March 2004 Ruediger Niehl
Errata list item: 435. v. 3. vivus l. virus.: not identified; the erratic and frequently faulty abbreviations for the speakers have been mostly standardized. TEI header added; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - no spell check; Note: Some of the items on the errata list (image number 592) have been already corrected manually in the copy presented here. The manual alterations have been quietly ignored in the tagging of the machine-readable version. NOTE: In a few allegorical passages, speaker tags have not been applied (for purely technical reasons)


page 292, image: s300

S. IDDA.

ARGVMENTVM.

S. Idda in Suevia ex Comitibus de Kirchberg oriunda, Henrico Cimiti Doggenburgi matrimonio locata, die quadam mundum suum muliebrem, gemmas, ac uniones, ipsumque annulum maritalem, ingentis pretii adamante illustrem soli exposuit. Corvus reverberata adamantis luce praestrictus, et irritatus advolat, Iddaque nihil advertente annulum surripit, atque adnidum suum deportat. Reperit eum in nido venator, et digito insertum Aulicis incautus ostentat. Occasionem hinc nactus Camerarius oratiam apud Henricum aucupandi, Iddam et Venatorem in suspicionem impudici amoris urecovat. Qua occupatus Henricus Venatorem indomitis equis raptari, Iddam ex edita turri praecipitem agi mandat: quae tamen DEI ope illaesa conservatur, et in solitudinem abit, ubi reliquum vitae exigit. Ioach. Seiler Prior Fischingae, ex lectionibus secundi Nocturni pro Festo S. Iddae, a. S. Rituum Cong. concessis Anno 1606.


page 293, image: s301

PERSONAE INTERLOQUENTES.

Henricus Comes.
S. Idda eius Coniux.
Ferdinandus Filii.
Helfridus Filii.
Honorius Filii.
Ottmarus Primus Minister,
Arnoldus aulae Praefectus.
Ernestus Camerarius nobilis.
Arsacius eius filius.
Longinus Ernesti Frater.
Attulphus Ottmari Amicus.
Ubertus Capitaneus,
Camillus Consiliarius.
Philinder Ephoebus Henrici.
Rosellus Ephoebus Iddae.
Umbrae.
Prologi.
Chori


page 294, image: s302

PROLOGVS.

Innocentiae ac fidei inter navigandum cum invidia et suspicione luctantibus succurrit Providentia.

Innoc. Fid. Spirat aura, servit unda;
Sorte navis it secunda.
Nulla procella
Fremit in bella:
Ventique tacent fluctusque iacent.
I strata per discrimina
Ad faustitatis limina,
Undis ferentibus,
Ventis faventibus.
Invid. Invidia non tacebit.
Susp. Suspicio non iacebit.
Invid. Susp. Spirat aula, servit unda,
Sorte navis it secunda.
Invid susp. Dum quiescit aura et unda,
Sors minatur insecunda:
Positi fluctus
Glomerant luctus.
Ventusque tacens, pontusque iacens
Dum conticescit,
Tunc invalescit.
Innoc. Fid. Vela ventis adiocantur.
In vid. Susp. Sed pericula auspicantur.
Innoc. Fid.. Indormiere fluctus.
Invid. Susp. Resurget inde luctus.
Inno. Fid. Sine luctu,
Sine luctu


page 295, image: s303

Ad quieta suavitatis
Ad beata faustitatis,
Enatamus littora.
INVID. SUSP. Non sine fluctu,
Nonsine luctu.
Ite venti, convolate;
Ite fluctus, intonate,
Ite nubes fulminate.
INNOC. FID. Quae contumax procella
Movet repente bella?
INVID. SUSP. Venti furorem intendite.
INN. FID, Caeli manum protendite!
INVID, SUSP, Caeli faces accendite.
INN. FID. O astra! nos defendite!
INVID. SUSP. Ira perge, monstra merge.
Ite nubes in volumen.
INN. FiD. Innocenti parce Numen!
INVID. SUSP. Tela venti congregate.
INN. FID. Tela Caeli dissimpate.
INVID. SUSP Impellite,
Collidite,
Convellite,
Concidite.
SUSP. Sic suspicio.
INV. Sic invidia,
UTRAQUE. Quidquid sinistre cernimus,
Manu potente sternimus.
INNOC. O caeli lumen!
FIDES. O mite Numen!
UTRAQUE. Adverte naufragantes.
Iuva periclitantes.


page 296, image: s304

Provid. Nubes abscedite,
Venti recedite:
Aer diescat,
Pontus quiescat.
En adsto Pronvidentia.
Quid poscis innocentia?
In Fid. Inter undas naufragamur,
Esca morti destinamur.
Provid. Huc brachium protendite,
Et anchoram comprendite.
Inn. Fid. Tenemus. o potentia!
O Numinis clementia!
Provid. Sic semper innocentiae
Est cura providentiae.
Inn. Fid. Pr. Sic semper Innocentiae
Est cura Providentiae.


page 297, image: s305

PROTASIS. SCENA I.

Henrico somniis et larvis nocturnis territo suadet Ottmarus, ut animum venatione distrahat, quam ipse detrectat; iubetque Ottmarum ipsum eidem vacare.

HENRICUS. OTTMARUS. ERNESTUS. LONGINUS. HENR: QUamvis sepulta nocte redivivus dies
Illustret orbem, pectoris necdum tamen
Tenebras serenate totus in luce est polus,
Sed mens in umbris. Noctis o tristes ioci!
Tragicique ludi! somnii infaustae nimis
Turpesque larvae! surgit aurorae comes
Genialis aura; nulla sed lenit meos
Aura cruciatus. Videor ardentes adhuc
Videre nubes fulmine, et murmur grave
Audire tonitru; cernere volantes polo
Ignis procellas; tremere succussum solum,
Nutare rupes, montium everti iuga,
Ruptique mundi fragmina in abyssum rapi.
OTTM: Honoris umbras luce rationis fuga.
HENR: Quid ratio possit, quando vis maior rapit?
OTTM: Vis nulla mentem rapere constantem potest.
HENR: Mens nulla vim fraenare rapientem potest.
OTTM: Cum ficta vis est, ratio figmentum videt,
Sedatque fluctus,
HENR: Ratio nil purum videt,


page 298, image: s306

Cum nube tegitur.
OTTM: Veritas solest, cui
Et densa cedunt nubila, et noctis chaos.
HENR: Sed veritati pavidus illudit sopor.
OTTM: Haec est soporis indoles; miras creat
In mentelarvas: sociat et fontem et socum,
Arceslin auris fabricat; in undis arat,
Metitque in igne; retibus ventos premit,
Piscesque visco captat, atque hamis aves.
Miscet chimaeras; corrigit; rursus novas
It in chimaeras: vixque de somno vigil
Aperitur oculus, falsa, quae vidit sopor,
Abeunt in auras. Sola tibi raptum diem
Amica lucis ratio lucrari potest.
HENR: Quod loqueris, opto: non tame valeo meae
Menti imperare. Tanta me nubes tegit,
Animumque opacat.
OTTM: Nulla sinceri datur
Nobis voluptas gaudii. Alternant vices
Ioci et dolores: sed tamen brevior dolor
Tenet theatrum cordis. Hoc, princeps, licet,
Sperare laetum nube depulsa diem.
Natura docet hoc: Phaebus in noctem perit,
Idemque rursus noctis imperium premit.
HENR: Spetare licet hoc. Maesta succedunt ieeis,
Iocique maestis. Inde sunt gemini poli,
Quibus rotantur sortis humanae vicet;
Spes, et timores.
OTTM: Spes ut accrescat; timor
Ut exigatur, mensque se reddat sibi,
Libeat ferrarum lustra latratu canum
Terrere, et alto conditam umbrarum sinu
Excire praedam, Nulla maeros magis


page 299, image: s307

Ars inquietae mentis expungit foro:
Quam dulce praedae iurgium, et caedes dolo
Feris paratae. Suavis hic silvae decor,
Membrorum theatra montium scenae, arborum
Motus iocantum, sibilus venti, cadens
Susurrus undae, pulcher anfractus loci,
Fugae ferarum, persequens ardor canum,
Terrorque multus cornuum quandorapit
Oculos et aures; avocat mentem suis
Umbris, et omnem corde maerorem eximit.
HENR: Verum est, soluta quando mens curis potest
Sibi imperare. At quando captivam tenet
Metus, dolorque; quidquid aspiciat, sua
Tormenta cernit: quidquid auditu bibit,
Suos dolores audit: in cantu gemit,
Suspirat in conviviis; nectar scyphi
Cadente miscet lachrima; et sur impotens
Amoena luctu gaudia profundo opprimit.
Itu, dolosos implica in casses feras,
Aut coge in amplavulaera, et stragem gravem
Tibi hoc honoris Idda dec ernit mea,
Meusque, quo te prosequor, mandat favor.
At ego quietis interim quaeram improbo
Aliquid dolori, fortesi detur levi
Desideratae pacis aspectu frui.
OTTM: Obtemperabo iussibus. Tantus favor
Mihi viae, Dux, et stimulus, atquae illex erit.


page 300, image: s308

SCENA II.

Ernestus, et Longinus observato singulari Henrici in Ottmarum favore indignantur; et in Ottmarum ac Iddam conspirationem ordiuntur.

ERNESTUS. LONGINUS. LONG: QVo se potentis ardor Ottmari ferat,
Quis eum sequatur Principis nostri favor
Agnosco tandem, tuque, mifrater, vides.
Quam fronte amica, quam ferenato ioco
Ludentis oculi, quamlibet pressus gravi
Dolore Princeps, aure quam prona audiit
Voces loquentis! luce qua aspexit! suos
Quo suavitatis melle condivit sonos.
Visusque Princeps grande lenimensui
Coepisse luctus ore ab Ottmari. Favor
Quid ille spirat? Iste quo tendit calor?
Ottmarus omnes Principis amores tenet,
Tuus hostis: et tu lentus ad tantassiles
Capitis procellas? unus hanc aulam regit,
Vanusque capti Principis mentem rotat:
Et adhuc quiescis? Nempe malecautus tuam
Spectas ruinam, per que calcatum bonae
Sortis orientem perdito ascensum struis.
ERN: Iddae potentiam horreo. O quantum potest
Mulier in aula! cuius aspectu, aut levi
Nutu, vel oris verbulo, aut risu, fluit
Ut cera mollis, quid quid est rigido magis


page 301, image: s309

Adamante constans. Illa, ut Ottmarum eievet,
Sui favoris ultimas vires movet.
LONG: Habes refertum fraudibus tectis caputs
Et tu supremas artium vires move.
Suspicio in aula versat imperio animos,
Accendit odia, suscitat zeli faces,
Agitin ruinam, quidquid est altum. Unica
Si gutta penetret Principis mentem, tenes
Felicitatis verticem.
ERN: Huc tendunt meae
Artes, dolique; huc ingeni aspirat vigor:
Et iam volanti spes nova affulget rati,
Faustumque vota mentis in portum citat.
LONG: Arcana pande cordis, et vitamtuo
Infunde fratri.
ERN: Parta iam victoria est.
Affectus ille, gratia, et pretium, et favor,
Queis caeca mulier tollere Ottmarum supra
Omnes laborat, apta materies meae
Est illa fraudi, Hinc arte miscebo dolos,
Et suspicaci Principis menti ingeram
Zeli venenum. Fufilem in vivos duos
Monstrabo amorem Coniugis; quorum prio.
Aludat (an illudat?) Henrico iocis,
Latente at alter a mne in Ottmarum fluat.
Divisi amoris modica suspicio sat est,
Ut pectus anceps Principis dubiis agat
Et huc, et illuc fluctibus, sensus rotet,
Mirasque larvas fingat: ut quidquid videt,
Vei audit, illud aestimet ruptae notam
Fidei marito.
LONG: Parte, qua tendis, volat
Secundus aulae ventus, Henrici timor,


page 302, image: s310

Umbraeinvoluti pectoris, mentis stupor,
Aesiusque cordis semper in peius trahens,
Turbatus animus quodlibet fugit malum,
Imbrem cadentem, ut aridus cespes bibit.
Sed ecce, quaenam fronte velata, pede
Pendente, pulla cyclade, ambiguum gradum
Huc mulier infert? Illa sors aulae statum
Motusque novit. Saeve, quod viros latet,
Norunt mulieres.
ERN: Perge: meditata inchos.
Scrutare fontem maestus Henrici dolor
Quo manat inde texe felices dolos.

SCENA III.

Idda mutato habitu perditum annulum quaesitura tendit ad gemmariorum officinas, implorat et Ernesti opem, qui omnem pollicetur.

