Ingenium tuum, ac Poesin, suspexi ego semper, aestimavique, ut par est, Vates clarissime: Quod in quarto Lyricorum meorum libro, Ode nomini tuo inscripta, contestatus sum. At enim iam nunc, ne Nomen quidem Harphii mysterio vacare, Germani intelligent, quippe non ex vano haustum, dicerisque alter Orpheus, quem canentem, ecce, Silvae etiam meae accedunt Auctarium vides Carminum, quae provocatus lusi. Liber nonus, caussa est et octavi Numerum imparem, Vatibus et Heliconi Sacrum, utrobique sibi constare Voluimus. Prior Editio, septem Libellus, Artes totidem liberales honoravit: ista, Novem Musas veneratur. Quae pertractaverim, paucis complectar, Statim in primo limine offendes aegrum cum cadavere luctantem; sed post desperatissimam exulcerationem, tandem sibi restitutum. Secundam Oden, de conviviis Germanorum, imperavit Burgensis
noster, Carnis, quod probe nosti, acerrimus hostis. Fuit autem illius epuli Modimperator Conradus Ufens, inter honestissimos Cives summus, quem Nicolaus Glastonus, ut facete multa dixit, fabrum Fortunae suae solebat nominare. Commendatio Solitudinis, Gasperi Barlaeo et Johanni Ingelio debebatur. Respondendum erat. Batavus Camenis. Proximo Carmine excuso me Amico non sustinui nomen ponere: ne Octavius Frangipanes se moveri putaret. Non diffiteor in Lyricis ac Silvis meis arcana quaedam esse, ceterum innoxia: rideoque curiosum, et hebetem, qui quis vel omnia suspectat, vel nulla rimari potest. Sequitur gratulatio, facta Coronario Burgensi, Macilentae Cohortis Antesignano: Carmen extemporale est, recitatumque statim post electionem, in Curias, prope Coemeterium sita, adstante Umbrarum Choro Consuetae quoque et memorabilis illae quidem caerimoniae adhibitae sunt. De herba Tabaco, quam alli Nicotianam, alii Paetum, alli Panaceam vocant, sic fabulamur, ut veritate, rei non destruamus. Tam multis invisi, quam peregrinis, germinis vim expertus in morbo, commendare non sum veritus, ante notitiam poematis, hercule, animosi, quod Raphael Thorius conscripsit, Angelus, et canendi et medendi arte clarus. Lucium Bassaram, mole corporis tardum, consilio, nisi fallor, aptissimo, ad cursum in pulvere Olympico instruximus haud multo gracilior est Gundarus Osca. Varro nostri seculi, omnium librorum belluo. Ingentium.
voluminum plaustra propediem edendorum minatur Orbi praefestinantis impetum sufflaminare conor. Cur autem et tu, inquies, celeriter multa? Primo, stimulatores mei velut lentum increpant, Arbogaste. Deinde, quamquam nemo invitior, adversus indolem et bene consulta rapior aestu popularis procellae, ac quondam malo Fato Gentis nostrae coguntur catuli festinare cum canibus. Ascesin ?gnatianam [(reading uncertain: print faded)] nostris coloribus depictam Franciscus Palmenius, municeps tuus, merebatur; Iuvenis sanguine cultuque virtutum florentissimus: ut vel ipsa Pietas edidisse in lucem; vel editum, mater Pietati mox consecrasse videatur. Lemonius Gages, bellus homo, et festivus, Planetarum scientia pollens, proxime a periculo mortis aberat; ausus viperam contrectare, Monachium ex Phocide allatam fulgor et sparsis colores curioso masculo noxie blandiebantur. Ego autem, ne periret sciurus iste lepidissimus, dolosum serpentem e manibus excussi. Ei horruit scilicet, intellecto discrimine, et gratias egit servatori suo, candida ac simplex anima. Quae ad Petrum Kazium leges exarata, scito suggessisse Fridericum Herbsteinium, Romanae Antiquitatis studiosissimum virum. Eademque mihi Ingolstadio discedenti insusurravit Philippus Bombycius. Aut ego tunc ridens pariter in aurem: Oraculum, Philippe, dixti. Adamum Holium. Olitorem, quam potui dignis iuxta verisque extuli laudibus: insertum merito suo Silvis nostris, vel idcirco etiam, quod robore et forma, ne ipsa
quidem Silvano cedat. Eius beneficio, Meditationem Mortis, altius animo impressam, gratus asscribit Andreas Aigenmanus, senex suavissimus; cui Oden subnexam dedicavimus. Id aetatis vir valet etiamnum, ut qui optime, omnium morborum expers: nisi quod nuperrime sinistrum eius pedem Charon remulco podagrico perstrinxerit. Lamorianum Gasconium si nosses, nec tu, credo, ullos Auctumni Poetici fructus, nasuto Iuveni, praeter ficum ostenderes. Decretum, quod sequitur, in Macrorum Senatu factum, Matthiae Velidio explicare iussus sum quo eodem tempore P. C. sanxere. Macilentos titulum Magnifici recipere posse, non item Amplissimi. Variam humanarum mentium picturam, et discordantia sibi vota, descripsi gratiam Lucae Crasii, ex Italia ad nos remeatus. Elicuit festivus homo conveniens palato suo carmen: quod cum evolveris, scio, nobiscum senties, agnoscesque multos familiares, Jodocum Masinium, Simonem Caecinnam, Sigismundum Pobium, Rochum Sagam, Benedictum Mirnionem, et quem prae ceteris intime semper dilexisti, Georgium Razbodum. Ferre autem non possum convicia in Naturam. Itaque Recaredo Malvio, Genialibus stellis irato, deplorantique ingenii sui obscuritatem, accendi lucernam, cuius beneficio pervideat bona, quibus ipsam propitia Fata cumulaverunt, Morando Bavilo, probris
aemulorum lacessito, Amuletum invidiae in tempore transmisi, patienter acquievit monitis, et animum iniuriis deiectum persanavit . Ne consilium periret, quod Henrico Bestenio dedimus, morbo ventris (umbonem Medici vocant) laboranti; placuit literis consignare, utiliter duraturum ad posteros. Dantiscus quoque noster exhilarandus erat commendatione sedis Eberspergensis. Nescio, unde horrorem conceperat eius loci, quem submovere conamur. Sed nimirum piaculum fuisset, munera sola recensere Divum, ipsumque adeo Tutelarem Praesidem inclyti [Reg: incluti] Collis silentio praeterire. Itaque a villa in Templum digredior, glorioso Martyri Sebastiano supplex. Fortissimi Testis Christi encomio imparem me confessus, purpuratum Oratorem, D. Cyprianum, substitui, ut Martyr a Martyre tanto dignius laudatur. Iam vero officii mei putavi esse, commonere eruditissimum iuvenem Paullum Galarinum, ut Poemata sua luci publicae permitteret; ne diutius premendo invidere Orbi velle videretur. Multo magis miraberis sollicitudinem meam erga Marcum Limam, cuius lethargum miseror. Brevis Oda est: quando et in homuncionis istius globoso corpore, nihil fer me longum est, praeter somnum. Vereor ut ne et alii quoque iudicent , quandoque cum Homero dormitare me. Etiam somniare me profiteor, impune certe, si non laudabiliter, cur dissimulem? Hae moris est in Parnasso, ad nocturnam Demosthenis lampadem Oratores elucubrare sua student. Poetae somniantes vigilant, clausis oculis plura vident. Quid vero loquar illo tempore, cum non meus sum: indicavi Bartholdo Nihusio,
eruditissimo Viro, et de bonis Literis optime merito. Subiungitur Epicedium plangentis alienum funus. Nam Germaniae mala, quae Cantis duro deflemus. Ad nos quoque pertinere arbitramur. Libellum absolvit taedium Musarum, sollemne Poetarum praemium. Feliciores Apollo hedera coronet, et lauro: nos Paeti foliis filius eius Aesculapius cingat, contenti sumus.
Insitus est miseris mortalibus hic quoque, sive
Stupor profundus, sive crudelis furor:
Sanari plerique volunt preciosius [Reg: pretiosius] aegri,
Quam sumtuosus [Reg: sumptuosus] poscat Aesculapius.
Ni gemmam iugulent, lapidesque e Perfide capra
Scissos eburno conteras in poculo;
Desperata salus. Aurum bibit ille recoctum,
Alterius herbas Solis ac nuces edit.
Nugae. Saepe levis res est, quae pellere morbi
Letale virus possit efficacius.
Exemplo, Martine, meo, non vana locutum.
Tuoque disces, providus, vitae bono,
Iam trepidas saliens Aries coelestis in auras,
Balabat alta vernus inter sidera:
Quum me dira lues viscosis nexuit hamis,
Populata pectus, et meatus aeris.
Ante macer fueram; sed enim mox cedere totum.
Et fugere tanto corpus a se longius.
Lurida subsedit facies, cava vallis et horror:
Iners orexis, adque mensam languida.
Accessit malesana sitis, decumanaque tussis:
Tam sicca, quam quae stupa [Reg: stuppa] persensit focum.
Denique cum coepit lentescere sonticus humor,
Pleno cruoris ore sanies exiit.
Et iam desierant liquidi commercia coeli;
Reciprocare vix valebam spiritum.
Visa quoque est macies, violas induta nigranteis [Reg: nigrantes] .
Arente ramo contigisse tempora.
Quo mihi funestam signo praesagiit urnam,
Animaeque, mota sede, migrantis fugam.
Conveniunt Proceres magni de stirpe Galeni,
Genus ab venusto strenuum Machaone.
Multiplicant vultus, et viso pure spuentis,
Oculos severa nube condunt frontium.
Fit sonus exululans : et singultantia lacrymae [Reg: lacrimae] .
Atque aliquis, cui tota mei collapsa fuit spes,
Moriturus excla - Balde - mavit: Hoc habet: [(reading uncertain: print blurred)]
Demitto auriculas, quales demiserat olim
Loquente, sacram, comite, Flaccus, per viam.
Audierunt questum flentes ad limina Musae,
Studiis alumnum consuetis eripi
Una quoque, ut simili leniret voce pudorem.
Subaemulata nos et ipsa tussiit.
At non adversis eadem sententia castris.
Gaudere pingues, Orgiisque fervere
Hostem quod media pavitantem in morte viderent.
Paeana festis concinebant vocibus.
Sed nec Orestaeos [Reg: Oresteos] inter convenit amicos,
De mitigando Pyladis infortunio.
Suadent Hispano glaciem perfringere Baccho.
Si quae catarrhis defluens concreverit.
Pars bona censuerat sacrasmis tristibus irae
Fluctus ciendos phlegma qui resolverent.
Arte Palaeologum qua quondam norat achivum
Surrexe, furiis vim mali pellentibus.
Trudimur in lectum ferroque ac fune ligamur;
Connexa quae nec ipse rumpat Hercules.
Certant ingenio, mihi quis solertius [Reg: sollertius] instet;
Aut vota lusum vertat in contrarium.
Barbita poscebam: rastrum deforme dederunt.
Soccos petenti protulere fuscinam:
Pro libro fustem, ficum pro dulcibus uvis;
Compressa qualem pollice efformat manus.
Clamanti, Sitio; paries monstratur, et uncus,
Ex quo pependit malleus cum forcipe.
Scitabantur; ubi macies, mea Diva, moretur?
Cur inficeta non suum Vatem iuvet?
Nunc eat ad Parcas; exoret pensa sororum,
Columque tardet, et secantis forficem
Quin potius moreris? Nostrum quid polluis orbem.
Exsangue spectrum viva sex cadaveris!
Iam monuit bubo. Purga, miser, aethera flatu.
Audis sonantem livido Lethen vado?
(In viventis adhuc iaciebant ora trientem)
I, genua te succinctus exspectat Charon.
Addiderunt insulsa iocis praeconia naulo,
Subiecit alter mortuis non est opus.
Gratis subvectat strigosos nauta Poetas,
Pomo Sibyllae se tuenteis [Reg: tuentes] aureo.
Sic ait et frontem pulsat resonante talitro,
Unaque tractum capitis evulsit pilum.
Turbidas infremui, torvumque ac funebre ingens
Denteis [Reg: Dentes] in ore viperinos miscui.
Non secus ac Cyclops ferus insidiatus Ulyssei,
Tonuit per alti spatia delusus maris.
Ter conatus eram manibus comprendere Mimum:
Eviscerandum, si maneret, unguibus.
Ter se proripiens vindictam elusit hiantem.
Et pone collum stans flagello perculit,
Quis mihi tunc animus? Rapida succensus ab ira,
Exaestuavit vasis instar ignei.
Ardebam, qualis Capaneus cui moenia supra
Scalas ferenti fulminum insedit vapor.
Profuit haec rabies. Sed inhaeserat altius imo
Infixa fundo pestis illaetabilis.
