Gallis adversus Germanos, ante faciem et oculos propemodum meos pugnantibus; mirabuntur fortassis aliqui, cur Germanus ego, Tibi Gallo, librum dedicem. Verum, quod nonnullis sive mirandi caussam, sive cunctandi moram inicere poterat; impulit me, ut tanto calidius id vellem, quod semel destinabam. Ex quo enim intellexi, Illustrissime Domine, qualiacumque nostra ad Te pervenisse. Dignatum et legere, et aestimare: continuo ad debita tam inexspectatae benevolentiae obsequia commoveri me sensi; ratus. Aequissimum
esse, ut, qui literas amant, ab iisdem etiam celebrentur. Itaque non multo post cogitare coepi de fragmentis Citharae colligendis. Nam in parietem iam impacta erat. Addiderunt stimulos et Amici, virtutum Tuarum venerabundi spectatores, humanitatis praesertim cultissimae testes: in me quoque, licet absentem, et numquam visum, haut vulgaris. Simul audieras, superiori anno prostratam valetudinem meam rediisse in vigorem et usum; gratulatus es, velut Tuae. Alienum morbum, per circumlata amicissimae hilaritatis libamenta, Romano dicam, an Germano more, expiasti. Scripserat praeterea Monachium vir incorruptus atque integer; venisse Monasterium ex Galliis Heroem, Pacis Legatum, cuius summa inter decora minimum sit, nobilissimi iuxta et antiquissimi sanguinis splendor. Non exsultantis aestu Fortunae, sed miti comitate ac prudentia aequabiliter ferri. Diffusam per omnes scientiarum sinus eruditionem, ad dignitatem tanti officii attulisse. Quod verissimis dotibus impleat. Inter caeteras eminere virilis eloquentiae suavitatem, tam ex praecordiis, quam ore deductam. Ad haec, alios ad humanitatem factos videri, Memmium natum. Erexerunt ista, fateor, peregrini hominis audaciam; ut quamvis tenuem referiret Lyram, mallet in se ingenii vim desiderari, quam observantiae erga Te tuae monumentum. Silvarum huncce libellum novissimum. Poesios coronidem nostrae, illustrissimo Nomini Tuo, velut hederam reptantem excelsae arbori circumdamus. Gallicarum mentium sublimitas. Maximorum Heroum gloriam, pari magnitudine absolvere potest. Nobis in Germania ob summam perturbationem.
rerum, non datur esse tam felicibus. Musae quidem extra ius armorum sunt: bella tamen, sicut gladios acuunt; ita ingeniorum aciem retundunt. Revertatur, obsecro, Pax: et ante fores Memmiani Palatii primam lauream suspendet. In partem iam venio communium votorum, et caussam Pacis, coram Pacis Legato, ut possum ago, Pacem suadeo, Pacem invito; bella detestor. Aperta hominum pectora; Solum Iani Templum clausum opto. Eiuscemodi plura, quoquo licuit modo, tentavi remeans ex mortis umbra Vates; tempore, quo incola non tantum urbes, sed et Provinciae nomina perdunt; Artes vitam, et famam. Si votis nostris responderit eventus, Patronum suum amoenius alloquentur Musae, detersis lacrymis [Reg: lacrimis] , ex squalore surgentes Totum certe Parnassum Tibi vectigalem feceris.
Non est in ipsis nulla protervia
Damnanda Musis. Nam mihi Barbitum
Thalia consuetum, relicta
Abstulit effugiens avena.
At haec iocandi cruda licentia,
Impune non sic prorsus abiverit.
Canemus invita. Poetae
Tu subeas modo coepta, Memmi;
Phoebum faventem non alium mihi
Desiderarim: Quamquam adeo sacra
In valle Pindi, si susurret,
Vel modico tua fama tractu,
Solumque Nomen rupibus insonet;
Mox auditur clarius alipes
Hinnire; mox praesaga spirent
Murmura; Francigenamque supplex
Ramis adorans silva trementibus,
Vivique fontes, antraque fontium
Loquantur; undantique totae
Laetitia fremuere ripae.
In vate non est culpa modestiae:
Quod usitata cum citharis tuba
Fraudatus, Heroem profano
Non valeat celebrare sistro.
Queis [Reg: Quibus] temperatis dignior altera
Testudo nervis: hi memorent genus,
Cerasque Maiorum, et vetustos
Atria per laqueata vultus.
Maiora priscis, dicat amicior
Vates: ut Aulas mitibus impleas
Scitisque, responsisque, sancti
Iuris amans, placideque fortis.
Siccanda nullis solibus, aurea
Cadunt loquentis pectore flumina
Sententiarum, more Nili, et
In vacuas volvuntur aureis.
Est et benignae Mentis amoenior,
Dulcique nitens pondere Comitas;
Et Norma, Concentusque Legum, et
Docta Quies, Animique libra,
Sonanda multo nomina carmine:
Simul molestis lassa facetiis,
Fulgens, coronatumque lauro
Reddiderit mihi Musa plectrum.
Adhuc procacis nequitiae tenax
Thalia nobis barbita distinet,
Dilecte Memmi, sed ferendum est.
Istud habent lepidae puellae,
Volunt timeri. Cogimur interim
Horatianum carmen Oreadas
Inter, coniscanteisque [Reg: coniscantesque] Faunos
Maenalia tenuare canna.
Tantisper arvis nos reficit Pales.
Heic [Reg: Hic] multa Vati subicit obvia
Imago Ruris: quae nec olim
Visa mihi, neque sic fuerunt.
Humana quavis Mens ager est. Tuus
Fecunda, Memmi, Gargara provocet.
Quem rore, clementique lapsu,
Aetherius satiavit imber.
Adhuc in ipso Vere, virentibus
Aetatis annis, semina gloriae
Spargent e Natura, capaci
Mentis agro seges alta risit:
Iam tunc aristas, Triptolemi supra
Spe messis ampla sustulerant caput
Sic plena lactis, sic aperto
Ingenii sata laeta flore.
Tandem feraci laudis adorea
Scientiarum campus inhorruit:
Pulchrique surrexere culmi
Quos radiis redimita Virtus
(Haec coxit Aestas) flante Favonio,
Clementiori sideris halitu
Fovisse fertur: donec auri
Induerent gravidi colorem.
Hinc est tot auctum fertile frugibus
Frugale pectus: dives et eloqui
Patentis ubertas, et almi
Copia consilii, beatae
Annona Famae. Quod miseris fuit
(Ingens Canopum cum premeret fames)
Iosephus Aegypti colonis:
Hoc es, amor columenque nobis
Funde et petenti pabula Teutoni
Fruges, aperto pectoris horreo
Pacis vides egere semper
Pace Ceres comitata vadit.
Ferrata Cadmi messis in ultimas
Discedat oras. Quae gladios solo
Vix nata strinxit: iam cruore
Triticei maduere fratres.
Salve, frequentem, qui sapientia.
Pascis Senatum! Salve, Alemannicae [Reg: Alamannicae]
Osyris [Reg: Osiris] Europae! Salutem
Tot populis animasque redde.
Plenas severis ecquis honoribus
Spicas, in una Mente reconditas,
Absumat unus? Quam tumenti
Mergite sese onerant acervi!
Vectare tantas sive mari velim
Laudeis [Reg: Laudes] ; fatiscet pondere gloriae
Depressa navis: sive terra;
Pierio ruet axe currus.
Iam post solstitium faciem renoverat Annus.
Diffugiente nive.
Aether sudus erat: gradiensque sub aethere sudo
Talia questus eram:
Quando mihi tandem referes optabile munus?
Ni dare, Musa novum
Nobilius malis, si non indebita posco,
Si mihi Vatis honor,
Et ferti veteris saltem conceditur umbras;
Redde, Thalia, Lyram.
Me super ipsa nihil, Niobe, si docta moveris,
Ac sedet ore rigor;
At certe, qui dona potest maiora mereri,
Summaque vota facit;
Claudius ille tuus, debebat flectere duram,
Memmius ille tuus.
Dicebam haec moesto suffixus in aethera vultu,
Spe propiore calens.
Cum subito nubes supra se spissa coegit,
Intonuitque Polus.
Nescio quid patior subductus pectora Mundo,
Eripiorque mihi.
Interfusa rubris currebant murmura sulcis,
Armisonaeque faces.
Porro solus ego vidi audivique nec ullus
Audiit e sociis,
Vel vidit. Solus vidi audivique, tremore
Genua soluta labans.
Qui vero bis tres me stipavere sodales,
(Sex, puto) tale nihil
Viderunt. Nam solus ego formidine vidi
Cor quatiente meum.
Addita vox: Quas tu speras, ingrate, Camenas,
Alsata, quamve Lyram!
Cur prior effracta est ad querni robora trunci?
Sic mihi Fama refert.
Altera contemtis [Reg: contemptis] cordi quoque fistula nostris
Dicitur esse tibi.
Qua Brasili bibitur fruticis vindemia fumans
Pulvereumque chaos.
Qua viles uti lixae, qua miles Iberus [Reg: Hiberus] ,
Nautaque Belga solet.
Proh Cyrrhae Vatumque pudor! Sic forma Camenae
Pellicis ergo placet!
Nec dubius luteo cerebrum incestare camino
Quid rudis herba iuvat?
Ut spreta lauru potes ex caule furorem,
Tres furiasque simul
At non haec Iuvenis Phoebo promissa dedisti.
Hic vir et ille puer,
Dissimiles, non respondet barba ista capillis,
Qui nivis instar erant,
Mutavit crinis moreis [Reg: mores] iam corvus es ater;
Ante comatus olor.
Nam quid dissimulo? Musas odisse videris;
Excidimusque tibi.
Sic de te meruit, Pumex exsucce [Reg: exsuce] , Thalia?
Iste refertur honor!
Quod legeris Batavis; Franci quod in ore Poeta es;
Quod tibi Roma favet;
Quod multi invidiae stimulis rumpuntur amaris;
Hos super ipse natas:
Nonne mihi debes? Nostro pavone superbis
Nostra tropaea crepas.
Et tamen, o Vulpes, gallinas peior et omnem
Diripiente gregem.
Et tamen, o nimium nimiumque oblite tuarum
Transfuga Pieridum:
Ausus es in media Citharam calcare corona.
Ter pede pressa tuo est.
Iamque novam poscis. Cur non et poscere frontem?
Hac quoque dote cares.
I nunc, et vulgi communibus utere verbis.
Disce profana loqui.
Tune meiscandas [(reading uncertain: print unclear)] , Sileni digna caballo.
Bellerophontis equum!
O, cur non toto nuper pulmone pereso,
Visceribusque cavis;
Traxit in exitium iustissimus ille catarrhus,
Dignaque Vate lues!
Ac nisi Legato mallem indulgere roganti,
Quem celebrare cupis:
Cum VolusI [Reg: Volusii] chartis, in noctem, aeternaque claustra
Proiciendus eras.
Gallicus Orator facit, ut potiare petito:
Non tuus urget amor.
Iamque lyram dabimus. Sed tu cave rursus abuti
Hac, age, digna cane.
Utque scias non esse tuam, (manantia vita
Flumina, praemoneo:)
Tempore, quo nolis, perdes: iacturaque, iusti
Caussa doloris erit.
Dixit, et exserto dimovit nubila vultu.
Mox redit alma dies:
Amissae redeunt vires: positoque timore
Mens solidata stetit.
Ecce Lyram Cygni tulerunt ex aethere missi:
Hinc duo, et inde duo.
Allapsi, postquam digitis mirabile donum
Inseruere meis.
Dum revolant, laudeisque [Reg: laudesque] ; tuas ac nomine Memmi
Concinuere quater
Nam quater in gyrum nantes, abiere per auras
Astra dedere locum.
Ast ego contemplor Citharam: quam Solis imago.
Cum pharetraque soror,
Et numquam visus stellarum splendor obibat
Quas Polus alter habet.
In gremio varii cingebant Lilia flores,
Mixta ligustra rosis.
Claudius hoc, ductu coelesti; Memmius illo
Margine scriptus erat,
Quid facerem? Sonuere fides nec pollice motae
Carmina sponte fluunt
Sponte sua tremit exsultans, gestitque feriri
Tinnula chorda manu.
Ploro tamen, memorem quid me, Germania torquet?
Lacerata, quod vix spiritum trahas, scio.
Donec aperta patent veteris penetralia Iani;
Tuo iacebis sordidata sanguine.
Claudite collecti Fanum Latiale, Quirites.
Iam quinque lustra Martis absumpsit furor.
Sat bellis Orcoque: datum sat tristibus umbris.
Lethaea tantam non capit turbam ratis
Uritur eversis fumans Alemannia [Reg: Alemannia] tectis.
Suas ad istum lacrymas [Reg: lacrimas] siccat rogum.
Altera non medicina datur. Quo lumina peplo
Tergat, protervi colla velant Vandali
Una Numantinis exercita casibus una
Thebas et Argos corde fert, et Ilion.
Per villas, nudosque Lares, urbeisque [Reg: urbesque] sepultas
Demens habenis errat effusis dolor,
Iam luctu pars nulla vacat, miserabilis infans
Frustra querelis vacua tundit ubera.
Humano crevisse Ceres nutrita cruore
Miratur: et se damnat, et populi famem
Adde neces partim propera partimque negatas
Prohibentur ante stupra Vriginis mori
Non nisi calcato violatos corpore Maneis [Reg: Manes]
Latro cubilis impudicus eicit.
Crescit in immensum, veluti cum silva volutat
Correpta flammas, militum licentia.
Arma serunt mortes, et mortibus arma feruntur,
Ipsumque sese stragibus reparat malum
Late in vicinum pestis diffunditur axem:
Nec sola moesti squalet ora Teutonis.
Tota Europa fremit: toto concurritur orbe.
Unumque plureis [Reg: plures] inquinat gentes nefas
Sanguineos Scaldis, Thamesisque, ut Rhenus et Ister,
Rotant procellis intonanti vortices.
Pallida succiduos gressus Hispania figit:
Nec reficit auro trunca Ganges cornua.
Tu quoque, quae gens nunc exsultantibus astra
Ferire credis, fessa tandem Gallia:
Spem quamvis vultu simules oculique laventur
Lamenta prodis fluctuantis Sequanae.
Ipse tuus Paean ululat, Victoria luget,
Titubant triumphi, palpitatque audacia
Urbibus exhaustis, consumta [Reg: consumpta] prole ferocis.
Animosa Rachel filio plora tuos.
Quot pecudum ritu ceciderunt milia rebus
Et iam secundis atteruntur copiae.
Solvit ad haec laetus petulanteis [Reg: petulantes] Turca cachinnes.
Hilaris bicornem Luna ridet in sinum.
A quo lumen habet, fraterni ridet in sinum.
Maculis scelesta gaudet atris infici.
Qualibus interdum solet incestarier ipsa,
Volvente rhombum Thessalum venefica
Iamque per Hungaricas connivet callida nubes
Quonam retusum Caesaris vergat iubar.
Pro pudor interea Suldano obtrudere palpum
Mulcere tigrim non domandam cogimur
Federa [Reg: Foedera] sancimus donis: sic mista vocamus.
Vocat is tributum, qui capessit, debitum.
Inque dies propior, sparsas in plurima vires,
Piscantis astu rete praedo contrahit.
Has patimur clades: et adhuc in viscera ferrum
Cognata, Reges, impiarum stringimus!
Heu, vereor, ne relliquias, analectaque belli
Harpyia Getico foeda rictu polluat.
Cumque avibus nidum rapiens, cum civibus urbeis [Reg: urbes] .
Ad inhospitalem spolia lambat Bosporum.
Militiae quis fructus erit, quum pascet inultum
Aquilae cadaver Bistonum diras aves;
Horresco memorans Vos o, quibus aurea firmo
Adamante Titan illigavit pectora,
Consilio meliore, Duces: vos vertite signa
In exsecrandae perfidum Lunae caput.
Endymionaeam iaculis detrudite Moecham
Radios ab altis exprobantem turribus
In Byzantinam iaciatur lancea terram.
Mactare Turcas, haec tyrannis est pia.
Pax sit in imperio, quidquid sol adspicit extra
Aut nox recondit, cedat in praedam omnium.
Ergo agite, et stimulis animum coelestibus [Reg: caelestibus] icti,
Famosa Iani claustra primum attollite.
Protinus intruso, quod formidabile, Monstro,
Exitus ahenis subtrahantur pessulis.
Intus marmorea Bellum religetur in ara
Centum catenis, mille sparti funibus.
Accumbant vinctique Metus, Livorque, Furorque, et
Galeis minaces obseratis Ambitus.
Postibus obstructis ingens advolvite saxum,
Euboica ponto pila qualis incidit.
Infuso nequeant latebrae clarescere Phoebo,
Aeterna totum nox gravat sacrarium.
Stipentur fauces ramo pacalis olivae,
Minimasque nectens palma rimas oppleat!
Ut nec Suspicio, nec Fama, nec aemula laudis
Invidia, nec Vis, nec Dolus traluceat.