IDDA. ERNESTUS. ROSELLUS. IDD: ERneste!
ERN: Domina,
IDD: Principem agnoscis tuam
Alia latentem veste?
ERN: Simulatus tenor,
Et frons, et habitus corporis, mentem procul
Idda avocarunt. Parce, si minus tuo,
Quam decet, honori detuli. At tectam dolo,
Quo te voluntas ducit, aut fatum trahit?
IDD: Si prona faveant sidera, beatam licet
Sperare sortem, perque calacatam improbi
Casus procellam tendere ad portum bonae
Felicitatis.
ERN: Principem an quis quam potest
Urgere casus?
IDD: GrAndis, et magnum trahen:


page 303, image: s311

Retro periclum.
ERN: Fidus accedamtuis
Comes periclis. Quodquod instabittibi
Discrimen, illud pectore in nostro prius
Hebetabit iras.
IDD: Si fidem certam obligas,
Silentioque comprimi spondes labra,
Quae me sub istum causa vestitum trahat,
Pandam stupenti.
ERN: Marmori, aut rupis iuge
Tua verba credes.
IDD: Sponsus Henricus mihi,
Cum praepararer nuptiis quondam dedit
Fala corona tum aurea adamantem, sui
Amoris in metesseram, cuius faces
Ipsum parentem siderum in pulchrum queant
Vocare bellum. Pignus hoc animi, suit
Thesaurus omnis: ceterae gemmae nihil,
Nihil uniones: Huius adfestos dies
Mihi solus usus: tumque duplicato polus
Radiare sole visus est.
ERN: Vidi, et ratus
Mihi feriri lumina a solis face,
Attonitus haesi.
IDD: Mane, cum nascens dies
Afflaret astra luce, radiantis iubar
Gemmae pyroposinter, in magni choro
Pretii unionum Cynthio exposui. Interim
Vaco labori sutili, ut Magnae instruam
Dei parenti cycladem, Ubi festae quies
Acui imperata est, colligo illustres opes:
Desideratur annulus: et oculo, et manu
Quaero, requiro: vanus est omnis labor,
Et cura inanis.
ERN: Pectus invadit gelu,
Mentemque glaciat. Nam quis in gemmam tulit
Ungues rapaces?
ROS: Quis quis hanc tulerit, ave


page 304, image: s312

Tulit ministra,
IDD: Sive sit genii mali,
Sive hominis istud crimen, alienam mea
Mentita speciem subeo pretiosas proba
Gemma officinas, forte si caeli favor
Aut mihi reponat annulum, aut similem offerat.
Hunc ut ego redimam, quidquid est auri super,
Et unionum quidquid, expendam lubens.
Quam fuspicaces Coniugem larvae queant
Rotare, nosti Erneste: quis demum furor
In mesequetur? Nempe vel nostram arguet
Non sine procella incuriam: (hoc parvi aestimo)
Vel grande adibit nostra discrimen fides.
ERN: Ventura spectas: Suspicax res est amor,
Facileque in umbras agitur. Hinc opus est canis
Odore, et oculo lyncis, ut raptam annuli
Praedam sequantur.
IDD: Mente qui prompta dolum
Mysteriumque per vides aulae, meis
Obsequere votis: quidquid ingenio vales,
In hunc laborem impende,
ERN: Tam studio doli,
Quam mente et arte totus in iussa evolo.

SCENA IV.

Iacturam annuli ab Idda intellectam narrat Ernestus fratri suo Longino, et per hunc meditatos dolos promovere decernit.

LONGINUS, ERNESTUS. LONG: QUid longus iste feminae affatus tuos
Confert in usus?
ERN: Spem supra, et supra meam


page 305, image: s313

Opinionem.
LONG: Fare:
ERN: Non illa, ut putes,
Ignota quaedam muliet est: sed quam tibi
Oculus negabat, Principis coniux [(printer); sic: Coniunx] , dolo
Mentita vestes.
LONG: Idda? qua causa exuit
Principis amictum, et vile sub pannis genus
Simulat?
ERN: Dolore perditi adamantis gemit:
Hunc sub aliena veste perquirit. Meis
Sed illa gemma fraudibus pulchrae vice
Helices praeibit: quodque spem certam facit,
Desideratum ducet in portum ratim.
Una at procella et Iddam et Ottmarum premet.
LONG: Grande tibi facinus mente designas. Vide
Ne spes inanis fallat, et medio mari
Navim volantem deserat venti favor.
ERN: Meditata quisquis mente digessit bene,
Securus omnem dextera sortem tenet,
LONG: Casus sinister saepe currenti rotam
Frangit quadrigae.
ERN: Casibus ab ipsis capit
Consilia sapiens.
LONG: Casus ubi casum premit
Sequens priorem, sana consilia amputat.
ERN: Fracto priore, subsequens casus movet
Animi vigorem. Solus in arena meas
Dum mente volvo machinas, aula m pete:
Mox te sequemur. Idda, et Ottmarus, neque
Repertus adamas: omnia in votum fluunt,
Fortuna ne me desere clientem tuum.


page 306, image: s314

SCENA V.

Arsacius filius narrat Ernesto patri suo visum a se corvum ex Iddae fenestra evolantem, et rostro annulum cum illustri gemma deferentem: quod parens malum esse omen puero dolose persuadet, ideoque iubet secretum teneri, ac nulli manifestari.

ARSACIUS. ERNESTUS, ARS: PAter! Pater! adhuc luce praestinctus mihi
Scintillat oculus. Videor ardenti aemulam
Adhuc videre Cynthio flammam.
ERN: Stupor
Quis tibi repente lumen attonitum tenet?
ARS: Audi, et stupesce genitor. EXcelsae sequor
Dum turris apice passerum nidos, stetit
Iddae in fenestra grandior, corpus nigris
Induta pennis volucris, et soli obvium
Caput supinans visa radiantem suo
Tenere stellam rostro, et alterna vice
Et huc et illuc vertere, ac grato ioco
Garare; et inde vivus in flammae modum
Nitor emicare, meque, suspensum rei
Novitate, radiis pungere. At lusu brevi
Volucris peracto, celsior sese leves
Tollit sub auras, perque famulantes notos
Praeceps amaenam sideris lucem eripit.
Qua licuit, oculis insequor, sed dum sequor,
Et volucrem, et astrum perdo.
ERN: Concla vi haec avis


page 307, image: s315

Iddae evolavit? ore radiantem tulit
Stellam sub auras: omnia in votum meum
Fraudes ministrant. Nate, portentum canis
Fatale patri. Nigra, quae fese tuo
Obiecit oculo volucris, infausta est. Color
Funestus ille semper aut caedes notat,
Auttriste funus capitis excelsi. Nitor
Lucentis ille sideris, non, ut putas.
Est fulgor astri; fune bris taeda est: vel est
Nitedula atrae mortis. Hanc gignit vapor
Gravioris aurae. Regiae hanc raro domus,
Quas melior ambit aura, spectarunt: tamen
Si quando sese Regiae infundit, gravi
Praeludit illa funeri.
ARS: O fatum improbum!
Et saevientis triste fortunae malum!
Ergo ille lucis splendor est atrae nota
Indezque mortis?
ERN: Triste prodigium incubat:
Quantoque visae est clariorlucis nitor,
Tanto minatur vertici excelso mag s
Crudele quid, dirum, ac atrox. Quidquid tuis
Oculis bibisti nate, taciturnus preme.
Unica minanti namque medicina est malo,
Illius hausta vita, qui primus facem
Tragicam notavit, Nate, si in pretio est tibi
Vel vita patris. vel meus quo in te feror,
Affectus animi, quidquid est visumtibi,
Taciturnitatis nube velatum tene.
ARS: Neque curiosus labra recludam, neque
Tormento adactus.
ERN: Prosperae quantus favor
In vela nostra fortis affluxu venit!


page 308, image: s316

Non verba post hac; opera poscuntur. Sequor,
Quocumque me fortu na palmaris vocat.

SCENA VI.

Ad mitigandum Henrici maerorem inducitur Musica, quam tamen fastidit, et indormit.

HENRICUS. ARNOLDUS. MUSICUS. ARN: UT inquietae mentis abigatur pavor,
Aestusque sidat pectoris, quaedam polo
Infusa vis est Musicae. Inferno Saul
Agitatus oestro, perque violentas ferox
Raptatus iras, mollis ad cytharae sonos
Placidum hauriebat spiritum, et posito trucis
Furoris aestu, lucis extinctae facem
Reddebat animo.
HEN: Credo, si spinas queat
Turbata mens exuete et afflictum in sinum
Admittere imbrem gaudii, a cytharae sono,
Aut a canorae vocis allapsu et modis
Id posse nasci musicae.
ARN: Obsequiis tuis
En prompta Siren; sive te vocis magis
Delectet affae chroma; seu pectus magis
Afficiat ungue tacta festivo chelys.
HENR: Resolve iuvenis vocis argutae modos:
At tu sonoras ungue per chordas vola.
Music. Luctus abite,
Ioci redite:
Umbras serenent
Vocis lepores,
Vultus amoenent
Chordae canores:


page 309, image: s317

Amica scena se novorum
Tandem reducat gaudiorum.
Luctus abite,
Ioci redite,
Ite furores,
Ite dolores:
Venite lepores,
Adeste favores.
Noctis horror conticescat.
Lucis aura convalescat.
Luctus abite,
Ioci redite.
Aura amoena
Huc aspira:
Pax serena
Hic respira;
Sensusque dulces
Queis corda mulces,
Queis stringis affectus,
Et recreas pectus,
Huc aura munda,
Infunde pectori dolentis,
Et te frui voventis.
Luctus abite,
Ioci redite.
HENR: Absiste. Vocis iste concentus meo
Nihil dolori consonat. Maeror canens,
Laetitia maerens musicam ingratam facit.
Ululae gementes, sibila, latratus canum,
Et triste quidquid horridus Avernus sonat.


page 310, image: s318

Obtundat aures Istud aegrotum magis
Recreabit animum. Levis ut sommus, cui
Iam fessus oculus annuit, et humens caput
Vo catmorantem, pectoris laesi improbo
Ferat medelam vulneri, auferre hinc gradum.

SCENA VII. Muta.

Suspicio in umbrarum comitatu terret chorea horrida Henricum dormientem.

SCENA VIII.

Excitus somno Henricus inclamat auxilium: adsunt filii cum Aula, qui eum solantur, et quieti reddere conantur.

HENRICUS. FERDINANDUS. HELFRIDUS. HONORIUS. ARNOLDUS. HEN: TUrba famularis, satrapae excubitor, Duces
Cives, amici, filii, sanguis meus,
Manum patronam Principi oppresso date.
HELF: Quis iste terror? Adsumus nati tui,
Adamate genitor: impera; en promptos habes.
HENR: Ochara capita, filii! huc vester prope
Accedat ardor; quo resolvatur [(printer); sic: resolvatar] gelu
Trepidantis animi, redeat et cordi vigor.
FERD: Nihil hic timendum, quando tutelae tui
Assisto capitis, promptus e venis dare
Omnem cruorem. Dexterae armatae hic chalybs
Ibit per omnes mortis oppositae minas,
Lateque scindit semitam Pulchrum est, necem


page 311, image: s319

Subire nato, tutus ut vivat pater.
HENR: O quae procella affectuuminsano quatit
Pectus tumultu! quantus evulsas dolor
Lacerat medullas. Filii, genitor perit:
Et opem negatis?
HON: Genitor, e cuius sinu
Mea vita manat, manet ab eodem quoque
In me doloris vulnus,
HENR: Ofatum grave?
Spes una patris, filii, auxilium date:
ARN: His esse clypeis, tutus, o Princeps potes in diem
Ubi te tuetur valida natorum manus.
HENR: Quid hic? quid illic vulgus umbrarum
Ancheronte rupto prosilit. Quae mesinu
Fido latebra condat? auxilium patri
Date, chara capita, filii!
HELF: In pectus tuum
Pater, meum cor insere, et cordi tuo
Misce: dolorem forte mordacem meus
Attemperabit ardor.
HENR: In pectus levis
Scintilla vitae remigrat.
FERD: At quali fluat
Ex fonte maeror, pande: stellatos poli
Iuro utriusque cardines, illi hac manu
Rimabor ima viscera, aut findam caput.
HENR: Imbelle nempe brachium obtendis malo,
Aegramque dexteram.
FERD: Dexterae si vis minor
Meae est, vigorem pectore ex isto trahet,
Cui tu dedisti sanguinem animosum, ut queat
Etiam gigantum sternere obstantum minas.
ARN: Generosus iste sobolis ardentis calor
Meretur esse dulce lenimen pacri.
Hinc ergo repete spiritum; teque in tua
Sobole sereno conspice obtutu [(printer); sic: obtutum] pater,


page 312, image: s320

HENR: Quis pavidus iterum fremuit a tergo sonus?
Procul hinc sinistros agite latvarum choros.
Infausta monstra, noctis aeternae satus,
Acherontis umbras, quae ligant, stringunt, rotant,
Cruciantque mentem
FERD: Mucro quem dextra
Sitis habet irae, ut somnia, et Manes stygis,
Umbrasque feriat.
HENR: Monstra natalem procul gero
Agite suborcum.
HON: Currite in nostrum sinum
Umbrae paternaeicurrite; en totus patet,
HELF: Tuis adhaere filiis; et si necis
Simulachra terrent, stringe nos patria manu
Tuoquete cruore, qui in nobis calet,
Restitue vitae.
ARN: O digna progenies patre!
Et quis doloris tantus occulti furor,
Qui non ad istos capiat aspectus fugam?
HENR: Agnosconobilem indolem: hinc vestros sinus
Subeo, doloris grandis Oceanus mare
Immane fellis: sentio venam tamen
Dulcoris unam. At damna praesagus sua
Qui iam propinqua providet, totus nequit
Pofito dolore tendere in pacis sinum.

SCENA IX.

Dubitat Ernestus an rapinam annuli a servo factam Idde aperiat: dissuadet Longinus: consentiti lle exspectare suis fraudibus opportunius tempus.

