CYRVS, qui antea Darius, Astyagis ex filia Nepos adhuc infans, consignatus Harpago, ab hoc Mithridati rustico, ut feris devorandus exponeretur, miseratione Mithriditatis servatus est; quihuius loco proprium suum filium exposuit. Experturus Mithridatis fidem Harpagus, ad locum, quo exponendus erat Cyrus, devenit: reperit Mithridatis filium, putansque esse Darium nepotem Regium, pridie a se Mithridati traditum etiam miseratione tactus, eum rapit, fingitque suum esse filium, Hydalcem vocat, et ad 18. annum educat. Dum adolesceret Cyrus, semper eximiae aliquid supra coaetaneos virtutis exhibebat. Interim Astyages Medorum Rex aetate fessus, cum successione careret, et Cyaxares Astyagis ex fratre Nepos, Persiarum Rex, Mediae cum numeroso exercitu incumberet, eius sibi sceptrum arrogaturus, de adoptando aliquo adolescente cogita. Deliguntur ad hoc a Daniele
complures iuvens, e quibus unus a Rege assumatur. Eminet inter omnes Cyrus. Harpagus operam pro hydalce, Daniel pro Cyro impendit. Resita involvitur, ut quidquid pro Hydalce adferebatur, Rex de Cyro intelligeret, ideoque iam eum successorem nominare pararet, tanquam nepotem suum. Sed Choaspis et Harpagi interventu docetur Rex hunc esse rustico natum, ausumque Hydalcem putatum Darium, verberibus excipere. Quare Hydalces advocatur, Cyrus ad mortem condemnatur. Arienna inter Armazones celeberrima, quae Susa adventans Cyri auxilio fuerat ab urso liberata, et post ab Astyage exercitui praefecta, indignationem in Cyrum simulans, deposcit sibi eum occidendi munus deferri, et impetrat. Sed memor beneficii ab eo accepti, conservat ei vitam. Ut vero se munere delegato rite functam probat, occiso agno cor eruit, quod simulat esse C yr Mox quia Cyaxares hostis adesse ferebatur, Arienna progreditur in campum: devenit cum Cyaxare ad singulare certaemen, in quo agnoscitur esse Cyaxaris filia: et illico dissidium in pacem, furor in amorem convertitur.
Interea domi paratur prompta renunciandi successorem Hydalcis: sed interventu Mithridatis, narrantis in Cyro occisum esse verum Daerium, res tota turbatur. Supervenit nuntium, Ariennam defecisse ad Cyaxarem, iamque coniunctis armis prope urbem esse. In praecipiti metu confugit Astyaeges ad artes magicas Choaspis, a quo illico castrum eodem in loco excit atur, et monstru munitur: cum quibus confligit feliciter Arienna, et intrepida cum Cyaxare castrum ingreditur. Sub haec Daniel educit servatum in via Cyrum, et gratulatur: dumque castrum inspicit, advertit esse Magicae fraudis opus, et precibus illud in nihilum redigit. Unde apparent, qui eo claudebantur. Diffagiunt Magus et Hydalces: Arienna suum Cyrum, Cyrus Ariennam reveretur: ille ab Astyage Regni successor et Coniux Ariennae; ista a Cyaxare Regni Persarum haeres renuntiatur: et initur matrimonium. Iust: Salin: ad annum mundi 5459. ante Christum 594. Exhibitus Graecii Ludis Nuptiabus Augustissimi Romanorum Imperatoris LEOPOLDI, et CLAVDIAE FELICIT. Archiducis Austriae Anno 1673.
Solum unius tangor amore.
HYM:
Cyclops aether pater est Argi [(printer); sic: agri] .
AUST:
Nolo sobolem. da mihi patrem,
HYM:
Ipse diei pater, est noctis
Filius.
AUST:
Ergo, matre sepulta
Lucis in urna, surgat amoeno
Filius ortu.
HYM:
iam prope roseas
Aurora fores pandit olympi.
Austria surge: et mecum nitido
Descripta stylo tuo fata vide.
AUST:
Video tenebras: Astra minora
Video in tenebris. Maius amamus.
HYM:
Quodcumque minus. soboles magni est.
AUST:
Maius amamus.
HYM:
Quodcumque minus,
Speculum magni est.
AUST:
Maius amamus.
HYM:
Sors tua in illis tibi depicta est.
Suscipe caelum; numera stellas.
AUST:
Numerus stellis est sine numero
HYM:
Sic ego stirpem Regina tuam
Multiplicabo.
Ad nuptias! ad nuptias!
Regnis datura Reges,
Et Caesares Germaniae.
CHORUS:
Ad nuptias! ad nuptias!
HYM:
Felicitatem hae nuptiae
In Austriam vocabunt.
Ad nuptias! ad nuptias!
Ad nuptias! ad nuptias.
CHORUS:
Hic tibi felix volvitur annus,
HYM:
Qui tibi quatuor saecula claudit,
Ex quo primus sceptra Rudolphus
Tulit Imperii. Iam se rursus
Aurora novi saeculi adornat.
Unde perenni linea ductu
Ibit ad usque
Funera mundi.
Saecula rerum pandite fata.
Cernis? origo est ista tuorum
Diva Nepotum
AUST:
Spes mea nunquam
Fixa Tonanti vota fefellit.
HYM:
En Austriadum Gloria, Patrum
Veterum laudes trahit in quintum
Regnorum aevum.
GLOR:
Ego quindenis sceptra Austriacis
Germana dedi:
Ego venturis aeterna paro,
Usque suprema ad funera mundi.
Sic fata iubent: sic mihi quina
Ipse spopondit vocale DEVS.
AUST:
Dicite rerum
Astra sacrarum conscia, clausos
Quinque elementis pandite sensus.
CHOR_I:
Austria Erit In Orbe Ultima.
CHOR_II:
Austria Erit In Orbe Victoriosa.
HYM:
En iam aetatis quintae Aurora
Ridente labro basiat-auras,
Astra minores delete faces,
Austria dignas scande curules,
Quas tibi Patrum Gloria struxit.
Ego cum stellis excedo loco,
Tu perge diem quintae aetatis
Luce perenni spargere mundo.
GLOR AUST:
Aurora quinti saeculi
Fugat prioris Hesperum.
GLOR:
Ite serenae radii lucis,
Felicitate nati,
Felicitatis auspices.
GLOR AUST:
Felicitas haec Austriae est,
Non terminari saeculis.
Ad vesperam prioris
Solem secundi oriri.
Putris iaceret.
AM_II:
Aliquod Ariennae caput
Discrimen ursit?
AR:
Quale non unquam
AM_II:
Quis casus? aut quis hostis Ariennae manum
Fregisse potuit? quisve discrimem tui
Capitis repressit?
AR:
Forte dum latere meo
Sociae revulsae, nemoris umbrosi avium
Callem secutae erratis, et cervi sugam
Impressa per vestigia notatis, ferox
Et dente, et ungue, pendulam labris famem
Suo ursus antro evolvit, et praedam obviam
Venatur oculo. Mox ubi Ariennam videt,
Labente citior fulmine in pectus ruit,
Et me, prius quam stringerem ferrum, suo
Ferocientis unguis amplextu tenet.
Qua licuit, irae obluctor, et quaero mei
Auxilia ferri. Vanus est omnis labor.
Violentus instat ursus, et fessam solo
Sternit Ariennam; iamque properabat meo
Imprimere dentem gutturi.
AM_I:
Auditu mihi
Gelatur animus. Dextera quis opem tulit?
AR:
Adest serenae frontis adolescens, cui
Corporis amictus vilior, mentis tamen
Erecta virtus, frontis exertae tenor,
Tractus humerorum, gestus, et morum decor
Nil humile produnt, ille vix viditmihi
Ungue incubantem belluam, exclamat procul.
Attonitus ursus arrigit vultum; at prior
Pernice cursu iuvenis incumbit ferae,
Et inermis, animi robore exerto in manus,
Rictum prehendit, lacerat: e manibus tamen
Elapsa in antrum, vulnere accepto, fugit.
Insequitur ille belluam, et ad antri ostium
Bis terque adacto fuste luctantem opptimit.
Quid inde iuvenis?
AR:
Belluae occisae caput
Cultro recidit, mentis heroae, et sui
Testem caloris.
AM:
I. Quis tibi sensus fuit?
AR:
Qui restitutis esse post mortem potest,
Cum rursus auras bibere vitales datur.
Quid ille demum?
AR:
Vive, dicebat, tui
O Virgo Cyri, vivet et Cyrus memor
Ase redemptae Heroidis: nomen tuum
Si scire liceat, patriam, et patrem, et genus?
AM_I:
Qui ad haec reponis?
AR:
Nomen, Arienna, est mihi:
Ne quaere; dixi, patriam, aut patrem, aut genus.
Mihi Cyrus omnis gloria est, Cyrus pater,
Genusque Cyrus: quidquid Arienna est, suo
Sacrata Cyro est. Inde, plebeio licet
Videatur esse sanguine oriundus, tamen
Meruit amari. Sanguis illustris facit
Illustre, quidquid diligit.
AM_II:
Sic est: pares
Aut invenit amor, aut facit amantes pares.
AR:
Nullus Ariennae surget Oceano dies,
Nox nulla sudis astra disperget polis,
Quo non memoriae Cyrus occurrat; dies
In Sole Cyrum pinget, in stellis dabit
Nox pulchra Cyrum.
AM:
I. Est aequus Ariennae. hic amor.
AR:
Iter sequamur, proximae ad muros sumus.
CHORUS:
Vive Cyre, vive, regna,
Mille vive saecula!
PRAECENT:
Vive Cyre regiumque
Disce nomen sustinere.
Vera virtus, quae praeivit,
Hanc meretur gloriam.
CHORUS:
Vive Cyre, vive, regna,
Mille vive saecula!
PRAECENT:
Vive Cyre! noxiarum
Frangere iras belluarum
Quisquis audet: ille novit
Damna regni exscindere.
CHORUS:
Vive Cyre! vive! regna!
Mille vive saecula!
PRAECENT:
Innocentem quisquis urso
A nocente liberavit:
Ille novit subditorum
Providere commodis.
CHORUS:
Vive Cyre! vive! regna!
Mille vive saecula.
Quod Cyre menti gaudium insedit?
