Voluntati tuae magis, quam animo meo obsecutus optime Taranda, quod nuperrime petiveras, certamen ingens descriptum tibi sisto; prodigiosum par athletarum: quod ab communi statura mortalium, sive infra mediocritatem depressa, sive supra heroum humeros evecta iocantis Naturae festiva hilaritas secrevit. Composueram olim tres Dialogos de Pygmaeo et Gigante, in gratiam Jodoci Flasckonii, stylo dramatico, quos cum postea saepius exhiberet, ipsius esse crediti sunt: nemine obloquente. Neque enim tanti erant tria licia concessa amico ut repetenda ducerem, vindicaremque donec Christophorus Nusius, ex Stoica secta familiaris aperuit, alicubi passim mea velut propria ut usurpantium, verti mutarique nullo discrimine, utque crederem, addite, se spectatorem certaminis huius fuisse, aestivalibus Feriis, in silvestri Theatridio exhibiti, circum nemora et fontes. Initium a Faunis datum, impare diversarum arborum, ad Orphei lyram saltantium, congressu praeludent. Primo dialogo, quasi actu, finito; maiorem chelyn minori concertasse, salice et quercu in eiusmodi
additamenta aptatis finem secundi Actus, exceptum lusu molossi et Melitensis catelli; satyricis cuncta nimiram scite ad gubernantibus. Tertium, ab morte, humana larva adspectabili, clausum, fastuosa iactatione corporis viriumque, in Magno aeque ac Parvo belle composita, mure et elephanto pariter obtritis. His suadebat Nusius, ut Fabulam, quamvis minime sumptuosam, meo nomine vulgare vellem, eo saltem fine, ut alienorum scriptorum incubatores, Musis ac Gloriae in posterum litaturi, suo ture uti moneantur. Ad haec sapientius facturum: si qualem cumque assem dividerem vivus amicis, ne mortuus eviscerationem praebeam raptoribus. Diu repugnavi; quod dicerem: videri mihi poetas, ad naufragantis Famae scopulum allidi, quotquot edunt illa, quorum exercitatione calefacti, ipsam Poesin primum didicerint; aut ludibundi tantummodo, specimen Artis et plausus ephemeri, sparserint in vulgus. Ab usu confirmatus, virili maturoque iudicio recens in venta, felicius eluctari, atque aetatem ferre. Non desistenti tandem obsecundavi, nullo propterea angore gravaturus plagiarius, scenicosque mangones. Scripta namque, quibus nomen Auctoris ipse non praefixere, inter mea certe numquam agnoscam. Tu, Taranda, vultu, quo soles, hilari ac bono excipe hunc lusum: Uno alterove folio totus absolvitur e quibus tamen Pumilio Libellum; Gigas, nisi prohibes, etiam Librum facit.
Salve, Magnae Gigas, si sonitum tamen
Audis; et gracilis vox positas procul.
Hinc pertingit ad aureis
Num turres etiam ambulant?
G. Salve, parve puer- Myrmidonum genus,
Pugillaris homo fallor? an obruit
Me glaucoma? Quis ille
Passer, ingreditur solo?
P. Velox in tereti corporis essedo.
Artus dum facileis [Reg: faciles] circumago: sat est.
Nil possit dare maius,
Nil natura beatius
G. Quem procera parens edidit integrum.
Stirpem non dubiam Semideum probat,
Audis? Esse pusillum,
Quaedam est corporis orbitas.
P. In nobis veneres, et lepor, et ioci,
Argutique sales, atque habitus decens:
Et vernae thymus aurae,
Et triplex habitat Charis.
G. Siquis sanguinea conspicuus rosa,
Sed curtus, radiat vestibus aureis.
Formosum voco: nullus
Vestro Pulcher in ordine.
P. Formosos sed enim quis Tityum vocat,
Deiectumque cava rupe Damastora?
Nil deformius atris
Vasta mole Cyclopibus,
G. Despectis quis enim pumilionibus;
Seu sit carus Hylas Oceanitidi,
Seu ploratus Opheltes;
Formam rusticus invident?
P. Turpis forma bovis, cui palearia
Pendent: turpe genus mobilis infulae.
Mi balaena videris
Magellanica; non homo.
G. Vitae mica brevis, caedua corporum
Scobs [Reg: Scobis] , et dimidi vix prodromus viri:
Mi scintilla videris,
Si risus tibi subsilit.
