FLoruit Semiramis in Syria sub annum ante Christum natum 2200. educare a Symma Pastore Regio; Memnoni famoso belli Duci coniugio locata filios habuit Hydaspen et Hypaten. Hos educandos tradidit eidem Symmae Pastori: ipsa interim per varia bella secuta Memonnem, tandem in Asiam devenit, ubi Memnon supremus Belli Imperator a Nino Rege constitutus est, et Bactra expugnavit. Hic potissimum Semir amidis virtus se commendavit, quae castellum prima occupavit, unde postea in deditronem soacta sunt Bactra. Ut meritum huic virtuti praemium Ninus referret, decrevit Semir amidem in Asiae Reginam assumere, et Orontam neptem suam in sponsam Memnoni dare. Turbavit negotium epistola data ad alteram Semiramidem, siliam Bactrorum Regis, quae sub nomine et veste
Dorili sui fratris tecta apud Ninum Regem obses tenebatur. Hinc credita Semir amis perfidiae rea condemnatur, ut hausto veneno tollatur e vita: quam ut liberaret Dorilus, manifestavit se esse illam Semir amidem, ad quam missum est venenum a Rege Bactrorum patre suo. Detecta innocentia Ninus denuo tentat aniumum Memnonis, ut sibi Coniugem cedat Semir amidem. Resistit diu Memnon; sed tandem minis in desper ationem actus, dimissa in fugam Coniuge seipsum occidit. Arbaces accusat huius caedis reos Semir amidem et Hydaspen, rursusque ad mortem condemnantur. Supervenit opportune Symma Pastor Regius cum Hypate altero Semiramidis filio. Recognoscunt se Mater et filii eo ipso tempore, quo illa ad supplicium trahebatur Significatur id Nino: superveniunt litterae apud Memnonem occisum repertae, quibus significat, quod seipsum occidat. Recognoscitur innocentia; et tandem Semiramis ad Regium Solium elevatur. Vide fundamentum Historicum apud Diodor. Siculum lib. 2.
Vincula, catenas, carcerem, exilium, et famem,
Et haec rependit filiae ingratus pater,
Frater sorori? O rarus interris amor
Purus, fidesque candida, et fraudum infcia.
Quam facile cadit ex mente, quod amicis semel
Abscessit oculis!
BER:
Falleris: nulla est patris,
Fratrisve culpa: sed reor multo viam
Argo obsideri, semita ut nulla queat
A patre mittinuncius. Regum furor
Non dormit unquam; et quidquid occursu sua
Turbare possit vota, studiose cavet.
DOR:
Unum hoc dolores mentis oppressae levat.
At nunsolutam carceris tetri specu,
Auraeque purae redditam turus queat
Nuncius adire, Cura sit quamvis vigil,
Non sic in omnem semitam effundi potest,
Quinaliqua amori pat eat ad notam via.
BER:
Sedecce Regis aule: diverte hinc gradum,
Et ex larebris aure sollicita abditos
Venaresensus: forte quae nondum patent,
Locus hic aperiet.
NIN:
--vv- -vvv-- Martis invicti Duces,
Animaeque regni, vester ad bellum calor
Estnostra vita: publica Imperii quies
Vestra inquiete constat: in vestris mea
Portatur armis gloria Hinc mentem subit
Haec una cura, munere ut digno obviem
Vestro labori.
FAR:
Munus est magnum, tuo
Laudari ab ore. Praemii si quae tamen
Te cura stringit, hac Semiramidem aspice,
Cuius calore noster accensus calor,
Virtute cuius Bactra submisso genu
Diadema adorant Regis, et posito impiae
Furore mentis, rursum in amplexus tuos
Se sponte fundunt.
NIN:
Indolem Heroae probo
Sexu altiorem, cuius invicta manu
Se sceptra nostra porrigunt. Merces tamen
Quae digna tantae Amazoni dari queat?
Regem haesitantem vestra consilia iuvent.
Quid Farnabaze?
FAR:
Multa confundit stupor,
Miransque veneror. Promptus ingenti vigor.
Ars expedita, vis manus, animi calor,
Providaque cura pectoris, nullo premi
Mensdocta casu, semper insistens rei,
Urgensque palmam fervor, excedunt fidem,
Ubinoster ardor cecidit, et lassae spei
Sucidit alas arduae molis labor,
Herois illa, ut fulmen excussum, ruit,
Unoque turres impetu afflixit solo.
Viamque aperuit: quodque non potuit labor
Vertentis anni, temporis spacio brevi
Fastum superbae gentis oppressum tuo
Iuri subegit.
NARB:
Nominis nostri decus,
Splendorque patriae, gloria Imperii potest
Merito vocari Nympha. Nam Bactris licet
Posuisse solis fraena [(printer); sic: fraenae] videatur, tamen
Victoriae huius fama, qua late patet
Orientis ora, terruit, quidquid fuit
REgi timendum; quodque tollebat caput
REbelle sceptris, subdere obsequiis tuis
Fasces coegit. Praemium si quod velis
Aequale merito reddere, hoc Princeps refer,
Ut amore supra ceteros unam colas.
Res est, amari a Principe, haud ullo satis
Aequanda precio.
LEAN:
Me quoque attonitum tenet,
Quodsuperat hominem, facinus heroae manus.
Hinc si merenti praemium dignum paras,
Sapientis auro verticem cingi iube,
Sceptroque fortem dexteram ornari, ac tue
Lateri assidere [(printer); sic: assideri] Regis in solio. Hoc sua
Merita reposcunt; dignitas tua hoc petit.
ARB:
Consilia saepe pessima dedere exitum
Rebus secundum, et optima cventu malo
Stetere saepe. Merita si quisquam putet
Facto aestimari posse, virtutcm facit
Sortis ministram, et arbitrum sanctae rei
Casum subornat. Mentis audacis furor,
Quamvis subactis hostibus palmam ferat,
Virtut:s omne perdit heroae decus,
Et est temeritas, laudis indignum genus,
Dignumque poena. Pectore audaci nimis,
Sine ratione, caeca, contra omnem probi.
Mavortis artem, mente praecipiti, tui
Neminis honorem in grande discrimen tulit,
Totumque regnum in turbinem extremum impulit.
Sed hoste fracto vicit. Hoc casus fuit.
Si quis meretur praemium, casus ferat.
Huic mille acerrae thure Panchaeo ardeant,
Hunc mille clangant are vocali tubae.
Si quod mereri praemium tamen putes
Hanc temeritatem Amazonis; fuerit satis
Tulisse veniam erroris incauti. Hoc tuam
Probabit orbi gloriam: hinc ingens decus
Benignitatis aureae in Ninum fluet.
OSM:
Vestigia sequor Arbacis. Si res fluant
Felice cursu, casui laudis nihil
Debetur. Una hanc gloriam virtus trahit,
Sueque regno exterminat, quidquid sapit
Casus favorem. Taceo, quis mentem mihi
Impulerit horror, quando nutantem aleam
Vidi Gradivi; quando permixtus sono
Clangentis aeris pulvis in caelos iit,
Et nube densa Martis involvit vitos.
Quodprona se victoria in nostras tamen
Partes reflexit, munus id magni Mithrae est.
Huic vota danda, et victimae; huic multo tholi
Colendi honore: cuius allapsu furor
Incautus ille feminae, et praeceps calor
Feliciorem rebus eentum tulit.
NIN:
Consrlia vestra affectuum variam sequi
Viam videntur. Inde, quod amores iubent,
Velodia dictant, proditis. Hydaspes tuum
Evolve sensum.
HYD:
Fictilis monstri est genus.
Mars sine periclo. Semper affinem trahit
Bellum omne casum. Quaelibet victoria
Periculorum partus est. Hinc et sibi
Generosa mens in arduo sedem locat.
GORB:
Sed quodvocamus arduum, perdit decus
Virtutis omne, quando prudentis caret.
Duce rationis.
HYD:
Ille prudenti caret
Ratione, qui per hostium turmas ruit,
Et parte ab illa victor in palmam volat,
Qua non timebat hostis?
GORB:
At praeceps tamen
Ubi pendet avibus pervia et ventis petra:
Ut sit temeritas carpere ascensu viam.
HYD:
Ne sit temeritas, nobilis virtus facit.
GORB:
Virtus, quae honorem Regis in praeceps agat.
HYD:
Aliena per pericula effulget magis
Regale nomen.
GORB:
Sed simul Regem trahit
Idem in periclum. Casus ubi vincit, perit
Virtutis aestimatio.
HYD:
Vicit vigor
Generosus animi, ratio, consilium. et manus.
NIN:
Paucis Hydaspes, pectoris sensum expiica.
HYD:
Est digna sceptro, Regiis digna estnotis.
Sic riatio loquitur.
NIN:
Sana consilia probo.
Nimis insecundus; sensa quod reprobetmca,
Probet aliorum Osmane, quo recidet prior
In nos amantis Regis ac aulae favor?
OSM:
Fortuna quo iam fracta retrudi solet.
ARB:
Ergo superbae soeminae inflectam caput,
Curvoque turpe monstrum adorabo genu?
OSM:
Huc pulsa tendit sortis infaustae rota.
ARB:
Etper ruinam verticis nostrieriget
Suam illa sortem?
OSM:
Huc ducitur Regis manu.
ARB:
Sed non inultus Arbaces tanti nefas
Tolerabit ausi. Iuro Diis sacram stygem,
Radiesque Mithrae: non prius Phoebus diem
Tumulabit undis, quam Semiramidem suo
Natare videam sanguine, aut sortis gravi
Gemere sub ictu. Gratiae nondum mihi
Praeclusa penitus Regium ad pectus via,
Nec vis adempta est ingeni: fervent adhuc
In corde fraudes, qua licet, qua non licet,
Effulminandae in feminam.
OSM:
Hoc poscit status
Conditio nostri. Vilis est animus, suum
Quicumque inulta spectat occasum manu.
Suoque sese patitur arceri gradu.
Vel vi, vel arte prima tempestas mali
Frangenda restat. Prima consilia, suam
Vim perdidere. Vicit affectus Ninum,
Aut de recente laurea exultans tumor
Rationis omne nubilo involvit iubar,
Ut toto amoris pondere in Nympham novam
Inclinet animum. Lentior fiet dolis
Amor iste nostris.
ARB:
Prode, quid fraudis paras?
OSM:
Qui praeparatur, facile vim perdit dolus:
Est tutior, qui nascitur. Gestus. modum,
Nictusque cilii, verba, congressus decet
Nos aucupari: et inde sumemus rei
Nostrae venenum, quo Nini mentem frequens
Suspicio moveat. Credula est Regum fides,
Si suspicari didicit, atque animum tegit.
Spuma veneni lingua, condiscet loqui.
HYD:
Et meus hic ensis ardet ultrici tuum
Reparare honorem verbere.
SEM:
Rosille, hinc abi,
Meisque verbis publicos famae canes,
Vatiniani dentis haeredes. mei
Lupios honoris, publicum in campum vom
Ad singulare praelium. Si sunt viri.
Conserere tentent feminae inhonestam manum.
Ros. Quae poscis arma in praelium? fustes? sudes?
Agilesve fundas?
SEM:
Arma quae nomenpetit
Ipsum duelli. Ros. Domina, si ferro petis
Deliberare, multa, quae timeas, habes.
SEM:
Et quae? Ros. Timendum vulnus est. Etenim nimis
Aut pungit, aut nimis ferit.
SEM:
Lurco, hinc abi,
Et iussa perage. Ros. Gratias puchro nimis
Rependo titulo; et propero mandatum exequi.
SEM:
Amande Hydaspes, mentis excelsus tuae
Vigor, iuventae nobilis amoena indoles,
Et nomen ipsum, nescio, quodnam mihi
Insinuat animo nectar, atque alium obiicit
Memoriae Hydaspen, cuius affectus mihi
Cor pene marcet.
HYD:
Alius an quisquam est super
Terris Hydaspes, monine et meo, et tuo
Amore dignus?
SEM:
Filius meus heu! mea
Unica voluptas, unicum et vulnus meum.