Ante fores, quas nulla manus ferrumque laboret,
Rude vivus istud praeferat Carmen lapis;
Si quibus est, vel mica salis, vel stilla salutis,
Vel gutta sancta mentis in vena super:
Parcite tranquillum votis irrumpere Numen.
Deus iste Templum cernuis extra favet.
Ut meus ostentat sese Cyllenius, auro
Toracis [Reg: Thoracis] galeaeque renidens!
Quam formosa pedum nexis talaria pennis!
Quo properas? Cui comeris Aulae?
Vadis in haerentem propter duo pignora ?elo? [(reading uncertain: print unclear)]
Dianae vel Apollinis arceis [Reg: arces] ?
An Patruum vises frenantem iura profundi,
Aequorea primordia sortis?
O quibus, o, flammis, glaucas placiturus in ipsis
Exures Nereidas undis!
Quidquid id est, urgent supremi iussa Tonantis
Magnum aliquid testatus anhelas.
Agnosco Clypeum, tantaeque insignia stirpis.
Westphalicam mandaris in urbem.
I, precor: et celebrem (cuius tibi nomen aratum
Castalio conceditur ostro)
Legatum Legatus adi cui Francia primas
Borbonia secrevit in aula
Nec pudeat mitti quamvis es sidere natus
Mortalem iubearis adire.
Quem colis absentem, visum spectator amabis.
Incumbit par munus utrique
Tu virgae materna quatis caducifer astra;
Officii venerabile signum.
Hic sceptri fulgore praeest, ad foedera missus.
Summa Viro delata potestas.
Depositum Mundi, quantum sol Gallicus ambit,
Magnanimo sub pectore versat.
Protendis gemini complexum Nuncius anguis,
Solerti [Reg: Sollerti] satus indole Divum.
Huius in ambiguis serpens Prudentia caussis
Fraude nequit, nequit arte teneri
Cautior in libros caput atque volumina condit
Sic Animam Corpusque tuetur.
Tu furvos Maneis [Reg: Manes] sub inania Tartara pellis
Ac remeas super aethera victor.
Hic vitiis tamquam Furiis, procul Orbe fugatis
Astriferum luctatur in axem.
Invidiam factis, responsis mollibus iram.
Fortunae domat ora silendo.
Aliger et plantis et vertice, cursibus ipsas
Vincis aves, ventosque volatu.
Hic, animi velox, trepidae non indignus alae,
Consiliis libratus in altum,
Regna per, et populos, discurrit acumine mentis.
Qua scribit, secat aethera penna.
Gratae virginibus violae. Tua gratior illis
Ante rosas facundia fragrat.
Hic praeter solitos, Gallorum lilia, floreis [Reg: flores] ,
Mel loquitur, quo Tibris inundat.
Attonitum placito ducit sermone senatum
Verba loqui regalia scires.
Carmen amas, teretisque Lyrae tu crederis Auctor
In silvis tua fila secutis.
Hic valido generosa Deo praecordia tendens
Ex adytis oracula fundit.
Inter inaequaleis [Reg: inaequales] et idem
Non tumidus, sed comis in omneis [Reg: omnes] .
Usque adeo, et nostrum salicem dignatur honore.
Alsatici Pastoris avenam.
Denique seu curas defers, sive otia terris
Interpres Iovis intimus audis,
Hic Regis. Iove vix (Livor concede) minoris,
Francigenum [(transcriber); sic: Francigeuum] flectentis habenas.
Qui, licet in teneris et adhuc vernantibus annis
Spirat avos, ac vincere gestit.
Iuppiter ipse tamen, non semper magnus, in Ida
Vestivit languine malas:
Fulmen ubi primum didicit vibrare pusillum
Semper idem referentis ephebi.
Tali et impubes fuit hac aetate Lyaeus,
Sub cura nutricis anili.
Cui arridens gemmantem despuit uvam
Cum pueris puerile iocatus.
Talis et ipse, reor, fueras: quo tempore nondum
Umbratus maiore galero,
Pileolum formaque rudem spiraque tulisti,
Matris opus, rallamque recinctam.
Quid moro? O propera dudum Mimigardia, tota
Occurrens effunditur urbe
I, varias sudo formas prius indue coelo.
Respice nos, ac brachia mota.
Bis ter ad Occasum, bis ter revolutus in Ortum
Mutata procede figura,
I, praepes, liquido fundens vestigia passu:
Et petaso bene protege tempus.
I, neque te nubes, Austri, neque flabra morentur
Sed Zephyri vehat aura curulis,
I felix, Burri Thraseae, magnique Catonis
Alloquio vultuque frueris.
I tuus tetricas nequidquam [Reg: nequiquam] expaveris aureis [Reg: aures] .
Invitant encomia Vatum.
I toto Aonidum coetu stipatus et intra.
Pandit enim iam Claudius Aulam.
Et sua sunt ipsis oblivia Vatibus ohe
Quis mihi te revocet,
Nepos Atlantis, Mercuri?
Memmius inquiret forsan: quatefactane tussi
Molliter ossa cubent,
Post saeva morbi proelia?
Corpora numfracto [(perhaps: num fracto)] solitas mittamur in arteis [Reg: artes]
Quis scopus e pharetra
Quo dirigamus missile?
Si potes absentis (potes autem) admittere sensa
Ocius ista refer,
Tuis polita dentibus.
Narra: nos Belli fonteis [Reg: fontes] evolvere caussas,
Quo ferus arma Leo
Movit trucis Bohemiae.
Non ea Pierio bacchantes frangimus aestu
Ardua Papini,
Quali calescit Thebais.
Scribimus Historiam nullo terrore ligatam.
Prodit aperta sinum.
Soluta nodo, Veritas.
Illa comes Marti, tumulos scrutatur et altis
Eruit e latebris
Sphynges [Reg: Sphinges] senatus bellici.
Quid video? Puer, ecce, puer Ganymedis amictu
Fulgidus, Ambrosiam
In nostra fert soteria.
Spumantem pateram Maja fatus impiger haurit.
Ebibe (quid dubitas)
Ad usque monstrandum nihil
Quamquam si coram haec ipsi mihi copia detur,
Non onerem phialae
Numen meae vicarium.
Ipse queam venerans Bromio supponere dextram.
Nil habet uva meri
De penicillo Zeuxidis.
Eminus est aliquid geniale exsurgere votum.
Cominus, uda salus
Hauritur verius.
Si tanto loqueris plura licentius,
Quod, Richarde, praees: ridicule furis
Nam, nec sceptra disertum,
Nec Fasces faciunt virum.
Pravi moris Herus, quem sibi subditum
Frenavit taciti lege silentii;
Pleno convomit ore,
Audax imperiosus,
Iactans multa super: quam bene provisa
Dispenset nitidum consilii iubar;
Castigetque minore
Dignum supplicio Reum.
Audacem, famuli conditio facit,
Flectentis patiens opprobrii caput.
Reddit longa dicacem
Obstipi taciturnitas.
Quo fructu, Lamida? Sapientiae
Ex hac saevitia vibrat opinio?
Promas farta, licebit,
Spissis plaustra calumniis;
Demens si, Geta quid cogitet interim
Inclusus tacita compede, negligis.
Cuius verba timeres,
Muti non animam times?
Mens lingua potior. Mente refelleris
Quae culpat Dominum. Maxima libera
Servorum quoque Menti
Debetur reverentia.
Nec te transierim, Musarum gloria, nostris
Intactum, Wolfgange, Camenis.
Dum tecum vehor in silvis, mihi cognite primum,
Has etiam dignabere Silvas,
Quarum radices, sparsas Aganippide limpha [Reg: lympha] .
Melpomene depangere iussit.
Quae tibi de multis arbor statuenda dicetur?
Qui cunctas a stirpe mereris.
Civis amans, Quercum; consultae Pacis, Olivam;
Contemnens mortalia Cedrum.
Palma viro forti, prudenti Populus alba
Debetur, rubicundaque Morus.
Sed potior Laurus. Laurus tibi debita Vati.
Pieridum consortia iungis.
Ergo in Apollineis incidam carmina ramis
Quae crescent, crescentibus ipsis.
Sacrilegi non hos Erisichthonis illa securis.
Aut Capaneus violaverit ense.
Cum neque nimbosus framea delibet Orion,
Fulminea neque Iupiter [Reg: Iuppiter] aura.
Quae prima inscribam florenti encomia libro?
Unde canens exordia sumam?
Ac laudum certamine digna.
Mirer laetitiam Mentis, quae corpus in ipsum
Iucundo fulgore resultat?
Moreis [Reg: Mores] , Naturae quidam decor afflat amoenus
Et genium librata venustas,
An celebrem linguas, variis (ea copia fandi)
Insertas ex Gentibus ori?
Gallia te Celtis, Hispania credat Iberis [Reg: Hisberis]
Progenitum, Florentia Tuscis.
Primas Roma tenet cuius sermone disertus,
Iam Gracchus, iam Tullius audis.
Libera sive cupis torrens devolvere verba:
Seu tereti contexere nodo.
Utile consilium praesentius affluit ulli?
Iuris apex quem celsius ornat?
Libertas sublime natans, animosaque pleno
Fecundum de pectore laxat
Eloquium: quo nec rigui preciosior [Reg: pretiosior] auri
Distillat [Reg: Destillat] Danaeius imber .
Dotibus geminam reples conspectior Aulam,
Quam silvis stet in omnibus arbor.
Nec vero stimulis huc abitus altius egit:
Ne velles minor esse, rogandum.
Dignus honorari precibus quem Gloria fusis.
Et supplex Honor ipse poposcit.
Felix, ad Famam cui Virtus candida laetum,
Ter plausu pede, praebuit omen.
Sic est: qui teneros pietatem immittit in annos.
Immensum sibi prorogat aevum.
Praecellis, qua parte tui meliore, serenum
Numen adis, Superosque vacatos
Fas sit, nota loqui nobis facientibus Ara
Te vidit divina Ministrum.
Curriculum votis exples, spatiumque viarum
Metiris coelestibus [Reg: caelestibus] Horis.
Hactenus icta meo cepit Peneia plectro
Signa, notas, vocalia Daphne.
Perventum ad calcen: est, nec plura inscribere possim.
Vive virens in saecula Laurus.
Haec dico Vates stabis; dum flumine charam
Danubius pater alluet urbem.
Si qua Napaearum folium hinc decerperit [(perhaps: decerpserit)] : annum
Abstineat captiva choreis.
Si pedis incursu Satyrus, si laeserit ungui;
Sit sacer, et pes ille putetur.
Si caput illisit Faunus, cum forte coniscat;
Sit sacer, et caput expiet unda.
Si mordere caper frondem temerarius ausit:
Sit sacer, et mactetur ad aram.
At vos Pegaseae, propius succedite Nymphae;
Formosum mandabo laborem.
Ambrosiae succo felix hoc stemma rigate,
Et violis incingite vernis.
Hic citharam suspendo meam: positusque sub umbra
Paullisper, Wolfgange, quiesco.
Nolis ingenii pondera deprendere lubrico
Ex vultu iuvenis.Fallit enim, fallit, Asuntio.
Frons porrecta, licet sit Pario marmore laevior:
Vernent puniceo flore genae: lumen amabiles
Accendant oculi; par madidae quale iacit rosae,
Cum vix nata mari surgit Eos: flava per caput
A radice decens, perque humeros involitet coma.
Raro tu fragili propterea credideris bono
Respondere alias Mentis opes divitis ingeni
Non praestat nitidus signa color. Sed neque pauperis
Simplex rusticitas , turpe caput, saepius hospitem
Obscurum genitore et vitiis putribus obsitum
Texit pulchra domus contra aliquem semideum casa
Vili structa luto protulit ad culmina gloriae.
Praeclarum et facies hispida celare animum potest.
Auri vena micat, quo minime reris, in angulo.
Haut latent Vates etiam futura:
Facta non nossent? Scio quid marito
Dixerit Iuno. Scio, quae Deorum
Acta senatu.
Pallas ex alta speculata nube
Teutonum clades, doluit Lycaea
Marte subverti, stabulis equorum
Cedere iussa.
Saevus ingentem dolor auxit iram.
Ora turbatam, laceramque crineis [Reg: crines] ,
Et genas, Clio, manibusque vidit
Pectora tunsam.
Pergat infandum tolerare crimen?
Dedecet supplex eat ad Gradivum?
Quae minor dici velit, aut rogare,
Femina nulla est;
Virgo praesertim: cui de cerebro
Patris effusae, metuenda surgit
Hasta thyrso, rigidique colli
Sibilat Aegis.
Ergo mentitur Dea tristis astum.
Gorgonis sectae faciem reponens,
Galliae moreis [Reg: mores] , habitumque et ora
Finxit et arma.
Quippe Gradivo placitura, flecti
Posse nullius meliore vultu
Gnara Reginae, tria gesa fortis
Sumsit [Reg: Sumpsit] Amazon.
Inde festinans rapido meatu
Tendit ad Rhenum, sua tunc lavantem
(Sordibus Brumae lutulenta) flavis
Cornua limphis [Reg: lymphis] .
Quo loco fixis comes Anguieni
Forte vexillis Deus, occupata
Non procul Spira, tenuit Philippi
Nobile castrum.
Adsitit notis ubi visa signis
Per Philippinos inopina campos:
Osculo laetus venerante Mavors
Lilia pressit.
Diva: Conceptis satis est litatum
Hactenus votis, ait, et triumphis.
Strage civili statui rigatas
Linquere terras.
Conde mucrones: et in arva Thracum
Verte falcatos populanda currus.
Proferant iustas Alemanna [Reg: Alamanna] rursus
Semina messes.
Marspiter primo stupefactus haesit
Exigens secum: studio iocandi
Fallat, an veros animi loquatur
Seria sensus.
(Ridet obliquum simulata Pallas.
Cauta celari) quid enim iubemur?
Causa bellorum sinuosa Pacem
Gallia mandat.
Deinde: Iam dudum, soror, inchoatas
Mens erat nobis inhibere caedes.
Saepe vagina volui cruentum
Claudere ferrum.
Semper abscedo, revocorque semper.
Arma delectant homines profanos.
Si loqui fas est, cupiunt ab ima
Stirpe perire.
Tu super si quid moveare Pace:
Mitte Legatos bona verba dicant
Arbitri strictis odio [(reading uncertain: print faded)] sequester
Ensibus obstet.
Est mihi gaudens subicit Minerva.
Omnibus Musis quoque notus Heros.
Qui per exsertas utriusque ludit
Palladis artes.
Hunc meo solvi gremio cadentem
Ex sinu Matris moderata parvum
Ipsa iactavit, teneroque Virtus
Nectare tinxit.
Sexta maturos Trieteris annos
Intulit regno, paribusque curis.
Nona iam plenum stadium virili
Laude cucurrit.
Grandis, Europae caput aestuoso
Mersit Euripo. Tumidos per Aulae
Mobilis fluctus patet enatanti
Portus honoris.
Quam Deus felix Patareus arcu:
Tam petit certo sibi destinatam
Gloriae metam, iaculans acutae
Spicula mentis.
Consili solers [Reg: sollers] , et in antecessum
Providus rerum, celebrisque famae;
Clausa Fatorum, modulante pulsu,
Limina pandit.
Nubis immunes oculos per Orbem
Ducit, affixos stabili sereno,
Pertinax aequi: liquidoque Verum
Tramite signat.
Quid? Quod et doctis animum facete
Serius fessum salibus remiscet.
Queis [Reg: Quibus] vel Euterpe superanda duram
Temperet aurem.
Mysticos ritus, Numa, proferentem,
Sacra Naturae, stupeant Platones.
Ipse facundum Cicero, canorum
Audiat Orpheus.
Invidi Manes procul hinc facessant.
Florido Pacem meus iste Cultor
Invehet curru, veterisque in Arae
Sede reponet.
Utque Neptunus mare turbulentum
Pacat, incusso scopulis Tridente:
Sic meus Leges et amica Terris
Otia reddet.
Dixit, et clausam reserans pharetram.
Extulit sparsas temere figuras:
Signa, quae nullum, nisi iuncta, nomen
Prodere possent.
At simul certo manifesta nexu
Miscuit: Noster rutilo, Sibeni,
Pictus in laevis clypei refulsit
Memmius auro.
Ergo erit illa dies, qua nos Astraea reviset:
Bellona rasis exsulabit crinibus!
O bene, quod tandem sapiens piscator ab ictu,
Poenis quietam faustitatem praeferat.
Sic equidem. Video Furias migrare nocenteis [Reg: nocentes] .
Lustratur igni tetra sulphureo via.
It male discincta rigens Discordia palla,
Rabidoque Livor dente praemorsus iecur.
Ambitioque caput flavis innexa cerastis,
Et avara tectis scropha nummis incubans.
Aurea figuntur revocandae umbracula Paci:
Odiis cicatrix sauciis obducitur.
Iamque adeo veteri redeunt formata metallo,
Pulsis ahenis ferreisque Secula.
