Aquam mari affundere videar, quod tibi Librum dedicem, clarissime Vipsali; qui plures ipse paratos habes, summis viris dedicandos. Divinos fontes nemo altius intravit. Nullus arcana rerum nitidius profert. Serico filo committis epistolas: sonantes panegyricos cum fulgure rotas, orationes velut a torno procedunt eburneae. Nihil tamen te mavis illustraverit, quam Alemannis [Reg: Alamannis] , Poema, quo Germanica bella a primis tumultibus Bohemiae, in XII. Libros digessisti, Thebaidem et Aeneida imitatus. Per speciem grandis ac continuae fabulae, explicas verissimam praesentis Seculi historiam: quam tectam conventibus involucris, admota clavis non fine voluptatis irritatione referat. Quia vero nostratium nominum fragore, delicatae aures vapulant, aptissime suppositiciis Lectorem fallis. Imaginaria vocabula sustinet per sonas militum, ducum;castra urbesque signant. Quintum Librum quum mihi legendum porrigeres, credideram me vetera bella fastosque Romanos, et mythologiam Graeciae evolvere. Genio Maronis et Homeri adorantur idonea
figmenta; feminaque virtutum ac vitiorum sparguntur, suis quaeque locis surrectura in messem. Haec quamquam ita sunt. Vates doctissime; non dubitavi tamen cothurnatum opus molienti, aliquid de nugis nostris communicare, Libellum Miscellaneorum; pleraque, vel de ipsa Poesi et Lyra, vel ad Poetas directa complexum; haec de caussa certe, etiam animosius fortasse quam par est est, tibi destinata: ut, quando videris aliorum tenuitatem ab otio bonae Famae non repelli, sublimiores ingenii tui pares fidentius emittas. Audio mirabundus, te nescio qualium Criticorum censuris absterreri, quo minus matures. Vide, Vipsali, quam non formidandum tibi hoc hominum genus. Aut enim eruditi obstrepent; et ad patria provocabis: aut inepti; et contemtu [Reg: contemptu] rectius vindicaveris. Multi [(reading uncertain: print faded)] ex his barbariem in fastum vertunt, et politiorem literaturam aspernati, de inscitia gloriantur. Nescire nostra se iactant, ut tanto instructiores ceteris artibus credamus: cum saepenumero ad nullius mediocritatem assurgant. Horum tu, id aetatis vir, movebere morsiunculis! Nisi forte, quia et culices molestiam facessunt, idcirco exsecraris: Ego autem Momum quemvis adeo non detestor, ut insuper amandum censeam, quod re ipsa ostendi in Lib. Epod. Oda II. Momus, mihi crede, utile animalest; inventum ut trites Poetas exhilaret, otiosos excitet. Languentes acuat finge, nullum in rerum natura Calumniatorem esse; nescio, an tanta cum alacritate scriberetur Hirtius Mesansa [(reading uncertain: print faded)] noster, cuius mentionem Oda XI. Se imus festive dicere solebat: Dominos, ut corpus exerceant, pila ludere; se ut animum oblectet, Momo, Ursos sanguinem missuros, apud
aculeis fieri obnoxios: Poetarum venam, ut largiter fluat, ab huiusmodi incidi. Permitte ergo te obtrectantium stimulis. Risui pabulum, et ludibundae indignatione bellaria praebent. Ut ut sit: proditurus in lucem subibis aleam communem. Meliora optantis, illud Satyrici inclamabitur, Delicias hominis! Amabo te: uni licebit esse eximio? Quam innutilem praerogativam, si umquam arrogassem mihi; aut ignavo computrescendum erat, aut pridem ab inceptis desistendum. Nam ut taceam heteroclitum et anomalum Odarum genus, quale in hoc Libro positum, curiosa nugandi voluptas protrusit: ne prioribus quidem Lyricis ita confidimus; ut nullum dentem, non dico, metuamus, sed speremus. Cum enim icterici ringentium colores se intendunt, nostrum pariter gaudium, quasi per antiperistasin intenditur. Quemadmodum laurus tunc maxime viret, cum fulminatrix nubes circumsonat. His plusculum ingenio meo indulsisse videbor. Interrogari modeste possint, quid significare cupiant? Senecam non probasse Mecaenatis [(reading uncertain: print faded)] ingenium discinctum; sed neque laudasse alterius exsectum. Alii molle ac lepidum carmen; alii falsum et piperatum suspectabunt, docendi: Auctorem, non uni gula haec omnia parasse. Mulsum vino, acetum oleo miscere, iucundum putavimus; destinato tamen nihil acerbius prosecuti Solacia, eutrapeliam amantibus divisa sunt: quod sciam, nullis ingratiis. Certe a Luceis Budio, tametsi se deformem notari intelligebat, nil praeter risum extorsi. Ragusius vero noster, solacium imberbi impensum, mento venerabundus pressit. Soletque ipsemet hanc egestatem suam decentibus iocis deplorare: ut nescias, molestiusne ferat
Optatissimae rei moram, an dulcissimo spei tormento cupidius mulceatur. Nonnulli ad concitatae mentis impetus, et rapaciores Odas terrebuntur; quasque sublimes debuerant vocare, nomine immanitatis gravabunt. Remittantur ad leviores, ludicras [(reading uncertain: print faded)] , amoenas, propterea siquidem huius genii plures, velut cupedias [Reg: cuppedias] , nostro prae fastidiis aegrotanti saeculo propinavimus. Iugis montium non assueti, decurrent securius in valle, iactationem maris metuentes, in portu navigent. De Enthusiasmis meis sentiant alii, quod volunt, de suis Nicodemus Malcius libere pronuntiavit: patienti magis quam agenti effuere. Ut in excitante horologio tam diu durat sonitus, quam festinata rotarum atque ponderum praecipitatio: ita cum agitante spiritu, animi sacram tempestatem deferri. In Turciam usque et Aegyptum profectionem nemo mirabitur, qui in Claudiano legerit:
Quantum non iaculum Parthi, non impetus Austri, Non leve sollicitae Mentis discurrit acumenClaudian Imitamur Romanorum Circensia. Vix Mappa signum dedit, et celerrimo cursu transmittimus obstantia. Ipsa adeo Pyramis superata est. Nimirum in speculationes Apollineas defixo haut difficiliores sunt adscensus isti, quam in somno ambulantibus discursus per tecta nisi quod alter casurus sit, simul negotiosam quietem clamore ruperis: nostrum aliquis somnians vigilet, et discurrens sedeat. Criminaturus vagum ac desultorium scribendi genus, multa simul expedio. Inter voluptates aurium venales et nunc Poesin esse, conduci quandoque Poetas, instar artificum. Epithalamia, Epicedia, Soteria, Genethlaica, et pro temporum rerumque mixtura; imo myrrham, balsamum, vel resinam ex Parnasso posci, prout quisque nasum habet. Quid si etiam vanitatis insimuler, propter
incognitae nomen laturae ambages, non omnes agnosci per sonas arguent. Existimo tamen multas: quarum, scilicet nomina, non obstitere legibus carminis et nitori. Barbararum vocum stridorem quod fregerim, tuum, Vipsali, permovit exemplum invitabat etiam maior Odarum gratia, si nomina anagrammate, vel metathesi transposita aliove metaplasmo convestita, non sine concinnitate reponerem. Saperdae nodum in scirpo saepe quaerunt, et scirpum sine nodo reperire desperant quorsum haec prolixius, ut verbosae epistolae, Treviris ad me missae, saltem aliquid responderem: ut nostro confirmatior hortatu, simul in patriam redieris Alemannidem [Reg: Alamannidem] tuam diutius non celes, vana timiditate excussa, et lividulorum iudicii insuper habitis. Denique, ut me constanter amare pergas, Vale.
Cum bona non pridem Belgam Fortuna Monacum
Arte sua subnixa tulisset;
Conveni: paribus lepidam pictura Poesin
Quod studiis imitabilis aequet,
Alter Zeuxis erat, volucres qui fallere botris;
Parrhasius qui Zeuxida posset.
Sic expressa virum transfert in corpore vitam
E tabulis exstare videntur.
Velle loqui credas spirant simulacra, tenentque
Attonitos, vescuntur et aura.
Talia cernenti, pudor est moeror [Reg: maeror] obortus,
Tecta simul musea revisi.
Haec mecum: plectro me nondum posse quod iste
Peniculo, quod simplice concha!
Arripuique chelyn, Phoebique; astratus ad aram,
Multa Deum, nec parva rogavi.
Heic [Reg: Hic] dum chordas, inter suspira, plango
Illacrimans, similisque furenti:
Tres ex adverso digiti (mirabile) muro
Apparent, mucroque sagittae
Flavus, et in iustum digitis productus acumen
Quae vellem, signare paratis.
Qualis Chaldaeo quondam est in pariete regi
Visa manus tria scribere Verba.
Ac quoties lusi, percussis dextera nervis:
Se toties umbratica movit.
Clara per apricam ceu lux immissa fenestram
Quae varia vertigine vibrat:
Utque Polum versus trepidat magnetica, si qua
Tinxit acus ferrugine, gemma
Obstipui, tremuere artus formido ligabat
Marmoreum sine sanguine vultum.
Restitit extemplo, citharaque refulsit et arcu
Et iaculis insignis Apollo:
Parce metu, nostris Vates dilecte Camenis.
Optabas miscere colores;
Annuimus pinges non finges amplius, inquit.
Carmen enim mox fiet imago.