ERNESTUS. LONGINUS. ERN: NArrata crede. Sed quid in nostros magis
Proficiet usus? furta sicorvi palam


page 313, image: s321

Manifesta facio Principi, augustum licet
Sperare donum.
LONG: Forsan id credet tuae
Partum esse sraudis; quodque tu corvo imputas
In te redibit crimen, et raptae reus
Dicere gemmae; quaque non caute satis
Culpas volucrem, sceleris hac certae tui
Notae emicabunt.
ERN: Testis Arsacius rei
Seriem notavit.
LONG: Nempe figmentum patris.
Narrare dicent filium
ERN: Nodum rei
Periculosaetrunco.
LONG: Si nondum tamen
Maturates sit, gravius incurris malum.
ERN: Differre quid me iuverit?
LONG: Lenta mora
Rei patescet verit as.
ERN: Iam sat patet,
Et certa res est.
LONG: Dubius effectus rei.
ERN: Sollicitat Idda maesta medicinam malo.
LONG: Sollicitet una Ortmarus: in vanum movet
Curas inanes.
ERN: Ingeni vires mei
Operaeque studium postulat.
LONG: Difser tamen.
ERN: Praestare sed cum supplicisauxilium queam,
Id denegare iura naturae vetant.
LONG: Non denegare suadeo: solum in tua
Respicio lucra. Quis sit ambiguae rei
Quo vergat aura? Differ, ut tempus magis
Necessitatem prodat.
ERN: At prodit satis;
Iamque illa stringit principem.
LONG: Stringat: Parum est,
Stringatur ultra: gratior fiet manus
Opem ferentis, quando constringi magis
Non poterit.
ERN: Odium lents subsidia creant,
Celerata amorem.
LONG: Fraudibus quis quis vacat,
Observet horam, tempus, et sortis vices,


page 314, image: s322

Rerumque fines. Namgue, quam praesens negat
Occasionem Phoebus; hanc offert sequens
Dres par atam: casibus abipsis trahit
Consilia sapiens: quidquid occurrit, sua
In lucra vertit: saepe, quo everti bonam
Sortem puramus, promovet fraudes magis.
Nisi falsa dictat animus, haec gemma est doli
Materia magna. Video post tempus breve
Turbanda in aula cuncte, vertendum statum
Tranquillita is, Principes ipsos gravi
Procella agendos. Turbidum quando est mare,
Piscationi incumbe: tunc praedam trahes
In rete opimam. Clavis intua est manu,
Ut, cum libebit, pandere fluenti queas
Sorti canalem. Differ; et cautus vide,
Qua parte vires mota tempestas aget:
An praepar atis serviat quidquam dolis,
An arte possis aemulum Ottmarum aggredi.
Consilia abinde sume; quod ratio exiget,
Vel pande furtum, vel tuum in lucrum tace.
ERN: Consil a capio. At ecce se in scenam trahit
Submoesia Princeps.
LONG: Commodis tempus monet.
Tuis studere.

SCENA X.

Dum Idda ex Ernesto intelligit nihil adhuc spei affulgere annulum recuperandi; haeret dubia, an eius iacturam Henrico aperiat: suadet Ernestus adhuc huius diei silentium


page 315, image: s323

IDDA. ERNESTUS. IDD: v. v. v. Erneste, quid nobis licet
Sperare? Lucis aliqua scintilla in meum
Solamen arsit?
ERN: Error in vastis agit
Adhuc tenebris caeca consilia. Sagax
Quocumque mente distraho, et curis sequor,
Nusquam velignis per diti adamantis micat,
Vel umbra in oculos resluit,
IDD: In cadem sumus
Erneste navi: quo ique me cruciat magis,
Hit tecta pannis omne lusiravi forum,
Omnesque gemmas; nulla sed venit meo
Solamini apta; perditae nullam parem
Reperio.
ERN: Pretii gemma supremi parem
Dignamque tanta Principe haud unquam invenia
IDD: Erneste, quid iam suggeris? Pandam meo
Periisse gemmam Principi? At quantus dolor
Mordace dente coniugem offensum premet?
Quae flamma vultus? ira quae invadet fibrat?
Suspicio quanto turbine in pectus ruer?
Tacebo damnum? non minus cudam nia! um:
Tandem patebit veritas: quam tunc gravis
In me redibit culpa? Qui reus est, tacet;
Quem nulla culpa tangit, hic loquitur.
ERN: Die
Silentio concede, dum Princeps suis
Evolvat animum somniis, umbris, metu,
Doloribusque mentis agitatae, et prior
Tranquillitatis redeat optatae flatus.
Sed et ego vires interim impendam meas,
Ut aliqua fraude et arte pandatur vie,


page 316, image: s324

Quam vel negatus hactenus, tursum tibi
Reddatur adamas; velse enatus metu
Larvis que princeps, mitius damnum ferat.
Ut convolutus animus, et sui impotens
In suspicacem facile censuram cadit:
Sic mens serena, quidquid eveniat, suum
Trahit in colorem, et nubis immunis nihil
Videt sinistrum.
IDD: Erneste, dum suades diem
Unum silere, facile consensum expramis.
Neque hinc timoris conscii dier rea,
Nec de patrato scelere culpari queo:
Quando tacere ratio prudentem docet.
Facundus animus interim orator, prece
Caelo favores postulet: tandem solet
Adesse praesens rebus extremis Deus.
ERN: O stulta mulier; quodque dispo nis, tace:
Breve hoc tuum silentium longani trabet
Fraudum catenam. Vesper hic lucem dabit.
CHORVS. Fidei Coniugali et innocentiae Solis curru provectis insidiatur Invidia et suspicio. Haes simulante illa facem ad solis rotam attendere nititur, qua inferat aulae incendium: sed arcetur, et depellitur. Tandem e silice per furorem ignem excutit, quem aulae infert. INNOCENTIA. FIDES. INVIDIA, SUSPICIO. FUROR. : QVam me, Fides,
Per nubium theatra


page 317, image: s325

Ad gloriam deduois?
Fid. Annon vides?
Ex nube noctis atra
Ad ipsa regna lucis.
Inn. Hic absque cura repetitur ab utraque
Sunt astra pura: repetitur ab utraque
Arx serena. repetitur ab utraque
Pax amoena. repetitur ab utraque
Innocentis repetitur ab utraque
Aula mentis. repetitur ab utraque
Fid. Quod insolenti
Caelum negavit,
Hoc innocenti
Large paravit.
Invid. Fur. Et hoc feremus?
Nec atteremus
Audacis insolentiam,
Effrontis impudentiam?
Fid. Inn. Feliciter! feliciter!
Haec gloria innocenti
Est destinata menti.
Feliciter! feliciter!
Per nubium Vapores
Ad caelitum favores
Emigramus, evolamus.
Feliciter! feliciter!
Invid Fur. Haec lenta conspicaris
Suspicio? nec minaris?
Quid moraris? quid vereris?
Ni sequaris, obrueris?


page 318, image: s326

Fid. In. Feliciter! feliciter!
Hic nulla noctis pravitas,
Sed pura lucis suavitas.
Feliciter! feliciter!
Invid. Fur. Assume telum,
Inseende caelum.
Conflige, confige,
Contunde, Confunde,
Convelle, dispelle,
Pacara convolve,
Ligata dissolve.
Fid. Inn. Feliciter! Feliciter!
Suspic. Quo concitas, volabo.
Caelos inscendam,
Faces accendam
Aulamque concremabo.
Fid, Inn: Feliciter! feliciter.
Invid. Fur. Hic est dolose agendum,
Cauteque sub'egendum
A solis igne incendium,
Ursit dolo compendium.
Sucp. Viam rimabor,
Nubes inscendam,
Ignem furabor,
Aulam succendam.
Fid. Inn. Feliciter! felieiter!
Hic innocente venz
Est suavitate plena!
Feliciter! feliciter!
Inn. Quid hic scelesta?


page 319, image: s327

Susp. Quid tu funesta?
Inv. Fur. In curre, trude, reiice.
Fid. Impelle, funde, deiice.
Inn. Cruenta, rebellis!
Susp. Temulenta, crudelis!
Invid. Fur. Insiste, propelle.
Fid. Resiste, repelle.
Invid Fur. Incurre, trude. reiice.
Fid. Impelle, funde, deiice,
Inn. Hoc habet: et iacet, et tacet.
Fid. Inn. Sic est tonandum,
Sic fulminandum.
Feliciter! feliciter!
Fur. Invid. O crudasors! o dura more
Devoluta, comminuta,
Conquassata, conclamata
Exspiravit!
Furor: Respiravit.
Non perivit:
Laeta vivit.
Susp. Vivo! vivo! non peribe,
Nova tela praeparabo,
Nova bella sulcitabo.
Invid. Furor, arma ministra,
Inv. Susp. Excute silice favillam.
Furer. Invidia praebe fomitem.
Susp. Ego capiam favillam.
Inv. Susp. Ignis hic amores
Accendat in furores,
Fur. Succende facem,


page 320, image: s328

Hac rumpe pacem
Inv. Sus. Fur. Hac Principum concordiam
Vertam us in discordiam.
Susp. Ardet, ardet, et minatur.
Aura fiammis misceatur.
Inv. Sus. Fur. Ira discors nos sequatur,
Zelus asper invehatur,
Flamma amoris abruatur,
Pax fidesque obruatur.

EPITASIS. SCENA I.

Ottmarus de venatione redux ostendit annulum in nido repertum putato amico Ernesto. hic simulata amicitia suadet, ut sinu recondat, ne a Principe similium rerum cupido eripiatur.

ERNESTUS. OTTMARUS. OTTM: ERneste, dives redeo venator: meo
Opima reti praeda se captam dedit.
Brevis hora magni foenoris lucrum tulit.
ERN: Venationis studia tam fausto tibi
Cessisse fructu gaudeo, et votis parem
Stetisse praedam, gratulor.
OTTM: Quod me magis
Delectat, uno divitem praedam fero
Digito. Micantes annuli cernis faces,
Et aemulantem solis accensi iubar
Adamanta?
ERN: Pura sidera imitatur color,


page 321, image: s329

Et lux amoenum Cynthii vultum refet.
OTTM: Haec est laboris praeda non vilis mei.
ERN: Venaris apros ergo, sed gemmas capis.
OTTM: Favore sortis.
ERN: Scire si casumlicet?
OTTM: Annosa medio in nemore se quercus levit
Sidera sub ipfa, perque diffusum aera
Late comantem spargit utrumque in latus
Scenam viroris; cuius in summo iugo
Se complicabat nidus: hic visus mrhi
Corvus sedere, et patrio implumem sinu
Prolem fovere: in arborem me moxtulit
Cupido praedae. Mira! quae sortis bono
Obiecta nutu? Video stellantis iubar
Illustre gemmae: capio, sed dubitans tamen,
Metuensque fraudem, donec attactu manus.
Patuit reperta veritas, atque hac meos
Digitos beavit merce: quam tamen velim
Illustriori dexterae in munus dare.
ERN: Tua haec voluptas gaudium est meum. At manus
Si grandioris muneri hanc gemmam paras,
Sinu ut recondas suadeo. Quidquid novum est,
Illustre, rarum, ac nobile, hoc Princeps suo
Amore captat. Principi si non velis
Offerre munus, satius id clauso geres
Sinu sepultum.
OTTM: Sana consilia sequar.

SCENA II.

Exsultat Ernestus habito bono suarum fraudum principio: mittit Longinum. ut sibi procuret Henrici alloquium.


page 322, image: s330

LONGINUS. ERNESTUS. LONG: SImulatum utrinque rideo duorum dolum.
Quam pulchre amica verba velatum tegunt
Animi furorem!
ERN: Nemo me superat suis
Longine votis. Teneo consiliotuo
Flicitatis verticem, si optra tua
Adhuc labor as exitum coeptis dare.
LONG: Erneste, quid me postula? fratri nequie
Operam negare frater: obsequiis habes
Tuis paratum.
ERN: Vota iam corsum in sinum
Fluunt se cundo, teneo fortunam manu.
LONG: Sed quam?
ERN: C tanda curanon pati tur moram.
Accede fictus Principem; fac ut mihi
Aurem benignam cedat: hoc uno doli
Cardo parati vertitur.
LONG: Nutus tuos
Cursu anteverto.
ERN: Pluto, si merui, tuum
Verte huc favorem! Pereat Ottmarus, cui
Debuerat olim Lachesis in vitam brevem
Secuisse stamen. Hactenus si fors mihi
Semper benigoa ad ultimas fraudes favet,
Ottmarus imam sortis abyssum cadet,
Mihique posthac Satrapae inflecten genu.
Vetus exuatur srontis, ac oris decor:
Frons asperetur nubibus, livor labra,
Luror capillos occupet; cilium cadar,
Oculique ficto lacrimae nimbo fluant.


page 323, image: s331

SCENA III.

Ernestus simulata turbatione Henricum accedit: Annulum maritalem Iddae datum gestari ab Ottmaro in sinu prodit; hinc amores illicitos arguit. Furentem princepem retinet, suadetque ut ex Ottmaro veritatem inquirat; hic si neget, manum sinui immittat et extracto annulo convincat.

