Cui septimum Silvarum librum dedicarem, extra te potiorem mihi duxi neminem, optime Garepinsi. Camenae praesentes tecum faciunt, rapiuntque in contemptum terrenarum rerum. Ac tuo quodam modo spiritu inflantur tuo, inquam: qui in ipso vitae flore, illecebris adolescentiae circumfluens, provida festinatione subduxisti Fortunae caput: et iam eius blanditias terroremque supervectus, nec iratam metuis, nec placidam curas. Opes, avitum stemma, generosus sanguis tibi post Christum fuere felicem audaciam mirantur multi, pauci imitantur. Non cuius vis est inter divitias fumosasque imagines attollere mente, celsius et ante funera inferre sideribus. Plerosque humilitas voluptatis deducit in terram; tam iucunda ignoratione virtutis veraeque gloriae captos, quam periculosa libertate in scelera vagos. Contra hos opusculum istud non pauca infert: et quia per omnes fere sinus sacrum est, merito tibi debebantur. Praeterea saepius sollicitantem Lyrica nostra
et ipsum quoque Poetam convenio, quin et Parentem tuum Udalricum, iisdem studiis delectari scio, ut adeo propositi mei ratio in utroque firmata consistat, Vale.
Paullatim emoveor Venusino languidus antro;
Sulmoque pellit Aufidum.
Tempus erit, quo te; Nasonem, Flacce, relicto
Cultris sed exsectum sequar.
Ille ego quis credat? Solitus contingere monteis [Reg: montes]
Infra relictis vallibus;
Desistam Clario nubeis [Reg: nubes] proscindere curru;
Humi paratus repere
Cum violis, interque rubos, humileisque [Reg: humilesque] myricas
Versum tepentem fundere.
Ver placet, ista meis arridet lusibus aetas;
Imber bis annus, et puer.
Aut summum iuvenis: qui de Cerealibus arvis:
Primam ferat lanuginem.
Displiceat: mento si stet iam spica virilis,
Genasque fuscet Iunius,
Prima Die a matre rubens, laetissima a nostri
In fuga Veris incidit.
Vere novo, Natura, suis educta tenebris,
Et evoluta fasciis:
Sic oculos, sic ora, manus, ab origine mundi
Ferebat in Pomario:
Quo stetit, et pubem foliis circumdedit arbos,
Et mota ventis annuit.
Nunc quoque non aliter Zephyrus volitabit in hortis,
Florumque Maecenas erit.
Ille meus subito campos depinget Apelles,
Vivi coloris artifex.
Coniugis in gremium demitter [(perhaps: demittet)] Iupiter [Reg: Iuppiter] imbrem,
Ut nata crescant gramina:
Gramina Telluris praevelatura pudorem,
Nuptas ut olim flammea.
Flente coelo, noster ridebit agellus,
His irrigatus lacrimis.
Perque virens florebit avis Iunonia pratum,
Millena pandens sidera,
Mille venustates: ceu culta tapetia Belgae
Acu Phrygum distinxerint.
Mox thymbrae calices, et odora toreumata nardi.
Calthaeque pandent luteae.
Pallebitque salix: et, cum colocasia surgent,
Pastor lavabit vellera.
Quid si disparibus Mopsum certare cicutis
Argutus Aegon provocet!
Audiet hoc corylos inter proiectus Iolas,
Et accinet Palaemoni.
Reice, aliquis dicet, primis a solibus haedos.
Nocent Calendae Martiae.
Tityre, coge pecus: pueri, submittite tauros.
Opaca captent frigora.
Iamque etiam nemorum levis et plebs garrula prodit.
Facunda ruris natio.
Tota avibus dormitur hiems. Ver, surgite, clamat:
Narrate vestra somnia.
Evigilant, noctisque suae simulacra loquuntur,
Cantuque rumpunt nubila.
Heic [Reg: Hic] mihi selectas mens est arcessere plumas,
Et augurari Delphice
Describam volucrum certarum poeta, cunas,
Moreis [Reg: Mores] , Poesin, Patriam
Nec se praeteritam famosa queretur Aedon,
Nec Alauda sola vicerit.
Interea liquido stillabit mellifer auro
Quercus hiantis alveus.
Interea fontes argumentum mobile trudent,
Urnis aquas vehentibus
Forsitan et pictis hedera confligere lembis.
Lacus reductus suadeat.
Itur Euripum: propellit Nerea Bacchus:
Vinum Nerones navigant
Roma stat ad ripas: et mergi dulcibus undis
Spectator optat invidus.
Iuverit et pisceis [Reg: pisces] humenti cogere lino,
Setave [Reg: Saetave] captos ducere.
Adspice Nereidum choreas, vaga sidera ponti,
Nexasque Nympharum manus.
Adspice converso laetentur ut omnia coelo!
Anguis senex renascitur;
Luctaturque aries. Phryxeaque cornua miscet:
Fecunda balant pascua.
Coeruleo [Reg: Caeruleo] rutilum scintillat in aethere viscum,
Ignisque saltat capripes.
Delectat caussas harum quoque noscere rerum,
Amoenitatis gratia.
Dicam, quid faciant nostro procul axe remoti,
Dum Ver meat Germanicum.
Annulus Adriacam Venetus sibi Neptuninen
Despondet immissus mari.
Plena Senatorum fertur Praetoria Puppis,
Vectans coronatum Ducem.
Sirenes cantant: Phorci chorus omnis aquosi.
Bene apprecatur nuptiis.
Astera Massagetis, Pestis est altera cura
Diversa propter sidera.
Iuverit inter se contraria iungere regna.
Ut quodque ritu discrepat.
Post et captivi caedes referetur Aprilis.
Ver iste Mensis inquinat:
Grandineque et nivibus, campo bellator aperto;
Namque inde sumsit [Reg: sumpsit] nomina.
Sternitur a Maio tandem florentibus armis ,
Et victus herbam porrigit.
Addimus historias hilari sermone natanteis [Reg: natantes] ,
Multoque conditas ioco.
Addimus et tristeis [Reg: tristes] : Tragico quas Francia nixu
Feraxque gignit Anglia.
Si dura pati, tamen est audire libido:
Testis canora Thebais.
Gaudia ni verno modereris tempore, soccum
Pellit cothurnus ludicrum.
Talibus inventis quae non Pimpleides, addam?
Silenda nunc iucundius:
Donec in apricum cum foenore proferat aetas
Secreta clausi pectoris.
Est locus, insignem qua praefluit Isara lucum,
Fagis et alno consitus.
Heic [Reg: Hic] habitat iam nota mihi resonabilis Echo,
Forasque prodit obvia.
Et quia Cumanae respondet more Sibyllae,
Vatis furore percita:
Tros ero: de nostro scitabor plurima bello.
Palmis, oliva laureis.
Quaeque referre mora est, fuerit scripsisse, voluptas;
Legisse, titillet iecur.
O ego, cum niveas ad frena citabo columbas,
Nido latenteis [Reg: latentes] Thespio!
Diffundam teretes elegos perque omnia vectus
Spargam manu plantaria.
Tunc nemo incuset: nimia est audacia Vatis:
Sublime semper fulgurat;
Nequitiisque scatens Lectorem tardat obesum,
Quod sensa mentis duplicet.
Scimus et e facili deducere carmina torno,
Venusta neglectu suo.
Nota quoque est nobis Peligni [Reg: Paeligni] glarea ruris,
Doctisque lusus Exsulis,
Interdum numeris Ovidi miscebo Tibullum,
Umbrique venam masculi:
Sic tacitis moneor stimulis: sic omine visa
Aurora nuper impulit.
Ver sine te Bruma est; Maiusque exsanguis, et ater,
Calvusque Februarius.
Arescunt sine te fontes: sunt lilia nigra,
Rosae cadaver putidum.
At simul extuleris cinctum caput igne comanti,
Et arva visu strinxeris:
Tunc iterum manant fontes, tunc lilia candent,
Rosaeque vivunt mortuae.
Optatum non una facit, quod scimus, hirundo,
Non una Ver ciconia:
Una Columba tamen nobis audita, beati
Dies reducit Seculi.
Quare adeo iam nunc, o Nostra, assuesce vocari:
Si dulce quidquam risimus.
Ut celebrem violas, nec tu scribaris in illis!
Hiems prius protruserit.
Non recoquam Veterum cramben, quosque unguine tinxit
Pelasga flores Fabula:
Imbutos humore recens quos mystica vestis
Comptos inaurat offeram.
Qualiter Oetinge Tiliam [(reading uncertain: print faded)] descripsimus olim,
Plureis [Reg: Plures] seremus arbore:
Cortice vitae nihil inclusisse profano,
Sacrum propinent nucleum.
Plurima sub gripho latitans mea Musa loquetur,
Doctas ut aureis excitet.
Divini Salomonis Hymen, desponsaque Memphis.
Formosa iungent oscula.
Quaedam non nisi nos soli perstricta sciemus,
Umbrosa iuxta flumina.
Proposito Chloris, surgentemque Auster in hortum
Venire iustus serviet.
Serviet et Tethys, et candida serta Napaeae
Flavo ferentes vertice.
O quoties Aura, Aura, nihil nisi nomen habebit;
Tu rem, decusque Nominis.
Altera non melius vireis [Reg: vires] reficitque, fovetque,
Aestum cordis temperat.
Tristis naenia [Reg: nenia] funerum,
Vanae cum gemitu cedite, lacrimae.