Tu, quaecumque voles oculis subiecta teneri,
Nec tantum transire per aureis,
Concipe mente prius; tum fila sonantia tanta
Ad strepidum Testudinis ictae
Omnia monstrandis radians manus exprimet umbris.
Quale vides, cum voce moveri.
Quod tamen in specimen cupies depingere primum,
Proiecta sit vilius alga.
Ne fors insueto te tanti in limine coepti
Sollicitum primordia reddant.
Dixit et afflatum medio sermone reliquit,
Ob munus paeana canentem.
Continuo totam rumor manavit in Urbem:
Alsatam solis fidibus, praesidioque fretum
Cynthii binominis,
Posse nemus viridemque campum,
Fulminaque et monteis [Reg: montes] , vivosque effingere vultus
Absque colore.
Inventumque novi mirum genus esse penicilli:
Quod nihil a plectro, testudinis excitante somnum,
Discrepet. Crevit stimulante Famae
Curiosa mentium
Inquies, ac me videndi
Dira cupido.
Venerunt proceres, Domini venere togati,
Ut Nemesis Dea quemque coegit.
Et quia sperabant divino munere bellam
Effigiem, laudeisque [Reg: laudesque] canendas:
Certatim strictam faciem ambivere sedentes
Artifici praebere poetae.
Non opus est, dixi; nisi quem Deus ipse monebit
Intus agens, nec pingere possum,
Si cupiam: neque si possim, mihi pingere fas est.
Quisque suo considite scamno.
Consedere omnes: medium mihi pegma relictum.
In quo cum graciles percussi pectine nervos:
Ecce tibi, manus illa, manus Phoebeia, rursum
Conspicua sese motat, et tremulo ferit
Indice visum.
Ast alii horrere, et fugere, et formidine labi.
Inclamo: quae caussa pavoris!
Sistite gressum.
Nullae heic [Reg: hic] terribiles larvae: manus aurea Phoebi
Dignatur manifesta videri.
Nunc, o nunc, oculos, animosque intendite vestros.
Nam quotiens crispavero fila;
Mira resultabunt picto spectacula muro.
Sed risum teneatis, amici.
Incipio. Coepique simul percurrere chordas,
Clara palam vox addita chordis.
Pulcher Adulator. Vix hoc: cum candida puris
Radiis est linea ducta.
Non placuit. Fex [Reg: Faex] haec hominum pingatur in albo!
Obsequiosa manus
Intempestivo nigrum suppone colorem.
Ergo iterum testudine mota
Talia fabat.
Turpis Adulator (mox altera linea coepit
Deformi nigrescere sulco.)
Mobilis ingenii; nescit, quem vespere vultum
Deponat, quem mane resumat.
Tendet ab alterum speculo, seseque refingit,
Constanter mutandus in horas,
Dissimilisque sui.
Proteus est, et multa sit unus:
Sus, vulpis, lupus, agnus, hirundo.
Interea toties variata pependit imago.
Me pariter variante sonores
Et modo mista lupi potuit, modo vulpis et agni
Figura credi; mox obesa porci,
Mox avis circum volitantis ossa
At sese nequam, licet omnis in omnia vertat
Ambiguae mendacia formae:
Plus ficti tamen oris habet, quam frontis honesta.
Exiguam quoque carbo notavit.
Fallaces oculi, stellis fallacibus ardent.
Atque adeo taleis spatium murale recepit,
Respiciunt, quam lauta paropsis
Quid dominus coenet, quem fictis laudibus ornant.
Respiciunt obliqua strabones.
Iam fiunt pati, medio iam fidere limi.
Semper in excubiis vigilat parasitus, et augur
Nidoris, divinat ubique.
Sollicitus caponis aruspex,
A quacumque culina
Omen et exta capit
Hic nasum nasutus habet, flatuque supino
Innumeros distinguit odores.
Adspicimus nasum, media quem parte levatus
Ferre recuset Atlas
Deridere solet, blando quae nomine palpat.
Et duplicat longas Dominis ab sentibus aureis
Midamque et asinum mota formavit manus
Exserit et linguam, qualem canis Appula [Reg: Apula] : torret
Aestivos cum Sirius agros.
Mox adumbratam paries non habuit minorem.
Heu mihi! quam varium, quam formidabile monstrum
Exhibet! Hos oculos,
Has habet ille manus.
Hunc ventrem: Reges qui passim fallit in aula
Quin etiam sacros in Coetus ?epit [(reading uncertain: print faded)] , ut obsit.
Fallor: an heic [Reg: hic] aliqui
Ore pares, et moribus iisdem?
Unus et alter
Erubuit Spectator, et haerens
Effigie proprios vultus agnovit in ista.
Displicuitque sibi.
Eripuisse suum Pictor memoratur Adonim,
Cum furerent incendia tectis:
At, si tota domus conflagret; non ego sudem
Hanc flammis effere tabellam.
Quam nec Protogenes habuit, nec maior Apelles;
Est solis concessa Poetis
Gloria. Non solum rugas faciemque figurant,
Aut oculos simulamine fallunt.
Itur et in fibras hominum, et penetralia vitae,
Inque ipsos, praecordia, mores.
Vultus ibi longe se verior explicat huc, o
Phoebe pater, mihi porge colores.
Vilis Adulator, cuius venale cadaver
Incepi describere versu,
Intus et in cute noscendus. Tam nobile plectro
Prodigium pingatur ad unguem.
Huic scelera et fraudes, Animae sunt duplicis instar.
Admissus tibi vendere laudeis [Reg: laudes] :
Crimina contortis aequanda rudentibus, inter
Telarum subtilia ponet.
Ille tuos facili purgabit pumice naevos,
Et molli sermone fricabit.
Quidquid agas; verbis suadere sonantibus ausit
Decerni tibi posse triumphum.
Quamquam octo viduas in coena absumseris [Reg: absumpseris] una,
Pupilli patrimonia radas:
Vulturis ingenium milvus miratur et ungueis [Reg: ungues] ,
Flammigero Iovis alite dignos.
Inconcessa Venus placuit ? decet, inquit, amorum
Flore frui, viridique iuventa.
Quale nefas, matrem et natam corrumpere? Quale,
Gallinam pullumque vorare,
Si brevis es, sit pumilio: si longior, optat
Astragalis incedere tecum.
Riseris, arridet: flebis, lacrimabitur Hydrops;
Et pluviis vel saxa cavabit.
Finge tamen siccum: lugebit pectore laeto,
Et coget plorare salivam.
Magna tui cura est, etiam de vilibus illi:
Ne pelvis cum despuis, absit:
Ne natet in phiala flavum gemmante venenum
Impediat ne languor orexin.
Si male digestus stetit intra viscera pavo;
Dat medicas Podalyrius [Reg: Podalirius] herbas.
Lurida nocturnam rumpunt tibi somnia pace?
Mox in aquas se mittet et igneis.
Accusat Parcas fustemque et probra minatur
Ni valeas, morietur et ipse.
Intrabis thermas? I sane, non sine cura
Alterius, votisque marinis.
Neptuno, ut salvum te balnea fida remittant,
Caeruleae vovet exta iuvencae.
Si credas, hoc est, quod spleni pabula praebet,
Immaneis [Reg: Immanes] motura cachinnos.
Stans ad posticum Tuus, en, te sibilat. Et cum
Doliolum vacuaris abibit.
Utque iuxta nitidam vaga Cassiopeam
Stella levis vanescet in auras.
Hic est, o Corydon, hic est niger (adspice pictum)
Germanis, Indoque cavendus,
Ipsique Aethiopi. Sed longe tetrior idem,
Cum liteis [Reg: lites] meditatur et iram.
Namque catenatas cuius semel imbuit aureis
Vulgivagis rumoribus implet:
Quosque domum referat, venatur in urbe susurros.
Ad mensam placiturus herilem.
Adicit auditi, et veris falsa remiscet
Delator temerarius ova.
Intolerabilior tunc est, cum praemia sperat;
Aut metuit rivalis honorem.
Elimat vafer ora dolis salibusque facetis,
Ut noceat speciosius hosti.
Quid si etiam laudet, quem tanto fortius urit:
Excuset, quem sternere gestit!
Nimirum ad metam tangendaque pectora, linguae
Missurus iaculabile virus,
Auratum totis incurvat viribus arcum:
Et dulci linit unguine cannam.
Nonnumquam in medio verba imperfecta relinquit
Cum gemitu, partemque resorbet.
At tu velle putas alienae parcere famae.
Non id agit. Latet anguis in ore.
Nam laniaturus totam crudelius, astu
Irritat suppressa requiri.
Accedit tremulo pudibundus gutture risus,
Et qualem vix noscere possis;
Una aliquid dentis, quasi connivente labello.
Interea genuinus agit rem.
Non audis? Etiam timide singultit, et alto
Miscetur simulatio quaestu.
Mox intercisum sub gutture murmur abortit.
Fit sonitus: de littore qualis
Oceani resilit, Boreae cum flamina cedunt,
Temperie subeunte profundum.
Plura locuturum, concessa remittere iussit
Fila lyrae lassatus Apollo.
Cetera, quae desunt, inquit, felicius addet,
Cuius erit deformis Imago.
Possim continuis, si libeat, chelyn
Evincire rosis, natus amabilis
Tactis pollice chordis
Versus ingere: non libet,
Duro melle genus lenibus aspero
Muranti numeros;ambiguae vices,
Alternaeque Camenae
Longe gratius accidunt.
Dulce est cuique suum velle, mihi meum;
Huc Flaccum quocumque impulit ingeni
Et natura: nec illum
Sic Lucilius abstulit;
Ut se desereret, totus ad alterum
Factus multisoni carminis artifex:
Necte, Pindare, solum
Miratur, nihil Appulae [Reg: Apulae]
Indulgens Citharae siccus et humidus
Quam diversa canit quam sibi desidet.