HENRICUS. LONGINUS. ERNESTUS. LONG: REmitte curas Domine, quae poctus vorant
Animamque rodunt: utque dimittas, decet
Quandoque Zephyri libero affiatu frui.
Mens otioso clausa conclavi coquit
Nebulas et umbras. Ipse secessus meri
Horroris ansa est.
HEN: Alia funestus dolor
Remedia poscit.
ERN: Prodite o Princeps! Probrum reas
Immane mulier Principis! Dominitui
Ottmare, grande dedecus!
HEN: Quisnam hic
Fatigat auras gemitus? aut plorat suum
Quo scelere dominum proditum?
LONG: Ernestus trahit
De corde gemitum.
ERN: Prodite o Princeps!
HEN: Ego
Scelere alicuius proditus? Cede hoc loco
Longine: causa haec arbitros alios fugit:
Solus latentis vulneris tangam lcum.
ERN: Immane mulier Principis probrum tui!
HEN: R. Erneste, an audis Principem
ERN: Gemitum,
Cor evaporet. Cases infelix!
HEN: Tuum


page 324, image: s332

Agnosce Dominum Erneste.
ERN: Si merui, meo
Princeps dolori parce: non sanum satis
Me acerbitatis sensus adimebat mihi.
Sed ecce demum nutibus promptum tuis.
HENR: Distinct: ora postulo indicia mali
Animum prementis. Pande, quod vulnus tibi
Cor vulneravit? quodque tu solus sono
Fracto gemebas? profer in apertum malum.
ERN: Gemitu dolorem mentis haberabam.
HEN: dolor
Quis porro cor exulcerat?
ERN: Quod de tua
Nil meritus unquam gratia Ernestus dies
Trahat otiosos.
HEN: Cur dolens, multa genas
Lacrima rigatus proditum Dominum vocas?
Quae mulier illa Principis probrum sui?
Siles? repone verba quaerenti. Siles?
Infidus ille servus est, dominum sua
Qui damna celat. Abditas nescit fides
Sincera latebras.
ERN: Liberam etiam auram fugit,
Quando obligata est.
HEN: Principis quando loqui
Imperia mandant?
ERN: Principis quando salus
Aperire prohibet.
HEN: Scire quiscumque arduus
Casus minetur, Principum magna est salus.
Cavere nemo, quodlatet, damnum potest.
ERN: Nescire cupies, scire quod nimium appetis.
HEN: Sua quoque scire damna regnantes iuvat.
ERN: Mea lingua flammis omnia accendet, quibus
Tranquillus aulae sidat in cinerem status.
HENR: Uratur aula. Flamma cum saevit simul
Expurgat auras.
ERN: Astra nolentem trahunt,
Coguntque iussa pandere, quod alto velim


page 325, image: s333

Semper tegi silentio. Dicam, meae
Nisi se facultas subtrahat linguae, et scelus
Non foeditate vincat optantem loqui.
HENR: Vires timenti Principis iussum dabit.
ERN: Perstr in go paucis. Annulus fidus tui
Amoris index, stelleo adamante inclitus.
Quem nuptialis tesseram fidei, tuae
Olim dedisti Coniugi, Ottmari latet
Sinus repostus esca funestae sacis,
Fomesque amoris per fidi.
HENR: Ottmarus meum
Adamanta?
ERN: Charum pignus affectus, tuam
Quo sequitur Iddam, pectori appensum gerit.
HENR: Quibus ignis hic latentis affectus notis
Prodit in apertum?
ERN: Vidit hic oculus; idens
Audivit auris. Forte venatu redux,
Sudans que lassatusque dum vento parat
Recentiori in pectus accessum dare.
Thoraca removet. Illhec splendor mihi
Adamantis oculos verberat. Nofco tuum
Id esse munus: nosse dissimulo, et manu
Oculisque verso: stupeo radientis iubar
Sideris; et unde? quaero, qua acceptum manu?
At ille grata nobilis amantis manu
Testatus esi venisse; neque follem minus
Sui esse amoris.
HEN: Nuncii o fulmen grave'
Certumne vidit oculus? an certum audiit
Auris, quod adfers?
ERN: Nolo, mihi praestes fidem:
Ipse experiri, si voles, verum. potes.
Si fallo verbis (esset optandum quidem)
Si fallo, iuftaspectoris acerbi faces


page 326, image: s334

In me revolve
HEN: Mucro in Ottmarum vola,
Unaque cor de pectore, et gemmam erue.
ERN: Prudens furoris impetum Princeps rege.
HEN: Prudens furoris impetum ardentem sequar.
ERN: Prudentia astum temperat, et iram domat.
HENR: Accensa flamma pectoris nescit moras.
ERN: Compressus ardor grav us erumpet.
HEN: Fades.
Primae ultionis grandius vulnus tonant.
ERN: Flammam furoris ratio maturam gravat
HENR: Heu me! voraces viperae, et probrum, et pudor
Pectus dolentis exedunt.
ERN: Aegrum levet nefas
Iam praeparatae saeva vindictae manus.
HENR: Quid adhuc moremur?
ERN: Ut tibi pateat
HEN: Perspecta satis est candidi Ernestifides
ERN: Illusa forte.
HENR: Idoculus, atque auris probant
ERN: Probant: sed ipse timeo, ne subsit dolus.
HENR: Cum certa vidit oculus, est stultus timor.
ERN: Est cautus.
HEN: Fcquae ratio perturbat metu?
ERN: Permulta. Visna Coniugis honorem probro
Suo, tuoque claudere, et vitam nece
Compendiare? quodque tranquilli est status
Turbare flammis? sanae, si cenles mea
Consilia; linguae nectare, et blandis virum
Aggredere verbis; quaere preciosum manu
An pignus habeat nobili? et vocis tenor
Colorque vultus mentis indicium dabunt.
Si dubitet, aut si perneget, dexteram in sinum
Immitte; gemmam absconditam in solem extrahe.
Interpres illa incogniti affectus erit.
Nec inde grande facinus, aut turpem dolum


page 327, image: s335

Aut tegere verbis poterit, aut quoquam modo
Diluere crimen. Lenta sic sese ultio
Probabit orbi, et tutior plectet furot.
HENR: Ratione frenas impetum. En tandem mei
Umbras, metumque somnii; et, quo me antea
Ludi putabam, verus is terror fuit.

SCENA IV.

Arsacius contra Ernesti Patris sui mandatum, datamque secreti observandi fidem, aperit Philindro Regis Ephoebo factam a corvo annuli rapinam.

PHILINDER. ARSACIUS. PHIL: DIc, dic: quid est?
ARS: O bellulas, pulchellulas
Nitedulas!
PHIL: Edissere.
ARS: Sed atrae mortis
Praenuntias nitedulas.
PHIL: Oro, diu
Ne frauda amicum
ARS: Tune, quod sciri interest,
Vidisti in aula stellulas, nitedulas,
Quas esse magni nuncias dicunt mali,
Quamvis micante luce radiautem diem
In praelia vocent.
PHIL: Somnias nitedulas
Mali, necisve nuntias. Nunquam haemicant
Sub fole medio: quando nox caelo diem
Eripuit, et sese aeri densae intulit
Umbrae horror, illae fulgurant; parvos putes
Virides per herbas ludere astrorum greges.
ARS: Rude vulgus istas novit: At raras loquos
Niredulas, quarum acris est lux et gravi
Praestinguit oculos fulgure; ut telo putes


page 328, image: s336

Aciem feriri: et inde praesagas vocant
Cladis futurae
PHIL: Verba sunt; nugaemerae;
Imaginationis machinae, et fictus nitor.
ARS: Verba alia, rem si nosceres, equidem dares.
Quod iste vidit oculus, hoc non est merae
Imaginationis phasma.
PHIL: Sed tamen eft dolus,
Phantasma saepeludit, et ficto imbuit
Colore falsa.
ARS: Mira marrabo, fidem
Si mihi prius iuraveris, voccs meas
Tectas tenendi pectore.
PHIL: Do dextera fidem,
In pectus istud quidquid admitti voles,
In verba nullus extrahet.
ARS: Purum diem
Aurora vix evolverat, vidinigram
Avem volantem Prineipis nostrae lare,
Et quid micantis, nescio, stellaesuo
Rostro ferentem, cuius illustris nitor
Afflavit oculos lumine, et tenuit diu
Aciem stupentem. At ecce, quis scenam subit!
Auribus amici cetera arcanis dabo.

SCENA V.

Afflictum Henricum putato Ottmari scelere solatur Arnoldus, et pro Ottmari innocentia agit. Vocatur Ottmarus.

HENRICUS. ARNOLDUS. HENR: NOctis peractae somnia, ac umbrae graves
Non sunt inane Phasma nec vanae minae.
Ottmarus (atrox nomen! et multi mibi
Doloris ansa!) Ottmarus, ah! nimium facit,
Ne somnium sit somnium! Quidquid fuit


page 329, image: s337

Amoris ac honoris, infando mihi
Eripuit ausu.
ARN: Ottmarus aeternae tibi
Fidelitatis debitor? tanto undique
Amore cultus? ille meditatus tuo
Maculam est honori?
HEN: Mente conceptam notam
In opus reducit.
ARN: Vereor o Princeps tui
Nuncia doloris verba: sed liceat tua,
Dixisie pace: Credulinimium sumut
Rebus sinistris. Inde suspicio animum
Subit, et in umbris machinam ingentem trahit.
HENR: Non umbra, nonsuspicio, non fictus; dolus
Enorme facinus arguunt: clarus dies
Deteget, apertus oculus inspiciet, manus
Palpabit ista.
ARN: Sensibus tuis fidem
Inclino Princeps; ipsa sibi pugnat tamen
Fides; nec esse posle, quod credo, puto.
Ottmarus, in quem profluunt pleno alveo
Laudata virtus, sensus, ac mentis vigor,
Excelsus animus, grandibus foetus sinus
Rerum talentis: quem tuus sequitur favor,
Amorque; et una praelio certant pari
Reverentia et amor, sedulum obsequium et fides:
Arcana cui consilia recluso sinu
Benevolus aperis; grandium molem cui
Negotiorum imponis; excluso nihil
Quo statuis unquam: Ottmarus in tanti migrat
Monstrum furoris? Ille tam turpem volet,
Poteritque maculam nomini et honorituo
Tuaequive fidei aspergere? Invidiam trahit
Plerumque virtus. Livor a tergo sequax


page 330, image: s338

Redit volantem gloriam. Parca fide
Famam sinistram comproba. Audni decet,
Quemcumque culpas sceleris.
HEN: Ottmarus meis
Se sistat oculis. Sede velpulsus sua,
Vel tectus atra nube, et attonitus dies
Immane la si cernet exemplum Ducis.
Sed exuatur fronte conceptus dolor,
Serenitasque frcta maerorem tegat,
Decepta nostros subeat ut casses fera.

SCENA VI.

Henricus inquirit de annulo apud Ottmarum: neganti se quidquam scire involat in sinum; reperit annulum. Hinc in furias actus per equum indomitum ad mortem raptari iubet.

HENRICUS. OTTMARUS. ARNOLDUS. HEN: OTtmare, sic te Principi sistis redux?
Ubi praeda pulchro capta venatus dole?
OTTM: Exanimis ante coniugis vultus tuae
Deposita, pulchram aspectui scenam exhibet.
Obstupuit illa, applausit et partem sui
Te voluit esse gaudii.
HENR: Quid me petit?
Augere solus gaudium tu Iddae potes.
Placuitne praeda coniugi? an cessit suis,
Tuisque votis?
OTTM: Temporis spatio brevi
Res acta magna est. Vix dedit primus calor
Initia pugnae prodit in arenam chorus
Varius ferarum, dente minitantes apti,
Cervi fugaces, damulae, et timido lepus


page 331, image: s339

Cursu incitatus: nec minus lentus canum
Effervet ardor; quaequive fugiebat canes
Praeda, insequente spiculi iactu mei,
Vel obviantis chalybis obiectu cadit.
HEN: Ut nempe grato cederet dono; cui
Tuae probantur gratiae, et morum lepor.
OTTM: Ultra meorum vota meritorum, suo
Ut dictat animo gratia.
HEN: Ut pretium tui,
Quo stringis illam, postulat.
OTTM: Gratum sibi
Ostendit esse munus:
HEN: Ubi pectus calet
Amore, amoris redditum obsequium probat.
OTTM: Exempla sequitur Coniugis.
HEN: Sic se probat
Ipsa superare exempla.
OTTM: Quando in me tuus
Affectus omnes superat.
HEN: Hunc superat tamen
Affectus Iddae.
OTTM: Graditur exempli viam.
Qua tu me honoras.
HEN: Fruere quemtenes, loco.
OTTM: Fruor tuo favore.
HEN: At alterius magis.
OTTM: Te solum adorat candida Ottmari fides.
HEN: Aliud adorat cernua idolum fides.
OTTM: Iuratus istud facinus avertat polus,
Meque prius hausto, saturetinglu viem suam
Profundus Acheron.
HEN: Ludus Ottmare est merus
OTTM: Sed acutus iste ludus est.
HEN: Ludo magis
Amor medullas pungit, et vulnus placet.
Ottmare, nota est flamma, quam nutris sinu;
Sed experiri cordis affectum placet,
Proinde fare, pignus an quodquam tibi,
Pretiosi amoris munus a grata manu
Datum esse credam?
OTTM: Munus ac omnes opes,
Pretiumque, et omne pignus, est facilis tui
Favoris aura, cuius afflatu beor.


page 332, image: s340

HEN: Non ego requiro munus a nostro tibi
Datum favore: munus id solum loquor,
Quod alia dextera, alius affectus sui
Dederit amoris pignus.
OTTM: Ignotum mihi
Donum requiris.
HEN: Annulum et gemmam loquor,
Quae candicante colligit amorem face.
OTTM: Nec ulla gemmae flamma, nec pignus mihi
Visum est amoris.
HEN: Perfide! hoc etiam negas?
OTTM: Nego, fateri veritas quod me vetat:
Tuique iuro Capitis illustres notas.
Nec ulla visa gemma, nec donum mihi.
HEN: Scelerate: domini proditor vilis tui!
Non munus Iddae pignus affectus sui,
Gemmam tulisti? perfide, nega, si potes.
OTTM: Mihi ista, Princeps? Invoco testes poloe,
Lacusque Averni: fulminet caelum hoc caput,
Istudque corpus rictus [(printer); sic: victus] Acherontis voret,
Si mihi vel Iddae gemma, vel visum fuit
Quodcumque munus.
HEN: Fida famulorum manus,
Adeste: vestem pectoris vulsam sinu
Lacerate: veniat facinus in apertum diem;
Et quod negavit lingua mendacis nesas,
Loquatur adamas
OTTM: Caelites vestram fidem!
Astra innocentem tegite.
HEN: Spectstis nesas?
O Innocentem! o perfidum! o caelum! o probrum
Illustris aulaem o coniugi pignus datum
Connubialis foederis (sanctum ah! nimis
Nomen) cruento, barbaro monstro datum,
Quod de plaude Avernus extrema in meum
Effudit olim dedecus! Gemma haec tibi


page 333, image: s341

Sit amoris esca? sit mei testis probri?
OTTM: Fortuna donum hoc fausta venanti dedit.
HENR: Venatus ille nempe, quem caecus puer
Exercet arcu; et luce sit cassus licet,
Tamen notara vulnera sagitris ferit.
Heu! prodor ergo? et nominis splendor mei
Turpi corona cingitur tanti probri?
At scelere cuius prodimur? clavem cui
Ad ipsa cordis adyta sincerus dedi,
Quem fovi amore, iure qui mecum pari
Populos regebat subditos; cu ius stetit
Arbitrio aula, cuius a nutu inclitus
Procerum pependit ordo; cui curvum genu
Lunavit omnis populus: Ottmarus meae
Pars maior animae! sed quid extremis refert
Excesfibus favoris? opprobrium thori,
Famae ru entis dedecus, turpem notam,
Quam serus olim posteris cantet nepos.
Et adhuc amoris perfidi in signum meam
Gemmam scelesto pectori appensam gerit!
Et parco ferro? sanguinem nondum haurio?
ARN: Resiste Princeps sanguine infami tuum
Maculare ferrum parce: maiori scelus
Poenae reserva.
OTTM: Gemma, quam Princeps habes.
HEN: Reprime draconis sibila incantans hydra.
OTTM: Nido reperta est.
HEN: Spargere infamis doli
Audes venenum! Rapite despectum soli,
Et reste gemina, teste convictum annulo,
Raptandum equorum cursui infreni date.


page 334, image: s342

SCENA VII.