Me virtutis iter docent
Intermista iocis Gaudia mutuis.
Me coelo lepor inserit.
Me plus quam rigidi vita Pachomi [(reading uncertain: print faded)] .
Iacopone trahi tua;
Florens laetitiis mille decentibus:
Sancto diceris omnia
Risu perdomuisse; egregia quidem
Dementis specie viri,
Chaldaeosque magos, et Salomoniam
Transgressus sapientiam
Curarum vacuus, plenior aetheris,
Non urbis, neque dolii;
Sed Mundi fueras publicus Incola.
O nos scelestos! Vidimus Aeacum:
Ausi silentum letiferas domos,
Et antra praeclusasque vivis
Eumenidum latebras subire.
Quis hunc furorem mentibus, heu nefas!
Iniecit umbris plenus adhuc iubar
Commune Solis seu pavesco,
Seu fugio. Fugiamus ipsos
Sabine, nos: qui monstra sumus, malis
Peiora visis. Aetheris, aetheris
Lucisque pertaesi, cavernas
Ingredimur prope funeratum
Sitas Avernum. Ter tremuit specus
Obscura: sensi. Ter Phlegethon nigras
Succussit, audivi, procellas.
Ter Furiae per inane taedas
Torsere: vidi, nam digitis tribus
Semotus Orco, per mediae nigra
Telluris erravi sepulchra,
Non tumulo meliore dignus.
Insaniae quem poenitet [Reg: paenitet] ultimae?
Tantine rupes plena cupidinum,
Carcerque deformis metalli:
Ut superis procul abdicatis.
Spretoque dulcis lumine Patriae,
Immergeremus corpora Taenaro!
Et nundinaremur severum ac
Triste Chaos tenebrasque Ditis!
Si cuncta fas est prodere nec vetat
Inferna Inuo: cedite Virgines
Primum et Puelli , casta versu
Ne vetito temeretur auris.
Ibamus atra lampade praevia,
Hoc quisque peior, quo prior: Allobrox
Ut lapsus e furni camino.
Ore ruit nebulas, et Afro
Colore terret. Quam temere via
Tentata! Nullo iure Proserpina
Arx insidebatur: nec auro
Virga virens, rutilumve pomum.
Quod destinata carpitur arbore;
Nec cana prisci Troiugnae comes
Munivit accessum Sibylla.
Venimus profani si male providos
Repens humasset casus; egentium
Maneis [Reg: Manes] relictos, nullus asser
Duxerat umbriferum per amnem.
Quis praepararet munera tetrico
Lethaea Nautae, ne traheret moram?
Triente porrecto Charonti,
Elisios aditurus hortos.
Itum est: velut si plana virentium
Per camporum, udaque vallium;
Cyprum Tarentinasque villas,
Aut Phrygiam peteremus Idam.
Ventum ad Cyclopas: qui mediam ferae
Partem retecti; caetera turpius
Squalore gliscentes, ligonem
Quam valido potuere nisu
Exasperabant. Verbere mugiit
Incussa rupes, perque Acheronticas
Deducta venas noctis instru-
Menta cavum minuere montem.
Speres ruinam sub putrida trabe
Iam iam minari nos, silicernium
Triplex, et incurvum, pudore
Deposito, male iuvit omnem
Mortem experiri: et stultitia frui
Tam singulari, quam miserabili.
Iuvit laboranteis [Reg: laborantes] dolore, et
Funeris anticipare censum.
Hinc currus atque hinc triste minax, simul
Cuniculosis instrepuit viis;
Vae! Qui tremores perque opaca
Terribiles Hypogea motus!
Subiecit Aetnam terror imaginis:
Quum subter imas Sicaniae torum
Molitus arceis [Reg: arces] , Praedo captam
Flammivomo tulit axe Sponsam.
Est Montis ingens in medio sinu
Spelunca, gyro tortilis, ultimi
Thesaurus horroris; negatus
Semper, et immeritis adiri.
Immanis illic et volucris rota,
Qualis nec ima sede sub inferum
Torquetur Ixion, inerteis [Reg: inertes]
Versat aquas, pariterque eodem
Versatur haustu; et languidius mare
In stagna sidens egerit amphoris:
Fossoris uncum ne refuso
Distineat camarina limo.
Circum lutoso margine funditur
Et laeve viscum, et non pedibus liquor
Fidelis insisti caducis,
Saepe gradu metuente falli.
Heic [Reg: Hic] et Kalendis fervere Martiis
Dat aestuosos Fama volantium
Globos arenarum, et frementem
Ad puteum genus omne Leti.
Mirasque formas: huc quoque repsimus
Lacerta qualis coerula [Reg: caerula] volvitur
Petrae per angustum foramen.
Exuvias posuisse laeta.
Quod illa certe non sine praevio
Fulgore Solis, iam senio grave
Verna redonantis iuventa
Corpus agit, veterem monenda
Mutare pellem. Nos rabido iecur
Calore plenos, deterior polus;
Nos noctis ingressos cubile
Serpere lucifugas adegit
Cuiusque Erinnys. Phoebe vale, vale
Natale sidus, diximus: abdita
Scrutamur, et numquam Sorori
Visa tuae; nisi cum triformi
Descendit astro. Quam bene lividum
Natura tristi difficilis situ
Damnavit argentum, et remoti
Occuluit prope limen Orci.
Frustra cupido percita saevius,
Contaminatis eximit unguibus:
Et constat in massam vapores.
Non Erebo satianda toto.
Hydrops habendi, plus sitit aequoris,
Assueta lucro plus rabies cupit.
Avarus in moreis [Reg: mores] tyranni
Denique degenerat Neronis.
Materna Terrae viscera ferreo
Rimatur unco. Saucia malleis
Ostendit Agrippina ventrem,
Monte super tumulisque fossum;
Aurique venas praebet, et intimi
Lustranda late septa cadaveris:
Quaeque insolenteis [Reg: insolentes] parricidas
Terrigenas bene condat alvo.
Quis non sub atrum palluit ostium?
Contestor Umbras (quos alios enim?)
Ad turpis adspectum profundi
Pene metu glaciatus haesi.
Quo dum malignam conicio facem:
Aut monstra vidi territus aut modis
Vidisse mirandis putavi.
Quamquam etiam meminisse durum;
Larvae volabat penna tricorporis;
Malumque Lernae,bellua multiplex,
Saxumque, et aeterni macellum
Vulturis, et patuli recedens
Auctumnus oris, quin etiam colus
Deprensa Parcarum effugientium
Sarmenta taedae. Fata vidi
Quaeque suis residere scamnis,
Dehisce tellus. Qui neque Thesei,
Nec foederati Pirithoo sumus,
Nec matris Alcmenae labores:
Non tamen inferiore fastu
Plutonis ausi claustra revellere.
Ferale Mortis polluimus Sacrum.
Non ipse Graiorum sepultas
In barathrum properante curru
Auriga genteis [Reg: gentes] nequius impulit.
Atqui cadebat quadrupedantibus
Invitus absorptis. Deorum
Augur erat; foliumque olivae.
Vittamque signum pacis, ad inferos
Secum ferebat. Sic etiam reum
Minosque castigavit ore, et
Increpuit minimus Tonantum.
Qua fronte nos inspeximus avii
Rimosa mundi? Mens sibi dissona
Et atra flavescensque bilis,
Et rapidum stimulavit oestrum.
Pergemus ergo? Sed refero pedem,
Vel sic nocentem. Quo prius quam
Piabo ritu: Me prius quam
Hinc Superum repetantur aure
Purgabo vivo flumine: februis
Incumbo riparum . Oene [Reg: Une] Pater, cui
Erecta curvatur Tyrolis:
Ablue Prodigii figuram;
Qualem nec Io Niliacas super
Extendit undas: ablue: sic tibi
Pons nullus obluctetur umquam;
Perque tuas celebreris urbeis [Reg: urbes]
Maiore cornu. Tu quoque Noctuae
Ignosce Titan, alme Diespiter.
Ignosce secretum frementi
Tartareum. Tua tela sprevi,
Arcumque et igneis, et nitidum caput
Diemque fugi. Sed fateor nefas,
Et amne lavi reddar Orbi
O decus: et merear videre,
Si non videri. Plaudite: sentio
Fecunda pulchri semina luminis .
Vivum revertenti serenum
Irradiat. Novus ecce Phoenix
Procedo terris: congeris nigro
Defluxit ore et siderei tremunt
Convexa Mundi. Dulce rursus
Splendeo, coniferisque frontem
Circumdor astris. Nil cineris manet
Olentis Orcum. Verior Orpheus,
Post funus in lucem renascor,
Taenario redivivus antro.
Nunc laetiorem da Citharam puer.
Canenda sunt Soteria, spargere et
Thymbra, memento. Quale spirat,
Quam reolens bene mulcet aura:
Si manibus pedibusque , et mente, et lumine caput.
Nascatur cum cornibus infans:
Horret eum Genetrix, trepidus Pater ora retorquet,
Turpe vocat vicina monstrum.
Atqui nil aliud, Spieglere, videbis in Orbe,
Monstrorum scelerumque feraci.
Nil vitiorum expers: foetent maioribus illa,
Quae voto maiore petuntur,
Caeca Venus, caeca est Fortuna, Occasio calva,
Et lusca est lippa Voluptas .
Fronte Libido caret, cerebroque Licentia vitae.
Et praeceps Audacia naso.