Iejuno satur! Idem
Qui nunc Quintilio pios
Affundit gemitus; mox furit, Evoe [Reg: Euhoe] :
Inter vina ruber, candide Bassareu,
Clamat, candide Liber:
Huc adverte, Deus, tigres.
Quondam saxa trahit, suavior Orpheo,
Vix quandoque feram. Tam placito sibi
Neglectu piger hiscit,
Fumosum prope cantharum.
Proteus Aonius, nunc iuvenem senex,
Nunc mentitur avem mistus oloribus:
Verum mox Epicuri
Porcum de grege pinguium.
Ut nil dissimulem, me pariter iuvet
Sic peccare bene, et sic temere loqui:
Quale ut lividus alter
Conetur, nequeat tamen
Hinc plectrum vario, Rusca, volubile;
Purae gaudia venae,
Totis entheus ossibus,
Quamvis tota penes culpa furentium
Musarum et rapidi numen Apollonis.
Quem possessus anhelo
Nequidquam [Reg: Nequiquam] excutio sinu.
Est hoc numen atrox illius, illius
O Estro si quatior: non datur impari
Contra tendere sacrum
Torti vorticis impetum.
Sed tu, saeve, precor, mitius irrue:
Mentem fatidicam parcius attona.
Mortalis tua dudum
Fragor tollere pondera.
Perbacchatus enim difficiles vias.
?agranti [(reading uncertain: print blurred)] simul ore ebrius abstiti:
Nostrae redditus aurae,
Toto corpore langueo.
Vobis, Sodales, eripior Deo
Intrante pectus, surrigit altius
A fronte languorem comarum, et
Ima sacer quatit horror ossa.
Ab usque prisco quos mihi Romulo
Viros, Apollo, turbidus obicis!
Hic Brutus inventor securis:
Sic oculos tulit Ancus olim.
Sermone felix Egeriae Numa,
Plebem sacratis ritibus imbuit.
Cunctator, et velox Camillus,
Invidiam domuere factis,
Procede paullum Scipio, Dardanae
Pulchrum ruinae, magnanimum genus;
Victor victoris dolosi, et
Hannibal Hannibali timendus.
Postquam ergo Luscus per solidas nives,
Ruptis aceto montibus, Africam
Infudit Europae frementem, et
Nubigerae penetravit Alpes:
A te retractus, quem gravis annulis
Inauspicatas hausit equestribus
Praedator ad Cannas cruorem;
Evomuit lacrimosa rursus
Ad funeratae moenia Patriae;
Decisa ferro Caussa, quis imperet,
Tros anne Poenus, conquievit
Non aliis iterata seclis.
Ah! parta bello ni pueri duo
Nugis iocantes ambitiosus,
Nil dissipassent dum molestae
Dux asini Gener instat umbrae
Lanam vicissim retinet anxius
Socer caprinam: Roma libidines
Pavit nocentum, et in suasmet
Incubuit lacerata vireis [Reg: vires] .
O ut serenum te subito mihi.
Auguste, sistis, caesariem sacra
Evincte lauru? Blanda nullum
Tam tenere diuturna fovit
Fortuna pullum, tamque fidelibus
Protexit alis, utiliter tibi
Civile sudavit peracta
Strage nefas alios cupido
Laboriosi criminis obruit:
Insons opima tu preciosius [Reg: pretiosius]
Culpa fruebaris, lucratus
Non titulum, sed opes tyranni
Astutus Orbis praedo, Tiberius,
Lusit sagaci Troiugenas dolo: et
Aequum, potestatisque frena,
Eripuit sine lite. Bifrons,
Biceps, bilinguis, nexa Quiritibus
Post vincla, sensim vertice Pileum [Reg: Pilleum] .
Excussit ignarosque fraudis
Ridiculo domuit capistro.
Successor immetabilis omnium,
Haeres bonorum publicus: interim
Latebat altis Caprearum
In speculis trabeata vulpes.
Quae tunc alebas, Itala, militum
Protenta, tellus? Ecce, Caligula
Nutritus in castris: et inter
Arma puer: solitus Vir enseis [Reg: enses]
Mutare cultris, et galeam scypho
Plerumque factis degenerantibus
Obscurus ex claro Parente
Prodit immeritusque nasci.
Cadaveroso cur Latio diu
Umbrisque visis tristius immoror?
Exsangue Ditis, nate Maia,
Coge pecus. Properate Manes:
Tu stulte Claudi; cuius atrocitas
Illusit amens Civibus, et sibi:
Inceste Flavi, foede Galba,
Mollis Otho, Caracalla segnis.
Quid Maximinus? Caesar erat tuus
An, Roma, lictor? Naufraga Commodi
Natavit in vino iuventus
Et patrium male fregit assem.
Ventris Sacerdos Heliogabalus,
Turpique obesus mole Vitellius,
Qua dote laudari merentur?
Siste gradum, Nero parricida.
Fugit sub Orcum territus histrio,
Et sulphurata pallidior face.
Quot vero Messalina perdes
Nupta viros? Satis unus uni
Non est maritus? Livia, Julia
Iucunda mater, lubrica filia:
Scit mons Palatinus, scit aula
Luxuriae monumenta Vestrae.
Ut rara sese femina continet,
Assueta nullis vivere legibus!
Simul venenatis perunctae
Illecebris maduere mentes,
Impellor: Euan! te video; Tite
Vespasiani! Qualis in impios
Quantusque bellator ruebas
Isacidas, equitare plena
Per arva visus strage cadaverum.
Sed et Severo, et clarior Ulpio
Vix ullus, incidenda magnis
Nomina congeminante faxis.
Laudem triumphos? Marmoreo tholi
Horum locatas effigies Ducum
Mirer sub arcu? Nempe strictos
Est aliquid potuisse Leti
Tardare denteis [Reg: dentes] , nec penitus rogo
Fugisse in auras: sed memores sui
Notas reliquisse et verendis
Semideum loculis reponi.
Eheu! quod Afer candide, dixeras:
Laudantur omnes in statui, ubi
Non sunt; ardentes, ubi sunt,
Perpetuo cruciantur igni.
O, invidendis arcear atriis!
Me talis alta sede Lararii
Procul remotum, nulla spectet
Posteritas, tumulerque totus.
Me gleba parvo condat in angulo.
Et absque pompa. Qui latuit bene,
Bene et quievit post sepulchrum,
Non habeat tabulis et aere,
Macraque Vates dignus imagine,
Gypsoque et aris. Ah miseri, quibus
Haec vota subsultant! Abeste
Caesarei miseranda, Larvae,
Rubigo fastus, splendida gloriae
Me nescientem gloria nesciat.
Sed iam quieta mente, Phoebi
Fatidicus furor, ecce cessit.
Genserice tener: dic age, per Iovem,
Magni tu recines proelia Tillii?
Loricam male claudat
Vestis plumea ferream.
Quid tentas Cypria natus in insula:
Parvis a puero iunctus Amoribus:
Anglis mollior hoedis [Reg: haedis] :
Conchis laevior Indicis!
Victricis aquilas non bene turturis
Narrabunt gemitus: Si quid habes Lyrae,
Pressis obstrue labris;
Donec cornua mugiunt.
Contentus phaleris, nil cupias equi
Calcantis pedites est tibi mannulus
In praesepibus altis,
Frenatus prope ianuam.
Mutes peila [Reg: perhaps pila] pila. Certior impetu
Illam per liquidum ieceris aera.
Magno hoc Orbe relicto
Parvum verte domi trochum,
Mirator reflui turbinis. Hic, tuae
Fortunae Rota sit, sarcinulae levis
Atlas, pondus Olympi
Nutantis fuge sistere.
Dicas militiam et iurgia passerum:
Ut rostris inimica agmina corruant;
Flava non sine bile,
Et rixante protervia.
Aiacem clipeatum, et iuga montium
Portantem manibus, me quoque iudice,
Cantabis minus aequis.
Ac vere imparibus [(reading uncertain: print faded)] modis.
Desideratum, Plessule, Barbitum
Transmitto munus. Fulgida Cynthii
Per tela, corytonque, et arcum, et
Caesariem citheramque iuro;
Hoc ipse lusi nuper apud Duces.
Hoc maximorum flumina montium,
OEnumque, Rhenumque, et frementem
Detinui Venusinus Istrum [Reg: Histrum] .
Tu, si imperito pollice verberes;
Chordaeque, tamquam graculus obstrepant,
Vel anser, ingratusque pavus:
Immerito, cave, conqueraris
Fecisse fucum. Nam neque qui suum
Habere Turco misit acinacem,
Misisse Scanderbegus una.
Ense manum memoratur usam.
Indignum est, animi te saturum bonis
Accusare, Budi, sidera; floridum
Formosi decus oris
Membrorumque negantia.
Aesopo similis, niteris altius?
Summis ille sacras Consulibus tulit
Legeis [Reg: Leges] . Est, ubi quosdam
Despectus populi iuvat.
Numquam tam celebrem Maeonii senis
Per tot castra Ducum reddiderat tuba
Thersiten, nisi turpem,
Vitandumque puerperis.
Hipponax numero claruit ulcerum;
Obstipus tremulo vertice Socrates:
Lusca et lippa Philenis [Reg: Philaenis]
Pulchrae praenitet Iliae.
Accedit maculis utilitas tuis.
Et terrere necem, et fulmina Veiovis
Retro vertere possis,
Vultu non humili minax.
