Ad Wiguleum Vanerottum. Rusticantur, ut vides, Musae meae: apibus Invigilant; peregrinantur: e via tamen ad te divertere iubentur, admitte: noverunt sodales eiusdem contubernii, Wolfgangum Solfasium, et Claudium Garemannum, viros humanissimos. Tecum hospitae silvas obibunt et campos. Fluminaque ac collium umbracula: in quorum recessibus sanctissimos Penates colis. Audimus iam nostra quaedam, iisdem in aedibus, ad aurium animique honestam voluptatem usurpari. Ode de Vanitate Mundi, modo iucunda dissertationi, modo concentibus materiam praebet. Quo propius spem venio, receptum iri, quaecumque fidibus remissis hic lusimus: nimirum, postquam enthusiasmis irruentibus fatigati, divinioris ferociae stimulos excusseramus. Arcus et testudo semper intenta pariter rumpuntur. Et habet nonnumquam, nisi fallor, aliquid delectationis tenuis avena, quo masculinum barbiton caret. Pastorales Odas, latissima significatione Eclogas inscripsi, non nescius, hoc sive canendi, sive sermocinandi genus, Lyricis vatibus familiare non esse. At enim neque singuli Silvas scripserunt, in quibus resonare possent. Deinde, cum Lyra propria pastorum sit; cur non Lyrico metro aeque ac Heroico, gaudia ruris emodulanda videantur? Apiarium nostrum
introgressus, miraberis Apiculas, in latere Christi, cruci affixi, mellificantes. Dignum mihi videbatur spectaculum, cui intenderem curam. Dedi hoc etiam amicitiae Philippi Bernartii, viri (quod ipse novisti), amantis Crucem, et in coelestium [Reg: caelestium] contemplatione rerum assidui, caeterae eius sollicitudines prae hac elanguent. Conspirantia paene vota iunxistis in idem propositum, uterque vivendi caussas anteponit vitae, uterque in ultimus habet. Quae maior hominum pars primis, Fortunae bona. Ambo aequabili tenore morum, et miti humanitate gratiosi. Ipsa virtus, extra claustra coetusque religiosos positis gaudet cultoribus, et mysticae cum Deo necessitudinis aperit commercia: unde placidarum mentium oritur pulchra consensio; et in caeteras actiones, manifesta redundat conscientiae laetitia, tibi Vero, Vanerotte clarissime, nec Parthenia nostra, tertiam libelli partem, displicatura confido, castos Versuum lusus ac pios. Oetingam usque et si qua alia itinera conficies, Augustissimam Die Matrem veneraturus, comitabuntur. Vale, nobilis ac strenue Vir, Marianae Legationis Auctori fave!
M. Cur mutum resides ducimus otium?
Sacco Maenaliam profer arundinem.
Quis cantare vetat? Non quia frigore
Acri cuncta rigent. Et mea fistula,
Hibernoque animus diriguit gelu.
Suadet laetitiam Nuntius aliger.
Quin isthuc oculos dirigis? En, Lycon.
Hic est ille puer, quem Charis edidit,
Laudata celebris Nympha nigredine.
Audisti querulo saepius ex patre;
Venturum tacitis Daphnida passibus.
Optatum proavis tempus, et aurei
Immensam seriem condere seculi.
Hoc Laurus foliis vaticinantibus,
Hoc cornix etiam dixit ab ilice.
Iam venisse, monet non solitis nitens
Nox coeli radiis. Qui citharae sono
Illustrem Genius temperat aera,
Nostrae, credo, Lyrae carmina provocat.
L. Si promissus hic est Daphnis ab aethera:
Stagnent melle lacus, fons oleo fluat.
Flavos amnis agros lacteus irriget.
Insperata gregem purpura vestiat
O formose nimis! Vitis ut arborem,
Arbor prata decet; prata virentia
Purae murmur aquae glauca salix aquas:
Sic tu cuncta deces, o puer auree.
M. Quod nux iuncta viae, quod palantus domo,
In summis abies montibus; hoc suae
In matris gremio cereus est puer.
Heu crudele probrum, pauperies! Suas
Vulpes funereae cur foveas habent;
Et non Daphnis habet? Sufficientibus
Vix fultus stipulis, in stabulo iacet.
Saevit tristis hiems insuper, et dare
Quae vellem, prohibet, munera pauperi.
Do, quae non prohibet: cum veteri favo,
En, incocta recens intyba [Reg: intiba] caseo.
Thymbrae germen olet. Quin et honos erit
Huic Pomo, dederat Nisa, Cydonio.
Cum se Bruma novo vere remiserit;
Hoedum [Reg: Haedum] , Daphni, tibi de melioribus
Ad cunas statuam: par quoque turturum.
L. At non indigeat muneribus tuis
Post messes aliquot. Pastor enim Bonus
Dicetur, simul ac creverit, hic quoque
Infans, conspicuo nobilior pedo.
Septenis ovium pabula milibus
Daphnis sufficiet. Daphnidis hydriae
Sex tunc vina subitus lutea vellera.
M. Fortunate puer! Iam video feras
Audita rabiem ponere fistula.
Non conferre velit se tibi Tityrus.
Quantum cedit Hylax ipsa Palaemoni:
Vinces haud dubia voce Palaemona.
Ah! sed quale canes, cum cum medio die
Scandes quadrifidam saucius arborem?
Rupes dissilient, antraque rupium.