Ergo intra teli iactum tumulique iacebam,
Caliginosae totus incumbens neci.
Diffugiunt socii. Rapiuntur plectra, lyraeque,
Suprema (memini) vota mentis haec erant.
Pierides, siquid merui, dignissimus heres,
Curate nostram ut occupet Testudinem.
Ne Mida persultet, ne rictu stante Lycaon;
Aut pellis expers, fissus aureis , Marsyas.
Haec inter (veris oculis, an imagine sola,
Ignoro) vidi lusitantem simiam.
Involat in citharas, et ducit, (eratque togata)
Et in cubili varia pectit carmina.
Quosque ego percussi nervos in classica Martis,
Inepta mulcet, et canit Cupidinem.
Risimus; ac toto micuerunt splene cachinni.
Lepidisque nares canduere flammulis.
Insequitur cerebri fulgur vitale moventis;
Tunc ex procella cor movente strenui.
Concutitur pectus: pus evomo: vena ferocit.
Calidusque vibrat sanguis in praecordiis.
Spirandi folles animantur ab aethere rursum,
Haustusque dulces rursus aurai trahunt.
Continuo redeunt hilares ad limina Musae,
Positaque sumunt veste pulla candidam.
Visa quoque est Macies niveis induta ligustris.
Virente lauro contigisse tempora.
Quidquid is est, largos iterum bibo cum Iove soles.
Pulmo recentem ventilat Democritum.
Quam bene providit nobis Natura Sibeni.
Ridere dans et flere; sed pro pharmaco!
Scilicet, ut Corpus risu medicante levatur;
Sic Animus aeger cenvalescit [(perhaps: convalescit)] fletibus.
Iuppiter hospitalis!
Bacche conviviis pater addicte! Ceres modestae
Praeses amica mensae.
Quam gulam quaerunt Alemanni [Reg: Alamanni] satiare Thraces!
Horreo ferculorum
Monstra non lances numerosas, neque culpo luxum.
Tale nihil renidet.
Damno fumanteis [Reg: fumantes] dapibus tot patinas coquorum.
Quis stomachus leaenae,
Ursa succumbat glaciali Scythiae timenda.
Ponitur in catino
(Primus hic missus) vitulinum caput irresectum.
Mox et apri sequuntur
Fusiles ossae bene fartae. Quibus innatant to-
macula, et exta porci
Mitius saevi sequitur bos et ovis, rotundae
Grandia frustra quadrae:
Perna succedit nova. Vae dentibus, ut terentur?
Haut aliter, molaris
Quam silex quin et tepido sanguine rictus undat.
Mandit enim cruorem
Belluae, cuius vapida stagnat adeps in olla.
Omnia sint opima,
Et famem pellant. Sed ubi sunt olerum replicta [Reg: replicata] .
Asparagi, tragema
Mollius, pomum citreum, cum nuce pulla ficus?
Quod videt, et palatum
Gustat, hoc pulpa est. Caro, Carnes, epulumque totum
Est laniena Carnis
Nona pars mi sit satis, Ufens. Ego non Milonis
Tympana non luporum
Attuli ventrem. Modicum Pythagoras habebat.
Nos quoque: qui colendam
Sumsimus [Reg: Sumpsimus] nobis Maciem: qui tereti movemus.
Nobilis instar umbrae,
Linea corpus, satur, eheu! ideone pingui
Admoveor paropsidi?
Ut malis Circes Hecateiae quasi potus herbis,
Post epulas repente
Mutet in formam suis? Ne quid acerbioris
Laetitiae iocosus
Rideam, strictis maculosae gladiis arenae
Destinor immolari?
Pastus ut quondam gladiator populi sagina!
Ite truces Curae, scelerataque nomina, Lites:
Et urbis usquam quidquid est in urbibus.
Ite laboranti Fastus, immania tecta;
Structae spatia per reflexa porticus
Ingelii mihi vota placent: qui moenibus altis
Humillia [Reg: Humilia] parvi septa praefert Tusculi.
Cur struimus lapidum cumulos, sublime lacunar.
Conferta plumbo fusili fastigia?
Scilicet, est aliquid preciosi [Reg: pretiosi] insania luxus;
Timere casum posse turris arduae!
Rupibus excisis stipantes aethera nobis
Eripimus ipsi Solis oblatum diem.
Atqui liberius, multoque beatius olim,
His absque nugis, vixerat Germania.
Ruri laetitiae degunt; innoxia ruri
Et curiosa pectus implent Gaudia.
Hic puro de fonte micat geniale serenum:
Formosus albo ridet ore Cynthius.
Non iubar angustant trabibus laquearia pressis;
Nec sumtuosa [Reg: sumptusoa] lumen arcent culmina.
Si modo Mortales scirent agnoscere munus,
Et aestimare vera Naturae bona:
Omnibus alma parens medio deit omnia campo:
Nec abdidit meliora propugnaculis.
Qui nil quaerit, habet. Fruitur sine foenore dives.
Tanta eius arca, quanta Tellus haec patet.
Parte alia clivis, alia declivibus umbris,
Irritat oculos liber adspectus soli.
Discolor in foliis nemorum lasciva regnat;
Simul haec amictu Maius incinxit novo.
Aerea non sacrum violat caput Amnis imago.
Seu fictus Atlas sive torvus Hercules.
Intemerata fluit scatebris aqua, mobile vitrum.
Et culta stringens arva garritu secat.
Accedunt avium questus, meditataque bella,
Et in theatris arborum comoediae.
Quid nisi funereum, ac vano splendore coactum,
Centum columnis nixa moles exhibet?
Frustra peregrini montis coguntur in arcum:
Simulacra summo stare coguntur tholo.
Coguntur latices verso migrare meatu,
Et putrefactis invehi canalibus.
Cogitur in cavea, licet indignata volucris,
Heu, servitutem nata libertis pati!
Credis adulantem, custos; quia verna sonorum
Milioque reddit ac papaveri melos.
Falleris. Immeritae deplorat fata catastae;
Suumque iustis devovet diris Herum.
Carmina quae dicit, mera sunt convicia fixum
Te potius optet, claustra quo rostro ferit.
In Pago vitiis minimum indulgetur et Arti.
Suam procul Natura pellit simiam.
Sponte fides in fronde sedens movet aliger Oscen,
Et aemulanti gaudet audiri choro.
Sponte subit Chloris, variosque induta colores.
Per prata ludit, ante messoris manum.
Sponte sua gelidae properant ad pocula lymphae,
Accuuntque primis frigus in cunabulis.
Quo cedrus ac citrei tigni, maculosaque saxa,
Ut Xerxis ingens explicetur Regia;
Pastori facient sex ampla palatia, rami.
Captura totum Xerxe cum nostro gregem.
Non ideo minus his tegitur, quam verus eburno
Medus recumbens tot coronarum toro.
Exprobrat aurato testudineoque cubili
Somnus virenti procubans in caespite.
Quippe sui largum nec saeva exterreat umbra,
Nec impeditis plaustra rumpant axibus.
Ut taceam, quae non edat spectacula noctu
Lepidus volantum populus ille siderum.
Nil simile ostentant intra pomoeria [Reg: pomeria] muri,
Utcumque celso vertice intrent nubila,
Urbs magnum, quae magna, malum; sua gaudia perdit,
Aliena numquam capere, vel raro, potest.
Praeterea Procerum pompam comitantur inanem
Mores eodem plurimum tincti ulcere.
Picta domus, picti vultus: sed et intima mens est,
Animique facies picta mille fraudibus.
Vestimenta ferens Tyrio fucata veneno,
Haut alia, quam fucata verba proferet.
Candida Simplicitas, non te turrita Cybele,
Sed vos Napaeas ornat, ac Dryades decet.
Quam bene dispositum; quadrent ut Civibus aedes,
Istisque Cives, vimque de Laribus trahant!
Mensa, focus, sellae, thalamus, sunt omnia armor:
Marmoreus ipse Dominus, ac crudus Nabal;
Et Niobe coniunx, duplici fornice vivens:
Ut nomen unus nobilis probri ferat.
Quando breves casulas veteres subiere Sabinae,
Genas perustae sole, callosae manus,
Sed castae, qualis stellata in cyclade iam nunc
Tam rara sudat, quam per Aegyptum pluit.
Dispice, quid plateae faciant, ubi Pyramis exstat:
Circos Carystus, templa formavit Thasus.
Vix Aether radium infudit, vix mane fenestris:
Tumultuosi Scylla iam latrat fori.
Fluctuat ambiguo iactata Pecunia vento:
Avidos habendi sorbet aestus vorticis.
Invidiae lucroque vacat Mercator avarus,
Toroque verrit Orbe congestas opes.
Hoc tamen infelix, partis quod nesciat uti,
Aut mentis angor et flagella non sinant.
Pone epulas, disperge crocum, diffunde Falerna
Sedet profundo triste ieiunus metu.
Rustica paupertas, solo contenta ligone,
Quo coepit esurire, se saturat loco.
Stiva dabit mensam. Facilis cibus allia, cepae,
Mistaeque pultes hordeo, fabis olus;
Et si quae decerpta recens vel mollia fraga,
Vel dura corna grandis uxor asseret [(reading uncertain: print faded. "-ff-" seems to be a correction.)] .
Fusca quoque approperat componere filia menthas [Reg: mentas] ,
Crispamque posca macerare brassicam.
At Gnatus caprae lac simae, simus et ipse,
fert in salignis cum favo mulctralibus.
Plauditur, exsultans tacto testatur aratro
Ventri Colonus sapere morato dapes.
Faginei tunc ansa scyphi quae fertur in orbem,
Siticulosos imbre dulci proluit.
Nemo cado metuit. Nitidam prope rivulus undam
Vehens, iocoso lenis obstrepit sono.
Interea cantu volitans permulcet alauda,
Ictamque sursum scribit auram circulis.
Lassa, pedes iuxta, aut gyris quandoque peractis,
Prandentis ipsum vomerem cadit super.
His, reor, illecebris villas sectatur amoenas
Ingelius, urbis fessus, et satur fori.
Quae vacat a Causis iucundae portio vitae,
Tota erudito consecratur otio.
Quin etiam in turba, magnaeque Penatibus aulae,
Sapiens quieto se recessu vindicat.
Fortunate Senex: quamvis abeuntibus annis,
Retines honestum lucis usum, bis tuus.
Alter in exculto felix Hortensius horto,
Reficisque vires atque fandi copiam;
Pulvereisque domi plenos Ciceronibus aestus
Calens opaco temperas umbraculo.
Dumque inter floreis graderis, devexior aetas
Iuveniscit [Reg: Iuvenescit] una cum iuventa germinum.
Ad violas, ad prima rosae suspiria, verno
Te quoque tepore dulce sentis imbui.
Nec, si contristet tempestas horrida coelum,
Aquilo viretis noceat idcirco tuis
Est nemus Aonium tibi; sunt Helliconia Tempe,
Tybur [Reg: Tibur] Latinum, Silva Musarum capax.
Lucus, ubi citharae vocali ex ilice pendent,
Dignisque laurus crescit inhians crinibus.
Persultat medium passu modulante caballus,
Quartique sontem solvit incussu pedis
Ille fremit, numenque et fumum horrore rotatum,
Bullis remiscet spumeis per aream.
Donec in aprico iam margine, proximus ori,
Fatidicus humor stagnet, invitans bibi.
Hinc bibis: hinc tecum sese Barlaeus inundat,
Collo tenus stans in tremendo gurgite.
Cumque adeo nostra facundia frangitur arte,
Uterque vates increpatis barbitum.
Unde, velut cygnis intus morientibus Odae
Fatis Olorum consonantes effluunt.
Mirantur Reges, et claro munere pensant,
Ne tantum inani laus Tritonia cristis:
Vestrisque plectra Phoebus admovit sua.
Forsitan et Satyri stantes ad limina furtim,
Hirsuta digito labra saepe comprimunt;
Ac quoties resonant arguto pollice chordae,
Aures acutas obstupentes surrigunt.
Fortunati ambo. Tanti est secedere posse,
Et a profano segregem vulgo eximi!
Hoc remus, hoc pagi praestant vineta sequestri:
Hoc solitudo feriantis efficit.
Nullus in urbe sacer; vel si sacer nullus in urbe
Poeta, saltem mente rusticabitur:
Inter aves, inter fagos habitabit et alnos.
Hic domuit Orpheus flumina, hic traxit feras,
O bene, quod tanti studiis auctoris inhaeres,
Et amica iungis vota, Reinero sate!
Sic Abdolonymo longe felicius ipso
Canorus aevum , Flacce noster, exigis.
Sive igitur Batavum Mavors circumtonat orbem;
Formidolosa nil moraris classica .
Seu Brasilas pelago subvectat navita cannas;
Deos in horto littorales [Reg: litorales] concinis.