Nobile Saturni rursus transitur in aurum.
Hinc Gaudiorum Mons et Aula subsilit.
Pax animos, Pax flore comas, Pax ora ligabit.
Stabunt perenni sculpta faxo Federa [Reg: Foedera] .
Discurret Charitum pacatas Triga per urbeis [Reg: urbes] .
Ubicumque sistit, defluunt molles rosae.
Casta quies, et certa Fides pilenta sequuntur.
Equos pudicus frenat albenteis [Reg: albentes] Amor.
Mulciber inclusus posthac fornacibus Aetna,
Aratra tantum cudet ac venabula.
Sola Ceres ferro Dianaque noverit uti.
Ensis ligoni galea falci serviet.
Sive casam pulsare volet, seu fortius arcem,
Fortuna dextra semper utetur manu.
Laurigeri festa vernabunt fronde Penates,
Vigil caminus provocabit hospitem.
Hesperus adspiciens noctu convivia, mane
Alio reversus ore, longius trahet.
Marcida capripedes invisent oppida Fauni,
Leporesque et apros dona mensis offerent.
Patriciis mistae Dryades, sine more, puellis,
Iam fluida ducent fila, iam choreas agent.
Evius inserpet rimis poscentibus uvam,
Per et fenestras in vitrum se porriget.
Nec soli vitis contermina nupserit ulmo.
Cuiusque trunci fiet uxor mustea.
Insuper effuso stagnabunt nectare ripae.
Undosa florens mella sudabit rubus.
Tunc Artes, tunc Pegasidum laetissimus ordo,
Formosa ruri patientur agmina.
Dediscent saevire lupi: visaque videbit
Non raucus illos pastor attonitos ove.
Numquam agnos, capreasque gregis numerabit, et hoedos [Reg: haedos] ,
Securus alto dormiens Mopsus iugo.
Ille suam tutis cantans Amaryllida silvis,
Maronianas duplicabit Eclogas.
Evenient animis coeuntibus ista, Quirites,
Quod si recusat pertinax belli furor,
Vultibus aversis, placidam componere Pacem!
Haec dico Vates, incitatus Numine:
Mars infra supraque ruens, septemplice gyro
Turbata circum regna terrarum dabit.
Nemo immunis erit. Cum Teutone Cimber et Anglus,
Gallique Iberis [Reg: Hiberis] , Pannones misti Dahis:
Et Batavi Suecis, fato involventur eodem.
Commune fiet quodque privatum nefas.
Thracius extremis veniens e finibus hostis
Depascet omneis, ut prima vineam.
Parisiis domitabitur, atque Viennae,
Foeda tyrannus tabe Mahometis satus.
Omnibus Odrysii templis iubar inferet astri,
Sanctum fugabit siderum pellex chorum.
Eheu! barbarici cogetur iussa Tiarae
Corona supplex osculari regia.
Mox trucis incipient Lunae procedere menses.
Vis, iura pellet. Lex, erit crudelitas.
In latus et frontem calcaria Bistonis ibunt,
Fixa clientes verberantis ungula.
Fingo Othomannigenam muliebriter otia ferre,
Quamvis paventeis [Reg: paventes] nos, inaudacem sequi.
O proceres, quoniam Pax est invisa, meremur
Spectare, quidquid ex Cothurnis prodiit.
Ipsi Coelicolae [Reg: Caelicolae] , Rhadamanthi Iudicis urnam
Presso movebunt luctuosam pollice.
Fulminibus raucis concussus mugiet Aether.
Etiam tonabunt sidera ignaro Iove.
Arma voment nubes, ningetque bipennibus albis;
Ferrata quae nox imbre distinguet nigro.
Hinc erumpentes, nullis auctoribus, ignes,
Cineribus altas prorsus operient domos.
Urbibus informem pagisque ardere Saguntum,
Horrebit inde civis, inde rusticus.
Ergo in cognatas caedes vertetur Enyo:
Perimetque patrem filius, nepos avum,
Armorum cessante metu, corrupta bibentur,
Sparso venenis fonte, passim flumina
Nulla dehinc pariet scisso nisi femina ventre:
Voletque tantum parere, quo pellat famem.
Lurida non homini praebebunt pabula mures:
Hominem sed ipsum luridi mures edent.
Desertoque foco flammae per tecta volabunt,
Mirante natum matre coctura suum.
Omnia concurrent mala derivantibus astris:
Peiora primis, semper in peius ruent.
Frustra implorabunt quoque pulvinaria Divum
Tam plebs stolata quam togata Curia.
Aversata preces et murmura supplicis Ara,
Cum strage, pronis ac supinis incidet.
Haec dixi Vates, quae si non compleat usus:
Non est locus noster in nobis Deus:
Quamquam nos spatio sepositos maris
Longinquo Batavus Amstela,
Coniunxit studiis te propius mihi
Famae laus Heliconiae.
Rupes nulla sacris invia Vatibus:
Nullum sistit obex impenetrabilis.
Per muros etiam rumpit aheneos,
Et ferri triplices moras.
Hoc ne dissimulem, Pierios procul.
Ablegabo [(reading uncertain: print unclear)] sonos; ut tamen audias
Vel, Barlaee, domi; cui statui meae
Mentis sensa recludere:
Vilis sollicitae gleba Pecuniae,
Furatur placidum pectoris otium.
Odi Divitias, quae precio [Reg: pretio] mea.
Augent; me rapiunt mihi.
Quae parvis animis maxima, parva sunt
Magnis hoc potius possideam Bonum;
Quod maius reliquis, tempore carius,
Usu sit melius sui.
Mutatis vicibus, quae poterant dari,
Auferri poterunt ut caream metu,
Nec sperare velim multa volaticas
Spes semper sequitur timor
Inter Bistoniae classica buccinae
Pauper non trepidant. Nam patrimonii
Securus, solida perpetuo Suum
In gaza retinet Nilil [(transcriber); sic: Nihil] .
Sic cum bella strepunt, cornua mugiunt;
Hostilis rabies diripit oppida:
Certum est, a Getico milite peti
Vel me, vel mea carmina.
Plebs desideriis aestuet improbis:
Lis decisa mea est vinco cupidinem.
Non possum vagus acquirere plurima;
Possum plurima spernere.
At non purpureae delicias gulae
Sumptis Pythagoras [(transcriber); sic: Pythagorus] invideat fabis.
Puram Diogenes haurit aquam manu,
Ridens frustra cucurbitae.
Pavones, et apros Rex, eburnei
Dentes orta solo tubera mordeant.
Me simplex, modico farre, domestica
Ieiunum saturet penus.
In mensam veniunt Caesaris ostrea:
Et succincta vagis Cura molestiis.
Ignis depopulans Teutoniae focos,
Nidorem dapis inficit.
Personas subit tecta Beatitas.
Hinc, quae portat opes, sceptra, crepundia;
Prodest ante manu, quam cupias sinu,
Pulchram solvere fasciam.
Damnari fugio supplicio Rotae:
Seu latronis erit; seu Temporis;
Seu quam Sors rapido turbine volverit
In ludibria mobilem.
Ferri dura memor posse, feram neque
Fortunae querulus blandiar asperae.
Est quaedam in mediis torva doloribus
Maiestas Patientiae.
Quid, Fortuna, iubes? Ut patiar? volo.
Ne laetus patiar? nolo tuo satis
Fecisti officio. Me sine iam meum
Aeque fortiter exsequi.
Vexasti Maciem tabe veterrima:
Stravit Capitis membra periculo:
Hoc est, in luteo carcere, nauticas
Laxasti mihi compedes.
Libertatis amans Spiritus evolat,
Ni cessas. Quod enim fronte minax malum
Infers; aut levius, quam cupias, erit;
Aut si sit nimium, breve.
Aegro quid faciam corpore debilis?
Si remos Aquilo velaque ruperit;
Si malus medio frangitur aequore;
Casus dictat, ut enatem.
Maior tunc Animus, cum citat ultima
Fatorum stabili Lege necessitas.
Cur mortem metuam? Vix venit, et fugit ,
Punctum temporis unicum.
Refert; praevaleat Mors, an Opinio.
Non toti in vapidum solvimur aera.
Semper vita manet salva merentibus:
Vivendi modus interit.
Si finem inspicimus, Fabula vivitur.
In scena populos Mundus hic exhibet.
Applausum meruit saepe brevissima,
Non quae Fabula longior.
Iamque exsolvo fides. Melpomene, lyram,
Haerenteisque [Reg: Herentesque] nigris pone rosas comis:
Ut glauca specie Naiados influas
Magni faucibus Amstelae.
Barlaeo referes, quod cecini, Melos.
Mox formam abiciens Oceanitidos,
Monstrabis faciem clara sororiam,
Ac Fratrem revereberis.
Hic est, qui titulos, oraque Principum,
In ventura potens secula consecrat:
Qui te iam toties, fallere callidus ,
Phoebi lusit imagine.
Implevisse nemus nuper Apollinem
Divinis Citharae credideras modis.
Errasti. (venia quod liceat tua)
Barlaeus fuit abditus.
At tu nequitiae Theca ferax, et sapientiam
Ementita Domus; cum iaculis ut pereas tuis,
In furno Liparae, Tartareus facta cinis, precor.
Qui te cumque faber condidit, et saevitiae dolis
Instruxit gravidam: sive latro Sarmata, seu Sinon
Florentinus erat; tres meruit sternere Culeos [Reg: Coleos] ,
Seque implere fera quattuor, haec una nocentior.
Quamquam aurata micas purpureis exterior rosis:
Et gemmae teretes circumeunt, et radiantium
Alludens oculis crispat ebur missilium seges:
Intus funereae plena scates, Arca, putredinis.
Taxo te stygia, cum pharetram posceret Hercules,
Compactam tabulis naufragii Tisiphone dedit.
Plumbum ventre geris; spicula, quae non feriunt scopum.
Virtutis; procul hinc a vitiis sepositae. Polum
Numquam tela petent, ex pheretro [Reg: feretro] facta Tiberii.
En, hoc est illud, Claudi, mirabile Punctum:
In quo, tot annis, Caesares.
Aspera bella gerunt!
Dic: ubi se latis Pharsalia porrigat avis.
Aut Xerxis illa classibus
Obruta stilla fluat!
Heic [Reg: Hic] tamen armatas acies videre Philippi:
Medique puppeis [Reg: puppes] , Nerea.
Extimuisse ferunt.
Dividitur Punctum gladiis: lustratur et igni.
Miles sagittis eminus,
Cominus ense petit.
Utque pila quondam dubio quae subsilit ictu,
Ludunt datatim Principes:
Dum sibi quisque rapit.
Heic [Reg: Hic] Casus et Fata tonant: Fortunaque merceis [Reg: merces]
Vendit; torum, cunabula,
Sarcophagumque Venus.
Heic [Reg: Hic] nidos, Capreasque suas fixere tyranni:
Quotquot cruore civium
Ebria Roma tulit.
Heic [Reg: Hic] vixit; cui prima fuit, simulare, voluptas:
Vitae voluptas altera,
Dissimulare, fuit,
Heic [Reg: Hic] Galbae steterant: heic [Reg: hic] saltavere Nerones.
Heic [Reg: Hic] Adrianus [Reg: Hadrianus] sessile
Aedificavit ebur.
Istud adhuc hodie, quot non in proelia, Punctum,
Honoris ictu pectora
Ambitiosa movet!
Egit in hoc Suecus circum Gustavus habenas.
Sed mox caduco lubricam
Funere plausit humum.
Hanc Guttam Batavi silvis mutantibus intrant.
Sulcantur altis molibus
Turrigerisque freta.
Ah miseri! Quam vos modica versatis in urna!
Quantum natatis gurgitem,
Parvula musca regat.
In qua certatur, tenui pro pulvere, tota
Ut vasta sit, non integram
Implet arena manum.
Eheu! cur homines vitio damnantur habendi?
Non sunt avari. Criminis
Turpe remitto probrum.
Angusto Reges contenti limite vivunt.
Arctis meant canalibus
Vota modesta Ducum.
Ut parvo dormire queat, desudat Iberus [Reg: Hiberus] .
Gallo canente, rumpitur
Excutiturque sopor.
Exigua et vilis proiectae portio glebae;
Unumque Punctum sufficit.
Pars quota cuique sua est!
Atqui ego confiteor fastum, et maiora capesso.
A dignitate siderum
Degenerare pudet.
Non patiar, quando Domus est vastissima , Mundus;
Imum retrudi in angulum
Ceu scabiosa canis.
Cuncta tegens Coelum, qui Punctum hoc circulus ambit;
Nostrae locus superbiae,
Quin erit ipse Deus.
Ensis, an ingenii, quid refert, viribus hostem
Sternas, vel urbis arduae expugnes situm?
Ponere mortales quidquid potuere lacerti,
Possunt caedem dissipare, ut pulverem.
Troia docet; Babylonque illo de sulphure cocta,
In quod redivit usta versis turribus.
Ludibrium totis Rhodii fragmenta Colossi
Iacuere ripis, et camelis turpibus
Altera Troia iacet: Romanaque moenia Romam
In urbe quaerunt. Quaerit ista Romulum.
Stant vacui rictus Circorum. Augia Theatrum est:
Tuumque, Magne, sordet, et tuum, Tite.
Scilicet humanis nil est durabile rebus.
Exstructa Casus, caetera astus subruit.
Quam stultus grex ille Phrygum! Sua lora putavit
Solvenda nullis manibus, ex oraculo.
Pellaeus iuvenis ferrum fatale poposcit:
Unoque secuit mysticos ictu sinus.
At non et nodum possit discindere, qualem
Vobis, Quirites, offero septemplicem.
Iungit concordes in mutua foedera dextras:
Et nulla sanctum Vis resolvet vinculum.
Stet sine fraude fides: bella incommune trahantur:
Dicto volenteis [Reg: volentes] Pax sacramento liget.
Hoc satis est. Veniat Macedo recutius: Eoa
Ab arce plenas spiret horroris minas.
Surgant, Gustavus tumulo redivivus et omnes,
Quos aestuoso Balthis eructat freto.
Ut remos contosque levent in verbera Sueci,
Virtute sive, sive rupturi dolo:
Nil poterunt. Vano tantummodo saucius aer
Frementis Hunni sibilabit vulnere.
In medio sacri residens Concordia nodi,
Brutam lacesset irresecta dexteram.
Nec vero setis [Reg: saetis] opus est, aut cannabe torta:
Ut implicentur lora flexu Daedala.
Pro spiris ac fune rudentibus atque capistris,
Bombyce stamen evolutum sufficit.
Ex viridi sine fila licet tamen via bysso,
Arachna quam quae ventris educit penu..
Qualia nec tenerae fugiant gestare Puellae,
Etiam Catulli delicata Lesbia.
Dummodo nectar Amor menteis [Reg: mentes] , iurataque verba [(reading uncertain: print faded)] :
Erit iste nulli Nodus expugnabilis.
Si quis Alexander gladio, vel acinace Turca,
Clava vel Indus, vel Gelonus falcibus,
Vel tragula Poenus, vel Partus [Reg: Parthus] solverit arcu:
Vult disperire mille Vates mortibus:
Totque gulam stringi laqueis, arcana quot intra
Uterum fuerunt involucra Gordium.
Plebi fors liceat fallere; Praetoribus, est nefas.
Aequet verba fides Tu, Lamiri, si quis amicior
Supra vulgus iners, largus opis, spes foveat tuas:
Non frontem placidam, non oculum dulciter uvidum
Curabis, neque mollis liquidos eloquii modos,
Quid praestet, videas; pollicitis factane consonent?
Aiat, sive neget; devoveat iuret: at hercule
Tantundem tibi sit; si iubeat scindere litora.
Semper ego auditor patulas tantum modo vendam
Immodicis rumoribus aureis.
Senensem Fabium. Super astra iugalibus albis
Fama vehit. Laudatur et absens.
Erumerantur [(perhaps: Enumerantur)] opes mentis. Prudentia vivis.
Naturae de fontibus hausta:
Incorrupta Fides: Austraeae cultus, et aequi
Temperies in culmine Iuris:
Eloquii vires facturae classica Martis,
Sub primi certaminis ictum.
Queis [Reg: Quibus] concurrenteis [Reg: concurrentes] scopulos quoque sisterer Alto,
In mediis symplegadas undis.
Pluraque narrantur, quam credere possit Apella
Immani distentus hiatu.
Non satis est; alios hoc scire, et dicere; multi
Spectarunt spectemus et ipsi.
Atqui sollicito deludet Chisius astu,
Ne pateant arcana Poetae.
Odit enim scenas, et pleno digna Theatro
Facta sagax abscondere novit.
Inveniam tamen arte viam; nullique videndus,
Cuncta videns, penetrabo reposta.
Est mihi, quem solum Paupertas laeta [(reading uncertain: print faded)] reliquis,
Pierio sacer Annulus auro,
Ex Helicone datus. Gygen habuisse, vel istum,
Vel similem memoravit Apollo,
Flexilis in Thyrsi sinuatur spira figuram,
Civileis [Reg: Civiles] imitata Coronas.