Gloria strumosa est facies inflatur Honoris.
Obsceni tibicinis instar.
Centum aures Famae, surdisque nec unica Fatis.
Quale chaos, quot, Lazare, monstra!
Et tamen in medio Mortalis obambulat horum.
Non aliis se lubrica versat
Vita rotis: nam quae vicibus metuit, fugit, odit.
Sperat, amat, desiderat, haec sunt.
Mentis citatus quo rapit impetus?
Ingens in aevum mergimur abditi:
Et mentis adspectum sub unum
Tota retro cecidere secla.
Vivunt in Horto virgine Virgines,
Uterque coniux. Ille tamen suam
Non legit uxorem: nec ista.
Nupta sui precibus Mariti,
Parentis ullo prodiit e sinu:
Sed nuda primo corpora vinculo
Natura, primaevusque Mundi
Sanxit Amor. Deus ipse costam
Erexit in taedam: et bene prodigus
Supplere dotem, tradidit omnia
Habere sponso. Per vireta
Ingenui micuere fontes.
Parere natas silva tulit feras:
Pomona risit. Qua Zephyris tepens
Fragravit Aer, plausit, ales.
Cum Iuvenis sociatus Evae
Genus sagaci nomine scriberet,
Ambo beati; ni vetito gula
Penderet a ramo biformem
Alloquiis malesana Virgo
Dignaris Anguem? Reliquias nocens
Et Vir momordit. Protinus ilia
Rumpuntur, et convulsa leto
Viscera succutiente latrant,
Exi: quid almum polluitur nemus?
Praedator Numen ausa ventris
Ambitio? Tamen haeret hamus
Infixus ori. Pellitur Helluo, et
Sudoris undam cum gemitu bibit:
Unaque convivam iugalem
Luctificae comitantur Umbrae:
Curaeque, Spinaeque et Siris, et Fames
Sulcata frontem et parturientium
Foedi tumulus et frequentes
Sandapilis strepuisse Morbi.
Inusitatum quod video nefas?
Fraterne Fratrem! Frange sparum pede.
Occidit. Heu! crudele primi
Heu! facinus grave parricidae!
Caine, toto funditus exsulas
Proscripte Mundo. Quo fugis? Emicat
Colonus in silvas! Et horret
Sanguinea pavefactus umbra.
Mox et reverti peior, et arduis
Metator agros cingere moenibus,
Urbemque moliri nocentum.
Saevit amor, Furiaeque totam
In caeca fundunt corda libidinem.
Natura probris plena nocentium,
Immugit insano dolori, et
Quos genuit, peritura damnat.
Proh irruentum quis fragor imbrium?
Aer procellis stridet, et agmina
Ruunt aquarum summa fluctu
Saxa super, populosque et arceis [Reg: arces] .
Ergo una totum Navis et unica
Angustat Orbem! Caetera concidunt,
Unoque volvuntur profundo.
Incolumis subit Arca portum:
Iam iamque monteis [Reg: montes] Armeniae tenet.
Subsidit aequor: littora personant
Undisque ventisque et virenti
Arvo die rediviva lucent.
Arcu decoro pendula, crescite,
Exclamat Iris. Continuo fata
Campo recreverunt, et almis
Seminibus tepuere glebae.
Euan! Noemus palmitis aureas
Distinxit uvas. Parcius utere
O Iane! Dormiture musto;
Ne noceat reperisse [Reg: repperisse] vitem.
Cur astra sudant? Sternite culmina
Hebri nepotes. Surget in aethera
Famosa Turris! Rupta moles
Artificum pereunte fastu.
Ter si resurgat Turris ahenea
Minata coelo: ter pereat Deo
Excisa confundente linguas:
Ter lapides paleasque frustra
Calcemque poscant. Rursus inebrias
Vindicta menteis [Reg: mentes] supplicium vomit.
Carbone lascivo fatiscunt
In cinerem Sodomaea Tempe.
Cerno rigentem sub Statuam fallis
Fumare vasto Pentapolin rogo.
Bitumen in civeis [Reg: cives] Gomorrhae
Cum piceo glomeratur imbri.
At tu tenello parce Pater, Pater,
Ah! parce Nato. Vepribus Hostia
Implexa, stratam tingat aram.
Hircus ibi subit immolandus.
Altum vaporat sacrificus cinis.
Corona stellarum innumerabilis,
Apparet insignire magnam
(Abramidas) studiosa gentem.
Iacobe, laevis nascere: nascere
Heres pilosi fratris, et, o, tuae
Adhuc in ipso ventre Matris
Mira prius gere bella victor,
Quam miles: olim fortior et deo
Luctante tecum. Disce modestius
Puella connivere; Dina
Hemoridae male visit urbem,
Egressa Virgo, non rediit domum
Virgo, Parenti iam similis suae.
Eheu! Sichimitae cruento
Intereunt Simeonis ense.
Et tale semper luxuriae malum
Strages pudendas accumulat toro:
Vix tot reponens nata cunis
Pignora, quot tumulat sepulchris.
Rachelis, io, fertilis est ager,
Prolemque debet mandragoris Liae [Reg: Leae] .
Iosephe, tu Patris voluptas
I puer, invidiae tropaeum:
Servus Canopo venderis. Aestuant
Nutus heriles, et iuvenem foco
Amoris admotum, lacessit
Forma tremens meliore vultu.
Incesta saevi Putipharis lupa,
Haec innocenti vincula! Pallium
Luctator in Moechae nefandis
Effugiens manibus reliquit.
Emerget autem carcere. Iam boves
Regem fatigant: iam Cerealibus
Accusat in fulcis Osyrin [Reg: Osirin]
Longa fames. Sterileis [Reg: Steriles] in annos
Captivus augur dicere mittitur
Portenta rerum. Spargite femina:
Fecunda campos ruris aestas
Frugiferis onerabit annis;
Fluetque totus Nilus in horrea.
Ad sceptra ventum. Protinus annulo
Donaris, et conchyliato
Per populos amiciris [(reading uncertain: print faded)] auro,
A Rege Princeps. Nunc tibi supplices
Undena sternunt Astra comas, sacrum
Confessa somnum. Nunc ab uno
Mergite iura petunt arista;
Flexoque culmo et poplite cernui
Nutant manipli. Fratris Adoream,
Primas in Aegypto tenentem,
Spica colit Chananaea fratrum.
Quid hoc? Adorat Sol genitum iubar.
Ah! ipse canos prociduus senex
Adsternit, in te, Beniamine,
Labuntur. Ex in laetior accubat
Conviva mensae. Seposito metu,
Certantur alternis honores
Obsequiis, epulumque sancto
Singultit aestu. Vina fluunt scyphis,
Venis amores; gaudia palpitant,
Fletusque rident, et decentes
Laetitiae lacrimantur. Euan!
Nec sumus ex Cynicis, nec sectam admittimus illam,
Quae suadet obrigescere.
Mitior est nobis Virtus, o mentis apertae,
Spieglere, cordis vitrei.
Iuverit alterius Sectae quoque noscere moreis [Reg: mores] :
Nam laevigat [Reg: levigat] scientia.
Explico Democritum. Placitis iucundus adhaere:
Omitte, si qua displicent.
Hic Sophus, ut fama est, semper ridere solebat:
Nec dormiens se flaverat.
Saltem hilaris somni speciem, comto [Reg: compto] ore renidens,
Fingebat instar simiae.
Democriti vitam qua tu latuisse putabis
In parte vasti corporis?
Palmo sacer, non Hepar erat, non molle Cerebrum,
Non pectus, olla sanguinis.
Is si vel minimum strictus mucrone fuisset,
Aut tabe laesus primula:
Continuo tota cecidisset mole, velut bos
Quassus securi sinciput.
Scimus solerter [Reg: sollerter] naturam a corde profectas:
Formare Foetus lineas:
Verum heic [Reg: hic] crediderim curam intendisse Lieni:
Tum deine duxe caetera.
Iamne ergo, MANES, vestra brevissimae
Spectata vitae fabula transiit!
Ex aere conflato supellex,
Haec Pheretri [Reg: Feretri] brevis arca restat.
At nemo de tot millibus alteri
Antiqua turbat iura vel invidet.
Hic hostis acclinatur hosti:
Hic geminos capit urna fratres:
Hic virgo scortis iungitur: et procus
Iuxta maritum dormit adulterae.
Hic sanctus incumbit scelesto,
Hic vitium iacet atque Virtus.
Arcana dudum tristia comprimi
Luctantur in me: nec penitus sibi
Audet fateri, quae volutat
Mens nimio titubata fluctu.
Morare Vates, nec stimulum DEI,
Ignave, sentis? proice pectore
Immane, famosumque VERUM,
Dum graderis vagus inter ossa.
Hic Coelum et Orcus, continuis tamen
Haerent acervis, hic Superum choro
Inferna miscetur caterva.
Hic paleae latitant inanes.
Cum plena spicis grana ferentibus:
Interque spinas lilia consitas [(transcriber); sic: eonsitas]
Ignota crescunt. Hic beatas
Inter oves stabulantur hoedi [Reg: haedi] .
O lucis AEdes, dulce Sacrarium;
Electa CHRISTI messis in horreo!