CYR:
Pater
Meturba Regem dixit, et laeto exhibet
Officia cultu
MIT:
Magna meditatur puer;
Et adhuc acerba aetate maturos sagax
Praecurrit annos. Cyre posthac et patri
Rex imperabis?
CYR:
Iura naturae id vetant.
MIT:
Rex ergo non es?
CYR:
Iura regnandi mihi
Socii dederunt.
MIT:
Iure regnandi utere
Et in parentem.
CYR:
Non licet.
MIT:
Quare?
CYR:
DEVS
Suis subesse patribus natos iubet.
MIT:
Sed imperandi iura si natis dedit?
CYR:
Non inde solvit iura, quae dederat prius.
Deinde. Cyro regna non alia dedit,
Quam quae sodales: hi ptoestatem mihi
Sibi imperandi, iura condendi, probas
Leges ferendi facere potuerunt: nihil
Inde potuerunt iuris e caelo dati
Eripere Patribus.
MIT:
Cyre mi, aetatem sapis
Maturiorem, et nobilem prodis tui
Generis favillam. Si ergo me Patrem colis,
Descende solio.
CYR:
Promptus est semper tuis
Parere iussis Cyrus.
MIT:
O quantum places,
Mi nate, Patri!
CYR:
Festa sociorum manus
Abite solitas lanei ad curas gregis:
Haec prima CYRI imperia: vos primis quoque
Aptate iussis.
PAST_I:
Debitum populi est, suo
Parcere Regi,
MIT:
Nate: quid natum voco?
Domine.
CYR:
Quid ista filio Cyro Pater?
MIT:
Tua poscit istud indoles, sanguis, genus,
CYR:
Sanguis Parentem poscit ut natus colam:
MIT:
Ut mithridates pareat Cyro, iubent
Felicioris stirpis excelsae notae.
CYR:
Si quid favillae regiae Cyrus sapit,
Mi genitor, esse crede puorilem iocum.
MIT:
Iocus iste ludit serium, et ludo emicat
Nativa virtus.
CYR:
In suos natos meat
Sanguis parentum.
MIT:
Tangis intenti scopum.
In te parentis sanguis illustri meat
O Cyre fluxu. Filius non es meus.
CYR:
Quae culpa Cyrum stringit ut amorem mihi
Nomenque Patris subtrahas?
MIT:
Nunquam fui,
CYR:
At esse semper dixeras: semper tuus
Amor probabat esse te patrem meum:
MIT:
Fateor, amavi, ut filium, Cyrum: meo
Quin ante posui filio.
CYR:
At nullus tibi
Est natus alter.
MIT:
Sed fuit. Fatis tuis,
Ut tu superstes viveres, natum meum
Morti immolari pertuli. Plura haud licet:
Satis hoc sit: alto sanguine, o Cyre, es satus.
CYR:
Cyrum ergo generi paria meditari decet.
MIT:
Cunis ab ipsis magna meditatus, tuum
Genus probasti.
CYR:
Scire nil ultra licet?
MIT:
Sat multa dixi.
CYR:
Pono pastorem: exuo
Vilem lacernam: generis indicia sequor:
Succedo in urbem.
MIT:
Sequere, quo caelum vocal
Nil hmile Cyro Numen et virtus parant.
CYR:
Quaecumque mefortuna sublimem dabit
Gradum tenere, dividam tecum meos
Ex aequo honores. Gratiae semper memor
Cyrus, sub ipso corde Mitridatem geret.
Et esse quamvis abnuas, semper mihi
Pater coleris. Filii amplexum cape.
Mrr: Domnium vocabo: patris affectum tamen
Nunquam reponam.
CYR:
Filii affectum tibi
Semper rependam.
MIT:
Vade, quo virtus praeit.
Regnum omne Regem admirtit, et multi ambiunt,
Regnum necesse est opprimi.
CHO:
Cyaxarem
Tibi Nepotem frater extinctus dedit.
Iamque ille functo patre Bactrorum tenet
Augusta sceptra: sanguinis iure hic sibi
Regnum arrogabit Mediae.
AST:
Nimium arrogat:
Vivumque Regem quaerit Astiagem suo
Deiicere solio. Sceptra qui nimium appetit,
Perdere meretur.
CHO:
Id petit, cuius sibi
Natura ius concessit.
AST:
Astyagem ut suo
Exuat honore?
CHO:
Fata ut Astyagis suo
Honore penset.
AST:
Fata ut Astyagis fero
Praeveniat ausu. Quid putas? qui iam diu
Aestu impotente Mediae regnum sitit,
Subdereque Bactris Susa meditatur, dolo
Vacabit omni: Semper in peius ruic,
Semel ire quis quis semitam coepit mali.
Fraus una fraude truditur: nunquam dolic
Ambitio vacua est. Seminis mali indolc
Sobolescit ista pestis, et nullo manum
Adhibente crescit. Nemo non fraudis capax,
Si pectus urit ambitus: semper bono
Periculosa publico est re gni sitis.
Iam constitutum est: Mediae Cyaxares
Non imperabit. Quid? mihi dirum sinu
Alam chelydrum? sorte contentus sua
Imperia dictet Persiae: nunquam meae
Rex imperabit Mediae, sceptrum licet
Spe devorarit.
CHO:
Multus hunc civis petit.
AST:
Multus carebit, Impium Regem sapit,
Annuere populonoxia petenti.
CHO:
Putant
Hunc iure posci
AST:
Iure? quis Cyaxari
Regnum obligavit? liberum est: iuris mei est.
Ego ambienti nominis noctem mei
Tumulumque famae, Mediae sceptrum dabo?
In fata nempe nostra ut inveniat viam.
Hoc calle graditur avidus Imperii calor:
In fata poscit aemulum, et nunquam, nisi
Sanguine iacentis, impiam extinguit sitim.
Non imperabit. Semper est civi gravis
Externus haeres. Sanguinem Medum volo,
Patriae fidelem, Civibus gratum suis.
Superis probatum. Daniel, mollis tibi
Excolitur aetas: estne, qui sceptro pares
Olim gerendo spiritusmonstret?
DAN:
Tua.
Metuende Princeps, laudo consilis: exterus
Rex nec suorum facile populorum sibi
Lucratur animos; nec suam in cives serit
Benignitatem: genius externus migrat
Facile in tyrannum patriae. Sunt hoc solo
Ingenia sceptris apta; sunt iuvenes, vigor
Quos stimulat altus mentis, atque animi calor.
Genlusque prudens laudat, et virtus probat.
AST:
Daniel tuarum partium est, iuvenum chorum
Seligere, quos ad Imperi molem pares,
Paresque ad arma iudicas: at tu Mithram
Consule Choaspes. Fata qui rerum Diis
Ambigua credit, exitum optatum tenet.
Quam te sequatur miles. atque urbem premat.
AST:
Nihil addit aliud?
MED:
Dixit et signum dari
Ad arma iussit
AST:
Ista non terrent virum.
Prior Gradivum postulat, prior serat:
Discatque Medis esse, qui nor nt minas
Reprimere ferro Fatcor, ad Martis facem
Nec esse praeceps debeo, nec excors volo.
Quia tamen ipse Marte commisse petit
Dirimere litern, classicum Martis sonet.
Iam pulvis ipse Medus in bellum calet,
Minasque spirat, veniat in campum, sua
A clade discet, esse, qui tumidos sciat
Frangere furores Persiae; et sero suos
Flebit dolores.
DAN:
Militirobur tuo,
Flammamque Princeps suggeres, bello ducem
Si huic praeesse statuis Ariennam.
AST:
Solo
Marique longe d ssita est.
DAN:
Adest tuo:
Spectare vultus avida, et Astyagis genu
Proni advereri.
AST:
Verane an plaeita refers,
DAN:
Visa est subire Regiam, qualis subit
Bellona campum. Martius vultum rigor
Decorque mixtus temperat, ludit genis
Amica species, horret hastili manus,
Auro revinctas cassis obnubit comas,
Pectusque pulchra nube Loricae riget,
Hinc et timores spirat, et amores simul.
AST:
O me beatum! Veniat Arienna, et meos
Augeat honores Martis infracti manu.
Estis mearum providi rerum Dii
Qui fluctuantem publicae clavum rei
Firma tenetis anchora, et Medos nova
Ope excitatis.
Felicitati Martiae innixum manus
Ad ipsa pulchrum sidera extollet caput.
AR:
Aut vincere, aut perire decretum est mihi.
Si vinco, vinco numini Princeps tuo.
Si pereo; summa est gloria, obsequiis tuis
Ipsum dedisse sanguinem. Nullus mihi
Herbam ante rollet, quam simul vitam extrahat.
AST:
Quod ergo faustum Mediae regno velit
Mithra evenite, bellicae sceptrum rei;
Ius omne Martis, militum obsequia, ducum
Studia Ariennae trado. Parebit tuis
O Nympha iussis, quis quis Astyagen colic.
Tu mea Gradivoregna fulmineo tege,
Cyaxarenque Marte confectum Srygis
Vel mitte ad umbras, vel catenatum meos
Sifte ante vultus. Fida vos Ducum manus,
Columina regni. et publicae Atlantes rei,
Iurate sanctam Principi Ariennae fidem?
DUX_I:
Tibi quidquid imis sanguinis uchis meat,
Arienna voceo.
DUX_II:
Nescium hoc pectus doli
Tibi sacro Diva
DUX_III:
Verticem hunc Virgo tuis
Inclino iussis.
AR:
Martius hic aestus ducum
In me reflexus pectus in flammas agit [(reading uncertain: text almost illegible)] .
Hinc et ego pectus, sanguinem, venas, caput,
Quidquid Arienna est, Regis obsequiis dico,
Ducibus deinde. Aut una nox omnes premet,
Aut ad triumphos unus extollet dies.
AST:
Virtute vestratutus Astyiages regit.
Arienna vince, praemium dignum tua
Virtute capies. Marte dum martem premis,
Hostemque Medifinibus regni excutis;
Egocui tradam sceptra, quem haeredem mea
Post fata scribam Mediae, Iuvenem eligam,
Quem fortitudo, et igneus mentis vigor,
Prudensque sensus Mediae sceptris facit
Parem gerendis. Ille, si faveat Mithra,
Reximperabit; reque consortem thori
Pari imperantem iure Reginam creo.
AR:
Maiora meritis magne Rex, statuis, tuam
Tuique successoris ancillam iube
Potius vocari.