In gemma caelata Lyra est, quam circulus ambit
Ex spica flavente retortus
Adiecitque Deus: Potes hoc, Dilecte, metallo
Ad sonitum Testudinis uti.
Si palam invertas: non adspectabilis ulli,
Adspicies tamen omnia coram.
Utar eo. Subiit celebrem modo Chisius urbem,
Antiquis, Mimigardia, dictam.
Insuetum quis monstrat iter? Vetat ire rigenti
Strata solo nix plurima vatem.
Pegason [(reading uncertain: print faded)] abduxi stabulo Barlaeus. Olores
Tertius hiems, gelidusque December.
Sistite me, Musae, [nam vos transferre potestis]
Westphalicis me, sistite terris.
Deferor extemplo. Nunc est opus auspice Phoebo,
Et specula, tacitoque recessu.
Divinam imprimis moneor compescere lucem.
Phengiten premo pollice verso.
En, ille Fabius Romani Nominis heres,
Laudari quem saepius audis!
Observabo Virum: quoque it, comitabor euntem
Umbra velut longissima corpus.
Ad Templum primo! Quando huius cura vocavit;
Digna loco quoque principe poni:
Ut ritus, mitraeque decent, et vota! Verendam
Purpureus stat Praesul ad aram:
Quo decus Allobrogum stetit ore Salesius olim,
Delicium terrorque Genevae;
Eximo singultit amor, quum nube sub alba
Oblatum pius immolat Agnum.
Absistunt flammaeque oculis et turis acerra
Mista petunt suspira coelum:
Sic o Germanis iratum, magne Sequester,
Sic pergas placare Tonantem.
Egressum excipiunt stantes longo agmine Curae,
Et series numerosa Laborum.
Pontificem simul Aula vocat, simul Ordo Senatus;
Flensque pedes Alemannia [Reg: Alamannia] lambit.
Heu miseram sortem! Quis tanta negotia solus
Expediat? Quae mille fatigent,
Non superant unum. Facilisque ac liber ab atra
Emergit caligine rerum;
Contra Fata fremens. Moto ceu marmore pontus
Si quando despumat in astra:
Tetra maris facies: augent certamina secum
Diverso mala nomine noctem.
Ipso actum de Sole putes: nec velle serenum
Ex tenebris, nec posse reverti
Vix caput extulerit Nereus placideque severum
Difflarit super aequora numen.
Unda cadit, fluctusque silent, ventique recedunt.
Pura datur convexa tueri.
Haut secus immensam molem, variosque tumultus,
Sive forum, seu curia iactet:
Seu Furiae, seu bella tonent; moderatur, et aufert
Antistes, ac temperat Orbem.
Felix, cui rerum dedit experientia forti
Consilio supplere Tridentem.
Consiliis se regna levant: tumor iraque regum
Ac populi componitur aestus.
Cui loquitur? Venetine decus Te cerno Senatus,
O ingens spes altera pacis,
Contarene [Reg: Cunctarene] ? Aliter Numa convenisse Catonem
Non poterat, si secla tulissent.
Talia Fischero comiti vestigia iunxit
Summus apex tuus, Anglia, Morus.
Alternis in verba meant suadentia pacem:
Alternis sua sensa resignant.
Quis modus Imperii: quo fonte pericula manent:
Cur Aquilis Flos Martius obstet.
An secura quies Turcis ventura subactis.
Quem foveat Concordia nidum.
Vivite felices, placidasque in sede recepti,
Eia, animas confundite vestras.
Sed trahit ulterius noscendi plura cupido.
Iamque suas subit, insequor, aedes.
Ex urbis strepitu postquam intra limina gressum
Nota tulit ire per omneis [Reg: omnes] ,
Quas coluit Latium, quas Graecia tradidit artes,
Aque Sophis demissa Vetustas.
Scribit digna suo Pyrrhus quae signet achate,
Thespiades referente novenas,
Mox Vaticanam percurrit epistola Romam:
Inque animis auctore triumphat.
Nec non Aonio voceis [Reg: voces] scit flectere gyro,
Et nostris advertere sertis.
Moerenteis [Reg: Maerentes] Elegos, Flacci geminata voluptas
In Lyricis concentibus urit.
Ingenii vena fluidum protruditur aurum,
Et blando cum murmure serpit.
Usque adeo iam certa fides, iuvenilia primae
Aetatis libamina, versus,
Uberibus fudisse suis cum lacte Thaliam.
Huius eras, Senensis Alumne.
Vernant metra rosis, et nexilibus hyacinthis,
Et violis, et Chloride tota.
Non ita Medorum phalerae, non cingula fulgent
Ignivomis distincta lapillis.
Credam et cum caneres, Daphnem trepidantibus ulnis
Conatam prensare Camenas,
Amplectique sinu. Credam inclinasse cacumen
Cyrrhaeo cum vertice Pindum.
Singula contemplor. Non frangunt otia corpus:
Non animum fastidia libant.
Aut Themis, aut Pallas divisis occupat horis,
Aut Pietas succurrere pomta [Reg: pompta] .
Quin epulas etiam, docto sermone fragranteis [Reg: fragrantes] ,
A studiis intercipit ardor.
Cura tenax fessum quae sero vespere sopit,
Aurora vigil excitat orta.
Utque suas coelum stellas, sic semper in orbem
Legatum sua machina volvit.
Hanc potius Delubra, Domum, rupemque tremendam
Cumanae rear esse Sibyllae.
Tot foribus responsa sonant: sententia Patris
Conscripti, censura monentis,
Iudicis arbitrium, venerandi oracula mystae,
Laurigeri praesagia Vatis.
Quidquid agit, numero, mensura, et pondere conflat.
Quod proprium fecere sibi Dii.
Obstupeo, qualis coram Salomone Sabaea
Circumfusa tot undique monstris.
Nec mediam partem superata Colonia nobis
Vulgasti. Tacuisse decebat.
Quae minuis meritum, quae cornua truncat Honoris,
Hic auget praesentia Famam.
Non centena mihi si praepetis ostia linguae,
Si totidem sint ora, quot ossa;
Sufficiam titulis. Tantas evolvere laudeis [Reg: laudes]
Smyrna nequit, Venusinave Clio.
Lustratas doteis [Reg: dotes] vel percensere fatigor.
Prima trahit connexa sequentem.
In pelagus videor mihi descendisse profundum.
Victa timet fecundia [(reading uncertain: print faded)] mergi.
Fluctibus obruimur turbatum illustria fundo.
Absorbent encomia Nautam.
Castaliis subsidit aquis mea Cymba canori
Dissiliunt cum carmine remi.
Ut salvus teneam portum: discrimina restant
Maiori pulsantia motu.
Ingens aperit, nec sperem exscindere, Silva.
Vestit ovans Gloria ramos.
Lucus Apollineicontemnit pectinis ictus.
Post caesam nova germinat arbos;
Et crescit sub falce seges: ridetque metentis
Sudorem densissima Virtus
Lassor. Et ipsa suis audacia plectitur ausis.
Phoebeum quin respuo munus!
Annule Cannensis iam non sacer Annule Gygis,
Heu, quanto me crimine damnas!
In caput, et Maciem nostram fatalis, atroci
Cum probro discedere cogis.
Profuerat tentasse minus, damnabimur una.
In Famam peccavit uterque.
Sit tamen hic tanti culpae tam nobilis error.
Laudo meum temerarius oestrum.
Reddite me Musae [nam vos transferre potestis]
Isareis me reddite Boiis.
Non ille Vates sum, cui flammeos
Nubes caballos offerat hinniens,
Lucisque nimbosae quadrigam:
Sum tamen ex Helicone Vates.
Ac Musa nobis praeparat essedum
Lauroque stratum, et frondibus aesculi,
Myrtique, palmaeque. O curulis
Pegaseis agitanda loris!
Vehamur ergo. Tu prior occupa,
Wolfgange sedem. Me quoque vexeras
Olim: iocosus cum vagantis
Nos famuli sequeretur error;
Et in duobus, pro Superi, locis
Pararet uno tempore prandium!
Ascende. Sic Virtus, et huius
Poscit Honor comes. Oro nolis
Moreis [Reg: Mores] Poeta pauperis, Atticos
Fecisse. Vilis sum mihi conscius
In corde glebae scande currum.
Si praeeo: facies scelestum,
Haut obsequentem. Dii reprimant. Prius
Se remo vertat laureus in pyram,
Rotaeque in angueis: et retorti
Danubii fluat unda retro.
Omitte cultum. Per Charites rogo,
(Sunt tres) per isthaec Numina, (sunt Novem.)
Ut ipse praecedam! Pudore
Indecores oneramur, horas,
Ipsumque solem perdimus, et diem.
Plus Aula iusto comtior [Reg: comptior] , est meo
Invisa ruri, sic sequemur.
O nitidi levis aura coeli!O intepentis flabra Favonii!
O grata lectisternia nubium!
O temperati tergus Euri
Sessile roriferumque mitis
Pluvinar Aethrae! Fabor enim tibi,
Wolfgange. Coelum, quod Monacensibus
Incumbit, adspiratque Boiis,
Acrius est, nimioque spissum
Lapsu vaporem praecipitat caput.
Unde et catarrhis saepe trabalibus
Tussi taurina gravamur;
Ad fluidam bene macerati
Pulmonis umbram, atque animae metum,
Ad usque vivae mortis imaginem,
Bojugenis miserae Tyrolis
Montana Lernae desuper inspuit,
Hoc exedendum est. Adde quod heic [Reg: hic] vices
Non servet Annus. Ver et Aetas
Circumeunt breviore gyro:
Plus vero septem mensibus Aeolus
Hiemsque regnant. Martius, imbrium
Ferax, pruinarumque, ventis
Certat adhuc, solidaeque Brumae.
Cessisse putreis [Reg: putres] finge nives. Quotus
Sicco per hortos ingreditur pede
[Namque ista vulgi, vota, numquam
Vana reor] quotus est Aprilis
Castus, nec ulla fraude Sinonius:
Qui purget agros, qui tepidum fleat,
Ridente post carecta Majo,
In volis, platanove subter.
Breve est serenum, et grandine pellitur.
Aquosa lippae copia Plejadis
Succedit, Arcturique frigus.
In Scythia, puto, Tauricana,
Ipsoque septem sub stabulo boum,
Haut saevius sit vivere. Carmina,
Quae scribo, de Ponto videri
Missa queant, gelidave Peuce.
Hinc, leniori mulceor halitu.
Delectat usus rarior aeris
Clarique vivique, et remota
Sepositi regione coeli.
O molle sicco flamen in aequore:
O ventilandis apta meatibus
Procella pennarum, volanti
Strata toro, Zephyrisque nata!
Plumas olorum vincit, et anserum,
Doctique Belgae picta tapetia,
Serumque lanam. Noster, ecce,
Nubivago volat axe currus.
Flectamus illuc. Adspice Teutonum
Distincta certis Castra mapalibus.
Sinus platearum patenti
Sunt in [(editor); sic: ia] agro, speciemque vasti
Praebent Cairi, Puniceis ubi
Tentoriorum carbasa vinculis
Adstricta circumstat satelles
(Cerne sarissophoros [Reg: sarisophoros] ) videntur
Summo secundas a Duce proximi
Fixisse sedes, curribus undique
Hastisque praeseptas [Reg: praesaeptas] . Sed unam
Excubiae statione cingunt.
Permutat horae circuitus vices,
Quis ille contum Centurio manu
Protendit, adstantemque torvus
Alloquitur? Iubet, anne iusta
Exhaurit? At non et cava tempora
Pulsare nescit. Scipio frangitur
Ictu sub incurvante dorsum.
Quam subitis calet ira flammis!
Qua lege vivant, cerne gregarii.
Ad nota quivis pabula vertitur.
Hic caedit agnos, ille vaccas.
Hic vitulum trahit, iste taurum.
Nemo ex rapina vivit amicius,
Purgantur aedes, sic rapere, omnibus
Commune, idemque est ac pacisci,
Cumque fide numerare censum.
Hoc emtionis non solitae genus,
Ut mille plagis rusticus ejulans
Pullosque gallinasque vendat,
Mos facili stabilivit usu.
Emenda merx est absque pecunia,
Queis [Reg: Quibus] nulla, vel tam rara stipendia
Solvuntur: acepti quotannis
Vix quater ut meminisse possint.
Movere bellum, scribere copias,
Turbare mundum; non ego dixerim
Regum esse, sed nummos habentis.
Qui caret his; licet a vetusto
Divinam Iulo ducat originem,
Clarus coronis ac titulis potens:
Bellare cesset. Servit auro
Miles inops, ubi magna merces.
Iam iusta caussa est, forsque benignior.
Nam quis, Clarisi, Fas modo vel Nefas
Examinatum mandat armis?
Vis potior valet: estque virtus.
Quamquam hoc dolendum. Flebilius queror.
Magis pudendum. Quo minus omnium
Necesitati quantacumque
Sufficiat penus atque praeda:
Avara paucorum illuvies facit,
Ad se trahentum cuncta bibente Tagum,
Gangemque, Pactolumque et Hermum;
Nec biberint fatis ex quaterno
Venae micantis flumine. Plus sitit
Plus potus istis fontibus arserit
Horum supellex tota gemmis.
Oebalio saturata fuco,
Pictisque limbis. Murem olet Indicum,
Felemque vestis. Dicite milites:
Cur zona, vaginaeque vestrae
Caeruleos imitantur igneis?
Ducti smaragdo quid faciunt scyphi,
Orbisque silva sectus Atlantide,
Ludentis in mensa tribuni?
Qui tenuis fuit ante tonsor.
Proh feminarum quantus in agmina
Se fudit oestus [Reg: perhaps estus] ! Plena Mimallonum
Despecto Bacchatumque castra!
Thyas adest et ubique Maenas.
Si sunt Camillae, sunt tolerabiles.
At non licebat Romulidas sequi
Scortis, et incestare Martem
Moribus opprobrioque vitae.
Sint foeda quaedam gaudia militum.
Effrena rupto fune licentia.
Vanaeque liberatis umbra
Mulceat, illecebrisque salsis.
Danteis [Reg: Dantes] Gradivo nomina tristibus
Pensantur, eheu! deterius malis.
Gustata mellis gutta, felle
Obruitur, velut hausta summo
Carina ponto. Semineces eunt,
Vide Clarisi, corpora luridi,
Vultuque fissi, pars honestae
Lucis egent, oculos abacti.
Pars claudicantis fragmina tibiae
Trahunt ad uncum. Vapulat hic flagris:
Evasit alter vix securim.
Nudus hic est, mutilatus ille.
Quod peius istis: sic quoque pessimi
Luenda peccant. Non timor aetheris,
Non Mortis, instantisque Averni.
Heu, miserae simulacra vitae!
A finiendis quippe doloribus,
Non finiendos maxima pars adit:
Iidemque diverso locorum,
Heic [Reg: Hic] et ibi, cruciantur orco.
Iam stare credas Ditis in atrio,
Et ferre poenas discere compares.
Plumbum, cicatricesque, fusoque
Aere [(reading uncertain: print unclear)] tubos, et iniqua portant
Tergum gravanteis [Reg: gravantes] pondera, machinas.
Volvisne saxum, Sisyphe, grandius?
Intuta percurrunt viarum:
Nec requies datur ulla lassis.
Huc, verberati, ceu pila mobilis.
Iactantur, illuc, saevius in rota
Torqueris, Ixion? Inani
Ventre famem, calidamque gestant
Exarefactis visceribus sitim.
Collata quid sunt flumina Tantali:
Et suetus Auctumnus [Reg: Autumnus] fugaci
Perpetuum resilire ramo?
Vultur relinquat dum Tytii [Reg: Titii] iecur;
Horumque fixo pectora verberet
Cruenta rostro; concoloris
Supplici tolerare formam, et
Tantisper atros pascere plurimi
Corvos, ab alto stipite penduli
Coguntur: et vestire furcas,
Ludibrium morientis uvae.
At o scelesti, sistite vindicis
Exaestuantem pectoris impetum.
Cur vosmet immolantis ipsos,
Unam paventeis [Reg: paventes] dedecoris notam,
Ventosa fastu lingua; vel ebrios
Crudele Centauros rubenti
Tincta mero, vocat ad duellum.
Vix provolavit crudius inficio
Ex ore verbum. Protinus ad manus
Venitur, et caestus et ensem,
[Ogygii Polynicis arma.]
Per ipsa Pluto vulnera prospicit.
Tantis apertum pectus hiatibus
Discessit in costas. Leaenae
Dixeris et bovis esse pugnam.
Quandoque ludunt. Utque pium scelus
Mactet volenteis [Reg: volentes] relligiosius:
Sese ante congressum salutant,
Nomine rem fugiente, fratres.
Insana miscent oscula lacrimis:
Paulloque post in colla tot ictibus
Petenda plorantes recumbunt;
Dulce nefas stimulante voto:
Et si qua risu, de Furiis tribus,
Praevertit ullas exsequias Dea:
Taedisque casuros notavit
Sulphureis, stygiaque taxo.