HYD:
Quis casus, aut quis sortis inamcenae suror
Impetit amatum germen
SEM:
Heu! quintum fluit,
Ex quo recessi patriam, lustrum; et nihil
Meo de Hydaspe fama, de meo nihil
Hypate loquitur. Interim, quae cor premit
Natos videndi cura, me pene enecat:
Quaeque solet aliis premere maerorem, mora,
Mihi exacerbat.
HYD:
Fare, quae vis te domo,
Patria, parente, ac sobole divulsit? Iuvat
Quandoque amantes eloqui vota; et suos
Narrare amores, aliquid ambrosiae sapit.
SEM:
Opulentus inter nemora me pastor diu
Aluit puellam, fovit, et patris vice
Moribus honestis imbuit; amoris viri
Fideique certa, parvulos illi meos
Dedi educandos, inde femineum latus
Succincta ferro, bella qua Martis magis
Fervere visa, Coniugi meo adlatus
Secuta Martem, dissitas patria plagas
Peregrina adivi, ignota, nec certi laris,
In campo aperto, frigido solum Iove
Defensa, fesso corpori nunquam, nisi
Tellurc nuda, dura concessa est quies.
Post multa demum, Bactra deventum est; ubi
Nini potentis arma constantem diu
Urbem premebant. Campus hic nostri fuit
Animi exerendi. Vicimus, et hosti inclitam
Rapuimus herbam; quodque post herbam solet.
Obsequia ab hoste tulimus, et honorem a Nino.
HYD:
Quis inde casus filios egittuos?
SEM:
Postquam relicta patria verti solum,
Bis Sol olympi baltheum exegit vagae
Cursu quadrigae, quando composito agmine
Vis barbarorum Persico erumpens solo
Adiuta multis Armenum telis, plagam
Illam procella Martis invasit; face,
Ferroque strages edidit; natis patres,
Patribusque natos rapuit, et circum solum
Vastavit omne: ac inde quis casus meam
Sobolem rotarit, quive sit rerum status,
Audire nunquam licuit.
HYD:
Humanae vices
Et me rotarunt, generis ignarum mei,
Patriae ac parentis. Unicum hoc mentis sinus
Tenues per umbras meminit, in primissolo
Quod raptus annis patrio, hostili levis
Fuerim rapina dexterae.
SEM:
Sortis lumus
Uterque ludus. Illa nos pilas iacit,
Et si secundis cvehit rursum furens
Nos in secundis deprimit: favet, furit,
Iocosque miscet luctui, et luctum iocis.
Domum vocentur studia, et imperiosuus
Statuatur haeres, nostra qui toto imbibat
Documenta corde, quique submota exteri
Martis procella, pace tranquilla regat.
Nec vestra me consilia, nec nutus Mithrae,
Qui sana per consilia se prodit, diu
Deliberare patitur. En pronus trahor
In vestra vota. Vos Semiramidem mihi
Dignam corona Regia, et honore Imperi
Pronunciastis. Mente discussi omnia.
Frons regia illi est, regius vultus color,
TRactus humerorum regius, sermo gravis,
Fecunda labra gratiis, blandus tenor,
Prudensque sensus, lingua consilii serax,
Erectus animus, fortis, et gravium capaz
Periculorum; nec minor dextrae vigor,
Cum causa poscit Illa, si vestris adhuc
Stat sensus idem mentibus, solium occupet,
Iubarque frontis regiae augustum ferat.
LEAN:
Hanc providentis studia naturae tibi
Formant ad arma, ad regna, ad Imperii iubar,
Ad certa populi commoda. Argentum tibi
Aurumque, gemmas, sceptra, et opulenti maris
Tributa, studia civium, augustas opes
Et Libya, et Asia conferunt: tantaetamen
Virtutis opus, et gratiae exemplum nequit
Offerre mundus. Solus hanc regnis tuis,
Rexmagne Regum, destinat caeli favor,
GORB:
Quam magna virtus frontis aspectu emicar,
Tuoque dignam reddit aspectu, graves
Tam metuo sensus Memnonis, cui intimo
Inviscerata est pectori: hanc amat, hanc fovet,
Hac vivit, hac respirat, hanc unam colit.
Quod sic amatur, facile divelli nequit.
NIN:
Magna metuendi est causa, quam prudens mihi
Dictabat animus: clipeus huic metui tamen
Mea neptis erit Oronta, quam iungam fide
Connubiali Memnoni atque illum gradu
Levabo honoris, Rege me solo ut minor
Emineat aliis, At Semiramidi sua
De parta ab hoste gloria merces etit
Sedere mecum regio excelsam thoro,
Parique sceptrum flectere augustum manu.
FAR:
Ad huius apicem gloriae audaci neque
Speferre Memnon vota tentasset sua.
Hinc neque resistet; nec quod in votis tibi est.
Respuere poterit. Namque cum tantum decus
Bonis amatis eminet. palmam refert,
Omnemque gustum tollit alrerius boni.
GORB:
Quo fertur, amor in coniugem, excedit modum,.
LEAN:
Et quod reportat, praemium excedit medum.
GORB:
Quodcumque amores eripit, refert sui
Odium ab amante.
LEAN:
Praemium quando eminet,
Amor reprimitur.
GORB:
Adhaeret uxori nimis.
FAR:
Amor imperandi fixius mentem occupar.
GORB:
Non quod iuvat,m sed quod placet amamus magis.
FAR:
Ergo imperandi gustus arridet magis.
GORB:
Si ratio ducat, non amor caecus trahat.
FAR:
Accedet et necessitas.
GORB:
Forte et necis
Accedet ictus ultimus.
FAR:
Nemo occidit,
Ne regnum adiret.
GORB:
Coniuge amissa diem
Obiere multi,
FAR:
Regia Hymenaeo novo
Dabitur puella.
GORB:
Verus bas vices amor
Subire nescit.
FAR:
VErus has vices amor
Subire discit, melius ut tencat bonum.
GORB:
Si melius esse intelligat, et animifaces
Non opprimantur.
FAR:
Quisque, si caecus, videt,
Quid ferat honoris Regiae neptis thorus.
GORB:
Metuo; metuque languetoppre ssus spei
Vigor, laborque. Fateor, erecta estmihi
Animi voluntas; quique stat inenti calor,
Omnem subibit aleam, ut vincat, tamen
Quo vota magis adurgeo, hoc spero minus.
NAR:
Nondum secundae contraho velum spei.
Semper beato fortis eventu Nini
Sterere vota: quando iamtantae rei
Nos cura versat, illa malefidum pedem
Non retro vertet. Regium ad thalamum trahi
A servitute, saltus est grandis: cui
Natura vires addit, obsequitur amor,
Ratio, et voluntas.
NIN:
Ista fit curaetuae
Pars, Farnabaze, Memnonis mentem modis
Tentare amicis, vela quam in partem suus
Expandat animus: quoque permultum vales,
Linguae eloquentis nectare. in votum meum
Sensa dubitantis trahere. Quo Regem colis,
Affectus, et prudentia orantem regent.
Meam ipse sortem Hinc mille me nodis ligas,
Ut liber etiam vinculis vivam tuo
Amore vinctus. Deinde, si Semiramis
Post Bactra Marte excisa me vinxit, tenax
Quidem resolvit vinculum, at vinclo tamen
Tenaciore liberum rursus ligat.
Quae diximus, iam resciit: utrumque arguit
Mendacii, ac iniuriam ulcisei manu,
Audax, superba, et insolens mulier parat.
OSM:
Iam nimis aperte viperae audacis tumet
Lethale virus, seque pestifero halitu
In damna nostra colligit; et, obicem nisi
Malo minanti ponimus, cursu fluet
Innos rapace roxicum, et certum trahet
In nostra lethum viscera
ARB:
Et quid post ager
Visilla tabi, quando Ragali Nini
Favore crescet? Quantus hic turbo mali
Obiicitur oculis! quanta nondubiae necis
Species oberrat! Hydra, dum vivit, nocet;
Et ore pestem semper accenso vomit.
Flammam ergo, ferrum, toxicum, et quidquid nocens
Aut miscet herbis Colchus, aut stygiis solct
Undis in auras extrahi, ac sontes lacus
Moveamus una. Dummodo haec percat, Ityge
Tumulentur astra, et mundus emotus Crepet.
OSM:
Aperta vis est vana, quando hostem tegit
Vis multa Martis, multus et Regis tavor.
Ubi vis vetatur, tutior fraudis via est.
Hac impetatur.
ARB:
Unde tu metuis Nini
In hanc favores, inde spes melior fluit
Mihi in medullas. Namque praesagus boni
Animus futuri saepe taciturno mihi
Sermone loquitur. Quidquid est nimium, perit:
Suaque sese mole crescendo opprimit.
Irae impotentis, livor ubi tutus potest,
Auctoritate Regia fultus, suas
Miscere fraudes, integrae famae decus
Lacerare dente, et regium pectus meris
Intoxicare viperis.
OSM:
Praesente abis
Aquaestione. Quisque quod sensit, palam
Proferre iussus, libere dixit. Fides.
Sic nos, et ipsa veritas loqui docet.
SEM:
Perfidia docuit, livor, ac odium, et furor.
OSM:
In te superbi pectoris loquitur tumor.
SEM:
In te est locutus Pluto, vel trifaux canis.
OSM:
Fusus. colusque feminam decet: viri
Consilia tractent.
SEM:
Stulta consilia virum
Prudens refellit mulier.
OSM:
Hoc tibi arrogas.
SEM:
Quod ius, quod astra. quodque naturae dedit
Munifrca dextra, tueor; et nulla mihi
Vipatiar adimi
OSM:
Regiae offendis iubar
Auctoriatis. Ille, quod dictum est, sua
Ira improbavit.
ARB:
Loqueris, ut stultae solent.
Abi ad mulieres, loquere, quas nugas voles.
SEM:
Lingua silebo; at ense vobiscum loquar.
ARB:
Nunquam hoc virilis ensis admittet probrum,
Ut praelietur feminae.
SEM:
Virumvocar
Ad arma mulier,
ARB:
Da viro virum aemulum.
SEM:
Qui mctuis arma feminae. Si quid viri est
In corde vobis, anima sim animis sedet,
Audete mecum Marte colliso manum
Conferre, quodque vocesparsistis, pari
Firmare facto, Ad arma vos mulier vocat.
Fit duellum cum Osmano, qui vulneratur.
OSM:
Excedo arena victus. Hoc vulnus tuam
Virtutem adorat,
SEM:
Arbaces, tecum mihi
Iam causa uperest: dirimat hanc litem chalybs,
ARB:
Siste generosa femina, et victrix virum:
Arbaces in duello cadit, et vitam petit.
Vicisse sis contenta, quae grandis solet
Laus esse mentis.
SEM:
Parco, dum linguae satis
Procacitatem nostra contrivit manus,
MEM:
Fortuna nostra vilior tantos nequie
Carpere favores Regis. Hic honoris gradus
Non est honori, quando non merito venit,
Et incapaci: deinde non licet fidem
Solvere Hymenaei, quam Semiramidi dedi.
FAR:
Solvisse, nullum est dedecus, quando tua
Fortuna surgit, et Semir amidem Ninus
Ad sceptra tollit. Gloriae hoc punctum aspice:
Affinitate Regium attinges iubar,
Tuamque iura Regia in prolem trahes.
LEAN:
Quid dubius haet es? nube quid maesta tegis
Frontis ferenum? Mitis in tuum fluit
Fortuna votum; et capere felicem sinu
Beatitatem metuis? Infelix nimis,
Si dum beatus esse tam facile potes,
Beatitatis ipse tibi claudis viam.
MEM:
Sublime honoris illud augusti iugum,
Ad quod vocante gratia Regis trahor,
Confundit animi lumen, ut ratio suae
Serena stare sede non valeat. Ego
Vivam revulsus a Semiramide: prius
Vivere revulsum Memnonem a seipso iube.
FAR:
Ratione. Memnon, aestima pondus rei.
Fide solutus mutua, ad quantm facis
tibi tuisque gloriam, ingentem gradum!
At illa quo se tollit? ad Regis thorum
Regina consors, Regiae prolis parens.
Si te tui non tangit illicitum boni,
Te cura tangat coniugis, quam tantum amas.
MEM:
Qui purus amor est, nec bonum spectat suum,
Neque rei amatae commodum; at solum videt Amor
Id, quod amat: uni totus intentus suum
Immergit animum.