Ottmarus ad mortem deducitur, seque innocentem protestatur. OTTMARUS, UBERTUS. CAPITANEUS.

OTTM: ERgo moriendum est. Testor oculatum DEUM,
Quem latebra nulla pectoris, nullus fugit
Animi recessus; adyta qui mentis videt
In luce pura, et arbiter iustus malum
Bonumque nostrum ponderat; quique ad suum
Olim tribunal omne librabit nefas:
Nulla unquam amoris improbi Ottmarum face
Arsisse, nullam Cypridis flammam meas
Tetigisse fibras; munere has Iddae manus
Intaminatas esie, neque nictu unico
Parum modesto coniugem suam mihi
Esse adiocatam. Tu Deus nosti, innocens
Quod ilta dextera annulum e nido tulit,
Et innocenter condidi arcano sinu,
Colloque gessi pendulum! Haud poscotamen
Ut vel staturae fulmen evadam necis,
Vel mitigentur cruda supplicia. Ambio
Stringoque gratus. quidquidinfelix meum
Fortuna teli vertere in collum potest,
Alios reatus cordis ut fufus cruor
Abluat; Id unum postuso, o Numen pium,
Ut innocentem protegas Iddam, et meus
Non in ruinam casus hanc parem trabat.


page 335, image: s343

UBERT: Ipsas per umbras animus innocuus micat;
Et si tegatur nube, transparet tamen.

SCENA VIII.

Tres filii Henrici occurrunt Ottmaro, dum vinctus ad mortem deducitur: commiseratione tacti agunt cum Capitaneo de mora aliqua executioni sententiae interponenda, et impetrant.

HELFRIDUS. HONORIUS. FERDINANDUS. OTTMARUS. UBERTUS. HELF: NOn vana fama est: ferrea Ottmarum vides
Strictum catena.
HON: Fama, cum tragica canit
Eventa rerum, praepetes pennas habet,
Ver a mque linguam.
OTTM: Semitam calco necis,
Durumque callem funeris, mundi iocus,
Illustre sortis perfidae exemplum, tibi,
Quicumque Zephyros aureae sortis bibis,
Et in favore Principum molem spei
Fabricas superbae.
FERD: Quomodo at patris favor
Momento in iras arsit, et tonitru iacit?
OTTM: Suspicio, cordis effera tyrannis, rotat
Agitque mentem; seque dum intendit, grave
In fulmen ardet.
UBERT: Phoe hus hic vidit sul
Animi impotentem. Somnia eversam quidem
Rapuere mentem sede; it hodiernus furor
Superavit umbras.
OTTM: Quidqu. din capi is mei
Defensionem protuli, vulnus fuit,
Iraequive flammas addidit, cordi faces.


page 336, image: s344

Sententia ne cis non fuit sententia,
Sed fuiminan tis saeva tempestas poli.
HELF: Ergo, quod esse rebus extremis solet
Unum levamen, temporis detur mora.
Properata quando iussa non servant modum,
Dilata celerem corrigat legem mora.
HON: Et inde quanto saeva tempestas magis
Agit procellas patris ardente in sinu,
Breviore tanto tempore excedit furor,
Plenamque rursus pectori indulget diem.
UBERT: Vestro libenter nutui assensum dabo.
OTTM: Ego longiores sive producam dies,
Seu moriar hodie, gratiae aeternum memor
Ero destinatae. Gratiam affectus facit,
Quamvis tonantis Principis forsan vetet
Furor potiri.
FERD: Demus Ottmarum mori,
Extremus animam Matris assumet dolor,
Quae merita tanti suspicit et amat viri.
HELF: Id ergo agamus, Patris ut sidat calor,
Vacuoque vivat fulmini Ottmarus super.
HON: Primi calores impetus magnos habent;
Sinamus iram genitor exhalet. Preces
Sunt asperato pectori morsus gravis;
Planctus venenum est
FERD: Matris est unum super,
Prodesse quo possimus, auxilium: buc gradum
Una incitemus. Illa, quae Ottmarum colit,
Amatque, certum rebus inveniet modum:
Utsuavitate frontis, ac oris savo,
Gestusque blandimento amarorem patrss
Expungat animo, et toxicum mentis levet,


page 337, image: s345

HELF: Sed ecce posito Principis amictu parens
Maerore vultum squallida e templo redit.

SCENA IX.

Idda intelligit ex filiis Ottmarum ad mortem duci: causa adfertur dubia; esse, annulus. Mittit eos ad patrem, ut certitudinem eruant.

IDDA, HELFRIDUS. FERDINANDUS. HONORIUS. ROSELLUS. HELF: O Mater! una rebus extremis ades,
Mater, levamen: Moritur Ottmarus tuus
Iubente patre.
IDD: Culpa quae fecit reum?
HON: Pater rebellem, perfidum, infamem, impium,
Et proditorem voce repetita vocat.
IDD: Quo scelere potuit prodere Ottmarus patre?
HON: Incerta nobis culpa, sed certo volat
Rumore fama.
FERD: Tota tam grandis mali
Culpa este fertur annulus
IDD: Superi! annulus?
Et cuius ille radiat a gemmae face?
FERD: Ardere pulchri fulgure adamantis ferunt.
ROS: Tua gemma, Princeps, rursus in lucem venit.
IDD: Sed unde venit gemma in Ottmari manus?
FERD: Rei modum nescimus; eventus patet.
IDD: Quae causa tantas Principem in flammas agit?
Rapace forsan dextera gemmam putat
Thesauro ademptam.
IDD: O error, erroris gravit
Materia gravior! Stygius hic anguis latet,
Grandesque miscet Furia Avernalis dolos.
FERD: Adeamus ergo Principem, sifors amor


page 338, image: s346

Aut filiorum, aut Coniugis miti asperos
Dulcore sensus temperet
IDD: Factum prius
Decet experiri certius. Nam quid iuvat
Adhuc latenti ferre medicinam malo.
Ernestus hac, persuasit, ut sileam die
Adamantis arrham perditam, et nobis suae
Spopondit operae studiae; sed nondum resert,
Quid sit peractum impendio curae. patrem
Adite nati: trahite lucentem in diem
Quod involutum est nocte: qua causa furor
Accendat ignem corde: Quae Ottmarum trahat.
In hanc procellam culpa. post certo malo
Dabimus medelam. Suggerant caeli bona
Consilia menti
HON: Iussa nos ducenttua.
Sed quid morarum lentus Ernestus trahit?
Praesagit animus turbinem, et motae grafem
iram procellae.
ROS: Nescio, quis me mihi
Eripit, et animum dubius invaditstupor,
Vigilone? an umbris somnii, et larvis agot?
Et quo volatu gemma in Ottmari manum
Translata digito adhaesit?

SCENA X.

Camillus Iddae fidelis refert seriem causamque damnati Ottmart: suadet Iddae fugam: detrectat illa. templum adit a Deo opem imploratura.

CAMILLUS. IDDA. CAM: -- u v u v - u Infelix nimis!
Tamen fidelis nuncius, Princeps tuos


page 339, image: s347

Adoro vultus. Lingua sed farinequit,
Quam vinculatam stringit et dolor, et pudor.
IDD: Ne metue: tantae pectus aerumnae capax
Habet Idda: solum est incapax culpae sinus.
CAM: Insolitus agitat Principem insanum furor,
Frendet, minatur, aestuat, flammas vomit
Faucibus, et oculis fulmina. ac multa in tuum
Conicit honorem probra; quae prohibet pudor
Referre; nec relata perferret sine
Rubore Phoebus
IDD: Fare, nil candor meus
Timet ruborem,
CAM: Mutui quondam datus
Annulus amoris pignus, Ottmari in sinu
Repertus est a Principe. Hinc vulsum tulit,
Et prope cor ipsum pectore extraxit furor.
IDD: Monstri nocentis ungulam, creptum mihi
Huc transtulisti credo fatalemannulum.
CAM: Necest repertus forte fortuna:prius
Patuere cuncta Principi. Ottmarumpetit
Primum annularem promat ut gemmam: negat
Vidisse sese Ottmarus. Hic dextra sinum
Lacerat negantis; diripit gemmam: tuum
Impuri amoris credit id donum, et fidem
Connubialis foederis raptam arguit.
IDD: Vindicta olympi fulminet, quidquid potest
In me procellae, si vel id donum dedi,
Vel ullus animum incessit id dandi calor:
Vel amoris illa coniugi quondam meo
Iurata flamma vertit inconstans suos
Ignes in alium: pectus aut istud rogus
Unquam impudicus ussit. Insuetum queo


page 340, image: s348

Stupere casum; non libet mentem tamen
Causae admovere:
CAM: Lingua succumbet prius,
Quam disserendi terminum inveniam, omnia
Si saevientis Principis sando exequar
Et dicta, et acta: sufficit id unum: suum
Praecipite damnat sulmine Ottmarum ad necem:
Insanit inte; nominis pulchrum tui
Lacerat honorem. O Idds, dum tanto fremit
Procella motu, et fulminis nondum patet
Supremus ictus, surripe periclis caput,
Et in latebras conde, vel serva suga.
IDD: Mens scelere nullo tacta non didicit fuga
Quaerere salutem.
CAM: Ratio cum suadet? furor
Cum concitati Principis cogit?
IDD: Deum
Mea fuga quaerit. Ille metuenti est salus.
CAM: Ipse Deus etiam sana consilia probat.
IDD: Quid ergo fugiam.
CAM: Quae prope insequitur, nece
Infamiamque nominis.
IDD: Mortem nihil
Timere didici: infamiam dono Deo.
CAM: Ut evaporet interim insanus furor.
IDD: Male consulam innocentiae.
CAM: Bene consules
Vitae; et furori tempus, ut sidat, dabis,
IDD: Nihil furorem timeo: nec placet tamen.
CAM: Quod displicet, prudenter evita.
IDD: At fuga
Magis innocenti displicet.
CAM: Stuleo voles
In damna certa mortis offerre obvium
Caput furori?
IDD: Vivo, si cado.
CAM: Nota
Remanet honoris perditi.
IDD: Hunc reddet Deus.
CAM: Ne sperne famam viva.
IDD: Non sperno: at mihi
Vi rapitur.
CAM: Illum tuta servabit fuga.


page 341, image: s349

IDD: Imo fugiendo perditur: signum fuga est
Sceleris Patrati. Pectoris candens nitor,
Scelerisque purus, in Deo tutam invenit
Semper quietem. Vivit exemptus feris
Rerum procellis, nutui quisquis Dei
Parere didicit. Rursus adeamus sacras
Tohantis aras, unde patronus venit
Favor timenti. et certa metuenti salus.
CHORVS. Suspicio induit Amoris personam: occurrit fidei; per dolum huic vulium deformat, et clam se subducit, laqueos paratura. Interim Fides a pueris illuditur, et lappis impetitur. Invocat elapsum Amorem: adest verus Amor, nec eam agnoscit, sed execratur, dumque eam aeccidereparat, adest, nnocentia, ostendit detersis maculis veram esse Fidem, erumpunt Invidia et Suspicio laqueos iniecturae, sed flagris exiguntur. INVIDIA. SUSPICIO. FIDES. AMOR. INNOCENTIA. : INVID. QUid suspicio veste sub ista
Fraudis adornas:
SUSP. Alios cultus,
Alios vultus res nostra petit.
Quos non urit flamma suroris,
Species ficti fallit amoris.
INVID. Amor es culcu,
Amor es vultu.
Quid notat ista
Spongia nigro plena colore!


page 342, image: s350

SUSP. Quiesce: videbo,
Quid fraude valebo.
Dilecta Fides!
FID Amor arrides?
SUSP. Aura favorum!
FID. Vena leporum!
SUSP. Umbra calenti!
FID Flamma rigenti!
SUSP. Condus amoris!
FID. Promus honoris!
SUSP. Calidi vita
Cordis avita!
FID. Esca caloris! fomes amoris!
Quo fugisti! quo periisti.
Prima meorum gemmaiocorum,
Amor, amorum meta meorum?
Quis mihi tergo lappam appingit?
Quam mihi populus labem affingit?
Amor, amorum meta meorum,
Haec probra vides? irrisa Fides
Illuditur, convellitur,
Exploditur, repellitur.
Sic ergo iocus sum puerorum,
Amor, amorum meta meorum!
Ni reflectas, contabesco:
Si revisas, convalesco.
AMOR. Quis hic ploratus?
Quis eiulatus
Aures molestat,
Aures infestat?
FID. Amor, amorum ovena meorum.
O scelerata!
Sum tua amata.
AMOR. Monstrum es averni, larva inferni.


page 343, image: s351

Fid. Bene si vides, sum tua Fides.
Amor. Mentiris. Es Deorum
Larva turpis inferorum.
Nec te nosco, nec te posco:
Nec te colo, ncc te volo.
Fid. Eadem nuncium quae nuper cram.
Amor. Nosco Megaeram.
Fid. Tu me colebas,
Tu me fovebas.
Amor. Mentiris. Quin ego tesonti
Mito Acheronti comburendam,
Consumendam!
Fid: O Innocentia!
Tua praesentia
Succurre cadenti,
Assiste iacenti!
Innoc. Quis fragor iste?
Amor, absiste.
In os, in oculos respice,
Nec innocentem despice.
Amor. Turpis umbra vult amari.
Innoc. Non meretur increpari.
Benesi vides, est tua Fides.
Amor. Haec mea fides? non bene vides.
Accipe speculum: conspice frontem:
Non hic vultus notat insontem.
Innoc Tergo nigrorem, reddo colorem.
Bene si vides, est tua Fides.
Amor. Heu! quid egi? quid molitus?
Vultus iste fasuditus


page 344, image: s352

Est amantis, est decentis,
Elegantis, et faventis,
Occide me, concide me.
Meus huc reatus irae
Promeretur interire.
Susp. Invidia iaces?
INV. Suspicio taces?
Susp. Inv. Instrue laqueos, vincula stringe.
Fid. Amor, o Amor! o! geminum cerno.
Neque d scerno, quis sit amoris
Proprius vultus; quisve favoris
Proprius cultus.
Amor. Nunc cerno sraudem,
Quae tibi laudem
Frontis ademit.
Suspicio vultum finxit,
Et te nigrore tinxit.
Exigatur, atteratur.
Huc involate,
Et verberate.
Invid. Ego me gravibus subtraho plagis.
Am. Inn. Verberate, lancinate.
Susp. Abstinete, condolete,
Parcite.
AM. INN. FID. Scelesta!
Aulae moelesta,
Probis infesta!


page 345, image: s353

CATASTASIS. SCENA I.