O Terra lacte et melle manans:
Aula spei, thalamus quietis:
O noctis antrum, quo latet abditae
Thesaurus irae: feta nocentium
Spelunca latronum, secundae
Suppliciis habitanda mortis:
O plena puris Area gaudiis:
Umbrosa quam nec silva [(reading uncertain: print blotted)] , nec igneo
Surgens ab electro lacunar;
Nec Zephyri superent vireta.
Ah? verioris tristitiae Domus:
AEgea qua sit mitior insula;
Quaeque in tenebris mersa squalet
Trans rigidas Aquilonis oras;
O seminantis funera GRATIAE?
O seminatae corpora GLORIAE?
Vos Solis exstinctura lumen,
Astrigeros ferietis orbeis [Reg: orbes] ,
Ah? non secundo credita [(reading uncertain: print blotted)] sidere
Siccis Averni semina saltibus.
Hoc illa surrectura Cadmi
Dente seges, tubicenque iuxta.
Florete porro vaticinantia
Ver dulce flavis Ossa coloribus.
Nam germinabunt instar herbae
Circum ederas [Reg: hederas] , viridemque buxum
Iacete porro tetra [Reg: taetra] cadaverum
Implenda diris Ossa doloribus:
Totoque Vindictae lacerto in
Sulphureum iacienda stagnum:
Sed nempe tantum ludimus, et iocis
Crispamus auras, non sine sibilo.
At non inanis signa famae
Ambiguis cecinisse verbis
Dicemur olim: cum fragor aetheris
Impellet axes turbine flammeo;
Et fractus illabetur Orbis
Impavidum super et paventem,
Rumpenda nullo carmine surditas
Rumpetur illa Nubivagi turba;
Que [(reading uncertain: print faded)] per sepulcrorum cavernas
Ceu tonitru quatiente terram,
Vox audietur: SURGITE MORTUI.
Repente surgent. Castus ad aurea
Hinc Agnus exsultabit astra:
Inde salax trepidabit Hircus,
Sidente lapsis sub pedibus solo,
Immugientium fulmine nubium
Ad ima stratus. Quos amicos
Unus ager, patriaeque caespes
Molaeve tectum; quos placidus sopor
Iungebat una; VITA novissimis
Disiunget actis. Quis gelatos
Insolitus quatit horror artus?
An iam moventur? sistite Pallidi:
Tantisper Umbrae sistite: buccina
Donec supremae clangat horae.
Illa suo latet in metallo
Procusa [Reg: Procussa] nondum: iam tamen emicat.
EXTREMA Mundo purpureo DIES
Implumis in nido Sororum
Stertit adhuc, sed et ista pennas
Iam iamque librat, Sistite Mortui.
Ter de profundis, quod bene sospitet [(transcriber); sic: suspitet] ,
Suspiro fibris luce cassos
Davidica miseratus Oda.
Ter lustro vivo fonte: ter alteram
Lucem precatus clamo: Quiescite
FORTUNA MORTALIS PERACTA EST
VESTRA: MANET PERAGENDA NOBIS.
Esse potest isto quidam funestius orbe?
Ubi nulla pax est, nulla speratur salus.
Pulsa loco virtus. Immania crimina visu
Aequant giganteis, Columnas Herculis
Quot lentum fabro ferrum tundente favillae,
Tot ad astra voces spreta periurae volant.
Plurima Naturae peragi contraria cernas.
Nutus loquuntur, ora nequius silent:
Auritique pedes ad futura sonantia currunt.
Videntque iniquum munus oculatae manus.
Omnia plena dolis. Minimus Carthagine maior,
Quam fraudulentus iniquavit Hannibal.
Summa petens cogi vult Ambitus; adque cupitae
Opima praedae fingit invitus trahi.
Non habitae reddunt vilem, vel acerbius urunt;
Habitaeque tanto certius nocent Opes.
Sese ipsum perimit luxus! Callosa voluptas
Dedidicit usum sentiendi ganeam.
In pelago perdix, gallinaque poscitur Afra:
Nectum Lucrini squama iuverit lacus.
Fastiditur avis, simul ad silvestria ventum:
Siccis petuntur putria terris ostrea.
Mos est naufragiis mensas condire gulosas;
Sapitque piscis morte piscantis sacer:
Aut quam venator percussus in inguine stravit,
Suaque clade fecit aprum nobilem.
Interea subiti corrumpunt gaudia luctus.
Epulis in ipsis larva terret hospitem.
Splendida cum tacitum diffundit gemma venenum,
Conviva tremulum pone submittit caput.
Blanda soporatis inserpunt frigor membris:
Rumpente tenta Massico praecordia.
Heu: quid agas hoc in regno captiva iuventus,
Periculosis alae sub iactibus?
Oceani glaciem, aut Colchos praestaret adire.
O quem beatae fama vitae provocat:
Me duce solve ratem. Dives patet insula rerum,
Pereuntis extra lubricas Mundi vias
Hispida prima quidem facies, praecinctaque saxis
Horrore nautas pulsat, et claustrum obicit;
Pura tamen semper formosi veris imago
Affulget intus: parque primo seculo.
Non illuc Curis fas est mordacibus ire:
Pedem nec intro ferre Luxus audeat.
Error abest, scissoque gemens velamine luctus.
Furorque praeceps, et laborantes Metus.
Quaeque coli templis furiosa Pecunia poscit,
Falsosque matris mentiens vultus Honor.
Hic habitat Virtus extremo utrimque reducta.
Pudorque cautus, et comes Modestia,
Temperies animi molli procumbit in ulva,
Placidusque apertis Risus e conchis hiat
Lucida mansuro subsistunt Gaudia vultu,
Alis recisis avolare nescia:
Et secura Quies, et non damnosa Voluptas,
Patiensque nodi Lex et alba Veritas.
Omnia pace vitent, sertumque ligantur ad unum
Ipsisque sese mutuo colles amant.
Et quando silvae certo sibi federe [Reg: foedere] nutant,
Secum vicissim colloquuntur arbores.
Nil proprium patet omnis ager sine nomine caespes,
Commune pulchrum: prata sternuntur toris:
Vitae vena micat liquido pede flumina currunt:
Inusitatus imbuit nareis [Reg: nares] odor.
Ut neque pampinei certent vineta Timoli.
Fecunda nec quae gleba Phaeacum fragrat,
Caetera non desunt iuvenes, incumbite remis:
Animosa magno plena si mens est viro.
Sed iuremus in hoc: velis simul hausimus Austros,
Iisdem per aequor ut redire sit nefas.
Ne quisquam timido muliebriter ore queratur
Gemituque ventos augeat, lacrimis mare,
Ibitis retro ventis cuncantibus acti
Perdetis aevum, iusque felicis Loci!
Mitte sepostos cumulare census,
Marse. Tormentis animos fatigat,
Non levat morbo positus [(reading uncertain: print faded)] vetusta
Nummus in arca.
Fervidi raptis inhiare lucris,
Divites quanto miseri labore
Esse desudant! Poterant minore
Esse beati.
Ille thesauros habet affluenteis [Reg: affluentes] .
Cuius in coelo iacet omne votum.
Quod satis, multum est minimum, quod ultra
Urget habere.
Non eget magno sitis apparatu.
Bene nativis cadit unda tophis [(reading uncertain: print faded)] [Reg: tofis] :
Dulce muscoso sapit hausta rivo, et
Frigerat artus.
Dulce sudanti Cereale frustum
Panis; aut simplex olus et legumen:
Quod fames, nullo prohibente supra
Coenat aratrum.
Onus, quod olim fertur ab aethere
Minacis haustu Numinis ebrius
Portasse Thesb?tes [(reading uncertain: print faded)] ; et omnem
Fulgure praemonuisse Regem;
Onus tremendum, atque illacrumabile [Reg: illacrimabile] ;
Cogente Phoebo non humilis furor
Urget redordiri Cavernam
Perge, Jehu, reserare Fatis.
Exite, clama, monstra patentibus
Exite portis incute carcerem.
Conferta quassatis malorum
Agmina cardinibus; sinistrae
Aves, et ostro splendida Servitus,
Mucroque tectis insidiis biceps;
Labor, Letumque, et trabali
Bella ruant metuenda telo.
Quo spissa nubes fetaque grandinis?
Cui pallet horror? Quem Nemesis petes?
Mistura genteis [Reg: gentes] , an fecundam
Exitio Sodomam datura?
Ac si frementum viscera montium,
Diuque clausas Aeoliae fores
Iunonis accessu relaxet
Hippotades, precio [Reg: pretio] puellae:
Vix rupe mota proruit ocius
Ventosa late Nubigenum cohors;
Eurusque, Caurusque et procellis
Colla madens pluvialis Auster,
In Iezraelem tenditur: huc movet
Saevire iussus vinea criminum
Ferax, et insontis nocenti
Supplicio dabit empta poenas.
Quot saxa iecit deterior viro
Peiore coniux; ora tot impleat
Discerpta prodi nunc caninum.
Cote Fames acuenda dentem,
Prodite Pestes, quas Erebus nigris
Effudit antris. Tota Domus solo
Sternatur. Ut nec furca restet,
Nec matulae per et ensis omneis [Reg: omnes]
Lumbos Achabi sollicitam frequens
Vestiget in caedem; occidat impii
Fortuna conclamata Regis.
Cur maculat genus istud auras?
Tu sceptra Namsi progenies cape,
Ad arma, miles. Iamque oleo madet
Inunctus heros. Iam triumphe,
Iam litui sonuere festas,
Rex vive, voceis [Reg: voces] protinus elevant
Substrata magnum pallia Vindicem.