Sternet colla leo, diffugient lupi.
Supremum propius Carmen ut audiant,
Sol accurret equis, Luna boves aget.
L. Rivum claude tuum denique iam satis
Cantatum est tener, en, gramine defluis
Ros, et puniceus provehitur dies.
M. Nodum hunc solve prius. Dic, ubi maximus
Toto mons placide procubuit iugo,
Augustum in gremium Vallis humillima:
Nec laesa facie, nec sonitis dato.
L. Quando haec te stimulat gloria proelii:
Coeli ingens spatium, dic, quibus in locis,
Ulnas, Mopse, duas non patet amplius?
Et vates fueris maior Apolline:
Si nil de putei margine cogites.
A. Quid dicis, Corydon, invidia macer?
Victus praeterita luce, suam mihi
Submisit senior Varus arundinem.
C. Submisit? Timide sum tibi credulus.
Tu primum iuvenis, nec bene iungere
Ceras doctus: at hic carmine notior,
Quot fregit calamos, rursus et abstulit?
A. Et vates ego sum. Me Satyri quoque
Laudant, et Dryades nec metuo parem:
Quid si, mi Corydon, te quoque provocem?
B. Quid si bos catulum gignat, aprum lepus,
Praegnans agna bovem? Sed quoniam libet
Insanire ferocem experiar virum.
Nostri te statuo carminis arbitrium.
Hac procumbe super, Tityre, fraxino.
T. Procumbo Corydon ventriculo Lyrae
Dignos sume animos; et Puerum cane
Divinum, placidis alter amoribus
Laudes substituet Virginis. incipe.
C. Qui te, care puer, diligit; in nive
Occursare feris nil metuat lupis.
Et dormire lacertas
Ausit gramineas prope.
A. Qui te, Mater, amat; sentit amabilem
Austri temperiem sub cane Sirio.
Nec, cum torquet aratrum,
Latiari queritur pedes.
Sic te, blande Puer, diligo, ut aestuem:
Ac, si forte petas amplius, aestuo
Flammis, pinguia quales
Possint findere iugera.
Sic te, Mater, amo, totus ut ardeam.
Nec, si forte roges, quomodo? Dicere
Possum. Cancer aristas
Coelo lentius usserit.
Non te, dulce decus, Parvule, diligam
Fratrem quippe meum. Sic Lycidas mihi
Dicebat pater. o si
Te solum inveniam foris!
Non te, Mater, amem? Quae licet aurea
Mundi, nescio quae, parata perambules,
Dignaris tamen agnos
Et rus visere pauperis.
Ni te plus oculis, Parvule, diligam;
Arescant fluvii, messibus irruat
Infelix paliurus
Fulmen verberet horreum.
Nite, Mater, amem; vepribus induar,
Spes anni solida grandine vapulet:
Vastet talpa novale;
Armentum perimat lues.
Testeis [Reg: Testes] vos Tilias teque sororis
Umbranteis [Reg: Umbrantes] Platanum frondibus invoco.
Carmen tale per aevum
Inscribam viridi libro.
Tunc dimittet eum, quam Corydon amat,
Cum quercus violas, lilia pampini,
Siccae mella genistae,
Et nardum hae philyrae ferent.
Testis Populus haec, ut fuit antea,
Cum primum super hac Phyllida dicerem:
Sed nunc vulnera trunci
Incisis renovo notis.
Nisam Mopsus amat, Thestylin Harculus,
Tertillamque Mycon, et Lycidas Napen;
Quam nunc ardet Alexis.
Praefert omnibus unicam.
Rixae difficili, Tityrus arbiter,
Et iam pene praeest sanguineae. Lyram
Porro flare veto. Condite tibias.
Ne certare pari laude flagrantior
Buxum multiforem rumpat, et ilia.
Ambo me viridem iudice nectitis
Victores hederam. Stant sua praemia
Ambobus dabit huic Virgo; tibi Puer.
Ecquis vero mihi? nil equidem peto.
Cantu rauca tamen vos cruciat sitis:
Et crescit calido sole meridies.
Surgamus socium visere Pamphilum:
Florem lactis habet plenaque cymbia.
C. Infans, quem cuperem stringere brachiis,
Ulnis ni penitus Matris inhaereas;
Ut lentissima sepem
Nec viburna magis ligent.
M. Virgo, cui teneris maceror ignibus,
Ex quo sumpta Lyra est, facta celebrior;
Ut iam notior [(reading uncertain: print faded)] ipsi
Non sit Laurus Apollini.
D. Pictis omnia nunc sideribus virent:
At si, care Puer, lumina flexeris;
Informi teget umbra
Totum nox sterilis solum.
M. Horti nunc variis floribus emicant:
At si, Virgo tuas abstuleris genas;
Horti ni nisi tristeis [Reg: tristes]
Spinas cum tribulis ferent.
C. Contemplare meum: candidulus rubet
Nam baccis ebuli quam rubet aemulus;
Tam candore ligustra,
Et puram superat nivem.
M. Quid tum, si mea sit fusca? Decentius
Umbravit faciem castaneae color:
Et vaccinia nigra,
Et nigrae violae placent.
C. Ut procera rubum fraxinus eminet.
Cupressus corylos, et calamum salix
Sic sublimior omneis [Reg: omnes]
Transcendis pueros, Puer.
M. Ut cedit nemori populeo frutex,
Montanaeque nemus populeum cedro.