Ite, ite Torres, ite Acherontici,
Honoris imum sub Capitolium:
Et laureati caede vestra
Tartareas animae flammas.
Vos vero magno magna parte superstites,
Servate, Divum munera, spiritum:
Servate corpus membra nulli
Proiciant, animasque forteis [Reg: fortes]
Nisi in ferentem
Signa ruentibus
Adversa. Mors haec pulchrior aurei
Fulgore Solis. Donec ultro
In iugulos vocet hostis enseis [Reg: enses] ,
Differte cotem. Iam dabitur mori.
Affulget ingens copia funerum.
Praedicit istam visa nubes
Sanguineas maculosa guttis.
Tunc este Achilles, tunc Agamemnones.
Et iam tubarum cornua 'personant.
Mandata Ductores ab uno
Accipiunt quatiente frena:
O si rediret Tillius, aethere
Delapsus alto. Quanto acies globo
Exsultet: adventumque crescant
Tela viris, animisque vires!
Ipse, ipse campus sentiat; ac sonum
Late volutis fluctibus intonet
Percussus aer! Ille, nostri,
Scipiades fuit, et ille Camillus,
Et Brutus aevi. Si mihi dicere
Fas est, Clarisi, quae tibi forsitan
Sentire. Quidquid versa retro
Eius ab exsequiis peregit
Fortuna laevum, quidquid atrocius:
Famam sepulti nobilitat Ducis.
Nostris ruinis illa surgit
Altior; erigiturque supra
Stellas Olypmi vincimus? In clyti
Manes triumphant, vincimur? Exprobant
Fugamur? Hortantur reverti.
Ex tumulo nequit ulla maior
Repullulando surgere gloria;
Quam, fata postquam stamina ruperint,
Desiderari. Meta laudis
Semper erit, fuit ista semper.
Livoris eadem crimina. Vincere
Hostes aperto, vix fuit amplius
Ars visa campo, palma spreta est
Crebrior, imminuitque orexin.
Nunc scimus esse, et lugubre supplices
Fatemur artem. Tillius unice
Callens, odoratus rebelles,
Castra suis inimica vallis,
Ut cervus angueis e latebris; canis
Vulpes dolosis Marsa cubilibus,
Extraxit et praedam trementem
Maenalis agitavit hastis.
Mars ipse contra saepe datur truci
Stetisse vultu: et lividulus prope,
Egressa mortalem lacertum
Semidei stupuisse facta.
Sed nempe non ad proelia Dolio
Exibat, aut e Fornice; sobrius
Casta manu direxit agmen:
Ad capulum veniente pugna.
Vixit. Neque illum reddere sidera
Curant: neque illi tam redeat nocens
Ac dira vivendi cupido.
O, stimulis animosa saltem
Sanctisque votis excitet, excitet
Laudata nostros Umbra Themistocles,
Supra celebratos tropaeis
Miltiades spoliisque clara.
Non obsolescat Gloria Tillii,
Aeterna merces. Tillius, o Duces.
Certeque, verseturque vestros
Ante oculos, renovetque priscas
Bene ominati Martis imagines.
Sic ora torsit, sic vaga lumina:
Sic strinxit ensem. Sic comantis
Pileoli variavit oras.
Simul daturus signa ferociae,
Insessor albi quadrupedis senex
Processit in campum et sagatam
Laeta tuens, placidusque pubem
Salvere iussit. Tum, veluti Deus
Aemi relictis vallibus ac iugis
Bellator intrasset; furorque et
Laudis amor subiere venas.
Cessere mortis degeneres metus.
Clamore circum silva remugiit:
Tubisque, scutorumque flictu,
Et strepitu gladiorum acuto.
Wolfgange, sudo. Sol nimio ferox
Aestu cadenteis [Reg: cadentes] fregit Etesias [(reading uncertain: print faded)] .
Et iam quietem suadet umbra.
Ergo domum revehamur. Euan!
Te, qua profundum Danubius meat,
Urbemque in alto praeterit editam,
Exspectat: undarum minorum
Isara, nos, humilisque ripae.
Tempore, purpureas quo circumflexit habenas
Arcadius, olim Dominus Orbis, nunc lutum.
Ambitiosa Parens et avara Superbia, Monstrum
Enixa, posuit non procul Chalcedone [Reg: Calchedone] :
Formosa facie; nisi quod non auribus aequis
Midam referret, naribusque simiam.
Turpis ab informi pendebat gutture struma,
Qualem nec Eurus ipse sub mento gerit.
Cetera tam gelidum; quam possunt esse Decembres,
Brumaeque Thracum mille Ianuariae.
Qui tetigit, riguit. Stridebat dentibus albis.
Torquebat hirquos [Reg: hircos] debito exstantes sinu:
Obliquumque tuens vicini sceptra tyranni,
Spumas ruebat instar obscenae furis.
Nonnumquam validos assultim erexerat artus:
Subitoque rursum concidens elanguit.
Accurrunt Proceres. Homo sit, dubitatur, an amens
Fera? Vivat, an porrecta lucem effuderit?
Vivit, ait Praesul linguam circumlitus auro.
Tactu notamus palpitare viscera.
Hic est humanae, quotiens fit adultera Mentis,
Furvumque Generum Cereris in thalamum vocat,
Hic est infelix, dignusque libidine Partus;
Incestus, excors, foedus, exsecrabilis:
Non verus tamen, inquit, homo. Vetuitque lavari
Purgante genitas fonte sordes lustrico.
Ut vero impuros vesani Cordis amores
Plutoniis arceret a complexibus:
Mensque viam scelerum fugeret, quibus improba surgit
Uteri pudenda fulminandi sarcina:
Detestans Monstrum ferale Meumque Tuumque
Verbumque iussit nominari Frigidum.
Ex illo haeserunt conceptis Nomina Diris,
Prodigia nostri ad usque paria seculi.
Tali quid Ambitio de te, Frederice, marito
Peperisse Pragae fertur, in Bohemia,
Frigidus glacie. Quippe haec hiemalis, et ipsa
Hiemale proles nomen imposuit Patri.
Tale favente Dea, dea cui Proserpina sacros
Stygiae labores Obstetricis credidit
Tectus adhuc hodie ruptis enititur ovis
Basiliscus, Aulis nidulans in pluribus.
Concipitur; tumidi spirant cum proelia Reges:
Simul arma rapiunt et cruentant, nascitur.
Victima nostrates, fateor, non amplius Aras
Jecinore plangit, tingit icta sanguine.
Non popa, non vastis resonat mugitibus Aedes.
Nullas secures Templa, vel siccas vident.
Post Agnum Hebraeum lana cum virgine caesum,
Bovis exolevit atque vitulorum cruor.
Ut nihil infirmem: possim tamen, ac mihi fido,
Instruere placitum Numini summo molam.
Cuius odor nubes ipsas perrumpat et astra;
Canoque ture floribusque gratior.
Nulla mora est, monstroque viam, mea votaque pando.
Facessat hircus cum suis uxoribus.
Vos, Proceres, Monstrum multis ex millibus unum,
[Meum Tuumque, dico, Verbum Frigidum]
Ad rude, nec passum Lysippi vulnera ferrum,
Manibus meis huc immolandum sistite.
Sistitis? Auriculas et frontem innectite vitta.
Innexuistis? Iam coronam appendite.
Tum sale, tum limpha [Reg: lympha] , cumulo tum spargite farris.
Sparsistis? Addam verba non innoxia.
Interea, praecincte Puer, collecta ministra
Alimenta flammis. Patria ligna suffice.
Quid mihi cum Cedris immortalique Cupresso?
Tiberianae frustra sandapilae seca;
Latronumque rotas, vel si qua est nobilis arbor
Vestita moechis, aut trecentis furibus;
Congere. Sternatur sulphur super, atque bitumen
Babylone coctum, vel Comorrhaeo lacu:
Boletusque picis, qualem quantumque Draconi
Solymaeus olim iuvenis epulandum dedit.
Adice, damnato quae Machiavellus aravit
Digito sceleste callidus Volumina.
Adice, quos Fastos scripsit Camerarius ater,
Et quos sinistra Dux Anhaltinus manu.
Nunc imponamus devotum (ferte, Quirites,
Opem, Quirites) Mystico Monstrum rogo.
Ardet io festa dicamus carmina voce.
Placantur omnes Coelites [Reg: Caelites] hac victima.
Stridet oi venae saliunt spirantibus extis.
Addicit Aether, video castas Virgines.
Simplicitas, et prisca Fides, comitataque Pace
Religio subeunt, et Salus cum Gratiis.
Audio sublimeis [Reg: sublimes] circum memorabile Bustum
Sonare plausus. Astra concentum movent.
Ut mulcet me gratus odor, Superosque, Deumque?
Ut adipe caespes fragrat, et tabo silex!
Nubibus incensus preciosis [Reg: pretiosis] fluctuat aer,
Fumique volvit turbinati vortices.
Ire per Elysios non ficto nomine Campos,
Nec ante visis videor afflari rosis.
Parte alia tota ponatur Maius in ara,
Violis et omni copia florum rubens:
Alcinoique nemus, Paestique et Hymettus et Hybla;
Aurique viridis dives hortus Africae.
Quidquid Niliaci sudat de vulnere trunci,
Syrusque summis messor in spicis legit.
Quidquid odorifero victurus funere Phoenix,
Quoties sepulchrum mutat in cunas suum:
Quidquid blanditur croceis Panchaia silvis:
Et quidquid usque nasus invenit boni:
Nasus Arabs nasusque Cilix nasusque Sabaeus
Collata nostro fateant incendio.
At non moesta, tuo cum corpore, Fata canendum
Eripient et nomen, Abeggi.
Ne totus pereas; pingant, fingantve, licebit,
Artifices in marmore vultum.
Et saxo et tabulis, ipsoque perennius aere,
Carmen erit memorabile nostrum.
Ornentur statuis, fusoque expressa metallo
Medicent praeconia Manes:
Qui, nisi divitiis ac vano nomina sumtu [Reg: sumptu]
Oblinerent, inscia sepulcris;
Per pigra Lethaeae nantes oblivia ripae,
Aeterna sub nocte iacerent
Tu pompae nihil huius eges. Clarissima Virtus
Effigiem sibi suscitat ipsi.
Nec tantum vulgi spectandam ponit in ore,
Suffixam laquearibus altis:
Sed magis in Menteis [Reg: Mentes] penetrat, vivosque colore
Diffundit, velut Iridis arcum.
Non chalybis sublimis imago:
Restarent animi; quibus haeret Abeggius olim
Inscriptus meliore triumpho.
Nullus in hac Urbe est: cuius rumore sinistro
Pulsetur venerabilis Umbra.
Omnes commendant; omnes gemuere profundum,
Scissa brevis velamine vitae:
Haut ita felices: quos, quamvis concolor aetas,
Et decus et par gloria signet:
Seu vescuntur adhuc coeli communibus auris;
Saeva ferunt convicia vulgi:
Sive comam capitis Proserpina forfice demsit [Reg: dempsit] ;
Exstincti damnatur in Urna.
Consilium praesens aderat. Liberataque certo
Ad metam sententia nervo.
Futilis undosae multos opulentia linguae
Facundis successibus effert
Tu rem curabas graviore Laconica passu
Verba sono pollentius ibant.
Cumque alii liteis [Reg: lites] sererent, cum iurgia mallent:
Tu placido clementior astu,
Scindebas medios fluctus, ventumque frementem,
Obliqui moderamine clavi.
Si qua Palatinam spumosa Calumnia Navim
Concuteret: tunc fronte serena,
Quassandas rupes tollendaque saxa monebas,
Irridens furialia vota.
Germanum pectus, facies Germana loquentis:
Laude pari consensit utrumque.
Nulla supercilii nubes, non Stoicus horror
Adspectu vitiabit amaro.
At quotus in rerum sublatus culmina, freno
Indomitum compescit honorem!
Tu cuiusque capax adversam sive secundam
Fortunam reverenter habebas.
Femineam, hac una sancte virtute superbus,
Ausus eras sprevisse cubile:
Caelibe gavisus vita. Non obstitit umquam
Socraticis sermonibus uxor.
Ambabus totum Res publica strinxerat ulnis.
Indocilem connubia ferre
Alterius, numquam non formidanda, maritae:
Ut placidam se cumque figuret.
Quas alii impendunt curis muliebribus horas,
Astraeae, Themidique sacrasti.
Pax et sancta Quies, habitavit in aedibus una.
Rixa procul, vagitus et ira.
Quid pia commemorem castae suspiria Mentis,
Ad Superos cum fenore missa?
Virgo parens altis inoleverat hausta medullis,
Sidereae Regina Coronae.
Illius Augustis culturum vidimus Aras
Parthenios accedere Coetus:
Quo vultu iuvenes, epulas; quo laeta, reverso
Vere, solent invisere prata.
Haec vice Pyramidis. Levis est Heliconia tellus,
Et redolens, et florida semper.
Quique sub hac Manes, Phoebo donante, quiescunt:
Non fato peiore gravantur.
Quae famae bibulis semper in auribus
Ardet dira sitis, dipsade saevior:
Qua ponatur in unda,
Refert, Carole, plurimum.
Puro fonte fluit limpida Veritas:
Non ingrata recens: iam tepeat, simul
Vulgi multa per ora.
Mistum duxerit alveum.
Restagnat medio crassa palus foro
Hinc rerum cupidi Mercurialium,
Plebeiis vitiosam
Implent fecibus [Reg: faecibus] hydriam.
Hic caupo melior, qui nova nunciat [Reg: nuntiat] .
Quivis sermo sapit. Protinus obviis
Cuiuscumque lagenae
Se rumoribus irrigant.
Utuntur lituis, perque tubas bibunt
Fusum Teutonico pectore sanguinem.
Tantum proelia, caedes
Nostri militis audiunt.
Musto mox nimio Vaniloquentiae
Cretensis calidi, iurgia despuunt:
En lingua titubante
Eructant querimonias.
Vanam profuerit lambere fabulam.
Non plenis animi sumere faucibus:
Si Iudaea propinet
Bucca, aut Astrologus Ligur.
Qualis, Nile, tui vestibulum canis
Degustat fluvii, parcius, ac timens;
Ne visus crocodilo
Occidatur ab hospite.
Est quaedam ebrietas turpior aurium,
Per quas intrat Amor. Philtra soni, procus
In conchylia mittens,
Infusis tremit ignibus.
Turbatur cerebrum: iamque mero furens
Fescennina vomit;iam Venerem canit.
Iam saltare videtur
Ad buxum Berecyntiam.
Talis, non latici, cuius originem,
Amnis sive maris ducat, inhaeserit.
Vaticanane dentur
Vina, an Lesbia; negliget.
Crater nempe placet: quique dat aurea
Phryx pincerna manu. Quod roseus puer.
Pulchri femina vultus
Nectar dixeris, hauriet.
Peiores aliis omnibus, ebrii
Vicini vitiis, non nisi turbidum
Sugunt aure liquorem,
Et vappam ex Stygio lacu.
Odi, quae putridis Fama canalibus.
Derivata subit limina Principum,
Potos strangulat uva,
Et mendacia credulos.
His multi Proceres saepe tricongii
Fiunt ex pateris. Ardelio [Reg: Ardalio] licet
Delatorque, cameli
Foedo turbet aquam pede:
Miris usque modis sceptra tenentium
Crescit prona sitis. Donec anhelitum
Stringat noxius hydrops,
Heu! numquam satiabilis.
Atqui respuerent nobile Caecubum,
In quo barbam aliquis triverit hispidam:
Aut manante saliva
Labrum polluerit scyphi.
Nempe quid refert? Vigilemne noctem, an
Dormiam lucem? Per utrumque noto
Tempus occurrit suus ille Vati
Semper Apollo.
Fistula sacri posita Tabaci
Vix reponebam caput: et sedenti
Maior humanis mihi visa duplex
Nympha, Sibeni.
Cedit his solo Iove nata: cedit
Splendida cani maris orta spuma:
Quaeque depromtis [Reg: depromptis] pharetra sagittis
Maenala lustrat.
Prima, Bellatrix animosa gressum
Intulit scenae; decuitque terror.
Blanda formoso Pietatis igni
Altera luxit.
Illa, coelesti preciosa [Reg: pretiosa] cinctu,
Corpus obliquum quotiens movebat;
Palla singultu crepuit rigentis
Texta metalli.
Nodus iniectam chlamydem feroci
Strinxerat gemma, nimiaeque lucis.
Quippe languenteis [Reg: languentes] oculos molesto
Fulgure clausit.
Cassis aurato radiata cono,
Masculum late vomuit nitorem
Atra cristarum iuba, mixta flavis,
Impulit auras.
Nuda, nudato metuenda ferro,
Dextra crispavit gladium. Severa
Ponderat moreis [Reg: mores] renuente falli
Laeva Bilance.