Per mare, per terras diversa metalla petantur;
Intra fodinam pectoris iam possides.
Argentum in niveis, gilvis in floribus aurum,
Non est voluptas nulla, demirarier.
Vive, vale Diis charte Senex! Mea stamina iungo.
Frustra. Perennem quisque se solum facit.
Numquam prodere te velim,
Carum Diis mediis ac superis caput!
Qui me, quique meam frequens
Musam sollicitas: ut nitido palam
Vultu se sinat adspici;
Ex sertoque sinu prodeat in forum.
Frustra. Nam prohibet pudor.
Musam vela decent, qualia Virgines
Casti nominis Italas.
Nec Cumana Phrygi cuncta recluserat
Vates! Ut nihil abditum
Intra fatidicum linqueret ostium.
Exemplis ergo grandibus,
Dulces nequitias, sed tolerabiles,
Insons sic foliis tego:
Ut qui Pieria carpserit haec manu,
Pascat se preciosus [Reg: pretiosus] ;
Et dicat: Subolet; non tamen erui.
Rupem pone biverticem,
Cortinamque latent plurima Delphicam
Irritantia Flamines.
Sint quaedam, cupidi quae bene nesciant;
Rimentur tamen et feram,
Affundantque Deo vota Patulcio.
Spes blandas acuit labor.
Auget cura suum sedula gaudium.
Pugnanti spolium sapit.
Cuius nidus avis quaeritur, optima est.
Vilescant mihi passeres,
Vicis et plateis omnibus obvii.
Si dignos vestigat Honor, sequiturque fugaces;
Quo more Daphnen Cynthius:
Iure capis nostras, Praesul Burgensis habenas,
Obnoxius his fortissime.
Non ad Elei stadium lustrale Tonantis
Acres anhelarunt equi:
Martius explicuit nec tot suffragia campus,
Prensante plebem Consule:
Quot subiere viri, Fasceisque [(reading uncertain: print blurred)] [Reg: Fascesque] et culminis huius
Exambierunt arida
Unicus e multis dignus tam magna mereri,
Voto potiris omnium.
Quanta repugnantis niveo de pectore signa
Palam dedisse vidimus!
Erubuere genae: faciem circumfluus ignis
Pudore mistus proluit.
Auditae voces elephanti dente notandae,
Et in tabella cedrina
Quo merui facto summi fastigia iuris,
Rudi iuventa floridus?
Tam defecati [Reg: defaecati] nondum mihi corporis umbra
Inter sodales obtigit:
Et Maneis [Reg: Manes] Larvasque regam terrore verendas,
Patrique Summano pares!
Nullus in aurigam, nisi frena capessere norit,
Plaustri recens admittitur.
Nemo subit ponto, nisi quam firmaverit usus,
Torquere clavum Caspio.
Nil agis. Averso pede rectius itur in altum.
Invitus ambis gloriam.
Assueto Quinctus sic est divulsus aratro,
Romamque iussus pergere.
Talis erat Curius, medio cui Lictor in horto
Cinctus secures praetulit.
Dilectam maciem quanto submissius ornas,
Tanto micat sublimior.
Huc rigor, et solidi vis ardua duxit Honesti,
Hirsutusque vertex crinibus:
Virtutisque fames, et hiulci gratia vultus,
Et ossa paene exstantia
Accipe commissam signato nomine gentem,
Et disce curas nobileis [Reg: nobiles] .
Pallida iam gaudet regio. Genialibus Umbris
Iam coena ridet lautior.
Te propter laetos agitat Libitina triumphos:
Taedae flagrant cupressinae.
Seque, suosque tibi canis veneranda vetustas
Commendat Antiquarios;
Et sic affatur: Nomen sortite Coronae,
Alumne dulcis funerum,
Indue Pythagorae frontem, rugasque Catonis,
Et Socratis rubiginem.
Quidquid Diogenes Cynicus latravit opaci
In umbilico Dolii:
Quidquid nocturno lucratus fonte Cleanthes,
Quidquid diurno Pittacus,
Omne tuum est gracili Domino iam Stoica nutat
Zenoniana porticus:
Sessoresque suos pressis cum legibus offert.
Dicto paratos obsequi.
Ut Senecam de fonte bibas, tibi flumine prono
Baetim relaxat Corduba.
Sub tua iura Nasonis copia Sulmo,
Et Mantuanus Mincius
O ergo concede lubens, humerosque ruenti
Suppone Coemeterio.
Sit votum, quodcumque iuvat! Felicia coeptum
Opus secundent omnia!
Sit Fatum, quodcumque cupis! Fortuna nec ausit,
Nec possit obluctarier!
Sit factum, quodcumque iubes! Paremus ovantes,
Et poplites substernimus.
Tempore, quo Natura parens impingere coelo
Incestos fuit ausa gigantes:
Non procul umbrosa statuebat Iupiter [Reg: Iuppiter] Ida.
In Fauni convivia saltu.
Laetae dies Baccho solemnia [Reg: sollemnia] lucis agenti,
Excisus qua poplite Patris?
Quaque triumphatos Thyrso submiserat Indos.
Lynce redux ad sidera vectus.
Id tamen Armisono bilem concivit et iram,
Credenti sua numina temni.
Se sine bella geri! Regnumque immane Lyaei
Vitiferis succumbere telis!
Respuit infameis [Reg: infames] epulas, et Orgia Mavors
Detrectat celebranda venire.
Nectare submoto (Bacchi datur istud honori)
Vina cado spumantia manant.
Circumeunt Satyri, praecinctaque nebride Maenas,
Et Dominis Dominumque ministrant.
Purpureo fluit merum. Pater Evius aurum
Flore capax et fronde coronat:
Craterasque offert Genitori, hederaeque corymbi
Labra scyphi redimita propinat.
Interea, dum per turgentia cymbia musto,
Alterno se palmite mactant;
Laetitiam turbat Rumor: consurgere Phlegram,
Armatum bellare Typhoeum.
Motae centimanos imponere Pelion Ossae:
Iamque Hebrum Rhodopenque revelli.
Sed quid Coelicolae [Reg: Caelicolae] faciant? Iacet ordine nullo
Sub patulis gens ebria ramis.
Ipse pater Divum recubans in gramine, segnem
Proflabat de pectore somnum.
Unica, cum Maia genito, Triviaque, manebat
Fortis adhuc, et sobria Pallas.
Pallas ait: Video misceri funditus Orbem:
Terrigenae luctantur in astra.
Vade, age, Diana comitante, Atlantia proles:
Exora succurrere Martem.
Ille volat trepidans (urgent discrimina) virgae
Oblitus ducis, atque galeri
Dumque nives Scythicas, et non sine grandine densa
Heu! tectus male nubila tranat;
Deciduo sensit cerebrum stillare catarrho,
Vocis iter glaciante retusum.
Provida tum calatho promsit [Reg: prompsit] Latonia germen
Hoc lentis mole dentibus, inquit;
Sanus eris paret, Caput assurgente vapore,
Paullatim relevatur apertum.
Miratur titubans: unde haec insania cauli,
Et tenui medicamen in heba!
Plura tamen differt: tantumque exponere pergit
Odrysio mandata Tyranno.
Stabat is in curru rigido ferratus et atrae
Ora fluens caligine caedis:
Audieratque preces. Tandem haec in verba (Frementeis [Reg: Frementes]
Iussa tenet formido caballos)
Iamne meam (vultumque minax turbavit ahenum)
Poscis opem, miserabilis, Euan?
Atqui non nostro populatus robore Gangem,
Iactasti victricia signa.
Neglexitque Deum, quamvis sermone modesto,
Et lacrimis gestuque disertum.
Instar Atlantides, animusque expugnat; et urit
Hinc facies, hinc caussa Dianae.
Ergo truces impellit equos, currumque secuti
Exstimulant in bella Furores.
Quam cito cum tonitru percurrunt fulmina coelum;
Suphureo labentia sulco:
Adstitit in campis, atrox ubi pugna gigantum
Torquebant super aethera monteis [Reg: montes]
Desuper insiluit; primumque Damastora corno,
Deinde manu Pallanta trucidat.
Atque obtruncatis Aegaeonis anguibus addit
Enceladum, turpemque Mimanta.
Sternitur exanimis fundo Titania pubes.
Imparibus damnata sepulcris.
Post Pallenaeum, consumta [Reg: consumpta] strage, triumphum,
Mercurius sic inchoat ore:
O Dictynna soror, quantas tibi debeo laudes,
Cui liquidam quoque debeo vocem!
Vix potui fletu, facundaeque agmine linguae
Iratum mollire Gradivum.
Flectere qui poteram, si raucus et asper adissem,
Aque lupo per confraga visus?
Ede mihi nomen multum praestabilis Herbae:
Felici quo crescit in Horto?
Scis, quibus indigeam. Numen commune Deorum,
Saepe fero non mollia iussa.
Ad Styga demittor, minimi Iovis ultima claustra.
Quantum illo fuscamur in antro!
Per tempestatum furias, brumaeque rigorem.
Per nimbos incedere cogor.
Quid mirum, pituita meis si faucibus haeret?
Hanc potes, o bona Virgo, levare
Pleiade sic natus. Sic Delia Pleiade nato:
Fabor enim tibi, candide Vate:
Quando etiam nostro, fidicen famosus, amica
Germano sociaris in arte
Nuper cum picta pulsarem Maenala biga,
Et silvae propioris Amyclas:
Haesit in auriga nostro defixa iugali
Spina, pedi nocitura sinistro.
Saucia confestim dictam num bella quaerit.
Vulnus sanatura cruentum.
Et reperit. Iuxta de quo tibi cura, virenti
Molle frutex caput extulit arvo,
Ne fera pollueret morsu, praecerpsimus ipsae,
Latonae fratrique ferendum.
Consultus docuit: nil esse potentius illo,
Cum mater tua plorat in astris:
Oppletumque hiems nebula graviore cerebrum
Imbricibus destillat aquosis.
Quippe huius modico purgari germinis usu,
Atque aegrum iuvenescere corpus.
Sive lecessitus linguaque ac dentibus humor
In capitis diffunditur arcem:
Sive salutaris cum sparsa volumina fumi
Coeruleum [Reg: Caeruleum] glomerantur in orbem:
Credat se plenum Cypriis abstemius uvis,
Ac saturos hausisse culullos.
Implet enim nervos, penetratque calore meatus
Ac veluti vindemia sopit.
Saepe volutatur vertigine dulcis amari
Miles ovans, ac cornua sumit.
Et quoniam denteis [Reg: dentes] cervi mordentis abegi,
A cervo voco germen Abactum.
Misce litterulas subicit Tege eius ales;
Apelles licet, alma Tabacum.
Nesciat hoc Bacchus. Bacchus vult omnia prono
Ingenio reperisse [Reg: repperisse] videri.
Ipse ego delatum fruticem trans aequora raptim,
Ignotis mandabo colonis.
Hinc capiam vireis [Reg: vires] , quoties stringetur anhelum
Viscoso sufflamine guttur.
Hinc succum bibet et flammas animumque Poeta,
Fatidico sapientior aestu.
Dixit, et Americae vultum contorquet ad oras
Qua Brasilos circumluit aequor .
His germen vitale locis, solemque precatus
Depangit, comitemque triformem.
Insula Virginea est a virgine dicta Diana:
Et retinent haec tempora nomen.
Bassara! Cur anhelo
Ore suspiras, quoties est superanda scala?
Scilicet ille vastus
Atque dependens adipati gravat umbo ventris.
Utque velis citato,
Plumbeo gressu tamen is. Iam macer esse velles
Protinus et volare
Sarcina tetri misera corporis expeditus.
Subtrahe ligna flammis,
Si focum frigere cupis parcius, oro, coena:
Rarius adde pernas;
Rarius pulpam leporis, mox levior futurus,
Per iuga, perque colleis [Reg: colles] ,
Capreae ritu salies, perque vireta, mecum.
I, non invideo, gusta convicia Famae:
Nec rude differ opus.
Edere festina spatiosum ac grande volumen;
Quale tremiscat Atlas
Ferre humeris et qui coelum subduxit Atlanti
Amphitryone satus.
Scribimus, ac caecos catulos properamus in auras.
Paräturiente manu.
Gloria parva subit fastidia longa sequuntur
Nominis opprobrium
Qui semel emissus, nescit Liber, Osca, reverti.
Cypridos instar avis.
Per populi volat ora, sui iam iuris hirundo,
Non reditura tibi.
Hoc Alemannus [Reg: Alamannus] habet. Multum magnumque cerebro
Vastus inaedificant.
Plurima molitur, largoque extrudit hiatu,
Plurimaque esse cupit.
Astrologus, fullo pictor, vespillo, choraules,
Credo, poeta, faber:
Et super haec augur Iovis, interpresque Deorum
Cuncta , nihilque sumus.