Quod si grata iocis Diva Facetia
Scena si parium stante reduxerit:
Mutos exsere nutus,
Iam plausum in podio feres.
Lunam terribili sanguine luridam,
Quam spectare iubar malumus aureum.
Delectant vaga nautas
Visae monstra Britanniae.
Tu multas Veneres a Venere expetis:
At nullam Hippolytus. Praetulerat stupro
Et Lucretia gibbum,
Et Virginia carcinum.
Raro forma sibi constat, hostibus
Illibata manet. Certior est fides
In non divite lecto:
Cum taedae in cinerem iacent.
Observant animas mille pericula
Formosas. Olido tutus ab osculo
Est dens unus, et ater.
Felicem ter et amplius!
Non, ut forte velis, Priamidem potes
Ad damnosa sequi furta. Stat Ilion
Per te, stat: nec Achivas
Tectis inicies faces.
Sed nec loripedes exsecuit mares
Umquam saeva manus; nec plagiario
Phryx praeter Ganymedem,
Flevit raptus ab alite.
Fac, nullus noceat praedo, nec auferat
Vis armata rosas: tempore concidunt.
Aetas cana peruncto
Inducit capiti nives.
Flos est forma fugax quem iuvenem prius
Vidit caesarie Phosphorus ignea:
Toto Vesper eundem
Collo decrepitum videt.
Gaude: deterius [(reading uncertain: print faded)] prostitui nequis.
Vitae tristis hiems caetera nubibus
Irruget: subeunti
In te nil senio licet.
Tritonas sub aquis adspice, et hispidos
In silvis Satyros, hi speculum tibi
Ostendunt. Age, laetus
Divis annue fratribus.
Illuctaris adhuc, et dubius gemis,
Gallinasque nigras, et lepores edis:
Quorum Proteus esu
Transformere venustius.
Quin supplex Aponi fontibus humidi,
Thermarum calices sulphureos bibis.
Eheu! quanta cupido
Luceium miserum coquit!
Cessa: ne pereat gratia funditus.
Malis, si sapias, esse quod es. Tuis
Obstas laudibus ipse.
Famosoque peculio
Olim prodigium clarius iveras,
Monstratus digito praetereuntium.
Nec pulcherrimus es iam.
Nec turpissimus omnium.
Nam quamvis media depilis aera
Denudes vetulum vulturibus caput;
Hircosusque pilosas
Nareis [Reg: Nares] polypus occupet:
Et plenum sitiens oenophorum, botros
Protrudat facies uvida gemmeos:
Et venter Baleari
In funda male pendeat:
Raro crine tamen, qui superat, rubes.
Nec, quam terga gerunt, collis, avunculi
Aequat pondere gibbum, et
Tantum pede claudicas.
Valgi, saepe quidem mones.
Ut Vates tumulo iam propior, meae
Figam nequitiae modum; et
Verbis iniciam frena dicacibus.
Sic me simplicitas amet:
Audax immeritum plectit opinio.
Non utor nisi candido.
Et nulli nocituro ingenuus sale.
At tu, seu moveam manum;
Porrectae metuis rostra ciconiae:
Seu celso gradiar pede;
Excussum tragico subere pulverem:
Seu vertam faciem; dolum:
Fucum, sive loquar; sive canam, tubas,
Ipsas si feriam fides
Ducentis tigrides et nemus Orphei;
Latratum canis horreas.
Vanis, molle genus, parce timoribus.
Non sum, qui nebula notor,
Acer Pieriis laedere cornibus
It vitalia spiculo.
Nobis, quid dubitas, ambrosiam quoque
Fari Musa dedit: neque
Caedendus veniat fustibus Alsata,
Si myrrham bene miscuit.
Cultris corpus iners imminuunt Phryges?
At non ingenium Viri
Nolis hoc stimulis atque leporibus
Exsectum muliebriter,
Inter femineas serpere fabulas.
Argutum liceat queri,
Et servanda diu carmina figere.
Aures cotis egent: nisi
Expurget digitus sordibus obsitas,
Aegre concipiunt sonum.
Quod demum, Valeri, crimen Epistolae
Ludentis iaculo? Tamen
Illo dulce vulnus amantium.
Non rostrum quoque spinulus,
Non et passer habet?
Creditur utile,
Quod natura dedit. boves
Lactant candidius, quae valida grave
Cornu fronte gerunt. Api
Quamquam purpureis floribus incubat,
Si dematur aculeus;
Numquam mella leget pastor Hymettia.
Dii mea vota boni tandem audivere, Maroda.
Ventris tumentem sarcinam
Depositure, 'place's.
Hoc erat in votis, ut nostrum adscripturus in album.
Subaemulari Coelites [Reg: Caelites]
Tenuior inciperes.
Crede mihi: donec totum beet arduus aether;
Vitae tamen sic plurimum
Iam melioris habes.
Purgat enim macies mortalia corpora limo:
Et qua potest, attollitur,
Semideosque facit.
Quam catus ac felix sit noster Malcius, audi,
Pompae forensis gloria,
Pegasidumque decus.
Ante, meis quam se praeceptis, qualia disces,
Olim regendum traderet:
Et Calydonis apro
Pinguior, et tam crassus erat, quam longus. In unum
Distenta sidebant globum
Omnia membra viri.
Constipatus Atlas tardo molimine passum
Movebat; usus denique
Vectibus ac trochleis.
Nunc vero volucreis [Reg: volucres] pene extenuatus in auras,
Cursu aitato fervidos
Occupat hinnuleos.
Ille vel Eleam possit praecerpere palmam:
Curruque primum pulverem
Tollere quadriiugo.
Meque adeo superat, bullum cum pinguior illi
Indiceret poeticum
Nuper Ebersbachius.
Malcius hic; cur (inquit) ebur, vel barbita posco!
Non est macer, qui pangere
His fine nescit epos.
Tela, pharetra, manus, nervusque, et robur, et arcus,
Nullius Histrix indiga,
Omnia sola sibi est.
Si bene defeci: sunt ossa sonantia nobis,
Et apta voceis [Reg: voces] edere,
Quas cava vallis amat.
Ossibus ut scopulis allisa refultet imago.
Remitto, Musarum pater,
Plectra, chelynque tibi.
More sagittiferae pecudis, iaculabor inermis
Vocale Vates spiculum,
Orpheus absque lyra.
Sic ait, et solis, sed siccis flebile amantis
Idyllion Theocriti
Increpat articulis.
Mox sese totum in numeros et carmina movit
Inambulare callidus,
Dante sonum macie.
Riserunt Musae: risit Tritonia Pallas:
Lentusque visis credere
Cynthius erubuit.
Atqui fateris corporibus suas
Inesse flammas; quas Venus excitat,
Et alma Naturae propago.
Non minor est, Madorenna, nostrae
Ad vana Mentis somnia pronitas,
Et mentiendi dulce periculum.
Quod ore Iessides probavit
Fatidico, cecinitque late.
A stirpe blandi serpit amor mali.
Innata nobis est temeraria
Libido fingendi; salacis
Ingenii vitiosa radix.
Credam Deorum concilio frui.
Quem nullus umquam strinxerit Hannibal:
Fraus nulla titillet dolosa
Effigie, stimuloque Falsi,
At foeda certa Vaniloquentia
Famam probroso nomine polluit.
Hinc quippe nigra est: Creta passim
Et Ligurum genus omne mendax.
Quid ergo suades, dixerat Hirtio
Apronianus, vecte silentii
Munire linguam? Talis olim
Sub Samio bene fluxit aetas,
Tenere mentum iussa manu, ferasque
Et frena primis ponere dentibus:
Ne clavis ullius modesta
Eloquii reseraret ora.
Seu quos ad aram muta Serapidis
Duxit Sacerdos, et Taciturnitas
Sigaea castravit sacratos
Harpocrati, vetitosque fari.
Sed est molestum, vivere piscium
Ritu nec umquam vel minimum loqui.
Timore lapsus. Hic, Mesansa
Risit, et auxilio futurus:
Maritus, inquit, non thalamo quidem
Ex lege ductae virginis abstinet:
Nec virgo quaevis tam severae
Sacra colit vigilata Vestae.
At ne protervis peccet amoribus,
Ornat decenti coniugio torum:
Quo nata proles nec parentem
Dedecorat, sibi nec pudenda est.
Dilecte Vates, tu quoque provide
Unam Deabus duxeris e novem:
Seu docta Clio, seu decora
Calliope placet eligenti.
Istae maritum sic Animum iuvant:
Ut more quamvis Pierio canat
Non vera; veracis Magistri
Servet adhuc decus atque nomen.
Honesta Carmen Fabula dicitur,
Partusque casti nobilis ingeni:
Numquam Nothi latura nomen.
Turpe probrum removet Poesis
Vidisse narrat Vergilius Phryga
Didonis arceis [Reg: arces] : hanc profugi Ducis
amore confectam furenti
Et gladio, nisi Musa Vatem
Excuset uxor. Nonne erat improbe
Mentitus? At nunc, non sine praemio
Finxisse laudatur: nec ullus
Criminis insimulat Maronem.
Nunc incompositis Musas decet ire capillis.
Sparge, Thalia, comas.
Exstincti funus deploratura Rosani.
Cur modum serves, numerosque certos?
Spernit eos Lachesis, properatque secare fila vitae,
Legibus haec soluta
Non curat annos, ordinemque rerum.
Ante diem, Frederice, raptus.
Pieridum calcata iaces rosa. Fugit ab ore
Purpureus color ille iuventae.