LEAN:
Falleris, Memnon:
Tendit in amati commodum: hunc gaudet bonit
Praestare reliquis, dioigi, stringi, coli.
Et tu corona Regia, et tanto thoro
Privare amatam coniugem, veri putas
Indicium amoris? Tristis invidiae est nota,
Odiique signum, velle quod possis, bonum
Non velle amato.
MEM:
Quid qud effingi potest
Gloriae, et honoris opto consorti meae.
Quin et coronae Regiae pretium libens
Meum cruorem, spiritum, et vitam darem:
Sed hac revulsus du cere infelix diem
Non valeo coniux.
FAR:
Si velis Memnon, vales.
Generosus animi spiritus quidvis potest.
MEM:
Non omne lignum quamlibet formam capit.
FAR:
Nec omne vires mallei, aut fabri manum
Frangit metallum.
MEM:
Intelligo affectum Nini,
Pretiumque doni. Hinc regio affusus pedi
Accepto munus; coniugi quidem sui
Diadema capitis, sed mihi mortem ultimam.
FAR:
Repente quid quid obvenit, et alto minus
Arridet animo, mentis obscurat iubar,
Senfumque sepelit: mox ubi rediit vigor,
Ratioque menti, nubium obscurum cadit,
Placerque, quod displicuit; atque iterum cupit,
Quod ante fugit. Da moram, Memnon, tibi,
Confilia sana tempus indultum parit.
Solum id potest amare, quod Memnon amat.
MEM:
Rexte reposcit coniugem, et sancte tibi
Suam obligare foedere aeterno fidem.
SEM:
Quod astra fulmen in Semir amidis caput
Irata iacitis? si qua sit pietas polo,
Avertat stud impiae mentis scelus.
Quod semel amare coepi, id aeternum pari
Tenebo amore.
MEM:
Regias ergo notas,
Diadema, solium, sceptra (quodque unum omnib
Praestat) Ninum ipsum despicis? nec te rapit
Amor ille, et ille gratiae augustus favor,
Quo te tibi ipsi furripit, et humo erutam
Locat inter astra.
SEM:
Media damnatae stygia
Locat inter antra. Qui meos tentat mihi
Eripere amores, tentat extremo meam
Animam Acheronte mergere.
MEM:
Excedit modum
Amor hic, favorque Regis. Hic dumte vocat
In partem honoris, omnium in partem simul
Vocat bonorum.
SEM:
Sed rapit summum bonum.
Tibi semper antehac integra vixi fide,
Nec ulla posthac vis meam extinguet fidem.
Et, si qua forma dignior, Memnon, tuum
Invitat animum; fidus et constans amor
In me superstes vivet, et fidei tenax
Ad usque fata Memnonem semper colet.
MEM:
Quot habet Olympus fulmina, quot undas mare,
Quot ventus iras tur binum, in collum meum
Vindice ferantur impetu, si alius mihi
Subeat in animum quam tui, Coniux, amor.
Sic vivo
SEM:
Sic respiro.
MEM:
Sic stabit fides.
Hoc luce primum terret, atque oculos face
Excaecat ipsa: mox ubi terror cadit,
Ratioque menti redditur, puro magis
In Sole spectat, quid quid horrebat prius;
Quodque improbabat, mente meliori probat.
NIN:
Sapienter ista Nam quis ad primum im petum,
Infirma quamvis, moenia everti putet?
FAR:
Hac usus arte, sana consilia mora
Petenda suasi. Reddat innocuam sibi
Serenitatem; deinde composito omnia
Discutiat animo: videat, in quantas fluat
Fortuna sponte grat: as: qualis sibi
Aspiret aura, Coniugi quantum decus:
Quid demum honestas postulet, leges velint,
Prudentiaeque providae dictet modus.
NIN:
Tentandus ergo Memnonis rursum est rigor.
Cadit ad secundum saepe, qui primum impetum
Excussit animus. Iste sit vester labor,
Fidi Ministri, Memnonem acclinem meis
Formare votis. Totus huc vestri fluat
Spiritus amoris, meque det voto meo.
Furentis oestro gratiae immeritus tuli.
Hoc tibi sinistra debeo, et grata colo
Fortuna mente, quod soli hostilis plaga
Fecunda corda gratiis, corda integri
Referta amoris nectare ineniam.
SEM:
Tuus
Stirpis vetustae sanguis, et Rege altior
Heroici animi spiritus, quaeque emicant
Infronte charites, in labris veneres, pudor
In ore, morum candor, excelsa indoles.
Sapientiaque pectoris foetus sinus,
Sunt vivus ignis, nostra qui blanda face
Pectora benignum accendere in amorem potest.
DOR:
Hoc regiarum est mentium, et vestrae indoles
Benignitatis; gloriae excelso thoro
Sedere, ut oculis inde spectetis piis
Necessitatis fata, quae miseros premunt,
Et porrigatis obviam afflictis manum,
Piaeque flamma gratiae alienis malis
Detis levamen.
HYD:
Dorile, saluti tuae
Tuisque fervet commodis, quis quis meo
In corde bullit sanguis, et venis meat.
DOR:
Magis id loquuntur opera. Quod video diem,
Aurasque duco liberas, vestrae est opus
Pietatis: ira Regis ad vestras preces
Posuit minaces spiritus, meque abdito
Antro avocatum liberum in Solem extulit.
Quid quid vel ipse est Dorilus, vestra venit
Pietate munus,
SEM:
Nisi meae fallit spei
Me mobile omen, propior affulget dies,
Qui te paternae Regiae, et solio dabit:
Consilia pacis namque composita Ninus
In mente versat.
DOR:
Dorilum hoc stringet magis,
Ut patria quamvis sceptra successor geram.
Populisque iura subditis dicam, tamen
Rex rursus, esse gaudeam servus tuus.
Benigna aperiet, debiti ut solvat fidem.
MEM:
Prodigere vitam, spargere cruorem, neci
Sponte obviare, vincula, et famem, et sitim
Perferre didici: sed Semirami dem meo
A latere tolli ut patiar hoc animus fugit
Vel cogitare. Morte divelli quidem
Tantos amores, arduum est: gravius tamen
Vivam videri Memnoni vivo, et meo
Latere revulsam. Sideris quis me invidi
Sinister oculus vidit, et violens Nini
Ad arma traxit, ut perillecebram et dolum
Mavoritalis gloriae, extremam daret
Mortis in abyssum?
EUPH:
Siste te, Memnon, Nino:
Ut mitis ille est pectoris, si fors tuos
Videat dolores, vota mutabit sua.
Adesse semmper nuncio adiunctum suo (legit litteras.
ARB:
Charorum Alethes primus, et primus mei
Amoris obses.
AL:
Quod legis nomen, meum est.
ARB:
Legatus isthuc advenit iussu meo,
Negotiorum grande quem pondus trahit.
Opis et favoris indigum fidei tuae
Committo: quidquid consili aut operae potes,
Impende amico; fac que (quod velim unice,
Mihique veteris spondet affectus fides.)
Ut te Orisban habeat, aut potius puta
Adesse Orisban: quoque me velles loco,
Hoc statue Alethen.
AL:
Nectar affundit meo
Animo hic character.
AR:
Quidquid ab amico potes
Sperare Alethes, quid quid ab Orisba tuo,
In me reperies: consili si quid mihi
Industriaeque, aut virium, totum tibi
Serviet, Alethes. Nolo spem victis tuam
Lactare verbis; opera, quae poscis, iube.
AL:
Mihi haec amici pectoris veraxfides,
Mihi haec Orisba spondet. En strictus tui
Amoris in me vinculis, rerum tibi
Arcana pando, tecta quae fido velim
Sub corde claudi.
ARB:
Labra Sigalion premet.
AL:
Est hac in Aula Dorilus, victi patris
Obses relictus.
ARB:
Dorilus notus mihi est,
Regique charus Paginam huic testem fero
Paterni amoris, spemque, quam coepit, sui
Reditus in aulam patriam. Quod te peto,
Est, ut mihi aditum praepares. signes locum,
Statuasque tempus, Dorilum qio fas mihi
Sit, convenire, et teste submoto alloqui.
Haec est favoris summa, quam vis, et potes
Praestare Alethi.
ARB:
Pectori nostro tuas
Committe curas: tempus, et locum dabo,
Quo. teste nullo, Dorilum affari queas.
Variante mente fluctuo.
OSM:
quidquid latet,
Aperire tutum est: praemium referes tuae
Fidelitatis,
ARB:
Nuncio datam fidem
Violabo.
OSM:
Regi debitam rumpes, nisi
Arcana prodas.
ARB:
Expedit forsan magis
Ut ipse rimer abditos fraudis sinus.
OSM:
Si Rex aperiat, quidquid arcanum est, scies.
ARB:
Sed absque fructu.
OSM:
Quomodo?
ARB:
In nostros dolos
Nihil inde conferetur.
OSM:
Adiiciet novos
Nostra ars colores.
ARB:
Plurimum iuvat tamen
Arcana praevidere.
OSM:
Sed iuvat quoque
Arcana Regi pandere.
ARB:
At sinec mihi,
Neque tibi quidquam commodi hoc opus ferat?
OSM:
Ipsumindicasse commodum magnum puta.
ARB:
Ambiguus est eventus.
OSM:
Ambiguus? ubi
Fidelitatem pectoris Regi probas?
Tacuisse finge; finge dein Regituam,
Quam praestitisti nun cio inducto, fidem
Patuisse (nam omnia Regibus pandit dies)
Quae convoluto turbine procella in tuum
Caput recumbet? Quidquid eveniet, reus
dicere, et unus criminis poenas dabis.
ARB:
Ratione vincis. Regis affatus petam,
Adoro nomen, cuius a fama in meum
Aliqua umbra ducta est.
SEM:
Et Semiramidis tibi sacrum
A patre nomen inditum est?
DOR:
Semiramis
Et dicor, et sum.
SEM:
Nominis consors mei
Virago amica: me alteram in vultu tuo
Videre videor. Hinc amor vires capit,
Et me fideli vinculo tecum ligat.
Sed quae parenti causa persuasit, vice
Fratris, sororem ut mitteret?
DOR:
Germen duplex
Frater sororque ftirpis unius sumus.
In fratre, patre mortuo, tanti se det
Spes tota generis. Hinc ut haeredis pater
Securus esset, Dorilum ereptum Nini
Dubio furori voluit: ut Regi tamen,
Quem postularat obsidem, victus daret,
Ultro volentem traude me sancta dedit.
Hoc est, quod ima sede condebam sinus,
Et ante not um ne mini, in fidei tuae
Arcana fundo.
SEM:
Quando te totam meo
Infundis animo, recipe me totam tuo
Animo vicissim: et unus in gemino sinu
Vivat amor, idem spiritus, et eadem anima,
Idemque sortis ventus aut levet, aut premat
Utramque.
DOR:
Iam me cura suprema haec tener,
Quam spe anteverto, ut genitor exploret Nini
Benignitatem, et pace composita suum
Diadema firmet. Unde tu mecum vigil
Partes in omnes excuba, an quisque meo
A patre gressum nuncius in aulam ferat.
SEM:
Mea cura curis addet obsequium tuis.
AL:
Quod cumque clausi pectore, in apertum dedi.
NIN:
Quod sponte non eloquere, supplicia eruent.
AL:
Nec mors docebit ipsa me secus loqui.
NIN:
Vanos colores amove, et verum cane.
AL:
Quod veritaticonsonum est, Princeps, dedi.
NIN:
Quod veritaticonsonum est, adhuc tegis.
Evolve vestem.
AL:
Veste nil te gitur doli.
NIN:
Quicumque Regi fidus es, manum admove,
Scissaque veste, absconditam fraudem etue.
AL:
Sidera, patronam tendite auxilio manum,
Auguste, iura gentium offendis: Diis
Inspicere solis cordium arcanum licet. Extrahuntur litterae et cistula.
NIN:
O lingua mendax, perfida et ab ipsa styge
Loqui erudita! siccine Augustum tibi.
Licet implicare fraudibus? caeco luat
Turris profundae carcere admissum nefas. abducitur
AL:
O iuste vindex criminum, in fulmen manum .
