, alligandus ad plaustrum, et ad satietatem scurica caedendus. O hominem stolidum et audacem, meritum tot flagra, quot dies numerat


page 75, image: s083

annus.

Dida:

Did. Quin tu potius, Pernumia, substringis iram. frustra in larvam saeuis. indignaris mortuo. cadaver vis caedi, Typographus iste, quem bobus flammas spirantibus obicere paras, jam dudum (ita pietas eius sperare jubet) sidereas domos vestras transgressus Bibliotola Librum vitae legit, in quo et suum nomen impressum inveniet. Quod tempestates creandas ipse Calendariis assigaverit, neglecta Mathematicorum factione, capital non est. ingenio imputes. voluit minoribus impensis innocentius errare: immo certiore lucello veritatem arcesset. si usuram astrorum superstitiosam adhuc mordicus defendis, si Generhliacis faves; scire velim, an et Genesin tuam calleas.

Alph:

ALPH. quippeni! calleo.

Dida:

Did. Quaero igitur, an ex ea praesciveris, aliquem Typographum, et quidem jam extinctum, tibi vivo crabrones excitaturum; me tibi hodre fore molestum. si haec ignorasti, aegre persuadebis, aliena nihilominus fata a vobis perspici, nedum praedici posse: profecto minuc illa, quae libertatem animi, vel conditionem Fortunae versatilem respiciunt qualem deserendi Magistratus, vel honores eligentium calculis distribuendi, vel potentia ostracismo moderanda requirunt vide autem, quantope re fallantur ambitiosi, qui spes suas omnes im Mathematico vate ponunt. recitabo gravissimum testimonium Scriptoris nostra aetate


page 76, image: s084

clarissimi, atque in divinis humanisque literis versatissimi. Is est Cornel. de Lapide, Belga, e Societ. Iesu: qui assertionem meam in cap. 19. Act. apost. his verbis confirmat. sane paucis annis, quibus Romae fui, vidi plures viros magnos ab Astrologis deceptos: dum huic vitam longiorem, illi Cardinalatum, alteri Papatum praedicunt, et promittunt. quos omnes vana spe et mendacio delusos fuisse eventus docuit, magno eorum periculo et damno. Dum enim se non credunt morituros. nisi prius adepti, sint praelaturam, quam promiserunt Mathematici; etiam letali morbo icti, ad mortem se non parant. quare imparati et improvidi morantur. Quid amplius desideres?

Alph:

ALPH. Hoc: ut aliquid contra me afferas. aliena nil curo. jam non nescio multos, sphaerae coelestis vix gnaros proletarios, sed ad famem placandam industrios, pectora mortalium avida futuri, non tam praesagiis, quam praestigiis mulcere. cum his, bone vir, non facio. in civinationibus experientia solers ac crebra, cauta prudentia et moderatum judicium requiritur.

Dida:

Did. Recte judicas. habes assentientem tibi Basilium magnum in cap. decimum quartum Isaiae. Chaldaeorum studium et curiosa inquisitio, Astrologia est: per quam asserant, etiam caussas a se ipsis dependere, non item a Deo; resque omnes lationi ac progressui astrorum substernentes: providentiam


page 77, image: s085

ip sam, rerum humanarum moderatricem prorsus a se ablegant; adeo ut orationem ad Deum effusam, et ipsam, qua colitur Deus, pietatem, negent quidvis posse: quin potius si quae horum credantur contingere, ind omne reforant ad caussam fatalem. vel nullo profitente agnoscis, Alphones, quid ante tot secula senserint viri sapientissimi, de periculosae artis commercio. audet vana, tentat pudenda, evomit indigesta, sperat illicita, promittit inania, ducit ad noxia. Quicunque vero libertatem hominis vel modice delibant, vel raptim, vel omnino adimunt; censeo ego tales sine mora abstractos ab humani generis consortio, in caulas ablegandos esse. detestatur idem sanctus Pater homil. 6. in Hexaem. et eorum phasmata refutat. Deinde si non probarum atque improbarum operationum principia penes nos sita sunt, sed ex ortu necessitudinis emergunt: frustra profecto legum latores, agendas res et non agendas, ses fugiendas praescribunt. frustra sunt indices etiam, virtutem honore, vitium poenis afficientes. non enim hoc pacto iniuria commissa, furis est aut homicide: quippe cui neque volenti quidem, ob inevitabilem ipsum impellentem ad agendum necessitudinem, manum continere licuerit. vanissimi denique homines sunt, et qui dant artibus operam, in ipsisque elaborant: quando recte quidem videtur facturus agricola, si neque


page 78, image: s086

semen ullum in terram deiecerit, neque ad messem falcem exacuerit suam. quin et mercator, velit nolit, supra modum ditescet; quando ipsi Fatum affatim accumulat luculentas et uberes divitias. spes porro magnae illae Christianorum, evanescent omnino nobis, atque peribunt! quippe cum neque iustitia honoribus ullis afficiatur; neque peccata puniantur: propterea quod nihil prorsus ab hominibus libero animi proposito agatur. Huc ruunt praefidentes volaticis opinionibus. atque naturae suae dignitatem quodammode castrant, et masculam animi dotem, illam nobilem, pretiosam, regiam, Libertatem inquam, penitus auferunt. sed nihil inausum Mathematicis, nihil etiam consentiens. fluctuant plerumque in contrariis. Duo Poli sunt: exspecto brevi et horum mutationem, si non et alios duos ab axe priori diversos. De Sole jam unus edixit: eius continuum descensum, terram comburere: nam spatio quinque millium quingentarum leucarum descendisse: sed potius fingit, quam probat. praeterea Solem stare, Terram gyrari jam olim docit Copernicus, vir magni auque audacis ingenii. totum se dederat speculationibus reconditis, atque novitatem mirantium excitaturis. Quaero interim, an modo non instabilis cerebri haberetur, qui instabilem terram diceret. aliud certamen de ipso coelo. qui fusile extendunt instar maris lactei; sententiam


page 79, image: s087

fuam pertinacissime propugnant. caussas afferunt (vel afferre videntur) oculatis Demonstrationibus proximas. nam argu menta, aiunt, quibus soliditas astruitur, facile liquescere. Hae altercationes in primis principiis virorum aevo famaque celebrium. Quid polliceatur mihi Chaldaei nepos, vix gustu coelestium signorum imbutus? ergo talis, ut idem Basil. eadem Hom, describit, in terram, instar Vulcani, e coelo relapsus, incipit puerperis stellas explicare venales, et infantibus per commenta iludere. Fames ingeniosa, auri etiam sacra. (quasi dicat Iuvenalis: Graeculus esuriens in coelum, iusseris, ibit.) Talis, inquiunt, crispanti decorabitur capillitio, eritque aspectu mire gratiosus: est enim editus in lucem Artetis tempore. tale autem ipsum animal aspectu quodammode videtur esse. at erit et animo grandi atque elato: quippe cum et aries dux sit gregis: faciet etiam omnia animo prompto: denique ad quaestum ingenio erit solerti ac provido nam hoc animal et citra molestiam vellus laneum deponit, et a natura facile rursum eodem vestitur: sed in Tauro natum tolerantem esse laborum dicunt atque servilem, quoniam et taurus iugo subicitur. Est et qui ortus in scorpio propensus ad feriendum atque ad inferendos ictus paratus, ob similitudinem eius bestiae. Et iustitia praeditus itidem is, quem enixa est sua parens tempore Librae,


page 80, image: s088

non nisi ob trutinam, lanciumque, nostri inquam instrumenti, quo pondera libramus, aequalitatem. istis quid ineptius, aut deridiculum magis? Hactenus verba sanctissimi Cappadocis: cui regale nomen, regale sacerdotium, regalis sapientia Titulum Magni contulerunt, adversus hunc insurgere, esset contra stimulum calcitrare. Idem enim doctissimus Achenis habitus Philosophus et Theologus, Divi Greg. Nazianzei delicium, et naturae arcana subtelli indagatione penetravit, ut Hexaemeron ab ipso conscriptum declarat; et adhuc tanto nobiliores curas, siderum orbibus intulit. Ne frustra laudasse videar, neu te sectamque tuam conviciis onerasse, accipe ex hoc ipso Basilio Magno totum compendium. verba annumerabo. Genehliacae artu inventores, cum in temporis amplo spatio, complures figuras suam ipsorum conscientiam fugere percepissent, in angustum admodum temporis contraxere men, suras, ut minutissimo quoque et subitaneo articulo, quale est, quod Apostolus dicit, in momento, in ictu oculi, plurimum differentia sit inter nativitatem: ut is quidem, qui in momento genitus est, tyrannus sit, civitatum populorumque princeps, locu pletissimus, praepotens: is autem, qui natus est, temporis sequenti momento, pauper quidam sit futurus, aut mendicus, circulator, vel praestigiator, ex ostia ostia permutans, quotidiani consequendi caussa victus.