Ad signa coniurat Volonum
Seditio, saliuntque Dirae.
Promittit ultrix turma ferociam
Festina duci, quo iubet impetus.
Stragis secuturae Voluptas
Torva placet, feritasque Voti.
Sic arva Mavors Thermodoontia
Timendus intrat Lux clypei rubet;
Singultienti mota flamma
Arma crepant; gladiisque centum
Cristata cassis, nubila succutit.
Ipse in quadriga: quam Pavor et comes
Bellona ducit: multa stridet
Umbra retro, sequitur currum.
Salve Minister iustitiae Deo,
Dilecte salve. Non vacat impigro
Audire tardantem: sed alto
Praecipitem iuvat ire gressu.
Vadit videri fervidus: at modo
Frenis caballus, vim moderantibus
Absistit in gyros, et agrum!
Scribit ovans: modo concitatus
Evolvit indignantem animam neque
Paret lupatis Cur vigil excubas
In turre Custos, et per umbram
Aerisonum specularis agmen?
Miscetur astu nobilis ac dolo
Instincta Virtus, et patiens regi,
Bis missus Explorator, anxit,
(Sic Superi statuere) vireis [Reg: vires] ,
Densum coactus pone sequi globum.
Qualis vel Ister [Reg: Hister] , vel Padus amnium
Late tyrannus; cum liquenti
Auctior ex nivibus tributo,
Suumque currens solvere Nereo
Et ipse iam nec ponte, nec insula,
Silvisque, septisque, aut coloni
Aggeribus cohibetur ullis:
Si forte eodem tramite devia
Currunt minorum Flumina gentium:
Maior minorem sorbet undam,
Oceanum subitura Patrem.
Sed iam tumultum congeminat fragor.
Hinc Fata discas. Ducitur inscius
Ioramus ad metam sagittae.
(Tende Iehu) propiorque Leto;
Quo vos? amici, quaerit, an hostici?
Crudele ridens alter et asperum:
Invisa stirps de pace! Tandem
Sidoniae Catulum leaenae
Deprendo, tandem! Dixit, et alitem
Emisit arcu. Canna volatilis
Coeleste [Reg: Caeleste] mandatum secuta, in
Pectus iit, penitusque totum
Reclusit ictu. Sternitur. Heu! iaces
Ieramne vili ne tumulo quidem
Permissus inferri, vel Urnae
Dirus ager, Patriaeque furto
Foedatus uvae, deposuit feris
Venale funus. Nunc fruere, et sacrum
Complexus Auctumnum Nabothi.
Illicita satiare gleba.
Tecum (quis horti falleret ostio
Divos sequenteis [Reg: sequentes] ?) caesus Ochosias,
Ferro Gaverini peracto
Procubuit super arva clivi.
Vindicta, ritu gurgitis, et furit,
Et crescit. Eheu! stragibus additur
Probrum renidentem feremus,
Quae Cyprio lavit ora succo?
Quaenam ista valvis prospicit, aureum
Olens lupanar? Deice, deice,
Eunuche, scortum. Nam quid atro
Luxuriae maculosa fumo,
Soleis nocenti polluit halitu?
Delapsa murum Vipera sanguinis
Conspergit expressi veneno.
Membra natant, sonipesque corpus
Infame fixa proterit ungula.
O quae tot olim vendiderat procis
Incesta nocturnos amores,
(Linge canis fera membra, linge)
Haec Iezabela est: illane Sidonis
Ramosa terrae! Nunc ubi flammei
Coralla [Reg: Corallia] labri? Pictus oris
Ignis ubi, teretisque colli
Crystallus omni secta libidine?
Ubi genarum molle rosarium,
Arabsque, Praestanusque nasus?
Crinis ubi, laqueus virorum
Ac rete duplex? Istane Sidonis?
Defluxit omneis [Reg: omnes] gratia purpurae,
Vah Calva desolata! Lapsi
Cetera prostibuli fagina,
Rictus molossum pavit hiantium.
Iehu moraris? Ne tacitum velis
Frigere ferrum. Perge: restat
Samariae iugulanda pubes.
It, qualis olim Marmaricus leo,
Plenam iuvencis qui fatur otio
Extendit alvum: non capellis
Surgere, compositaque cervam
Dignetur ira. Dormiat interim,
Vel captet auras, at simul improba
Reditque, sopitumque pulsat
Ingluvies Numidaeve murmur
Expergefactus rugit, ut avia
Metu resultant: ille tamen loci
Oblitus hesternique tauri,
Nunc alio movet arma saltu.
Quid laureatae griphus Epistolae
Minatur urbi, Dena, age, septies
Regalis intercisa colli,
In cophino, capita alta nobis
Senator affer. Quam temere cadit
Detonsa Majo lana bidentium;
Supra pavimentum Coronae
Verticibus cecidere sectis.
Bacchare mucro letifer: hactenus
Libata mors est. Merge sitim cado
Tonantis, ad fundum bibendo
Sanguineos vomat Uva rivos
Nabothiano turgida sanguine,
Mactatur aris, quidquid Athalia
Effudit in partum. Propina
Sideribus generose Ductor,
Mustum furoris dulce tibi. Sed et
Siccanda sex est. Non superet pilus,
Non unguis ex turba Balami.
Relliquias metat ensis idem,
Qui prima vindex messuit ulcera.
Quum multae in agris falce virentibus
Secantur urticae, tepentem
Post pluviam; moriuntur uno
In seticeto Samaridum popae.
Tunc non et ipsi, more fruentium,
Bis terve scindebant, ut olim,
Vulnificis sua membra cultris.
Truncantur omnes. Emeritum, Iehu,
Reconde ferrum buccina personet [(reading uncertain: print faded)] :
Timete Divos et Monentem [(reading uncertain: print faded)]
Discite iustitiam nepotes.
Ah! Valeri, quo te vertas, nimis atra furensque
Incubuit Fortuna dolenti:
Attonitumque inopina caput versavit in orbem,
Et toto Dea pendere pressit.
Ah! Valeri, quatuor potuit tibi pignora raptim,
Et super his evolvere Matrem!
Invida debuerat contenta fuisse tributo.
Quinque unus tumulaverit annus!
Iam nullus posthac intranti limina Benno
Occurret ridere salutem.
Nullus amplexum venientis Castulus ibit,
Connivens praedulce Puellus.
Nulla, quod optabas, frustra desponsa Geraldo,
Promittit Basilissa nepotes.
Occidit indignum Libitinae Barbara funus;
Ante rosae, nunc aemula buxi.
Ultimaque: avulsa est thalamo carissima Coniux
In cumulum, te absente, malorum.
Et tanto in luctu medicinam a carmine speres
A tepidis solat Musis!
Desine, teque tuis involve doloribus, Hasta
Et forti preme pectore questum.
Hoc fodit, hoc saevos Fortuna ulciscitur ictus.
Hoc Mortem necat insuper ipsam.
Mitto tamen varium tessellatumque Poema,
Ne videar sprevisse petentem.
Ingemino: vanum est, quidquid sol ambit uterque
Terra nihil durabile nutrit.
Vita fugax, incerta, brevis: pariterque feruntur
In fossam cum civibus urbes.
De quo vis paullo post exclamare licebit:
Troiani Priamusque fuerunt.
Nam quis nunc homines sine risu praetereat? Quo
Thalia tendis improba
Sermonem si vis solito laxare capistro;
Lyramque et Odas abice.
Sin necdum Flacci pertaesum est; cautius orna
Versum decenti pondere,
Qui de Lyricis Satyras [Reg: Satiras] innectit; floribus unguem,
Agnisque commiscet lupos.
At tu me toties in atrocia metra negantem
Aculeata surripis.
Nam nisi saeva fores; mellitum Carmen abiret,
Cultaque tornatum manu
Nunc simul articulos chordis admovimus; audes
Et has et illas rumpere:
Substituisque fides Paridem quibus usus Aquinas,
Servum cecidit Caesaris,
Importuna iocos misces, violasque rosasque
Obducis altis vepribus.
Ut petulans merito referas ignobile nomen
Amarulentae Cingara.
Parce: tuo Vatem suspectum reddis aceto,
Onerasque diris laudibus.
Aut non asper ero posthac, lusurus eburna
Horatii testudine;
Aut, si nolentem stimulare in praelia pergis,
Trucesque Iambos imperas;
Arripiam Rastrum plectro deforme relicto.
Vitandus occursantibus.
Quam bene seiunges ab equi cervice leonis
Caput, bovisque cornua:
Tam male confundas duram mollemque poesin
Soteriis funebria.
Nec refert, Satyris [Reg: Satiris] quoque belle madentibus olim
Fricuisse moreis [Reg: mores] Appulum [Reg: Apulum] .
Nimirum posito scuticam cum pectine sumpsit
Suo ferox Lucilio.
At tibi continua est nugandi et magna libido
Quamquam increpanti barbitum.
Unum forsan adhuc, quando haec te cura remordet,
Nec aliter es placabilis,
Unum excusandus possim indulgere furorem
His, Musa bacchanalibus:
Tempore quo mos est communem invertere mortem.
Gustu voluptatis novae.
Ex ocreis potant; salit in cratere crumenam
Haustura praeceps alea.
Larva tegit faciem: nudantur brachia cinctu:
Pellit galerum calceus.
Ambulat ima petens caput: a cervice supini
Pedes feruntur, non ferunt.