Sic certum est, tibi cunctas,
Virgo, cedere virgines.
C. Damonis soboles Myrtilus et Mycon,
Famosa specie per Dryades flagrant:
Sed conferre Puello
Isti, nec pater audeat.
M. Est et nostra quidem pulchra Lycorias;
Et Varo placuit Niconoe sua:
Sed contendere tecum
Neutri suaserit Alcipes.
C. Flori dulce tepor, flos apibus, caprae
Pascent citysus, sol oriens satis:
Formosissimus Infans,
His est dulcior omnibus.
M. Vulpes triste pyris, virga volucribus;
Tempestas segeti, frigora vineae:
Magnae iniuria Matris
Hic est tristior omnibus.
C. Heic [Reg: Hic] incana tibi mella fero, Puer,
Selectatque nuces o fieri sua
Posset si modo dona;
Quam felix Corydon foret!
M. Nodum vinea maturuit. Interim
Has, o Virgo, rosas pectoris accipe.
Si rident tibi, totum
Cras donabo Rosarium.
T. Magnus Pan hodie mortuus. Et sedet
Sub fago Lycidas! et genialibus
Decantat numeris munera Phyllidos!
L. Quam funesta mihi, Tityre, nuntias
Quae non saepe soles! Suavius audiam
Exuri segetes; stirpitus omnia
Vastari pedibus quadrupedum sata.
Campos ornat equi pullus, equum iuba,
Dux taurus vitulos, dux aries gregem:
Nos Daphnis. genus, heu: mortis et ordinem
Taxi funerea pande sub arbore.
Tristi materiae convenit et locus.
T. Qua villam gelidum Gethsemani nemus
Incinctam retegit flexibus arborum;
Et glaucas oleae mons viridi comas
Attollit tumulo; Daphnis adiverat.
Noctu sollicitus dum numerat suas
Et tutatur oves; dum vigil excubat,
Somnum prona licet sidera suadeant;
Improvisa cohors ac fera militum,
Fractis vi subita sepibus irruit.
Ipsis, cur memorem caetera? Barbarum
Qui fecere nefas flenda latronibus:
Aut, si dura rigent corda satellitum,
Certe Marmaricis flenda leonibus.
L. Ergo et saxa fleant: et riguis cava
Deducant lacrimas marmora fontibus.
Sed tu perge, precor: ne mihi, Tityre,
Parcas. Quae retices, iam patior mala.
Horrendas animus volvit imagines.
T. Qualis septa feris bucula tigribus,
Noctu taediferos Daphnis atrocium
Intravit medius carnificum globos.
Exin nulla salus. Compedibus pedes
Extinctus laceros, et manicis manus,
Raptatur per aquas, verbere tunditur:
Velatur facies, perfoditur caput.
Rimosi fluido sanguine corporis,
Quam late patuit , spargitur area.
In furcam quatuor denique grandibus
Clavis actus obit. Quid dubius stupes?
Vidi, vidi oculis haec, Lycida, meis.
L. Insanos utinam, Daphni, potentium!
Numquam vel modico pastor in oppido
Laetus perpetuum vixit et integer.
Ruri nostra vigent gaudia tutius.
Ruri nemo rimet , nemo calumniam
Infert, a stimulis invidiae procul.
T. Nostri quantus amor Carminis! In cruce
Et cantabat adhuc, lugubrius tamen;
Et, ne errasse putes, ordine, septies.
Semper Daphnis eo, quo Deus, impare
Gaudebat numero. Vox penetrabilis
Perrupit scopulos, imaque vallium.
L. Non defendit eum Pollio? non Chromis?
Hic inter iuvenes carior omnibus;
Annis iste prior: quamquam adeo senex,
Robusto solitus sidere bracchio.
Idmon praevalidas continuit manus,
Permisitque mori? Cui pecus, et pedum, et
Lac, lanamque et opes debet, et omnia.
At non mutus erat cum Mulier supra
Daphnin, de phiala fudit eburnea
Unguenti veteris molle coagulum.
Damnavit fatuam murmure Vilicam,
Questus longa sui damna peculii;
Fraudarique inopes infremuit palam.
T. Quod mirere magis; diffugientibus
Cunctis in latebras, perfidus ( o dolum
Aequato sceleri supplicio luat! )
Idmon sacrilegio perfidus osculo,
Vindictae cupidis prodidit hostibus,
L. Posthac ergo volet cervus in aere.
In silvis habitent squamigeri greges:
Fidat dama cani; fidat ovis lupo.
Ibo terrificis avia et invia
Perturbare modis omnia lugeant:
Tellus alma parens, campus et aetheris.
Nudet prociduum se foliis nemus.
Mutet stagna cruor florida contrahant
Amissis faciem prata coloribus.
Horti degenerent in sterileis [Reg: steriles] rubos.
Ut quidquam vireat Daphnide mortuo;
Ut silvis vel agris germinet, est nefas.
Tit. Ergo Daphni iaces! Nunc in ovilia
Irrumpet rabies saeva Lycaonis
Nunc impune leones
Dentem per capreas trahent.
L. Idmon, qui potuit Daphnida prodere:
Hic idem potuit prodere patriam;
Ignotaque cicuta
Matris rumpere viscera.
T. Albis candidior Daphnis oloribus,
Sumbuci [(perhaps: Sambuci)] niveo flore fragrantior,
Verna lenior aura,
Pomis mitior aureis.