page 81, image: s089

Posito igitur enixu eorum, qui in lucem eduntur, videamus, obsecro, si hanc exactissimam temporis divisionem, auctores sibi valeant conservare. nam simul atque editus pusio est, mas an femella sit, obstetrix explorat: tum vagitum exspectat infantis; nimirum indicium vitae eius, qui recens natus est. quot hoc tempore sexagesima vis praeteriisse minuta? Dicit obstetrix deinde Chaldae partum: qui editus est, quot minutissima momenta vis interea, dum obstetrix loquitur, praetercurrisse? praesertim, si forte fortuna, fuerit non in conclavi mulierum Chaldaeus ille praesens; sed in aedium atrio vel vestibulo, tempus horamque reponens. Et, cum eum, qui definitures ust, diligenter tempus ac horam, exploratoria nimirum horarum percipere oporteat, sive diurna fuerint sive nocturna: quot minutorum, quaeso, praetervolat praeteritque examen? comperto enim cam esse stellam, qua hora et tempus sint exploranda, non solum in quanta sit in parte duodecima, sed etiam quam iuxta duodecimae portionem partis; in quoque minuto sexagesimae, eorum, inquam, in quae dividi diximus portionem: aut ut exactissime comperiatur, quoto in sexag esimo eorum, in quae subdivisa sunt singula, sexagesima illa prima, necesse est. Quae cum ita sint, si fieri non potest, ut tempus illud exactissime quisquam attingat? variatione vel brevissimi temporis fit, ut tot a via penitus


page 82, image: s090

aberretur: decipiendi profecto non mediocriter esse videntur, tam ii, qui studio indulserunt huius artis, quam in ratione rerum nunquam esse constat. quam ii; qui hiantes ab illorum ore pendent intenti. Haec magnum Graeciae Lumen. Ne autem putes me morosa tantum Priscorum PP. judicia obtrudere velle reluctanti: accipe et Neotericum, factionis tuae coryphaeum, Ioann. Keplerum, Caesarum Mathematicum: a Tychone secundum. ambo novis sectis addicti: ambo Romanarum sanctionum contemptores vel dissimulatores; ambo famosi in artis suae praestantia magistri. et Keplerus quidem correctis quasi primae adolescentiae erroribus, quibus implicatum aliquando se fuisse fatetur ultro: vanitatem divinandi ex sideribus demonstravit in illo libro, cui titulus est Tertius interveniens. ibi horoscopos omnes damnat descriptos; ex quibus temerarii audent certo praedicere nascentiim vitam et mortem, fortunam et infortunium, pericula et casus. Negat Iudiciarios ostendere posse, sub certo aliquo signo natum fore divitem, sapientem, lusorem, uxorium, violenta morte interturum. Irridet tanquam fatuos et famelica superstitione contactos sycophantas, quos nempe propter exigua admodum stipendia, mendicitas et latrans venter, ad inepta vaticinia compulerunt, ex solis astris jam felicitatem promittentium, jam intentantium minas, tori


page 83, image: s091

alicui regno, provinciae, civitati; (nedum obri universo excidium) Tute ipse, Persi, cum vacabit, caeteras huius libri stricturas excipe oculis: et intelligens D. August. Serm. 34. de Temp. rectissime multo ante pronuntiasse: De genituris hominum vani homines loquuntur, quod insipienter opinantur. vt autem pateat insipientiae specimen, Dictum S. Patris recentissimo audacissimi Genethliaci exemplo confirmabo. Prandebat apud Iuris prudentem Astrologus. laute habebatur ab amante omnes literas. laborabat enim cupidine multa sciendi. Assederat mensae et Domina conjux Iurisconsulti, jam gravida, post unum alterumue missum ferculorum a marito vocata, qui mos Germaniae est. dum laete vivitur, poscitur, bibitur; Genethliacus speculari faciem feminae tam opiparae, tam liberalis. postquam ad secundam mensam, inter jocos et hilaritatem aliquantis per secesserat, penum curatura, utpote mater familias. Parasitus ad Hospitem conversus (ceu Symbolam verbose compendio soluturus) gaude dulcissime Mecaenas, inquiebat: gratulor. egregiam uxorem habes, et fecundam tuo nomini ac gloriae, namque, nisi omnia artis meae mysteria fallunt (ni frustra augurium vani docuere parentes, dixisset potius et Virgilio) dabit tibi filium concolorem vultu, et moribus simillimum, carum principibus; Iurisprudentiae studio prorsus admirabilem.


page 84, image: s092

Vnde hoc sciam, nolis inquirere. signa notavi, quae non fallent, Implevitque mero pateram: quamque impiger hausit spumantem, et peno increpitans se proluit auro. Laetari alter, et ingeminare libamina. commendare fiduciam et felicitatem divinandi. quippe masculus heres in votis erat. tres puellae jam praecesserant. gnatus desiderabatur, quaesitarum opum possessor, bartholi Baliduque codicem et salinum lincturus. Quem speras exitum? Parturiunt montes; nascetur ridiculus mas. post decimi mensis fastidia prodiie quarta Filiola. Ingemuit mater: pallens pater ora retorsit. ambo nugivendum sumptuose mentitum exsecrari. Ille objectam falsitatem sic diluere. Non in totum aberravit augurim meum. scitote filiam vestram Iuris Doctori nupturam, prudentia et consiliis supra famam Vlpiani evehendo, parum a vero ablusum est, si eatenus votis respondebit eventus. non igitur latuit me, aliquid clausum hoc utero latuisse, quod ad Iustinianum pertineret, Pandectas saperet, corpus juris oleret, Alphonse , vix me contineo, quin exlamem cum Martiale Poeta ex libr, spectac. o quantum est subitis casibus ingenium! euge, belle, sagaciter, Genethliace. invenisti huic nodo cuneum aptissimum. Diespiter! ut haec angulla ipsis in natalibus capta, subito elapsa est! ut nobilis iste ganeo quamvis densis cassibus implicitus,


page 85, image: s093

solertissime se extricavit! Video, nec te jam risui parcere, Pernumia; agnoscis tandem, opinor: quam lubrice aruspices amicti stellis intedant. minaces jaculantur fulmina de pelui: placidi fundunt oracula ex scaphio. vere auidam dixit: oculo fixo intuentes saepe solem, obtunduntur, ut caecutiant; Planetarii astris errantibus avidius intenti, cum iisdem errare discunt, et errant turpissime.

Alph:

ALPH. Cyrisate: ambo deludimur: ego, qui te non tam ferociter instructum credideram adversus nostra Mathemata, sicut modo experio: tu vero, quia ab eclipsiographiae examine, quod promiseres, imane quantum abiisti. Quaeso: quid Genethliaci in ortum tuum peccaverunt, quod primi oblitus propositi, contra hos solos tam furiose detones. Argolum, Hiebnerum, aliosque tribules eclipticos consultare debueras, qui tibi tuoque Poetae negotium facessivere.

Dida:

Did. optime Pernumia, ineptae seu fastidiosae Dissertationi meae, ut longius protraheretur, tu ipse caussam ansamque praebuisti. Theoria Planetarum tanquam ignorantem volebas obruere potius, quam imbuere: ut illorum altitudinem, vastitatem, vires, motus, errores, ancipites congressus, efficaces aspectus admirans, ante siderum agmen, illam militiam coelestem, quam Rex Manasses adoravit, ego quoque attonitus starem; tum deinde facillime omnibus


page 86, image: s094

fidem habiturus, quae Astrologi effutiunt. secus accidit; et praeliare ingenium contrahas strophas exacuendum erat. Revoca pedem ad limina Dialogismi nostri. Argolica pronuntiata, de Eclipsi, nescio quae mala quasve tempestates invectura quum deriderem, ut retardares impetum, continuo minatus es embolismum, et horrendas veritates, ex magnitudine siderum demonstrata, varioque cursu et arcanis viribus deducendas. auscultavi diligenter. dicta probe retineo; nec omnem fidem effatis abnego. sed non perinde probaveris, Astrologum quantivis ingenii, nominis, experientiae, famae; ex Eclipsi quacunque naturali, etiam profundissima, praesagire posse excidium orbis. addat Soli in totum inpedito caecoque, quod tamen fieri nequit, turbulenta stellarum agmina: nec sic persuadebit. Non poterit Argolus, quantumvis industrius, ex concessis tabulis atque aspectibus, crastinum diem mihi serenum certo polliceri: qua audacia jam jam offore ultimum mundi, quod vetatur, praenuntiet? Sacrae literae non damnant prognostica tempestatum, ex signis coeli. immo hortantur, instruunt, ac docent. (et tamen quot errores! quot eclipses aliae nimborum, in Fastis non praevisae! enimvero ultimum mundi diem protrahere velle ex adytis summi Metatoris temporum, conceptissimis verbis prohibent. In Act. Apost. c. 1. Dixit autem eis: non est


page 87, image: s095

vestrum, nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate. Item Matt. 24. De die autem illa et hora nemo scit, neque Angeli coelorum; nisi solus Pater (an et Argolus? (nempe quem admodum Arnoldus Villanovanus: contra quem Leo X. Iulius II. propter similes ineptias reum gravissime censuerunt. Itaque ut concedam, sicut supra asseruisti, Saturnum sidus esse periculosum aeque ac Martem flagrantissimo vultu terribilem (nam hi duo Planetae conjuncti, Astrologos quam maxime tremefecerant.) ut adiciam Regulum, cor Leonis, petitum ac laesum: praeterea solem, fontem lucis, a Luna in Domo propria obsessum: num idcirco statim fractus illabetur Orbis, ut pavidox feriant ruiae! num hoc ipso Domus Austriaca Argolicis praesagitionibus corruet, ut Othomannica surgat? num propterea avium turmae aeris extorres, tempore indebito, cum Aquila Imperii decident exalto in terras, defectu luminis, et metu bubonum! nihil horum consecutem vidimus. nihil vi caussarum, sive materiae, sive formae; sive opinionum, sive praesagiorum consequi potuit. scis, opinor, Alphonse, et audisti solemne illud epiphonema, a Philosophis, ineptum syllogismum explodentibus usurpari solitum: ergo baculus est in angulo. Ad ratiocinationem Argolicam, et quae inde ecliptice


page 88, image: s096

deducuntur, prorsus eodem modo respondebo ergo Bauculus S. Iacobi (certa pofitio astrorum) est in Triangulo (itidem diversa siderum figura) nam et hoc affertum fuit: excisa Vienna roborandam esse Constantinopolim . an vero aliam rationem, propter quam regna mutantur, exquirimus, quam a Prophetis revelatam? Ipse (Dominus) mutat tempora et aetates: transfert regna atque constituit Dan. 2.v.21.