Interea spissam lato vomit papyrum,
Cui sua scita placent.
Turbidus in Famam toto ruit agmine mentis.
Cultus ire piget.
Dum cito laudetur, tardum velocibus alis
Evehit ingenium.
Non cura limam, detrectat pumice radi,
Non scabit ante caput.
Adspice, quod chartis prelum desudet ineptis,
Quam typus ipse gemat.
Sic Italis celebrem risum, Hispanisque movemus
Sic iugulatur honor,
Sic opicos mures nutrimus: pabula blattis
Scindemus ac tineis.
Iam nunc si recti patiens et amator es aequi,
Consiliique capax:
Contra torrentem Germani nitere moris,
Gundare nec pudeat
Suppositas primis decies mutasse tabellas,
Defricuisse novas.
Haereat in vultu nigrae fuligo lucernae.
Pollice labra preme.
Rode ungueis [Reg: ungues] , donec cruor exeat. Ulcere in illo
Docta Minerva sedet.
Qui cupit a fera, post tristem funeris horam
Posteritate coli:
Sollicitus seros veneretur et ipse nepotes
Concilietque prius
Insultent hostes: fodicet crudelis amicus:
Ne moveare probro.
Hoc abit. At durant tardo molimine scripta:
Nec rapit illa Notus.
Solibus a multis Quercus stat maxima: fungos
Unica Luna coquit.
Intra cubile, Palmeni; nil territus
Pinguis loci convicio.
Maiora, quam septena, quae mundus stupet
Videbis hic miracula.
Sed non fenestris est opus patentibus.
Occlude valvas pensiles.
Satis superque, per foramen vitreum
Immissa lux monstraverit.
Caligo quaedam dulcis, accendit mage
Frontis gemellum Castora,
Ut ex profundo fontis obscuri lacu,
Si delitescens suspicit;
Sparsos volantum fertur astrorum choros
Claro tueri de die,
Attolle, iuvenis, mentis erectum iubar,
Visu columbae simplici,
Reconde vano, quidquid Argi duplicis,
Seu lyncis est in corpore.
Convexa scis ad supera; servum Numinis
Te liberalis conditum:
Non turpis alvi, sive pastus gratia;
Ut vile terrarum pecus.
Agnosce munus, et tuorum gloriam
Indebitam Natalium.
Ab hac nec annus, nec dies averterit.
Non dulcis Auctumnus, Gula;
Non ver, Voluptas blanda; non Aestas, sitis
Insana; non Hiems, fames.
Non gladius anceps, non tyrannorum metus
Non nuda telorum seges:
Non si tonanteis [Reg: tonantes] nubibus ruant equi;
Orcus nigranteis [Reg: nigrantes] evehat.
Per utramque sortem, sors beata Coelitum [Reg: Caelitum]
Digna est, ab indignis, peti.
Tactus istum cordis amento scopum,
Huc, huc in altum nitere,
Assuesce, primo stans adhuc in limine,
Coelo supinus erigi.
Arcana nostri si capis Praeludii.
Haut indiges collyrio.
Oculos ab omni fece [Reg: faece] purgatos habes,
Multae capax imaginis.
Quum ferreis suspensa cortinae rotis!
Dimovero velamina:
Tunc clariores imbuent radii tuam
Amoenitate pulpam.
Sed, ut soporem dormiens, acutius
Clauso videbis lumine.
En delicata, Palmeni, tapetia,
Artis sacrae compendium.
Illiteratus ista Manresae datur
Nevisse quondam Cantaber,
Felicitate nil pati confecerit
Manus Phrygum doctissima.
Fama est et ipsam Nazareni sanguis
E flore natam virginem;
Ut acus perita matre prae Phrygia fuit.
Admosse [Reg: perhaps Admovisse] coelestis manus.
Hem! Cuncta vivunt et moventur, Palmeni,
Immota quamquam et mortua.
Audire risus, et loquelam te putes,
Et lacrimas de stamine.
Quamvis eodem Tela spatio singula,
Carens profundo, terminet:
Exstare prima, media non decrescere,
Distare credas ultima.
Hinc ordiamur. Genius, ecce, flamiger [Reg: flammiger]
Purum natat per aera:
Iubarque tantum fundit, ut splendentium
Restagnet alarum nitor.
Michaelis os humerosque, forma (spiritus
Coelestis) humana vides.
Augusta facies flore iuvenili rubet,
Magni tumultus conscia.
Risu severo, quo quis hostem spreverit,
Decenter os diducitur.
Promissa collum luce caesaries rigat.
Stellata frontem crux premit.
Thorax ahenus inde furis influit
Vestis rubens ac coerula [Reg: caerula] .
Nam gemina velat: longior brevi fago,
Breviorque talari toga.
Pars undulatae chlamydis, et pars fasciae
Pendens in aura fluctuat.
Utcumque teretes ambiunt socci pedem.
Dexter retractus absilit.
Deproelians forma, molem corporis
Obliquat in laevum latus.
Media lacerti parte nudi dirigunt
Liberata conti pondera.
Sub calce quidam coeptus immutarier,
Ceu sideratus, obstupet
Heic [Reg: Hic] summa rerum, cardo belli vortitur,
Ipsius imo et Tartari
Francisce, credis? Qui iacens assibilat,
Crinitus atris anguibus:
Fuisse dicit omnium pulcherrimus,
Ceu Phoebus inter sidera,
Et hoc negat negare victorem suum;
Utcumque nunc praefulgeat.
Quia nam supremis. Excidisti sedibus,
Exorte mane Lucifer.
Prius igneorum gemma lapidum, iam nigro
Carbone sordes foedior.
Vigiles iane virus exspuunt comae:
Riget Medusarum caput.
Degeneris alta fax pyropi, lividam
Subsedit in sartaginem
Flagras peristi. Multa tecum millia
Mutata larvis hispidis.
In hanc ruinam contumacis unicum
Traxit scelus superbiae.
O ergo remis illud ac vestis fuge.
Culpae nocet vel habitus.
Coelicola [Reg: Caelicola] princeps, si sub ima Taenari;
Detractus est rudentibus:
Quid terra vili macerata sanguine,
Lutumque speret foetidum?
Speculemur Hortum: cuius in medio sinu
Fatale par mortalium,
Ducebat hilares, sponsa cum sponso, dies,
Costae mariti filia.
Poteratne Adami: poterat Evae, virginum,
Fingi status beatior?
Nemus illud, in quo degere aetatem Deus
Utrique iucundam dedit;
Manabat omni gaudiorum copia.
Nullas vices paventium.
Irrigua tellus quattuor fonteis [Reg: fontes] bibit,
Fecunditatis ostia.
Zephyrus feracem glebam araturi manus
Praevenit almo flamine.
Suaeque sponte roscidos solvae comis
Risere, campi floribus.
Heic [Reg: Hic] , illa Nostra, et ille Noster, hospites
Vixere fano corpore,
Vixere nullis febrium, vel aeris
Iniuriis obnoxii.
Calx ambulantum quidquid attigit, rosa,
Vel mollis rosa fuit,
Accessit insons grex adulantum latus
Herile circumstantium.
Servitia,varias Terra produxit feras,
Ut belluatus [Reg: beluatus] fert tapes.
Miscebat aether alitum symphoniam,
Sicut vides in aethere.
Quoties Aedon, multiplex de populo
Ad carmen invitaverit!
Quoties ocellis pavo coram cernuis,
Et pone et ante luserit!
Atque ut referret laudis aliquod praemium,
Caudae explicarit syrmata.
Astravit ungueis [Reg: ungues] hinc leaena supplices,
Hinc prona taurus cornua:
Maculosa pellem tigris inde languidam.
Barri suas proboscides.
Et en, subactis cuncta filis callidus
Ut artifex digesserit!
Veram leaenam, vera tauri cornua,
Veras putes proboscides.
Dat acus virere germinum mendaciis:
Pictis dat undis vivere.
Quaterna devolvuntur, atque textili
Manant ab ostro flumina.
Quid hoc? Colores fece [Reg: faece] paullatim nigra
Mutantur in teterrimum!
Infecta diris lana tempestatibus
Spirat minas et nubila.
Ex nuptiali funebris sit sindone.
Videsne tectos pellibus?
Lacerata vento, vela mali naufraga,
Vidi minus deformia
Immane noster Phrygio conatur malum
Hoc indicare e stromate.
Latet venenum. Numne serpentem vides
In arboris fastigio?
Caudam retorquet blandiens, et faucibus
Malum propinat aureum.
Spectavit, arsit, carpsit, olfecit, (nefas)
Malum momordit femina.
Hominique Primo vix Secundus detulit;
Et interemit coniugem.
Hinc iste squalor, harmogeque lurida
In stamine illaetabili.
Serpens ab imo serpit ex ferrugine,
Filis decorus aureis.
Tumensque spiris colla, et argutum caput,
Discriminatur iride:
Pars flava pomi flavet et sub tegmine.
Pars rubra, propter muricem,
Stat laeta foliis arbor, et succum trahit
Ex sericis radicibus.
Trepidos parentes fecit erubescere
Diluta bysso purpura.
At lacrimarum mollius fusum cadit
In ora guttis oblita.
Ora fugientum, et laneos sequitur pedes
Pudore configens acus.
Miserande pomi fur, Adame, sontici!
Unum per, heu! ientaculum.
Suum et suorum pariter, ingens helluo;
Decoxit omne prandium.
Iamne ergo sentis noxiae bolum gulae,
Quo devorantur numina!
Exinde totum, quod nepotes possident
Est noxa, patrimonium,
Te nosque morsu perdidisti, ah! unico.
Monstrum furoris prodigi.
Latro prius quam genitor; et tot millium
Homicida, quam verus pater.
Ubi nunc placentius sunt dolosa sibili
Promissa de cacumine;
Peius fuit vero angue, quo falsus tuam
Pellexit anguis pellicem.
Adamus ecce, Numen, est! Sed improbis
Terram rigat sudoribus:
Post tot labores, praeter horrenteis [Reg: horrentes] rubor
Spinasque laturam nihil!
Ad aratra cogi bos recusat, et stupens
Acerba torquet lumina.
Immugit etiam vacca praebens ubera.
Mulctramque subvertit pede.
Stridet elephantus cerva damnatum fugit
Tamquam inverecundum canem.
Quin omnis avium turma ridet exsulem.
Et ingerit dicteria.
Francisce, tanti constat, impio Deum
Sprevisse fastu vindicem.
Atqui vel unum tanta poenarum scelus
Secuta sunt examina.
Quae nos arenam litorum exaequantibus
Supplicia depressos manent!
Ambitio titulos iactat: elatos vapor
Percellit oestro gloriae.
Nullus statuitur opibus atque aerario,
Nullus voluptati modus.
Epulatur ursus venter et pingui tumens
Distendit olla typanum,
Popina fervet; turbidaeque faucium
Per cola sidunt vineae.
Laniena fibrae quanta serpit invidae,
Quum triste cor depascitur!
Feralis ira, nullis freni memor,
Mucrone districto furit.
At crimen in quem saevit? Immensum, reor,
Cunctis priorem seculis.
Qui finis expers, hanc triformem machinam
Vola manus complectitur.
At unde crimen? vermis ex putredine,
Cadaverosos fictili.
In iustum iniquus peccat, in mitem ferox,
Amarus in dulcissimum.
Domino rebellis servus insultat; patrem
Honore fraudat filius.
Cui comparati, pene non, vel vix, sumus:
Instabile cum simus nihil,
Exigua frustra generis humani, duo,
Quantilla mundi portio?
Obnube, clama, Palmeni, Titan, tuos.
Obnube, vultus, Cynthia,
Sol, Luna cur adspicitis ingratum? Aut ego
Adspicere funestus sinor?
Aquam expiantem quis dabit capiti meo?
Quis vertet illud in mare?
Ut, quot capillis ante surrectum stetit,
Sparsum fluat tot fontibus.
Commissa plorans, luctu ineluctabili,
Plorabo, pernox, perdius.
In me trisulci fulminis nubes ruant.
In me ferarum exercitus.
Dehisce penitus triste claustrum fontium:
Subducta tellus excipe
Torques minoreis [Reg: minores] igne sapienti Reos:
Parcis Reis maioribus!
Consurge, Iuvenis: atque tantisper trucem
Substringe fletus impetum.
Iamque intuere. (testat ultimus tapes)
Aeternitatis carcerem.
Vivens vidensque, ne cadas huc mortuus,
Descende in infernam specum,
Quod saepe Iudas proditor, quod aurea
Pilatus ex lamna micant:
Debent Tabellae; Christus in qua lavat,
Vel iudicandus sistitur.
Aulaea tale pulcra die Plutonia.
Nec artem in his desideres.
Iusti triumphum pictor admirans Die
Miro elaboravit modo.