AST:
Mentis intrepidae scio
Merita aestimare. Vade , sie iubeo, et volo.
AR:
Sed ante, more gentis ut solitis colam
Sacris Dianam, liceat umbrosis feras
Excire silvis, quamque venanti Dea
Obtulerit, ipsi victimam gratam dare.
AST:
Utilia nobis, grata Diis, virgo petis.
Reperire Cyrum liceat. O Cyre! o tui
Memoria dulcis! quidquid auditum occupat,
Cyre reducit pectori: quidquid tueor,
Cyrum intueri videor; et nusquam tamen
Arienna Cyrum reperit.
AM_I:
Ut amantes solent,
Vigil Arienna somnias; quaenon vides,
Videre credis, quaequive semotis iacent
Divulsa spatiis, esse te coram putas.
AR:
Puto, quod opto.
AM_II:
Vota deludunt.
AR:
Mihi
Amoenus ipse ludus est.
AM_II:
Avidum tamen
Nonsatiat ille pectus.
AR:
At recreat. Amor
Est ipse saties.
AM_I:
Vota dum solum coquit,
Testatur absens esse, quod poscit, bonum.
Inde cruciatus mentis atque animi dolor.
AR:
Dolor ipse dulcis aliquid ambrosiae sapit.
AM_II:
Sed mordet etiam.
AR:
Nulla sine spina est rosa.
AM_II:
Sed spina pungit.
AR:
Propius audentem manu
Tractare inermi.
AM_II:
Dispari oblectant modo
Rosa et amor; illa cominus spinis ferit,
Eminus adhalat gratiam; hic propior beat,
Cruciat remotus.
AR:
Ipse cruciatus placet,
Et ad unionem tendit. O Cyre! o meae
Pars melior animae!
AM:
I. Quid tuo tandem voles
Arienna Cyro?
AR:
Vota siquaeris, meo
Felicitatem Regiam Cyro velim.
AM:
I. An etiam amatum facere felicem potes?
AR:
Quamcumque Cyro poterit Arienna, hanc dabit
Felicitatem, propriis quamvis foret
Emenda damnis.
AM_II:
Ergo quid tandem paras?
AR:
Praeficere turmae militum.
AM_II:
Vili satum
Sanguine, parente rustico?
AR:
Magnum tamen
Virtute et animo.
AM_II:
Bellicae ignarus rei est.
AR:
Mente est capaci, pectore intrepido, manu
Torisque fortis.
AM_I:
Militi fiet iocus.
AR:
Auctoritatem faciet Arienna.
AM_I:
At Duces
Ipsi Gradivi nescium in ludum trahent.
AM_I:
Virtute primos Cyrus aquabit Duces.
AM_II:
Cum nempe trepidus stabit ad Martis minas
AR:
Non timuit ursos. Qui feras domuit, viros;
Lassare didicit.
AM:
Multa promittis tibi.
AR:
Maiora peraget. Hora nos Triviae vocat:
Ad sacra, eamus. Hasta iam in feras calet
Haec umbra non titillat.
HAR:
Es sanguis tamen
Nobilis Hydalces.
HYD:
Qualis est patris mei.
HAR:
Qualis nepotis Regii.
HYD:
An genitor trahis;
Parente Rege sanguinem?
HAR:
Procul meum
Hoc amne stemma ducitur. Sanguis tuus
Augustioris defluit vena patris.
HYD:
Ego te parentem veneror.
HAR:
At non es; mea
Soboles, Hydalces.
HYD:
Scelere quo merui, tuo
Privari amore?
HAR:
Debita quo amorem fugat
Reverentia.
HYD:
Aenigma loqueris.
HAR:
Nullo tamen
Velo obvolutum.
HYD:
Pande, quid dictis subest?
HAR:
Prognate Regum stirpe Mandana sate,
Neposque magni Astyagis, et magni quoque
Nepos Darii; at hactenus proles meae
Putate Hydalces; quanta iam faustis tibi
Fortuna velis adnatat!
HYD:
Non sum satis
Mihi compor animi, verba rationem rotant.
HAR:
Aenigma pando. Phoebus octavam suprae
Decimam reducit annuo cursu rotam,
Ex quo puellam maesta Mandana edidit
Vivas in auras; at Sacerdotum chorus,
Male ominatus Regiae stirpi, tuam
Mortem petivit. Harpagus iussus feris
Te lancinandum tradere; atroci meam
Scelere impiare dexteram abstinui; tamen
Te Mithridati morte iugulandum dedi
Misertus ille Principis pueri, supra
quam quis vovere possit, occultum domi
Superstitemque servat indistae neci.
Cupidus sciendicreditae caedis modum,
Revisonota nemora: te ad fauces specus.
Et involutum fasciis cerno: subit
Pietas in animum; rapio te cunis, meas
Deporto in aedes, filium fingo meum,
Nomenque Hydalcis indo, quam sortem tibi
Parent benigna sidera ignarus. Patris
Te soveo cura, diligo affectu, educo,
Pulchramque moribus indolem augustis colo.
At tunc reducto Mithra cortinae peplo,
Fortuna quae te maneat, ostendit: dies
Hic te videbit Regio excelsum throno.
HYD:
Quae monstra narras Harpage? an vates mihi
Canis futura? quod traho vitam, tuum est,
Nobileque munus. At unde regales notas
Mihi auguraris?
HAR:
Iure stemmatis.
HYD:
At avo
Mens alia forte.
HAR:
Resciat Hydalcem sua
Sobolem creatum, vota securus tenes.
HYD:
Non alius ullus Regia estirpe est super?
HAR:
Unus superstes, sceptra qui Bactris tenet,
Persasque stringit legibus, Cyaxares.
HYD:
Hunc ad potentis Mediae sceptrum eriget.
HAR:
Huic iam negavit: perfidum, ingratum, sui
Funeris avarum clamat; hunc bello petit,
Et interemptum caede, vel ferreis gravem
Poscit catenis.
HYD:
potius extinctum velim.
Nam forte captus molliet Regis sinum.
HAR:
Sero hoc agetur. Bella non uno calent,
Caduntque Sole: sceptra qui functo regat
Astyage, Phoebus antequam extinguat facem
Statuetur hodie,
HYD:
Quis sinum blandae abnuat
Aperire sorti? sceptra non quivis parat
Titan, nec omnis purpuram pingit dies.
Capienda tunc est, quando se sponte ingerit.
HAR:
Huc urge Hydalces vota. Iam semel mea
Ope liberatus fata lusisti; mea
Rursus ope Medi iura dominatus trabes.
HYD:
Tunc ego tuorum conscius amorum, supra
Reliquos honore et munere [(printer); sic: munera] extollam Harpagum,
Si quis tibi hostis, hostis erit Idem mihi.
Mea sceptra tecum dividam. Quidquid volet
Harpagus, id una facilis et Hydalces volet,
HAR:
Placuisse Hydalci, est unicum votum mihi.
Id nunc agendum, ut discat Astyages, sua
Te stirpe natum: cetera ad votum fluent.
HYD:
Ut destinato sortis eventu fruar,
Mihi istud unum sufficit: Hydalcen amas.
CHORVS.
Amor, pasterem indutus, educit in pascua agnorum gregem. Ira per Crudelitatem, magico carmane in lupum transformatam, in auras devecta insidiatur agnis. Dum in unum irruere parat, ab Amore iactus teli in praceps agitur. Inde amor lupum persequitur.
AMOR. IRA.
AMOR:
AUra mollis, aura amoena,
Aura dulcis, et serena,
Mitte fontes, sperne montes,
Huc serenas ssecte pennas;
Huc salubris advola.
Blanda stirpes oculare,
Hic in herbis otiare,
Sparge rores, tinge flores,
Fur odorum, dux amorum,
Aura dulcis advola.
Agnus errat te meante,
Agna ludit te iocante,
Cura cedit, mors recedit;
Pectus undat, cor abunat
Mille, mille gaudiis.
Angelle mi! pulchelle mi!
Carpe thymum,
Tonde Myrtum,
Viridis nectar suge Smaragdi.
Audi, ut varia garrula voce
Ilicis altis abdita ramis
Philomela canit.
Modo continuo lenta tenore,
Modo citato pulsa canore,
Modo coneisa voce laborat.
Seque impellit, seque repellie;
Seque volvit, seque frangit,
Seque nectit, seque carpit:
Blanditur, et fritillar,
Lascivit, et iocatur:
Acuta flectit,
Arguta nectit,
Flexuque pio languida moritur.
Agnelle mi! pulchelle mi!
Viridis nectar suge Smaragdi.
Quid, heu! quid isthic audio?
Ululat nostri pestis ovilis.
Agnelluli pulchelluli,
Nemoris tutas fugite in latebras.
IRA:
Crudelitas, te carmine
Magico iubeo simulare lupum.
Indue veterem sanguinis aestum,
Caedis que sitim.
AMOR:
Agnelle mi, quiesce,
Nec funus expavesce.
Ego vigil excubabo.
IRA:
Praedo agnorum, raptor ovilis
Tollere in auras. Si tibi pennas
Natura negat, contra infirmam
Egonaturam dabo te celsas
Ire per auras. Tollere latro.
AMOR:
Video nostri pestem armenti,
Furemque gregis.
IRA:
Oculos partem flecte per omnem.
Rabidae praedam venare fami.
AMOR:
Sed praeda cades tu mihi praedo.
IRA:
Huc age, rape me. Heu! Telo deiicitur:
AMOR:
Iacet immanis bellua. Sed quo
Lupus innocuos ruit in agnos?
Huc mihitelum; sequar; occidam,
Praedamque avidis dabo vulturibus.
Sanguinis agrestis? illa, quae claros procos
Natosque stirpe Regia, et multis avum,
Ceris superbos respui; cuius thorum
Tot ambiere Martis invicti Duces,
Regina demum Rustico servor? Pudor,
Et prisca Virtus sanguinis ad istum suit
Frangenda scopulum: Vincor, et teneor mei
Laqueis amoris. Ille, cui tradet suae
Post fata sceptrum Mediae Astyages, thori
Consors mihi promittitur: quid si meus
Cyrus legatur? Istud abiectae vetat
Conditio stirpis. Clarius stirpis genus
Est pulchra Virtus. Rusticum monstrat foris,
Intus potentis indoles Regis latet,
Seseque prodit ignea ingenii face,
Sapiente sensu, moribus, gestu, modo.