Alph:

Alph., Eclipses igitur nihili facis omnes? nullum damnum inferunt aut portendunt, ne quidem solares? Atqui Archelaus rex, in eclipsi solis, regiam clausit suam; filiumque totondit, ut in publica calamitate.

Dida:

DID. Caeremonia regalis est, in favorem regum instituta: ut populus, dam solem astrorum Principem repente afflictum lugere putat, et luget in coelo: parcat Principibus opprimendis in terra: oppressi vero condolere discat. Solis quippe labores, redundare in mortalium damna: nullum quoque Monarcham seditionibus peti, aut perire, nisi in perniciem rebellium. merito moerere subditos Domino extincto. metuentes peiora perpessis. revoca in memoriam Alexandri M. dictum, quo Darium Persarum Regem , Regisque Mythram tremefecit. Nec Mundus duobus Solibus potest regi: nec duo summa regna, salvo statu rerum, potest habere. Curt. Sol iste Pellaeus, eclipsin corporis


page 89, image: s097

supremam Babylone passus, (hoc est mortuus) plures habuit spectatores, quam serenissimis victoriarum radiis micans Persepoli. Tata urbs consternata ab insolitum spectaculum, horrido lugubrique pavore infremuit. Ac primo ploratu lamentisque, et planctibus tota regia personabat. mox velut in vasta solitudine, omnia tristi silentio muta torpebant: ad cogitationes, quid deinde futurum esset, dolore converso. Curt. nonnen vides, superbum Pellaei Iuvenis funus, ambitioso satraparum squallore fuisse impensius adoratum? Haec et Archelai Regis sollicitudo, sive ambitio fuit. Solis ortum, Solis occasum aemulari volunt et solent Reges. inter plebeia funera, etsi jam plebe minores, censeri dedignantur,

Alph:

Alph. Atqui et Platonis aevo capitale fuit, dicere, Solem a Luna obscurari.

Dida:

DID. Mirum profecto, si Ignorantia, quae multum cerebri et capitis non habet, aliquo capite plexa fuit! Solem enim ecliptice obscurari, tantum Idiotae putant Soli nihil unquam decedit, quod melius me calles. ergo ad alium finem dirigebatur edictum summis capitibus mystice cavebatur. picaulum esse; si dicatur a Luna Solem obscurari: hoc est, a cive Principem obsideri, aut magistratum in vinculis teneri captivum. superstitione regitur vulgus, utque timidius ac fidelius serviat, coelestibus ostentis etiam terretur. Legimus integros exercitus ad improvisum Lunae


page 90, image: s098

deliquium stetisse attonitos, quippe naturalia caussarum ignaros: quarum periti, inconditam multitudinem, omnibusque vel nullis religionibus obnoxiam, velut opportuno remedio flexere perculsam. minima nonnunquam ex ingenio usurpata, magnam animorum inclinationem faciunt. nescis, Purpuratum aliquem occidisse nobilissimum falconem, quod sustinuisset aquilae congredi: conjugi nimirum et populo in exemplum timendi supplicii, si quid simile in Dominum auderent?

Alph:

Alph. Recte tu quidem ista memorares, dummodo et agnosceres quandam vim immutandi corpora vere eclipsibus inesse, non tantum superstitiose ad vulgus in officio concinendum asscribi. certe Ptolomaeus (qualis quantusque vir! agnovit. num et hunc spernes?

Dida:

DID. Minime vero. Mathematico, quem omnes eximium habent, et nos submittere judicium par est.

Alph:

Alph. Monuit autem iste eximius. considerandum esse, quanto temporis inter vallo durent. quotquot enim horas ad aequinoctium porrectas invenerimus; ton in solari quidem deliquio annos; Lunari vero Menses durabunt, in spem metumque prodigiosorum eventuum extraordinariam caliginem secuturi. Si defectui Saturnus dominetur: scias rigidam portendi hyemem, morbos diuturnos, labes, molestas fluxiones, febres quartanas, exsilia, inopiam, angustias, luctus, terrores, mortes aetate provectorum.


page 91, image: s099

Dida:

DID. Nunquid quia senili specie Saturnus pingitur, senibus duntaxat sandapilam statuitis? Deinde ut febriculosum aliquid de febribus invehendis concedam; nunquid et exsilia in censum malorum venient? at enim qui prosoribuntur, plerumque flagitio proseribi merentur. hoc ex libertate animi pullulat, in quam astra nil valent.

Alph:

Alph. De libertate non disputo. nisi quatenus Galenus dixit, ex mutanda humorum temperie, mutari et animorum desideria, caeterasque carses.

Dida:

DID. Quid tum postea?

Alph:

Alph. Homo animal est. animalia persentiunt Eclipsin

Dida:

DID. Quomodo?

Alph:

Alph. Vescentia pabulo depascitur, et imminuit illud atque debilitat, vi morbifera malorum inficiens. excitat frigus nebulosum, tempestates adversas; densas nubes, nivis magnam et importunam molem: unde serpentum multitudo concrescit. in fluviis et mari creat hyemes, naufragia, piscium intertus in terra vastitacem per erucas, locustas, grandines, inun. dationes

Dida:

DID. O pessimum Saturnum! quid porro?

Alph:

Alph. Porro hoc. Mars feruore nimio fata et corpora corrumpit. affert febres tertianas

Dida:

DID. Absiste jam febriturio. immo concutis offa.

Alph:

Alph. Si molestus sum, recensere desino atque disetissimus explorator haec scripsit,

Dida:

DID. Nihil infringo paroxysmum nescio unde inserpentem visus sum mihi aliquem sentire. tu tamen perge referre, quae refers.


page 92, image: s100

Alph:

Alph. Aio Martem, si ab Ecliptico sole propius absit, minari sanguinis eruptiones, morbos acutos, violentas mortes, contumelias, injurias, incendia, homicidia, rapinas, latrocinia. saevit bellis, seditionibus intestinis, carcere, populationibus, inopinatis caedibus, et principum iracundia.

Dida:

DID. Ohe! fatis est. rumpis ilia. Eclipsis iracundiam Principum procuret! quae caussa huius liberrimae affectionis, qualem praecordia et fel tantum cient.

Alph:

Alph. Quia commovet calidos ventos, pestilentes, tabificos, fulminum jaculationes et flammas. inde insaniae.

Dida:

DID. Quaeso, non insaniamus ambo. tu fabulando; ego auscultando. tu loquendo; ego credendo. Iam dixi: Magnam multamque vim stellis inesse, minime inficior. sed tantam nego. missis nugis oppugno Argolum, eiusque asseclas. pero, qua fronte, quave audacia, quibus argumentis, ex hoc deliquio solis regna terrarum eversum iri voluerint. opinari, non satis est ad tantae rei certamen.

Alph:

Alph. Idem Ptolomaeus, cuius ingenio atque scientiae paullo ante honorem asseruisti, mutationem regnorum Defectibus Solis atque Lunae imputat. praesertim si (inquit) ex cursu stellarum, loca inimica peragrantium, horror invisus accesserit.

Dida:

DID. Ptolomaeo vestro fidem in omnibus utique non derogo; in hoc tamen a Fide Christiana alienum sequi piget. Aegypti


page 93, image: s101

placitis subscribere erubesco. Regna transferri per eclipses (nisti grammatice velis, aut poetice potius, per Metaphoram, Metathesin, Metaplasmum ludere) insolitum est. Quis Regna mutet, Ecclesiasticus pronunciat. cap. 10. v. 16. Exhonoravit Dominus conventus malignorum, et destruxit eos usque in finem. radices gentium arefecit Dominus, et plantavit humiles ex ipsis gentibus.

Alph:

Alph. quasi dicas: eclipses signa erunt, quibus orientibus, Deus regna mutabit.

Dida:

DID. Nihil minus. Multos deposuit potentes de sede Deus, nullo defectu Solis Lunaeve praecedente. Astrologorum frivolae divinationes ad hunc apicem non pertingunt. Cum Regi Babylonis Nabuchodo nosori somnium divinitus injectum fuisset, quatuor ingentium regnorum successionibus gravidum, nullus Mathematicorum explicare potuit. Chaldaei tum praecipui erant. sermo enim, inquiebant, quem tu quaeris, Rex, gra. vis est. nec reperietur quisquam, qui indicet illum. Sed neque Regum quisquam magnus et potens verbum huiuscemodi sciscitatur ab ab omni Ariolo, Mago, et Chaldaeo. audin? Quis hic locus eclipsographiae? Tunc Danieli (non Chaldaeo) mysterium per visionem no. ctu revelatum est. audin? Coeli conditor, non coeli ostentum, arcana aperit; Vatibus, non Mathematicis. Itaque imprudenter Argolus putavit, ex eclipsi Solis prodigiosa, Romanae


page 94, image: s102

Monarchiae majestatem Constantinopolim translatum iri: Austriacae Domus gloriam a barbaris proculcandam esse, imprudenter, dico, putavit hoc Argolus? addo, etiam impudenter, et secundum veriorem Mathesin, imperite. quippe contrarium, certiore judicio, ominose eliciendum erat.

Alph:

Alph. Quomodo? antiquum versum nosti. Caesaris Imperium purissima Solis imago est. Septem Electores, referunt septem Planetas: numerumque et dignitatem ab illis olim sumpserunt. ut ad coelestis regiminis formam et modum terrestre aliquantum componeret. Sol in coelis, Caesar est. Caesar in terris, Sol est. hinc deducas, licebit, auguria. ut magna ingenia conspirare dicuntur, sic maximi rerum Domini. Caesar et Sol, sympathice consentiunt, ecliptice obscurantur. Atqui Luna. Turcarum sidus, Solem Romani Imperatoris Typum, pene totum obtexerat. ergo merito conjectabat Argolus, Romanum Imperium totum a barbaris obterendum.