P. At certe plateis purius oppida.
Quae sunt parva, nitent; Magna Lutetia,
Est plerumque lutosa
Squalent maxuma sordibus.
G. Coeli quod spatium quantaque vastitas!
Ingens nostra velut gloria Circulus.
Terrae gloria vestrae
Puncto clauditur unico.
P. Nostri Smyndirides [Reg: Smindyrides] et Salapusius,
Et Gyges, et Ithys, dulcia nomina:
Et Nireus, et Adonis,
Et tu, candide Cillare.
G. Nostri sunt Capaneus, Hippomedon, Mimas,
Sarpedon, Bytias [Reg: Bitias] , Pandarus, Arsaces,
Pallas, Tydeus, Arnon,
Phorbas, Acrocorinthius.
P. Felix, qui potuit sub tenui lare,
Sed culto Patriae degere; sed suo!
Parvae pinguia glebae
Vastis praefero saltibus.
G. Pygmaeis quibus est Sparta satis sua?
Hic optat cubito longior, hic manu;
Alter poplite maior,
Hic toto fieri pede.
P. Quantillum, nebulo; denique me putas?
Molem quot scopulis exsupera meam?
Metiri placet artus:
Aequus iudicet arbiter,
G. Cur non abripior trans Aliacmona!
Is demum furor est intolerabilis,
Ridendusque leoni
Si litem moveat culex!
P. Verbis nil agitur bella crepantibus.
Congressus dirimet. Provoco conferam
Tantis membra lacertis.
Si vis: exuo calceos.
G. Cur non ipse meos exuo? Metiar
Istud prodigium. Suspice, Pumilo!
Haec mensura staturae.
Quamquam calceus eminet.
P. Vivendi genus in corpore fusius
Mirentur stolidi: mentis acutior
Succinctam tamen optat
Membrorum Dialecticam.
G. Diis grates: quod ab hac arte removerint
Exporrecta manus, Rhetoricum placet
Corpus. Non ego pugno,
Compressus cupiam mori.
P. Parvi queis [Reg: quibus] teneram contrahit indolem
Membrorum brevium grata modestia:
Unus quod Titus olim,
Orbis deliciae sumus.
G. Magni qui solidis ardua viribus
Coelo surrigimus corpora: non quidem
Vestro more faceti,
Sed nec ridiculi sumus.
P. Num quo maior, coquis sapientior?
Dii nobis dederunt ingenium truci
Nescis quia Polyphemo
Frontis lumen ademerit?
G. Num quo quisque minor, non et ineptior
Mentis plus elephas, anne cuniculus;
Bacchi vector asellus,
An Martis sonipes habet?
P. Gemmis quid minus est? At preciosior [Reg: pretiosior]
Censetur Scythicis unica rupibus.
Malis esse smaragdus,
Quam cautes Rhodopeia.
G. Malis in viridi cedrus ad aethera
Intonsum Libano tollere verticem;
Quam semper male olenti
Morderi cythisus [Reg: cytisus] capro.
P. Si tentare iuvat navibus humida:
In summo placidi margine fluminis
Ducam tutius alnum,
Quam Tyrrhena per aequora.
G. O quicumque secas remigo fretum!
Seu cymba veheris, sive liburnica;
Angustas cave fauceis [Reg: fauces] ,
Et poni brevia improba.
P. Quid parva minus est, dic. Echeneide
Atqui turrigeris obvia classibus,
Nautae, si ite [(reading uncertain: print unclear)] , dicit;
Sistunt: ite, supervolant.
G. Nil vobis, fateor, nil, equidem scio,
Est usquam Pumilis imperiosius.
Quod coelium, mare, tellus,
Nullo non queritur loco.
P. Nocturni lemures, quaeque hominem sono
Tristi Cerbereae terrificant canes:
Turrita face longi
Apparent prope mortuos
G. At non Coelicolis [Reg: Caelicolis] hoc vitio datur,
Proceros, veluti robora, suspici.
Celso Iupiter [Reg: Iuppiter] ore
Nubeis cogit ignis inest ille Prometheos,
Divino procul hinc raptus ab aethere.
Magnis tarda Bootae
Haerent pectore frigora.
G. Magni consilium ponderibus suis
Librant, et populos imperio regunt.
Olli sceptra capessunt:
Olli fortiter imperant.
P. Naturae genium, si sapis, inspice.
Ignis, qua minor est, est magis efficax.
Summo flammea cono
Urit Pyramis acrius.