L. Idmon indomitis bobus atrocior,
Apris horridior deterior lupis
Feta saevior ursa,
Heu, tantum potuit nefas!
T. Talis caesaries, Daphni, fuit tua;
Qualis lana nitet succida quae crocum, et
Guttas noctis odoras,
Et succum violae bibit.
L. Infami Bavio flagitiosior,
Corvis improbior, castore nequior,
Immansuetior uro,
Idmon Daphnida prodidit.
T. Qui stantis faciem viderit aequoris,
Aut campos vario germine consitos:
Formam vidit amoenam,
Vultum Daphnidis optimum.
L. Idmon vulnificis asperior rubis,
Ventis barbarior, durior esculo,
Putri vilior alga,
Heu, tantum potuit nefas!
T. Tales, Daphni, tuae, pulcher, erant genae;
Quale est, si cerasum molle, quod albicat
Et pinguedine flavet,
Moro sanguinea linam.
L. Labrusca fatuae vitis acerbior,
Taurini sanie fellis amarior,
Vappa tetrior atra,
Idmon Daphnida prodidit.
T. Dulcis, Daphni fuit vox tua; fagino
Ut si quis tepidum lac bibat e scypho:
Labrum cuius acanthus
Ornet, non hederis sine.
L. Idmon et vetula vulpe dolosior.
Et trima Charicli fele procacior,
Ipsa peior hyaena
Heu, tantum potuit nefas!
T. Qui vidit placido lumine turtures
Convivere sibi, fontis ad ostium;
Formosissima vidit
Grati lumina Daphnidis.
L. Damoetae catulo luxuriosior;
Porco sordidior, putidior capro,
Iracundior angui,
Idmon Daphnida prodidit.
T. Cui dicam simileis [Reg: similes] , Daphni tuas manus?
Dicantur similes frondibus arborum:
Quae, ceu brachia, malum
Stanti nobile porrigunt.
L. Idmon, queis [Reg: quibus] ego te confodiam probris?
Queis [Reg: Quibus] dirum Furiis devoveam caput?
Idmon mulgeat hircos:
Scindat vomere littora.
T. Heu! iam tristis ager squalet, et humidum
Deflet Fata nemus, floridus, omnium
Quondam certa voluptas,
Daphnis; nunc dolor omnium.
L. Idmonis segetes eruat Africus:
Quas vero patulis condidit horreis,
Et liquere locustae;
Rodant agmina murium.
T. Ipsi iam fluvii tardius ambulant,
Et fundunt querulo murmure lacrimas.
Ipsi, ipsi modo montes
Fracti vallibus incidunt.
L. Villas tam subitis exstruat hostibus,
Quam certum fragileis [Reg: fragiles] in tumulum casas.
Idmon mulgeat hircos,
Semen spargat in aera.
T. Ah! sol ipse caput texit, et horridos
Obvelavit equos. Ipse etiam greges
Olim pavit Apollo:
Non et Daphnida lugeat!
L. Idmon per tribulos nudus et avia
Aut, si tectus eat, triste ferat iugam;
Vestimentaque Nessi
Tabo tincta nigerrimo.
T. Iamque et Luna rubet flebilis. Haec quoque
Pastores tenere diligit: haec quoque
Silvas visit et agros:
Non et Daphnida lugeat!
L. Impurum soboles percutiat patrem.
Uxor sacrilegium dilaniet virum.
Idmon mulgeat hircos:
Ex cribro bibat igneo.
T. Quin e terra movet. Sub pedibus nemus,
Ab ruptoque tremunt limite iugera.
En, armenta residunt,
Nec iam pabula ruminant.
L. Cum virus mediis serpet in ossibus;
Frangendus laqueo, de trabe pendeat.
Idmon putria monstris
Inflatus crepet inguina.
T. Quidquid sit, Lycida, sentio, sentio
Mundi claustra quati; forsitan alterum
De se Daphnis in orbem,
Hinc ad sidera sustulit.
L. Credam. Quid prohibet? Daphnis et alteras
Iam nunc pascit oves. Elysii simul
Campi prata recepit,
Laeto roscida gramine.
T. At te, Daphni, sequar tela per et faces,
Obstantumque minas heu, male pendulum
Nemo funus inunget:
Nec stabit tumulo lapis!
L. Surgamus roseo vesper ab aethere
Umbras prospiciens longius explicat.
Nisa et Lyctius Aegon
Cogent interea pecus.
Calliope, nimio cessa te comere luxu.
Deme rosas capiti,
Gemmasque morosum decus.
Rustica Musa mihi iam nunc placet. Urbe molesta
Egrediamur, et in
Villa moremur proxima.
Non procul Isareo Domus est gratissima tractu.
Incola pars melior,
Sint cuncta quamvis optima.
Parva, nec angusta est. Virideis [Reg: Virides] habet undique valvas.
Veris opes gremio
Vicinus Hortus explicat.
Fons tibi cum liquidis rixatur in aere Nymphis;
Et revocat querulus
Redire nolenteis [Reg: nolentes] aquas.
Hunc prope, qua patulos diducit semita campos,
Consideamus humi,
Et famulemur invicem:
Fronte tamen faciles exporrectaque remissi.
Dissimula patriam
Tantisper et Phoebi genus
Non decet ingenteis [Reg: ingentes] semper gestare cothurnos,
Quin aliquando iuvat
Agrestis elegantia.
Neu, simul audieris dicentem, bombilat, ohe!