Protende Mithra!
GORB:
Pagina hic nulla manu
Inscripta, nullis anuli aut cerae notis
Signata prodit.
NIN:
Arbaces clausum explica
Volumen. Ista Regis (haud erro) manus
Est Bactriani. Da, legam. NB. Verba Epist.Semiramis,
Unica voluptas, magna pars animi mei.
Quid istud astra? Ergo Semiramidi venit,
Non Dorilo iste nuntius? "Semiramis,
Unica voluptas, magna pars animi mei.
Accipe sub ista pagina amplexus meos,
Et mille amoris pignora, affectum patris.
Hic est character ultimus amoris.
FAR:
Mihi
Eripior ipse, mens fugit, ratio labat:
NIN:
Relege ipse Farnabaze.
FAR:
Iam rigidum mihi
Sunt ossa saxum: tantus attonitas subit
Stupor in medullas.
GORB:
Patrius sese hic amor
Per verba prodit.
ARB:
Crederem natam patris,
Nisi peregrinam, ab exteris ductam plagis
Mars attulisset, seque generoso impetu
Probasset hostem Regis, et ferro, ac face
Vastata victrix moenia aequasset solo.
NIN:
Benigna tandem sidera, ac mites Dii
Rebus secundos exitus nostris dabunt.
Quae vota sperat? quodve subsidium a Diis?
ARB:
AC te exuendum purpura.
GORB:
Ad certam tibi
Necem inferendam.
NIN:
Grande gemmarum tibi
Tributum Alethes adferet, quas et decor,
Et raritas commendat. Atque utinam meum
Cor inter illas mittere valerem! at tibi
Sint uniones cor patris: quando nihil
Maius paternus mittere affectus potest.
FAR:
Sed unde flammas iste concepit calor?
ARB:
Exusta flammis Bactra reflexam facem
Misere in imum pectus.
GORB:
En gemmae emicant.
ostenditur cistulas
ARB:
Pretiosus iste splendor incauto prope
Extinxit oculos.
NIN:
Regir affectus quoque
Ampulla munus aurea est. Sed quid latet?
Ampulla ab auro splendida aconitum sinu
Mortale claudit: utere, ubi casus petit,
Medicina nulla frangere huic vires potest.
GORB:
Hoc est supremum fulminis telum, tua
Quo vita petitur,
AR:
Colchicum hoc virus, Nine,
Tua fata fpirat. Istad est, per quod suis
Sperant fecundos exitus votis dari.
NIN:
Audite finem paginae execrabilis.
Meus, tuusque Dorilus vivit tua
Spiratque vita. Numen assistat tibi,
Rex Bactrianus.
GORB:
Aperta perfidia pater,
Dorilus in illa spirat ad caedem tuam.
NIN:
Equidem tenace vinculo, et amore, et fide
Haerete Dorilum et Semira midem sibi
Adverto pridem.
ARB:
Foedus hoc tuum in caput
Perfidia strinxit. Astra detecta monent
Testraude, ut oculo provido et cauta manu
Pestem antevertas, quae tuo in finu latet.
NIN:
Sceletat a mulier! Regium solium cui
Ego instruebam, quamque regadis thori
Sociam advocabam; et illa (quis mentem impiam
Corripuit Acheron?) illa coniuratmei
In fata capitis?
GORB:
Regiae hanc sortis iubar
Tumere docuit., Dignicas una ambitu
Alterius ardet Nemo non plura appetit,
Quo plura tenuit. Unius Semiramis
Iam certa regni, in alteram extendit sitim.
NIN:
Volumen istud multa meditanti ingerit:
Sed ponderandis singulis danda est mora.
Orco evocabit. Video iam lorvas, quibus
Mens inquieta servet, et saevum mihi
Minata lacerat nomen, et famam et fidem:
BER:
Obseura turris antra subeamus: diem
Hinc forte Alethes rebus in cereis dabit.
EUPH:
Occlusus aditus prohibet accessu.
BER:
Dabit
Custos amicis.
DOR:
Astra dub tantis gradus
Regite, et sugate regio larvas sinu.
Consumpta virtus Illa dum vivit, meis
Stat firma regnis gloria, et populis salus.
Tuam reposco dexteram, certum mea
Clypeum salutis.
SEM:
Sanguinem et vitam pete.
Nam quidquid imospirit us fervet sinu,
Toae saluti fervet, atque ardet suo
Servare vitae Reglum interitu caput.
NIN:
An Bactriani servet in Regis minas?
SEM:
Cuius superbos spiritus fregi manu,
Soliumque serro subrui, cuius pede
Victorioso vile calcavi caput.
Quod situment es erigit cristas, tuo
Capiti minatus, dextera hac audax caput:
Collo recidam, et pabulum corvis dabo.
NIN:
Ne lude Regem Nympha; te Numen suum
Adorat ille; teque amat, honorat, colit.
Et tu (quod esse barbarum reor) vices
Reddes amori vulnera, et caedem, et necem?
SEM:
Ego verendum verticis. Princeps, tui
Adoro solem: quisquis hunc bello petit,
Hunc ego peremptum victimam Acheronti dabo,
NIN:
Ille tibi partem cordis in munus dedit.
SEM:
Ille mihi munus? ille cor mihi dedit?
NIN:
Non ille gemmas miut, ac gemmis suos
Miscuit amores?
SEM:
Ludis aut purum mihi
Aenigma narras.
NIN:
Solvo nodum aenigmatis.
SEM:
lino chymeras nectis, et monstra implicas.
NIN:
Tuae in voluta monstra perfidiae explico.
SEM:
Ego rea tanti criminis? Rex es: sero,
Quodcumque torques fulmen, et linguam premo.
NIN:
Rex sum, nec esse liber insidiis suis,
Scelerata, possum.
SEM:
Rebus obscuris diem
Affunde Princeps: Si Semiramidem ream
Perfidia fecit, ede perfidiae notas.
NIN:
Satis ipsa prodis.
SEM:
Quidquid in meo est sinu,
Est purus animi candor, est constans fides.
NIN:
Est fraus, dolusque, et pectori innatus Draco.
SEM:
In innocentis pectus immanem iacis
Princeps sagittam.
NIN:
Nullus est arcus mihi.
SEM:
Sed lingua acuta grandius vulnus facit.
NIN:
Hic sunt sagittae, hic arcus est.
SEM:
In me evibra:
En, pando pectus
NIN:
Nolo regalem manum
Contaminare: tu ipsa tibi plagam imprime.
Vide nefandi sceleris infames notas.
Ostendit litteras.
Est nota dextra: nomen auctoris lege.
SEM:
Rex Bactrianus.
NIN:
Reliqua sunt animi tui,
Fideique pulchra elogia. Lege.
SEM:
Semiramis
Legit litteras.
Unica voluptas, magna pars animi mei, etc.
reliqua silenter legit.
O monstra sortis! sum innocens, et sum rea,
Sum perfida, et fidelis; et pia et impia.
NIN:
Perge, lege: vota, munera, venenum improbus
Affectus in te Dorili; nempe haec vocas
Meas chymeras!
SEM:
Verba quae in lingua haesitant,
Fauces resorbent, attonat mentem stupor,
Rigidumque timida membra constringit gelu.
Solum hoc loqui conceditur: non sum nocens;
Sed sum nocenti similis Nin O te perfidam!
Spetare nempe hoc poterat infelix Ninus,
Post tot favores Regios, post tot sui
Amoris in te signa: ut arcanos dolos,
Secreta pacta, et foe dera in sacrum caput
Cum rege inires hoste? Detrectat fides,
Quae spectat oculus. Video perfidiae impiae
Immane monstrum. Et potuit humano locum
Reperire corde tam Draconinum scelus,
Nisi cor sit orco proditum, et puro stygis
Pastum veneno?
SEM:
Lapis immunis mihi,
Et innocent is pectoris pura est fides.
NIN:
Circum venire fi audibus Regem. Ninum
Prodere inimicis, pectoris pura estfides?
SEM:
Perfidia Rex est, cuius invisum mihi
Est nomen ipsum, et incapax mentis sinus.
NIN:
Hic te character damnat.
SEM:
At magis meum
Silentium.
NIN:
Loquere.
SEM:
Haud licet.
NIN:
Quis te vetat?
SEM:
Ipsa innocentia Si loquar fiam nocens.
NIN:
Nec verba, nec silencium prosunt: tua
Perfidia certa est.
SEM:
Nulla perfidia mea est,
Sed vana larva.
NIN:
Vera sat notus tibi
Loquitur character.
SEM:
Vera? sum tamen invocens.
NIN:
O impudentis contumax oris lues.
Convicta plene es sceleris, et scelus negas?
SEM:
Modestus oris sermo se sua tegit
Integritate
NIN:
Ferre non ultra tuam
Valeo, proterva, auda ciam.
SEM:
At tantum probrum
Tamque insolens ego pectore infracto sero.
NIN:
Quid verba serimus? turris ad tetrum specum
Abi scelesta: forsan obscuro tibi
Lux dabitur antro, qua tuum videas scelus.
SEM:
Non metuit umbras innocens. Circum licet
Nox atra tenebris horreat semper dies
Est innocent. Corpus in opaco potest
Iacere, at animus ipse sibi pura est dies.
Virus secunda
OSM:
Fraudibus nunquam deest
Mens, et in arena consilium et audax manus,
Spargere licebit, littore ab Eoo tubam
Sonare Martis, Persi im interitum Nini
Portare in armis, Bactra revoluta vice
Erigere cristas: fama sic mendax metus
Veros ciebit. ,Credulus Regum est timor.
Hinc facile nostris fraudibus pandet locum.
MEM:
Sed quas nefandi sceleris invenit notas?
Quod crimen urget?
LEAN:
Proditi regniream,
Perfidiae apertae complicem, atrocem impiae
Fraudis magistram voce repetita voeat.
DOR:
In innocentem probra vesanus furor
Iaculatur ista. Candidae mentis fides
Abhorret ista nomina. Et credam prius
A Sole posse noctis horrores pati,
Quam tam fidele pectus hac tangilue.
MEM:
Quid illa?
LEAN:
Mente interrita constans sui
Secura, fronte limpida, qualis solet
Integritatis esse, sese innoxiam
Puramque contestatur.
DOR:
Hic caeco dolus
Errore serpit, Aula livoris parens
Et architecta fraudis in tales solet
Turgere partus. Pestilens Hydrae malum
Periculorum fertile est, Certo cadit
Ictu securis in Semiramidem, nisi
Medicina tanto prompta succurrat malo.
Qua suspicacis ira placetur Nini,
Aut impetretur aestui insano mora.
HYD:
Attemperarisuspicax nescit furor,
Et saepe ab ipsis ira blanditi is tumet.
DOR:
Aliunde quando nulla spes fulget, furor
Ministret arma; quodque non speras prece
Posse obtinere, Marte violento erue.
MEM:
Quid mente Memnon pendula agitaris diu?
Nocet esse cautum, quando discrimen prope est,
Moraque crescit. Saepe prudentem fugit
Forcuna, quae se donat animoso in manus.
Coniux in antro est turris; et lentus stupes?
Nec ad arma properas? Funus exspectas prius
Videre, quam remedia supremo malo
Adferre? Ferro vindice, incensa face,
Nimbis, procellis, turbine, Acherontis furor,
Invade turrim, dirue obstantes moras,
Totumque ab imis sedibus specum erus.
Quid anima clausa pectore enervi lates?
Per scissa prodi membra, per biantes cavis
Vulneribus artus: cripe illecebras tuas
Antri tenebris, antequam innocuae caput
Cadat in securim. Sed quis in praeceps me amor
Malccautus urget? Incitus Regum furor
Non bene per arma sistitur. Ab ipsis aquis
Saepe invalescit ignis, et vires malum
Capit a medela.
GORB:
Miles in tua est manu
Tuoque paret nutui: in campum evola,
Validamque coge militis lecti manum;
Oppone Regis aestui: haec certo obiice
Torrentis iram sistet, et atroci dabit
Meliora menti sensa; ne praeceps furor
In tam nefandae caedis exemplum ruat.
MEM:
Fides mea istud prohibet Agnosco meum
Caput esse Regem, et Memnonem Regis manum,
Infida manus est illa, quae in caput impia
Assumit arma.