G. Dic: pisum fragilis canna volatile
Vi maiore rotat; quam globus aenea
Vibretur catapulta.
Tormentisque curulibus
P. Quamvis exiguum corporis angulum
Sortitus; cubitis est tamen altior
Sexcentis habitator,
Est ingens animus mihi.
G. Eheu! quam miser est incola carceris
Arctatus [Reg: Artatus] spatiis, atque domo sua
Maior! Regibus aulam
Dignam Rex animus petit.
P. Palmas in mediis saepe periculis
Non uno referunt nomine masculi.
Certe strenua Virtus,
Virtus mascula dicitur.
G. Sic virtus etiam dicitur improba:
Sic Lucus sterili lucet in algido.
Vobis mascula corda
Nobis sunt animi mares
P. Ille incestificus terror et insolens,
Ille, ille Isacidum non dubius tremor:
Immanis Goliathus
Nostra procubuit manu
G. Vestra? Pastor erat iam validus manu
Iessides: iuvenis magnanimus feros
Iam porrexerat ursos.
Qui vos in leporem viri?
P. At non Marmaricos Romuleus Cato.
Psyllos angui fera sprevit in Africa
Hi fatale venenum
Pellebant procul agmine.
G. Tu Psyllos memoras fortiter. Hercules
Dicatur potius maximus Hercules
Veram contudit Hydram.
Paean debitus Herculi.
P. Pellaeus Macedo qubntulus [(perhaps: quantulus)] adspici!
Poros ille tamen perculit Indicos.
Immortale tropaeum
Non deleveris, invide,
G. Dicam, quod mihi sit, Nane celebrius.
Utrumque, in nihilum si redigat Deus,
Saltem tunc ego maius
Etiam, tuque minus nihil.
P. Vis collecta valet. Sparsa per ambitum
Et diffusa perit. Bella recollige:
Res virtute geruntur,
Xerxe, non numero bene.
G. Horum testis ego: nam neque, si maris
Totius, pueros in simileis [Reg: similes] tui,
Convertantur arenae;
Aequent me, licet unicum.
P. Ne nos vile genus, neu timidum voces.
In cornu gerimus foenum, odia et faces.
Quondam figimus enseis [Reg: enses]
A plaga memora rabileis [Reg: rabiles] .
G. Credo: nam veteri voce Quiritium,
Formicis etiam bilis inest sua.
Ne rumpare lagena
Flatu turgidior, cave.
P. Stingamus gladios. Tu capulum refers,
Vim mucronis ego. Dic, age, dum furit
Mars et vulnera miscet:
Mucronem, an capulum times?
G. Neutrum proh rabiem meine etiam tua
Audes tangere acu? Quos ego ni fugam
Captes, Grylle sepultum
Vaginae citus inferam.
P. Nunc, o nunc adeo parvulus Hannibal
Totis congrediar viribus, insonent
Nostro barbita campo,
Ferales sileant tubae.
G. Nunc, nunc congrediar Scipio. Pollice
Hoc frustum Lybici [Reg: Libyci] sternere musculi.
Edat buccina signum;
Et cedant lituis lyrae.
P. In rebus modus est immodicum nihil
Durat. Perpetuo succutitur metu
Is cui Fata dederunt
Longam vivere perticam.
G. In rebus modus est immodice breveis [Reg: breves]
Odi se fruitur longe animosius
Vir, cui Fata negarunt
Pressam vivere spongiam.
P. Optares minui dimidium tui,
Curvandus toties; ianua cum premit,
Et rectum furibundus
Allidis trabibus caput.
G. Novi, qui precio [Reg: pretio] supplice Comicos
Perones gradiens emit; ut altior
Conductis peregrinum
Scalis lamberet aera,
P. Praerupti silices, saxa Ligustica,
Adspectu subeunt nubila tetrico.
Vivis consitus hortis,
Multo collis amoenior.
G. Atqui dulcius ex monte fluentia
Rerum, et capitum sparsa papavera, et
Nanos cernere colleis [Reg: colles] ,
Contemptu miserabileis [Reg: miserabiles] .
P. Sed nos toties fulmina verberant,
In monteis [Reg: montes] rapida torta Iovis manu.
Passim funera ducunt
Devastata ceraunia.
G. Dum nos verticibus sidera tangimus:
Quae sublime caput fulmina verberent?
Summo fulget in axe
Longe purius otium.
P. Nos rerum Domini Roma patentibus
Frenis cuncta regit femina Consules
Romanos: ea parvo
Est subiecta Cupidini.