Dilucet ex hoc elegans texto chaos,
Tremorque Damnatos decens:
Et luctus, et confusa leti copia.
Visumque delectans dolor.
Quaedam voluptas est Stygem praetervehi,
Et sapere vicini malo.
Preciosiora [Reg: Pretiosiora] numquam acus ludibria
Gemmante tela miscuit,
Miseros smaragdi nocte perpetua premunt:
Amethystus accendit pyram.
Flagrantiorem lana reddit Oebalis,
Spumaeque flos Sidoniae.
Simulatus ignis ficta lambit corpora,
Sequente fila sulphure.
Vix verus ignis arserit vivacius,
Aetnave sulphur erutum.
Tam vultuosas, totque cruciati, notas
Et eiulatus exprimunt.
Innumera per tormenta pecten Daedalus
Distraxit umbras coctiles
Audis frementum murmur? Audis in rogo
Lamenta singultantium?
Nasum sagacem siquis admoveat prope;
Et fumum odorati potest.
Sunt heic [Reg: hic] procellae, flammeique vortices:
Est frigus acre dentium.
Rabiemque siccam prodit usti gutturis
Siticulosa carbasus.
Nondum caducis vultus humet imbribus?
Nondum riges formidine?
Nescis, eodem meritus includi cavo,
Quoties barathrum evaseris?
Iam tempus, et res, flebileis [Reg: flebiles] Austros vocant.
Permitte habenas lacrimis.
Laxa patentem cordis eluctantibus,
Laxa sinum suspiriis,
Iam venit imber? Iam dolores rugiunt.
Oculisque torrens effluit?
Sis, sic petenda est venia sic dabitur reo.
Eluta post piacula.
Haec pluvia sterile pectoris rigat solum,
Satasque virtutes fovet.
Prosterne corpus: perque fusum sanguinem
Pendentis ex hoc stipite:
Per quina, perque vulnus unum, vulnera.
Mortemque vitalem tibi;
Sancire firmum cum Deo foedus stude,
Quod nulla rumpunt tempora.
An scelera turbant? Virgo, quae genuit Deum.
Adhuc parit fiduciam.
Confide Matri. Gnara , Caussae non bonae
Patrona fiet optima.
Nato Tonanti saepe fulmen, comiter
Et clam iocata surpuit.
Confide fili. Si tuam concusserint
Inimica mentem flamina:
Si ventus urens volvat aestum: respice
Stellam maris; de turbine!
Voca Mariam picea si nox ingruit,
Si terra desperatio:
Mergenda iam cymba si Stygiis prope
Fatiscit undis: respice
Stellam, voca Mariam cogita:
Supplex Mariam, de profundis, invoca,
Ut eruaris fluctibus.
Posuere venti, nube depulsa redit,
Francisce, sol formosior.
Fugiunt timores spes subit praecordia,
Mulcetque tanto suavius.
Contiguae lucem quippe nox contrariam
Irritat, ut sit gratior.
Remeas Averno liber in coelum. Sacri
Hic fructus est spectaculi.
Quare et Tapetis mystici pars ultima
Vernante ludit margine.
Intextus aether fusiles iacit rosas.
Quot fila, tot sunt sidera.
Si vota mentis ac pium cupidinem
Hoc saepe ritu paveris;
Ut curiosa forte sit felicitas,
Damnosa saltem non erit.
Facies pluris, quam tabernas Zeuxidis
Lustrasse, vel Rubenii
Abiturus istud, Palmeni, fatum cape.
Fixumque et indelebile.
Mundum lucranti, quantus est me perdite,
Quid cuncta prosunt caetera?
Parce, pusille Gages. Scytalen contingere nostram.
Est mus et hae araneus.
Dente minax Satyra [Reg: Satira]
Mordet. Nec Lybicos [Reg: Libycos] eat Amphisbaena per agros,
Quamvis biceps nocentior.
Ut Salamandra furit.
Ipse ego, cum secui caput a cervice, veneni
Metu tremens expallui,
Deposui lyram.
Debueras potius colubros optare Medusae
Assibilanteis [Reg: Assibilantes] obici.
Sauciet ista minus.
Provida truncavit collum manus; atque recisis
Virus coegit faucibus
Exitiale mori.
Caudque dum taxat, sed et haec extersa, relicta est,
Efflavit omnem viperam
Sub pede pressa meo.
Tu tamen et frontem monstrari carminis optat.
Mallesque toto nescius
Pestis odore frui.
Sollicitansque fidem dubitas, an forsan amem te
Pollux suum, nil ambige,
Castora fidus amat.
Ah peteres aliquid , quo se meus indice, dona
Sparsurus in Lemonium,
Prodere posset amor.
Quid petis o Phaethon, currus casure paternos
Equos tyrannus tradidit:
Non fuit ille parens.
In medius, quaeso, differ crudelia vota,
Ne feris piaculum,
Quem cupis esse tuum.
Opta, quod laetus possim dare, tuque mereri.
Serpentis urit fervidum
Dira cupido iecur.
Indulgere nefas. Anguis prostravit Ophelten.
Sed noster ipsos Hercules.
Archemorumque necet.
Posce meam Citharam, pulcram nec inutile munus.
Silvas obi Parnassias:
Omnia serta feres.
Dum Scytalem nolis totam extorquere neganti:
Ex aere nostro quidlibet
Posce, pusille Gages.
Credis tu veteres Romulidas consilio sine.
Praefixisse diem Fabricii fascibus annuum?
Quo lapso, fieret pars populus rursus, in ordine
Communi monitus depositis stare securibus.
Qua tristeis [Reg: tristes] Gabios Consul ovans perdomuit, simul
Ensem condiderat, laurigera sevit agros mqnu.
Huius, quae petitur, summa fuit gloria, terminus.
Quid nunc, Petre, querar? Tempore, quo facta Potentia
Dictatura tenax, se retinet. Captat Honor viros.
Sicut viscus aves: inque Aquilas mutat aedones,
Nidos fulmineo saepe replens igne tyrannicos.
Non se, non sua circumspiciet magnifice; neque ut
Adspectis tumidus sideribus pavo superbiet:
Qui cras astra sciens decidius posse coloribus
Ex toto peremi; quisquis erat, lege iubebitur,
Vilis, pauper, inops, cum reliquis vivere graculis.
Accipe, taurino quae torsi carmina nervo;
Populea, Leonharde, sub umbra.
Vera loqui, tu testis eris. Describere nostrum
Dulce furor stimulavit Adamum.
Non solitis usus numeris, Citharave rosarum
Florenti velamine picta;
Faginei ventrem cunei, quem forte cavatum
Per silvas invenerat Idmon,
Haut in non incompositae Testudinis usum,
Faunorum conamine, verti.
Quem super expandi corium bovis, haut minus illo.
Aiacis quod scuta ferebant.
Deinde caput placuit, posita lauroque ederaque [Reg: hederaque]
Chaoniis incingere sertis.
Utque calor Mentis digno consurgeret aestu,
Lemniacos aequante vapores:
Allia trita prius, frustumque immane Tabaci.
Et fragrantia grana soporem.
Et quidquid poterat nodosum claudere vitrum.
Cumque thymo coliphia [Reg: colyphia] sumsi [Reg: sumpsi] .
Hoc habitu, Leonarde, tibi mirabilis Odae
Robustam ructavimus offam.
Cui genium, laudeisque [Reg: laudesque] ; et facta, et nomen Adami,
Cum ceptis intrivimus albis.
Aetatis mediae, non est procerior aequo,
Nec nodo breviore ligatus.
Iusta mole vir est. Facies germana coloni:
Invideat cui forma Menalcae.
Non ignavus adeps fluit ex abdomine pingui:
Sed solido stant robore vires.
Crinitus rigidis vertex hastilibus horret:
Frons totidem, quot iugera, sulcis.
Densa renodatas exaequat palpebra setas [Reg: saetas] .
Fax oculi, velut abdita lampas:
Nec nimis obscuro, nec claro lumine iustam
Temperiem moderata videntis.
Scintillae absistunt, qualeis [Reg: quales] scarabaeus in ala
Adversis fert solibus ictus.
Villosum pectus si ostendat Palladis armis:
Terreretque Gorgonis angueis.
Vena per exsertos currit ramosa lacertos.
Exsertos quod dico lacertos:
Iure, leonino versit cano iura leonis,
Massylos barba, iubae simili, manus utraque bellum
Centauro motura bimembri,
Nec dubitem, si Thessalica concurreret Orno,
Rapturum quoque praemia belli.
Deucalionae si non est fabula iactus,
Stirpsque simus non mollior Ossa:
Huius avos inter maris Acroceraunia , primos
Censuerim scopulosve Pachyni.
Saxa spuit, loquitur silices stridentia verba
Vel marmor diffindere possint.
Viribus ex aequo respondet cura laboris,
Callosum reddente ligone.
Totos ille dies plantis impendit, astris.
Sub dio sistit, aestuat, alget.
Tamquam solum sudore rigat, quam fonte recenti.
Cum pluvias suspendit Orion
Rusticus accedit Mentis super omnia candor.
Robur apri, cum laude [(editor); sic: laudae] columbae est:
In pago natus, quid sit peccare, perita
Ignorat felicibus Urbe.
Prisci moris homo simplex, sine crimine vivit
Bucolicae pietatis amator.
Verum non occat, sed gleba prodit aperta.
Verba ferit spirantia pacem.
Innocuus linguae vomer, nullius honorem
Hoc oris proscindit aratro
Mordaci numquam solitus convellere famam
Alterius, vel frangere rastro.
Sed neque falcatis metit ullas dentibus aureis:
Nec lolii discrimina carpit.
Inque suas tantum convertit sarcula noxas
Ne cordis dominentur avenae.
Cetera sollicitus minimum: quid Iberia [Reg: Hiberia] iactet
Quas voces nova Gallia fingat.
Quid Dacus vel Cimber agat, quid Belga vel Anglus,
(Sancta cano compendia) nescit.
Quippe putat Bavaro finiri limite Mundum;
Heic [Reg: Hic] nasci, heic [Reg: hic] occumbere solem.
Saepe tamen Schvvebos (Suecos vult dicere) culpat.
Huius enim reminiscitur hostis.
Vitae parcus amor, nummorum nullus, at ingens
Contemtus [Reg: Contemptus] mortisque, metusque.
Fulmen, imbriferae nubis, formidine nulla,
Miratur laudatque tumultum.
Cum fureret, bellis vastantibus, improba pestis
Letali diffusa veneno:
Et iam deficerent numerosa ob funera servi,
Manes pollinctore carerent.
Unus denos, nil territus ipse sodales
Intulerat vespillo sepulcris.
Vidisses faciem portantis in horrea messem:
Tam vegetus remeabat ab umbris,
Nuper eum morbus, timide, et metuentior aegro,
Tabifico tentaverat igni.
Excussit febrim , quo ritu spicula cervus.
Aut mota cute discutit Ursa.
Ubertas hinc laetitiae restagnat in ora,
Continuus ceu rivulus arva.
Sive bibat Cererem, mustum exundantis aheni
Seu mandat; spectare voluptas.
Sic crepitant malae: planta sic a pedis ima
In fauces educit orexin.
Non illi sapiant pepones, muraenave [Reg: murenave] cocta;
Non patriae perdice gementes.
Da, quod olus sevit, Superadde ?onacula [(reading uncertain: print faded)] porci
Diis cerebrum nectarque remittet.
Ite coronati mare et omnia regna, tyranni.
Sacrilegis vexate triumphis.
Iste Olitor, coelum, vobis pugnantibus, aufert,
Cum pala super astra vehendus.
Magnus Alexander, fieri diademate, fertur,
Diogenos voluisse relicto,
Ast ego, si propriam possem et mutare liberer
Optarim pellem huius Adami.
Talia cantabam festa ad Dionysia ruri,
Heidhusii spatiatus in horto.
Cum Satyri novitate Lyrae et dulcedine capti
Agrestem rapuere Camenam:
Mille reponentes informi basia fago,
Hirsutis circumlita labris.
Et quia credebant laudatos se quoque Vati
Parvum donavere sciurum.
Usque adeo nihil est, quod non quoque proterat aetas
Omnia, fata metunt.
Adspicis, ut stirpes Guilielmo Principe natae
In sua busta ruant.
Nobilis impactis sonat icta securibus arbos,
Lapsaque sternit humum.
It per utrumque redux, lustratque bipennifer hortum.
More, Lycurge, tuo.
Quamque notat pomum venis marcere caducis
Destinat exitio.
Vulneribus licet illa crepet, similique dolenti
Proicienda gemat:
Quoque potest succo, ferrum lacrymosa [Reg: lacrimosa] moretur;
Denique secta cadit.
Scilicet humanae finem ac primordia vitae
Tristis imago refert.