Decoxit te pallida febris.
Flos Matris, Patrisque oculus, lux gemmea Fratrum,
Plebeia tumularis in urna.
Diversa habemus nomina, dum sumus:
Rustici, nautae, proceres, Poetae
Dicimur, aut nati cives debere tributum.
Postquam desiimus vivere, protinus
Omnes vocamur Umbra.
Nomen hoc multis retinemus unum
Ex titulis, herus anne servus,
Rex an satelles vixeris; interest
Nullis. Umbram te vocat arbiter
Summanus umbrarum supremus
Cuius nunc aetas flagrat , ceu pinea taeda;
Mox domito cinis igne fiet.
Nimirum ad tumulum dies
Accedit omnis, pervenit ultima.
Momenta Vitae pauca diffluentis
Hora prima corripit,
Extrema carpit. Non properet licet
Mors appropinquatura nobis:
Nos ad eam properamus ipsi.
Et nos Atreidas [Reg: Atridas] scimus in Aulide
Dedisse poenas: saeva licet freta
Placarit, et cervum Dianae
Flebilis Iphigenia Matri.
Abesto Livor! Quam bene patria,
Tam nota nobis Pieridum Domus:
Quae sub coronatis receptum,
Vere novo, docuere silvis
Haesura menti nomina? Cynthium,
Clamore, bacchatamque Naxum, et
Ismara, Bassaridumque Nysam.
Vidi vaganteis [Reg: vagantes] aequore Cycladas,
Claramque partu, quae modo desiit.
Errare, Delon: quaeque Sestum
Respicit e speculis Abydus.
Iuvabat ex hoc discere Pleiades:
Quis Maurus Atlas esset, et igneum
Cur ferret axem. Quae leone
Per medias veheretur urbeis [Reg: urbes]
Mater Deorum. Quis Pelopis pater,
Durique Batti. Cur Erisichthona
Torqueret infando dolore
Longa fames quid inusitato
Peccasset igni Colchis, Iasoni
Damnosa coniux. Anne gigantibus
Impressa fumaret peremtis [Reg: peremptis]
Inarime, Siculumve bustum.
Iam tum superbi nomen Oilei,
Glaucique,Cadmique, atque Thoantidos;
Et maior Alcmenae, minorque
Hypsipyles mihi notus infans,
Fixusque Achiva cuspide Troilus:
Rhaesusque [Reg: Rhesusque] , Pyrrhusque, Didimaonis [Reg: Didymaonis] ,
Cygnique flagrantisque barba
Antilochi et Telamone nati
Immane scutum. Non Marathonide
Armatus in Creonta quercu,
Post Scythiae fera bella Theseus.
Sed et Medusae discere nomina
Cogebar ardens: Harmoniae quoque
Fatale Vulcanique donum: et
Geryonem, Meropemque fuscam,
Iphinque, et Hersen, et Pelopeidas
Tumultanteis [Reg: Tumultantes] , atque Simethida,
Prognenque, Syringisque cannas.
Et Pholoen, Phrygioque caesas
E monte naveis [Reg: naves] . Quod Semele flagrat.
Quod capta tauro Pasiphae furit;
Quod duxit Aglauros rigorem
Marmoreo variata vultu;
Phoebus docebat. Me quoque conscio
Currus triformes Oenomai sonant;
Et vastus Aetnas Cyclopum
Malleus increpuit cavernas.
Et mirer, Ulmi talia desuper
Orator olim, si popularibus
Devolvat e rostris canorus!
Ceu Clario spatiatus horto,
Et ipse lauriserta momorderit;
Quamvis ab isto fonte remotior,
Fortasse decerpto profanum
Nec folio religet capillum:
Multum elocutus, si referat Midae
Crudele votum; si lacrimis procus
Rigans coronas, ante durae
Limen Anaxaretes pependit.
Sed quae bicornis non novus incola
Cultorque clivi dissimulat, velut
Iam trita, nec motura gustum,
In vetitum iuvat usque niti.
Ignota semper dulcia. Fabula
Qui nescit uti, fortius utitur.
Iactant inexperti Camenas,
Seque sua novitate pascunt.
Sollemne Divum sic ubi Iuppiter
Mensis remotis Concilium vocat:
Dii quique maiores residunt
In thalamis, faciemque magnam
Tonantis, osque, et verba tonantia
Scrutantur; ac cur miserit Iridem,
Secum requirunt: fixa circum
Sidera non vacat intueri,
Tot ante seclis, non sine taedio
Pervisa Solus Semideum chorus
Coeli pavimentumque et aulam,
Et madidas radiis columnas ,
Vastosque lucis perpetuae globos
Alter vicissim nutibus alteri
Monstrant; renidentique in auro
Astra stupent volitare Fauni.
Eras, Constanti: non sunt gens aspera Turcae;
Nec rudis Imperii,
Aut inficete barbata.
Comis enim Gallos, Germanaque pectora vincit,
Nos probet illa magis,
Si conferamur, rusticos.
Dura quoque, et saevae genium spirantia mentis.
Suavibus Odrysii
Condire norunt moribus.
Nos crudi, celsa suspendimus arbore fures:
Utimur et laqueo,
Tortaeque nodo cannabis.
Hi tentos solvunt arcus, nervoque remisso,
Supplicis ante pedes
Fauceis [Reg: Fauces] iocando strangulant:
Haud aliter, quam nervum Citharoedus [(reading uncertain: print unclear)] eumdem [Reg: eundem]
Increpet Ogygius,
Cantuque fallat otium.
Quandoque et bysso nectunt candentia colla:
Suppliciique genus
Filis honorant sericis.
Nos quanto clamore reos quoscumque citamus
Iudicis ad scopulum,
Praetoris ad subsellia!
Dum Forum subeunt, accusanturque sub hasta
Saepe timore rigent,
Prope ante mortem mortui.
Mitius Odrysii perituris carbasus atra
Mittitur, et facilis
Inclusa Fati tessera.
Est aliquid, tristem miseris auferre pudorem:
Et minus indecori
Haerere tigno pendulum.
Bis denos Selymus fratres occidit, et istud
Mos geniale nefas
Excusat imperantium.
Quid regni causa non Caesar Iulius egit:
Miscuit astra mari,
Valleisque [Reg: Vallesque] septem montibus.
Nec fuit indignis Selymus lictoribus usus.
Nam diadema fui
Solvens tiara verticis;
Hoc pudibundus, ait, nostros intertrahe, Bassa;
Insidiisque latus,
Et sceptra curis libera.
Ante tamen veniam pete, et oscula fige necandis.
Adice blanditias,
Mulcensque stringe guttura.
Promissum manes abeunt Machometis [Reg: Mahometis] in hortum.
Funera marmoreis
Conditur in sacrariis.
Tale nihil patrant fraternis Teutones armis.
Ira ferit potius,
Cum se duello provocant.
Nos tetricas Legeis [Reg: Leges] et plurima iura tenemus:
Pluraque polluimus
Mendaciis ac fraudibus.
Ius breve Turcarum, totumque in pariete pendet;
Spicula cum pharetra,
Acinacis cum balteo.
Hoc Baiazethes, ut erat sermone facetus;
Divido cuique suum,
Respondit Oratoribus.
Thracibus his, Latios immigravisse lepores,
Et Lacedaemonios
Cum melle credas Attico.
Nostra coronato spumant convivia vino;
Deliciasque merum
Summas in auro credimus.
Dissensit Solimannus, et inter pocula, belli
Vult simulacra sibi
Festiva commiscerier.
Stricta ministrantes in vos, ait, arma vicissim
Vertite da specimen
Pubes armati Caesaris.
Vix haec: cum ridens exercitus ante tyrannum
Dimicat, gladiis
Lascivit in se mutuis.
Dumque animas acies caesim bipatentibus efflat
Saucia vulneribus,
Per mille leti ianuas;
Spectantes ululant hilari narat aula cachinno:
Laetitiaeque fremunt
Ad usque Lunae fornicem.
Praeterea Turcas mensis non aequa remotis
Stertere Fama refert,
Et otio languescere.
Istud Amurathes stricto mucrone refutat,
Post epulas solitus
Nemus subire cedrinum.
Heic [Reg: Hic] digesturus pavonem, exercuit artus;
Conveniente tamen
Ludo Monarchae siderum.
Nos saturi iacimus talos: movet iste fritillum
Principis; ille pila,
Chartisque ludit improbis.
Non ita Bistonius: quoniam meditatur in hostem
Ducere. Ver tepidas
Simul nives resolverit;
Occupat utiliter tempus. Iuvat, inquit, arena.
Iam gladiator ero.
Ferri probabo laminam:
Ut quanto possim descendere cominus ictu
Pannonis in iugulum,
Sciam ferire doctior.
Ergo Christiadum captiva ac nuda trahuntur
Agmina, materies
Futura Martis ludicri.
Vadit Amurathes, plagasque in corpore mutat,
Et nova continua
Vibice rumpit vulnera .
Ceu mollem fungum aut teneris Nugator amarus
Viscera cum foliis
Cultro secet cucurbitae.
Huic nares ambasque manus, his demetit aureis.
His caput: huic mutilo
Truncum relinquit poplite.
Succedunt proceres (id mandat Thracius Heros)
Missilibusque petunt
Conisve metam indebitis.
Non dignantur enim tornatum ex robore querno,
Fraxineumve globum,
Humi iacentem tollere.
Ordine ponuntur Calvae, contendere iactu
Certior, expositum
Munus caput victoriae.
Si regale caput, de ter tribus eminus ictum,
Aut flebilis Poloniae.