G. Hic, o nequitiae pusio maximae,
Hic vincis: fateor Cyprigena satus
Castum praedo pudorem
Vestro corpore decipit.
P. Non et noster erat, quem Iovis armiger,
Donatum rosei nectare poculi.
Pincernam, super astra
Uncis sustulit unguibus.
G. Cur illos retices, quos rapiunt grues,
Alis praepetibus trans liquidum nihil
Sic te praeda volucrum
Auferri finis! O Virum!
P. Laudetur croceus Praxitelis puer:
Et quem Protogenes [(editor); sic: protogones] lactea candidum
Infantem Genetricis
Graiae pinxit ad ubera.
G. Timanthes celebri laude superbius
Sub vasta posuit rupe Pyracmona:
Armatumque Theonis.
Ingens fama canit Virum.
P. Longum, nescio cur, tristius est Brevi,
Taedi [(reading uncertain: print faded)] , nescio quid, longum habet et viti.
Si sint libera vota,
Optabo breve gaudium.
G. Quid censes brevibus de Gyaris malum
Dic, ex carceribus vis minus eligi?
Parva est dira Seriphus,
Maiorem metuas magis?
P. Cum stringit medium summa dies polum,
Libratoque pares lumine dividit
Formosissimus horas;
Umbras Sol minimas facit.
G. Vespertina tamen gratior incidit,
Quamvis umbra suo corpore longior.
Tunc se libera campis
Credit turba, nec aestuat,
P. Laelaps, et Pterelas, et Dromas, et Nape,
Et dorceus, et Hylax, et niger Asbolus
Haud mulcent Melitensis
Issa est gratior omnibus.
G. Sed nomen validi maius habent canes.
Dicuntur meritis laudibus Hectores,
Sumunt nomen Achillis.
Aequanturque leonibus.
P. Nonnumquam Citharae Cynthius aureae
Insertum sonitu lactat amabili:
Tunc non vilior Echo
Intus ludere gestio.
G. Rem miram memoras. Sic, nisi fallor, est
Pulex in tunica, musculus in scrobe;
Et, ne desit acumen,
Sic telum in pharetra latet.
T. Argilla patina saepius obliti,
Sub coctae prasina nube silignis,
Ceu regale tragema,
Mensis inferimur Deum.
G. Non tantis equidem dignis honoribus,
Convivis fieri ludibrium petam.
Malo accumbere mensae,
Quam sisti breve ferculum.
P. Vitae fila meae gemmea, non sine
Bysso, sollicita nec Lachesis manu:
Vestrae comparo crassis
Vitae fila rudentibus.
G. Vitae fila tuae (quando adeo placent)
Et flavae superant licia Palladis.
Quae non parca sed artis
Solers [Reg: Sollers] nevit aranea.
P. Restim, iusta tibi Fata, precor, neant.
Et nent, crudus enim et crassus es unice.
Mi de virgine lana
Vestis candida texitur.
G. Addo: quae gracilis cumque tibi Dea
Ex spina subigit pendula staminum:
Ne naso tenus erret,
Vitreis utitur orbibus.
P. Rides, te rigidis aspera cautibus
Excidit genetrix. Te mare Caspium
Saevis exspuit undis.
Suxti tigridis ubera,
G. Ploras, te genuit, cum gemuit Thetis [(reading uncertain: print faded)] ,
Implevit madidas unica coerulae [Reg: caerulae]
Matris lacrima cunas:
Qualis gramine labitur.
P. Cur tantum spatii bellua gloriae
Iactas sola probant funera, quantula
Sint corpuscula: plus me
Tangis mortuus an vides?
G. Si non plus video, plus tamen occupo.
Mi vix sufficiunt ter tria iugera.
At tu funus, alaudae
Nido paupere conderis.
P. Vos plerumque feris esca volucribus
Proiecti, Geticas pascitis alites,
Nos componimur urna,
Quam circum violae fragrant,
G. Ut clausus recubem pyxide! Stat mihi
Orbis pro tumulo non moriar tamen
Infelix habet urnam,
Quem coeli tegit ambitus.
P. Ut parvi modico, sic placido situ
Manes Archemori sub casia virent,
Nemo laesus odore
Nostras exequias fugit.
G. Haud vulgaris honos, magna cadavera.
Accedente emptu dignius adspici.
Hic est nobilis horror,
famamque Enceladi decet.