Plantarum lictor, speciem mandataque Mortis
Noster Adamus habet.
Arboribus Dryades, nobis nent stamina Parcae.
Utraque fila, secant.
Ac fuit, ex feta quando illice glandifer infans,
Frondifluusve puer,
In terram cecidisse datur; truncoque parentis
Applicuisse genu.
Non equidem miror, queis [Reg: quibus] olim nascimur, iisdem
Legibus occidere.
Hoc est, hoc tantum queror, Aigenmanne; (queruntur
Hoc quoque lucis aves)
Naturae legeis [Reg: leges] et fixum curat Honestum
Mors Olitore minus.
Subsumus Andabatae [(reading uncertain: print unclear)] . Peioris stipite vili
Conditionis homo est.
Non rapitur, modo qui materno surculus horti
Pullulat in gremio:
Sed vetulae tantum stirpes iugulantur, et aridae.
Emeritumque nemus.
Atqui nos, primis qui vix adolevimus annis,
Carpimur ante senes,
Additur ad decimam iam sexagesima brumam
Bruma secunda tuam.
Nec satur es vitae quota, dic, in secula tendes?
Quot meditaris avos?
Quam silvam annorum speras? Suffecerit aevi
Nulla vorago tibi!
Tabescunt puerum virgae, iuvenumque genistae:
Duret adulta salix!
Heu! saepe ex humilis lanugo prima myricae
Decutitur folio!
Tu stas interea barbara annosaque Quercus,
Canitiemque quatis,
Qualis erat, cuius ramis pendere Gigantum
Iupiter [Reg: Iuppiter] arma dedit.
Nec tamen invideo vitam spatia omnia comple
Pulveris Euboici.
At nolis me stagna prius sulcare Charontis,
Quam tua fracta ratis.
Semper honorari petitis praecedite, pompae
Dignior ordo prior.
Non procul a tergo senium capulare sequemur;
Servus ut instat hero
Quod precor, hoc unum est Lauri miserere virentis
Populus alba, praei.
Ut se cumque ferant Casus et Fata: paremus
Nos, animose Senex.
Sandapilam, ferro quae nunc prosternitur arbor,
Forsan utrique dabit.
Atqui etiam in mensa mos est velare patellam;
Ne musca sumen inquinet,
Appositumque favum.
Musca animal crudele, dapes corrumpit et alis
Unguenta stringens, nauseam,
Lamoriane creat.
Hac tamen improbior Momus, penetrabile rostrum
In liba figit Attica
Ingenuosque sales.
Cur mihi succenses igitur, quod olentia nectar
(Quandoque stammam et sulphuris)
Carmina pauca tegam?
Ne piper exhalet, ne vis mordentis aceti;
Neve evaporet sesamum,
Quo nigra charta madet.
Adversus diros crabrones munio librum.
Sub involucris nominum
Non reseranda latent.
Quaedam ex composito sollers industria celat.
Quod arca furi Zoilo
Pagina clausa facit.
Punica nimirum vulgo ne mala paterent;
Velo quasillum Cordubae
Texerat ille puer.
Eludensque viri curas scitantis edaceis [Reg: edaces] ,
Absiste, dixit, corbulam
Sollicitare meam.
Quae fero, si mater voluisset operta videri;
Opus quid hoc amiculo,
Dic, calathoque fuit?
Tu quoque, Gasconi, substringe cupidinis ignem
Nostrumque saeva pessulum
Parce ferire manu.
Tempore subducam. Iam sic quoque multa dolosae.
Vulpes odoratae sciunt.
Cetera Vatis erunt.
Quantula nam laus est, nomen victoris apisci,
Non hoste viso cominus!
Lucta opus, ut populi plausum mereare, subactum
Spectantis adversarium.
Nectere vis apium, Velidi? Praecurre sodales,
Primusque metam tangito.
Vis tibi desponsam Maciem? Schoeneidn nostram
Post terga linque praevius:
Et fulvis (id enim fecit Megareius Heros)
Pomi morare fetibus.
An, quia sit limax aliquis piger, absque colore
Sit salpa, sitve spongia;
Idcirco immeritos Atalantae speret amores.
Nostro labori debitae!
Discant pallentes statuae, quas vivida nunquam
Natura pinxit sanguine;
Iamque sciant quanti steterit Victoria nobis
De Carne contra Bubalos.
Burgensis, qui nunc, sancte viventibus Umbris
Mansueta iura dividit:
Cum vegetum corpus, cum vis ignita coloris,
Cum frons ruberet purpura;
Virtute accensus gracilisque cupidine famae,
Proles velut Neptunia,
Hippomenes alter Maciem, sua praemia duxit,
Cursu procatus arduo
Sopiit esuriens ignoto gramine denteis [Reg: dentes] :
Ne sex omasi cresceret.
Continuata genas, Lunaque et Sole vidente,
Exhauserant ieiunia.
Adde preces lacrimasque et quod super omnia, votum
Immane summi Praesulis
Et nunc ille quidem terrenae pondera glebae.
Membris revulsit omnibus,
Naturae domitor, totum diglutiat aprum
Intaminato gutture.
Non adipis tantum protuberet ex bove sumto [Reg: sumpto]
Aut ex obeso castore:
Quantum parva nucis capiant velamina Dixi.
Formica paene est pinguior.
Morosum est animal, Crasi,
Et mentis placidae vix patiens Homo.
Consentire sibi duos
Rarus suadet amor: qui coeant decem!
Diversis agitabile
Cor desideriis scinditur omnium.
Quae tu pulchra vocas, Raso
Et Montovonius [(reading uncertain: print unclear)] foeda vocaverint,
Rugosam faciem Sadus
Detestatur: Otho, qui macer est, amat.
Birrus Pythagoram crepat.
Calvi Masinius [(reading uncertain: print unclear)] somnia Socratis:
Sed ridentur ab Ascalo,
Praeponente sui carmina Pindari,
Hic tantum resonabileis [Reg: resonabiles]
Commendat citharas odit Asinius
Et mavult fieri ligo,
Quam Phoebea chelys. Dicere Maccaro [(reading uncertain: print blurred)]
Prurit; nec potis eloqui.
Non prurit Chamiles dicere; sed potis,
Cacinnam [Reg: Cachinnam] iuvat Atticis
Oblevisse favis ora patentibus
Labris, Cecropias apes,
Urso fervidius Sarmatico vorat.
Praefert mel Latium Birsa
Romanisque animum laevigat [Reg: levigat] artibus
Desertis Barcarodius
Terris, insidias sideribus struit;
Ac coelo in liquido globos.
Astrorumque vigil monstra natantium
Piscatur miserabileis [Reg: miserabiles]
Cluvens excubias damnat, in anserum
Plumas mersus: ut Orsthenes
In repleta mero dolia Massico,
Nasoque atque oculis tenus.
Mulcet praecipitem laus Egenusium!
Famae gratus odor. Sua
Non carpit tamen ex areola rosas.
Hortis omnibus imminens
Heres, non propriis esse laboribus
Conatur celebris. Piger
Inventis sibi floribus incubat;
Et fuco [(reading uncertain: print blurred)] similis studet
Partam Funeribus sugere gloriam.
Carnellum pudeat, necem
Ac tormenta pati malit honestius ;
Quam circumdata non suae
Dici Lima sago fabula purpurae.
Est Veranius in brevis,
In longas Melio pronus epistolas;
In nullas Pobius brevis
Et longi tamen est ille tomaculi
Prae Muffonibus appetens.
Delectat cupidum discere Marsium
Umbrosi nemoris quies.
Vitam Rupilius per plateas agens,
Tanti Pierides facit;
Quanti plena canis vitra Britannicus
Quod clavum regat Ismenes,
Laetatur doleat remigibus Laso
Notis additus eximi.
Nil fecisse putat se, nisi tinniant
Aures plausibus Asmila:
Atium Banda silens, non patitur suo
Praecones statui foro.
Adversus populi murmur aheneus.
Pertaesus male olentium
Curarum et studiorum et Tripodis Plegus
Dulci vescitur otio:
Abiectisque vacat Molca negotiis
Usque ad magnificum Nihil!
Tanto plura cupit Mirnio quam sinunt,
Vires, non strepitu sine,
Solus conficere et pondere frangitur,
Rumores Sabaras novos
Iudaeis etiam credulus, undique
Venatur. Palero, neque
Si verum, neque si prospera nuncies [Reg: nunties] ,
Intractabilis audiet.
Festivus nitidos, comis Ionicos
Aulae Nellus amat modos.
Ac gestus, parili reddere tum modo.
Tum gestu. Nihil aestimat,
Quod non reppererint Gallus et Italus.
?azbodus [(reading uncertain: print unclear)] melior bonis
Naturae pedibus proterit externos,
Offarum et patriae tenax.
Germanus veteris rusticus ocreae,
Magnorum procerum novos
Cinctus et phaleras, et redolentia
Linguas oscula vulpium,
Nugandique modos mille volaticos.
Quodrato secat agmine,
Hac in colluvie quid facias, Crasi?
Obsistas? Violentius
Crabrones, neque absque periculo?
Irritaveris ex Stoa
Iusti suppetias affero consili.
Connive, Simula Tace.
Saepe et ridiculis annue. Sit tibi
Quivis, maximus Hercules.
Clavam cuique suam linque tricuspidem.
Haec tecum. Lepidus furor
Urget Terrigenas. Quam vario situ,
Diversasque ruunt via
Stellarum in radios, claraque vulnera!
Hinc ludibria mobilis
Vitae, et stultitiis iuncta necessitas.
Donec mox lolium putre,
Simusque hoc iterum, quod fuimus, Cinis.
Desine Naturam, Malvi, incusare Novercam!
Mater erat. Largissima vireis [Reg: vires] ,
Quantas taurus habet, dedit et Pangaeus arator.
Praeterea teres, atque rotundum,
Ingeniumque capax: sed spissus, inque recessu,
Quam cuperes, obscurius aequo.
Tanto maior eris. Tristeis [Reg: Tristes] depone querelas,
O Carbo. Non quidquid habetur
Obscurum, non est Claro preciosus [Reg: pretiosus] umquam.
Testatur sub montibus aurum.
Saepe et amabilior radiis et gratior umbra est
Sub quercu platanove iacenti
Numinis arcani, tenebrae, nota: Numina silvae,
Antra lacus, et fana loquuntur.
Ex furno spirat praesagia corniger Hammon.
Nec distat Iovis ara camino.
Intranti famosum adytum; lucosque sonanteis [Reg: sonantes] ,
Occurrit venerabilis horror.
Vis mecum pariter celebreis [Reg: celebres] invisere Delphos?
Sunt Tripodes fuligine nigri.
Unde cadunt fluvii, primum nox umida manat:
Hinc Fontis procedit origo.
Fons sacer occulitur. Decurrit vilior Amnis,
Remigio pulsandus in arva.
Ut maiestatem Divum ad nos descendentum
Exprimeret, dignosque regressus:
Ipse viam fulva caligine sepsit [Reg: saepsit] Homerus,
Et nebulis involvit Atlantem.
Aonidum pars magna favet nigrantibus ore.
Hispani ferrugine tincti,
Et violis Itali non mentis acumine praestant?
Ut studiis aptissima nox est;
Sic magis ingenium, penitus quod duxerit altum
Tranquilla de nocte colorem.
Ad summam. Non est Aquila aut Lynx sacra Minervae;
Sed Bubo, Sed Noctua, Malvi.
Quid sunt, Morande Bavili, convicia.
Rixantis irae cuspides?
Cur sic tremiscis ora spumis sordidus,
Ceu fuste [(reading uncertain: print blurred)] percussus caput?
Lapidemne verba, quae per aerem volans,
Caduca, possunt laedere?
Livore porro, vel superbia, tibi
Si flavus insputat Puer;
Hebetare linguae melius haud aculeos [(reading uncertain: print unclear)] ,
Quam negligendo, quiveris.
Iniuriae contemtus [Reg: contemptus] , illatam sibi.
Iusto tenore vindicat.
Ringantur, urant invidi tu tristium
Parcus querelarum sile.
Calumniarum spiculis et turpibus
Plenum palimpsestum notis,
Litura delet una; vultus contumax,
Et Mens honesti strenua.
Qualis facies Bestini! Quis rumor in genis?
Quantas nec madidus navigiis obiciat Notus.
Emplastrum, bone Vir, Paeonium pinguibus admove
Buccis et cohibe corporis intempereiem, nisi
Ad ripam appulerit Sobrietas membra natantia;
Tu submerge adeps. Ergo Famem protinus invoca,
Mulcentemque levi terga Deam verbere Tauream.
Hae te fluctibus es restituent incolumen solo.
Quid tum? Si spissis Domus est obscura tenebris.
Quantis nec os Trophonii!
Humida si pressus patiare cubilia tignis
Curvatus incumbentia!