Nemorosa Cyrus antra, surgentes iugis
Montes superbis deserat, in urbem gradum
Maturet; illud oris extersi iubar,
Sol ille vultus. robur invictae manus,
Nutantis omnem Regis affensum trahet.
O gemma Iuvenum! o fortium Heroum decus!
Quae te latebris silva, quod condit nemus?
AM_I:
Currite; fugacem praepes hic cursus [(printer); sic: cursu] tulit
Pavore cervum.
AM_II:
Currite; hac alter fugit. Ursi cadaver reperit.
Quod hic iacentis belluae est monstrum? Tuis
Arienna telis ursus exanimis iacet.
AR:
Ursus? Quod hoc specta culum? ubi monstri caput?
Haec illa sociae bellua est, cuius ferox
Iam me premebat ira, et amplexu fames
Stringebat arcto. Fortenon procul meus
Hoc Cyrus antro est. Quaerite O superi! Quid hoc?
Felicitatis offerunt sese nova
Indicia, cunae.
AM_I:
Quis neget Cyri tui
Fuisse quondam?
AR:
Symbola, et pictae notae
Aliud loquuntur. Regium stemma indicant
Haec cydaris, ista purpura, hic sceptro chalybs
Coniunctus, istud Solis insculpti iubar.
AM_I:
Sed ecce, produnt nomen inscriptae notae,
Suo Dario.
AR:
Nomen ignotum legis.
AM_I:
Mandana maerens.
AR:
Istud est notum minus
Sed esse Cyri credite; at Cyrus tamen
Latet irrepertus Cyre! Fugientes amor
Inspes vocatur. Ite, qua caecas nemus
Addensat umbras fronde; qua sese inviae
Latus in utrumque dividunt saltus viae;
Si forte Cyrus obviet, Cyrus meae
Assertor animae. At inde qua sesenemus
Claudit, Dianaegrata faciemus sacra,
At vos labore fessa iucundo otio
Levate membra.
Otia labori. Dulcis est, quamvis gravis
Sudor, repensus gaudio. Ac utinam omnium,
Communis iste Principum sensus foret!
Sed dum laborem terminant primum, altero
Iterum, et secundum tertio im pellunt; sibi
Diras lucrantur; quotque sunt orco, in caput
Suum voveri Eumenidas. Hoc lucrum ferunt,
Dum iniqua mandant.
VEN_II:
Vivat Ariennae diu
Genius modestus, Principum exemplum, ducum
Idea, Regum norma, silv rum decus,
Amor Dianae, gemma virtutum omnium
VEN_I:
Haec vota quisquis mente studiosa geris,
Laetum chorea plaude festiva solum. Saltus,
Iras volantis sulminis, hiatu soli
Perire, quotquot thura decernunt Mithrae:
Hoc posco, iustus gloriae assertor tuae,
Vindexque honoris, Mediae ad sceptrum tuo
Iussu elevetur, cuiur exemplo tibi
Statuantur arae, perpetes foci ardeant,
Fument acerrae; cuius imperio suis
Excussus aris Mithra calcatos gemat
Ritus profanos: cuius edicto sui
Stent caelo honores, integer cultus Deo,
Iustitia sancta curiis, leges foro,
Pietasque templis. Res tua hic agitur Deus;
Tu flectere animum solus Astyagis potes,
Ut, quem pararis, Mediae ad sceptrum elevet.
ANG_MED:
Arcana pando Caelitum. Huc Daniel tuos
Visio Danielis.
Converte vultus.
DAN:
Cerno. Quae rursum Deus
Benigne ab astris visa Danieli obicis?
Apparet Cyrus velatus.
ANG_MED:
quae sorte vulgus regna mutari putat,
Ordine statuto Numen e caelo regit,
Surgunt, caduntque: nullus hic sorti est locus:
Surgunt volente Numine, et eodem cadunt
Volente regna. Saepe, quem nemo velit,
Iubetille Regem; saepe quem cuncti velint,
Vetat ille regno. Pessimum si dat; scelus
Populi meretur. Optimum si dat; suae
Benigntiatis gratia est. Tandem efflues
Astyagis hora; quique succedet, tua
Vota superabit. Hactenus pastor gregis
Vilis videri potuit; at post hac caput
Radiabit auro, purpura incinget latus.
Detegitur Cyri vultus.
Recludo nubem. Respice.
DAN:
Est Cyri mei
Imago viva. Teneo, quod vovi diu,
Meus imperabit Cyrus.
AN:
Hoc statuit Deus;
Hoc iura poscunt sanguinis.
DAN:
Natus patre est
Pastore Cyrus.
ANG:
Regia stirpe editus,
Cambyse patre, Matre Mandana. Haec latent;
Sed reteget hodie Numen.
DAN:
O potens Deus?
Quae fata versas?
ANG:
Ille, quo natus die est,
Est destinatus funeri, et densum in enmus
Feris edendus iussus exponi: pia
Sed Mithridatis fraude servatus, diem
Adhuc superstes vivit, et vivet diu;
Et avita regno decora, et antiquum asseret
Sacris honorem, et prole fecunda suos
Populos beabit. Cerne, quam multi ordine
Hoc Rege Reges sanguinem et mores trahent.
DAN:
Quae scena Regum panditur?
ANG:
Cyro pares
Apparent faturi Reges.
Ventura quondam saecula hos Reges dabunt.
Et usque mundi ad ultimum finem alteri
Alter remittet sceptra, et augustum decus
Fluet in nepotes.
DAN:
Sanguine a vena trahent
Omnes eadem?
ANG:
Sanguis, ac eadem fluet
Virtus in omnes.
DAN:
Nube quis ab illa emicat
Apparet nepotum ordo.
Ordo puerorum?
ANG:
Augusta progenies, Duces
Datura bellis, Caesates terris peda
Cydaresque Mystis. perge iam Daniel, sacris
Regni institutis indolem Cyri excole.
DAN:
O providentis Numinis amicus favor,
Et sancta studia! Cyrus, o animi mei
Unica voluptas! Cyrus et Regis nepos
Sobolesque Regis! Cyrus ad Regnum a DEO
Iam destinatus subditis leges dabit,
Et iura Medis! Summa votorum attigi.
Nunc faustitati publicae applaudo rei.
HYD:
Tibi.
HAR:
Mihi? sed qualia?
HYD:
Ut posthac mihi
Molestus esse desinas; quique hactenus
Regi imperasti, Regis imperiis tui
Parere discas.
HAR:
Meruit hoc fides mea?
Meus amor istud?
HYD:
Sic decet Regem loqui.
HAR:
Harpage, peristi. Viperam regno paras.
Sed adhuc Hydalces patriam agnoscet sidem.
Si prima Rex in Harpagum imperia feres,
Immane pondus gloriae adiicies mihi:
Parebo primus; quin et exemplomeo
Proceres, et omnis Media imperiis tuis
Parere discent.
HYD:
Sic decet loqui Harpagum.
HAR:
[Note: Speaker tag omitted - corrected acc. Errata-list] Bene est Hydalces: Regis ante alios tibi
Praeoccupandus animus est. Quando chorus
Iuvenum ante Regis ora consistet, prior
Regem saluta his versibus; amorem prior,
Laudemque referes. Inde, quod amamus, dabit.
HYD:
Verende mundi Phoebe, terrarum Deus,
Cuius pavendam Persa formidat manum.
Cui prona Medus colla submittit, cui
Nulli ante flexum flectit Assyrius genu.
Aestuque posito adorat Hircanum mare:
In tua perenni vota fortunam manu
Felicitatem ducere, ac armis tuis
Favere Martem, quanduo res Martem petit;
Florere studia pacis, et amoena frui
Medos quiete; posteros longa tuos
Serie imperare; sanguinem Astyagis statam
Successione semper ad clavum imperi
Medi sedere, lectus hic Iuvenum chorum
Vovet. Benignus audiat votum Mithra.
HYD:
Tenebo memori mente, maiestas nisi
Superba Regis terreat.
HAR:
Lapsum cave.
Tuam hic Hydalces cardo Fortunam rotat.
AST:
Res involuta est.
CH:
Clarior medio est die.
Sors illa tangit Harpagum. Libeat tui
Meminisse iussi, quando Mandana editum
Partum tulisti, et somnio visam timens
Vitem, per omnes Mediae effusam plagas,
Puerum imperasti nemoris exponi feris,
Vel ferro adacto victimam morti dare.
Cui tunc patrandae caedis imperium datum est?
AST:
Nisi me memoria fallit, hoc ipsum Harpago
Dedisse credo.
CH:
Rem tenes totam. Harpago
Natum parente filium ad sceptrum vocat
Pater Deorum Mithra.
AST:
Cui caelum parat
Ius imperandi, huic purpuram, et solium, et meum
Diadema cedam. Fata sic statuunt bene!
Qui stirpe natum Regia, ad sceptrum prius
Quam perveniret, tradidit morti; sua
Regem reponat stirpe progenitum, Placet
Quodcumque Diiiubetis. Astyagi seni
Aetate fesso tendat ad sceptrum manus
Parente natus Harpago.
CH:
Strata est via.
Cursu secundo ferimur, et metam prope
Doli intuemur: Harpage hanc sortem tuo
Debes Choaspi, gratiam hanc tamen tibi
Debet Choalpes. Lex amicitiae hoc iubet:
Praestare quidquid possis, id amico exhibe.
DANIEL. IUVENES.
Scena refert hortum Regium.
DAN:
ADvenit hora: Regium imperium vocat
Vos, lecta pubes. Quanta meditetur, dabit
Hic ipse Phoebus. Vestrares agitur. Choro
Ex hoc iuventae quaeritur, cuius caput
Radietur auro, murice rubescat latus,
Manusque sceptro fulgeat. Quantum decus!
Sed reseret unus. Nec polus Soles duos,
Regnum nec unum sustinet Reges duos.
At singulorum studia certare hic tamen
Labor reposcit. Nemo non vestrum indole
Praestante gaudet: nemini vilis tepet
In pectore animus: nemini incultum dedit
Natura genium: est acris in vobis vigor,
Senfusque prudens; spiritus rerum capax
Sublimiorum, lingua consilii fetax,
Mavortialis dextera, excelsum decus
Frontis superbae, forma, quae Reges decet.