Cuius in pressa patera deorsum,
Omnia Europa iacuere Regna.
Mors in elata, Dolor, Ira, Pestis,
Bella, catenae.
Ceteram laudes stupeasque formam,
Luminum gratus vigor, at severus.
Fontis augustae radians voluptas,
Torva videri.
Lenior Divae species euntis
Obviam contra. Nive purioreis [Reg: puriores]
Fluxit ad talos scutulata fusi
Staminis unda.
Candidum circa latus ex smaragdo
Ductili factam dedit ire Zonam.
Nigra cervicem coma, more nimbi
Densa, tegebat.
Palluit myrto, violisque vultus.
Gaudio nabant oculi, polito
Melle sermones. Oleum, locuta
Fuderat ore.
Hanc manum ramus viridis, Minervae
Germen, implebat; Solymitis illam
Palma consurgens ab utroque sertum
Vertice sedit.
Ut sub adspectum gracilis Poetae
Dispares sese posuere Nymphae:
Coeperant primum tacito theatrum
Carpere passu.
Mox ter excussa micuere planta,
Lene suspensum revocante soccum;
Ut fugae quaedam species decorum
Texeret Orbem.
Ter pedem iunctae prope contulissent,
Rursus obversis abiere tergis.
Ter relegerunt iter: utque fandi
Copia facta est;
Pax prior: Salve Soror. O tot annis
Quis mihi tandem Deus expeditam
Sistit! Ah quanto violata vestis
Sanguine rorat!
Fessa plectendis, Themis orsa, culpis,
Teutonum diras acies reliqui.
Dulcis amplexu liceat sororis
Stringere collum.
Sicut adversa facie steterunt,
Ora libatis petiere malis.
Quale, cum nectunt Simoente lota
Rostra columbae.
Arma mutantur: lepidoque voto
Quaelibet dum se studet enovare;
Mutuis certant spoliis iocosam
Tollere praedem.
Laeta detraxit sibi proeliatrix
Virgo terrorem galeae comandis.
Laeta turbatos oleae capillos
Fronde revinxit.
Quin et agrestis genium Napaeae
Moribus fictis imitata, saltum
Ruris expressit: veluti canente
Phyllis Iola.
Pax coruscavit gladium, negantem
Molliter ferri. tamen illa motu
Ludicro pergit male ventilare,
Non sine risu.
Corde iurares trepidante saevam
Esse conari. Sed enim repugnat
Indoles. Blando stetit ore tantum
Rusticus horror.
Interim floret redimitus ensis.
Libra fragranti nive liliorum
Pingitur vernans; viridique cassis
Germinat ostro.
Ista spectabam simulacra mentis.
Vela cum vertens aliquis reduxit:
Hisque submotis utriusque Divae
Forma recessit.
Fallor? an rursus coeunt in iram?
Ut quid obiectae strepuere parmae!
Murmur incertum, chalybisque duros
Audio flictus.
Noveram liteis [Reg: lites] , odiumque fratrum.
Nunc et, heu! numquam diuturna, certe
Inter aeternas etiam sorores
Gratia rara est.
Fatebor autem. Spiritus Enthei
Non est apud me semper Apollinis,
Absente quo, nil disto vulgi
Moribus, aut homini profano.
Nec Dithyrambis certo sonantibus,
Divinioreis [Reg: Diviniores] nec numeros loquor.
Sed cassa tantum, plebis instar,
Praecipito, licet usque rumpar,
Oracula vendunt qualia Cingari.
Lucente Phoebo clara dies erit.
Pluet sub Austro. Nix Decembris
Alba cadit. Moriemur omnes.
Est nempe, Vates, fistula Numinis,
Per hanc canentis. Muta iacet, nisi
Inflarit, admotamque sacro,
Fata ciens, animarit ore.
Utcum lassi pondera corporis
Sidant deorsum, ac deterior premat
In membra moles: fracta quamvis
Humor edat gravis ossa, tristi
Suffusa limo; nec mea viribus
Compago constet: si Maciem tamen
Intravit, effoetosque [Reg: effetosque] noto
Igne Deus, Deus ille noster,
Pervasit artus: erigor in pedes;
Totoque crinis vertice subsilit.
Confusa tempestate flagrant
Lumina non rubor unus errat,
Unusve pallor. Se variant genis
Misti colores. Vox rabie tumet:
Ignarus eluctor Sibyllas.
Subque oculos cadit, inque vultu
Omne est futurum. Fer, puer, ocius
Instructa fulvis Barbita dentibus,
Cornuque eburno, queis [Reg: quibus] solemus,
Cum celeber modulandus Heros,
Potenter uti. Quae mihi Memmii
Amore donet carmina Cynthius.
(Nam scimus impense faventem)
Experiar bipatentis oras
Clarum fenestrae pande aera.
Albis Poetae nubibus et nive
Amictus intexta, corymbis
Cinge caput, viridique vitta.
Eoa versus lumina succute,
Nexam capillis succute Lauream.
Ter explicatas tende palmas.
Ter revoca Citharaeque primos
Infringe nervos. Iam rapido fides
At temperatas ungue supervola.
Tractim remulce: pecte carptim.
Sparge sonum novies [Reg: noves] honora.
Novem sorores. Pereunte fortius.
Maiora presso pollice; dactylis
Micare consuetis minora
Fila feri repetita multo
Decurre longum verbere quid vides,
Puer, quid audis? Clangor in intimo
Sacrumque respondens tumultum
Ventre Lyrae geminatur Echo.
Euan! Tremendum Numen adest.
Numen tremendum: candide Bassareu
Vitalis Euan. ille acutae
Deferuit iuga summa Naxi:
Bicorne Phoebus deferuit iugum,
In meamve venit. Sentio turbine
Mentem rotari laurus ardet,
Inque comis fallere flammae.
Ventura cerno praescius. Haec Deus.
Haec ille noster dicit, Achaicis
Obscura, Romanisque verbis,
Vera tamen; reseranda quondam
Arcana miris evoluens modis.
Incide versi cuspide pectinis,
Quae dicto, confestim tabellae,
Perpetuae monumenta Famae.
Iam nunc Atreidis [Reg: Atridis] arx Henutemia
Concessit ultro. Dum Capys et Gyas,
Mnestheusque, Sergestusque lenti
Indubitant; capiuntur urbes.
Quid cincta propugnacula turribus,
Valloque prosunt? Saxa minantia
Ad usque coelum, non restituunt
Perfidiae, scelerum parenti.
Origo nostrae cladis, et omnium,
Crumbisa, caussa est. Troile, Troile,
Xanthumrelinquis: sed caveto
Cornigerum (fert ille) Rhenum.
Quem non putabis, Rhenus Achillea
Opponet ultorem. It Sthenelus niger,
Lycasque sternax et sonanti
Hippomedon quatit arva passu.
Eheu! Adrasti Regia mugiit
Momento in isto lugubre purpuram
Mutavit atratumque funus.
Vanuit ex oculis Creusa.
Insurge Tydeu nunc animis opus,
Nunc Marteet armis. Stringe virilibus
Ferrum lacertis: et vocantem
Toto operi Alcidamante Belga.
Tecum per hosteis [Reg: hostes] vadat Equicolus,
Calvusque Tarchon [(transcriber); sic: Tatchon] ; atque Italus Dymas.
Ulturus Aiacemque caesum, et
Imbrasiden, Bitiamque captos,
Ut cuncta rerum subdita mobili
Rotae, futuris lubrica seculis
Fortuna versat! Non tremiscet
Parva salix, humilisve ficus:
Si celsa ventis concutitur Cedrus.
Postes avorum laurigeri crepant:
Suis et inclinata fatis
Assaraci Domus alta nutat.
Sed sive flabris Mars Borealibus,
Sive acris instet viribus Africi;
Non eruetur. Stemma firmum
Illaqueat generosa radix.
Haec ille dixit, cuius amabilis
Nec vultus umbram, nec coma forficem
Intacta sensit. Non Ulysses,
Non Athamas Simoenta clausum
Perfringit hasta. Laomedontio
Inneva stabis fortior Ilio.
Interque conclamata fluctus
Assaraci Domus alta stabis.
Haec numen addit. Quam placido mari
Secura Navis se bicolor ferat:
Puppem onerent, hebenoque, Mauri
Grandaeve Rhamnes, mitte caniculam
Caecasque fortes. Mitte volubiles,
Caice, talos. Suadet Astur
Nunc alium Pyrrho; quem Thetis edidit
Claustro Cadanae Balthis in insulae.
At non et Ingrenata nullos
Pascit equos simileis [Reg: similes] Epei
Cuniculosis foetibus, o Phryges,
In vestra certe damna fidelius,
Quam posset optari, sagaces.
Sic Hecubas renovabit Ira.
Speratur ergo Pax Tonamersii!
Ni griphus obstet. Nempe Acheloidum
Et literarum Graja princeps,
Quae mediam fluit inter urbem,
Ramos Minervae subvehet exsulis!
Quis fidat amni? Mobilius nihil
Manante limpha [Reg: lympha] . Fraus dolosae
Cymodoces tamen et propinquum
Tritona fallit. Currite flumina
Comitiales ad Choreas foro
Stagnate toto sola pistrix
Non veniat, dubiusve Proteus.
Vadunt soluto gurgite tum Tires,
Tum Lisba velox, Gustaque tardior.
Sed more Maeandri Quenasa
Respiciens sua torquet ora.
Proh! Prima quantis gaudia luctibus
Emit Choraebus, qua bifida vadum
Se scindit unda rursus, eheu!
Invidiae nova sumat olla;
Coelumque spissis omne vaporibus
Terrasque condit. Bistonius silex
Splendere rursus cogit enseis [Reg: enses] ,
Sarcula diripiuntur, quod fuerat ligo.
Ut taedet omneis vivere! Proelia
Sunt facta votum. Fama spica
Prisca refert coiisse bello.
Iam blanda Florae iam quoque candida
Vibrante culmo Germina militant:
Odorque dimanans ab illis
Teutonici gravat arva campi.
Late patentis ducor in ambitum
Flexusque silvae nam varias tegit
Immensus ambages viarum
Multiplicis Labyrinthus Horti.
Ut te refusis assidue, viden?
Thermis feroces Monticolae lavant!
En, inter incantata Baccho
Pocula, diluviemque vini,
Miscent senatum! Scilicet imminens
Tandem paventes excutient iugum!
Perire Libertas ab auro
Pulchra solet, dominante Plebis
Reporta ferro. Quis tibi suaserat,
Silvane, vireis [Reg: vires] vendere corporis?
Vah, cauta Girrombena semper
Vela parans in utrumque ventum.
Vah Mula, vah quae Danubium bibis
Ex fonte vectigalibus inclyto [Reg: incluto] .
Vah, plena Nufftromurca cannis,
Plena oleo, Cilicumque messe,
Audite Matres Andromachae pares:
Ilpisa vatis horrida stragibus;
Tuque o caduca nixa fastu
Ambiguae Posanitra mentis.
Haec fatur ex me Leucadiae Sonans.
Antiqua summi nomina culminis,
Fascesque Brutorum perosa,
Subicitur Senonum securi.
Nolens ligari stamine ferico,
Uncum lupati mordet ahenei.
Vitare quae Scyllae volebat,
Incidit in mediam Charybdin.
O auspicatas erigat Hesperus
Crispetque Taedas quo genitus vocat,
I numen, ac dotale fausto
Omine non conciliare fedus [Reg: foedus] ,
Virgo comantum gloria monitum.
Te, qua iugales proluit aequore,
Titan adoret te Diana,
Te patriae, celebrent Napaeae.
Cui Franca nubis! Pacis amoribus
Nectuntur Aulae. Tu quoque Lydiae
Taugusa textrix par Arachnae,
Fila trahes nivis instar alba:
Si non bifrontem conspiciat bifrons
Hoc Ianus anno. Non bene scinditur
In frusta pannus texe, qualem
Casta soror Nomimucha telam.
Sit parte ab omni carbasus integra.
Candore Brumam vincat idonea
Ornare Divum, quas sacerdos
Constituit Tiberinus, Aras.
At ille nigra quis Iuvenis coma
Humum supinus pulsat, et ingemit!
O luctus! O mors atra! Fato
Ah, Iuvenis meliore dignus.
Nondum madentis saevitiae datur
Explesse rictum Teutonicus cruor.
Gaude triumphatura, gaude,
Persephone tibi nigra multos
Intinget igneis vacca piaculum.
Linoque stupaque [Reg: stuppaque] atque bitumine
Cymbam fatiscentem Charontis
Obstrue Tisiphone marina.
Iam mox silentum plebs numerosior
Ripam obsidebit. Plumbea Manibus
Circumvolaturis tegentur,
Funereo vada pigra somno.
Hinc campus atque hinc parturit agmina
Sternenda leto. Quot volucres ruunt
Plausas catervatim per auras
Strymoniae! Videone rubri
Torrentis undas currere per solum
Spumante crassas sanguine Noricum!
Hoc est, quod olim iam sepulti,
Ante tubam, cecinere Vates.
Cadunt Orontes, Ilioneus, Abas.
Costas Orontes, Ilioneus femur,
Trans tempus et trans colla glande
Fixus Abas. Chorineus hasta :
Dum forte telum librat in Anxurum.
Quem mactat Haemon. Hunc Hypanis manu,
Illum globo Tisandrus, istum
Vulnifico Menalippus ense.
Nitrata turmas fulmina perfurunt.
Viamque ruptis corporibus secant.
Mutatur et belli (cupido
Tanta necis!) recidiva sedes.
Aequant arenas densa cadavera.
Quis victor olim debita fraxino
Tropaea suspendet Gradivi,
Et domito potietur orbe?
Secreta cessas pandere caetera,
Apollo, cessas? Ocior alite
Fugit sagitta, fugit Euro.
Iamque iterum tenet ille Delon.
Ego relinquor languidus, et macer.
Ut me subegit! Duc stabulo, Puer,
Et cinge fulgenti capistro
Alipedem; niveoque frontem
Signo notatum scande, age, Pegasum.
Per scissa plantis nubila, neminem
Moratus in via salutes.
Astrigero neque si coruscam
Pavone bigam sisteret obvia
Iuno, mariti torva sui tanges,
Qua validas Mimigroda tollit
Ad astra turres. Urbis in intima
Delapsus, Aulam saraque Memmii
Scitatus, intrandos Penates
Magnifico venerare cultu:
Et nactus horam, qua sociabileis [Reg: sociabiles]
Curas tepenti dividit otio;
(Cum solis extenduntur umbrae)
Tecta subi nive plena florum:
Dataeque supplex infere dexterae
Commissa fido carmina pectori.
Vultuque demisso renidens,
Deque genu manibus decentes
Ad os reductis, lenius increpa
Salutis omen, sed nimia neque,
Nec vi coacta perde ritum.
Heic [Reg: Hic] habileis [Reg: habiles] imitare Gallos,
Perfunctus addes: Vaticinans suo
Hoc qualemcumque est, Alsata Memmio,
Cliens Patrono, servus offert
Palladium Domino tributum.
Uti repertis si liceat mihi
Bonis Quirites: ego gloriam
Vestrosque commendem labores
Ingenii pereunte sumptu;
Fastigiatum pulveris exstrui
Suasurus arcum: quem pyrius draco,
Turgensve Centaurus sagittis
Per medias iaculetur auras,
Hiante rictu. Non fluvii vado
Circumsonanteis [Reg: Circumsonantes] iniciam globos,
Pars gravidum medicata ventrem,
Cum ludibunda strage resolverit,
Sublime luctans rumpat in aera:
Rursusque fundo mersa, rursus
Cum strepitu renuente mergi,
Amnis severi summa super volet;
Festusque nitri parturiat novos:
Hi matris insanae furorem
Continuent, pariantque plureis [Reg: plures] .
Stat ergo vulgus laetitiam metu
Aequante plenum: et saliaribus
Monstri favillis et caduco
Attonitum male pascit igni.
Vah! Sumtuosae [Reg: Sumptuosae] pompa superbiae.
Formosiorque nonne volubilis,
Nec saeva sparsuras in orbem
Frusta faces mihi nocte suda
Accendit Aether? Has, quoties libet,
Adspecto gratis. Sic celerant fugam.
Ut me morentur sic resistunt.
Ut rapido tamen axe currant.
In arte non est Lemniaca decus,
Quod vos, Quirites, quaeritis ignium.
Quamquam Pyracmon membra nudus.
Et Steropes iuvat atque Brontes.
Utcumque tortae subsiliant pilae:
Plausus inaneis [Reg: inanes] , brutaque fulgura.
Videtis in vanum vaporem
Ac cineres ea scena transit.
Mandare quod si vestra nepotibus
Haesura vultis nomine Posteris:
Magnasque menteis [Reg: mentes] verus urit
Laudis amor, studiumque famae:
Huc ferte taedas; et Mimigardiae
Parentis extra, qua spatium iacet,
Muros, inaequalesque campos,
Dardanidum renovate bustum.