DOR:
At interim aspectu horrido
Furor calorem frontis innocuae obterit.
MEM:
Meliora pectus sensa condiscet mora.
Bactris Alethes, pagina, propinquos dolos
Inte, tuosque nunciat.
NIN:
Visa et mihi est
Res in voluta fraudibus: tanti faces
Profiteri amoris, gemmeo pretio addere
Mortale virus: ista quis sapiens putet
Vacare fraude?
FAR:
Refugus auditus mihi
Necdum ista in imum cordis admittit sinum.
Nimium remoto a littore hic rumor sonat.
Periculorum fama verorum prius
Labitur ad aures regias; post se trahit
Ad plebis undas.
NIN:
Nuncium mullum mihi,
Aut charta tanti turbinis testis data est.
Peccare sed si cogimur, cauto vebm
Peccare sensu.
NAR:
Regibus rerum fides
Ut certa detur, non sat est quaevis facis
Scintilla dubiae. Veritas, expers doli,
Maiore luce radiat. At seu sint mera
Figmenta vulgi, et credulus plebis timor,
Seu vera famae nuncia; hoc demum decet,
Adimere Bactris omne fulcimen spei.
Quid ergo servas carceris clausam specu,
Quae iam suae convicta perfidiae est rea?
NIN:
Qui, quo, resolvit lentius, gravius quoque
Periclitatur.
MEM:
In potestate est tua,
Reo statuere supplicia, quando lubet.
Sint uniones cor patris; quando nihi
Maius paternus mittere affectus potest.
Ampulla ab auro splendida aconitum sinu
Mortale claudit: utere, ubi casus petit:
Medicina nulla frangere huic vires potest.
Meus, tuusque Dorilus vivit tua
Spiratque vita. Numen assistat tibi
Rex Bactrianus
MEM:
Sortis adversae implum
Et execrandum fulmen! o stellae! mihi
Meri cometae!
NIN:
Auctoris agnoscis manum?
SEM:
Est Bactriani Regis.
NIN:
Istud non negas?
SEM:
Id si negarem, laederem fidem meam,
Quam sanctiorem, sanguine et vita aestimo.
NIN:
Sed ecce gemmas, ecce compositum inneces
Munus, venenum Munus hoc cui est datum?
SEM:
Cui scripta pagina adiacens.
NIN:
Scripta est tibi.
SEM:
Nec nego, nec assero.
NIN:
Non negas; ergo
Convincerisque criminis.
SEM:
Nihil nego,
Nihil assero.
NIN:
Cuitoxici ampulla in necem asseris,
Est praeparata?
SEM:
Noverit, qui miscuit.
NIN:
Tibi illa Bactris venit; et nescis cui
Sit praeparata?
SEM:
Nescio: hoc unum scio
Insame munus ad Semiramidem datum est.
NIN:
Non ergo renuis, munus id missum tibi.
SEM:
NEC assevero.
NIN:
Et asseris. et iterum negas:
Ipsa tibi pugnas
SEM:
Ah! Satis consto mihi:
Quantumque memetipsa despicio, mea
Tantum patescit candidae mentis fides.
NIN:
Iurata nostra in funera patescit fides.
Convinceris scelesta; et effugium licet
Vipera requiras, undique teneris magis.
Quid Arbaces ad ista?
ARB:
Sum mutus. Satis
Loquitur character, munera, ampulla impio
Minax veneno, et perfidam sceleris ream
Condemnat Ista peste nisi regnum expias,
Tuae aequitati sceleris appingis notam,
Et sancta laedis iura naturae, et tibi
Tuisque certae cladis accersis malum.
NIN:
Quid Farnabaze.
FAR:
Dubia sibi in animo meo
Fides rebellat. Ego ut Semiramidem tibi
Credam fuisse perfidam? Et flammam et gelu,
Et astra et orcum, et Cynthium et noctis chaos
Prius marita posse coniungifide
Credam: sed ista signa condemnant ream.
NIN:
Osmane, qua tu mente?
OSM:
Qua leges iubent,
Sanctusque iuris ordo., Quod sceptrum gerunt
Potente Reges dextera, est fulmen, datum
Ut sancta iura protegant. Regnet Ninus;
Sed et aequitatis arbiter iura ssserat.
Impune, si sit crimen; extollit caput,
Novoque scelere Regis invadit thronum.
Vel ergo sceptrum pone, vel fulmen vibra,
Sententiaque mortis extingue impiam
NARB:
Gravitas patrati criminis, et atrox dolus
Claudunt viam clementiae, atque instans tibi
Discrimen, omnem mandat abscindi moram.
Dil ata poena criminis vires alit.
Pereat scelesta, Regis ut vivat salus
NIN:
Quid ad ista Memnon?
SEM:
Loquere; me perimi iube.
Fidelitatis victima in ferrum cadam.
MEM:
Et ego ferendam censeo sententiam
Mortis: sed in me. Si Semira midem ream
Perfidia fecit, Memnonem reum facit;
Et poena utrique debita est, Vel me simul
Ad paria trahe supplicia, vel utrumque exime.
NIN:
Quem charta damnat, ille supplicium ferat.
MEM:
Me damnat eadem charta, quae uxorem meam
Condemnat: ambos perime: sumus ambo rei.
SEM:
Quiesee Memnon: sanguinis satis mihi,
Furoris ut restinguam et invidiae faces.
NIN:
Ut aestuantis fraudis extinguas dolum,
MEM:
Hunc ego profuso sanguine extingua dolum.
NIN:
Extinguere dolos innocens nescit fides
SEM:
Moriar fidelis, morsque quam subeo, meam
Per saxa sparso sanguine loquetur fidem.
Mori est voluptas quando pro illaesa fide
Mihi moriendum est: unicus mihi est dolor,
Quod innocentem caede sublatam nimis
Sero dolebis.
NIN:
Perfida, insultas mihi?
Et hoc furore languido, et segni feram
Inultus ira?
PHIL:
Magne Rex, calido strepit
Furore miles, totus huc campo ruit
Mavors relicto, vique captivam petit
Eruere turri. Provide actutum minis,
Ne quid cruentus peccet in Regem furor.
NIN:
Memnon, fidele pectus hic demum exere,
Et quo potentis nectare eloquii vales,
Acerba dulci corda deleni modo,
Bilemque prohibe. Regium iuro caput,
Vinclis solutam mox Semiramidem dabo.
MEM:
Pietatem adoro Regiam, et pronus tibi
Rependo grates. Evolo, quo me tuae
Deportat aura gratiae, et fluctum opprimo.
NIN:
Habebis illam vinculis etiam suae
Vitae solutam.
ARB:
Tolle cunctantis moras Ad partem.
Auguste mentis? vita momento tua
Dependet isto, et omnis in tuam mora
Vergit ruinam. Perage, quae sero nimis
Neglecta doleas.
NIN:
Ergo, quod primum licet
Credere tuorum munerum, et gratum magis,
Immerge labris. Ebibe salutem tibi
Et Bactriano Principi.
SEM:
Hoc munus tua
Accipio dextra, praemium illius manus,
Quae tibi subegit Bactra. Sit fidei meae,
Et innocentis mentis hic testis scyphus.
Ego natantem toxico, hoc cyatho, mihi
Mortem propino Sed tibi sero nimis
De me perempta veniet aeternus dolor.
Meus est reatus, poena sit pariter mea.
NIN:
Novae dolosa fraude quaeruntur morae.
SEM:
Momento in uno solvere hanc fraudem potes,
Mihi huc venenum redde.
DOR:
Rex prohibe hoc nesas.
Donec latentem Dorilus aperiat dolum.
NIN:
Loquere: sed iterum fraude versuta cave
Regem implicare.
DOR:
Ego sum rea, ego Semiramis
Sum Bactriani Regis infelix satus.
Ad me vonenum, litteras, gemmas Pater
Huc misit.
NIN:
Audax frontis effrontis scelus,
Mendacia seris
SEM:
Me Semiramidem ream
Pagina fatetur: ego, ego sum Semiramis,
Cui missa dona. Redde, quod semel mihi
Rex destinasti toxicum
DOR:
Semiramis
Ego sum, parente Rege Bactrorum sata.
NIN:
Repente Dorilus in Semiramidem migrat?
Quae somnias mendacia infamis puer?
DOR:
Aurem benignam Dorilo, Auguste, exhibe.
Impulsa postquam Martis in cursu tui
Cecidere Bactra, filium suum Pater
Fidelitatis obsidem iussus dare;
Me tibi sororem Dorili, et eodem satam
Parente misit, Dorilum ut stirpis suae
Servaret in spem: quoque velatus magis
Dolus lateret, Dorili nomen mihi
Indidit, et artus veste mentita induit.
NIN:
Portenta rerum! falsa nisi rursum occinis.
DOR:
Expressa per vim veritas nulli locum
Fraudi relinquit. Litterae, et gemmae mihi
Sunt patrii amoris pignus.
NIN:
At vivus?
DOR:
mihi est
Ad reprimendas hostium vires obex.
Si libo tantum, subtraho memet malis,
Quaecumque sors adversa moliri potest.
Ergo mihi cyathum porrige. Innocua haec mali est,
Scelerisque pura.
SEM:
Me rea, fecit Nini
Prolata iam sententia. Hic scyphus meum
Poscit reatum.
DOR:
Nullus admissus fuit,
NIN:
Et huc, et illuc distrahit mentem fides
Suspensa utrinque: credo, nec credo tamen,
Huc advocetur nuntius, rebus dabit
Hic involutis lumen. At Semiramis
Cur veritatis abditae arcanum hoc prius
Non prodidisti, crimen ut tantum tuo
Capite amoveres? Quid siles?
DOR:
Rex, sit mihi
Venia loquendi.
NIN:
Loquere.
DOR:
Non binas adhuc
Sol secit horas, exquo quis status meus.
Conditio, sexus, patria, quod genus, et patet
Mihi sit, aperui: at vinculo aeterno fidem
Strinxi silendi. Nodus hic vetuit loqui.
SEM:
Ah! cur latentem Dorile exsolvis fidem advenit Alethes.
NIN:
Dic, Bactriani filia an Regis tibi
Est nota Alethes?
AL:
Nota, cui multus sedet
In fronte Phoebus, plurima in labris Charis,
Venusque in ore ridet, in genis rosa.
NIN:
Quod nomen illi est:
AL:
Est Semiramidis.
NIN:
Cui
Gemmas tulisti?
AL:
Dorilo.
NIN:
Mendax Sinon!
Quam veritati candidae obturas viam,
Tormenta aperient.
SEM:
Vericas patet: nihil
Simulare prodest, nisi grave ut capiti tuo
Meoque damnum congreges. Tutus potes,
Quod veritatis testis expressit fides,
Effari Alethes: Sexus, et genus, et pater
Sunt nota Regi. Loquere, quod status hic petis,
AL:
Quod ergo patuit, asseram. Semiramis
Est ista, soboles Rege Bactrorum sata,
Fratrisque nomen sustinet, cuius modos
Moresque, gestus, ora, et aetatem refert.
NIN:
Teneatur arcto Dorilus clausus specu,
Dum mente iusta meditor. O Semiramis
Idaea fidei, candidi exemplum sinus,
Quod olympus usquam vidit, aut puro dies
Spectavit oculo mitis orrori meo
Concede veniam: iustus, at nimius tamen
Peccavit ardor. Quid fides poscat tua
Docebo factis. Ite; pandatur mei
Horti voluptas, quaque se fundit iocis
Amoena. Florae gratia, instructis choros
Ludis iuventa ducat, et fidei tuae
Animique testis ludat in plausum dies.
Immotus animo, eodem adulantes Nini
Preces retundat, et Semiramidem neget.
GORB:
Arcana fraudum teneo, et ingenium mihi
Promptum est in artes: quamlibet nulla est opus
Accendere ignes arte, cum sponte adfremunt.
OSM:
Cum flamma sponte saevit, accessu tamen
Venti invalescit. Tecta consilia ingere.
Hoc gratiora Regiae menti accident,
Quosponte in iras illa fervescit magis.
SEM:
Quis in hac arena est optimus agendi modus?