Subite Regis ora; sed memores tamen
Culti tenoris. Corporis tractus, situs,
Gestusque sit modestus; aetatem suis
Moribus honestas corrigat: frontem tegat
Pudibunda nubes: luminum errantes faces
Depressa cilii temperet modestia:
Nec huc, et illuc oculus exerret vagus;
Vel otiosa dextera in gestus leves;
Aut caput utrinque nutet, aut motu strepat
Pes inquieto. Tota laus Iuvenum est, quies
Virtuti amica.
HYD:
An alloqui Regem licet?
DAN:
Interrogatus, loquere: nisi quaerat, tace,
Prudens habetur, qui tacet: qui non tacet
Facile loquendo prodit ingenium leve.
HYD:
An osculari dexteram Regis licet?
DAN:
Si iubeat: at ni iubeat. hoc titu abstine.
Praesumptionem basium hoc magnam sapit.
Possunt amare Principes, nobis quoque
Possunt amari: nomen at nequeunt tamen
Tolerare amici. Nomen hoc paritas facit,
Paritate vel progignitur. Nescit parem
Quicumque solio regio excelsus seder,
Supraque reliquos em net. Metus hunc decet,
Reverensque cultus. Sic amant Reges coli.
Dari imperavi. Vulneris acerbi dolor
In mente recrudescit! Ego stirpem meam
Evisceravi, conscidi, orbavi, erui.
Ego nepotis unici, inclemens avus,
Lupis bibendum sanguinem, ac ursis dedi.
Quid meruit aetas lacte primaevo madens,
Illa ut periret luce, qua lucem bibit?
Quod per soporem visa Mandanae meae
Vitis per omnes Mediae regni plagas
Intemperante pampino effundi, hoc scelus
Mei est nepotis, antequam nati, ad feras
Iam destinati? O cruda Mystarum nimis
Pietas! Religio barbara! immanis fides!
Quid culpo Mystas Numinu!? ego demens, serus,
Crudelis, atrox, dirus, immanis, feram
Barbarior omni, crudior tota styge,
Egote peremi sanguinis gemmam mei,
Unam nepotum spem. Pepercissent ferae,
Niside furore furere dedicissent meo.
Et iam cruentas caede qui tinxit manus,
Suum videbit filium ad sceptrum evehi?
Pari nefandus caede mulctetur puer.
Quid ago? Quid ille sceleris admisit nocens?
Sed quid Darius sceleris admisit meus?
Et tamen adempto spiritu occubuit. Pari
Moriatur iste crimine, et fato pari.
Innocuus in se, nocuus in patre est puer.
Quae rursus animo stulta consilia agito?
Semel fui crudelis; an rursum placet
Revolvi eodem? scilicet non est satis
Semel Darium morte damnatum, nisi
In subrogato filio crudus pater
Bis parricida fiat? Hunc magnus Mithra
Ad imperandi iura adoptari iubet.
Crudele Numen! Numeninim cum mihi,
Quiscumque Mithra es. Rite consultus meum
Perimi nepotem, crude, iussisti: et tuis
Iterum imperatis obsequar? nutu tuo
Antiqua Regni decora discerpam? Pudet
Semel obsecutum, scelere tam atroci reum
Maculasse pectus. Mithra, si tanto tibi
Caedes amori est, Mithra, te numen nego.
Semel negare, crimen est unum: reum
Toties fateri, est multiplex: forsan minus
Religio spreta, culta quam pietas nocet.
Prius negassem numina, viderem meum
Hodie Darium Mediae sceptris parem:
Quod gemo peremptum, creditum numen facit.
Tolli Darium Mithra mandasti; iube
Et subrogatum praecoce extingui nece.
Sic te probabis, qualis es, nostri nimis
Avidum cruoris. Si vetas; serro hoc dabo
Devotam Averno victimam. Tu me doces,
Qua tibi nocere possit Astyages via.
Harpagus, et una filius, et ardens Mithra
Caede perimantur. Sumne ego? an spectrum mei
Imo evolutum Tartari umbrosispecu,
Quod ista loquitur? Egone cum Divum patre
Novo Mimantis impetu bellum geram?
Pugnare fatis irritae est dextrae labor.
O parce Mithra, quidquid admisit furor
Animi calentis Ibo quo trahitis Dii,
Parebo iussis; Harpagi ad Regni decus
Sobolem vocabo. Iusta mandastis Dii.
Quis iste?
MED:
Daniel turbam Epheborum trahit,
Tuosque, Regum Cynthie, affatus petit.
Subiice: medelam proximi fontis latex
Praestet cadenti.
DAN:
Parce iuvenili, pater,
Praesumptioni: debiti cultus tibi
Admonitus ante, maius ingenio suo
Tentavit aliquid.
IUV_I:
Ille est ingenio celer:
Et promptus ore, gratias omnes habet.
AST:
Quis audet ultra?
CYR:
Qui tuae frontis iubar
Pronus veretur.
AST:
Fidis ingenio?
CYR:
Iube,
Facunda linguae verba mandato dabis.
AST:
Iubeo, disertis admove fceptrum labris.
CYR:
Terrae voluptas, Caelitum Astyages lepor,
Hosti tremendum Numen, et amandum suis;
Cuius pavendam metuit Assyrius manum.
Primique Solis consciae gentes timent,
Quem fronte Ganges decolor, et Indus colit
Obsequio aquarum, respice hos vultus; vide
In ipsa corda; quidquid in nostris calet
Venis cruoris; vividae quidquid micat
Indolis in ore; quidquid ingenii viget
In capite; quidquid corde vivacis latet
Gliscitque flammae; robris quidquid manus
Nervosa spirat; quidquid in puris ledet
Pectoribus animi; Magne Regnorum Pater,
Tibiconsecramus. Nemo non saevis amet
Prote procellis Martis involvi, et tuo
Arcere capite tela, nec paucos suae
Annos Iuventae demere, ut cumulet tuos.
AST:
Quae mihi voluptas, quaeve stillantis poli
Ambrosia fluit in pectus! Et vocis sonus,
Et linea oris, sanguinis noti mihi
Indicia faciunt, unde iucundus meat
In corda gustus; Vixque cohiberi porest
Praeno voluptas pectoris. Debet tamen
Violentus iste gaudii incursus tegi.
Qua stirpe Iuvenis, quove progenituspatre est
CYR:
Ignota quaeris. Hoc scio; quisquis videt
Astyagis ora, nobilem genium trahit.
AST:
Quaeterra? quaete Regio? quod litus dedit?
CYR:
Lucina non ignobilis luxit mihi:
Sed sorte nonn selice lanigerum gregem
Ruri secutus, Marte lassavi feras,
Luposque, et ursos contudi.
AST:
Satis est. Sile.
Credere necesse est: non capit fraenos amor.
At vos Iuventus lecta, festivos date.
Quos apparastis Principi vestro, iocos:
Ego ex propinquo plausibus vestris vigil
Spectator adero.
DAN:
Quid Cyre censes?
CY:
Quemque privatum satis
Virtus honestat unica; at Regem omnia
Habere cultae decora virtutis decet.
Diadema virtus una non implet satis.
DAN:
In quaestione quidquid hac fingi potest,
Es assecutus Cyre. Iam tellus pede
Impulsa saliat. Prima laus Cyro cadit.
Qus arte pollet Musicae? In gratum melos
Chordis citate. Voce tu Astyagen cane.
Mus: Patria clypeus, gloria mundi,
Mars in bellis, Mithra in solio,
Venus alloquio, Charis aspectu
Rex Astyages vivat in aevum,
Patriae Clypeus, vetet hostili
Timides vertiturbine Cives.
Gloria mundi, fronte tiaram
Mithrae ad invidiam gestet in aevum.
Mars in bellis, fulminis instar
Hoste perempto volet ad palmam.
Mithra in solio pulchra sereno
Sidera vultu spargat in orbem.
Venus alloquio nectar abore
Fundat, et aegros corrigat animos.
Charis aspectu vibret ex oculis
Mera fortunae sidera fauste.
Rex Astyages vivat in aevum.
DAN:
Quis dexter ensem librat artifice mann?
Pugilatus.
Cuidura coestu bella moliriplacet?
Quis audet avidas stringere in luctam manus. Lucta.
Augusta Regis lumina aspectu tui
Satiata ludi, fervida Iuventus, puto.
Attemperandus aestus est. Durant diu
Moderata: cumulat damna violentus labor.
In ore fandi gratia, in gestu lepor,
In moribus maturitas, aliquid notant
Excelsioris indolis. Quem tu, Abdares,
Meam mereri gratiam censes?
ABD:
placet
Nigellus ille, comptus, et momnes modos
Facilis, et aeque fortis.
AST:
Hircane?
HIR:
In tuam
Rex Magne peccas gratiam. ambiguo diu
Si sensa mentis distrahi fluctu sinis.
Unus meretur gratiam: hanc unus serat,
Quem tu probasti laude, queque omnes probant.
AST:
Quem tu Medarses?
MED:
Nullus est dubio locus
Nutantis animi pendulam lancem trahit
Nieger ille Iuvenis crine, cui mentis calor
Ex fronte spirat.
AST:
Ille Mandanen meam
Colore vultus, vocis accentu, modo,
Flexu et reflexu, et moribus totam exprimit.
Onisi Tyranno crudior natum mea
Sobolem nepotem, caede sublatum ad slyga
Mitti impetrassem! talis huic esset decor
Tenorque morum, talis in vultu color.
Deliberabo. Cedite. Est totus mea
Mandana fronte, totus estvultu negpos,
Notamque sanguis sanguinem suadet mihi.
Hunc admovere Mediae sceptris... Quis hic?
ASTYAGES. HARPAGUS.
AST:
DEsideratus advenis. Atte prius
Adesse decuit; quando lectorum chorus
Iuvenum in arena Regio ludos dedit.
HAR:
praesente nato abesse debebat Pater.
AST:
Tuus inter illos Filius Ephebos fuit?
HAR:
Qui tibi secunda vovit, et metro brevi
Salvere iussit.
AST:
Dulcius nihil mihi
Adferre peteras, Harpage, a Divis habes
Te patre dignum filium. Regemtamen
Decuisset antenosse tam florens sui
Germen parentis.
HAR:
Dura sors nato, ac Patri
Infesta vetuit.
AST:
Pande, quod tegitur malum?
HAR:
Quod refricari doleo.
AST:
Lenimen capit
Dolor retectus.
HAR:
Hactenus tectum casa
Pastoris alui.