Ottmari casum dolent Henrici filii: recensent eum Ernesto, qui dolorem simulat, spondetque operam suam ad Ottmarum liberandum.

HONORIUS. HELERIDUS. FERDINANDUS. ERNESTUS HON: OTtmare nimis infauste! quo scelerum ruis?
Aut quis fidele pectus in tantum nefas
Abduxit error.
HELF: Quomodo eversus Patris
Favor in furorem migrat? ut totum prius
Qui possidebas Principis amorem, et finum
Unus tenebas gratiae ad crudam necem
Repente condemneris, et tristi cadas
Cruenta fato victima? Et nihil tuae
Prodesse causae matris affectus potest?
FERD: Hic ego latentis grande molimen doli
Reorsubesse. Forte confictum nefas,
Calumniaeque pondus immane ad patris
Pervenit aures. Pessimus hic aulae est stylus
Odere multi quem colit Princeps: favor
Collatus uniest plurium offensa Invido
Sequens priorem semper aspectu videt.
Hinc fraus dolique, et mille succedunt sibi
Artes noc endi, ficta quas cudit fides,
Ut inn??utem ducatin casses fidem.


page 346, image: s354

At quis sit ille proditor, si quae mihi
Indicia nosse detur, hac illi manu,
Hoc ense textos pectore evellam dolos,
Suamque adempto sanguine explebo sitim.
HELF: Ernestus ecce commodum huc infert gradum:
Forte ille lucem febus obscuris dabit.
HON: Erneste, num, quis casus Ottmarum premat,
Tuas ad aures venit?
ERN: Ottmarum? meae
Precium salutis? unicam sortis meae
Basin? quis, oro, casus inopinus rotat?
HELF: Trahitur cruentam Principis iussu ad necem.
ERN: Certumne credam?
FERD: Nullus est dubio locus.
ERN: Et quo fidele pectus, erectum, pium,
Omnisque fraudis incapax potuit manus
Contaminare scelere?
HON: Pretiosum annulum
Rapuisse furto dicitur. Si quae tibi
Scintilla amoris Principem in tuum est super,
Siquid meremur Principis proles, tuum
Huc omne robur verte, ut Ottmarus necis
Rictu expeditus, liberas auras trahat.
FERD: HOC vinculatum matris affectum feres.
ERN: Mora nulla studia nostra retinebit. Volo,
Artes per omnes Principis ut animum occupem,
Vestrum volanti calcar imperium admovet.
FERD: Alterna nobis vincula iniicies: vola.
ERN: Factum putate, quidquid Ernestus valet.
Abiere: lusi nempe simulate fide.
Simulare scire, primus ad magna est gradus:
Hanc quisquis artem nescit, optatum sui
Nunquam ille vota cordis ad finem trahet.


page 347, image: s355

Adeamus ergo Principem, motus prius
Quam se refringat aestus, et sidat furor.
Addamus ignes ignibus, facibus saces.

SCENA II.

Idda in Odaeo inter preces solacium ab Angelo accipit.

IDDA. ANGELUS. IDD: VNica voluptas cordis. o Numen, mei!
Unum levamen mentis afflictae Deus!
Quae me procella verberet, quo sit loco
Mea fama, nonsti. Probranon fugio: tui
Quin illa amore diligo, et gravibus premi
Opto flagellis: quandote plebis iocis,
Ludibriis, opprobriis, calumniis,
Sannisque lusum specto, et assixum trabi,
totoque lacerum corpore extremis agi
Video dolorum fluctibus. Chara o mihi
tormenta adeste: adeste supplicia, hactenus
Tentata nulli: vosque non una nece
Armata fata, scindite hoc cor; hoc caput
Truncate collo, evellite has venas, fibris
His evocate sanguinis guttam ultimam,
Meretur istud, ille, me laetam pati,
Pro me cruentae victimam qui te prior
Morti immolavit.
ANG: Numini o multum tuo
Dilecta sponsa, spineum hoc sertum accipe:
Hoc te coronat ille, qui spinis prius
Pro te involutus verticem, sponsam sibi
Te voluit esse. Quaelibet spina hic sui


page 348, image: s356

Amoris arrha [(printer); sic: arha] est: quaelibet pungit; tamen
Quaelibet amorem pectori infigit magie,
Similemque sponso reddit. At si quae dolet.
Animum in beatas tolle Divorum plagas.
Hic spina demum floret in amatas rolas,
Duramque sortem sorte meliori beat.

SCENA III.

Henricus amorem inter furoremque luctatus, tandem persuasione Ernesti et Longini fulminat sententiam in Iddam, ut ex turri praecipitetur.

HENRICUS. LONGINUS. ERNESTUS. CAMILLUS. HENR: ORcus solutus vinculis tota mihi
Incumbit Ira; exulcerat pectus, vorat
Animi medullas. Idda tam sanctum mei
Prodidit honorem nominis! Nempe haec Dei
Iurata cultrix, vera virtutum Charis,
Et flos pudoris! Illa, cui prudens sinum
Animus honestat, gratiae quam omnes colunt,
Quam semper in me fidus et constans amor
Commendat; illa potuit (o vulnus grave!)
Et voluit illa coniugitantam suo
Inurere notam? quemque debebat mihi
Fidem ac amorem, pectori Ottmari sacrat!
Quid otios a torpet hoc ferrum manu,
Differtque gratam victimam infernis dare
Monstris vorandam [(printer); sic: vorandum] ! si quis est fidus mihi,


page 349, image: s357

Meoque honori laude non ficta studet,
Ite, ite, ferro et igne sceleratam sinu
Evellite animam, quae suo Ortmaro comes
Inquinet Avernum, et turpe adulterium stygis
Non mitiganda penset aeternum nece.
Sed pulsat animum rursus, an vera? an dolis
Vestita pietas: quasque concepi prius
Iusti furoris, frigida aspergit faces.
Anima pudica, pectus innocuum, mea
Unica voluptas, candidae mentis nitor,
Pietasque amica Numini, exemplar boni,
Morumque norma, coniugi constans amor,
Ah! noluit, nec potuit immane hoc nesas
Vel mente designare. Quid ad istud mei
Existimatis, sensa quae vestris sedent
Animis amici?
ERN: Mente, quo Princeps ruis!
Tuo Sophisma lumini illudit? Potest
Contacta manibus veritas aliqua tegi
Illusione: Cuius a collo annulus
Dependet Iddae? nonne vidisti? et fidem,
Virtutem, amorem feminae instabilis sibi
Constare credis?
HEN: Pereat infelixrea,
Immunda mulier Proditus diros eat
Amor infurores; seque in horrendos magis
Inflammet ignes.
CAM: Pauculis mentem applica
Serene Princeps vocibus, ne honor tuus,
Ne stirps, status que totus in praeceps ruat.
HEN: Eloquere. Quamvis aspide severum mihi
Animum furores toxicent, nondum tamen
Aure venenant,
CAM: Causa, quae humanos trahit


page 350, image: s358

Volvitque casus saepesub densa latet
Occulta nube; quodque monstrosi exhibet
Scelerie figuram, rande virtutis tegit
Decus latentis. Gemma in Ottmari sinu
Reperta, crimen arguit, sed non probat.
Perd; illa potuit, postque in Ottmari manus
Venire casu: potuit, et furto eripi
Rapace ab ungue; deinde vi precii suum
Mutare Dominum. Argueresi fas est scelus,
Punire fed non decet inauditum reum.
Neque credo castae mentis intactas nives
Momento in uno Veneris ablisse in faces.
ERN: Momento in uno? flamma iam serpsit diu.
CAM: Occulta semper?
ERN: Feminae occultas
Velare fraudes.
CAM: Solus Ernestus videt,
Quod latuit omnes.
ERN: Pluribus patuit dolus. sciunt
CAM: Cui unquam in Idda incendii tanti levis
Scintrlla vifa est?
ERN: Quis quis Ottmarum tegi
Iddae favore vidit hic vidit quoque
Non abditas amoris inhonesti notas.
CAM: Virtuti amorem reddidit.
LONG: Vultus color,
Amoena species, spiritus promptus, ioci
Oculorum, et oris risus. et gestus levis,
Virtus vocentur: Ista in Ottmaro micat,
Et amatur Iddae. Testis est saepe acrior
Ottmari in ora fixus oculorum lepor:
Quin visa totam laudibus amantis sui
Linguam obligasse. Quidquid Ottmaro placet
Probatur Iddae. Ottmarus arcanae regit
Consilia mentis: huius in nutus fluit


page 351, image: s359

Iddae voluntas, cuius, ubi votum potest,
Opere antevertit: denique et gemmam sui
Aeternam [(printer); sic: Alternam] amoris tesseram Ortmaro dedit,
Suique dominum cordis Ottmatum facit.
CAM: Modesta virtus iuvenis.
HEN: Ostandem preme:
Nolo Patronum audire convictae reae.
Vade hinc Uberte, celia qua turris caput
Sublime tollit, coniugem huc, iam non meam,
Sed adulterinum viperae partum, rape,
Statimque turris vertice in praeceps age.

SCENA IV.

Lacrimantes filii exponunt Matri furorem patris: quod nuntium illa constante animo excipit.

IDDA. HONORIUS, HELFRIDUS. FERDINANDUS. IDD: TUo obligata Numini amplector tuas
O Christe spinas.
HON: Mater!
HELF: O suavis mei
Pupilla vultus!
IDD: Filii, munus mihi
concessum ab astris, quosque plus vita mea
Diligo: quid oculis lachrimas ciet, et genas
Madore inundat?
HON: Genitor, heu! quanto fremit
Furoris igne? quantasuccensis alit
Fulmina medullis?
FERD: Aestuat totus tui
Siti cruoris; quasque lunato genu
Dedimus. severa fronte reiecit preces.
IDD: Dilecta proles, quando iam terris nihil
Sperare fas est, astra spectemus poli,
Patriamque nostram, tuta qua figi potest
Anchora salutis; nulla quo terrae valet


page 352, image: s360

Pertingere umbra mortis, aut sceleris vapor.
FERD: Dolore mens oppressa non usquam valet
Aliud videre, quam quod in pectus iacit
Acuta tela.
HELF: Filios mater tuos
Diffluere lacrimis patere, cor ipsum quibus
Liquatur; et per lacrimas tantae dari
Ultima parenti obsequia.
IDD: Per vestras mihi
Lacrimas liquatur pectus, ac una fluit
Calida per oculos anima. Non ullae tamen
Nebulae serenum cordis extinguunt. Fluit
Perora rivus, oculus obversus polo
Aciem irretortam Numini affixam tenet.

SCENA V.

Ubertus Capitaneus, Henrici iussu denuntiat Iddae mortem: id nuntium illa intrepide excipit: dumque eam parat vincire Capitaneus, filii in eius defensionem arma corripiunt.

IIDEM. UBERTUS CAPITANEUS. UBERT: SErena Princeps, parce, si sortis tibi
Adsum sinistrae nuncius. Quae me meo
Fides ligavit Principi, officium iubet
Tragicum subire. Mente, qua duros soles
Tolerare casus, fulmen extremum excipe.
In te mariti Principis acerbus furor
Decreta morais sanxit, et mandatream
Inhonesti amoris (illius verbis loquor)
De turris alto vertice in praeceps agi.
IDD: Innocua sceleris, teste, qui abstrusos vides


page 353, image: s361

Animi recessus, quamlibet durum ac atrox,
Revereor omne Principis iustum mei,
Nec metuo inire mortis inhonorae vias;
Solum imputati criminis labem horreo.
Spargamus ergo sanguinem, et scopuli meo
Cruore tinctinominis nostri impiam
Labem loquantur: sera posteritas tamen
Sciet innocentem; quique spargetur cruor,
Ad pulchra pandet sidera albentem viam,
Meaeque constans testis, atque index erit
Integritatis. Si mihi vitae dies
Henticus adimit, ductus errore id facit.
Parco, et tonantem supplici voto precor,
Ut quotquot annos dempserit vitae meae,
Totidem favore Caelitum addantur suae,
Illique semper candidi; semper pari
Votofluentes. Ecce sum tua in manu,
Mei parata coniugis iussu mori.
HON: Reflecte gressus.
FERD: Amove innocua manus
A matre: Nati brachio stabit salus
Desensa matris.
UBERT: Quid reus merui! Patris
Mandata perago. Mucro, quem contra vibras,
Petit parentem.
HELF: Patris errorem petit.
Quamvis furore percitus matri imperet
Stamen recidi; protegi innocuam tamen
Idem requirit: Ratio quod sequimur, iubet,
Quod mandat, ira.
IDD: Tollite hinc ferri minas,
Aeque parenti iniurii, ac matri impii.
In vestra damna servit hic mucro; nihil
Meam in salutem. Mc Dei nutus vocat.


page 354, image: s362

Valete nati.
FERD: Fulmen hoc ferri, cave,
Aptum ferire, et brachium in plagam grave.
Si pergis ultra, Principis prolem tui
Iustas in iras cogis.
HON: Haeredes tui
Reverere domini.
UBERT: Vereor et pronus colo:
Sed iussa cogunt patris, et servurn simul,
Simulque natos obligant.
HON: Nihil moror
Tua documenta: a matre detorque gradum.