Neronianis non opus urbibus
Iam nunc cremandis non opus abiete
Ornisque, fagisque et senecta
Immeritam spoliare silvam.
Stet tuta Fauni, stet Dryadum suo
Loco voluptas, cur avium casas
Scrutemur, imbellesque nidos,
Antraque quadrupedum ferarum?
Huc ferte flammas: materies rogo
Non deerit ingens. In cumulum struis
Congesta surgant arma: peltae,
Tela, rotae, galeaeque, et enses,
Cristaeque et alit tegmina verticis,
Et peila [Reg: perhaps pila] , et hastae, et frena, et ephippia,
Et grande calcar, (quale dorso
Ferre decem nequeant Gigantes)
Et militaris scuta licentiae;
Tubaeque longae flexaeque cornua,
Parmaeque, loricaeque et umbonum
Impavidum genus, ocreaeque
Argenti et auri sordibus oblitae (et
Quidam ocreati cum cum meretricibus
Thorace vestitis virili)
Balticaque appositaeque bullae, et
Vexilla turmarum. His superaddite
Bigas ovanteis [Reg: ovantes] , cumque curulibus
Plaustris triumphales quadrigas.
Cuncta, mora est, memorare verbo:
Bellum omne flagret. Sol Hyperionis
Prognate claro sanguine, Teucrorum
Squalore deformata longo
Regna videns credite, supplicis,
Sol, siste Vatis mollior ad preces.
Da, da resolvendum Gradivi
Tristibus ex spoliis acervum
Ardere late concute verticem,
Flavisque crinem ex omnibus unicum
Largire, detonsumque vibra.
Inque pyram, Phaethontis actos
Consume currus ardeat, ardeat
Infame, detestabile, barbarum,
Lugubre, funestumque Bellum.
Ut citius properante flamma
Noxae pientur: cum tonitralibus [Reg: tonitrualibus]
Alata nimbis fulmina decidant.
Sequantur haec, quaecumque longam
Astra trahunt maculosa caudam,
Terrasque purgent irruat, irruat
Delapsus ignis, terrificus, sacer,
Trisulcus in Martis cubile, et
Letiferas populetur arces.
Nulli machaerae, non propriis Getae
Parcatur armis. Tota caloribus
Solvatur in fumum suppellex [Reg: supellex] .
Ipsaque cum gladio liquescat
Vagina, et omnis tacta fluat chalybs.
Paci, Quirites, si placet, hanc Pyram
Vincti Sacramento dicemus.
Sit scelus, eripuisse quidquam.
Audite Cives, curia, Milites.
Quoscumque ab isto sustulerit rogo,
Seu pugionem, sive sicam,
Sive scobem [(reading uncertain: print unclear)] cineremve ferri
Devotus umbris deterioribus,
Poenas Achanis sustineat pares;
Extraque portas obruatur,
A pueris populoque, saxis.
Quid tandem fiet? Quotiens Testudo resumta [Reg: resumpta] est;
Tempestas caput egit aquosa:
Perque cavas fauces se praecipitavit et alto
Obstruxit praecordia limo.
Unde putrem lanam et squalentia vellera tabe.
Eiectat circumsona tussis.
Vix retinere animam queo: sed neque morbus avita
Sede potest expellere totam.
Seu Furiae, et vindex Nemesis, tribus addita Parcis,
Cum Musis odere Poetam:
Seu socium mala vota valent, indigna relatu,
Ac plus quam funesta voventum:
Ex quo veridicus populares iuvit in auras
Ossa canens Agathyrsus et Umbras:
Corporis afflicta est tristi symphonia fato.
Temperiem stravere dolores.
Sentio conversis tremulae vitalia cymbae,
Ad Lethen decurrere velis.
Scilicet ulturi pulsata abdomita Pingues,
Anticipant mihi funus acerbum.
Quid tamen efficiunt? Semper post proelia vivo
Victor ovans, et rideo Crassos.
Elusisque feror supra venabula Diris,
Non secus ac Massyla leaena.
Stat Macies immota loco; sanieque fluenteis [Reg: fluentes]
Sustentat truculentior artus.
Ipsa precor, veniat Mors iustum initura duellum:
Exoneret coryton et arcum.
Non conto iaculisque adversi, aut duplice funda,
Non aliis dignabimur armis.
Stabo Lyram retinens, scuti vice: quale nec Aiax
Taurinus praetenderat olim.
Quo se cumque feret monstrum exitiabile: iamque
Hoc aditu, iam certius illo:
Nos tantum Cithara circum cava tempora ducta
Frustrari conabimur ictus.
Ut ventri caveam, non est opus. hunc ego sancte
Praesagus procul ante removi.
At licet invisae succumbam danique Morti:
Haut referet spolia ampla iacentis.
Sic quoque dicetur, probrum latura, fuisse
Cum Larva luctata feroci.
Qua via Talkirkam versus, prope flumina, laevo
Tramite secta patet:
Post modicos colleis [Reg: colles] , incurvatosque recessus,
Fagineumque nemus;
Cognita Bojugenis visas Heseloia Tempe;
Nomine digna suo;
Certant Thessalicis. Tanta est fiducia Florae
Luxuriantis ibi.
Perspicui gelido vivunt in gramine fontes.
Sudat ubique solum.
Isara dat scatebras. Nusquam formosior udum
Promovet unda pedem.
Si qua fides Faunis; isto, cum comitur, amni
Se Galatea lavat.
Herbis laetus ager pecori succedere suadet.
Temperat umbra diem.
Surgenteis [Reg: Surgentes] silvas, et ab his silvas depressas
Pervius humor alit
Frondea subnexi miscent connubia rami.
Quercus et alnus amant.
Molle supercilium clivus protendit et auras
Libet ut impune capit.
Saepe scaphae sistunt; nautaeque cupidine tacti
Applicuere rates.
Illuc Pegasea rapuit me Spiritus ala,
Tam citus ac violens,
Quam Boreas Sponsam. Solo me crine retentum
Verticis esse reor.
Deposito Pacem semper, mihi lenis in aurem
Dixit Apollo, petis.
Heic [Reg: Hic] pete. Fatidico resonant oracula luco.
Numen inesse dedi.
Heic [Reg: Hic] habitat nostris translata favoribus Echo.
Experiare; licet.
Dicta probaturus lustro nemus; atque loquenti,
Ultima verba Deae
Blandior: O thalamo non spreta impune superbo,
Huc age Nympha, veni.
Sic qui se Stygia dudum speculentur in unda
Captus amore sui,
Formosi rediens iuvenis Cephisius oris,
In tua vota ruat.
Sic tibi suspendam, quod gesto nobile fertum,
Virgo pudica, dica.
Sensis concussis timidi suspiria ramis
Qualiacumque soni.
Progredior tentans. Tunc echo, an nata propinquo
Gurgite Nais? Au,
Tene palatinam fas appellare? Latinam.
Ergo fave, inquit, ave.
Protinus absolvo praeludia; meque reclino
Commodiore situ.
Et quia tunc plerumque meo memorabile Galli
Nomen in ore fuit;
Claudi, dicebam: rediit vox mollior, audi.
Audio, perge loqui.
Huius quae belli discrimina? Crimina. Mundo
Qualia nota! Nota.
Quae modo Westphaliae prima sancitur in urbe,
Pax grata? Rata.
Prospera, percontor: spera, subiecit, honesta?
Austria quaerit: erit.
Talis et Ausoniae vulganda per omnia Roma
Compita? Dixit, ita.
Non igitur posthac Alemannos [Reg: Alamannos] perfidus agros
Mars populabit. Abit.
Ad nos alma Salus potius fecundaque cornu
Copia vadit. Agit.
Semina tuta putas, quae credidit Hungarus arvis,
A Mahomete? Mete.
Fracta iocus fuerint lepidis tunc regibus arma,
Horrida pila. Pila.
Triste iugum ponet, quod debuit hactenus aeger
Ferre colonus. Onus.
Ede: ferens campos florebit et Alsata? Tantum
Rettulit illa. Fata.
Unaque ingemuit fugiens, vox ultima, murmur
Ludificantis erat.
Falsa (quid indubitas?) cecinit mobilis Aurae
Filia, proh Superi!
Dentibus eliso meretrix levis Aere nata
Non nisi verba dedit!
Ut pacem speres! En sibilat, atque cachinno
Te scelerata ferit.
Frigida silvestris caurus fragmenta Sibyllae
Insidiosa time.
Ad nova se succincta paret Germania bella.
Bella minantur equi:
Bella sonant litui, quae nunc mora nectitur armis,
Deteriora coquit.
Frustra consiliis agitur, si iudice ferro
Lis resecanda manet.
Volvitur ad capulum discordis caussa senatus,
Exagitata diu.
Me miserum! Eripitur subito cum lumine coelum.
Nox metuenda subit.
Heu! quianam tanta caligine sordidus Aether
Perdidit imbre diem!
Adspicio, genus omne, feras per inane rotari.
Monstra cruenta volant.
Haec nubes Aquila similis tonat: illa Leoni.
Floribus inde pluit.
Desuper in mediis concurrunt agmina nimbis,
Terrificante tuba.
Stant obnixae acies galeataque nubila rumpunt
Ensibus et iaculis.
Ignea fumanteis [Reg: fumantes] sulcant hastilia turmas,
Vulneribusque rubent.
Flammeus, ecce, globus celeri vertigine fissus
In tria frustra, crepat.
Dat sonitum, qualem Siculo, super arva, camino
Eiaculante, vapor.
Phoebe pater: quae me fecere piacula sontem!
Diriguere comae.
Serpit ossa tremor. Concusso corpore sudant
Omnia membra salem.
At tu forma loci, Tempe non digna vocari
Amplius Aemathia [Reg: Emathia] ;
Sed Gelboa de hinc statio, devotaque Diris,
Et sacra Vallis eris.
Non pluvia tingaris aqua: non rore madescas,
Cum lacrimatur Eos.
A te dimoveant placidos Sol, Lunaque, vultus.
Squaleat ustus ager.
Arescant Venae: silvisque negantibus umbras
Decidat omnis honor.
Perque nemus turpes errent investe lacertae.
Iugera talpa colat.
Quod pede calco, precor, mutetur in obsita dumis
Tesqua nova. Vale.
In nova non temere mutatas crede Pelasgum,
Bartholde, formas corpora,
Qualiacumque legis.
Nimirum caussae subsunt: cur ille iuvencus,
Haec vacca fiat corripit
Proxima forma novam.
Obriguit Battus: sed duri rusticus oris.
Lupum Lycaon exprimit:
Saevior ante lupo.
Instar montis Atlas, si mons, fit aranea, textrix.
Cunis in ipsis vagiens,
Flos Hyacinthus erat.
Salmacis in limphas [Reg: lymphas] conversa est mollior illis.
Repente Daphne germinat.
Virgo viret foliis.
Vix tamen et rami manibus distare videntur.
Pedem, comas, ut femina,
Quaelibet arbor habet.
Quid mihi contigerit, narro lacrimabile ridens.
In profluente perdidi
Nobile munus aqua.
Strabam contigui Nymphaeo nuper in horti,
Ubi trium fons anguium.
Lapsus ab ore coit.
Inque tua aptabam numeros praeconia, Memmi.
Et iam sonora coeperam
Fila ferire manu.
Cum Lyra, nescio quo casu, defluxit in undas.
Sic Tres, Duaeque et Quattuor,
Sic voluere Novem.
Calliopeque, Eratoque, Thaliaque, Melpomeneque,
Clioque, et Euterpe et Polyhymnia et Uranie.
Solam Terpsichoren, quod fit Citharistria, vidi
Flentem sororum devio
Absiluisse choro.
Nequidquam [Reg: Nequiquam] exclamans, porrectasque brachia tendens,
Conabar exceptam [(reading uncertain: print faded)] vado
Tollere lapsa natat.
Terpsichore insiliens, Citharamque amplexa, sereno
Afflavit oris basio.
Vive bicornis ait.
Prodigii species! Animatur futile lignum.
In membra nervi transeunt.
Et Cithara fit Olor.
Quam cita, tam facilis fuit haec mutatio. Venter
Plumescit, et Carystia
Saxa colore refert;
Decrescente nihil spatio. Quin profuit amplum
Sic arcuata pandere
Vellera visus olor.
Mansit et in viva longum Testudine collum.
Tantum moveri molliter
Docta puella dedit.
Buxus, ubi chordas clavi tenuere, recurva
Rostri figuram concipit
Debilioris avis.
Nam nec acumen habet, sicut neque buxus habebat:
Tantoque vires corpori
Non gerit ore pares.
Plura Lyrae similis, nec tota stirpe negandus,
Exsulat inter fusiles
Lubricus anser aquas.
Hinc, quia, cum caderet Lyra, iam percussa canebat;
Servavit Odae spiritum,
Aoniosque modos.
Vive memor nostri, vitreis modulatur in undis,
Facunde Nestor Nestoris
Secula longe vide.
Stamina tot Lachesis, Memmi, tibi pollice ducat,
Plumas quot albenteis [Reg: albentes] gero,
Candidiora meis.
Haec fatus, sese muscoso condidit antro.
Confusa bullis ultima
Vox quoque carmen erat.
In tua, non visi praeconia suscitat remotum,
Carafa, Rumor candidus Poetam.
Aetherio qualis distantia quaeque tangit arcu,
Cum Sol sagittas eminus coruscat.
Rumpuntur nitidis cava nubila, fasciaeque, telis:
Et sauciatus incalescit Aer.
Talis ab Ausonio late tua vibrat axe Virtus,
Nostros volatu permeans Triones
Trans freta, trans monteis [Reg: montes] , trans flumina distulit sonandum
Musis et Orbi clara Fama Nomen:
Diversoque colunt iam gurgite, consonisque ripis,
Teutoque Rhenus, Italusque Tibris.
Isara Bojorum, quamquam minor alveo, nec ulla
Sciens superbae vela ferre classis:
Iunge tuas voces, et quo potes ore, ludibundum
Ad murmurantis funde carmen undae.
Saepe tamen vilis piscator, ut audiit marinos
Inflare cornu tauriforme Divos;
Fertur, inornatum viridi caput impeditus alga,
Tritona parva provocasse canna.
Cum Tu purpurei consors legerere senatus,
A Vaticano Principe:
Non Regum communem humeris iniecit amictum,
Et delibutum [(reading uncertain: print faded)] murice;
Illita nec tanti est vestis splendore veneni,
Quod ore pisces evomunt.
Dignius accendit vivos preciosa [Reg: pretiosa] colores
Virtus, decenteis [Reg: decentes] sanctius.
Corrasum est, quidquid laetissima sidera rident;
Aurora plorat lutea:
Et qui punicea manant ex Iride flores,
Simul removit orbitam.
Accessit triplex radius, quo vellera Titan
Phryxea fertur pectore:
Vere novo, quotiens partem melioris in Anni,
Consueta transit pascua;
Quoque sui varias, fecunda morte renati,
Phaenicis [Reg: Phoenicis] alas inficit:
Ingenuusque rubor, qualis solet esse rosarum,
Hyblae favos olentium;
Aut potius, qualis castae sedet ore Inventae,
Udo corallo [Reg: corallio] concolor.
Haec solers [Reg: sollers] collegit Honor; quatiensque comatum
Bis terve stellis verticem;
Ex flavis, medio capitis fulgure recisos
Septem capillos addidit.
Mox solidos igneis, et massae nobile pondus,
Quantum manus conceperant,
Miscuit afflatu, verbis et habentibus omen,
Marique me fit aneo.
Ecce recens, saturumque, e Fonte attollitur Ostrum,
Visu lacessens lumina;
Cui neque Sidoniae certent conchylia lanae,
Nec quam Tyros sudaverit.
Mulcet sanguinem Trabex iubar huius, et urit,
Blandoque ludit fulgure,
Irritatque capi. Cepit dignissimus illo.
Haec est Carafae Purpura.
Est, ubi de tenero vel sic bene iudicamus ungui.
Testatur Ales nata ferre fulmen.
Illa sui vixdum nidi licet evoluta cunis,
Adhuc parentem, saepe olens et ovum:
Si potuit radios interrita sustinere solis,
Patique fronte judicem irretorta [(reading uncertain: print faded)] :
Asseritur Fetus tabulis generosus, et fit heres;
Totumque patris auspicatur assem:
Remigium alarum praesentius arte daedalea,
Rostrumque maius, debitamque falcem.
Denique sceptra capit fumantia, quae Iovi Cyclopes
Torquenda, mense Martio, laborant,
Te quoque sidereos Natalibus a, Carafa, primis
Viroque dignos inchoasse Fastos
Iam Iuvenem dicunt. Primos sibi vendicavit annos,
Sacroque Virtus imbuit calore.
Ista rudimentibus illustribus excitans Alumnum,
Ad summa duxit, Cardinesque Mundi:
Ausa Poli cupidum propioribus admovere signis.
Strictique vires luminis probare.
Tu non degeneri Divam pede praeviam secutus,
Ex fonte caelum purius bibisti.