AST:
Dixit; at causam refer.
HAR:
Sinistra cum fortuna me saevae necis
Fecit Ministrum, caede perfunctus tui
Teneri Nepotis, horrui hanc aulam diu
Subire; donec caedis exactae dolor
Vires reprimeret. Interim hunc florem dedit
Uxor marito, veritus augustum tui
Furoris ignem, degere infantem rudi
Iussi mapali.
AST:
Quis mei metus fuit?
HAR:
Ne regiam esse crederes sobolem, mea
Fraude, simulata caede, servatam.
AST:
Pii
Hanc tibi dedissent Caelites mentem! Meus
Hodie sederet Mediae ad clavum Nepos.
Quid deinde?
HAR:
Postquam aetatis adolevit vigor,
Revocavi in urbem ut artibus cultum bonis
Olim pararem idoneum obsequiis tuis.
AST:
Harpage, quod animo verso, secreta fide
Tibirevelo. Fateor, hic mentem puer
Mihi saepe dubiam volvit, an vivat meus
In hoc Darius: visus ita semper mihi
Totam referre fronte Mandanem.
HAR:
Fides
Suspecta nostra est?
AST:
Harpagi laudo fidem;
Et merita statuo praemia.
HAR:
Hoc unm sat est;
Placuisse Regi.
AST:
Quod placet Regi, decet
Munere docere.
HAR:
Muneris lumma est, tuis
Dignum esse iussis.
AST:
Plura mens intus parat.
Hodie videbis Regii affectus notas.
CHORVS.
Anteros in horto Amoris decerpit pomum. Intervenit, prohibetque Hortulanum indutus Amor. Dum litigant, adest Iuno. et ut litem dirimat, pomo inserit annulum, vicinamque annulo faculam; eique pendulum ex filio pomum decernit, qui prior dentibus illaesus a lumine, exemerit annulum. Adsarit se Anteros: obtinet amor.
ANTEROS. AMOR. IUNO.
ANT:
STirps odora, pulchra flora,
Scena florum, cos amorum,
Risus aurae, ver Hymetti,
Astra terrae, lac vereti
Florumque, fructuumque
Explicate gloriam
Hic nascentis filia Solis,
Materque patris, nata parentis
Ante exortum, roseo partu
Enixa patrem, roseo partu
Extincta patris,
Et colores rore tingit,
Et lepores lacte fingit
Et virores explicat.
Hic poma purpurisso
Tincta rident, et renident,
Et salivam provocant.
Ibo, dulce embamma carpam.
Quid moramur?
AM:
Non habebis.
Fur Pomonae, praedo, mearum
Litigant.
Vastator opum.
ANT:
Non mihi rapics,
Quod dextra tenet.
AM:
Non mihirapies,
Quod mihi Mater Pomona dedit.
Volo restituas
ANT:
Nolo. Quid urges?
AM:
Fur Pomonae, redde, quod ausers.
ANT:
Hoc mihi nemo tollet inulto.
AM:
Hoc ego tollam.
ANT:
Scelerate, sine.
AM:
Scelerate, tace.
ANT:
Non dimittam.
AM:
Non permittam.
IUN:
Quae vos furiae?
Quae bella tenent? amor eloquere.
AM:
Tu mihi Mater ius in Hymetti
Poma dedisti: fur in Hymettum
Iste irrupit, pomumque tulit.
Mihi debetur.
ANT:
Pomona mihi
Ius dedit horti, fructusque usum,
Mihi debetur.
IUN:
Mittite flammas.
Calidos ita ponite fluctus.
Huc mihi pomum: dirimam litem.
Stabisne meo puer arbitrio?
ANT:
Tu liberabis meritum causae,
Et favebis aequitati.
IUN:
Tu quoque sensus venerare meos?
AM:
Tibi totius causae arbitrium,
Diva, remitto.
IUN:
Iterum terras ergo repetite.
AN AM:
Ecce ad nutus nos, Diva tuos, Descendunt.
Quodcumque iubes, Mater habebis.
IUN:
Insero gemmam dubio pomo. Annulum inserit et lumen.
Addo propinquae facis ardorem.
Causa dirempta est: qui dente priorSuspendit pomum e filo.
Tulerit gemmam, nec sibi labia
Usserit igne,
Feret et pomum, iusque Hymenaei.
ANT:
Iam mihi eburno dente saliva
Fluit, et gemmam teneo labris.
IUN:
Accede prior, qui prior ausus
Carpere pomum.
AN:
Causa peracta est
Prior eripiam.
AM:
Prior ardentis
Experieris faculae flammams: Ore captatet
Perge: quid horres?
AN:
Iam prope tenui,
Sed mihi propius flamma calebat.
Iterum praedam tento fugacem.
AM:
Ne tange manu. Tantale, sequere
Ore fugacis pabula pomi.
Frustra insequeris: labor est venus.Aduritur dum captat.
ANT:
Heu! mihi vultus ignis adussit.
IUN:
Perfida praeda est,
AN:
perdita palma.
IUN:
Amor accede, ut face delusa
Melius captes ore fugaeis
Pretium gemmae.
AM:
Mihi propensum
Genitrix Iuno tende favorem.
IUN:
Favor hic nullus, Meritum specto.
Hic habet artem. Perge, revelles.Capit annulum.
AM:
Habeo gemmam. Mater amatum
Habeo pomum.
IUN:
Tolle, mereris.
IUN:
Causa derempta est. Tu sorte tua
Contentus eris. Tibi debentur
Poma Imperii.
OMN:
Causa dirempta est.
AN IUN:
Tibi debentur poma Imperii.
AMOR:
Mihi debentur poma Imperii.
Scena refert aulam Regiam.
AST:
ARienna nondum functa venatu redit?
MED:
Adest; et auris regiae affatum petit.
AST:
Sed quid moratur? semper huic additum volo
Ad nos patere liberum. Arienna, an plae
Invota Triviae multa sitienti dedit
Se praeda ferro?
ARI:
Maior optantis siti.
Unum vereri Numen optabam, datum est,
Duo venerari.
AST:
Temporis spatio brevi
Peracta bina sacra?
AR:
Cum Numen favet,
Brevis hora multa conficit.
AST:
Dicta haec egent
Speculo eruditae sphyngis. Aenigma hoc suis
Evolve tenebris, queis sacrum est factum Diis?
AR:
Reduco velum. Mens fuit nobis sacro
Triviam vereri, fecimus, pinguem tulit
Dea culta cervum. Plus tamen amori est datum
Parum faventi. Se licet nondum mihi
Dederit; at aliquid visus est sui dare.
AST:
Aenigma rursum loqueris.
AR:
Ambiguum explicent
Cunabula ista, nemoris abstruso in specu
Mihi reperta. Iuvenis in votis fuit,
Qui lustro in illo nuper Ariennam fami
Eripuit ursi. Mox ubi aspexi nemus.
Haec lustra, dixi, rustico nostram lare
Tegunt salutem. Vivus hinc casta ilt
Amor in medullas. Cyre! per lucum undique
Exclamo, Cyre! Nullus at Cyrus mihi
Responsa reddit. Vota clamantem interim
Obsurum ad antrum deferunt. Error fuit.
Sed, o beatus! error indicium mei
Dedit iste Gyri. Signa, quid doceant, vide.
AST:
O fata! quo me volvitis? quo me Dii
Iterum vocatis? Signa, quae trepidum admonent
Sceleris patrati pectus, et lucem prope
Furantur oculis? generis hoc stemma est mei,
Cambyis istud; purpura haec docta manu
Dispuncta Arachnes, filiae est mostrae labor.
Suo Dario, measta mandane. O mei
Memoria saeva sceleris!o dulces mei
Cunae Darii! o lugubre afflicti nimis
Monimentum amoris! lectulus stirpis meae,
Generisque tumulus! nil super vestro in sinu
Restat nepotis? O serae nimium ferae!
Saltem reliquias, ucstra quassprevit fames,
Mihi redderetis! Parce maerori meo,
Heroa Virgo. Sanguinishis cunis meus,
Magnaequive stirpis ultimurn germen perit.
Hinc mihi doloris volnus; hinc soeptri decor
Suo evolutus alveo, alienum in genus
Stirpemque manat. Viveret nepos meus,
Arienna haberes Coniugem.
AR:
Nullae notae
Caeids relictae, nullus inspersus cruor,
Semesa nulla frusta, nec tincti ferae
Panni saliva; vivere nepotem docent,
Quem fles peremptum.
AST:
Quod placet, loqueris. Nimis
Periisse certum est. Harpagi fides probat.
Quod nunc dolentis unicum ptest avi
Curas levare, sanguini innocuo sua
Iusta peragamus. Luctibus nostris tuos
Arienna luctus iunge Communis dolor
Commune utrique gaudium tandem dabit.
Delectus iste coetus est vilis iocus,
Regem suorum iniuriam ulcisci decet.
IUV_I:
Tolerare nec nos Regis opprobrium decet.
CYR:
Absiste. Mentem ratio, non furor regat.
Rex iubeo rursum; contumax nostris caput
Submitte iussis.
HYD:
Nolo.
CY:
Nolentem traham.
HYD:
Retraham trahentem Iuro rad antem Mithram,
Quicumque hydalcen tangere audebit manu;
Sentiet Hydalcis dexteram parem suae.
CYR:
Ergo statutum est, Regis imperiis nihil
Obtemperare?
HYD:
Et plura.
CY:
Nunc solum libet
Id scire nostris obsequii an iussis velis?
HYD:
Pudet obsecutum. Stemma si nostes meum,
Parce iuberes.
CYR:
Stemma si nossem tuum,
Quocumque ductum Rege, te noscem mihi
Civem rebellem, perfidum, indocilem Regi.
HYD:
Memori tenebo mente, post horas breves
Vindice subactum calce mulctabo caput.
IUV_I:
Quid adhuc furorem, Cyre Rex, iustum premis?
CY:
Lente moveri regiam mentem decet
Iustas ad iras. Ultimum id quaero, pari,
Quotot Sodales iure me Regem tibi
Patiere [(reading uncertain: print faded)] Hydalces?
HYD:
Nolo te Regem, volo
Tibi imperare.
CYR:
Disce perfrictum caput,Infligit alapam.
Non excitare Regiam in verber manum.
HYD:
Superi! tonate. Sinite.
CY:
Quid? ferro manum
Applicat?