Dida:

DID. ergo, ut supra dixi, Baculus S. Iacobi iterum est in Triangulo coelesti. Ne tibi nimium complacent inventa similitudo septem Planetarum, et Septemvirum. scimus, aliqua elegantiae figura quaedam necti, non natura: figmento, non incremento: dignitate accommoda, non patili virtute, alioqui fi accito Planetarum numero, perque omnia responsurae convenientiae obstinatius indulges, probaturus


page 95, image: s103

Caesaris sequiorem fortunam, et quodammodo tenebras ex ecliptica solis caligine derivari: Si Curia Planetarum coelestium, septemviralem nostram terrestrium penitus repraesentat: ostende mihi octauum Planetam; ego tibi tamen octavum Electorem ostendam. Vides, saepe decorem quaeri ab istis comparationibus, non rei veritatem? nisi dissimulare alienam laudem velimus, et Poetarum ingeniis, huius inventionis acceptata venustas fluxit: ut Sol diceretur. enumerandis supersedeo caussis. inde tamen necessitatem agendi patiendique cum Sole communem deducere, quam stolidum sit, quis non videt? aut si ubique astrologice nugari licet, ecce, quae ego summa facilitate, ex vestri Ptolomaei praeceptionibus deducam. sic arguo. Vbi maior Solis atque terribilior eclipsis apparet, ibi maiora damna, sicut Mathematici tradunt, sentiri necesse est: sed anno quinquagesimo quarto, haec, de qua disputamus, eclipsis maxima Constantinopoli apparuit. ergo, quanta enim potest contingere in sole, extitit ibi; et Viennae visam integro digito supera vir. possem itaque longe prudentius dicere: totum Byzantinum Tractum cum Chalcedone cum Phosphoro et Bosporo, omnibusque aruis, quae Suldanus possidet, exitio aeternaeque nocti concessura. Dicerem, Martem in via Lunae subicientis se Soli, stetisse, interminatum tyranno Mechmeti


page 96, image: s104

Han, qui nunc summum acinacem pro sceptro gerit; nisi ad eum modum cornua subjecerit Imperatori Romano; cum Ottomannigenis funditus excindendum. Dicerem, Saturnum, quod ab ingressu Solis-steterit, submoturum omnes Martis minas, si Phracius forte Thracibus favere mallet. Dicerem. sed quid opus? cum ipsa annorum spatia, terrores Argolicos secuta, vanos eventus eluserint. Orbis adhuc stat: homines vivunt: Austria floret: Romana Majestas in Leopoldo huius nominis primo, utque nonnulli opinantur, Turcis fatali, resplendet. Piarum mentium vota, sapientum etiam sunt omina. facessant Lunatici cum Luna Machometica. Faxit Deus, et jubeat, ut Austriaco Soli, in Templo S. Sophiae , Arabes quoque bello capti, thura adolere cogantur!

Alph:

Alph. Votis quidem et desideriis divites sumus. sed Argolum praesensisse autumo Bellum Turcicum, quod anno hoc sexagesimo primo, totam Vngariam , immo totam Europam concutit, utique vi ecliptica.

Dida:

DID. vi phanatica, dicas: quid concutit, aut quis? Turca! nullum hostem contemnendum esse censeam. sed si Germania et Germana virtus conspirarent; brevi tempore, non universo conflictu, adigerent purpuratos Bassas, cum Suldano suo, usque ad incitas; stipem Viennae ostiatim quaesituros. si non fiat, culpa fatali ignaviae aut promeritae infelicitati asscribetur. absit autem, ut


page 97, image: s105

hoc augurer. jam praesagis temperum notis olim signatum intelligo. Leopoldus stabILIet orbeM. DelICIet LVnaM. propterea etiam DeLICIVM orbIs vocabitur.

Tantaque se rudibus Pietas ostentat in annis.
Sic aetas animo cessit: fateantur ut omnes,
Romani Imperii venerabile pondus et ostrum,
Quamvis in teneris, et adhuc juvenile rubenti
Sic quoque sero datum. Prudentia transilit annos.
Majestas in fronte sedet. Clementia Divi
Patris in ore natat: virtus in pectore toto est.
Haud equidem illecebras spirat, vultusque decorem
Femineum. faciem generosam armata voluptas
Dignius incendit, repletam Caesare multo.
Latis caesaries humeris infunditur atra,
Et male pexa fluens, ignaraque dentis eburni;
Neglectu formosa suo. Qui Quintus habetur,
Carolus ex oculis, et non sine fulgure lucet
Mens Animusque capax, et torui gratia Martis.

Alph:

Alph. Vt adverto, encomiasten agis, et ipse Laurum momordisti, Caesaribus imponendam.

Dida:

DID. Aliquid, nostro Poeta monstrante, didici eluctari tamen necdum valeo in apicem, quem Austriaci laudandi mererentur. Qui Templum Honoris virtute Ferdinandi III. apertum descripsit: ille credebatur aliquam partem debitae magnitudinis explesse. Ingredere hanc Basilicam: circumspice ornamenta gloriae, dotesque naturae, et trophaea victoriarum, convestita sententiis ac sonantibus phaleris. quidquid ibi inveneris pulchrum, quidquid de augustissimis Progenitoribus assertum ab


page 98, image: s106

avis et Patre, in augustissimum quoque nepotem et filium, recta linea, transferas, licet. hereditate regna, et ea relinquentium virtures possidere, publica fama est. Caererum universae Domus Austriacae gloriam, contra putidas Argoli suspiciones, Poeta noster hoc ipso Poemate, defendendam atque exprimendam suscepit. Lib. 2. n. 14. Sinamus, sinamus Alphonse, Leopoldum huius nominis primum, communibus auspiciis ire in Turcam. Quanquam divinandi scientiam ex astris, mihi Argolice non arrogo: at juvat pia vota accumulare, prudentibus conjecturis stimulare fiduciam; et faventibus Superis polliceri optima. Iuventa florens cum innocentia vitae; viridis aetas cum maturitate morum; in tanta curarum mole par consiliorum pondus; mediis in belli pacisque negotiis crecta mens, et singularis Pietas erga Deum ac Superos; audacter dico, promittunt plurima, si non omnia. eatur bonis avibus Byzantium. honestius hoc saltem optare licebit, quam et vano pavore ab Astrologrum, universam Domum Austriacam acinaci devovere immolandam. repetatur ferro ablata Magni Constantini sedes ac ganza, cum omnibus spoliis, quae ex Vngaria in spoliarium barbarorum avecta sunt, utinam ossa Georgii Castrioti Scanderbegi una excitarentur: et Epirotarum gloriosi Manes e tumulis redivivi, ad animandum exercitum in omnium militum praecordiis


page 99, image: s107

tonarent. Quem in finem jam olim Poeta oden composuit Classicum inscriptam, reperiendam in vestibulo Libri Epodon. ibi Lyra in Tubam mutata, exhortatur Ordines S. Rom. Imperii, ut intestini belli sedem a Patria in Turciam transferant. Carminis habe synopsin. indignatur vecordiae Teutonum, Popularium suorum, in propria viscera crudeles dextras dirigentium: quibus oportebat colla Thracum detruncari. describit provincias, quarum spoliis ac raptu, Osmanni gregaria vilitas, saginata intumuit. demonstrat, Bistoniam Lunam sua incrementa ex radiis Rom. Solis sumpsisse. Queritur, per diram Ottomannidarum Portam trahi evoluique, tanquam per macellum, captiva Christianorum corpora, in durissimam servitutem, et saevis imas caedes Digreditur deinde admondos, quibus infestissimus Europae, Asiaequiae, et Africae tyrannus cohiberi, comminui, aboleri possit. Denique excitat spem vivam ex relatis pluribus victoriis: non impares adhuc hodie ex immanissimo hoste referri posse: modo arma et animus adsint. sed cur singularim quasi per indicem, Auctoris propositum, et armati Poematis sensum mutilo? nisi respuis, ipsissimum Carminis militare corpus integrum oculis subicio. perlege, si placet: dum ego hanc Tabulam, Extremum Iudicium referentem contemplor.

Alph:

Alph. omnino. non vulgari penicillo, aut inai pictura


page 100, image: s108

lumina animumque pasces. manum summi artificis, Petri Pauli Rubenii vides, curiosi et horribilis oblectamenti inventricem. perge speculari. interea hos versus polemicos evolvam.


page 101, image: s109

CLASSICVM AD ORDINES S. R. IMPERII.

Ut intestini Belli sedem, a Patria in Turciam transferant.