Quale Poeta iacis
Verbum, minax interstrepas:
Osque premens digito, tacite mihi, non sine risu
Barbiton obicias
Horatiani nominis.
Sum memor: argutum numquam dimisero Flaccum.
Heic [Reg: Hic] tamen opus est.
Monere verbo villicum.
Nonne vides, quae me rapiant miracula! Quantis
Dulcior attonitum
Natura monstris fascinet!
En, examen Apum quali de stipite pendet!
Mirus in examini
Vivit Racemus corpore.
Obtutus primum defigito: deine loquemur.
Iam satis est oculos
Nobis loqui tacentibus.
Virgineae volucres, divina quis impetus egit
Intrare Christus viscera!
Vix fuit Icariae maior fiducia pennae:
Certe minor felicitas.
Huc dolus, an virtus; Fortuna, an casus, an error
Post vestra duxit proelia?
Sed Deus ipse, puto. Minimis qui Maximus auget
Suae tropaea Gloriae.
Ille novam, sapiens terrarum lusor in Orbe
Deduxerit coloniam.
Pectoris ille sui profugis patefecerit Aulam,
Lepore captus civium.
Ut celebrentur Apes, triplicis sub tegmine Mitrae
Quae melle Tybrim temperant:
Ter quater et vere feliceis [Reg: felices] vos quoque dicam.
Isto sub Alveario.
Quamvis purpureae desint insignia Romae.
Primaeque claves Insulae;
Nec cedro sedes, Italo nec picta sit auro:
Compensat hospes omnia.
Alter aves nigras, alter laudaverit albas:
Vos mihi Partheniae
Mellis placitis Filiae.
Nectareum genus estis: et huius cura liquoris
Vos penes. Haec ab avis,
Durat nepotum gloria.
Iurati sceptro cives sub legibus aevum
Degitis: et socia
Rem curat Ala Publicam.
Quodque oculos merito coelesteis [Reg: caelestes] allicit, omneis [Reg: omnes]
Inter aves Venerem
Nescitis, et connubia.
Praeterea Templis puros accenditis igneis,
Cera, et odoriferae
Sunt vestra taeda munera.
Nec semel et tecto nivea sub nube Tonanti
Aedificasse Domum
Iucunda Fama prodidit.
Heu! mediis quotiens campis neglecta iacebat
Aethere missa Ceres,
Periculoso in gramine.
Rumor ubi vestri Regis pervenit ad aureis:
Convocat, et medius
Patrum rogat sententiam.
Pars indignantur Mortalibus, agmine facto:
Spicula pars acuunt,
Iustasque promittunt minas.
Numinis urget honor: bellum differtur et ira,
Rex meliore Deum
Censet reponendum toro.
Vix ea: cum motis castris emissa iuventus
Ocius approperat
Humi iacentem tollere.
Hae sternunt alas: hae pulvinaria subdunt,
Pallida de violis
Et de ligustris candida
Succollant procerum primi tum Consule fultum
Pignus ab innumeris
Stipatur hinc lictoribus:
Inde Senatorum coetu comitante, curuli
Fertur in aeria.
Cuncti Quirites advolant.
Donec Tarpeia (quercu) ponatur in arce:
In gremioque Favi,
Cellaeque lectisternio.
Aemula non vidit maiorem Roma triumphum:
Sive subacta iugum
Cum triste cepit Dacia;
Seu, cum turrigeros, victa Carthagine, barros
Dardana Scipiades
Ostendit intra moenia.
O bene, quod dignum vobis quoque Numen in ipsis
Praebuit hospitum
Praecordiorum cratibus!
Nullum animal tanto se defensore tuetur:
Usque licet sua nomina iactet.
Anselmus leporem deprensum pene, canini
Eripuit de faucibus orci.
Fertur ad Aegidii notos fugisse recessus
Cerva feris latrata molossis.
Agnum Franciscus fratrem, manibusque sororem
Dignatus servasse cicadam.
Christus Api media cordis statione receptae
Donavit ius Civis habere.
Hinc nec eam Procne quamquam insidiosa puella,
Nec Meropes auferre valebunt.
Non crabro, non fucus adest, tineaeve nocentes;
Non casses extendit Arachne.
Non qui de coelo stellas in Tartara traxit
Terga gerens lita Stellio guttis
Adsunt et taxi trites, serpensque biformis,
Hyssopi felices Animae, quibus annuit aether
Posse Crucis succedere tecto.
Curia qua melius figatur in arbore vestra,
Quam Stygios arcente chelydros?
Nulla parem profert Libani stans vertice silva,
Aut florens in monte Cadano.
Flecte tuos, omneis [Reg: omnes] inter mea nobilis una,
Flecte, Arbor pulcherrima, ramos:
Pulchrior o platano, recta procerior alno,
Et tilia conspectior alta:
Flecte caput, virideisque [Reg: viridesque] manus exporrige voto.
Ut nervi tendantur et artus;
Ipse mihi Sciron fieri meus et Scinis opto.
Cuique Bono licet esse Latroni.
Credas particulam divinae mentis inesse
Volucribus tam providis.
Suspice mellilegi formosa palatina Regis,
Apum penateis [Reg: penates] cereos.
Non ego tinnitus, Corybantiaque aera ciebo.
Mistosque Curetum sonos:
Ut vaga detineam, quamvis ardente duello,
Formidolosus agmina.
Detinet ipse loci genius, medicataque Sedes
Die profuso sanguine.