P. Optent cruda Scythae. Da, bone Iuppiter.
Aut hoc, aut simili carmine me legi:
Heic [Reg: Hic] parvis iacet Hyllus.
Olim nix, Rosa, lilium.
G. Optet blanda Cilix. Da, bone Marspiter,
Aut hoc, aut simili marmore me tegi:
Heic [Reg: Hic] Magnus iacet Haymon.
Nolis plura, fuit. Gigas.
Nondum post cineres, iustaque fulmina, et
Phlegraea domitam strage superbiam,
Vanus Terrigenum detumuit furor!
At ne sola quidem stirps Inacimia [(reading uncertain: print faded)] ,
Immanive satus Porphyrio Gigas,
Bacchatur tumido corpore vastius!
Qui paullo spatium grandius occupant,
Iam se celsa rati tangere nubila
Despectant alios, immemores mei:
Ceu sterni nequeant, insuperabiles.
Insani quis enim restuit, aut avis
Ex vestris superest? Nil validum mihi
Munitumque satis. Cum fragili casa
Summas Pyramides; has pede protero,
Illas frango manu. Vilibus arduas
Cum virgis Libani deicio cedros.
Quercus Caesares misceo Populo
Tam motus sapiens, quam fatuae iacent
Picus in tumulis, quo volui loco.
Cultro parva cadunt, magna securibus.
Et terrena meis glebula viribus
Obluctetur Homo! Nunc Briareus ubi,
Titanesque, hominum monstra rebellium,
Ausi cum solidis rupibus insulas
In coelum anguiferis tollere brachiis?
Letum cuncta domat. Nemo recalcitret.
Contra Me Clypeum [Reg: Clipeum] ferre, piaculum est
E terra geniti discite, Filii,
Fastum sollicitis ponere frontibus.
Nullum, qui minor est spernite supplicem.
Saltem frater erit: frater originis
Eiusdem luti, quoque minor, magis
Dignus praesidio. Vultur aedoni;
Securus, posito fulmine, spinulis
Ales vera Iovis; et lepori leo
Collusisse datur. Si potuit lupus.
Blandiri capreis, ursa cuniculo:
Et te, magne Gigas, Pumilionibus
Indulgere decet. Tu quoque, Mascule,
Solers [Reg: Sollers] obsequiis ac precibus tibi,
Ne saevire velint concilia Mares.
Ah! ne summa petas. Qui cupit amplius,
Quam Natura dedit; non capit amplius,
Sed perdit, quod habet. Non ita Caspiis
Illisus scopulis Oceanus tumet,
Aestu cum rapido spuma refunditur:
Ut fervens animi psyllus Homuncio;
Qui desideriis ictus inanibus,
Parvo se queritur corpore despici.
Nunc in tristitiae labitur alveum,
Suspectatque viros; quorum humeris premi
Submittique timet, nunc nimis anxia
Expendit facileis [Reg: faciles] aure facetias.
Idem laetitiis diffluit improbis:
Postquam artus tereti mensus arudine
Excrevisse putat: tam sibi credulus.
Quam voti cupidus. Sed nihil adicit
Testae stulta brevi mentis opinio.
Non, si continuis rana sonoribus
Ripas, stagna, lacus, litora compleat,
Rumpaturque; maris caerulei bovem
Aequet. Rana manet tana. Quid, o caput,
Emtis [Reg: Emptis] aedificas, Mascule, crinibus?
Frustra te crucias, inque pedum micas
Primores digitos,pungere doctior
Quam calcare solum. Suppositae nihil.
Lamnae proficiunt: sutilibus nihil
Cum fulcris tragici pondera calcei.
Addas longa licet crura ciconiae;
Personae cubitum non potes addere.
Ars morosa patet. Desinit in iocum
Vilem ridicula scena ferociae.
Ut circumspicias omnia, te tamen
Numquam maior eris. Provehet unica
In maius placidae forma modestiae.
Altos comprimito , Mascule, spiritus:
Discerisque tribus turribus altior.
Pronus saepe genu flectere, creveris,
Contemni modicus ni fugis, emines.
Dici non humilis si petis? Expete.
Submittas animum, pulchrius eriges.
Qui se diminuunt sponte, decem pedam
Membris adiciunt. Ocius advolat
Opportunus Honor, vimque iacentibus
Infert , et liquidum tollit ad aethera.
Virtus nescit humi sordida repere.
Virtus alta ferit sidera vertice.
Virtus efficiet te Superis parem.
Virtutis spatio maior habeberis.