QVid juvat in proprium corpus saevire. QVIRITES:
Hostisque nil parcentis, heu fungi vice?
In patria morteis, et vestras perditis iras:
Efferte dignis commodandas stragibus.
Finibus IMPERII sonteis efferte triumphos,
Nocentiori diluendos sanguine,
Ire decet, qua Thraces arant: ubi Bosporus ingene
Ad summa tollit astra nimbosum, caput.
Hic habitat cervix toto mucrone rotanda.
In huius omnis saeviat sibras chalybs.
Iste odium Mundi, Mundo ulciscente, meretur.
Cum stirpe tota, totus exscindi nepos.
Quis nescit, quo se gens haec promoverit ortu?
Vt illa vestris laeta damnis creverit?
E tenui nido pennas OSSMANNVS in Orbem
Late tetendit, et volando latius:
Romanis AQVILIS infra sua sceptra relictis,
Spretoque vani fulminis bitumine.
Heu, ubi nunc florens mutato GRAECIA vultis?
Maeret probroso sub Gelonorum jugo.
Et campi et montes, et silvae et flumina lugent;
Populique et urbes, et tenaces Insulae.


page 102, image: s110

Lugent THESSALIAE saltus, et Pindus et Othrys,
Athosaque et Ossa, cumque Hymetto Pelius.
Te quoque barbaries, HELICO Nadoctissime, sepsit:
Quod Phoebus unum forsan haud praesenserat.
Quasque feras nutris; nunquam, licet Orpheus altey
Cantet, sonantis voce mansuescunt Lyrae.
Perditus Eurotas, liquidique Alphaeus amoris,
Luctante puppes Thracias tergo ferunt.
Innache, quaesita est olim ubi filia, sed nunc
Amissus ipse, gemina defles funera.
Herculeis frangi malles Achelome lacertis;
Libidinoso quam subesse Concano.
Addidit et Lemno Scyron, Lesbonque, Rhodonque.
Qui Chia vina, potat idem Cypria.
His fruitur Praedo, cuius Bithynia tota est;
Et quidquid inter funditur Chalcedona
Indomitos idem Pisidas parere coegit.
Paret subactus Cappadox, paret Cilix.
Nil pene ex toto superest Oriente decoris.
Quod non recenti Thrax rapina polluit.
Ivit in amplexus turpeis AVRORA Tyranni,
Deserere castum jussa Tithoni torum.
Non tam mane gemens occisum Memnona plorat.
Quam parricidae vim suumque dedecus.
Prima dies, nostris modice libanda fenestris,
Infecta diro prodit huius halitu.
Vnde per Europam corrupto sidere pestes,
Centumque eodem fonte fluxerunt mala.
At neque devexo petulans ament ja Soli
Parcit, nec ulla raptor exspirat mora.
Pannoniam quoties ferro populatus et igni,
Venerumque fineis Marte cuncta miscuit.
Eheu, rasa caput famulatur Buda Tiarae:
Regalis Alba periyt, et Strigonium.
Ausus et Austriacam subter penertrare VIENNAM .
Quantum minarum fossor ejecit solo!


page 103, image: s111

Servorum lamenta querar tristesque catastas,
Infraque scalam vincla captivi gregis?
Mors miseris optanda quidem, sed amata negatur;
Et maesta magnis vita mactatur malis.
Ergo homines, ritu pecorum, terraque marique,
Sparis aguntur, aut trahuntur cannabe,
Passim Nicopoli resonant immane catenae.
Et Christianus influit sanguis fore.
Antiochi muros intra, caulasque Damasci,
Merx flenda vaenit atque flent, et vopulat.
Delectu rabies gaudes, formosior atas
Mollita cultris, non amare cogitur.
Deformis, tanto pulchris felicior annis,
Graveis frementis tolerat insultus Heri.
Scinditur, et talo sic castigatur ab immo;
Vt macerante plaga verminet sale.
Femina nobilior, servata in pellicis usum;
Caveis, ut olim bella clauditur fera.
Deterior pellis, praedae in fastidia cedit;
Formamque praesens sexus absentem luit:
Damnatusque fame, duris aut sudat aratris,
Aut discit ovibus invidere pascua.
Servi in transtra cadunt, illos rostrata triremis,
Medioque ponto durus exercet labor
Vixque fatigat respirant: cum male nautas
Terribilis ultor multas, ac remor cien;
Fortiter impacti strident in terga cameli,
Crepante ventris tauriformi tympano.
TEVTONIAE proceres vosque o, quicunque cruore
Gaudetis uti perditorum Teutonum:
Ista, precor, vestram moveant spectacula mentem.
Cur heu, (pudendum!) civis in civem ruit?
Si fera bella placent, placeant et opima. suasque
Meritura laudes ac secundos auspices.
Cadibus Odrysiis iustum satiate dolorem.
Mergatur avida fonte Strymonio sitis.


page 104, image: s112

Pars autem vestri petitur quotacunque Gradivi,
Vt Turca toto pereat expulsus die?
Non opus est Geticae vires adhibere ruinae,
Cum scelore quantas vestra clades exigit.
Sufficit immodici centesima portio belli,
Et ira deses, nullius cotis memor.
Hoc, quem fuderunt septem jam sanguine lustra,
Quoties Eoum potuit acquiri caput?
Vos CONSTANTINI summam jam sede locati,
Regeretis uno duplicem nutu Polum.
Iret ab Occasis ROMANVM NOMEN ad Ortum:
Et ubique CAESAR diceretur Flavius.
Vester Halys, vester Tigris foret; Aulide portu.
Iam vestra staret classis in Boeotia.
Vitra Caucaseas, et Tauri claustra, pruinas,
Spoliis superbus miles isset barbaris.
Qui nunc mentis inops patriaeque in finibus haerens,
Seu vincat hostem, sive vincatur, furit.
Stultitiae genus est peilis opponere peila;
Et avis nepotes, atque natos patribus:
Spicula cum possent aliena in viscera mergi,
Laudante coelo teste ferientis manum.
At neque militiae tali sua laurea constat;
Nec digna ferrum nundinatur praemia.
Pro veteri claustro, vilis pro cespite glebae,
Sterilique saltu tanta sudant crimina,
Pinguius o quanto daret uber ACHAIA: quant.
Fertilior illis nascitur campis seges!
Vitibus arva rubent, plenisque canalibus exit;
Es navigando spumat Autumnus lacu.
Innumeris auri venis secreta coruscat,
Partuque tellus gestit exsolvi suo.
Arma modo in diros convertite Bistonat, arma.
Opulenta nullam praeda destituet famem,
Irruite, et Fatis, et vestro credite vati:
Ne dissidenteis occupet prior Scytha.


page 105, image: s113

Inferiis totam, sociis solatia caesis,
Tot liberorum millibus gentem date.
Effetas Veneris pecudes, recutitaque Lunae
Armenta, laetis submovete pascuis.
Alcides veros Ottomannica sentiat Hydra
Ne viperino colla trunco pullulent.
Si pelagus tentare placet; fluitantia venti
Iam bella spirant, et petunt stipendium.
Spondet opem Boreas et mobilis Africus alis:
Notusque et Eurus littore accincti sedent;
Immensam Oceano stragem renovare parati:
Qualem CORINTHVS vidit olim territa.
Cum super Hispanas acies Victoria sedit,
Sidera pulchra similu ora virgini.
Treiciosque canes in gurgite Naupactao
Oppressit altis, susque deque fluctibus.
Ite alacres, plenusque viris infundite puppes.
Praestabit ipse tuta Nereus aequora.
Iam buccas inflat. toto patre turgidus Auster;
Siccasque pennas spargit ingenti salo.
Desuper armatis in Turcas nubibus aether
Piceisque: aedis atra tempestas ruet.
Vobis (Omen enim pronum est, deducere coelo)
Manifesta dextro signa fulgent Castore;
Hortanturque viam. Vadant, proclamat ORION:
Et acuta primus astra vagina eripit,
Vt juvet, et strictos tantisper commodat igneis.
Arripite fulgur militaris balthei.
Quanquam etiam si nulla foret super hasta, vel ensiae,
Adhuc in hostem recta eundem censeam
Quid petitis gladios? odio pugnatur et ira:
Manuumque maius ipsa sit telum manus

Alph:

Alph. absolvi pensum meum castrense: Poema, non diffiteor, operosum et Martem spirans.


page 106, image: s114

At tu, Didace, adhuc in imagine defixus occuparis.

Dida:

Did. Integra dies tuenti vix suffecerit. Tam formidolosum ultimae diei Theatrum, pro Christo Iudice exstructum, ingeniosus et diligens Belga justis coloribus expressit. Quid enim? Iudex vivorum et mortuorum, in versicolore sedet arcu. Deus homo elucet ex situ. quam blanda majestate demulcet a dextris cubanres in nubibus: tam severa percellit ad laevam tremefactos in terra nisi fallor, oculum sinistrum damnatis fecit torviorem: cum tamen dexter amabili aspectu Beatorum renideat, ut Genii coelestes affabre facti a quatuor ventis spirare videntur! commovent auras, turbant maria, conquassant fundamentae terrae. pures audiri clangorem buccinae insonantis illud D. Hieronymi: Surgite mortui, venite ad Iudicium. Credas adverti posse igniflui maris aestum: et quodammodo tonitrua fulminibus densa concurrere. apparet Luna versa in sanguinem. cineris sacco Sol operuit caput. insuper ignis omnia devorans saevit. montes fumant: elementa solvuntur. solum crepat: videas sepulchra hiatu aperta discedere, jamque egressi manes vestiri incipiunt. pars, mutati laetius comuntur: pars, in obscuro relicti, funereo squallore sordent, ecce, hic Maurus aliquis, saxo removo, cavum eluctatur hic nondum omnis emersit. iste in plenum hominem ex ossibus attollere se conatur.


page 107, image: s115

aliquorum vultus dimidios cadaverosus horror adhuc inficit: aliquorum felicitas excussit. Angelorumope, quantumvis stupente natura, ubi triumphat ANASTASIS. Stat immensa multitudo terrigenarum ante Iudicem; nondum tamen omnis discreta. Quam distinctorum corporum diversae sunt formae! hinc laetae, hinc tristes: hinc pulchrae, hinc turpes: virtutum scilicet et vitiorum proemia. Demiror virum unum, qui inter caeteros jam tumulo exemptus, humi etiamnum reptans caput quantiscunque viribus erigere nititur; et ceu Iobus redivivus esset, os adhuc funebri gaudio dilutum, quasi in haec verba laxat. Scio, quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die, de terra surrecturus sum: et rursum circumdabor pelle mea: et in carne mea videbo Deum meum, Iob. 19. v. 26.

Alph:

Alph. Recte censes Cyrisate: sed in figura Iobilcias Rubenium, Apellem seculi nostri, suammet effigiem propinasse. quae Christiana cogitatio tantum artificem utique non dedecuit. dignum proinde, cui mortuo Illustriss. ac Reverendiss. Episcopus Antuerpiensis ipsemet, Romano more, parentaverit: ad sonitum fatalis tubae, cum Hussaeo Principe rursus excitandum; atque ut speramus, rapiendum in aera obviam Christo.