Hoc, Catharina, tuum fuit ingeniosa cubile,
Coeli Senensis gloria.
Hoc Bernardus Apis facundi flumina mellis
Sugebat ex plantario.
Hoc recubare sinu, Dalsina [(reading uncertain: print unclear)] uxore relicta,
Optavit Ecearius.
Ad vos aetheriae redeo, mea cura, Melissae;
Deliciae Domini,
Fecunda Gens, et innuba,
Quod moneam, vestro Vati suggessit Apollo.
Ditius ut liquidis
Fiat favis Aerarium;
Auricomos toto floreis inquiritis agro:
Quotquot alit Zephyrus,
Vernique soles educant.
Tondetis casiam, et violas, calthamque, rosasque
Nigraque lacteolis
Cum liliis vaccinia.
Fervet opus, variusque labor, campique metuntur:
Impositisque sacri
Fragrant meliphyllis [(perhaps: melisphyllis)] Lares.
Non bellis falcem effugiat, non pulcher amomus;
Et crocus, et lacrimans
Narcissus errorem suum.
Ah! cur tam sterili frustra sudatis in arvo,
Pendere sollicitae
Vestris tributum Regibus?
Saepe mellis tamen in mulctralia stillat;
Chloridos usque licet
Mammam prematis floream.
Pingue solum iuvat agriculas [Reg: agricoloas] : pinguissima tendit
Ubera, plena thymo,
Flos Granadilius Indiae:
Iure Palaestinus multo meliore vocandus.
Pullulat e gracili
Sursumque culmo tenditur.
Nulla mora est in qua, cinctus diademate, Planta
Invenitur apex:
Flagella, Clavi, Lancea,
Quinaque purpureis lucentia tubera guttis;
Stansque super calycis [Reg: calicis]
Sinum columna, carpite:
Carpite contemtis [Reg: contemptis] mortali amarantho [Reg: amaranto] ,
Flexilibus hederis,
Lentoque acanthi vimine:
Cervicemque, genasque amplexae, sua comarum
Stringite: rore madent,
Clarisque guttis noctium.
Sugitur hinc dulcis Patientia nulla redundant
Largius in phialam,
Nec ipsa Paesti germina.
Stringite: dum revocet somnus; dum splendidus ortu
Cruce tenus saturas
Cessare cogat Hesperus.
Floribus expressum iam flavet in ilice mustum:
Ex supernate favo
Iam liquitur vindemia.
Gustemus totis fas est incumbere labris.
Suavis enim Dominus
Iessea firmat Carmina.
Exiit obscure sponsus dicebat Ebraeus [Reg: Hebraeus] ,
De comedente cibus.
Dulcedo de fortissimo.
Gryphum solvo tuum, Samson. Aliquidne Leone
Fortius esse potest?
Quid vero melle dulcius?
Atqui non ego te miror, funusve iubatum.
Pendulus iste Leo
Utrumque vincit robore.
Cum rugit, trepidant silvae, turbatur Olympus;
Et pavefacta tegunt
Horrore vultum sidera.
Quanta fames! Totum captis cum Manibus Orcum,
Haud secus ac teneram
Iniecit agnam faucibus.
Demerso Pharaone mari, postquam avia circum
Tesqua, rei scelerum
Verpi vagabantur greges;
Quot timidos damas, turpeis [Reg: turpes] laceravit et ursos,
Indomitosque boves,
Et contumaceis [Reg: contumaces] bubalos!
At nunc ille Leo suspensus in arbore, nullum
Terret, et illecebris
Invitat omneis mysticis.
Errat apum generosa cohors per inane cadaver.
Melle fluunt oculi,
Venter, palatum, bracchia.
Adspicis, utque manus ferro traiectus apertas,
Utque pedes rigui
Nectar propinat sanguinis!
Mite caput vergit: Lateris patet alveus ingens.
Vindicis absque metu
Quivis scelestus praeterit.
Dulce mihi lignum; dulces in vulnere clavi;
Dulciaque geritis
Salvete Regis pondera.
Ante mel efficient blattae; vinumque labruscis,
Quale Cyprus generat
Aut clara Lesbos, effluet;
Quam me pigra tui capiant oblivia, Iesu:
Cuius in ambrosio
Haec vernat Hybla funere.
Calliope, fatis est mellis: redeamus in urbem,
Fila remitte Lyrae
Favosque mecum divide.
Huc ad me pictis celeres procurrite soccis
Molle genus, Pueri,
O delicatae Syllabae.
Vester ego Vates: nam dicunt me quoque Vatem.
Vester ego Genitor,
Dulces Minervae Filii.
Vos ego, quod dociles ad mitia metra venitis,
Diligo, non dubium
Levamen aegrimoniae.
Forma ferox et mista decet: pallorque ruborque
Influit in faciem;
Et nasus est acutior.
Frons bona, cervicem crispis undantibus ornat
Aurea caesaries;
Ventos quod invitet leveis [Reg: leves] .
Crure tenus tectum viridi sub tegmine corpus
Linea obit nebula,
Et nudat elegantius.
Incipe, parva cohors, risu cognoscere Patrem.
Qui prior alipedum
Ad me gradum promoverit;
Praemia digna feret: radios tres Solis in auro,
Purpuream chlamydem,
Certumque figi spiculum.
Ille ter audebit Galilaeae Virginis Aram
Tangere; et Dominam
Mittetur Orator meus.