SCENA VI.

Supervenit Henricus: filios sui decreti executionem remorantes increpat: mollitur nonnihil verbis Iddae; sed demum rursum exasperatus, mandat eam illico de turri praecipitari.

HENRICUS, ET IIDEM QUI SUPRA. HENR: QUid lenta nostros sustinet iussus mora?
UBERT: Causam morarum cernis. Hinc atque hinc micant
In me mucrones.
HEN: Dedecus nati patris
Adulteraeque matris obscaenum genus?
Et vos rebelles Principi? patri? mihi?
O probra mundi! Filii patri dabunt
Per arma legem?
HON: Niltuo hic agimus probro;
Sed protegendae impendimus matri manum.
HEN: Hoc est honori dedecus apertum meo.
HELF: Et vita honori servit, et ferum tuo.
HEN: Infamiam defendit, et calcat patrem.
FERD: Brevem statutae quaerimus poenae moram.
HEN: Longam dolori quaeritis poenam meo.


page 355, image: s363

HON: Patri obsecundo; pono, quod strinxi manu
Amante, ferrum. Quod manu prohibes agi,
Ago nunc fluente lacrima.
HELF: Ferrotua
Si sauciantur viscera, haec sanent preces.
HEN: Et planctus iste chalybe me offendit [(printer); sic: ostendit] magis.
HELF: Pro capite matris lacrima nati fluunt.
HEN: Matrinefandae filii ae quales student.
FERD: Te chare genitor, aspice innatis tuis.
HEN: Iddam scelestam in filiis cerno suis.
HELF: Simul ergo matrem et filios morti immola.
HEN: Removete genibus improbae matris satum.
At tu scelesta, perfida marito, mei
Oblita honoris, generis et stirpis tuae,
Iurisque coniugalis, et fidei, et Dei,
I, quaere Averni lacubus Ottmarum, et refer,
Huc te venire, ut annuli penses vicem.
Non aliud illi munus acceptum est magis.
IDD: Obtemperavi viva, nec moriens quoque
Tuo reluctor nutui. Fui, ac ero,
Licet usque nolis, Idda tua; tu haeres meae
Integritatis.
HEN: Integrisiquid fuit,
Ad ima tecum defer Acherontis vada,
Sed heu! Probrorum, infamiae, et turpis notae
Relinquor haeres!
IDD: Lucis, o Numen! tuae
Infunde radium Coniugi, et lusae dolos
Umbrasque mentis disiice; at crudae necis
Tormenta, labem nominis, et infamiam
Mihi reserva.
HEN: Meruit hoc vitae tuae
Nefanda series.
HEN: Rapite sceleratam magam.
IDD: Servate Superi coniugem! Princeps vale.


page 356, image: s364

Olim beatos inter astrorum choros,
Ubi veritati, nubis immuni, patent
Omnis, pudici pectoris candor, fides,
Amorque coniugalis, et vitaeinnocens
Tenor patebit, tuque gaudebis tuam
Iddam innocentem mortuam.
HEN: In varias abit
Animus procellas; iamque violentus fluit
In ora fletus. Dedecus cerno meum,
Oculusque gaudet cernere: in pectus gravem
Exercet iram vulnus, et placet dolor.
IDD: Valeto Princeps; obviae aspectum necis
Nihil expavesco: me tuus solum dolor
Affligit. O qui caelitum pascis choros
Torrente mellis, sanguinem meum in sacrum
Converte rorem gratiae, cuius fluor
Dulcore amaras coniugis fibras riget,
Omnemque acerbo pectore dolorem levet.
HEN: Quid agimus anime? serpit in venis calor
Sinceri amoris, perque mollitos sinus
Vagus, benignas rursus accendit faces.
Quod odi, amare cogor: ad mortem urgeo,
Quod vivere velim. Durus o sortis rigor!
Iniussa ab oculis lacrima in vultum cadit.
IDD: Abscedo iussa; parte sed magna mei
Remaneo tecum in filiis: illos sinu
Collige paterno, ut orphani matre, a tuis
Geminum medullis, patris ac matris simul
Bibantamorem.
HEN: Haec labra divini fluunt
Torrente mellis, cuius illimis ruit
Impetus in imas pectoris acerbi fibras.


page 357, image: s365

Quid fatue memoras? perdis et mentem, et facem
Rationis? Annon dulce Sirenis melos
Advertis esse verba, quae illapsa auribus
Furantur animum? Nominis famam, fidem,
Honorem, amoris vinculum, et quidquid fuit
Tibi pretiosum sustulit; iamque impio
Incantat animum toxico, et demens, iners,
Lentus, supinus ambigis? nec dum grave
Desaeviente dextera fulmen vibras?
Imbelle pectus, ira feminea, furor
Infante dignus! rapite sceleratum caput,
Turrisque ab alto culmine in pra ceps date,
Sic scelera poscunt, ratio sic iuris iubet.
IDD: Meus at perenni vinculo obstrictus tibi
Amor precatur voce suprema, vale.
CHORVS. Providentia divina liberat Innocentiam ex manibus Invidiae, Ambitionis, Furoris et Suspicionis, et ad currum triumphalem invitat. INNOCENTIA. PROVIDENTIA. INVIDIA. AMBITIO SUSPICIO FUROR.

Provid. INnocentis Virgo mentis,
Mater alma puritatis,
Vena munda Sancutatis,
Ubi vagaris?
Ubi moraris?
Innoc. Livor, Ambitio,
Ira, Suspicio,


page 358, image: s366

Me vinciunt catenis,
Adiudicantque poenis.
Fur. Amb. Susp. Inv. Non praevalebis, non evolabis,
Iam derumebis, iam vapulabis.
Provid. Non tolerabo; tela vibrabo,
Monstra fugabo.
Fur. Amb. Susp. Iov. Non praevalebis, etc. ut sup.
Provid. Ite sagittae, monstra ferite:
Vulnerate, concremate.
Provid. Sunt perculsa, sunt fugata,
Sunt depulsa, sunt cremata
Monstra sontis
Acherontis.
Age mentis innocentis
Mater alma,
Ecce palma,
Meis favoribus
Destinata,
Tuis honoribus
Praeparata.
Ades clecta, veni dilecta.
Innoc. O Providentia,
Quo Innocentia
Per te vocatur,
Per te citatur?
Quo tenditardor,
Venire tardor
Mole corporis gravante,
Mente quamvis aestuante.
Provid. Ego iuvabo,
Ego levabo


page 359, image: s367

O Innocens Virago,
O Numinis propago,
Mecum veni ad triumphos,
Triumphus Innocentiae
Est cura Providentiae.
Innoc. Explico velum,
Involo caelum,
Vocantibus can loribus,
Ferentibus favoribus.
Prov. Inn. Hinc avolant dolores,
Huc advolant fayores:
Hic laeta roseta,
Hic vita beata,
Hic festa quieta,
Hic quies amata.
Hinc exulant furores,
Hic aestuant amores:
Hic aura serena,
Hic diva perenns,
Hic cordis catena,
Hic diva perenna.


page 360, image: s368

CATASTROPHE. SCENA I.

Dum Henricus Ernesti fidelitatem commendat, eique hoc nomine honores decernit, advolat Philinder, ex quo intelligit raptum a corvo annulum, ut iste ex Arsacio audiverat: adicit Attulphus eundem annulum ab Ottmaro repertum in nido. Vocatur Arsacius: expeditur Attulphus, ut Iddae mortem suspendat.

HENRICUS. PHILINDER. ATTULPHUS. ARSACIUS. HEN: TAndem rebellis occidit, et audax caput
Perfidia posuit, Erigat sese fides,
Et digna meritis praemia Ernestus ferat:
Hic prima signa incendii, et sceleris notas
Primus retexit: primus Ottmari quoque
Referat honores, gratiam, gradum ac opes.
PHIL: Serene Princeps, praepete huc cursu feror
Tuum ante vultum: casus huc urget gravis,
Nec cogitatus, quique praesentis mali
Omnem favillam supprimat.
HEN: Nota est mihi
Fides Philindri. Fare, quod tandem est malum.
PHIL: Gemina hora nondum fluxit, hoc ipso loco
Stetit stupenti similis, et fixis solo
Arsa cius oculis; grande quivid visus mihi
Volvere profunda mente. Spectatus stupor


page 361, image: s369

Et me stupore attonuit. Hinc precio, et prece
Eruere tento, mente quid volvat: preces,
Preciumque spernit: insto promissis: fidem
Expolcit, et silentium: iuro fidem,
Silentiumque. At ille, quis demum stupor
Sit mentis, aperit. Audies, cui vix fi lem
Adhibebis, inquit: Magna, sed pennis nigra
Rostroque volucris Solis ad primas faces
Iddae in fenestra constitit, cuius micans
In ore gemma Cynthio ardenti pares
Vibrabat ignes. Illa ubi Soli diu
Collusit, ala remige in apertum aera
Se librat, inque susiles aureas procul
Delata, tandem evanuit, et umbris tegi
Visa est propinqui nemoris. Haec farus mihi,
Adiecit: Ista Ernestus ubi genitor meus
Audivit, alto iussit abscondi sinu,
Nec pandere ulli; et addidit iussis minas.
HEN: Undique timendus Principi est semper dolus:
Aula est theatrum fraudibus plenum. Iube interim
Arsacium adesse, ut eruam veri notas.
PHIL: Quod imperasti, accelero; at Attulphum
Audire placeat; quaeque narravi doli
Indicia, maius lumen accipient.
HEN: Abi
Properante gressu. Certus Attulphus mei
Favoris esto: loquere.
ATTUL: Quod mandas, ago;
Nec aliud ore profero, quam quod meus
Spectavit oculus. In nemora abivi comes.
Ottmaro: at ille fervido dum se in feras
Calore fundit, arboris subter comas
Nidum latentem intueor. Ottmarus calens


page 362, image: s370

Amore praedae plumeae in quercum salit,
Calidoque nido protrahit gemmam, aureo
Radiantem in annulo. Haesit attonitus novae
Stupore praedae, quisquis adstabat loco.
Dubitabat oculus, suasit attactus tamen
Veram esse gemmam. Casus hinc totus liquet,
Reconditusque panditur, Princeps, dolus.
Spectata volucris fi io Einesti, suo
Nido micantis annuli praedam intulit,
Quae visa Solis aemulam lucem dare,
Autstella puero credita est
HEN: Quantus dolus
Animum in sinistros mentis affectus tulit!
Camille propera, Coniugis mortem meo
Suspende iussu.
ATTUL: Quodque maiori fice
Rem convo utam firmat, Ottmarus tuae
Gemmam parabat coniugi donum, tuis
Dandumsub oculi: auctor Ernestus sinu
Suasit recondi potius, et dono moram
Dari offerendo.

SCENA II.

Adducitur Arsacius, ex quo per minas Henricus totam rei veritatem extorquet. Unde Henricus in Ernestum rei auctorem furit.

HENRICUS. ARSACIUS, PHILINDER, PHIL: v - v - - -. Parui dictis tuis,
Serene Princeps, iussus Arsacius idest.
HEN: Hic pande, quidquie Arsaci est visum tibi,


page 363, image: s371

Quidquid parenti est creditum.
ARS: Princeps, nihil
Subit memoriam.
HEN: Territae fiontis color
Mendacis oris verba larvata arguit.
ARS: Excutio mentis angulos omnes; nihil
Occurrit animo.
HEN: Cruda tormenta eruent,
Quod fraude celas. Si flagra, ac ipsam necem
Vis experiri, pesge, sceleratum ciput,
Quae scis, negare. Verbera huc fidae manus
Famulae expeditae.
ARS: Quae iubes pandi?
HEN: Omnia
Quae credidisti plurima evictus prece
Tuo Philindro.
ARS: At vetuit edici pater.
HEN: Et te, et parentem calidus hic ferri rigor,
Vel flamma verum coget effari.
ARS: Omnia
Narrabo Princeps: parce verberibus, Apex
Qua turris altae nubibus sese inserit,
Nidos sequebar mane, cum Phoebus dicm
Inferret astris: inde spectanti tuae
Iddae in fenestram visa radiosum meis
Infundere oculis stella sulgorem, et face
Praestinguere aciem; qualis ex speculo redit
Ardente Sole. Scilicet grandem et nigram
Observo volucrem, cuius ex rostro micat
Nescio quis ignis: illa dum versat caput
Et huc et illuc; visus ex rostro simul
Et huc et illuc radius evolvi, et pari
Solem aemulari lumine. At postquam diu
Obversa Soli lusit, elatis volat
Pennis in auras: seque demittens, ubi
Propinqua silva quercinas umbras agit,
Desiit videri. Genitor hoc credi sibi
Poposcit, et mox vetuit adiectis minis


page 364, image: s372

Ultra retexi nemini: at demens ego
Rursus Philindro prodidi.
HEN: Erneste! ah scelus?
Et Architecte fraudis, et grandis faber
Invise culpae! quin ego impreslum tuo
Immergo chalybem pectori, et turpem ad styga
Animam relego? fed, quid auctorem doli
Frustra requiro? Prima servandae mihi
Sit cura amatae Coniugis: celerem gradum
Admoveo turri, ut coniugem solvam nece,
Pronamque veniam sceleris admissi precer.

SCENA III.