Si tabulata super saliant male pendula mures,
Somnosque rumpant desides!
Plurima si laceris demittat aranea tectis
Virgata filis retia!
Vexillisque pares telas, et vellera texat
Sternenda mapparum loco!
Pauca mala et facileis [Reg: faciles] naevos, et forsan amandos,
Maiora compensant bona.
Ardua surgenti Sedes est edita clivo.
Afflat vetustates advenam,
Relligiosa silex, antiqui in parte recedit,
In parte muri prominet.
Undique liber abit virideis [Reg: virides] prospectus in agros,
Et rus olet domesticum.
Vereimur [(perhaps: Vertimur)] ad prima rorantem lampade currum,
Cum sol Eous emicat?
Mite solum datur et saltus et stagna tueri,
Colleisque [Reg: Collesque] clementissimos.
Vertimur occidui iam fessa ad lumina Phoebi,
Equos parantis mergere?
Delicias simileis [Reg: similes] , aliasque, et mutat et auget
Natura Terrae fertilis,
Sed Labris nostris primi debentur honores,
Secunda Campis gloria.
Vestibulum simul attigeris: venerabile tussit
Hauserus, olim Ianitor.
Ille senex. Currentis adhuc tamen ignea planta est,
Annosque robur occulit.
Barba viri, crinesque albi cum crinibus atris
Rixantur et canos levant.
Idem Phonascus magno chaos intonat ore,
Cantuque frangit pulpita.
Quin et aves, plus quam septem, Calydonius Orpheus,
Vocum docet discrimina.
Praelegit admissis praestanteis [Reg: praestantes] arte Poetas,
Et inter hos Horatium.
Me quoque, concipiunt sonitis et carmina sturni,
Mirasque narrant fabulas,
Sed iam porta patet limen subeamus amicum.
Invitat antistes loci.
Dextra manus celebris deducit ad ostia Templi.
Laevam tenent praesepia.
En, anatum turmis stagnum sulcatur equinum,
Multoque clangit ansere.
Ut strident! Senones illis Dantisce, videmur.
Colla erigentes sibilant.
Tutari Romana putes Capitolia. Brennum
Instare captis Civibus.
Progredimur. Flexo vadamus vertice: ne trabs,
Aut testa laesa vapulet.
Hic spumosa Ceres calefacto gurgite sudat;
Festiva laudans balnea.
Purior ex thermis redit, et iuvenescit in unda
Senilis instar Aesonis.
Tum primum mensas subit, atque vapore recocta,
Scyphos Lyaei provocat.
Nec miranda magis sunt per quae tela Tarenti
Calcata stillat vinea.
Hinc connexa pedem refert in topiaria Florae,
Totam colentis aream.
Non iactat calathos alieno ex sole petitos:
Qualeis [Reg: Quales] in hortis Principum
Anxia, praecipiti sumtu [Reg: sumptu] , multisque coloni
Curis Voluptas educat.
Ipsa Dea, ut fama est, Luna descendit Aprili,
Vehentibus Favoniis.
Ac, ne dignosci vernanti ex cyclade possit.
Induta vestem rusticam,
Distinguitque sinus, et margine terminat illos,
Et sarrit [Reg: sarit] , occat, seminat:
Componitque toros, et terra educit ab ima
Hanc germinum puertiam.
Tunc buxum undantem tondet, flavisque capillis
Pullos recenteis [Reg: recentes] induit.
Non color ullus abest. Spectas. Spectas hic flava Minervae,
Spectas Dianae candida.
Coerula [Reg: Caerula] Naiadum, Iunonis fusca profundae,
Summae fragrant ceraunia.
Iam quanta anguipedum muris se vis hederarum
Agglutinat radicibus!
Omne suum faciunt spatium. Si Pyramis adsit;
Conentur hanc transcendere.
Esse reas, inter frutices hoc credere possis,
Quod fixa tendant bracchia,
Inque modum distenta crucis, peccasse proterva
Fatentur inter Orgia.
Saepe mihi visus sum noctu advertere Bacchum,
Laetumque Faunorum chorum,
Praevelaturos solitis hinc tempora sertis
Molleis [Reg: Molles] corymbos carpere.
Tam saturi foliis tam grandibus, herba coloris
Inserpit altis aedibus.
Imus in immensum (namque haec praeludia dicas)
Hortum sinistri tramitis.
Pomifer Auctumnus patulis ibi grandia ramis
Et fulva mala porrigit.
Hesperidum non ista draco custodit avarus.
Aperta crescit copia.
Nec Alcinoi nec, quod Lucullus habebat.
Nemus fuisse ditius.
Poma cadunt rubicunda genas, albentia pulpam,
Inspersa guttis corticem.
Adsunt et cerasti, quarum vindemia dulcis
Certat Sicanis fructibus.
Sensim in planiciem [Reg: plantiem] pinguissima terra residit,
Declivitate gratior.
Alterius vertex ubi desinit, altera primam
Orditur arbos lineam.
Cum citharae Geta fila manu tractura feriret
Ex orbe cunctas arbores:
Hanc Tiliam perhibent, contemto [Reg: contempto] Thrace, canoras
Clausis ad Odas auribus,
Detractasse sequi, tantum fastigia pronis
Movisse celsa frondibus.
Sicut erat, stabili permansit stirpe ligata,
Amore fundi nobilis.
Suspice, si potes hoc oculis superare cacumen.
Vicina verrit sidera.
Inter se nexus ramorum exercitus ingens
Plagas in [(reading uncertain: print faded)] omneis [Reg: omnes] absilit.
Truduntur tot vere comae, quot in aequore conchae,
Quot sunt arenae littoris.
Aestivum frigus subterque sedentibus umbram,
Adversa Soli, proicit.
Et datur adscensus potes hinc, quacumque libebit,
Dantisce, visum vertere.
Proxima, quae rudibus praesignis lurida portam
Incisa saxis ollula,
Villam aperit: rus omne simul Kondelius Heros
Hoc regnat in palatio.
Haec eius Ninive, Babylonque, et regia Lagi est.
Haec Susa Susorum tenet.
Hic, quae guttatae ponunt Meleagrides ova,
(Sunt certa vectigalia)
Accipit: inque suo, iubet accumulata ministri
Ut collocent aerario.
Pugnaceis [Reg: Pugnaces] hic frenat equos, venientibus Hunnis
Nullam per horrescens fugam.
Hic Consul trepidos submittit fascibus agnos,
Novumque feturae genus.
Iura dat et vaccis, armentorumque maritis:
Calletque linguas omnium.
Horum aliquis taurus, mereatur Iupiter [Reg: Iuppiter] esse.
Fuerit nec Io pulchrior.
Clitumni de fonte putes adscendere, pingui
Pastos triumphi gramine.
Cumque caput motant, flaventia marmora credas,
Quernosve truncos surrigi.
Ulterius sed nunc oculorum dirige iactum.
Fieri, licet distantia.
Quocumque adspicias; nihil est, nisi Panque, Palesque,
Circumque piscosi lacus.
Nonne lacum cernis? Cui, qua de nescio causa,
Nomen relinquit tegula.
Intus balaenae metuendi fornice rictus
Dantur minorum gentium.
Saepe aliquem traxit per stagna sonantia, monstro
Piscator udo territus,
Saepe aliquem in cymba posuit titubante gravatus
Squamae tremendo pondere,
Navigio gaudet, substerni coerula [Reg: caerula] Doris:
Pulsata remis, ingemit;
Ventososque ciet fluctus, et ad extima ripae
Perducit alnum pascua.
Vidimus hoc parvis nanum Tritonia sub alto
Inflasse Nymphis cornua.
Saltabant: multaque manus adspergine plenae
Crineis [Reg: Crines] lavabant vitreos.
Herbida stant propter, stant amphitheatra supinis
Frondosa retro collibus.
Grex avium supra, variis et rostra, leveisque [Reg: levesque]
Exercet auras versibus,
Istae Bucolicos recitant: iucundius illae
Laudantur a Georgicis.
Haec iacit in cuculum Satyras [Reg: Satiras] . Haec laudat amores,
Suaeque nidum coniugis.
Quid memorem curvos flexus, et amoena viarum
Sursum deorsum didita?
Tollit Haselbachium; Graffingaque deprimet altas,
Et Soia tendit semitas.
Hic Aeichbüla iacet frigentibus humida limphis [Reg: lymphis] :
Illic Ligninga laetior.
Vestit iter vel flava seges, vel lucus obumbrat,
Vel currit una rivulus.
Ac si forte pedes impegerit unda lapillis,
Auri dolens immurmurat.
Quoque potest sonitu, specieque ulciscitur irae,
Versans morantem scrupulum.
Sunt luci ingentes, sunt silvestres labyrinthi,
Filoque digni Gnossio [Reg: Gnosio] .
Callis in ambages trahit; atque errore vaganteis [Reg: vagantes] ,
Domum reducit serius.
At non aprorum, cervorumque agmina desunt,
Altique ius venabuli.
Nusquam tanta Ceres: nusquam fecundius uber
Tellus aristis explicat.
Hinc cito latescunt turgentes pondere spicae,
Rumpitque messis horrea.
Agricolae laeto plausu gratantur et ornant
Pompam quotannis supplicem:
Patronique sui sacram venerantur in ara
Sebastiani purpuram.
Mille salutiferis affigunt oscula telis.
Certamen est pro Martyre.
Insonat et Paean. Et non est huic quoque nulla
(Audita testor) gratia.
Namque aliquid lepida crudae dulcedine linguae
Peculiare ganniunt.
Huic, Dantisce, loco sterilem praeponimus urbem!
Vah! Plura nolis addita.
At o, quibus te laudibus efferam.
Invicte Martyr, gloria militum,
Sebastiane? Quo calore
Aetherii stimulatus ignis,
Aequem severas pectoris inclyti [Reg: incluti]
Vireis [Reg: Vires] , et illud robur aheneum
Durantis, extremos in omnis
Barbaricae feritatis ictus,
Pulchramque mortem? Non adeo minis
Votisque; non et supplicio trucis,
Athleta, cedebas tyranni:
Supplicium tibi cessit ipsum.
Quem non dederunt saeva doloribus
Tormenta finem; sidereis dedit
Demissa cum palmis corona.
Quo gravius laniena fixos
Discerpsit artus; hoc properantius
Mentem molesto carcere liberam
Invexit astris o beatae
Coelitibus [Reg: Caelitibus] placitura semper
Imago pugnae: Dum nimio metu
Spectator horret: proelia fortiter
Spectatus absolvit ; foroque
In medio mediisque castris
Christum fatetur. Bracchia vincta sunt,
Soluta vox est non clypeo caput,
Non ense dextram: non sagitta.
Non aliis sua, seque, vindex
Tutatur armis. Cum gladio sagum
Ac tela ponit nudus, et omnium
Fit meta telorum. Cohortes
Attonito stupuere vultu.
Pars moesta pallet, pars odio furit;
Vincique frendens immiserabili
Tribunus extabescit ira, et
Damnat iners iaculator arcum.
Rursusque contemtum [Reg: contemptum] impatiens pati.
Non membra iam, sed vulnera dissecat.
Quamvis reclusis cernat ossa
Visceribus, pateantque costae.
Proscissa virgis terga gementibus
Sulcant adactae territus ungulae
Stat ante tortorem et fatigat
Tortus ovans, rabiemque ridet.
Cruor patenti corpore funditur,
Et intuentum spargit atrociam:
Sopitque flammas et tumultus
Caesareos, potiore flamma.
O teste dignum Numine proelium!
Dignumque, totus lumina cui sua
Impendat aether! Dicta vere
Isacio, preciosa [Reg: pretiosa] , cantu,
Mors ista Sancti. Nunc spoliis fero
Ex hoste raptis, laurigeros decens
Evincte crineis [Reg: crines] , nunc coruscas
Purpureo radiate cinctu,
Bellator alti sanguinis! Hac nece
Venale coelum est. Talibus annuit
Christus triumphis. Ille contra
Tartareos animavit hosteis [Reg: hostes] .
Fecit potentem vincere, qui prius
Fecit volentem. Continuo mori
Dignatur in servis, peremtae [Reg: peremptae]
Excidium domitorque mortis.
Te quoque Vere suo clemens afflavit Apollo:
Et tua Musa 'place't.
Paulle, quid indubitas spondenti candida Famae
Omina? Pone metum.
Quo minus in lucem properas exire Poeta,
Quae simulacra times?
Si Censor limpha [Reg: lympha] non est Heliconide tinctus;
Pars tibi plebis erit.
Si bibit exungui; quantum neque Pindarus ipse,
Appuliaeque decus.
Fautorem non vana fides promittit utrumque,
Victima falsus, ero.
Rem sancte expendas, sola Ignorantia latrat.
Accinit albus Olor.