HYD:
Dandum furori tempus est. Cito tumet
Sed detumescit tempore, et sese suo
Calore frangit.
SEM:
Ipsese accendet magis:
HYD:
Aliena nisi favilla succendat, cadit.
SEM:
Invidia semper subdit alienas faces.
HYD:
Livoris ignes noster extinguet labor.
SEM:
Quis edomare Regias iras queat?
HYD:
Facundia oris, et Semiramidis preces.
SEM:
Et me supremo funeri addixit surens.
HYD:
Sed innocentem,
SEM:
Peius hinc mihi metus
Suadet timendum.
HYD:
Melius hinc aliquid amor
Sperare suadet
SEM:
Surda non audit preces
Regnantis ira.
HYD:
Prona non spernit preces
Amantis ira.
SEM:
Quid moror Semiramis?
Ergo calentes pectus in preces fluat.
Sed magis aboculis fusili vena fluant,
Ut imsolentes lacrima extinguant faces.
HYD:
Tui precatus roris in morem cadent.
Ut temperatus occupet mentem calor.
Sed aestus ante Nerei, et motae Noto
Pugnante rixae bella componant. Quies
Consilia sana admittit: effervens calor
Pulchrum serenae mentis extinguit iubar.
Votum insequetur. Hinc ut extremum suos
Teneat amores, Memnoni primum locum
Destinat in aula Regia.
MEM:
Heu fatum meum
Semper sinistrum! sive me caelo levet,
Sive in profundum deprimat, totum opprimit.
GORB:
Opprimit? at inde nomen Augustum capis.
MEM:
Meliore sed me parte destituit mei.
FAR:
At si quid adimit, mille compensat modis.
MEM:
Gustum imperandi tollit infelix onus.
LEAN:
Reiicere Regum munera immane est nesas.
MEM:
Adnata cordi rapere, non minus est nefas.
FAR:
Rex, ut iubere possit, haud cogit tamen.
GORB:
Maiora reddit: admovet solum preces,
Ut trahat amice.
MEM:
Precibus armatis agit,
Nimiumque stringit.
FAR:
Te sibi adstringit prece.
LEAN:
Et te nepotis petit, et haeredis loco.
MEM:
Sola mihi, et una sufficit Semiramis.
FAR:
Ergo flagrantis respuis votum Nini?
GORB:
Favorem, amorem, gratiam, illecebras, preces?
MEM:
Quicumque precium rebus appendit suis,
Nihil ahenis adimit.
FAR:
At solium tuam
Si adire prohibes coniugem, spernis Ninum
Solium offerentem.
LEAN:
Nec Semiramidem aestimas,
Cui dignitatis eripis tantae decus.
MEM:
si vult, recedat illa; non ego tamen
Illa recedam. Stat prius sixum mihi
Animam revelli pectore effracto pati,
Quam dimoveri mente. Regali manu
Mea vita, morsque vertitur: vitam prius
Rapiat, deinde coniugem.
FAR:
Memnon, cave.
Meliora mentisensa submittat polus.
GORB:
Invictus iste mentis erectae vigor
Laudem meretur., Iusta si Reges velint,
Est obsequendum: iniusta dum poscunt, licet
Obstare iussis. Perge: quam Memnon viam
Semel iniisti, mente non mota tene:
Regi repugna: pugnat et ratio, et polus.
Virtusque tecum. Serviat Regimanus,
Libera voluntas iura tueatur sua.
MEM:
Tua sensa nostro pectori iniiciunt facem.
ROS:
Gero tua damna
BER:
Seria in iocum trahis;
Sed non abibis.
ROS:
Non? sciam naso tibi
Fugare muscas,
BER:
Ego sciam furtum tuum
Extrahere sacco. Pileum huc tuum exhiber
Quid abstuhsti?
ROS:
Tune lictorum es caput!
BER:
In tua severam verbera accendis manum.
ROS:
Pueri minantur verbera attritae manus:
Igotibi gladium porrigo: ignavam exere
Animam Berose.
BER:
Pomptus in ferrum est calor.
Huc putris anima, et ore ventoso minax.
Fit duellum. Venit Simius et aufert pileum.
ROS:
Absiste ferro, ut pileum repetam meum,
Quem Simia aufert.
BER:
Detine quisquis propees, fugit
Furem fugacem detine
ROS:
Non est mihi
Ferri voluptas magna. Sed salvam cutem
Ut hine referrem, Simia auxilio fuit.
Hinc tollo propere, non tamen vacuus, gradum.
Opes, honores, gratias. Ratio nihil
Praevaluit ulla: despicit, quidquid favor,
Amorque defert: par Semiramidis nihil
Aestimat amori.
NIN:
Siccine evadam iocus,
Ludibriumque Memnoni? Qui me unico
Minor, altiorque ceteris, pulchrum caput
Efferre potuit, ille me ludum facit?
Haec culpa nostra est: qui malum feci, luo.
Nimio favore Memnonem ingratum obrui.
Contemptum amoris nimius excessus parit.
GORB:
Nec deprecatur humilis, ut servum decae,
Sed fronte torvus, ac supercilio gravi
Superbus, omnem Regii affectus notam
Respuit, et omnes in Semiramide sua
Occupat amores.
NIN:
Igitur ingratus mihi,
Hostisque amatae coniugis, bellovolet
Lacessere Ninum? Frontis extersae iocos,
Orisque blandi gratias vultu exue:
Cilii rigorem surrige, et srontem aspera
Involve nube, fulgur alpectu vibra,
Et voce tonitru, fulmen in verbis cadat,
Si dura cautes illa molliri nequit,
Percussa frangi poterit. Agrestis tumor
Soli timori cedit, ad preces riget.
Qua tibi savoris Regri, et honoris novii
Pateret aditus, ac novo exemplo tuis
Maiora meritis dona munificus darem.
MEM:
Summa attigisti. Quidquid est meriti mei
Tua ser pit infra munera, et maius nequit
Excogitare munus excedens amor.
NIN:
Amor absque factis verus haud unquam est amor,
Adhuc amoris Regii hoc restat lucrum,
Mecum ut gubernes.
MEM:
Hoc malum avertae polus,
Ut tam superbum vilitas nostra ad iugum
Honoris elevetur. Haec meritis meis
Satis una virga est, restis obsequii mei,
Quod obligavi Numini Princepstuo.
Nec ambit alium, nec capit virtus mea
Honoris apicem.
NIN:
Dignus es, meritus, capir.
Et digniorem regius reddit favor.
MEM:
Sed ut resolvam vinculo obstrictam fidem,
Qua me ligarunt assra, natura, ac amor.
NIN:
Si solvis unum vinculum, stringis duo
Mihi gratiora. Quae Semiramidem tuam
Virtus honestat, indoles, animi vigor.
Et fama mundo nota, non vili bene
Tellure serpit: illa regali erigi
Solio meretur. Unde si sapiens tuus
Amor est in illam, sortis augustae notas
Illi impedire non decet.
MEM:
In animum mihi
Lethale vulnus imprimis. Scindi nequit
In duo cor unum, nisi simul mortem oppetat [(printer); sic: appetat] .
NIN:
Qui bina in unum corda conflavit prius,
Dividere rursus in duo cor unum potest.
Quod hoc amare est, si Semiramidem suo
Prohibes honore? Totus in lingua est amor,
Amare qui se iactat, et tantum bonum
Impedit amati Peius haud hostis queat
Hosti nocere.
MEM:
Ut ego Semiramide mea
Vivam diremptus? Vivere extinctum iube.
NIN:
Morere, ut amatam Coniugem spectes statu
Sublimiorem
MEM:
Morior ereptam mihi
Quod intueri cogor,
NIN:
Ergo te magis
Amas amata Coniuge.
MEM:
Hoc amo, Deus
Quod vult amari.
NIN:
Ratio sapientem docet
Meliora non contemnere.
MEM:
Et ratio docet
Sacra iura non despicere.
NIN:
Quod legem facit
Rex, et voluntas Regis est. Quidquid iubet,
Iustum est, et aequum.
MEM:
Iura regnanten ligant.
Quae dictat aether.
NIN:
Iura terrarum ligo,
Idemque solvo.
MEM:
Iura naturae nequit
Rexirritare.
NIN:
At obsequi Cives docet
Natura Regi.
MEM:
Iura nec sperni sus
Natura mandat.
NIN:
Viva lex est Rex.
MEM:
Ubi
Nil derogatur iuribus.
NIN:
Iustum facit,
Quodcumque mandat.
MEM:
Si nihil viextorqueat.
NIN:
Quodcumque vult, suum facit.
MEM:
Sed vi tamen,
Non iure.
NIN:
Memnon flecte, quem nimium erigis
Intemperantem spiritum.
MEM:
Nullus mihi
Intemperantis imperat cordis tumor;
Sed imbecillae mentis infirmus status
Me a me revelli sentit, et prudens dolet.
Prius hunc revulso spiritum corde erue:
Post tua voluntas imperet, quidquid lubet:
Avidamque nostri sanguinis sitim eruto
Satiet cruore.
NIN:
Miser adhuc Menon meis
Votis rebellas? nec mei affectus memor
Tuique honoris, toxico insami impiam
Linguam venenas? Vade, et insanam fuga
De mente noctem, teque restitue tibi:
Utque meliora corde consilia haurias,
Revoca ad bilancem pondus et boni, et mali.
Funesta porta: veniat in purum diem
Altera Semiramis. At prius stringi velim
Te firmiore vinculo, cum quo tamen
Constare mentis plena libertas queat.
SEM:
En praeparatas vinculis tuis manus,
Et quidquid est Semiramis.
NIN:
Non hoc satis:
Alias catenas postulo, quibus tua
Virtus trahatur Regii ad honoris iugum.
SEM:
Fortuna quidquid vilis ancillae potest
Praestare, manda: serviet Semiramis:
At me levari Regii ad honoris gradum
Natur a prohibet, prohibet et veterifides
Obstricta nexu coniugi.
NIN:
Solvit fidem
Omnem potestas Regia.
SEM:
At non summea;
Nec mihi volendi est libera facultas super.
Quodcumque velle Menoniest, illud meum est.
Illius est iubere, sed meum obsequi.
Quodcumque nutu signat, hoc animo exequor
Reverente.
NIN:
Quod Rex mandat, hoc Memnon nequit
Non velle: genius, indoles, vetere fides
Mihi obligata vinculo hoc prohibent nefas.
Nec, si fidelis in Semiramidem est amor,
Tibi denegabit Regiae sortis gradum.
Quod si obstinatus deneget, tu, si sapis,
Regique fida es, potius imperiis meis
Parere debes, quam voluntatem sequi
Regirebellis Memnonis.
SEM:
Nunquam meo
Egorecedam debito: illaesa side
Constabo semper, donec aut truncet polus,
Aut dissoluto vinculo vitae ruat.
Ancilla vilis Regis imperium colo.
NIN:
Revise amatum Memnonem, et caute sagax,
Prudensque sana sensa turbato ingere.
Mors liberare.
SEM:
Memnonem quidquid potest
Eripere damnis, id Semiramidem quoque
Solum potest eripere: vel telo cadet
Uterque eodem; vel minae fracto impetu
Parcent utrique. Aut vivere, aut tecum mori
Mihi constitutum est. Sed age, cur tantis malis
Quarere salutem celerc prohibemur fuga?
MEM:
Fuga salutem quaerere? Hinc multus canis,
Et inde multus excubat. Quaqua aspicis,
Vias per omnes retibus tensis iter
Est impeditum.
SEM:
Melius est certo malo
Discrimen anceps.
MEM:
Me reum faciet fugi.
Mors innocentem, vita constantem probat.
SEM:
Ergo colore lude mentitae spei
Iniqua vota Regis, et ab ipsa mora
Consilia sana rebus extremis cape.
MEM:
Simulata spes est pabulum vivae facis
Quae bullientis pectus accendit Nini.
Hinc vis, vigorque crescet, et semper malo
Maiore serpet. Tu fuge voluptas mea,
Mea vita, fuge Semiramis Qui ardet tui
Amor calore, forte te rapta impium
Extinguet ignem. Pabulo erepto minus
Amor ferocit. Dorilus liber venit,
Fuere, saevum fulminant. Regis furor
Ad summa venit; iamque crudelem suo
Aestu acuit ensem, quo reus Memnon cadat.