Intervenit Camillus: refert Iddam iam esse praecipitatam. Deplorat Henricus suum errorem, et properat ad turrim cadaver quaesiturus.

CAMILLUS. HENRICUS. CAM: SEmel interempta vita revocari nequitt
Seri doloris nullus est fructus. Iacet
Tua Idda, ab apice turris in praeceps data,
Suoque crimen sanguine insculpsit petrae.
HEN: Heu! quale vulnus pectori effosto imprimis?
Idda est perempta? et victima furoris mei.
Sed pura, sceleris innocens, nullo nives
Casti pudoris erimine notata, occidit!
O silice caesum pectus Henrici? o nimis
Insaniente facinus admissum manu!
O furda ad omnes cordis intacti preces,
Omnesque lacrimas auris! I tandem, tuae
Crudelitatis collige maniplos. Reo


page 365, image: s373

Quis vel rigerrtes marmore obductus sibras
Scythes, vel antris natus Haemoniis Geta
Aurem negavit: solus ego potui hoc nesas.
Solus patravi, durior et urso et tigre,
Totaque barbarie Africae ac Haemi feris.
Ego rogantem reppuli, ego surdus silex
Voces precantis praescidi, oppressi, obrui:
Ego innocentem perdidi. Huc ferrum, faces,
Tormenta, caeli fulmina atque umbra stygis,
Eumenides omnes, omnis Acherontis furor,
In metonate; perdite innocuo caput
Conts minatum sanguine; hoc pectu; modis
Mille laserate; vellite has duro fibras
Adamante rigidas; istud e medio sinu
Cor excavate; meque, ne quidquam mei
Terrae supersit, ultimam in abyssum stygis,
Adima lethes antra praecipitem date;
Quae iacio demens vota? quod sulte precor?
Nihil perisse iuverit. Vivam meo
Sceleri superstes; quoque non aliud queam
Peius precari, tortor aeternus mihi
Crudelitate incumbat aeterna dolor:
Hoc me iuvabit unicum; amissi boni
Quaerere reliquias; corpus extinctum meo
Fleturigare, adsternere recurvum genu;
Veniam precari: nec oculis riguas prius
Prohibere lacrimas, quam illa per lacrimas suas
Anima in cadaver coniugis tota effluat.


page 366, image: s374

SCENA IV.

Ernestus et Longinus advertentes suas iam patere fraudes se mutuo culpant. Ernestus Longinum occidit, et abit, ut se de turri praecipitet.

ERNESTUS. LONGINUS. ERN: HAec me manebant fata! crudelis dies!
O patricida o carnifex patris puer!
LONG: Auctore puero quisquis aggi editur scelus,
Auctore puero proditur.
ERN: Non est puer
Auctor prementis turbinis: tu me trahis
In hanc procellam.
LONG: Nam quid insanus furis!
ERN: In promerente
LONG: sponte patrasti hoc nefas.
ERN: Pandere parabam perditi adamantis modum.
LONG: Pandere licebat.
ERN: Ista nunc sero nimis:
Prius silere iusseras.
LONG: Poteras loqui.
ERN: Consilia sana credidi.
LONG: Et fuerant quoque
ERN: Eventus ista comprobat.
LONG: Pueri est scelus.
Qui cursum euntem prosperae sortis stitit.
ERN: Non inchoasse decuit hunc cursum prius.
LONG: Prior inchoasti.
ERN: Sistere volebam: tuo
Consilio adactus impuli.
LONG: Frustra est furor.
Quando instat ira Principis, et urget fugam.
ERN: Fugam? quid ista proderit? nimium procul
Sua tela librant Principes: nullus super
Meae saluti est angulsus Quin si suos
Princeps furores supprimat, vindex Deus
Pedem sequetur. Proditor fratris tui
Scelerate frater!
LONG: Frater, elogium hoc mihi!


page 367, image: s375

ERN: Aliud mereris? aliud infami dabo:
Odium Deorum, dede cus terrae, canis
Soboles trifaucis, spuma Avernalis lacus,
Vipera Acherontis.
LONG: Aut tace, aut isto caput
Elido ferro.
ERN: Pectoris crates prior
Infringo. Vade spiritum in Avernum evome,
Et saniora disce Plutoni loqui.
Nunc talionis poena me citat. Scelus
Huc me patratum adurget: Innocuus cruor
Huc stimulat Iddae.

SCENA V.

Dum Arsacius patrem quaerit, ut se fuga salvet, comparet ipse in turri. unde se pracipitem desperatus agit.

ARSACIUS. ERNESTUS. ARS: -- u v -- Genitor heu! quantus tibi
Incumbit irae turbo! non ullis satis
Tegere latebris. Genitor! o quote loco
Dabis videndum frlio infausto? Pater!
Ubicumque degis, eripe procellae caput.
ERN: Hinc est luendum, scelere quod sactum est meo.
ARS: Audio parentem,
ERN: Recidit in fabrum dolus:
Et in architectum culpa retrograda ruit
ARS: Pater!
ERN: Quis iste bubo?
ARS: Mi pater, fuge.
ERN: Ulula, nocentis viperae infamis satus.
ARS: Mi genitor instat Principis suror: fuge.
ERN: Nondum recedis buso Avernalis, stygis
Ebullientis spuma?
ARS: Migenitor tuum.


page 368, image: s376

Caput furori in victimam Princeps petit.
ERN: Habebit. Atris Phoebe violatum rege
Nubibus olympum, aut curribus pavidis retro
Cursum revolve: rictus Acherontis solo
Hiante pateat, meque sceleratum voret.
Retrogra da merito culpa, in Auctorem cadit-
ARS: Heu genitor! heu mi genitor! Infelix pater!

SCENA VI.

Idda ad pedem turris emergit ex rupibus, et in solitudinem secessura mundo valedicit.

IDDA SOLA. IDD: ELusa mortis alea, atque animo metus
Excuffus omnis. Vivo (qui caeli est faver
In immerentem) vivo decreto necis
Adhuc superstes. Numani grates tuo
Quas pender Idda Christe? quod superesi mei.
Totum est olympi. Sum tua, o Numen! tuae
Me dextra tenuit turre labentem, aera
Ut visa fuerim nube sulcare, et scabrae
Allisa rupi fixerim innocuum pedem.
Quid nunc agendum? dedecus mundituli.
Ma culamque pulchri nominis, famae notam.
Probrumque mortis: gloriae at famulam suam
Caelum reservat: ergo post vivam Deo.
Ignara terrae. Christe, quem semper sinu
Amante fovi; cuius aspectu calor
Expergefecit pectus, atque imasiit
Amor in medullas; Christe te ego hoc scabrae


page 369, image: s377

Rupis theatro: forte si coniux sua
Te ab arce videat, dicet: innocua hic suum
Mea Idda fuditsa: guinem: et sensus pios
Admittet in cor. Quidquid est meum, ad tuos
Pedesrepono. Pompa, quae cingis caput,
Quae frontem honestas, colla quae circumfluis,
Quae pectus ornas, quaeque constringis manus,
Substerne precium Numini totum meo,
Nihil ego mecum coniugis ferosnihil
Quod sapiat aulam. Nemo in occulto tumet
Pompa ambiente. Nullus ubi spectat, satis
Est quisque pulcher. Pompa spectantes amat.
Proculinter alta nemora secedo, Deo
Mihique soli nota, ubi melior graves
Illustrat umbras radius, atque aer cavis:
Purior in antris spirat: hic vivam Deo,
Defuncta mundo, Coniugi, ac natis meis.
Hoc lapide memores gratiae inscribo notas:
Suo superstes lapsui e turris iugo
Hic Idda mundo moritur, ut vivat Deo.
Si forte Coniux ista post annos leget.
Errass: se dolebit, et multa eluet
Suum furorem lach yma. Patrii lares,
Aulae penates, filii, Coniux, opes,
Gleria et honores, fama, fortunae, ioci,
Tituli valete: ad nemora me Numen vocat.


page 370, image: s378

SCENA VII.

Henricus quaerit Iddam inter saxa ad pedem turris, neque invenit: unde agitur desperatione. Reperit relictum ab Idda Crucifixum, et legit inscriptos characteres, ex quibus eam vivere intelligit. Hinc iterum recreatur; et eam quaesitum abit.

HENRICUS. EIUS FILII. UBERTUS ARNOLDUS. HEN: QUa parte rupis Idda de turri ruit?
UBERT: Hac de fenestra cecidit; hoc faxum suo
Lapsu notavit.
HEN: Nullus hic sanguis rubet:
Hic Idda nulla nulla contriti iacet
Vel pars, vel umbra corporis. Forsan mei
Luctus Uberte praescius vivam mihi
Iddam reservas?
UBERT: Lopmine, praecipitem dedi.
Tua executus iussa.
HEN: Nil metue: meae,
Si vivit illa, gratiae munus feres.
UBERT: Cecidit, caputque subditae allisit petrae.
HEN: Sed quis vel unda sanguinis lavit notas!
Vel pius amica membra collegit?
UBERT: Iugo
Cecidisse certum est: reliqua me, Princeps, latent.
HEN: Quid ante fata? mente qua mortem tulit!
UBERT: Constante; paucis Numen affata: O Deus,
Tibi reddor, inquit, certa complexus tui,
Quem mihi pudici pectoris spondent nives
Purusque candor. Morior innocua: at placet
Mori innocentem: Tu prior mortem innocens
Iesu subisti. Coniugem meum tuo
Commendo amori. Vivat, abstergat sui.


page 371, image: s379

Erroris umbras: setibi, natos suos
Meosque reddat. Sanguis hoc adte meus
Clamabit: Irae coniugis parce o Deus!
Haec fata, siluit. Trepidus adstabam, tamen
Vici timorem iussibus adactus tuis,
Et praeparatae ad funus impulsum dedi.
Nisi quis ab asti is tulerit auxilrum, mori
Fuit necesse.
HEN: O innocens anima! meis
Odiis amorem reddis, atque irae pii
Ardoris igtrem, iniuriis preces. Ego
In te severi incendium Acherontis voco:
Tu mihi precaris gratiae nimbos polo.
Violata fed natura viindictam vocat:
Adeste nati, nuper affectu pio
Pro matre quae strinxistis in crudum patrem
Convertite arma. Quid patrem dico? stygis
Furiale monstrum, tigridem, pardum, ac hydrum
Anguem et draconem: meruit hoc diro nimis
Fervens veneno pectus Huc ferium date.
Mergite medullis, caedite, ac toto impetu
Laniate corpus. Quid pavet segnis manus?
Ipse ipse ferrum pectori immergo. Cade.
FERD: Resiste genitor.
HEN: Quis mihi ferrum rapit
Occide, tunde, perime, concide, obtere.
Lanier eodem, quo Idda laniata est loco.
ARN: Princeps furori parce violentae manus.
Hic aliquid Iddae est.
HEN: Quid? quid? o spolium meae
Iddae relictum! Christe! tu rapta mihi
Idda es superstes! Horror invadit fibras:
Heu! teneo sceleris vindicem; ultorem mei


page 372, image: s380

Iustum furoris.
HELF: Quid video? scriptus micar
Quis hic character? Genitor, en votumtenes.
Suo superstes la pfui e turris iugo
Hic Idda mundo moritur, ut vivat Deo.
HEN: Ergo superstes Idda? quo voto beor!
Suo superstes lapsui, etc. repetit secum.
Hic Idda mundo moritur. O felix dies!
Satis est. Superstes vivit. O nati mei,
Servi fideles, quisquis Henricum colit,
Ite, ite - pars qua iuvenis aslurgit dies,
Pars qua senescens occubat; et Iddam meam
Quaerite per umbras, antra, silvarum specus.
Per plana, perque devia. Is munus feret,
Qui primus Iddae tulerit inventae notas.
Quin ipse propero. Didicit exemplo meo
Mundus, quid irae fervor, atque errans dolo
Suspicio pssit; discat exemplo quoque
Quid restituta Coniugum possit fides.

EPILOGVS.

Supremum hostium in Innocentiam molimen; Suprema huius sub Providentiae divinae protectione de illis victoria et triumphus.

PROVIDENTIA. INNOCENTIA. FURORES. : FURORES. ARma movete,
Arma furores,
Bella ciete.
INNOCENT. Quae tuba bella sonat?
Quis fragor arma tonat


page 373, image: s381

Provid. Nondum silent furores,
Suprema lucta restat:
Caelum tibi favores,
Victoriamque praestat.
Furores. Arma movete.
Arma surores,
Bella ciere.
Innoc. Audio! cientur arma.
Prov. Ero tibi tuta parma.
Innoc. Te protegente stabo.
Prov. Ad arma te iuvabo.
Furor. Involate, fulminate,
Enecate, funerate.
Heu! heu! heu! etc.
Innoc. O Providentia!
Prov. O Innocentia!
Innoc. Mater amata!
Prov. Filia grata!
Innoc. Architecta faustitatis!
Prov. Prime flos beatitatis!
Innoc. Mater honoris!
Prov. Gnata laboris!
Innoc. Prima vena gratiarum!
Prov. Digna honore laurearum!
Innoc. Tuo favore Haec constitit victoria.
Prov. Tuo labore Haec constitit victoria.
Innoc. Tuo favore Haec est relata glotia.
Prov. Tuo labore Haec est relata gloria.
Prov. Huc in nexus,
In amplexus
Vocante Providentia


page 374, image: s382

Te confer Innocentia.
Flos honoris,
Gemma floris,
His illigare nexibus,
Quiesce in his amplexibus.
Innoc. Tua sum, tege me;
Tua sum, rege me.
Suspicio frustra ringeris,
In arma frustra accingeris;
In corde Providentiae
Est tegmen Innocentiae.
Viraque. Hoc disce, quisquis atra
Asorte detineris,
Ad gloriae Theatra
Amoena transfereris.
Invidia fingat,
Suspicio pingat
Calumnias, molimina,
Infamias et crimina;
Insons premetur,
Non opprimetur.
Tandem cadet severitas,
Et emicabit veritas.