Virgo, cui roseis facies inscribitur astris;
Gemmant racemis ubera,
Ora fluunt oleo.
Si licet et pateris trepidam deponere caussam
Ad sacra pulvinaria;
Supplico fusus humi.
Cur non ipse venit? Cur est tam rusticus Auctor?
Pacem rogaturus, levis
Destinet huc Pueros!
Parci queri absentem non haec daementia [Reg: dementia] cepit.
Nec pigra culpatae tenet
Otia, Virgo, morae.
Ille domi residens se detestatur et horret:
Squalore sentus lurido,
Terribilique coma.
Ah! non iam solita curas dispellit avena:
Sed verba singultantia
More resorbet aquae.
Nil adeo varium magis, aut mutabile vidi.
Exaestuante Nereo
Certior unda maris.
Saepe gemit ridens, et formidabile pallet:
Mox gaudiis plorantibus
Pectora nuda lavat.
Infremit exsultans: sic, ut metuendus in ipso
Pavore discordet sibi.
Terror inest lacrimis.
Saepe iniussa manus clauditque, aperitque fenestras.
Seesurus, attollit pedes,
Egrediturque foras:
Primaque permensus viridis spectacula campi,
Maiore rursum taedio
Damnat, et odio agros.
Denique lassatus iuxta confinia leti,
Sopore membra plumbeo
Ossea sternit humi.
Erigitur subito factique ignarus anhelat,
Humente vultu sidera
Non nimis aequa tuens.
Cantat, et abrumpit medias ululatibus Odas:
Suasque vivo funere
Occupat inferias.
Ah! quoties timui; ne, dum testudine ludit,
Impingerentur in meum
Tinnula frustra caput!
Virgo, iuva: nam te non auxiliante redire
Formido proh quam nubilis
Orbibus adspiciar!
Multus opi tamen ille tuae, scio fidit et orat:
Spemque inter affultus suam
Praesidiumque vocat.
Nuper enim cum me flenti applorare videret;
Ut forte plectro iusserat
Applicuisse manum:
Ite mei Versus, tandem cum murmure dixit.
Non est inexorabilis:
Ite pii Gemitus.
Ocius ad Dominam cygnos urgete iugales.
Urget repens necessitas:
Vel mora parva nocet.
Postquam sidereae valvas patefecerit Aulae
Solis minister Phosphorus;
Sternite molle genu
Ante fores. Solet in florenteis [Reg: florentes] ignibus hortos
Exire qua se lactea
Explicat axe via:
Et niveo late caelestia temperat haustu
Lucentis arva semitae;
Dicite procidui.
O Dea: quid sceleris nostro non audet in Orbe
Morbus satelles Manium,
A pedibusque Neci!
Formosum Infantem, quo non formosior alter,
Intra sui Palatii
Limina corripuit.
Formosum Infantem, qui spes est altera Patris,
Secunda Matris gloria,
Munera, Virgo, tua,
Ac nisi mature medicas admoveris herbas;
Decerptus ungui Flosculus
Occidit ante diem.
Heu, tantum liceat Morti! Quam multa senectus
Labente iam trunco vocat;
Nec tamen illa venit.
Si caeci ingluviem Saturni dira libido,
Viris relictis, dapsiles
Abripit in pueros:
Haud deerunt aedes, ubi gratis copia vagit.
Fecunda semper liberos
Pauperis antra dabunt.
Quin etiam pullos Monstro concedet inemptos;
Damnoque plus lucrabitur
Rustica saepe casa.
Grex ubi Natorum questus ieiunia, frustra
Algentis implorat Foci
Numen, opemque petit.
Haec augusta Domus, magnisque incincta triumphis,
Moerens inenarrabile
Pignora rapta fleat.
Non magis ablatis catulis animosa Leaena,
Venantis in vestigio
Rugiat ante specum.
Iam Genetrix in tunsa sinum: ferit aethera clamor.
Atrata mutat purpuram:
Stant sine lege comae.
Diva, fave Pueris, (timeo mihi nam quoque Diva)
Et orbitatem Principum
Fata tenens prohibe.
Sic tua iura tremant famulae mandataque Parcae:
Sic omnis Umbra serviat,
Nec Libitina neget.
Sic votivo Marianna figuret in auro;
Gemmisque dulcem et osculis
Proluat effigiem.
Adsumus, o caeli Nurus et Regina, profecti
Oris ab usque Boicis,
Saxa per et scopulos.
Non sella Aonia ferri, non curribus uti
Permisit austerus pater,
Pegasiove iugo.
Ancillam Domini pedites, dicebat, adite.
Non huc caballo Perseos,
Non decet axe vehi.
Ipsa quoque ut Virgo cognatam invisit Elisam [Reg: Elissam] ,
Transcendit alta montium:
Nec tamen usa rota est.
Atqui iam tumido Coeli venerabile pondus
Praegnans ferebat corpore,
Parva puella Virum
Talia fatus erat. Nos, qua praerupta nivosum
Tyrolis attollit caput,
Exsuperamus iter.
Conatum scis, Diva: vivae neque poenitet [Reg: paenitet] ullum,
Tanti sit Alpes scandere:
Meta facit celeres.
Dulcis ave, pleno se cuius gratia cornu
Effudit intra viscera;
Et placuisse dedit
Immenso, Dominus tecum, qui temperat Orbem:
Interiorque tibi.