Malint incussis audire tonitura testis,
Axemve plaustri stridulum:
Quam vel Apollineum leni de nube sonantem.
Quacumque currus vertitur;
Ducentem vel saxa chelyn, silvasque ferarum,
Miteisque [Reg: Mitesque] silvarum feras.
Ipsae, in laetitiae media vertigine, tanto
Magis placent ineptiae
Exemplis horum, videaris posse Camenis
Dulcique abuti fistula.
Increpitaque Lyra, gratam sperantibus Oden,
Satyras [Reg: Satiras] frementeis [Reg: frementes] fundere.
I, licet: at capiti si grandinis incidat imber,
Ictus tibi imputaveris.
Personata [(reading uncertain: print faded)] venit Citharistria, Condyle, forma
Et ore par Aegyptiae.
Attamen una novem fidens ait esse Sororum,
Ut cumque fallunt tegmina:
Posteriorque tribus primis Parnassidas inter,
Prior Thalia ceteris
Pande fores. Volet illa suo laetantia cantu
Ornare Liberalia,
Femineum ne crede melos (quod scimus abhorres)
Tacta sonaturam Lyra.
Strenua Virgo venit: Thymelen mentitur et Oram [(reading uncertain: print faded)] .
Virile carmen audies;
Sed feriens parcente manu, non intima scalpit
Simulata Musa Moenadem [Reg: Maenadem] .
Te quin imo volens hilarem, suadebit habenas
Laxare docto risui,
Si vacat, et frontem solvis, pronamque canenti
Aurem reclinas, incipit.
Sint alii antiqui moris, stolidique severi,
Torvum genus mortalium:
Ex oculis quorum fluat imbrifer Heraclitus,
Valleis [Reg: Valles] inudans lacrimis.
At tibi Democriti moreis [Reg: mores] sapientius opto.
In sole civis publici.
Condyle ridendum est non ducit ad aethera Numen
Omneis [Reg: omnes] eodem tramite.
Si bonus ac laetus coelo potes ire sereno,
Cur moestus optes nubilum
In cunis flevisse, sat est; nutricis in ulnis
Ad pressa matris ubera.
Altera nunc hominis promenda Potentia restat
Ne contrahat rubiginem.
Illustreis [Reg: Illustres] hodieque viros ut in ansere flumen
Natare risu cernimus.
Condyle, praegnanteis [Reg: praegnantes] caussas, cave deesse queraris;
Ubique plures suppetunt.
Non iubeo Plebis vita studiisque moveri:
Non immoror vulgaribus.
Quod terram fugiat mercator et aequore sicco
Perire nolit transfuga
Inquirat madidum: phocisque miserrimus angueis
Postponat, urnam littori.
Euclio quod strepitu contentus divitis ollae,
Sistat famem tinnitibus:
Quotque triente ferox per mille pericula miles
Venale corpus differat.
Nimirum furor hic veniam laudemque meretur,
Crescitque, quamvis sibiles.
Sed cur non alios aeque risurus in ara
Magni Lienis immolas
Non passim et proceres mutat aeterna caducis
Vili talentum numulo [Reg: nummulo] !
Astra levi bullae cedunt; pulcherrima Luna
Turpis puellae basio.
Flenda, ais, haec potius; sed et irridenda phrenesis,
Et multiplex insania.
Condyle, quis pauper vult iam de plebe videri,
Cui subula est acutior?
Tonsor post pulteis, haerentem dentibus atris
Turdum superbit vellere:
Cum ludicra fames plumam non viderit umquam.
De gente vix audiverit.
Adspice Germanum, quot in uno corpore regna
Et nationes exhibet!
Adspice Teutonidas, monstris certare marinis,
Luxu natanteis [Reg: natantes] vestitum.
Non quo nuda tegant, sed quo nudentur amictu,
Nebulosa velant pectora.
Ut latus intorquent! Quanta se in cyclade vertunt,
Quam lata sunt multitia [Reg: multicia]
Velle suos credas gallinam cogere pullos
Viso paventeis [Reg: paventes] milvio.
Cetera transmittam satis est, ostendere fonte
Spleni ciendo idoneum.
Ex modico solers [Reg: sollers] venator colligit ungui
Molis tremendae belluam.
Ad ferrum propero. Nostrum cui militat aevum?
Quid Matris est in ensibus
Non propter pacem: Pro Bello Bella geruntur.
Victoriae iam serviunt.
En, quibus Ambitio scalis nitatur in altum.
Castis et aulis imperat.
Quis referat sorde, queis [Reg: quibus] et tunc splendet avarus,
Cum vult videri prodigus
Ut quidam in speculo se demirantur et ardent,
Pavonis instar gemmei!
Laudari assuetus, pueriliter ut sibi plaudit,
Totoque restagnat foro.
Solus Chrysippum [(editor); sic: Bhrysippum] legit, solitumque Cleanthen
In osse tauri scribere.
O bone, quod modicae perstrictus voce sagittae
Demittat aureis pendulas.
Ridicula est aetas omnis prope rara cachinnum
Devexa iura fugerit.
Nec melior, decies cecidit cui forfice barba,
Quam cui capillus septies.
Multa senes colaphis quoque digna sonantibus edunt,
Quae punire decet Sapientem non nisi risu,
Occalluerunt iurgiis.
Inter eos etiam, qui in verba laconica iurant,
Dantur coronati Mydae [Reg: Midae] .
Illum suspicio succincta pavoribus, illum
Vanae trahunt imagines.
Istum livor edax coquit: hunc inclusa cupido,
Hunc ira pene strangulat.
Cur impallescit chartis studiosus ad ignem
Noctu micantis Cynthiae?
Dici vult Aliquis. Scabies extrema relinqui
Prae pestis horret linteo.
Delentur tituli pedibus calcamus honoret.
Obruimus alta nomina;
Non pariter fastum. Quotus audet ferre sereno
Verbosa vultu spicula?
Mirum animal, miris variata Superbia guttis:
Fallax hirudo Gloriae.
Invenias, sua quos et se contemnere credas,
Probrum ferenteis [Reg: ferentes] aegrius;
Quam vel pica ferat millum [Reg: mellum] captiva caninum
Taedas vel ardenteis [Reg: ardentes] leo
Condyle quid censes? Fundi si dives et auri
Cunctas opes eliminet:
Scribat et heredes Divos, caeloque reponat;
Lucrumque iacturam putet.
Post, huic proposito curas adiungat inaneis [Reg: inanes]
Fulgore captus bracteae.
Illectus crotalo, viscatus imagine picta,
Adhaereat crepundiis:
Perdere quae metuat ploratque ?repta [(reading uncertain: print faded)] caballum [(reading uncertain: print faded)]
Qualis puellus ligneum.
Non heic [Reg: hic] splene opus est saliente, et naribus uncis.
Et helle - stultorum - boro?
Atqui vera loquor: fiunt haec, Condyle, fiunt,
Mendicat a se paupere
Nonnumquam, ingentem qui sponte reliquit opum vim.
Largitor olim sportulae,
Ipse obit, et veteris Fortunae dulcia furtim
Palamque lambit crustula.
Plura referre piget de grandi semen acervo,
Haec pauca grana sumpsimus.
Et dubitabis adhuc pulmoni indicere saltum,
Canentibus tot fistulis?
Aude aliquid Simeon, totusque incumbe cachinno
Plenisque ride follibus.
Sive domos urbisque forum, seu compita lustras
Seu castra, sive curiam:
Summum crede nefas, gelasinum abscondere dentem:
Malisque caedi taureis.
Iamque vale: en, posita persona appareo Musae
Ne fluctuans dissentias;
Omnibus semper placuisse, res est
Plena Fortunae: placuisse paucis,
Plena virtutis: placuisse nulli,
Plena doloris.
Si quid extremi tamen eligendi
Optio detur, medio relicto:
Praeferam nulli placuisse, quam,
Germanice, cunctis.
Dum vivo, dum tento Lyram, dum carmina dico;
Non tale vidi somnium.
Dispersum mistumque chaos, variumque remotis
Et ex propinquis dissonum.
Monstra tot in sese non conspirantia miro
Nexu ligavit Morpheus.
Ex Istro [Reg: Histro] surgebat equus, quem lumine cassum
Lupus trahebat ambulans.
In pedibus sonipes oculos alatus habebat,
Et tauriformes ungulas.
Insedi; raptasque cito per inane volatu
Ignota veni littora.
Quinque viri iuxta canum iacuere leonem,
Auro iubatum tortili.
Primores Duo nigranti sua corpora velo
Obvolverant in gramine.
Tertius irriguum prope fontem, ubi vulserat herbam.
Quam m?cma [(reading uncertain: print faded)] dicunt incolae;
In medias fauceis [Reg: fauces] ausus dimittere dextram,
Favum extrahebat melleum.
Tres adeo exemit: cum plureis [Reg: plures] vellet, in ore
Latens momordit regulus.
Obstupefacta manus, veluti torpedine pigrum
Fundente virus, marcuit;
Florida rursus eam digitis simul attigit infans
Vicinus in cunabulis.
Ille et apes decies senas effervere iussit,
Cristas remulcens anguium.
In Martem se vertit apis: totidemque steterunt
Coram Puello milites.
Quartum deinde virum vidi tria poma ferentem,
Tam flava, quam sunt Punica;
Mulcentemque Ferae languentia colla reclinis
Et inspuentis savium
Unde mel uberius sperans ex faucibus iisdem,
Ludebat aequo crudius.