HYD:
Averni Numina!
CY:
Eiectum loco,
Tot asse clarum nobili indignum choro,
Eliminate.
HYD:
Vindices fulmen poli!
CYR:
HOC habeat
IUV_I:
Ira, Cyre, moderata nimis
Furis in rebellem. Citius irasci decet.
CYR:
In subdito ira prompta, generosus potest
Sumulus vocari: in Rege crudelem sapit
Populi Tyrannum. Iusla nunc meis dabo.
Sic vos vocare placuit. o Medum decus,
Patrum voluptas, nobilis stirpis viror,
Et flos iuventae, Tollite in ventos mei
Vexilla Martis. Consonent Martem tubae.
Procedat ordo lentus. In globum coi:
Discede in alas, Flectere in lunam. Procul
Remitte cornu. Contrahe. In cuncum acue.
Abi in phalangem promove pedem. Retro
Ter volve gressum. Vertere in dextrum latus.
Inopinis hostis instat a tergo. Cadunt
Nimbo sagittae. Fronte pugnandum est. Viam
Pilo volanti scinde. Qua medius gradum
Tacitum movebit hostis, insidias strue,
erumpe latebris. in duas partes abi,
Geminumque simula exercitum forti sibi
Manu obviantem. Perge: conflige; ultima
Marte simulato vulnera, et caedem patra.
Rursus migrandum est, ordinem in veterem redi.
Quid vera facerent bella, simulatum docet.
Quod decet avaros gloriae, et fama inclitos.
Multaque Martis laurea insignes viros,
Hoc vestra virtus Marte simulato dedit.
Ego, si vel armis Indus, aut rigidus Geta,
Vel qui potente exercitu Persam trahit,
Urgetque propius Mediam, Cyaxares
Bello petendus esset; hoc omnes velim
Movere in hostes milite. et patriae inclitam
Referre palmam. Tanta se virtus probat.
Sed ite, ad arma crescite, et vestram pati
urgete passa gloriam. accrescens dabit
Aetas severi Martis expertos viros.
MED:
Spectata cuncta ex abdito: Aetatem supra
Spit iste Iuvenis. Iussus ad Regem volo.
Ductam a Rudolpho lineam Austriadum, suum
Usque adstatutum terminum mundi genus,
Diadema, et orbis sceptra ducturam. Deo
Sic constitutum est, Cyre!
CY:
Quid dubio sonos
Suspendis orc?
DAN:
Magna sub velo latent.
CYR:
Repande velum.
DAN:
Video, vix fari licet,
Video per auri saeculum mediam trahi
Ferri rebellis lineam, totum genus
Stirpemque ad unum contrahi. Quantus furor
In hunc recumbet! quanta tempestas domi!
Quantae procellae ab exteris! Tandem redux
Felicitatem stemmati Augusto suam
Felicitas reducet, et multam dabit
Ad seceptra prolem.
CYR:
magna tibi credit polus.
Sed unde cernis istud?
DAN:
In Cyro meo.
O Cyre! iam te respicit regni decus;
In te recumbet Mediae sceptrum; a tua
Serie nepotum Regna ad Austria das fluent.
CYR:
Nec me gerendi stimulat Imperii calor,
Respuere nec me torpor ignavus iubet.
Si qua tamen animum premeret Imperii sitis,
Hoc imperare nomine Augustus velim,
Ut mea liceret sceptra in Augustam Domum
Transferre quondam.
DAN:
Transferes.
CY:
Non hoc mea
Conditio patitur.
DAN:
Stema si nosses tuum!
CY:
Da nosse.
DAN:
Non est vile, quod forsan putas
CY:
Me Mithridates nuper excelfo staum
Sanguine docebat.
DAN:
An patrem? an matrem an genus
Te Mithridates docuit?
CYR:
Illustri satum
Mestirpe solum dixit: at Matris, Patris
Ignarus ipse.
DAN:
Non ego ignarus.
CYR:
Doce,
Quae saepe claris discere ex astris soles.
DAN:
Cambyse quamvis Patre, non vili tamen,
Sed nec vetustis inclito ceris avum,
At Matre natus Regia, et Regum es nepos:
Mandana genitrix, edita Astyage patre,
Te dedit in auras. Inde nativum trahis
Per sanguinem suffragium ad Regni notas.
Sed Numen addit alterum. Hic frontis tibi
Decrevit aurum.
CY:
Quando?
DA:
Languentes prius
Quam noctis umbras Sole defuncto polus
Dispungat astris.
CY:
Vivit Astyages adhuc,
Utquive in senectam Nestoris longos trahat
Aetatis annos, sidus et tardum aureis
Addatur astris, vota Medorum petunt.
DAN:
Vivit: sed ante lucis occasum, sui
Diceris haeres lmperi
CYR:
Astyagen suis
Superesse malim.
DAN:
Vivet, et vivus sui
Cernet nepotis inclitam sceptro manum.
CYR:
Quae merita dedimus? Laneos inter greges
Exacta vita est hactenus: primum hoc die
Urbem reviso: iamque me Regnum vocet?
Timenda sors est fausta, quae ridet nimis.
DAN:
Cum sorte veniunt regna, metuendum puta.
Sed distinante quandose Deo ingerunt,
Ut debeas sorti nihil, virtus facit.
CYR:
Quid haec Iuventa possit? In adultas amant
Manus venire sceptra.
DA:
Maturus sat est,
Cui mens adulta est, Supplet aetatem vigor,
Annosque virtus.
CYR:
Experimentum hactenus
Ad regna nullum dedimus
DA:
At frontis tenor,
Animi character, semina ostendit bini:
Olim futuri Regis.
CYR:
Et frontis tenor,
Ammi character, saepementitur. Nihil
Iuvene facilius vertitur.
DAN:
Quando Deus
Ad regna quemquam deligit, regnis facit
Virtute, mente, robore, ac annis parem.
CYR:
Praevideo multa, saepe quod placuit Deo,
Displicuit homini.
DA:
Fateor, ascensu arduum
Est omne Regnum, Livor ad solium sedet,
Et fraus, dolique, et fictus obsequiicolor,
Ac vi retrudunt; quem tamen caelum legit,
Per ipsa fraudum pegmata huic sternit viam.
O Cyre, ut ista provides, sic et tua
Virtute vince.
CY:
Vincere hic debet polus.
DA:
Sed Cyre, tecum.
CY:
Vindere, ut vincam meum. est
Ethoc studebo, vincere ascensu ut premam
Sedes superbas, ambitum Cyri sapit.
DA:
Ambire, quidquid destinat caelum, licet.
CY:
Non istud aeque condecet. Nonsum tamen
ita putris animae spiritum nactus, reses
Ut cuncta verti patiar aliorum dolo.
Sic calida erit modestia, modestus calor.
DA:
Sapis. Ego mentem Regis acclinem traham,
Tu Cordis ignes arduis rebus para.
CYRUS
CYR:
CRedo Danieli: visa non fallunt; tamen
Quid ad haec ministri Regii? illustri sati
Sanguine, putatum rusticum, ex silva advenam,
Aequo videbunt lumine, et leges dari
Sibi patientur? subici, grande est onus;
Quid subiiei illi, cuius est vilis Pater,
Materque, avique? Regia stirpe editus,
Neposque Regis dicat: hoc fingi arguent
Dictante mentis ambitu. Nam cui fides
Tanta est, probare ut valeat aslertum? Deum
Dixisse, Daniel asseret: sed quid movet
Res haec Ministros? Somnium dicent senis.
Dictasse, dicet, Numen: hoc etiam parum est:
et hoc vocabunt somnium. Non estnovum,
Delusa in aula sanctitas, ptimas ubi
Ambitio sedes occupat. Iuvenem volet
Haereditati idoneum, at qualem? Indole,
Virtute, et atavis Nobilem, ubi plures habent
Illustrioris ordinis certos; putas
Generis, patrisque, acstirpis incertae leget?
Id velle demus; nisi velint plures idem,
Lusa est voluntas; arma, qui renuit, manu
Corripiet audax; utque populare est, iugum
Excutere velle; certa seditio graves
Incendet ignes; inde communis boni
Vertetur ordo. Demus huncignem opprimi;
In cinere gliscet, Dominus intrusus suis
Invisus esse Civibus semper solet.
Sed et timeri demus, et amari, timor
Dominos in iplos cive suspecto redit.
Et amor timeri dobet, hic facile ruit,
Ubi vilis est auctoritas. Quis huc gradum
Inopinus infert? Fallor? Heu! pudor, meae
Si sensa mentis illa percepit. Tace.
Caeli reclusa nube spectandum dedit?
ARI:
Arguimus illud nempe, quod visum fugit.
CYR:
Sed quae arguendi signa?
AR:
Manifestum mihi
Deditipfe Cyrus.
CYR:
Cyrus? indicium sui
Quod facere potuit? Forte quodnatus patre
Pastore, agresli in nemore consuevit vago
Gregi imperare, iam inde condidicit probe
Artem imperandi?
AR:
Nemoris ex umbra indoles
Non trahitur ista nobilis, honorum capax
Aliud loquuntur abdito in silvae specu
Cunae repertae, symbolis Regum inclitae,
Reguumque signis illitae.
CYR:
Has Cyri putas?
Pridem perisse decuit et carie, et situ,
Si quae tenello lectulum infanti mihi
Dedere cunae.
ARI:
Vidit Astyages sui
Inde emicare symbola Darii, dolor
Corripuit animum, sceleris antiqui memor,
Se flevit ipsum, vivere optavit super
Charum nepotem, Regiae frontis iubar
Illi daturus.
CYR:
Forsitan vivit nepos
Ignotus aulae.
ARI:
Cyre, si vivit, meo
In amore vivit.
CYR:
Vivit in votis meis,
Et beat utrumque.
AR:
Multa debebit tibi
Arienna.
CYR:
Multa cyrus Ariennae.
ARI:
Tibi
Omnia Arienna.
CYR:
Quidquid est cyrus, tibi.
ARI:
Si vivit ille Regis Astyagis Nepos,
Tu Cyre regnas
CYR:
Ille si vivit, pari
Arienna iure sceptra cum vivo tenes.
ARI:
Ita Rex spopondit, Ille quem haeredem legan
Rex imperabit; teque consortem thori
Pari imperantem iure Reginam creo.
Nihil addo Cyre.
CYR:
Multa dixisti nimis.