O mulier, cunctas inter fatalis amari;
Inter beata feminas,
Secula quot tulerunt.
Quot ferent. Ille, ille tua qui ludet in aula,
Gestante maior Parvulus,
Parvulus omnipotens:
O quibus ille bonis intra vallatur et extra!
Non germen ullum laetius
Prodit ex utero.
Sancta Die Mater (precibus namque omnia flectis)
Orare Natum sedula
Solve reos scelerum:
Nunc, dum vita manet, dum spiritus hos regit artus;
Et cum suprema proximae
Ingruet hora necis.
Heus Pueri: pulla iam vos in cyclade mittam.
Quod suadet anni lugubris
Portio, morsque Die.
Exuite OEbalias chlamydes. Haec fascia flavet.
Depone, da fraterculo
Vellera rubra tuo.
Ibitis augustam Dominae Foyensis ad Aram
Est et Leonem Belgicum
Visere dulce mihi.
Sed, quia longe via est, videar ne durior aequo,
Permitto grypha scandere;
Fas sit olore vehi.
Maturate viam. Licet hinc auferre lapillos
(Formosa dona) candidos.
Virgo beavit agrum.
Virginis hae gemmae, salientia fulmina rumpunt:
Seu torva nubes intonet,
Seu Stygis olla coquat.
Centum quisque feret, Diva, qui iudice felix
Venustius se gesserit.
Mittite corde metum.
Ipse ego dictabo numeros et carmina vobis,
Sed paenulati supplices
Plectite genua prius.
Orbis ave Regina; cui substernitur aether,
Piaque turmae siderum
Ambitione micant.
Cuius certatim submittunt oscula sceptro
Illime Mentium genus,
Mitis ave Domina.
Salve egressa solo quamvis sitiente liquoris,
Iessea Radix, floridum
Gignere visa Deum.
Salve Porta sacrae lucis tua transiit ante
Quam nos adiret, limina
Sol inaperta puer.
Hinc nitet alma dies. Gaude pulcherrima, gaude,
Nam nulla Virgo conferet
Se, Speciosa, tibi.
Dulcis Amica, vale, genitumque inflecte Tonantem,
Decora Mater Numinis
Dulcis Amica, vale.
Non decet intactas Dominae transmitteret laudeis [Reg: laudes] ,
Qualibus tandem minus usitatis
Cumque Camenis.
En radios et spicula Solis
Flammea, lucus
Arborea bene frangit umbra.
Virgo bis senis redimita stellis,
Huc, age, nube super
Candenteis [Reg: Candentes] , quibus inveheris, dimitte columbas,
Candidiore manu.
Sed nos interea, Fratres, decet esse canoros.
Te modo in densa, Nasarena, silva,
Parthenio, sine Dithyrambo
Cantemus, Puerum non adspernata labores.
Turba sumus, teneri Versus, tua nam Poeta servos
Dedicavit Alsata.
Multa vetustatis spolia et fragmenta profanae
Roma sacros nova vertit in usus.
Forsitan interea
Hoc quoque Carmen erit,
Ereptum Bacchis, thyrsum iactantibus oestro.
Nos alio tamen ardor igni
Impulit, quam quo furit icta Maenas.
Si placet, incipimus numeros sine lege solutos
Spargere. Forsan
Expergefacta consonabit Echo;
Et quosdam incidet libris florentibus alni.
Ex quo salutavit beatam
Aetherii Puer aliger oris;
Et divina replevit
Virtus, obumbrantique sponsam
Submisit te Spiritus Austro:
Et Matris tibi noscere nomen
Dulce datum: sed non ideo servare negatum
Virginis. In geminum
Assurgunt encomia montem.
Ipsa tuum genuisse felitx [(perhaps: felix)] [(reading uncertain: print unclear)]
Mirante Natura Parentem,
Progenie prior es
Posterior tua.
O bene, quod numquam te sibilus anguis, aut odores
Fatalis afflavere pomi!
Tota venustas
Intemerata sui permansit origine fontis.
Nec pestis illum polluit veneno:
Nec pede sacrilegio fera pessima, lividove morsum
Dente lascivae folium capellae,
Nec cadentis ulla rami lapsa turbavit coma.
Formosam faciem multae explicuere puellae,
Quaeque decora sua.
Nullae te facies, nullae vicere puellae.
Quaeque decore tuo
Exstingui sua dona fatetur.
Pulchra quaeque est, tibi comparata
Anus videtur Caspia.
Ut Natus Matrem, sic Mater caetera vincis,
Compendium elegantiae.
Non tantum in manibus, sed in ipso Filius ore est,
Emicat ex oculis,
Lacte gaudioque lotis.
Iratas his vivida nubeis
Discutis, in placido respirant sidera vultu.
Nam dominos famulata nutus
Exspectant patientia signi:
Ut, quocumque caput vertis, velut agmine facto
Sponte sequamur.
Iste tuus, Generosa, vertex
Natali praefertur olympo.
Hanc Astra terram, quae Die corpus tulit,
Esse suum voluere coelum.
Hic regnas nostrisque facis commercia votis:
Ac, quotiet [(perhaps: quoties)] excanduit ira
A tonitru resonabilis aether;
Mitibus supplex iacienda verbis
Fulmina mulces.
Terrigenum sic perge Patrona
Rite vocari.
Sollicitisque tuas
Dicere laudeis [Reg: laudes]
Alma fave, et blandi dispensa nominis usum.