Id nocuit. Nam cum spinam male velleret unguis;
Altum fremente bellua.
Protinus ad sonitum tremuerunt membra; salisque
Sudore sparsa concidunt.
Mater adest: patrioque rigat praecordia succo,
Costamque costis admovet,
Quinto nulla fuit scrutandi mella cupido.
Legebat alba lilia,
Purpureasque rosas, cohibebat vita capillos.
Et nexa peplo taenia,
Praetulit aequorei dentem retulisse Trisulci,
Inter repertum pampinos.
Haec admiranti nemoralem clara per umbram,
Accede, vox est reddita:
Heu mihi! dicebam. Mens hunc vadere rictu!
Tremisco totis artubus.
Parce metu, crispus iuvenis respondit ab arcu:
Et se ferebat in manu.
Huc ades, et placidi pellem metire leonis,
Nihil minatur Africae.
Qualiter in Byrsa, tauri seu tergore, Dido
Exstruxerat Carthaginem:
Tu quoque ponendam calamo signaveris Arcem,
Mensura quanta est velleris.
Aggredior timide stratumque exanimo corpus
Murisque scribo limites.
Fundamenta dehinc cupiens immota locare,
Demitto palam ferream;
Effodique cavum sculptum fuit: alea icta est.
Icus, manebant ultima
Ecce gigas prodit rubigine squalibus auri,
Sceptroque late submovet;
Vocibus his usus: sine, molliter ossa quiescant.
Maneis [Reg: Manes] quid incestas meos?
Urbem moliri suadet si dira cupido;
Molire iuxta, non supra.
Sic fatus tumulo posuit caput. Ocius aer
Clangore coepit succuti.
Ursam aquilae tundunt, vastatricemque sepulchri
Umbrae Gigantis immolant
Pareo mandatis. Dein iugera circumspexi
Propter latus iacentia.
Ingens campus erat; sed scrupens: ardua saxa;
Thebis revulsa credidi.
Atque hominum quaedam faciem, pecundemque ferebant
Signis inusta mysticis.
Quaedam decussis stabant informia frustis,
Ceu pars ruinae turrium.
Marmora cum tophis [Reg: tofis] , silices cum pumice misti
Multo rubebant sanguine.
Iamque etiam in silvas visus mihi ferre securim
Trabes monebar scindere,
Cum subito motis penitus radicibus arbos
Inversa vadit obviam:
Vertice progrediens prono, pede recta supino,
Quo more Faunus histrio.
Grypha, grues, corvos, volucres ut quisque fovebat
Nidus supra cacumina;
Arborei terris avulsa stirpe ruebant
Adversa trunci in proelia.
Emicui in morum: nam manserat unica morus
Infixa natali solo,
Pacis amans: reliquum iustam nemus omne phalanga
Umbone iuncto fecerat
Fraxinus in platanos in fagum procidit alnus
Ilex ab orno saucia.
Obstipui, crinisque rigens surrexit in altum,
Par frondium fastigiis.
Quod bellatorum genus est? Quid militis istud,
Ramosa iactans brachia
Hisne locis etiam: sparsit fera semina Cadmus,
Dentemque in arma fertilem
Sic ego. Nube cava sic vox prolapsa Tonantis:
Specta cohortem ligneam;
Ut sibi pugnatrix virideis [Reg: virides] intorqueat hastas,
Ventrisque rumpat corticem.
Haec tibi materies tectis erit apta struendis
Insequere tantum funera.
Insequor immani crepitat vaga verbere silva
Manusque miscet frondeas:
Donec, ubi innumeri lapides iacuere, patentem
Concisa stravit aream.
Aedificare paro tardumque et in omnia cautum
Senex verendus incitat.
In manibus culter capulo radiabat eburno:
Erat capillus rarior.
Ut maturarem, super haec spumantis aquoso
Urgebar ore Fluminis,
Fluminis immensi cui si septena micarent
Infecta limo cornua:
Esse videretur Nilus: tam multa papyrus.
Miscebat algam crinium.
Coeruleus [Reg: Caeruleus] pater assurgens, et vertice canus;
Postquam salutares aquas
Sparsit in attoniti vultum cannaque fluente
Faustum precatus annuit:
Humida per certos diffundens verba canales,
Immurmuravit auribus.
Summa fuit: Propera sine arena et calce trecenta
Festino saxa iungere.
Quid iunxisse iuvat, si, quantum educo sub auras,
Iovis satelles deicit?
Advolat et rostro silices paritus adunco
In exstruentem militat.
Infrendens accessit anus, cui lumen ademptum
Et sicca pendent ubera.
Hanc comitabatur Centaurus, arundine nixus
Circaque me fabas ferens:
Anguibus et patulo stridebat semina rictu,
Nihil locutus Semifer,
Sese ipsum frenabat eques; madidamque saliva
Versabat ore laminam.
Atque, ut idem facerem, visus voluisse lupato
Os et meum stringere,
Restitit, iniecitque moram, tenuitque moventem
Imposta saxa machinae
Ast ego silvicolam simulatum, in tempus adacto
Exesse iussi malleo
Fugit in Aegyptum: subterque Serapidis aram
Se vulneratus abdidit.
At non fugit anus squalentibus horrida mammis.
In me retorto lumine,
Ecquid, ait, speras in coelum hoc tollere culmen
An fascinat Semiramis?
Flamma prius pelago miscebitur, altaque curvo
Sulcabis astra vomere.
Omnibus obsistam contra tua viribus ausa:
Sic me sorores iuverint.
Ter moles erecta, ter atro fulmine tacta
Ad ima rursus corruet.
Dixit et obscuro fumantem sulphure taedam
Coniecit in mortarium.
Serpit in ossa tremor. Video volitare favillas,
Et agileisque [Reg: agilesque] muros hiscere,
Pergo tamen. Verum quoties destructa repono
(Ut monstra semet implicant)
Pone puer risit, stivamque impressit arenae;
Et seminavit carduos.
Interea niveis subvectus in aethera Cygnus
Descripsit alis circulum.
Ter dederat per colla modos, ter in aere plausit,
Quinos secutus obvios.
Conveniunt Phoenix, aviumque exercitus ingens
Ternaeque semper provolant.
Ex his una meis humeris insidere visa,
(Fuit palumbo concolor)
Deposuit folium lauri, foliumque cupressi.
In his aratae literae:
Linque sagum Marti, falcemque arcumque Gelono ,
Et picta Medis cingula:
Quamque togam gestas, palmis inflectere noli.
Nefas, bibisse ex casside.
Hinc refer ad stantem prope tua lumina Divam.
Solis loquentem nutibus
Quae mox insignem per mille coloribus arcum
Descendit instar sideris.
Irriguum stat fronte iubar: lux nigra comarum:
Perfudit extremas corcus.
Iuniperi ramum florentem dextra gerebat,
Crucemque laeva cedrinam.
Pulchra, sed elinguis pro verbis signa sequuntur:
Iam rosit unguem pollicis:
Iam pressit labrum modo missile iecit in auras;
Qua Virgo Librae praesidet.
Me modo detinuit quamvis obliqua ruentem
In irresecto caespite.
Cernua postremum digito haec in pulvere scripsit:
Cassi laboris desine:
Anseribus vulpes crocodilo ichneumona iungis.
Aproque tendis retia.
Sub tellure latet speculum: sapiente illud
(Immitte marras) erues.
Iam tuus ille leo, calamo quem mensus eras, se
Toto explicavit corpore.
Sic erat extensum reperi iuba nexuit agnum.
Maduere circum marmora:
Et lacrimis pardi, lacrimis maduere triones.
Flevere silvae et littora.
Ipse ego non humili moestus terrore per agros
Discurro, more Thyadum [Reg: Thyiadum] :
Ne videam, videarve. Iratus denique vano
Aedilitatis nomini,
Iuxta quinque viros illa tellure iacenteis [Reg: iacentes] ,
Mihi sepulchrum molior.
Unaque evigilo. Quae sum ludibria passus!
In quas chimaeras incidi!
Credebam in manibus durum me ferre ligonem:
Eratque penna candida.
Chaldaei, Phariique Magos habuere, sagaceis [Reg: sagaces]
Interpretari somnia:
Quis Vati vates erit erit, et mea pandet Apollo,
Tot impedita nexibus
Si quae pondus habent, an et haec quoque pondus habebunt
Permitto Fatis omnia;
Soli meque; Deo fiat, quodcumque futurum est,
Votum sit hoc, non somnium.
Quid Scytale Laconica sit, intelliget Lector ex Auli Gellii Noct. [Abbr.: Noctibus] Atticis lib. XVII. cap. IX. Ad eius aliquem imicationem [Reg: imitationem] , quaecumque secretior epistola, sive scriptio mutilata in hunc finem, ne cui vis pateat Lectori, Scytale nominari potest. In sua autem haec Scytale Lyrica ad Macros, velut testamentario sermone, Auctor negotiis et morbis pressus, abdicat se magistratu, et rescisse studiorum proposito, animum ad magis necessaria appellit. Docet, Sapienti mortem non timendam esse,
se cohortatur Macros ad constantiam: ut hostilitatem in Carnem mordicus retineant. Praeterea commendat illis idoneam promovenda maciei Stoam: non inanem aliquem voculam Grammaticorum de brevitate syllaba litigantium;sed philosophorum disciplinam gravissimam quamquam, cum de Stoicis sermo est, intelligi non vult crudos, umbratiles, saperdas sed veros, ac Christianis virtutibus bene maceratos. Ad extremum indicat, qui in Ordinem admittendi, qui vitandi sint omnia breviter et Laconice.