ARB:
Dubiae cavendus fortis est mendax dolut,
Ne, dum relabi Memnonem fingit, gradum
Ad altiora tollat.
GORB:
Hic nullis potess
Aditus patere fraudibus. Iussu Nini
Tandem suprema Menoni imperia fero.
Unum duorum munerum poscit sibi,
Aut, quam negavit, coniugem; aut oculos suor
Vulsos ab ima sede. Vel viduum hodie
Accensa Regis ira, vel caecum sacit.
ARB:
heu! qui Cometae, crine ferali horridi
In nostra damna fulminis torquent minas!
Illa metuendas lumina vibrabunt faces.
Locata solio Regio Semiramis
Armare quaeret vindices telo manus,
Quo nostra plagis capita violentis petat.
GORB:
Quid detonabit illa? quod telum manu
Librabitin nos? Illa non franget gelu
Animi obstinati; Memnoni obstrictam fidem
Nec vi, nec arte dividt, aut precibus feret.
Natura proprium hoc soeminis vitium dedit.
Ut quo rogantur dulcius, cedant minus.
ARB:
Forsan coactus fulmine hoc tandemsuam
Exulcerato potius uxorem Nino,
Quam perdat oculos, et Semiramidem simul,
Idemque vitam viduus et caecus trahat.
Ad iussa agenda propero, tu ad Regem redi.
SEM:
Periculum. quod imminet, reddit fugam
Acerbiorem.
DOR:
Dulcior fuga est mihi,
Si fugio tecum.
SEM:
Si manes, tecum manet
Altera ego:
DOR:
Quandotu fugis, tecum fugit
Altera ego: pariter si sequor, meipsam sequor.
SEM:
Heu! fata quaeris Dorile, et certam necem.
DOR:
Nil timeo mortem, simodo greslus sequi
Tuos licebit, inter horrores poli,
Inter fragores nubium, et tels, et faces
Exaestuantis fulminis, semper mihi
Serenitatem vultus afflabit tuus.
SEM:
Eamus ergo, Dorile, do victas manus.
Petiere telo verticem, quando meam
Rapuere viduo Coniugem, vitam meam.
Meumque columen litud in fatis fuit!
Prius ut cadvaer viverem, quam me necis
Raperent severa iura!
EUPH:
Curnon fuga
Parifugacem sequeris?
MEM:
Heu! misero alia
Fugi nulla superest Memnoni, quam se procul
Ut fugiat ip um. Sortis huc nostrae prior
Felicitas defluxit. ut nequeam diem
Trahere superstes. Moriar: ah vindex mei
Moriar doloris. Si Semiramidem meam
Fugare potui, poterit haec etiam manus
Membris solutum spiritum in fugam dare.
Spectare quid te Cynthium Memnon iuvat?
Invisa lux est, luce lux cassa est, tuum
Quae tibi levamen rapuit, et amoris tui
Solem fugavit. Ergo, quod solum est super,
Et terram, et astra, et Cynthium invisum fuge;
Fuge temetipsum.
EUPH:
Siste non faustum gradum.
Sensus perempto, nullus in mebris calor;
Solumque rigidae sentio mortis gelu.
NIN:
Indicia nulla caedis auctorem notant?
GORB:
Mera solitudo Memnonis visa est domus:
Quaero, requiro, clamo, vestigo angulos,
Everto latebras: nemo vel in oculos mihi
Vel venit in aures.
ARB:
Caedis auctorem diu
Ne quaere Princeps. Assequor tanti reum
Sceleris, nec animo fictus illudit dolus.
NIN:
Pande nihi fidos, Arbaces, mentis sinus:
Quem perpetrati sceleris auctorem tibi
Insinuat animus
ARB:
Solus hoc potuit nefas,
Volutique Hydaspes: sed manum Semiramis
Audaciorem secit, et adacto impetu
In vulnus egit. Vana suspicio, Nine,
Non ista dictat.
NIN:
Quis potuit illi furor
Tantum efferare pectus?
ARB:
Indomitus amor.
NIN:
Amor Hymenaei Regii?
AR:
Dura hunc fugit,
Et amat Hydaspen. Illa nec Regem aestimat.
Nec amore solii tangitur: Hydaspen colit,
Nomenque adorat; cordis huic arma sacrat.
Seque adolet ipsam: iamque dum casses sibi
Videt explicari, praeda queis cadat tibi,
Praevertit ictum, et Memnone occiso fugit,
Gemmosque comites, Dorilum et Hydaspen trahit.
Et forte Bactra repetit, ubi melior suo
Sit aura amori.
NIN:
Vera, nisi fallor, sagax
Trbi dictat animus. Tota sed nondum sua
In luce fulget veritas: tenebris suis
Ut eruatur, Arbaces, callem tere,
Quo deprehendas abditam
GORB:
Est atum probat
Plagae perempti Memnonis inhaerens chalybs,
Cui legi Hydaspis nomen inaratum: et prope
Adstrata vestis feminae.
NIN:
Indiciis patet
Res fatis apertis.
GORB:
Temporis non se parum
Evolvit, ex quo prodidit Semiramis
Sui favillas cordis in Hydaspen. Iocu
Salire in oculos visus est, risus labra
Miscere nectar, gratia in vultu seri,
Quoties Hydaspen alloqui datum est: Huic
Detecta mentis abdita, atque animi anguli
Omnes aperti, et semper ambrosiae liquor
Condire visus verba.
NIN:
Quid dubia mora
Suspendo mentem? Mutui assectus notas
Et reciprocatas mentium ambarum faces
Saepe ipse vidi: non tamen tanto fibras
Igne aestuare credidi, ut tantum in nefas
Aliquando sese evolvere auderet calor:
GORB:
Hoc magis acuitur flamma, quo premitur magis.
Celatus ignis fortior rumpit viam.
Occultus ignis ille mucroni impium
Dedit calorem, Memnonis ut imo sinu
Animam latentem erueret. Hic ultra nihil
Morae est trahendum. Venit ad summum scclus.
Via obsidenda est omnis, et fugiens nefas
Antevenien dum. Prompta nisi subitis malis
Obstent remedia, colligunt vires mora.
Tormenta referes, teque post fatum probri
Macula sequetur. Adde, quod fies mei
Scopus furoris.
EUPH:
Arbaces, stingis, nimis
Et non volentem cogis exosum in nefas.
Delinquo; sed tu debitas poenas dabis.
Tueri utrumque sanguine paratus. Tuum
Fratrem sinistra flebili casu mihi
Fortuna rapuit. Inde cum curbo gravis,
Et Armenorum saeva tempestas meos
Vastaret agros, et face et ferro omnia
Impune mereret, exul, in certi laris,
Ignotus hospes hospiti, ignarus soli
Per variate pericula, et rerum vices,
Hic sisto demum! genitor ubi fertur tuus:
Nini imperare militi, et Martem suae
Auctoritate flectere. Hic ergo patris
Depono nomen: filii nomen quoque
Depone Hypates: dumque tibi servi fidem
Obstringo, domini iure tu Symmae impera.
HYP:
An umbra me profunda religatum hactenus
Tenurt soporis, iamque me reddit mihi
Expergefactum? dulce si nomen patris
Tibi deserendum, et filii nomen mihi:
At nunquam amorem filii in patrem exuam.
Sed quis finistrae sortis afflatus tibi
Rapuit HYdaspen:
SYM:
Aliquis hic scenam subit?
Abeamus. Intus reliqua narrabo ex fide.
Fides probavit.
NIN:
Ipse spectasti hoc nefas?
EUPH:
Rex, ipse vidi. Primus in ferrum ruit,
Strinxitque Hydaspes. et Semiramidi dedit
Lateri imprimendum saliit ut furens Thyas
Illa in maritum, et impetu toto fibris
Ensem recondit Ille collapus gravi
Solum ruina afflixit, et fari impotens
Tenues in auras spiritum afflavit Meus
Haec vidit oculus
NIN:
Quis Semiramidem locus
Quis tenet Hydaspen?
EUPH:
Mox ubi seclore impie
Patrata caedes, versus in fugam levem
Utrique gressus.
NIN:
Impia o Semiramis!
Et execranda! victima Inferno Iovi
Mactanda ad aras! Tuque non melior tuo
Delicio Hydaspes! Fugite, qua crimen trahit,
Qua vos scelesti pectoris defert amor;
Vos nulla Regis manibus eripiet fuga.
Quacumque fugitis, ultor instabo fugae.
PHIL:
Auguste Regum Cynthe, procella nova
Miles ferocit.
NIN:
Causa quae motum ciet?
PHIL:
In castra rumor Memnonem occisum tuo
Furore sparsit, hinc furor dolet, et dolor
Furit per arma. Memnonem poscunt sibi,
Aut vindrcare Menonis caedem parant,
Et qualis undas ventus impellit, fremunt.
NIN:
Mendace semper credulum vulgus tuba
Famae movetur. Menonem non haec manus
In fata pepulit: immo fortunae impium
Deploro casum, et quaero, qua ulciscar nefas,
Dignam securim: sique, quod nolim, reos
Suscepta ferro vindici eripit fuga,
Partes in omnes militum emissae manus
Quaerent servera indagine fugaces reos,
Dignamque caesi Memnonis poenam exigent.
PHIL:
Praesens remedium postulat praecops malum,
Quod vel dolori militum illudat dolo,
Vel placet iras. Ipse quin campum subis?
Regalis oculus, qualis exortus dies,
Omnes tenebras pectorum aspectu fugat.
GORB:
Dum plebs ferocit, nullus est Regis timor
Honorque nullus: publicus fluctus rapit
Tam grande Regis, vile quam plebis caput.
Periclitari Regium suadet iubar,
Quisquis furori publico exponi petit.
Errore concitatus, errore altero
Ludatur ardor.
NIN:
Praepes in campum vola,
Felicitatis sparge mentitae dolum.
Sese stiturum Memnonem castris reser,
Mendaciique garrulam famam argue.
At tu, fidelis Arbaces, totum suo
Mentire cultu Memnonem, atque armis, equo,
Gestuque simula militis verum ducem.
Ut prima fluctus ira tantisper cadat;
Dum veritas se publicum in Solem trahat,
Certisque pateant sceleris autores notis.
OSM:
Peccasse te fateris, et crimen tuum
Teliatur orbis oculus Es sceleris rea.
Tuoque Regi peifida, at crimen tuum
Hos innocentes non facit: quorum nefas
Sagace mentis lum: ne observat Ninus.
Fabricare fraudes, texere incauris dolos,
Mutare amicos, propriurnest aulae malume
At ista in ipso corde furilais stygis
Contexta tela est, cuius in stamen dedit
Megaera tortili angue divisam comam.
GORB:
Osmane; mitis rebus arridet polus:
Cecidere fraudes; machina eversi doli
REvoluta lapsu est: fanguine in suo natat
Memnon peremptus.
OSM:
Ecquis in fata ultimum
Impressit ictum?
GORB:
Quos reos ducis, roga.
Sceleris Hydaspes conscius, Semiramis
Rea est.
OSM:
Scelesta, perfida, et Solis die
Indigna capita!
SEM:
Vulnus o nimium grave!
Unoque ab ictu duplicis plagae dolor!
Memnon peremptus, et ego patrati rea
Facinoris! o dure nimis astrorum rigor!
Inim ca fata! quid traho vitam meae
Morti superstes?
DOR:
Nulla sunt astra ampllus,
Nec ulla caelo fata, quae rerum vices
Ordine gubernent: orcus imperium tenet,
Rigidusque Pluto rebus humanis prae est.
Quis has chym eras fingere et tantum nefas
Appingere animis aufus herois fuit!
HYD:
Timor, et acerbus sortis atrocis dolor,
Claumniaeque virus adstringunt gelu
Animam innocentem.
GORB:
Tunc gelu stringi essera
Manum decebat, quando violento impetu
Illam impulisti in Memnonis caesi necem.
SEM:
O aerchitecti fraudis, et acuti fabri
Mendaciorum! vestra quod fecit manus,
In nos scelesto funditis crimen dolo.