Post aliquot lusus, coni ponentur et ipsi,
Qui modo ridicula
Ludi fuere praemia.
Heu! sit humanum tam dira libido cadaver!
Hoc, Libitina, tuis
Non est abuti mortibus!
Hispani pedites, Alamannica surgite tandem,
Surgite Francigenum
Iugenda frenis pectora.
Per vos, qui vos, oro, genuere parentes;
Per pretiosa odia, et
Magno nimis constantia;
Perque tot annorum plus quam civilia bella:
Ite, iugum miseris,
Fastum superbis demite.
Seria Turcarum si non prohibere potestis
At prohibete iocos
Saltem, et nocenteis [Reg: nocentes] ferias.
Felices tenebras dum cano frontium,
Non te, Phoebe, recens auxilium rogo,
Si me caecus Homerus
Illustrat, video fatis.
At tu multa gemis, cataque, Gundare,
Malles lumina: queis [Reg: quibus] orbus, hirundini
Clarae munera vitae.
Et muscis miser invides.
Pulchrae sunt, fateor, sunt et amabiles,
Quae flagrant gemina lampade pupulae;
Vivi sidera coeli,
Dulcis nucleus ignium.
Sed non ista minus, crede mihi, nocent.
Res est, res, Oculus, plena periculi;
Ut crystallina laedi,
Sic insueta domarier.
Lux semper dubium ludere pertinax,
Et mulcet iaculis et renuit tegi:
Quam cepisse dolosa,
Hamo tam facilis capi.
Hinc mortes veniunt, hinc Asiae cinis.
Vultus Tyndaridis lubricus adspici,
Pastoris male cauti
Excussit patrios Lares.
Sub Luscis steterant Pergama tutius:
Raro; quae mala sunt, tam mala censeas.
Ut se pessima totis
Nullum contineant bonum:
Non iucunda vides: sed nec atrocia.
Non formosa vides: sed neque turpia,
Adspectuque pudorem
Excussura novissimum.
Quid nostri memorem taedia seculi;
Detestata piis proelia matribus,
Irritantia fures,
Immetata libidini?
Multi se cuperent funditus Oedipos.
Te nullus violat Teutoniae cruor.
Non tot stupra tueri,
Non incendia cogeris.
Auritos cruciant multa: tonitruum,
Montanusque fragor: lessus, et horridum
Stridens culmine bubo.
Surdus praeterit omnia.
Non titillat eum fabula Tereos:
Nec torquent etiam carmina Chaerili [Reg: Choerili] ;
Nec, quae nare canina
Rixam litera promovet.
Solatur vitiatum utilitas vitI [Reg: vitii] .
Haec caecum pariter Sors beat. Unice
Securum, nihil umquam
Alto turbet in otio.
Nam quando [(editor); sic: quanno] metuit fulgura nubium,
Aut stricta pavet militis?
Nullis ille ruentum
Visis cladibus ingemit.
In pacis latebra secum habitat: frui
Se discit penitus, nec timet abditum
Fortunae levis uncum.
Caeco Caeca favet Dea.
Turbatura procul monstra; procul striges
Et larvae. Sequitur dulcis eum sopor,
Et pluvinar ubique, et
Purus Vesper, et angulus.
Candelas, alius clamat, et urceos
Effer: tolle, puer, lumina: vitreas
Velis conde fenestras:
Lunae verbera sentio.
Dormitur modicum: nec sine sumptibus.
Constabit precio [Reg: pretio] parva quies suo,
Et mox Sole reverso
Fastidita redit dies.
Auro, Stroza, negat somnus emi tuus.
Gratis sponte venit. Non opus interim
Ullas claudere valvas.
Dives nocte tua iaces.
Experiar primum Testudinis indolem canorae
Et digitos voce movendo,
Portendo Lyram, num sit Symphonia concors.
Ventosa Famae gaudia ne petas.
Quid magis incertum vento? Nec navita fidit
Caeruleum pelagi marmor scalpentibus Euris.
Nubes lanificae polo
Rarescunt: fruticeta petemus
Proxima, Frisingam viridis qua semita ducit:
Simul reversurus sepultum
Sol radiis animabit Orbem.
Femina nulla mala est Virtutem pingimus ore
Femineo. Formosa pudorem
Servat intactum, neque vendit ulli.
Nonne notas, Guilielme, fides hostiliter inter
Se distenteis [Reg: distentes] ? Musica Veritas
Chordis aberrat non bene consonis.
Ergo remotis seditionibus
Sic temperandum Barbiton,
Non procul a muto: quoniam canor inde repulsus
Dissidium ferit arbitranteis [Reg: arbitrantes]
Certius aureis
Principio vox ima, cui vox nititur alta,
Est certo fundanda tenore.
Quippe suum moduli
Hinc acuunt genium, conspirantesque reguntur
Interim multi sonitus peribunt:
Donec inaequaleis [Reg: inaequales] numquam cessante reducam
Pollice chordas.
Sensim non sine iurgio
Placabit resides sententia nervos.
Spes est dulci pati. Quies
Optima centonis: nam regum purpura noctem
Saepe trahit vigilem,
Si quisque sciret gaudia pauperis,
Nullus sollicito dives dormiret in auro.
Triste publicum fori
Vitat expertus Sapiens: nec imae
Dignatur subsellia plebis.
In suo felix animus recessit
Intima lustrat:
Paullatim aptantur socialia carmina nervis;
Rapto terrigenae, vivimus: hoc meum est.
Virtus quod mea Fatis
Armata eripiet manu.
Caetera vanescunt ludibria mobilis aurae,
Rex hic eligitur bene,
Prima cui testis Populi dedit suf-
Fragia Virtus
Alcide mihi maior est,
Cui vulgus domitum, bellua centiceps,
Strato procubuit pede.
Aurea lingua.
Verba volventis, valeant eamdem [Reg: eandem]
Facta monetam
Cur iactas abdomen opacum
Pingue pecus? Simul interisti:
Sub tumulo cinereis relicti
Quot libras leve funus habebis!
Parva mora est: et erunt septem discrimina vocum.
Humana sidunt omnia. Fortium
Quot mors virorum subruit agmina?
Ceu Boreas populator Arcti
Sternit acanthos.
Heu! quanta sub nocte iacet clarissima quamvis
Nostra dies! Sequere extrahenteis [Reg: extrahentes]
E tenebris Superos; et ignem
Aetherium bibe pectore toto.
Non est Fabula dignior
Spectatore Deo, quam patiens vir, et
Morbo cedere nescius.
Citra animum cecidere saevae
Tela Fortunae, miseros negantem
Edere questus.
Audis hoc, Dea fallax?
Habere numeros, eripias licet:
Perfidia saltem
Non rapies, habuisse quondam.
Tandem submotis erroribus assilit Echo?
Dulcior. Nervos digitis subegi:
Reddo concordes. Velit his crinitus Iopas
Ludere. Tu Citharam
Accipe, Romeli, radiosque infringe sonanteis [Reg: sonantes] ,
Sive iuvat minimos fidibus [(reading uncertain: print faded)] depectere versus:
Fortem non ego dixerim;
Quem belli spoliis gravem,
Imbelli superat colu
Formosum mulier malum.
Hic est Herculeus labor,
Non vincit, velut Hercules.
Sive iuvat tragicum numeris implere theatrum:
Regali canimus caede Neapolim
Famosam. Lacrimas funde, Suevia.
Praeceps immerito [(reading uncertain: print faded)] Carolus, heu nefas
Exstinxit iugulo sanguineam sitim
Sceptro quis iuvenis fidat et annulo?
Fatis iste tuum prodidit improbis,
Conradine, caput.
Seu proprium Flacco mens est subiungere carmen;
Idque vel incisum, priscisque aequale cothurnis:
Metire primum, ne peragas scelus.
Nil concupiscens, possidet omnia.
Regnum est, carere posse regno
Semper inops, inhians futuris.
Quaesita laus, in probra relabitur.
Ignotos Orbi, notior est sibi.
Stetere non pauci iacendo:
Stando etiam iacuere multi.
Vel tantum Lyrici Vatis concentibus aptum:
Ne differ Hunnos pellere patria.
Virtus, ligonum more rubentium,
Splendescit attritu, labore
Continui renovanda belli.
Iactura non est, morte perennius
Aevum pacisci. Qui Patriae memor,
Corpus fatigatum reclinat
Vulneribus, iacet in triumpho.
Atrox, sed manifestus erat, fassusque cruento
Vultu Nero tyrannidem
Tam nil dissimulans, quam publicus hostis eorum,
Quos igne et ense sustulit.
Disposuit tribulos, in taedas corpora vertit:
Circi natabant sanguine.
Hinc iuvenum crebrae mortes, preciosaque [Reg: pretiosaque] Fata,
Clarumque nomen Martyris.
Passim Christiades Romam ad tormenta fluebant,
Ut virgines ad nuptias.
Vidit, et infrendens sceleratus Apostata Caesar;
Sistamus, inquit, impetum.
Perdam equidem et gentem Galilaenam a stirpe recidam,
Longe tamen sagacius.
Nempe morti cupiunt, ut mox mactentur honore.
Aris et astris splendeant.
Vivant malis superstites.
Palma, cavebo, mea viridis ne crescat in Aula,
Tanto Cupressus densior.
Sed quam suffocent spina, quam plurima taxus.
Nigrante ramo fascinet.
Dixit, et arcanis coepit distringere poenis,
Crudelior prioribus.
Non stimulos, non tela, faces, scalamve minatus:
Ludicra suffigi tabulis Edicta iubebat,
Quae macerarent improbe.