Huc tandem ventum est: imus quo ducimur, imus,
Iam testa lutei fracta corporis crepat.
Procedunt anni: subeunt fastidia rerum.
Luctantis animae murmur in labris natat
Insuper et noctes, et tristitia somnia terrent:
Et ipsa, sine me, nescio quid ululat, Lyra.
Migrandum. Vos o graciles, mea cura, sodales,
Tam mente solidi, pelle quam friabiles:
Ante ego quam subeam tumulum, saxoque repostus
Fraterna iussu Mortis ossa porrigam:
Accipite haec animis, memorique in mente suprema.
Fortasse Vestri verba Patris condite.
[transcriber: (Following thirty lines mutilated in original)]
apiens [(reading uncertain: first halves of lines missing)] incumbere calvae
Et ante mortem scit mori
sacer esto Vappius, et qui
???credit esse Stoicum.
Arcoppum nellumque cavete
???on sapit Naswisius
???plus quam arctoa iocantis
???Uffelini frigora.
???urit Riesellius, Espho
inficetus Virnia.
???quis fideret Incosamucho
???cephalus omneis [Reg: omnes] prodidit
???ctes et Flavius odit
???raga figens grandia.
vino laudatur in illo,
Instar auri fluxerat.
???tida ferrugine Fuscus
???guilla vultus optimi.
???petassum Lupiceus habebat
vultuosus pendulum.
???arinam divellere felix,
et spadoni plumeo.
???EUS annuat, ut macer hospes.
???nuisque fiat Pollio.
???nesta o tempora! Ridet
???e defixus suis.
[transcriber: (End of misprinted section)]
Servio fatalem Historiam componere iussus
Aranda [(transcriber); sic: Arande] terret glaeba spinarum ferax.
O cantem potius, crescatque audacia coeptis;
Namque istud aevum multa non sinit loqui.
Scilicet auspicio refert, quo bella gerantur.
Vivum ac videntem penna quae signet ducem,
Lubrica matura est, utinam cessare liceret!
Invitus Arnus nempe Fatis debeor.
???Ancisco saepe rogandum:
???ba crescat in septem pilos.
???terma hunc. Ut get egestas:
???Agusiani sanguinis.
Sit que altera cura Philippus:
???annus illi cornua.
ceu rupta fronte iuvencum.
parque bombyci fuit.
Diris devotus abito,
???ratris ossa fregerit.
concordes vivite: crescit
???culosus est fruor.
???ptum servate Agathyrsum,
aliquid et thyrsi gerit.
???stras evolvite leges.
???oreant et arida.
illumque timete tyrannum.
Fortior sit spiritus.
Quid? Si beatis mentibus afferi
Indulget Aether, Petre, Carystia
E rupe decisas sepulchri
Pyramides. Pariamque molem
Quaeremus umbris! Frangite marmora
Distincta venis: tollite lugubrem
Fastum, redundanteisque [Reg: redundantesque] pennas
Funeris, et titulos, Amici.
Offendor istis: Heic [Reg: Hic] Iacet Armagra [(reading uncertain: print unclear)] ,
Mardo, Carallus. Vasco. Peronias.
Triumvir. Ex consul. Senator.
Consilio. Manibusque. Miles.
Ter. Ad Polonos. Ad Ligures. Quater,
Quater. Britannos. Missus. Ad ultimos.
Legatus extremum. Viennae.
Sole Diem. Moriente Clausit.
At ecce circum sequi pedalibus
Caelata signis, pendet imaginum
In gentis armorumque laudem
Pompa ferox, galeaeque et enses
Cristaeque et umbo: monte super tigris,
Stupraque scutum vultur, et aurei
Caput coronatum leonis
In medio; Lybicique [Reg: Libycique] dentes.
Cervique cornu. Scilicet, ut sciam,
Fuisse nuper Pus generosius
Hac sede defossum. Facesse
Flebilium miserande luxus.
Odi sepultae murmura gloriae.
Foetent in urna grandia nomina.
Incestat et maneis [Reg: manes] cadaver,
Quod sub humo putridum superbit.
Me, si paratum, Petre, iubentibus
Suprema Fatis hora citaverit:
Longam quidem, sed impolita
Sandapilam fabricabis orno.
A fronte scribes: Heic [Reg: Hic] . Iacet. Alsata.
Poeta. Quondam. Non, sine. Laureis.
O vanitas! Expunge rursus.
Si iaceam satis est, quiete.
Te canemus, Vita Divum,
Vita dulcis, vera Vita:
Quam Senectus nulla laedit:
Nulla morsu carpit Hora.
Quam perennis Vena fontis
Quattuor dispersa rivis, et voluptas irrigat
Urbs Sionis, sive Regnum,
Destinata sive Coena,
Sive nomineris Hortus:
Semper es beata Vita,
Vita Divum, vita dulcis:
Tota melle, tota lacte, tota manas gaudiis.
Omnis illic turba florum,
Eleganti penicillo
Prata pingit, et nitenti
Sanguinem candore miscet.
Stillat alba liliorum.
Defluit rubra nubes: ligustris grandinat.
Luce purpurantur herbae:
Criniuntur arva gemmis:
Sardii spirant amomum:
Germinant toris achates.
Carpit unguis margaritas:
Et virentem flos smaragdi provocat topazium:
Delicati Veris aer
Acriorem pellit annum:
Mirus artifex corollae
Pulchra nectit serta Maius:
Serta, quae soluta pronis
Expeditus e pharetris, spargit in viciniam.
Sic odores in Sabaea
Mite fluctuantur aura.
Convolant tener morum.
Spiritus Favoniorum,
Et rosarum corda perflant,
Sola Vitis lacrymatur: cuncta rident caetera.
Arborum ramosa cervix
Se conante vestit auro,
Fulva trudit poma malus.
Alta cedrus, palma victrix
Mutuos amant susurros.
Exsulat cupressus atra, triste lignum funeris.
Nulla mutat bruma silvam,
Frondiumve molle textum:
Nescit illibata virgo
Flabra saevientis Euri:
Nec pavet tonsoris Austri
In capillis rore cinctis criminosam forficem.
His locis Amoenitates
Ambulant, et invidenda
Triga sistit Gratiarum.
Incolaeque; sive collis,
Sive vallis umbilico
Dulce ludunt, dulce gaudent, dulce carmen personant.
Pars micante fila plectro
Crispat, elicitque laudeis [Reg: laudes] :
Pars liquenti voce bella
Narrat ex honore gesta:
Seque ducens in triumphum
Laureis utrimque cingit , populoque tempora.
Balsami fragrante nimbo,
Luminumque mille visis;
Auriumque mille musis,
Sensuumque mille formis,
Millies simul fruuntur.
Totus astrum, totus auris, quisque totus nasus est.
Ergo nullis inquinantur
Taediis, moerore [Reg: maerore] nullo.
Laeta per campos iuventa
Plaudit usque, cantat usque.
Si Camenas finierunt,
Gratioreis [Reg: Gratiores] auspicantur: finis est exordium.
Lividos supra Cometas
Elevantur; et relicto
Fulminum tonante nido
Verticem pulsant Olympi:
Qualis ex arundineto
Ignipes scintilla currit summa per fastigia.
Inde spectant curiosi:
Turbulenta quam ferantur
Ludibundo Fata motu
Quos vaporis cauda figat:
Quae per Orbem regna turbet
Vel cruenta Martis hasta, vel trisulca nubium.
Servat integram venustas
Spongiae secura formam.
Floridos decore vultus
Nulla decoquit pruina.
Frontis aequor stat quietum:
Dens eburnus et genarum mala durant Punica.
Aemulantur ora Solem,
Ex lavacro prodeuntem.
Aemulantur ora Lunam,
Castra noctis instruentem.
Aemulantur ora Stellas.
Quae corusca Vere tendunt atque pexa vellera.
Ecce totus hiscit Aether:
Omne pandit Aula coelum.
Qualis olim praeperata
Virgo nuptialis Agnum
Prodit amplexura Sponsum;
Civitas superna fulget, tota dulcis adspici.
Exstruit portas iaspis:
Sardonyx coronat arcem:
Turrium beryllus ima:
Turrium sapphirus [Reg: sappirus] alta.
Aureae micant plateae:
Surgit auro celsa moles stant in auro moenia.
Hic serenus ille Vitro,
Hic videtur in Trigono,
Liquideque limpideque,
Unus atque Trinus ille.
Clara mentis in theatro
Multiformem simplicemque scena volvit Circulum.
Visus irritat videri:
Grata semper vota gliscunt:
Quod sapit, desideratur:
Esurit cupido plena;
Possidensque concupiscit.
Aestuat sitis sub unda vorticosi Numinis.
Quisquis hoc submersus alto
Desiit timere siccum;
Gaudet obrui procellis.
Insulas subire nolit.
Intimo felix hiatu
Nemo ripam, nemo remum, nemo quaerit asserem [Reg: print blurred] .
Lucidi caligo ponti,
Portus absorbens carinas,
Grata tempestas profundi,
Pax tumultuosa merge,
Merge mitis turbo Vatem,
Hic peritur enatando: salvus est, qui mergitur.