Et dolor, et ira iusta dila cerant mihi
Animi recessus; quosque concepi sonos,
Haerente claudunt voce; quodque unum solet
Miseris relinqui, lacrimis oculos vetant.
OSM:
Mens ipsa sceleris consciae atque horror, scelus
Qui sequitur actum, lacrimam et vocem negant.
SEM:
Prius putabas esse convictam, et tam-e-n
Innocua sum reperta.
NIN:
Te cafus prius
Fecit nocentem, non oculus, actum nefas
Qui vidit ipse.
SEM:
Quod reum facias, nihil
Mihi movet animum Pertuli hoc semel innocenr.
Quod gravius animum sauciat, et unum fleo,
Est mors amati Memnonis.
NIN:
Caede impia,
Quem fles, necasti.
SEM:
Solis o sancti iubar!
Et amicum olympi lumen!
NIN:
Hoc scelere tuo
Agis retrorsum.
SEM:
Forte, quos colis magis,
Hi funt nocentes; quodque per nostram expias
Mortem, patrarunt facinus.
NIN:
Irritas meum
Adnue surorem?
SEM:
Sceleris irritent rei.
NIN:
Convicta satis es Verba quid frustra seris?
Ego te ream pronuncio.
SEM:
Assuevi tua
Alance dicisceleris et mortis rea.
NIN:
Assueta vilipendere es leges meas,
Meumque sceptrum.
SEM:
Regis in sacrum iubar
Mea Sole semper clarior fulsit fides,
Stetitque sancta.
NIN:
Clarius purum diem
Tua culpa foedat.
SEM:
Foedar; at nunquam mea.
NIN:
Rumpenda iis est: s. elera non tolerant moram
Matura poenis. Ite, sceleratos fimul
Rapite in arenam Martis, ubi miles fremit.
Ut de perempti Memnonis caede exigat
Supplicia iusta, Vos ego addico neci.
SEM:
Decreta Regis veneror. haec Bastris datur
Merces subactis.
DOR:
Rapite me primam adnecem,
Ut prima satiem Regis incensi sitim.
Nec cogar atram cernere superstes necem
Animae innocentis.
Posuisse nomen filii, quando patrem-
Reperio verum, et perdo? Quin iterum ivet
Me filii nomen repetere, et te patris.
SEM:
meine vivunt filii?
SYM:
Praesens tuus
Adest Hypates.
SEM:
O Semiramidi unica,
Fili, voluptas! video te demum! et licet
Rigidae catenae sobolis amplexum vetent,
Te tamen amoris stringo materni sinu.
HYP:
O chara genitrix! qualis occurris tuo
Ploranda nato? stringins affectu brevi,
Iterumque maestum deseris!
SEM:
Iniqui iubent
Sic fata caeli. Nate, quem tanti est mihi
Revidere! Nate huc Numinis ductu venis,
Ut emigrantis spiritum Matris trahas,
Et manibus cadentis officia ultimae
Pietatis obeas.
HYP:
Mater, ut funus cadas
Vivente nato? Mortis aeternum gelu
Mihi ante stringet membra quam vultus tui
Occludat oculos. Nobilis miles, tuo
Si quae fa villa corde pieta tis calet,
Deme illa Matri vincula, et collo meo
Iube illigari: chalybis ardentem sitim
Prius in Hypatis merge flagrantem sinum,
Materna quam per viscera infelix furat.
DOR:
Nate, hac parente dignus es, nato parens.
SEM:
Ubi tua cura est altera, voluptas mea,
Natus secundus?
SYM:
Forma nisi fallax meos
Illudit oculos, vinculis tecum trahi
Videor videre filium.
HYD:
In vultu tuo
Ego genitoris cerno vivaces notas.
SYM:
Vicina nostris aedibus ubi altam erigit
Se silva in umbram, perdidi illecebras m-eas.
HYD:
Ego inter umbras nemoris abreptus manu
Sive Armenorum, sive Persarum fui;
Ductus que per non nota per egrinus sola
Sortis iocantis vile ludibrium fui;
Excussa donec servitus tandem gravis,
Iugumque collo est, et Semiramidis datum
Sequi arma posse. Hic miles officio habeor,
Amore sed sum filins.
SYM:
Sanguis suum
Ad sanguinem sponte fluit, et tacito impetu
Huc fertur, unde prodrit. Hydaspes hic est,
Sublime germen stirpis, et magnae demus.
SEM:
Laetitia vitam inspirat, et mortem dolor,
Heu! note, red et ignote mi fili! Meum
Te habere nequii viva, te moriens meum
Accipio nate!
HYD:
Symma, niladfers novi.
Solum parentis nomen est novum mihi.
Quo me sovebas, somper affectus fuit
Plus quam parentis. Ergo nunc tanto magis
In fata tecum paria, in aerumnas pares
Fertur voluptas pectoris, quanto magis
Natura matrem deseri a natis vetat.
OSM:
Quid trahimus ultra tempus? ad poenas vocat
DEclivis hora
SEM:
Prompta sum: hoc loco immola
Integritatis victimas.
DOR:
Primum locum
Ego mihi posco: perfidus ego obses fui.
SYM:
Concede miles temporis brevem moram,
Ut celere cursu Regis affatus petam.
OSM:
Rex iussit omnem rumpere ad penas moram
HYP:
Si durus aures precibus obiectis negas,
Adam ante ferrum durius manu hac brevem
Moram impetrabit Vulneri en pectus patet,
Aut hora danda precibus est.
FAR:
FErro abstine
Generose iuvenis.
HYP:
Temporis moram volo.
FAR:
Repone ferrum., Est innocens audax amor,
Si peccat ira. Symma, tu Regem pete:
Expone casus ordinem. Sed nos nova
Regis moremur iussa.
DOR:
Laetitiae mihi
Simul et doloris, dulcis et amarus fluit
In ima torrens viscera, et inundat fibras.
Momento in uno Mater es? nosque aspicis
Momento in uno matris orbari sinu.
HYP:
Si sit cadendum, mater, aut pro te cadam
Aut tecum eadem caede sublatus. Nini
Non ita ferocit animus, ut precibus meis,
Largisque flentis lacrimis possit piam
Aurem negare.
HYD:
Frater! o primum mihi
Iam nate frater! Unicus tantae es super
Spes stirpis, unus surculus magnae domus:
Te sancta servent Numina incolumem diu
In spem nepotum. At interim officio pio
Et patris ossa, et matris, et fratris lege
Unum in sepulchrum, et marmore imposito tege.
SEM:
Memorique gratus marmori incide has notas!
Memnon, Semiramis, et Hydaspes hic iacent:
Quos una semper strinxit in vivis fides:
Hos tumulus uno mortuos condit sinu:
At mortuorum vivet aeternum fides,
DOR:
Sed me repone ad infimam tumuli basin,
Testatus uno carmine officium meum:
Regina Bactris nata, tumulatis pia
Ancilla frcta, vilis ad pedes iacet.
Fortuna votis favit, ut vultum mihi
Verteret apertum; iacio fatalem manu
Vindice sagittam: missa vix cornu fuit,
Fronti stupentis haesit, et grandem scidit
Vitae offluenti semiram.
NIN:
O casus gravis
Sortis sinistrae! Falleris: non est tua
Memnon peremptus dextera: charus mihi
Est in teremptus Arbaces, qui se Ducem
Simulabat armis.
NARB:
Heu! quis infelix dedit
Furor arma manibus? Esse dum fidus volo,
Homicida fio
EUPH:
Magne Rex, non est tui
Narbassi hic error: vindices scelerum Dii
Misere telum in Arbacem, ut poenam parem
Suo meoque crimini letho daret.
NIN:
Euplieme, quid ais?
EUPH:
Quando iam caelum metu
Me solvit omni, et Arbaces caesus iacet;
Arcana pandam, et fraudis intextae dolum
Regi explicabo, Sceleris exacti reos
Quos ante, Hydaspen et Semiramidem tibi
Fatebar esse, nullius culpae reos
Scelerisque puros testor. Hoc crimen meum
Fuit; sed auctor Arbaces mendacium
Violentus ori intrusit.
NIN:
Et qua vi?
EUPH:
Prece
Precioque primum: deinde cum durus preces
Preciumque detestarer, obiecit minas,
Me perpetratae caedis auctorem fore.
Quid press is agerem? aut Regis certus fuit
Metus furoris, et inde probrosae necis:
Aut comparatae gloriae et honoris mihi
Iactura certa, Non ego feci reos,
Nec innocentes prodidi: voces premens
Dolor evocavit
NIN:
Voce mendaci Nino
Illudis audax ante mentitus, fidem
Nunc non mereris.
EUPH:
Ante mentiri mea
Salus coegit: falsa cur damno meo
Nunc venditarem?
NIN:
Suadet hoc novo dolo
Promissa merces.
FAR:
Memnonis clauso in finu
Haec est reperta pagina, disertis notis
Inscripta Regi.
NIN:
Memnonis notus mihi
Iste est character. Nomen adscriptum docet.
Nino salutem perpetem, atque aevum senis
Memnon precatur nestoris: quodque unicum
Propria cadenti dextera est reliquum, suum
Regi cruorem consecrat, cuius color
Ostri rubentis vice Seimiramidi latus
Regale cingat. Tu mea fronte erutos
Oculos volebas: parco violenta manu
Eradere illos: sed oculis vitam tamen
Tollo violentus. Ista quae seribit manus,
Eadem ministra Regii imperii, in latus
Impellit ensem, et spiritum fugat. Vale.
DOR:
Iam clausa dubio est semita: Auctorem tenec
Caedis patratae: testis accedit rei
Sanguis profusus. Ista si nondum tibi
Animum serenant, noscat id serus nepos,
Nos innocentes spiritum ferro dare.
NIN:
Resurgat innocentia, et victor doli
Triumphet animi candor, et constans fides.
Demite catenas manibus innocuis.
DOR:
Mea
In me recurrit vita, quae languens tuo
Linguore propius fata quaerebat sua.
Et in supremae noctis excursu mihi
Oreris serenus Cynthius.
NIN:
Culpae nota
Recessit omnis, sceleris abstersus color:
Huc advolate, et sarcina indemnis meo
Pendete collo: Carcer est sinus meus,
Amplexus est catena, qua stringo meos
Post fata chari Memnonis natos: meum
Dilectum Hypaten filium, et Hydaspen meum.
SYM:
Bene ominato sidere hic fulsit dies,
Quo video vos pastoris, et magni Ducis,
Regisque magni filios.
HYD:
Servi tuos
Vultus veremur
NIN:
Filios ego vos colo,
Nebulasque frontis osculo abstergo patris,
Exacta feritas Regis, et vester dolor,
Fugentur animo.
HYP:
Vita succedit nova
In hoc cadaver.
HYD:
Qui mihi perii, Nine,
Per te renascor.
NIN:
At Semiramis Deum
Idaea pulchra, viva stellantis poli
Imago, fidei Numen; exemplum aureae
Integritatis, vita virtutum omnium,
Post tot procellae turbines, post tot vices
Sortis sinistrae, capitis et post tot tui
Superata fata, surrige excelsam indolem,
Solioque posita Regio mecum dare
Imperia disce,
SEM:
Fata caelorum, tuas
Prostrata veneror gratias! caelum premit,
Levatque caelum; firma stat semper fides.
Regnare sed cum me Semiramidem iubes,
Auguste Rex iube et Semiramidem alteram
Regnare mecum, filiam meam iube.
NIN:
Si non abhorres, Imperi partem mei
Tibi cedo, et una Bactra
DOR:
Tam celso loco
Mea vota non acclino. Reginae iube
Me servitutis lege subiicere caput:
Sic obsequendo et serviam, et regam simul.
SEM:
Sic imperando duplici sceptrum geres
Regina iure.
NIN:
Purpura et Hypati latus,
Et latus Hydaspi cingat. affectu pater
Vos filiorum nomine vocari volo.
HYD:
quicumque splendor Regiae lucis fluit
In nos, reflexo lumine in regem redit;
Totusque demum splendor in te uno micat.
HYP:
Quocumque servos elevas, stabunt tui
Momenta lionoris.
NIN:
Memnonis fidei memor
Pyra erigatur, qualis Augustos solet
Colligere cineres, stetque sub aperto die
Tam gloriosae praeco virtutis lapis.