Inter eos, Fabri quos pauper filius unxit,
Nemo Magistratum gerat.
Turpe, Senatorum, titulis fulgere nepotes,
Vixisse Patrem inglorium.
Laesi, non habeant ius ad Praetoris asylum;
Cum Christianum sit, pati.
Inque foro nullus, nisi tuus prior offerat, emtor
Supplex Iovi compareat,
Quid? Quod adulator verbis funestus amicis
Se gesserit nocentius.
Quos non flexissent fera, flamma, catena, secures;
Flexere verba mitia.
Hoc astu plureis [Reg: plures] Vulpes barbata peremit,
Quam parricida Claudius.
Vos Marcos moneo, dabitur quandoque tyranni
Huius dolosa simia.
Qui vestram tentare gulam certamine nolit,
Sive altilis, seu bubulae.
Nolit apro quemquam catus obiectares Sabello
Aut arieti Britannico.
Tantum ne videat fixum de Carne tropaeum
Vestris subacta dentibus.
Cogitet interea lenta consumere tabe,
Fameque rumpat viscera.
Dii te, Dii perdant, quicumque simillimus esse:
Vis Iuliano pessime.
Malumus, hoc votum est, imitantem facta Neronis,
Et saevientem ad bestias:
Instantemque palam, et convivia longa minantem,
Carptore iusso scindere.
Cui Deus est Venter; contra hunc pugnamus, et ante
Quam procidamus supplices,
Fiamusque popae, turpique litemus accera;
Occumbimus fortissime.
Quamlibet insultans, multoque tremendus omaso
Letale sumen ingerat:
Non gemimus dum stridet adeps, lucanica fumant,
Et thyrsus ora sauciat.
Qui facie signum dat, se colludere Pingui;
Iam noster esse desinit.
Ergo iam certum est? Et Hymen sonandus
Serta disperget? Quia nam repente
Vela vertisti, dubiis adiri
Creditus Austris!
Ducis Uxorem, tua forsan, Asti,
Teque ducturam licet alligari
Gaudeas bysso tamen alligaris
Remige peius.
Quidquid adstringat, placet Uxor, inquis,
Ede, quas dotes habet usitata
Italus Vates Cithara tibi
responsa remittet.
Dives est, ni vel superes, vel aeques.
Verus, heu! coniux eris. Utque taurus
Sub iugum trito redigere collo,
Ter pede pressus.
Dives o quanto periture sumtu [Reg: sumptu] ,
In tuam pleno ruis amne Scyllam!
Servus es: servis, Caroline, servis
Vertice raso.
Dives est. At tu tenuis suppellex [Reg: supellex] .
Ergo subiectum phaleris domabit.
Quot gerit torques, tot habet ligandi?
Frena mariti.
Divitem certe scio, vae scienti!
Quot domi gignet brevis area liteis [Reg: lites] ?
Servat a ventis minus inquietam
Aeolus arcem.
Coniugis duplex et amoenus hortus [(reading uncertain: print faded)] ,
Plurimae crescent in utroque spinae.
Una quae semper fodicabit, haeret
Intima cordi.
Est mihi coniux opulenta non dum
Elegans: nondum Tanaquil sagitta
Palpitas una? Quod amore totum
Conficit. Hoc est
Nobili natam Patre duco nupsi
Nobili, dicas, feret illa magnum
Nomen Androcli reget illa clavum;
Illa Viri Vir.
Nobilem duxi. Male si iuveni
Stant inaequales ad aratra vincti:
Peius infelix Hecubae cupido
Innexerit Irum?
Quam propinquarunt Charites, avitae
Stirpis est. Si tu figuli propago,
Illa Praetoris: figulus peristi
Collige vasa.
Patrios multis celebrat triumphos.
In triumphatis eris ipse crassam
Porge cervicem, Stygio Iovi
Mactandus humi bos
Pulchra censetur. Quibus? Expolitae
Discis a vulgo precium [Reg: pretium] puellae?
Sponse, dic, quae vult oculis videri
Turpis et effrons
Pulchra. Dum tota ferit ora Cypro:
Dum genas pinsit speculumque mulcet,
More lambentis madidum sciuri
Vellus et ungueis [Reg: ungues] .
Virgo formosa est. Subdita dolosus
Defluat fucus senii liturat
Vultus informi cadat ore, passa
Crudior uva.
Liliis certat. Sua cuique vacca,
Seu diem pingui seras alba tergo;
Sive pellitam ferta atra noctem;
Lactea candet.
Vix parem Nostrae meminere cives,
Triste secretum mihi prodis. Ohe!
Forma vicino; tibi dos avaro
Nupsit, et alget.
Fama, tam castam mihi, quam venustam
Laudat. O mentem sapientis albam!
Maior Octavo numerande credis
Omnia Famae.
Casta. Credamus. Tamen et timores
Talis et curas parit. Impudicam
Nempe desperas; metuis pudicae,
Captus utrimque.
Docta. Sed cur non etiam superba?
Rara, quae Musas olet et Camenam
Fregit, errorem mulier fatetur,
Corvus hic albet.
Accinit chordis, recitat Maronem.
Explicat versus. Adeoque Dido
Nota, speluncae Tyriaeque furtum, et
Notus adulter.
Fabulas plureis [Reg: plures] OvidI [Reg: Ovidii] recenset.
Non et implevit? Renovabit unam,
Ausa Pelignae [Reg: Paelignae] Veneris patenteis [Reg: patentes]
Visere silvas.
Dicitur Vates. Cave, ne profanis
Fustibus caedas: ideo decebit
Laureis sacrae scapulas Sibyllae
Findere ramis.
Non habet nullum mea Polla nasum.
Sed nimis magnum, nimis eruditum:
Ferre quem totum neget ipse, qui fert
Maurus Olympum.
Mitis apparet. Nec enim, quid intus
Sibilet, nosti latet hac, Amice,
Anguis in herba.
Mitis in praesens, alii futurum
Cautius spectant. Dubios regressus
Praebet, ingressus facileis [Reg: faciles] [Reg: faciles] amanti
Femina quaevis.
Blanda. Sermones redolent Hymettum:
Melle conditos iaculatur hamos.
Saepe diffundunt amici palustres
Limpida verba.
Blanda. Sed sexum coeunt in unum
Terror et mixta metus acer ira.
Nupta bellatrix simul intrat aedes,
Pars simul exit.
Cordis ex fundo bona. Si reperta
Talis; et talis tibi si reperta est:
In tui nidum thalami involavit
Candida cornix.
Quid? Quod a portu, Caroline primum
Solvis in pontum. Zephyrine spetas
Semper afflatu dare vela moleis [Reg: moles]
Tuta per undas?
Aequor et Tethys tua surget olim
Saeva bacchari, quatietque navim.
Castor et Pollux Helenae coacti
Cedere flebunt.
Tunc et infausta fatus esse Luna
Lacrimans dices, et amasse Diras:
Exsecraturus veluti scatentem
Cimice lectum.
Patriis multos pepulere tectis
Fumus, ac lapsae per aquae capaceis [Reg: capaces]
Tegulas stillae; rabiosa plureis [Reg: plures]
Expulit uxor.
Tellus, quae septem subiecta Trionibus olim
Est visa Priscis barbara,
Crediderant solas habitari a Teutone silvas,
Vel tesqua plena vepribus:
Lechiadas vastos ursorum insidere saltus,
Geluque concretos mori.
Praeterea paucos nasci non mentis opacae,
Sub axe spissi sideris.
Cruda, velut quernas glandeis [Reg: glandes] , ructare colonos.
Ac verba tantum stridula:
Verba, sono duros lapides, rigidasque nivosi
Ruptura crustas fluminis.
Ut nequeant quaedam Tacito testata negari;
Nec omne rus defenderim:
Altera nunc aevi facies, versoque theatro
Mutata scena prodiit.
Nam summis exculta Viris Alemannia [Reg: Alamannia] floret:
Summos dabit Polonia!
Ac nisi Gradivi furor obstrepat: extera Regna,
Saturniumque provocent,
Id gaudens miraris, Ado, caussamque requiris
Divino; paucis accipe.
Ex quo Parnassum, vastantibus omnia Turcis
Destruxit ensis Thracius:
Expulsae patria Musae cessere Pelasga.
Quaevis suo eum barbito.
Detinuit profugas Latium clementer Alumnas,
Aedemque et Aras obtulit
Ut tamen ingenium leve cuiuscumque puellae est,
Viventis extra patriam;
Quamvis eximiis colerentur honoribus illic,
Sedem negarunt figere.
Haesit dira semel dulcisque cupido vagandi.
Odere Terminalia,
Claustrorumque moras muliebriter omnia lustrant,
Vicos, plateas, compita.
At solito Divae ne dignoscantur amictu,
In veste migrant comica
Nuper apud Grassam citharae cum fila ferirem
Repente Clio substitit:
Os habitumque? Gerens quatientis sistra Canopi
Aegyptiaeve Cingarae.
Laetus et ignorans, peregrina numen amicum
Latere sub ferrugine:
Flagito contemtim [Reg: contemptim] , visis ut Fata recludat
Manus sinistrae lineis:
Porrexique manum, specie ludentis, apertam
Fuligionsae Virgini.
Illa nihil dubitans, digitos inspexit acutum,
Sinusque ramosos volae.
Denique vaticinata: diu si vixeris, inquit,
Moriere grandaevus senex.
Ista ioco: ut possim simulatum agnoscere vultum,
Macer manebis, addidit:
Nomine meque; meo vocat, os mutata decorum
Tersa genis nigredine.