Dida:

DID. Itane vero. tam sancte vixit? non omnium Pictorum hic genius est, illorum praesertim, qui officinam suam, in cauponam


page 108, image: s116

vel lupanar convertunt ubi prostant meretrices potius, quam imagines.

Alph:

Alph. Vir integer et rectus, permisit nonnunquam arti suae cursum: ut quasdam icones ad hilaritatem corporum, (sicut et in hac Tabula vides) videnderum laxaverit; nihil tamen nisi ex honesto egit. nullum lasciviae sive decus, sive probrum, ex omnibus quaesitum est. arrem ostendit: scelus contempsit. tanquam si in Iconoclastas pugnaret, arma colorata strinxit: s. Damascenus calamum, Rubenius penicillum. Iam vero Christi Nascentis Patientisque mysteria, incunabula et crucem, et in hac Tabula Iudicantis gloriam, quis vivacius expressit? sed et D. Virg. Genitricis Dei eximium cultorem, omnia eius opera probant. quomodo aliquos cursores, Dominorum ministros, a pedibus vocamus; ita hic, Terrarum Coelique Reginae, a manibus quodammodo fuisse videtur. tot venustas illius facies tam perita manu, tamque diversis modis, et Libro vitae, tanquam ex coelesti speculo repercussas, eleganter excripsit. nonne vides in hoc ipso ultimi horroris et honoris spectaculo, quam decore coram Filio mater cernua se gerat! demissam, stantem tamen pinxit, non supplicem. Vir prudens cogitabat ex vero, Virginem prudentissimam, utique non amplius preces oblaturam de genu (qualiter illiterati pictores curuant) pro damnandis, illo tempore, quo desinet esse tempus.


page 109, image: s117

Hic enimvero Belga, et liberalibus disciplinis excultus, et arris suae specimen, extremum Iudicium, cum judicio editurus, toties laudatum Pictoribus Decorum, exquisitius servare noverat. quod alii parcius distribuunt, quibus nullum cum Musis et eruditione commercium est, adhaec non tantum meliora caeteris, sed et plura perhibent statuisse monumenta gloriosae industriae, intra triginta annorum spatium: quam omnes Pictores Germaniae simul ediderint.

Dida:

DID. insolens pulchrumque praeconum .

Alph:

Alph. Et medius fidius verissimum. testabuntur hoc ipsum opes heredibus relictae. in aestimationem regiae gazae computari poterant.

Dida:

DID. Dicta tua saffragium quoque approbat meum, vel sola hac TAbula pervisa aspice gloriosorum corporum in auras subvectorum miram dignitatem. singularem iis gratiam, singulare decus, terrestribus glebis Adamitarum non debitum, afflavit. ac si ostentent quatuor Dotes suas, rubent, candent, florent, fulgent, blandiuntur, oblectant, volant, coruscant. formosissima species ex mixtura colorum incognita, cognata tamen corporibus humanis splendide resultat. Censores artis, qui rem intelligunt, in hoc chromatum miscendorum genere, existimant cunctis palmam praeripuisse Rubenium. sed enim, aspice, damnandis Orco cadaveribus, alia harmoge parata est. pro lurorem et seda spectra! en, capripes


page 110, image: s118

Alastor, reum eiulantem, secum in flammeas barathri fauces praecipitat. terribiles visu formae mediis in incendiis fumant. consummatae artis miraculum habes, Pernumia, Quid rides?

Alph:

Alph. Ignosce, obsecro, Didace. non ipsum archetypon Rubenianum cernis, imago, i perito quidem et in primis addicto mihi viro, in hoc compendium, imitatione quadam derivata est, ut ipse censes, feliciter. Caeterum Ideam de fonte suo manantem, exhiber Templum PP. Societatis Issu, Neoburgi ad Istrum. illic spectabis, in Ara summa, si velamen amoveatur, ingenti spatio exporrectam: Donum Serenissimi Principis VVolfgangi VVilhelmi , Com. Pal. qui et Collegium cum ornatissima Aede fundavit. cuius ad sidera, ut speramus, sublati loco, Sereniss. Fil. Philippus VVilhelmus Danubio nostro praeest: cumque Sereniss. conjuge Amelia , propediem Dusseldorfio redux, in Patria exspectatur. Accipe et hoc de Rubenio memorandum, quod pauci sciunt: ego a Belga accepi. Fama est, Rubenium, exultantem adhuc in gloriam Iuvenem. quum discendi gratia Romae versaretur; aspectu Extremi Iudicii, a Michele Angelo Bugonoto, sui temporis Principe, in Vaticano adumbrati, excitatum, jam tum proposuisse: simul atque Antuerpiam reme asset, usu ad justam sui fiduciam erectum, similia ausurum. nimirum decantata fama, et non inanis splendor


page 111, image: s119

Italiae, quem mirabatur, etiam Germanum pectus incenderat, capax consimilis gloriae: opinor, quemadmodum Alcibiadis trophaea Themistoclem ; Achillis nomen Alexandrum M. huius ex Oriente spolia Iulium Caesarem exstimularunt ad ardua. ut ut sit: Rubenii conatus non ablusit a voto. successum habuere desideria. artem in summo posuit, vel Michaeli Angelo invidendam. Quotquot enim praedictam Iconem, latissimo volumine diffusam contemplantur, (sint licet Protogenes , Zeuzis et Nealces ) curiosum elegantis penicilli artificium suspiciunt, atque commendant. Quod ego in minorem formam tantum opus redigi curaverim, impulit Religio, et qualiscunque metus futuris: denique sapientis oraculum, semper memorare Novissima jubentis. inter quae Iudicum Extremum cui non in altum canos subrigat? certe nihil utilius ad Timorem Domini fovendum ser vandumque considerare possumus. Vtinam tam grande ac formidolosum Mysterium, tapetibus Principum, mantilibus Procerum, peplis virginum, mappis civium, crumenis mercatorum (plus audeo) et lodicibus Rusticorum intextum esset. sane idcirco Maiores nostri, in omnibus Templis, praesertim Parochorum, voluere magnifice expressum: ut populus, quia rudis et ad omnem licentiam vitae effusus, quotidie contuens;


page 112, image: s120

huius ultimi, quam lugubris, tam periculosi spectaculi quasi freno, intra honestatis limites coerceretur. Vtque semel edicam, quod sentio, divino quodam, sed secreto impetu instinctus mihi Argolus videtur, hanc eclipsin, esto, naturalem, ut flagitiosos terreret, flagitia averteret, portentosam enuntiasse, seculum hoc multis infame sceleribus, quod scimus et fatemur, post aurum regnorum, argentumque et aes consumptum, propemodum infra scobem ferri, jam ad lutum descendisse videmus. Tamen et Poeta tuus hoc ipsum non dissimulavit exaggerare Lib.2.n.61. et in lib. Epod. integra Ode ataxiam nostri seculi describit: Mundique ad occasum vergentis signa enumerat. Exinde autem, postquam emanavit in vulgus excidii instantis discrimen; coepitque horror audientium corda distringere; quanti subito motus exarsere in animis mortalium! quae mutatio morum facta in summis et immis, proceribus ac plebe! plus Argolus evicit de coelo concionatus, longeque efficacius, quam si omnes Oratores de pulpito, ex cathedris rostrisque despumassent. in plerisque urbibus, oppidis atque pagis, Tribunalia sacra Poenitentibus plens, lacrimis atque suspiriis veniam noxarum precabantur. et tum quidem vetitis voluptatibus, cum Mundi fine, quem ruiturum rebantur, findem fecere. acerrime castigata libido est, ereptae opes rediere ad Dominos


page 113, image: s121

foenebre malum exaruit. Modestia, pudor, et Astraea in Terras revenire visa. haec terrore imminentis in foribus Extremi Iudicii utilissime confecta esse, omnes meminere. Felix necessitas, quae ad meliora compellit. inquiebat S. Augustinus.

Dida:

DID. Deum immortalem! quid audio? huc deventum est? ergo arcessitur Pietas ex Mathematicorum Schola! Pietas Astrolabiis debetur? Pietatem ex Sphaera producimus! novum prodigium supra et infra omnes eclipses memorabile ne succenseas, optime Pernumia, ex adverso irrumpenti in considerationes tuas. De Togaris Astrologis, qui in sacris familiis degunt, dubitare nefas est sin profanos respicias, aciem oculorum arque ingenii, ex curiosa voluptate sideribus obicientes, valde raros invenias, qui exterius coelum aspiciendo, meliores fiant, et digni Coelo. Calumnia, ais. percipe me totum: ipse absolves. constanter multi dicunt: Nullos minus Astrorum Conditorem colere, quam qui eorum vias facesque describunt. observant siderum cursus, non et mandata eius, qui fecit sidera. atqui velex Thomae Kempensis oraculo, Melior est humilis rusticus, quam superbus Philosophus, qui, se neglecto, coeli cur sum considerat. audi D. August. in P. 3. Quaest. mixtarum: unde non literatis seculi regnum Deus promisit, sed fidelibus: neque scrutatoribus


page 114, image: s122

siderum, aeternitatem pollicetur, sed recte aegentibus. subinde acide exprobramus aedituis Templorum, nullos coelitibus propiores esse, nullos remotiores. frequentes altaribus adornandis, ipsum Numen infrequentius adorant. prae nimia familiaritate, familiares esse desinunt. vix genu curuant, ante quem curvatur orbis. Quotidiana admissio venerationem imminuit. Astrologorum plurium oculus et mens in pavimento coeli haeret: interius atrium sedesque Beatorum penetrare necessariis virtutibus taedet, contenti nobilissimo propylaeo illustris Regiae summi Dei, errantibus fixisque stellis intenti, per angustam portam in ipsam Regis aulam, Coelum Empyreum intrare nequidquam contendunt. igitur praecepta bene vivendi censeo potius petenda esse a fabris, cerdonibus et lanistis, quam ab heterodoxis aut perversis Astrologis, quod probe intelligens S. August. 1. 2. de Doctrina Christiana c. 11. nihil, inquit, tam contra Christianos, quam si arti Matheseos (Astrologicae) adhibeant curam: haec enim inimica dignoscitur Dei. non ergo solus Picus Mirandula oblatrat fallacibus, et nomine magis, quam re Christianis. Dic: an non praestantes Mathematici quam a vera Fide Catholica alieni, tam a recto virtutum tramite plures devii sunt? Quid sperare habent post fata ex his, quae modo