Hinc nitidi sensus, et praeconis ingenI [Reg: ingenii] sequaces,
Qua paret Aether, ad superna pennae.
Quae non Parthenope miracula, Dardanique septem
Videre montes infremente Circo!
Pulpita Rostris, et Porticus, et Stagira [(reading uncertain: print unclear)] certant,
Cui debearis, debeasque palmam.
Malarum flammas languine temperare nondum,
Iam temperare coeperas Senatum.
Purior electro facundia defluente manat,
Gemmisque vini flore maceratis.
Sollicitis semper facibus Pudor emicare visus,
Munivit altum sustulique pectus.
Nunc quoque, cum meritu te Gloria traxit in Theatrum,
Absolvis omneis [Reg: omnes] ex decore scenas.
Tura manus castae redolent pia, verticem coronant
Non otiosis insulae smaragdis.
Intactus vitiis, superas Lacedaemonum rigorem;
Sermone mitis, Atticos lepores.
Factaque sic aequas verbis, velut utraque in severa
Bilance Mentis ante ponderares.
At, quamquam excubiis septus [Reg: saeptus] caput, obrutusque curis,
Cogere Regnis elocare somnos:
Alta tamen Pax est in pectore; nec finis quietem
Mergi profanae fluctibus Malex.
Audes luce palam clarescere; publicumque Solem
Aprica Romae vita nil veretur.
Usque adeo non instruitur tua legibus, sed ipsis
Colentis illam moribus sit Aula.
Laudabunt alii Sipylis effulta columnis
Non vano sine culmina sumtu [Reg: sumptu] :
Tergaque, quae radiant auro, testudine Indae,
Laurigeros ornantia posteis [Reg: postes] .
Non ego: laudabo regnantem in sedibus illis,
Qui vultu diffusus amoeno,
Inter opes, titulosque, et magnae nomina pompae,
Innocuum spirabit honorem.
Cuius in excelsa nullius fronte videntur
Vel minimae vestigia rugae:
Maiestas iucunda placet; tumefacta superbit,
Torva fugat, morosa timetur.
Celsius attollit, prono qui summa modestus
Inclinat fastigia collo:
Plureis [Reg: Plures] forma ligat. Pauci rore domantur.
Adstringit Clementia Menteis [Reg: Mentes] .
Barbarus insultet fastu, cupiatque tyrannus
Othrysios aequare Cometas:
Sed reges, velut astra micent, obeuntia terras,
Caeruleo circumdata limbo.
His subter nemo trepidat. Miramur amantes
Formosae spectacula noctis.
Omnia summa meant facili placidissima motu.
Sola tonant et fulmina terrent.
Ipse tamen Phoebus quotiens in nube tenetur,
Aut fratri soror obstat opaca;
Terrigenas implet luctu genus omne ferarum
Ac volucrum caligine manet.
At simul emicuit, totus simul exsilit Orbis,
Ceu mediis redivivus ab umbris,
Grata quoque est cunctis pelagi vibrantis imago:
Quum vento ponente renidet,
Astratumque vadis, ceu somno deside vinctum,
Tonsorum connivet ad ictus;
Tunc pueri ludunt, tunc confligente phaselo
Luctatur secura iuventus.
Non zephyrus remis, non humidus Auster aratro.
Non plaustris optatior Eurus;
Ac Ducis est ore fluens vitale serentem.
Hoc Populus bene navigare astro.
Haut ita diligitur facies Marpesia Regum,
Adspectu scopulosa severo:
Civibus ad Domini famulisque invisa minacis
Naufragium metuentibus ora
Quis feret hoc Carmen latiam festinus in Urbem:
Inque manus oculosque Carafae
Deponet? Fateor: sunt haec immania vota.
Ausurum tamen incitat ardor,
Audacemque facit. Quid enim salebrosa viarum
Aut nimium distantia culpem?
Non opus Uranie labente aethera Romam,
Ut molleis [Reg: molles] mihi praeparat aureis:
Non duces Mercurio, non Flacci praepete Cygno,
Non ala bipatente Caballi.
Si vel Hiems incana gelu, quam mittimus Oden,
Vel Boreas in turbine portet;
Admittit facilis Princeps. Nec extera iactat.
Humanum se praebet et aequum.
Hoc reliquas dotes (quas qui comprendere tentae,
Tibri, tuas numerabit arenas,)
Obsignat, pulcer velut annulis indice gemmam
Ornatur, digitale metallum.
Illum, seu patrius ex Rheno accitus in arceis [Reg: arces]
Italiae vineta revisat:
Anteit et sequitur, stipatque fidelis et ambit.
Candoris Germania prisci.
Seu repetat nostrae iam cognita frigora Brumae,
Teutonicas Legatus in oras:
Et Decor, et Virtus, et non odiosa Potestas,
Et fandi suavissimus imber;
Et sperata Salus, et ab imo pectore ducta
Sincerae suspiria Pacis;
Et simplex Animi facies, et Purpura duplex,
Et Pudor, et sublimis Honestas;
Et scintillantes a puro lumine nictus,
Et madidi dulcedine mores;
Et frontis nitor, et miti surgentia vultu
Innubis duo sidera coeli;
Et ver, et tepidi fragrantior aura Favoni
Et sancti comitantur Amores.
Interim soles, rapidoque Lunae
Essedo fallunt celeres Poetam.
Musa, scribendis mihi fixa bellis
Tempora, carpit.
Quo minus ceptos peragam triumphos,
Obstat assultans; lepidisque captum
Semper inventis animum lacessit
Aspera sisti.
Quid, quod inculcet Venusina Famam?
Quid, quod illudat malesuada donis?
Quid, quod absenteis [Reg: absentes] vetita sodales
Fraude subornet?
Cantet, hortantur: residemque damnant.
Obsequor tandem, sed inobsequentis
More: quo Scazon piger, ire iussus
Deiecit aureis.
Sic catenatos duplico labores.
Dumque diversas negat explicari
Pectus in curas; fugit, et fugae punitur
Eadem.
Iuro divisum Cere - per Iovis - brum, et
Integrum castae Cerebrum Minervae;
Quo Sacramento nihil ipse maius
Novit Apollo.
Sit ratum donec Bavarum Leonem
Vexerim, victo fugiente, Pragam:
Debitor fuero Camenis.
Tangimus Aras.
Redde vulgarem calamum, Thalia:
Redde surreptam digitis Sibeni,
Per Bohemorum metuenda, Pennam,
Castra volantem.
Ut dehiscat ima Tellus!
Summa nolit ferre Vatem!
Qui furente raptus oestro,
Rursus excitavit Odas:
Nec tamen, vibrante cordas:
Mentionem Nazarenae plausit ullam Virginis.
Cui Poesin, liberali
Quanta floret cumaue vultu;
Et micantis tela venae
Debeo: vel corde si quod
Subsilit vitale fulgur:
Marcido transmissa somno tristis est silentii.
Quo scelestus inficetum
Expiabo fonte crimen?
Naufragans in Hippocrene,
Quo doloris vela vertam?
Poenitudo [Reg: Paenitudo] sera torquet,
Fila post Horatiana, me vidente, perdita.
Restat unus ille mollis,
Vanus ille Dithyrambus .
Quale carmen solus Hymen
Pangit, et turgente crineis [Reg: crines]
Liber impeditus uva.
'personant clamore montes, antra, silvae, flumina.
Fontis expers, nuptiali
Virginem cantabo versu!
Dissonant profana sacris.
Flecte, prae pudore, flecte
Corneam, Poeta, venam:
Inque rupes, inque saxa verte te Marpesia.
Salva res est. Sisto gressum.
Repperi formosa nostrae
Vela, palliumque culpae.
Arte corrigendus error,
Fas fit Dithyrambo :
Meque tanto maior eius iuverit licentia.
Hoc Olorem posse Metro
Elici de feriantis
Spero Tethios [(reading uncertain: print faded)] cubili.
Pulcra si cupido famae
Tangit et Lyras natanteis [Reg: natantes] ;
Blandiar, mulcensque baccas ingeram Parnassias:
Nostra paullo Buxus ante,
Facta iam canorus Ales:
Qualis in ripa Caystri,
Qualis in stagno Padusae:
Coerulum [Reg: Caerulum] relinque tectum:
Adque vatem, Cygne noster, Cygne dulcis, enata.
Quando nunc amoena Flacci,
Te cadente subter undas,
Plectra sunt erepta nobis,
Subveni biformis Oscen.
Anxium iucunda Vatem
Urit huius, flagellat, Carminis necessitas.
Cygne dulcis, Cygne, prodi.
Per sorores te columbas,
Te Padi per hospitalis
Oro, Maeandrique fratres.
Te per omneis [Reg: omnes] flexuosi
Plumeos precor Sodales, inquilinos Mincii.
Cygne, Naiadum voluptas:
Penniger Phonasce ponti:
Suavis Amphion volucrum:
Piscium marinus Orpheus:
Nobilis Choraula Phorci:
Tende nervos, et sonorum funde flumen gutture.
Helluo, Gruis profundum
Ausus est optare collum.
Digniore quisque voto,
Ut diu fruantur aures,
Erudita suavitate;
Longa Cygni colla malit, Musicae Philoxenus.
Nulla sic vocalis Ales
Fata praescit; et peritos
Luminum transmittit orbeis [Reg: orbes]
Alterum sagax in Orbem.
Quando mors minatur ictum,
In suo tam laeta lessum nulla cantat funere.
Cygne, prodi. Quid moraris
Otiosus sub recessu?
Spirat Auster, vela Musis,
Laureate Typhi,laxa
Barbitum navale Phoebi.
Mille voces puppe vectans, mille prora egurgita.
Heic [Reg: Hic] sinu late reducto.
Pegasi clauduntur undae.
Viva, tange, cymba, portum:
Tinniens Carina vatis,
Cygne laureate canta.
Qui superna fulget inter astra, frater audiet.
Audietque Nympha, campo
In Piceno nota Nympha.
Ille, qui te candor ornat,
Comparatus innocenti
Candidissimaeque formae,
Atra nox est, atque carbo, Sole tostus Aethiops.
Cygne, tandem, Cygne, prodi.
Prodit, ecce, iam videtur.
Remigans ut explicatas
Circinat decenter alas!
Ut superbo colla gestu
Tendit, eque fonte carmen profluens expectorat!
Innocens in amne Siren:
Mitte, quem Natura cantum
Dictat, auscultaque nostrum,
Ut reciprocare possis.
Sancta, dic, Mariae! Sancta,
Cuius est Divina Proles. Sancta Virgo Virginum.
Mater illibata Christi.
Gratia fecunda Mater:
Pura mento, casta sensu,
Mater integri pudoris.
Mater excitans amores.
Conditoris et Salutis Mater Admirabilis.
Virgo ter verenda, salve .
Virgo salve praedicanda.
Nulla vox humana vire
Virginis potentis aequet.
Vineis omneis [Reg: omnes] , Virgo, clemens,
Et fidelis Virgo [Reg: Maria] , laudes, Virgo prudentissima.
Diceris Crystallus illa,
Iuris in qua forma splendet.
Diceris scientis illa
Cuncta Sede esse Verbi.
Diceris, moerore [Reg: maerore] pulso,
Caussa publici triumphi, Caussa nostri Gaudii,
Vas Honoris, Vas Decoris;
Virgo, Vas insigne gemmis.
Cum fragrantis flore nardi,
Cumque odore cinnamomi,
Spiritus pio calenteis [Reg: calentes]
Ture volvis: et Rosarum germen halas mysticum,
Tu Davidis lata Turris
Arduis eburna pinnis;
Fortium de qua virorum
Omnis armatura pendet,
Tu Domus subnixa septem
Purpuratis es columna: Aula Regis aurea.
Quisquis evitare bellum,
Cum Deo sancire pacem
Optat, exsolvique noxa:
Federis [Reg: Foederis] contingat Arcam.
Clausa quondam nunc aperta;
Arcta, per te lata nunc est facta, Caeli Ianus [(reading uncertain: print faded)] .
Nocte qualis evoluta,
Cum minoreis [Reg: minores] cogit [(reading uncertain: print faded)] igneis [Reg: ignes] .
Stella matutina fulget;
Talis, o Decora, luce:
Nubilasque mortis umbras,
Mentiumque luctuosam discutis caliginem.
Tu Salus, fugare morbos,
Tu Reis patens Asylum.
Supplices celare nosti.
Cum dolores et pericula
Ingruunt; terra marique
Unicum, certumque fessis rebus Solatium [Reg: Solacium] .
Sive pontum classe Turca
Sternat, et tumultuosis
Plena pulset stagna remis:
Sive caelo natus hostis
Vim minetur; semper aequi
Sentit in re dulce nomen Christianus Auxill.
Ergo iure totus Aether
Servit uni. Teque coram
Cuncta, quae rotantur, astra
Poplites cum Sole lunant.
Angeli, vos sceptra primi;
Deine Nepti vos Parentes, tot Patrum submittitis.
Hinc scari, Regina, Vates;
Hinc Tuba, Regina, clamant.
Martyrum te palma vestit.
Virginum Corona cingit.
Omnium Regina Divum,
Omnium, Beata, festo diceris praeconio,
Attigisti, Cygne, metam.
Conde rostrum, solve chordas,
Albicans Testudo plumis.
Carminis peractus ordo est.
I, licet renavigare:
Caeterorum, quae canemus, nolo, fias arbiter.
Paret ecce. Pandit arcum,
Et resectas transit undas.
Ter quaterque plausit alis.
Ter sonans, Maria; clarum
Vellus et spumante plumas tinxit udas vortice.
Liliis stellata Virgo:
Sume, quae sub involucro
Musa Cygni nostra lusit.
Hasce namque, quas dicamus,
Penna Cygni scripsit Odas.
Hinc tuam votiva rite propter Aram figitur.
Anseris iam penna restat,
Martis insumenda castris.
Ales iste bellicosus
Ausones servavit olim:
Et frementis arma Brenni,
Et truces clangore Gallos arce summa prodidit,
Diva, nostris blanda coeptis
Simplices adverte nutus.
Perque lubricos eunti,
Bella detestata, calles;
Et per hostem, perque foedis
Arva stragibus repleta forte robur suffice.
Duc manu manum sequentem.
Hac in urbes, in cruentas
Itur a Scriptore caedes.
Dum tenorem Mens eundem
Servet inconcussa semper?
Duc per alba, duc per atra: laeta, sive tristia.
Nil Reges, nil sceptra moror, Baldaee, Ducumque
Nomina, vel si quid grandius Orbis habet.
Cedant Caesareae solis iam Vatibus Aulae.
Imperium nullo sine fine Poeta tenet.
Caesare plus, plus Rege sumus; plus possumus illis.
Regna Camenarum plus speciosa puto.
Tu Ducibus maiora facis. Tu fortior exis.
Latius ingenio liberiore ruis.
Per terras coelique domos per cuncta vagaris: Et vario passim carmine ovas.
Iam tibi materies Roma est et sacra tuorum;
Vitaque non uno relligiosa modo
Tot Sancti pietate graves, et quidquid Olympi est:
Quidquid adorandi suspicit ora Die.
Iam tibi fallacis sordent ludibria Mundi,
Humanique iacet scena superba fori.
Et, te teste, nihil sumus, et vanissima rerum
Portio, et aeterni vix levis umbra Boni.
Sceptra, Deum, mittas loqueris, silvasque, lacusque,
Sidera: nec Vatum vox, Philomela silet.
Iam Batavus venit in carmen, nunc Italia virtus:
Dicitur, et numeris Austria digna tuis.
Pontificum tibi debet apex, Tiberinaque multum
Pilea. Tanta facis numina lege loqui.
Truditur in Cirrham Mavors, Bellona poetam
Induit, et rabiem mitigat arte suam,
Bella gerunt tot regna, tuo sed carmine Pax est:
Et veteres Regum se posuere mina.
Memmius ingentes orando mitigat iras:
Et labor augustos occupat iste Deos.
In Tabulas, Baldaee, tuis cessere tumultus,
Articulosque tuo iure, Poeta, taces.
Colligit unanimos lenis facundia fasces:
Quosque ligat, Phoebo non renuente, ligat
Et matrum damnat lacrymas [Reg: lacrimas] , et flebile bellum
Et voto Pacem prosperiore iuvat.
Omnia sic flectit Vates et praesidet Orbi,
Et loquitur namque iussus ad ista loqui.
Extorquet manibus gladios, tormenta, secures,
Mansuetosque suis imperat esse Duces.
Et facit hoc, nulli gravis ad consulta Cherusco.
Et facit hoc, cum se possidet ipse domi
Et facit hoc, nullis vectus per rura quadrigis:
Et facit hoc nullae cum sonuere turbae.
Pugnatum satis, o Reges. desuescite bella.
Perfidus in falces ensis et ultor eat.
Victoris sit praeda sui sic parta tenete.
Sit satis hac omnes conditione frui.
Si, Baldaee, tibi; si se mihi crederet Orbis,
Auro fidem, hoc una Pax foret Articulo.