Delphica, famosos hoc aevo discute vates,
Quotquot arena tulit
Paucos invenies, queis [Reg: quibus] indulserit aether,
Ut, Galarine, tibi.
Multis spectatur Venusinae porta Corinthi;
Non ineunda tamen.
Saepe etiam tantum , iactantibus ora rotunda,
Circulus oris inest.
Caetera quadrato facundia plena colono,
Rustica metra iacit.
Dumque truces passu sublimem tollere versum
Quadrupedante parant:
Haeret, et in mediis stertit sententia verbis:
Pigra paludis aqua.
Hunc Ars destituit [(reading uncertain: print unclear)] ; Natura benignior illum,
Quae, nisi iuncta Labor
Conciliet, largoque riget sudore frequenteis [Reg: frequentes]
Palladis excubias:
Ingenii vacuas laudeis [Reg: laudes] . Spumamque comantem,
Ventus et aura rapit.
Te finxit meliore luto, meliore metallo
Solis amica manus,
Includis numeros auro: crystallinus aureo
Profluit ore liquor.
Flent molles Elegi: pugnax luctatur Iambus:
Sapphica melle madent.
Quam multi conantur idem sub imagine Cygni?
Non modulantur idem,
Namque vel invitae subeunt delubra Minervae;
Et triviale sonant:
Vel, si Daedaleis ardent super aethera pennis
Vatibus ire pares ;
Icaria nixi cera, ceu bulla, liquescunt;
Nomina dantque mari.
Nonne vides. Ut, seu vena saliente tumultum
Pectoris exonerent;
Prodiga verba ruant, nil significantia, luxu
Dilapidantis opes.
Utque Asiae phaleras et pondus inutile, nullo
Ordine proiciant,
Sive comas vulsi, decies cunctentur ad omnem
Temporis articulum;
Splendida suffocent, quo stringit simia fetus,
Carmina, more, suos.
Haec exacta vocant. Melius porrecta vocarent.
Flos genialis abest,
Castaliusque vigor. Licet incrustata smaragdis,
Chrysolithisque micent:
Gemmea pro vivis obtrudunt funera formis,
Fit sibi lessus, Epos.
In lucem quidquid praegnans, Galarine, tot annis
Calliopaea [Reg: Calliopea] tua
Ediderit: saltem, fac, vivat; et aetheris almi
Dulce iubar videat.
Seu mas sit: qui mox Heros, Heroica, tali
Carmine bella canet.
Femina seu tantum: quae, quamvis claudicet uno,
Sic quoque pulchra pede.
Lima rotunde: quantum
Dormies somnum! Sua iam cornua Noctiluca
Contrahit, et fenestras
Phoebus extendit radiis. Endymion, relinque
Mollia strata tandem et
Vive. Cur lectum male cautus tegetemque mutes
Sindone funerali?
Est metus, ne te, nisi rhonchus [Reg: ronchus] vetet, efferamus
Cum facibus sepultos
Hic sopor maneis [Reg: manes] deceat, vel vitulos marinos.
Excute, quaeso glirem.
Iam cutis pingui sanie flavet, et arvina.
Plurima peccat aetas
Parva, quae seris nequit annis reparare maior.
Blandior oscitanti
Mater indulsit puero. Continuas vir usum.
Somnia quid? Nugae, quae non sunt somnia Vatum,
Et ipse nugas dixerim.
Quod tamen accinui, velatque immane Futurum;
Tu Vatis esse credito.
Quippe id non atomis larvisque accinctus et umbris,
Ut rebar olim, Phantasus;
Sed Deus Aonidum nobis, Deus ille, Nihusi,
Immisit ex sacrario.
Mystica transfumant de quo mea nubila, veri
Non est inane dolium.
Pictores falsi nocturnos despuo botri,
Cum Morpheo Phobetora,
Auctumnos odi fatuos, rabiemque iocosam
Ludentis in vindemia:
Credulitas quam Caeca bibit, delusa colore
Imaginosi palmitis.
Verius in cerebri tabulam delapsus Apollo,
Bacchi colores excitat.
Nec palpanda manu mendacia futilis uvae,
Meram propinat fabulam:
Divinos sed enim Pataraea e vite racemos,
Qui turgeant praesagiis.
Qualeis [Reg: Quales] famosi vidit pincerna Canopi,
Ebraeus [Reg: Hebraeus] Augur abscidit:
Expressitque scyphum, Pharaoni denique dandum
Post exsolutas compedes.
Talia Grynaeus pingens emblemata, miris
Mentem replevit lineis.
Quamquam haut diffiteor, tunc, cum Somnumque Deumque
Passus figuras hauseram;
Pandere nescivi sub nube latentia monstra,
Nocte insolenti territus.
Iam scio. Paullatim volventia Fata patescunt,
Suis soluta nexibus.
Vis, ut declarem? Facio.Sed carmine nolis.
Sermo pedestris explicat.
Vidimus Historiam: bella, horrida bella, Nihusi
Ordimur a Bohemico.
Vidimus, Auctumno iam praecipitante, Novembris
Spumare prela vineae
Sordidus humano Mars sanguine pinguibus uvis,
Quot amputavit millia,
Afflixitque solo, calcataque funera rupit,
Quo more botros rusticus!
Torrentes rapidi passim fluxere cruoris
Cellas in omneis [Reg: omnes] Teutonum.
Expletura sitim tandem Rhamnusia vindex
Musto furoris proluit.
Ebria Gens merita contemti [Reg: contempti] Numinis ira,
Potare fecem [Reg: faecem] cogit ut:
Donec succiduo titubent vestigia gressu.
Eheu! ruunt Provinciae:
Regnaque, et emotae vertigine funditus urbes,
Et urbium tecta ambulat.
Nec duplicem Solem, aut Rhenum, geminumque Brisacum.
Sed nil videt Germania.
Caedibus urgentur caedes. Albentia pressum
Morantur ossa vomerem,
In Dominos servi surgunt: thyrsumque rebellem
Patri retorquet filius.
Terra movet pulsuque pedum ciet excita furvos
Maneis ad hoc spectaculum.
Sic quondam versis Lapithas ad proelia mensis,
Epota movit amphora,
Sic vidi indomitos campo decurrere tauros,
Cum dimicant pro nuptiis.
Haec aliqua est, varia specie portenta ligantis.
Farrago nostri somnii.
Non aliud nemus armiferum, lapidesque caduci
Signant, urbs in vellere.
Quae sit anus Fluviusque loquens; cur Semifer obstet:
Quis Cygnus inter Sidera:
Quid Vaticano moneat de colle Palumbus,
Miscens olivam laureae:
Expende et dices: Cum diis coelestibus [Reg: caelestibus] iste
Vtes habet commercium.
Ergo pedem vestris Alemannia [Reg: Alamannia] nostra Theatris,
Famosa Troas, intulit!
Torva cothurnati varians simulacra doloris:
Spectante luctum Graecio,
Moesta parens, utriusque tamen, communia iusto
Plangore deflevit mala.
Nunc tua solius subit, et praecordia fato
Propinquiore sauciat,
Altera non sicco spectanda Tragoedia vultu:
Cum tota sit domestica.
Exstincta est Mater. Lacrymas [Reg: Lacrimas] da, Carole, vixit;
Tibi dedit quae vivere
Sollicitabit amor, naturaque fomes amoris,
Impulsa fletu lumina.
Sed nolim in liquidum flumen vertaris, ut Acis,
Passoque crine fluctues,
Nec plorare veto. Modo non lamenta sequantur.
Manes pios turbantia.
Purpureum fratres iam mutavere colorem.
Hac liber es molestia.
Conveniente toga multo te vestiit ante
Praesaga mens funebrium.
Parce supervacuis convellere planctibus Umbram.
Quieta dormit. Invides?
Decessit Genetrix. Hoc est absolvit agonem:
Qui nos manet, qui singulos.
Heu! Genetrix obiit. Dicas abiisse, beatae
Promissa visum Patriae.
Heu! oculos clausit. Tanto iam plura tueri
Potest, vel absque pupula.
Conclamata iacet. Quin immo et surda: nec optat
Audire questus filii.
Carole: triste mori, quid, quam parere vocanti
Est ad tribunal Numini?
Paruit, ac promte [Reg: prompte] . Facto hoc animosa meretur
Summi favorem Iudicis.
Officio defuncta suo, quod pendere iussa est,
Fatale solvit debitum.
Procubuit: qualis, postquam tulit aurea Malus
Fetus in hortis aureos;
Decedit spatio tandem, Auctumnumque relinquit,
Contenta prole florida.
Arbor Mater erat: quae totum in pignora succum.
Ut viveretis, transtulit,
Nunc, ut et et ipsa queat tumulo pubescere rursus,
Sepulta se reseminat.
Vanares, vana est, etiam Poesis.
Ipse nos flocci facit, utque vileis [Reg: viles]
Durus, huc illuc, tetricusque servos
Versat Apollo.
Quo mihi munus Latiale, Phoebi
Ore iactatum, Lyra pulcra: Si non
Detur accepti, quoties cupido est,
Muneris usus?
Cesserat cornu fugiente Luna
Memnonis Matri , roseum cubilis
Limen egressae. Modico manebat
Lucifer igni.
Audio voceis [Reg: voces] avium relictis
Musicos dudum vigilare nidis.
Caeteras princeps volucres regebat
Thracia pellex [Reg: pelex] .
Surgo confestim: patulamque dextro
Nixus ad laevam cubito fenestram,
Astra prospectu liquidam coeli
Metior auram
Cuncta ridebant. Quid enim reposta,
Cesso, dicebam, cithara? Canamus.
Nunc sub Auroram Deus invocanti
Spero, favebit.
Teutonum laetos dabit intueri
Forsan eventus, utinam ruentis
Patriae luctum lacrymasque [Reg: lacrimasque] cantu
Sistere possim!
Fatus haec, apto digitos et ora.
Ecce! Germanos quoties volebam,
Gallicos, verso meliore voto.
Dico triumphos.
Utque conductus Balaamus olim
Isaci stirpem lacerare probris;
Hanc volens nolens cumulavit omni
Laude beatam:
Sic ego Gallos neque mi licebat
Orsa mutatis tenuare verbis.
Gallus et linguam subit, et moventes
Carmina nervos.
Sponte vocales sonuere venae.
Sponte succussae tremuere chordae.
Haud mei iuris, rapido ferebar
Flaminis oestro:
Qualis in ponto volat acta navis.
Vela cum turgens sinuavit Eurus.
Illa nec nautae gemitum, nec ictus
Remigis audit.
Nitor adversum tamen. Ah, et eheu,
Vaeque dicturo, miserasque clades;
Gallicus paean, et io resultat,
Gallicus Euan.
Teutonum captus ter amore, Francos
Tristibus diris paro devovere:
Iussa ter Francis melius precata est
Plena Deo mens.
Ut laboravi, fremuique contra!
Castra fortunent Alemanna [Reg: Alamanna] Divi!
Martiis Aether Aquilis secundum
Accinat omen!
Frigus invasit digitos et horror.
Torpet infuso manus a veterno.
Aspera sensi glacie ligari
Pectus et ora
Qualis e somni nebula locutus
Trunca molitur sine mente verba;
Luctor: O Germania, pelle, dixi,
Languida curae,
Regnum eris felix, iterumque deinceps
Hostibus Germania clara victis
Invidendum nomen habebis: atque
Consiliorum.
Fertilis tu nobilium frueris
Copia. Iam nunc inimica cedent
Agmina ex campo; aufugientiumque
Terga videbis.
?unge [(reading uncertain: print blurred)] tantum, et collige sparsa membra
Pene collapsi Imperii; ac feroceis [Reg: feroces]
Exsere, o nunc, reliquias, et antiquum
Exsere robur.
Namque multis mox spoliis opimis
Suecicis [(reading uncertain: print unclear)] distaberis: ac superba
Maior exaltabere Dindymene,
Turrigeraque
Scilicet Regina beata, tanti [(reading uncertain: print faded)] est
Urbium concordia, Principumque
Federatorum [(reading uncertain: print blurred)] [Reg: Foederatorum] . Nihil amplius te,
O decus, anget.
Talibus vates (pudor) immorabar
Claudicans metris, neque digniora
Largiebatur Patareus, etsi
Ilia rupsem [Reg: rupissem] .
Ergo moerenti stimulatus ira ,
Barbitum mensae, fidibus solutis,
Bis ter illisi. Iacuere centum
Fragmina terris.
Puer, salignam proice fistulam.
Poeta sumsit [Reg: sumpsit] iam tuus alteram:
Fumo serenantis Tabaci
Irriguo, dare sanitatis
Munus potentem. Sic Podalyrio [Reg: Podalirio]
Divisque visum est. Tibia cui bono?
Inflavit abiecitque fractam
In fluvium tamen ipsa Pallas.