page 115, image: s123

sollicitis obtutibus ac tubis indefessi metiuntur? D. Fulgentius lumine ingenii et sanctimoniae fulgens Episcopus, astra noctu, sudo coelo contemplatus, tam ordinato agmine incedentia, protendens manus in altum exclamare solebat: Haec impii non possidebunt. videre possunt: apprehendere contemnunt. Quotus Astrologorum dicere audeat cum sancto Ignatio S. I. Fund. Heu! quam sordet Terra, cum Coelum aspicio. Martem, Venerem, Mer curium ex Planetis, cupiditatum suarum fautores sequuntur in terris. Quocirca rursus pronuntio: De Re Christiana, siquidem sulcienda sit instrumentis Mathematicorum, actum videri. atqui experientia probavit, dices, Eclipsin tuba Argolica promulgatam, multis ad salutem profuisse. enimvero hoc egregie asseritur. Quis autem nescit, Deum erroribus hominum, addo et peccatis, ad astruendam gloriam suam, magnifice uti scire, ac posse? peccandi facultas in bilance liberi arbitrii pendet. patrati sceleris usus, penes Deum justum et misericordem stat. Felix, inquis, necessitas, quae ad meliora compellit. placet oraculum S. Augustini, hoc est Solis in Africa exorti, nullam eclipsin timentis: istud autem eiusdem non minus. Non sunt facienda mala, ut eveniant bona, ergo putas Argolo, Hiebnero aliisque mentiri licuisse, ut caeteri metu perculsi, mendacia sua Sacerdoti


page 116, image: s124

confiterentur, et expiaret? At poeta quoque insolitas metamorphoses animorum Lib. 2. n. 34. recensere sustinuit, fructum ex qualicunque terrore provenientem aestimans. Sic est. idem tamen num. seq. admirabundus et stupens, nescio quid cum eodem S. Doctore exclamat. vide locum. Sed haec hactenus de extremo Ludicio, ex occasione picturae mihi objectae. Tu quid censes de Classico Auctoris adversus Turcam, a te interim perlecto?

Alph:

Alph. Poema galeatum et cataphractum, arma spirat. sed facile est, exhortari scripto canoro milites: difficile, cum ad teli jactum venitur, in hostem proritare conspirantibus tubis. invictis stimulos, metiqulosis animos addere. hic labor. Mentem adhuc plenam Argolicis praesagitionibus gero. seu timorem auguria ingerant, sive vnde unde illabens spiritus percellat: praeteritae eclipsios arcana vis, nondum omnis videtur evanuisse. adhuc operatur.

Dida:

DID. Nugae! secundum positiones Ptolomaei tui altius assertas, jam exspiravit omnino. ego quidem nihil timeo, nisi moram Christianorum: Deus bene vortat.

Alph:

Alph. Idem et ego precor: bonas aves, secunda omina, fausta sidera, dextrum Martem, laeva tonitrua. unum est, quod miror in Poeta tuo.

Dida:

DID. Quid illud?

Alph:

Alph. Cur tam sero Eclipsin praeteritam, in memoriam hominum revocavit?

Dida:

DID. Habuerit


page 117, image: s125

utique caussas suas. (praeterquam quod hinc et inde petitionibus novorum Poematum infestetur.) fortasse, ne Argolus aliique obicere possent praecocem censuram, dicturi: Quid exagitas nos? quid exprobras temeritatem male praesagientium, nondum omne tempus effluxit. quomodo aera campana, etiam cessante pulsu, non statim desinunt resonare; sed per aliquantulam moram tinnitum continuant: donec languidior echo sensim penitus evanescat: ita ecliptica quoque momenta, postquam inducta caligo disparuit, productioribus, sed arcanis modis tacite sublabuntur ad destinata sibi tempora, et vim impressam explicant. praestolare annum sexagesimum primum. tum videlicet experieris, quam indigne praedamnaveris insontes Astrologos. Cur non et septuagesimum secundum? nam illum aliqui non tantum prorsus criticum, sed et decretorium statuebant, omnia consummaturum. at enim septem annorum spatium in experimentum existimabat auctor sufficere. longior comperendinatio non placuit. quod in senium vergens timidius speret illa tempora se visurum. fallacia est, caussas morandi prolixiores innectere. siquid amplius habes contra ipsum Poema; ne celes, oro. novi virum. errores ostendentibus annuit. audet, si delenda videntur, cicatricem per integram paginam ducere. momos non curat, securus invidiae. provocat ad


page 118, image: s126

Oden 14. Libr. 7. Silvarum, Andreae Germanico Tyrolensi inscriptam. cuius tenor hic est.

Omnibus semper placuisse, res est Plena fortunae: placuisse paucis, Plena virtutis: placuisse nulli, plena doloris. Si quid extremi tamen eligendi Optio detur, medio relicto: Praeferam nulli placuisse, quam, Germanice, cunctis.

Alph:

Alph. Quando ita se res habet: et pectus aere fusum, storicam firmitudinem promittit: sumam mihi animos; quaeque annotavi, dum Poema perlegerem, non verebor dare.

Dida:

DID. Gratum feceris, sententiam tuam cum auctore non invito communicabo. agnoscet beneficium. et praeclare merituro censori grates aget. ut tamen et absentis ratio habeatur; Patroni vicessus tinebo: et siqua opus erit, aequam caussam contra Iudicium iniquum, vel non omnino certum defendam.

Alph:

Alph. Per me licet. Quae enim proponam, rigidius non tuebor. Scio utique, Criticos, corrupto sapientiae gustu, saepe decipi: et facilius esse, Aristarchum, quam Maronem agere.

Dida:

DID. Haec criss sanctissima est, nunc incipe.

Alph:

Alph. Poematis Pars prima, si rite memini, propemodum tota in Mathematicis vexandis consumitur.


page 119, image: s127

Dida:

DID. Minime vero. Non vexat: sed multa figmenta Poetarum primae magnitudinis, utiliora, figmentis Astrologicis secundae magnitudinis, esse contendit; et minus quandoque a similitudine veri abhorrere, demonstrat.

Alph:

Alph. Part. 2. num.11. multa refert, quasi Egrae contigissent, in finibus Bohemiae. num vidit urbem magno olim sanguine cruentatam?

Dida:

DID. Vidit, intravit, inquisivit. nihil ambigas. vera narrat.

Alph:

Alph. De fontibus obstruendis ridicula quaedam commemorat, ex vero, an vano hausta?

Dida:

DID. Tu solus peregrinus es in Germanis, ut nescias, anno 54. ubique regnasse Dominam Moriam? multis deliriis laborasse mortales, etiam canos, etiam latum cla. vum, etiam purpuram gerentes? non necessum fuit Auctori, caput scabere, ut fabulae exciderent. Veras, quanquam incredibiles historias, adeoque fabulis simillimas, fecunda monstrorum eclipsis in medium protulit memorare omnes fastidiosum fuisset multo plura dementiae exempla post conditum hoc qualecunque carmen intellexit; sed reliquit intacta. Posteritati satis fiet recensitis. at tu, cum scires haec, ludificantium more suspensurus animum meum, coacta dissimulatione, tanquam de ignotis rebus dubitasti.

Alph:

Alph. Quis autem ille Male cantentus? P. 2. n. 26.

Dida:

DID. Et hoc demiror te scitari. Perplexi, obtusi, male contenti dantur omni tempore passim. tunc plurimi


page 120, image: s128

extiterant. fictum nomen pro vero positum scias, unum pro omnibus. quisquis autem sub illo schemate latet, auctoris pincerna fuit.

Alph:

Alph. Praeterea dissimulare non possum: Forum Ambergense eclipticis feminarum clamoribus oppletum, humili modo descripsisse per similiter cadentia. quod vilitatem quandam vel proterviam sapit.

Dida:

DID. Vana opinio. propositum Auctori fuit, festivum aliquid in lucem dare, quod caliginosum moerorem metumque, si quis adhuc ex veteri procella palpitat, penitus abstergeret: ut quantum terroris hyperbolicae Eclipsis intulit orbi; tantum leporis atque laetitiae referrer depulsa. Itaque dum Forum femineum celebrat, ubi vaticinia et ecliptici timores spargebantur, non absurdum putavit convenientibus modis ciere tinnitus, et Cybeleia aera quassare. Scimus vel tres mulieres ad fontem garrulas posse forum facere. quam clamosum reddent viginti, quinquaginta a variis rumoribus pavefactae! stridulum examen apum non ita feruet:

tot pelues, tot tintinabula credas
Pulsari, quantum Lunae suffecerit atrae.
Dida:

eiusmodi nundinas visas oculis, usurpatas auribus quoquo modo descripturus, per similiter cadentia et sonora, pol! ineptiam adhibuit pollentissimam. dum velut in vocali Famae domo, ubi omnia resonant, imagines vocum toties resultantes, muliebri volubilitate atque mollitie


page 121, image: s129

multiplicat. Libuit Virgilio quadrare verba, et accommodare metra rebus, quas expressius significare voluit, videlicet celeritatem, tempestatem, moram, majestatem: licuit Ovidio passim in eundem finem venuste nugari. ut cum ranarum clamantium convitia et rixam.aquatico versu aemulatur:

Quamvis sint sub aqua, sub aqua maledi cere tentant.
Dida:

Quaenam haec invidia est, prohibere ausurum, quantum fieri potest, similia.