Aonia qualis Phoebi consedit in acre,
Donec sinebat Bistones.
Protinus exsiliens ego cur, Dea, schemate vili
Formosa celas lumina?
Psaltria substitit: nostrum est, errare per urbeis [Reg: urbes] ,
Et regna, quo fert impetus.
Hoc et Calliope facit, Euterpeque, Eratoque.
Omnes novem permessides,
More peragramus fuscae Nilotidos Orbem,
Magno bono Mortalium,
Qualis enim ventus grassatur et aequore flatu
Aurasque purgat inquies:
Sollicitis homines discursibusque movemus,
Nec computrescant otio.
Utque Ceres olim, raptam a praedone marito
Cum quaereret Proserpinam;
Semina sparsit agris segetum fecunda viasque
Vestivit omneis [Reg: omnes] frugibus:
Sic nos proiectis iter one replemus avenis;
Et seminamus nablia:
Excolimusque animos, et barbara corda domamus
Artis canorae laudibus.
Dignamurque rudes etiam, penitusque remotas
A sole genteis [Reg: gentes] visere.
Non vallis, non rupis obex, non stagna retardant,
Non terret aer crassior.
Extremos hominum Morinos quos Roma putavit,
Nullaque claros indole;
An non linquentes, nobis suadentibus antra,
Levantur in fastigium?
Tendimus et torvam Boreae glacialis ad Arcton,
Canaeque monteis [Reg: montes] Russiae.
Dixit: et incusso sacras velut Isidis ante:
Sistro fores evanuit.
Nec tu plura velis, Valeri, quaesita tenemus:
Stupere porro desine:
Hinc doctos non sola viros iam Graecia profert,
Nec sola Tellus Itala.
Hinc est multifidi felix industria Belgae,
Arteis [Reg: Artes] in omneis fusilis.
Hinc Batavus solers [Reg: sollers] , et piscatoria cymba
Multis tremenda classibus.
Hinc numeri faciles, et rasi pumice Versus,
Tubaeque clangor aureae.
Hinc, inter primas animosa Tragoedia magni
Et invidenda Grotii.
Hinc est Sarmaticae fidicen celeberrimus orae.
Par Casimirus Orpheo.
Iacta, Tybri, tuos, quanto potes ore Poetas.
Suo triumphat Vistula.
Fessum retendis, Imbriche, tibiis
Frustra remulces forsitan Herculi
Licebit extorquere clavam:
Difficili mihi nullus Oden
Eblanditur. Sunt alii, quibus
Mercede nactis gratius incidet
Cantare fescennina nobis
Non lubet hanc scabiem fricare.
Urgere cessa, nam potius iuvat,
Cum vim molesti non patimur Die,
Germana digessisse facta
In numeros, paribusque vitam
Curis fluentem magnanimi Ducis.
Aevique nostri scribere proelia;
Horroris, armataeque plena
Saevitiae, dubiique Martis.
His immorari nunc animo sedet
Torvum tuenti, et sollicito parum.
Quid Musa nugetur iocosa.
Quae volucris bibat Hippocrenen.
Sinet cupido suadet amicior
Alterna quamvis dira Poeseos
Rarescat obtritae voluptas;
Pegaseis bene vectus alis
Lustro quod usquam est: sive Quiritium
Metas et urbem: sive Othomannici
Nidum tyranni: sive castra
Sub Latiis Alemanna [Reg: Alamanna] signis
At ex amoeno colle domum redux;
Simul calenteis [Reg: calentes] fulminis ocreas
Exutus, umbrantem galerum
Deposui, citharamque et arcum;
Demtisque [Reg: Demptisque] frenis substitit alipes:
Morosus alto seria pectore
Momenta rerum libro credas
Ex medico reducem Senatu.
Ultima luctamur torpenti carmina nervo;
Et subeunt mala taedia vitae.
Non satis est uno miserum tabescere luctu:
Post messem seges altera crescit.
Posteriorque dies infausto priorem.
Digere morosas, Mens tristis, et exsere curas:
Inclusus magis aestuat ignis
Eice stridentem, nullo tamen ordine, rixam,
Ut fugiat, pande ostia centum.
Turbarum confunde chaos: modo se dolor intus
Rescisso velamine laxet.
Saepe vel invitus blanda inter verba canentis
Audita testudine cessit.
Unde querelarum latrata exordia sumam,
Heic [Reg: Hic] inopem quoque copia fecit.
Deferor a Birro Solem iam deserat Eos,
Et gratam sibi pampinus ulmum.
Cum me Flaminius tutari posset ab imbri,
Humenteis [Reg: Humentes] immisit in Austros
Iam neque Pirithoum Theseus neque Nisus in armis
Euryalum defendet inermem.
Collinus, cui nec torquendae munera stivae
Credideram, regit aequore puppim.
Pingat acu figulus: vendat ientacula sutor:
Pistores operentur aluta;
Pascendusque fabis vili sub fornice textor
Argilla iam pocula fingat.
Muffo [(reading uncertain: print faded)] nocens, in me litem exoneravit acerbam:
Ignotae sum victima culpae:
Insons ille volat. Corvi mutate colorem:
Muffonis candescite pluma.
Sumite mecum nigrantia vellera cygni:
Innocuus describit ater.
Banda quidem promisit opem, sed , si ferat, astra
Nata solo, mare frugibus aptum.
Muraenas in agris, conchasque in monte videbo
Aequoreas et in aere cervos
Ecce meus Maracipsa redit. Fugiamus ad Indos;
Nam misero quid restet
Insultare palam, qui necdum linquo Camenas
Torva tuens Boxhornius audet.
Insultent pardis lepores, et dama leoni,
Lascivusque cuniculuc urso.
Quam minimum novit, iactat Doncarpius artem,
Et vates cupit Espho videri.
Carmen apri scribunt rostro; terrestris asellus
Sistra ferit saltante marino.
Scandola Pieridum coetu notissimus olim
Alsaticae flos Scandola terrae;
Indubitare mihi fertur, iam Castora Pollux.
Iam Pyladem culpabit Orestes.
Suspectat maciemque et nostra Ragusius ossa,
Et tergum spatiosius aequo.
Atque adeo pinguem putat, et praeconia demit,
Quae graciles meruere poetae.
Contrahe, Sol, radios; tenebris accingere, coelum;
Proque die nox luceat atra.
Plurima iam fiunt fieri quae posse negabam:
Vis, lex est; iniuria, virtus.
Irriget Heniochos Ganges, Artaxata Rhenus,
Germanis oriatur Anauros.
Suspenso quoties pede praeterit Incosamuchus,
Contemptu subridet amaro.
Rideat et Moeris Damonem et Mopsis [(perhaps: Mopsus)] Alexin.
Aque ululis sperantur Alaudae:
Scharcoppus cinctum foliis incedere Lauri
Aonio se credit in horto.
Sic pariter possint inter sublimia vasti
Delphines querceta vagari.
Sic liquidas vituli nubes sulcare volatu,
Cum remos agitante camelo,
Ilpusium scimus, Nellumque et Charrabacasaurum.
Atque aliquem, quem dicere nolo,
quamquam hostes; odium idcirco posuisse remotis
Antiquae dissensibus irae:
In nostrum ut possint dextra levaque rotari
Tela caput (lacrimabile dictu)
Iungatur canibus serpens, et simia gallo.
Non aliter fit culeus [Reg: coleus] unus.
Sane et aeternam cum Turcis persia pacem
Se Batavus submittet Ibero.
Interea nostros, quod formidabile miror,
Sollicitat Quenevenus amores.
Bollanus [Reg: Bolanus] Flacco placeat, Crispinus Aquino;
Detereor [(perhaps: Deterior)] Quenevenus utroque.
Tormenti genus! In faciem Kieweidus amici
Admoto spuit ore salivam.
Respuo tam lepidam bibat hostis mane salute
In Suecos vertatur et Hunnos.
Assiduus blanditur Acor, Blanchusque, Sadusque
Et minio depictus Oserbes
Mulceat ignis aquas; flammae foveantur ab undis;
Laudat hiems aestatis aristas.
Cur alium incuso? Mihi sum tamen ipse molestus,
Et reliquis crudelior hostis
Qui solidis validum membris, et pectore lato
Me fortem spe rebar inani;
Heu, subito frangor! Quamvis florente iuventa
Alpinae procumbite quercus.
In suras nuper cecidit lentissimus humor.
Qui madido me torserat igni.
Iam quoque in Aegyptum pluvio cadet aethere nubes,
Monstrificum sparsura liquorem.
Crescere si pergat pedis illaetabile minanti;
Praecipitant iam plaustra freto: iam mergitur Arctos,
Nec sicci rediere Triones.
Quid? Quod feralis toties vespillo Catarrhus
In fauceis [Reg: fauces] illabitur arctas:
Utque animae follem spiranti occludat et auras.
Pulmonem ferit imbre caduco.
Sic est: occulta me vi magnetica tussis
Et trahit, et deducit ad umbras,
Elysiumque Polum vergo disrumpite tandem
(Sat vixi) mea stamina, Parcae.
Sed vereor, ne, si rumpatis; sistite clamem.
Subicio me numinis urnae.
Quam bene nunc animo est! Subito dolores;
Dulce redit post nubila sudum.
Est aliquid, sua, seque Deo committere totum.
Pono lyram: posuere tumultus:
At sitio. Cereris coctum libamen aquosae
Vade, puer, infundere vitro:
Pallidulam, gelidam, tantoque sonore crepantem,
Ut spumae quoque sidera lambant.