Alph:

Alph. Sed et alicubi Latinis verbis (qualia sunt grassari, consternatum) amphibologice positis, alludit ad Teutonicum idioma. quae omnino mihi videtur osse quaesita libido nugandi.

Dida:

DID. Nulla. neque enim anxie consue vit, ex remotis insulis, accersere huius genii simplices facetias. sponte affluentibus nonnunquam diverticulum praebet, non stabilem domum. Cum omnia tremerent tempore patientis Christi, coelum medio die consternatum ferre non potes: quod tamen verbum duplici sensu cumulatum, casus stellis in Germania sub meridiem lucentibus invexit: qui igitur feres Angelinum Gazaeum, cum sua cicada cicadice loquentem? denique auctorem vivum adhuc in consinnio habes. ipsum convenias et interroges, licet: liberabit fortasse animum religione. equidem semel audivi sic disserentem. Mi Didace: aliqui se Poeticae facultatis gnaros jactant hoc solo nomine,


page 122, image: s130

quod viles tricas canentibus inicere et sufflaminare norint curricula bonarum mentium. addidit hoc quoque: Iusta Poemata eo spiritu legenda esse, quo scripta sunt. quod quidem pronuntiatum ex ore celeberrimi Ascetae, de lectione divinorum Carminum, Regii Prophetae, rectius intelligas: nihil tamen obstat, inquit, quo minus per honestam mimesin transferre liceat ad nostros quoque vates, requirit ergo lectoris cuiuscunque spiritum, non hebetem, non stupidum, non saltem brutum; aut ex amurca invidiae, sive malevolentiae veneno nigrum. in laeta carmina laetus intret; in tristia moerens; in mollia tener; in Martia fortis. alioqui continget, quod utenti specularibus vitris. si admoveat imbecillibus oculis nigra; omnia atra videbit: si viridia; glaucis coloribus reficietur: si rubra; cuncta ostrum et sanguis erunt. Si denique simplicia, pura, candida; res, prout sub visum cadunt, non sine benefica claritate ad satietatem usque intuebitur. Nam favore Musarum destitutus adhaec nulla animi capacis promptitudine, sive aliqua appetentia stimulatus; si forte in exaggerati caloris Poetam, divina patientem spirantemque incidat; tantum legendo profecerit, quantum profanus amator evoluendo sacrum Salomonis Epithalamium. citra imminutionem reverentiae coelestibus oraculis debitae, perfectum Poema, praeter currentem literam


page 123, image: s131

plures sensus aeque continere potest ac debet; puta Mysticum, allegoricum, ethicum, Politicum, Metaphoricum: et subinde Ironicum. immo, nisi contineat; inane potius crepitaculum, quam vera Heliconis Lyra pulsata censebitur. cadent versus sine neruo, phalerae sonabant sine pondere: laurus sine baccis, et cortex sine nucleo trudetur. flores phrasesque, quantumvis accumulentur, sine succo et spiritu marcebunt, quo statu rerum, cur sacra dicatur Poesis? cur ex aethere deducta? frustra, per Phoebum, nostri vates, divini habeantur: frustra enthei: frustra numine afflati. arguas tales nec perite canere, nec sapienter furere: sed ritu plebeiae multitudinis, cum aliis cerdonibus, triviale loqui. altior vis et faeta mysteriis facundia, populi subselliis eximet verum Poetam.

Alph:

Alph. Ita re, Tuumque, Superi ament: quorum auxilio tam strenuum nactus est defensorem. Videmini fratres esse: tam sollicite caussam eius egisti.

Dida:

DID. Si nescis, est meus alter ego. diu conviximus. ego Gallus, ille Alsata.

Alph:

Alph. ergo non semper fratrum gratia rara est. nostro quoque aevo Pylades et Orestes per intervalla revisunt orbem. unum, quando omnia eiusdem arcana, te penes latere nullus dubito, unum desidero scire, et alii mecum. Quousque suam Vraniam differet emittere in lucem? an forte spes ludificat, et nostram xspectationem frustratur? atqui catalogo librorum vendibilium,


page 124, image: s132

Francofurti ad Moenum, jam insertam intelligat.

Dida:

DID. audivit hoc ipsum, non sine indignatione, miratus ingratiis suis, novo invento beneficium extorquendae promissionis urgeri: ut cunctari vix jam liceat. sed mitte curas. non frustrabitur vota. verbis stabit. per quem tamen impetum omnia simul conficiet? num et Poetae centimani dantur, quomodo Gigantes? repete et computa libellos, quos jam edidit: saltem numero, si non pondere, vincet caeteros. quamvis ad Homeri et Ovidii acervum nondum pervenerit. adeo difficile est, vel molem aequare; nedum eiusdem ordinis dignitatem. adde: hinc et inde vellicari hominem: his ista, istis alia, saepe contraria petentibus. quo ambitu nonnunquam pictores premuntur. quos copia destinatarum imaginum, sed supremae manus adhuc egentium, non tam inopes, quam anxios et morosos facit. ex quo tempore prima Vraniae lineamenta duxit curiosa elegorum periclitatio: stimulatus, irruit subinde in amatores tabaci, quomodo Samson in Philisthaeos: quem impetum ipse laudasti postea monitus defendit macros; rogatus ornavit toruos; miserans delinivit Podagricos. omnia intercalari opera: sed non quasi per somnium otiosa, aut per ferias perfunctoria. Hanc ipsam Eclipsiographiam, multis hortantibus susceptam, putas ex manica, quod aiunt, torrentis ritu fluxisse? ita quidem ignari rerum


page 125, image: s133

loquuntur. ignari, dico. quia nesciunt, quid loquantur. tu tamen omnino post tenebras spera lucem, post eclipsin Vraniam.

Alph:

Alph. Optime. placet promissum. sed maturandum. defloratur enim gratia, exspectationis longiore circuitu.

Dida:

DID. Adnitar et ego persuadere festinationem. quia ars longa, vita brevis: Spes fallax, filum a quo pendemus, fragile. quanquam scio, statim ex contumaci ingenio repositurum: Hem! ut me cum Pegaso violentius incitato praecipitare in foveam volunt: multos annos aetati devexae superaddendos sperare non possum. sed neque, ut praecipitem, valetudini toties labefactatae confidere audeo. Tu, Didace , firmissime animo retine hanc celebrem paronomasiam Rhetorum. Non vivo, ut edam, inquiebat aliquis, sed edo, ut viuam. et ego, Domine Cyrisate, non vivo, ut edam libros, sed edo libros, ut vivam. quin spes est, non prius clausis oculis visurum me ultimam noctem, quam Vrania apertis aspectura sit primum diem. Videote assurgentem, Pernumia. bene est. ago immortales gratias: quod et benevole me audiveris, et tuis insuper disciplinis magnifice instruxeris.

Alph:

Alph. est, quod tibi me potius obnoxium praebeam: cuius vota suavissimis sermonibus abunde satiasti, unum adhuc rogo, iterum atque iterum: mone Poetam tuum, ut properet. nescio enim, quid animus praesentiens addicat sibi.

Dida:

DID. Ac si mandasses,


page 126, image: s134

exsequar. De Sole incepimus colloqui: in Sole finiamus. Dissimulare nequeo eiusdem lepidam inventionem, qua, cum aliquando ad properandum urgeretur, Ovidianos versus de indignatione Solis Phaethonem filium occisum lugentis. proposito suo accommodaverat. Sol, ut scis ex fabulis 2. Metamorphos. natum. quod Orbem temeritate sua incendisset, e curru paterno repente fulminatum, graviter doluisse fertur; usque adeo, ut supra omnes eclipses squallidus, in luctu perseverare velle videretur; officium lucendi deinceps ingrato Mundo et Lovi Tyranno negaturus. Caussas Naso describit hunc in modum, solem male contentum introducens.

Satis, inquit, ab avi
Sors mea principiis fuit irrequietae, pigetque
Actorum sine fine mihi, sine honore, laborum.
Quilibet alter agat portantes lumina currus
Si nemo est, omnesque Dei non posse fatentur,
Ipse agat, ut saltem dum nostras tentat habenas,
Orbatura patres aliquando fulmina ponat.

Dida:

Hos versiculos ille noster, in impetu spiritus, sic aptavit sibi.

Satis, inquit, ah annis
Sors mea ter denis fuit irrequieta, pigetque
Actorum sinesine mihi, sine honore, laborum.
Quilibet alter agat quassantem Pegason alas.
Si nemo est, omnesque rudes non posse fatentur.
Ipse agat Orbilius praceps, vel quilibet alter
Zoilus: ut saltem, dum nostras tentat habenas;
Desinat esse ferox sapiatque: et nomine Vates
Orbatura sacros aliquando murmura ponat.


page 127, image: s135

Alph:

Alph. Accipiam, Didace, hoc schediasma mecum. et mihi proderit. in eadem pene negotiorum et ingratitudinis charybdi navigo. jam viginti annos insudo laboribus Aulae, ex officii dignitate arduis molestisque, sed ad fructum sterilibus. me moles et vigiliae et curae gravant: alii emolumenta decerpunt. liceat ergo et mihi hanc solis defatigati querelam usurpare. interea bene vale, precor Solis conditorem, ut eclipsin oculorum tuorum sero videas.

Dida:

DID. Et tu optime Pernumia, vale prosperrime. saluta ex me, si placet, Albertum Pollionem Surrentinum, virum humanissimum, in Mathematicis disciplinis praecipuum, et Petrum Stabirium, continuos tuos: iisque me et Poetam nostrum, sicut soles, impense commenda.

Finis Libri I. De Eclipsi Anni 1654.