Sed amica genio: si polus coeptis favet.
Finitur primus dies exhibitionis,
Retinere in isto coropre? extrudam halitum
Ferrosupremum. Cynthie infaustos polo
Devolve currus; atra nox densis tegat
Mundum tenebris, ut mei maculam probri
Spectare nequeat Tanta lux solum micet,
Quanta ad videndum sufficit ferrum, ut meo
Later: Imprimatur Torpor invadit manum
Pavorque mentem. Hydelce, quid dubitas? tui
Meliore pridem parte periisti: hoc super
Quod restat, est Hydalcis exuvium: suam
Requirat animam. Morere. Non possum. Fuge:
Hoc tibi relictum est liberum post tot mala.
Quid fugio, sic me non fugio. Totum malum
Ipse mihi Hydalces sum. Fugae inveni viam:
Fugetur anima corpore, et tuto est loco
Salus Hydalcis. Quis timor dextera mihi
Excussit ensem? quando iam certum est mori,
Et prostitutam nominis famam meo
Sanguine lavare; pondere iniecto meum
Premam ipse ferrum: liberam fugae viam
Scrutabor animae, et spiritum hac sede evomam,
An cui videmur? arbitro sedes vacat.
Ego, quod Hydalces flammeo ancherontivovet
Faustum eventire, Regiae frontis notae,
Valete, terra, et sidera, et patria, et Pater.
HARPAGUS. HYDALCES.
HAR:
QUis clamor iste, Hydalce, quid sceleris partras?
HYD:
Sine me perire.
HAR:
patris affectum aspice.
HYD:
Hunc iam perisse decuit.
HAR:
Haud periit tamen.
HYD:
Studium obsequendi periit.
HAR:
In nato?
HYD:
Fui;
Non sum: probrosum filium odisset Pater.
HAR:
Te per ego stirpis sanguinem augustum rogo.
HYD:
Per me inquinatum.
HAR:
Per notas regni tibi
Iam destinatas.
HYD:
Labe foedatus mea.
HAR:
Per pulchra famae nomina.
HYD:
In tumulum haec dedi.
HAR:
Per regis indelebilem affectum. affectum.
HYD:
Sua
Pepulit in alium vela.
HAR:
Per vitam tuam.
HYD:
Haec una superest: hanc sine, ut ferro eruam.
HAR:
Si surdus omnes Harpagi eludis preces,
Adhibenda vis est
HYD:
Gaudium extremum hoc mihi
Concede, proprio ut sanguine extinguam probrum
Meum, tuumque
HAR:
Sceleris an quidquam reus
Patrasti Hydalces?
HYD:
Pertuli alienum scelus.
HAR:
Quod pertulisti crimen, hoc non est tuum.
HYD:
Infamia mea est
HAR:
Illa contiguo pede
Sequitur scelestum.
HYD:
Sed meum assequitur genus;
In me recumbit tota. Quid frustra es pius?
Redde mihi ferrum, redde crudelis pater!
HAR:
Tu nate, patrem facere crudelem petis.
HYD:
Si te qua pietas tangit!
HAR:
HOC pietas vetat.
HYD:
crudelis est qui precibus auditum negat.
HAR:
Dum iusta poscunt noxium quid si petant,
Pietas negare est.
HYD:
Ibo, collidam caput
Terrae, ut perosus spiritus apertam sibi
Per ipsa capitis vulnera inveniat viam.
HAR:
Non obtinebis. Spiritum invitus trahes.
Reclude Hydalces, vulneri promptam dabo
Tuo medelam.
HYD:
Prima mihi plaga est pater,
Primumque Hydalci dedecus.
HAR:
Patrem arguis?
HYD:
Tu me Iuventae vile ludubrium facis,
Dum fausta metro dicere Astyagi Iubes.
CH:
Laudasse Regem carmen. et votum scio.
HYD:
Sed illud est acerbius, verber grave,
Spectante populo, Regis assumpti modo,
Ardens furore Hydalcis inflixit genae.
Ethoc tacente perferam silentio?
Vivamque inultus? non mori praestat, probri
Quam ferre tanti dedecus? sine me mori.
CHO:
Virga haec quiete sopiat. Hydalces sile.
Sedem huc Minister. conside. Huc tu conside.
Huc tu. moveri sede sit vobis nefas.
Hac parte et ista somnia obsequium date.
Vos innocentis suave lenimen modis
Vocate somnis. Suavis ad cantum est sopro.
MUSIC:
Huc sopores advolate,
Hinc dolores effugate,
Hinc furores temperate.
Noctis madores
Stillate rores;
Pectore dita
Exulet ira;
Redeat menti
Forma furenti,
Paxamoena, pax serena
Ferrum deponat,
Mentem componat.
Iam quiescit, iam liquescit:
Ludite sopores,
Fingite colores,
Queis corda mulceantur.
Et vota compleantur.
Iam te dominumtota veretur
Media Hydalces: iam tibi rutilo
Amne Choasces latus al ambit:
Iam tibi pronis fluctibus Indus
Aurum adster nit: iam tibi Persa
Posita cydari colla recurvat.
Trepidate Scythae, ponite duri
Pectora Martis; tollite gravidas
Marte pharetras, frangite posito
Cornua bello: regnat Hydalces.
Cedite Parthi, fugite Assyrii,
Ruite Hircani: regnat Hydalces.
Orientis ora Solis,
Lucis artifex, et auri,
Huc odores huc colores,
Opobalsamique rores
Rex Hydalces imperat.
Bactra timete,
Susa favete,
Plaudite Medi:
Regnat Hydalces. Saltus so mniorum
HYD:
Ubi fum? vigilne somnio? an vates sopor
Lactavit oculos? veiane? an falsa ambitum
Delusit umbra?
CH:
Vera spectasti.
HYD:
Nihil
Hodierna Hydalcem probra prohibebunt.
CH:
Nihil.
HYD:
Ergo imperabo?
CH:
Sic tuum poscit genus,
Sic Mithra magnus iubet, et Astyages probat.
HYD:
Sit ergo prima cura vindictae. Luat
Audacis animi Cyrus admissum nefas:
Discatque nunquam regiae stirpis genus
Impune laedi.
CHO:
Victima auspiciis tui
Haec digna regni est.
HYD:
Pluribus post hanc meae
Siti litabo.
HAR:
Qualis ad solium tigris
Graditur. Choaspes; Ista si attentat puer,
Nondum occupato iure regnandi, impiam
Merito timere Susa lanienam queunt.
CHO:
Iuvenilis iste primus est mentis calor:
Defervet annis. Iustus est tamen furor
In insolentem
HAR:
Non nego [(printer); sic: ego] : at mires amat
Diadema Reges
CHO:
Nec minus Iustos, scelus
Cum poscit iras. Perge sic regni decus
Curate Hydalces, cumque te magnus Mithra
Solio locarit Regio, augustum decus
Rigidus, feroxque sustine, quodque addecet,
Tuum Choaspem, et Harpagum primostibi
Statue Ministros.
HYD:
Iura quod poscent, agam.
Diadema capitis flectat: at pronus tamen
Inclinat animus. Quisquis, ut fidem dedi,
Insignietur purpura, aeterno hunc tibi
Arienna iungi foe dere Astyages volo.
ARI:
Ego vicissim, cuius addixi fidem,
Quemcumque Rex elegeris, tutum suo
Servabo ab hoste. Numen o Cyrum velit!
AST:
Sed en Medarses. Quid refers?
MED:
Illi est decus
Regale vultus, corporis pulchri tenor,
Sublimis ardor mentis.
AR:
O utinam meus
Sit ille Cyrus!
MED:
Martiae in sinu faces,
In manibus audax tobur, ingenium sagax,
Furor modestus, lentus, et fortis simul,
Cum causa poscit.
AR:
Ista sunt Cyri mei
Elogia!
MED:
Regis namque cum ficti pares
Ageret Ephebos inter imperium, nihil
Non serium egit: ludicro lusu omnia
Indicia curae Regiae atque animi dedit.
AR:
Quis ille?
AST:
Cyrus.
AR:
Caelites!
AST:
An quid tibi
Percellit animum?
AR:
Vota pro Astyage dedi,
Virtute simili ut sceptra successor gerat.
AST:
Prosequere cetera
MED:
Unus ex toto choro
Parere renuit: monuit officii, ut suo
Regi obsequatur. Abnuit rursus. Calor
In fronte micuit; regio pressit tamen
Animo furorem. Stupuit. et monuit cnorus,
Irae ut remittat froena. plebeium decet,
Aiebat ille, promptus in flammas calor:
At ira regis lenta sis. Postquam iugum
Excussit omne iuvenis, atque ausus minas
Miscere verbis; Cyrus exerta manu
Infligit ictum vultui, et Iuvenum choro
Exturbat.
AST:
Ista regiam mentem probant,
Dignamque purpura indolem, Arienna id probas?
AR:
Et opto Notum nomen est Cyrus mihi.
AST:
Et unde?
AR:
Quod me Regio obsequio facis
Et amore dignam, debeo Cyro.
AST:
Prius
Sed unde notus?
AR:
Unde mihi vitam dedit.
AST:
Quid ais?
AR:
Tenebar unguibus grandis ferae,
Is destitutam viribus, certam necis,
Iamiam vorandam, belluae rictu eripti.
Audace namque dextera aggressus feram,
Fugat paventem, sequitur, atque ictam gravi
Verbere trucidat.
AST:
Mentis o acies sagax!
Et Martialis dexterae infractus vigor.
Deliberatum est: regna successor meus
Cyrus tenebit.
AR:
Vota complevit mea
Benignus aether!
AST:
Instrui solitam iube
Pompam Medarses Harpago natum Patre
Ad regna adopto.
AR:
Iusta decernis Tua
Non melior alius sceptra verfabit manu.
AST:
Nec melior alius foedere Ariennam sibi
Connubiali iunget.
AR:
At restat prius
tentanda Martis alea, et nostra manu
Emendus Hymen.
AST:
Certa tibi semper stetit
Ab hoste palma.
AR:
Mithra si causae favet,
Hanc tibi Arienna Cyaxare edomito ferer.
Cur esse dixi! Fortecum regni arduum
Culmen tenebit. Harpago ingratus nihil
Debere se censebit. Hoc magni solent,
Postquamben gnae sortis afflatu improbam
Pressere sortem. Forte se cura mea
Alitum negabit. Nemo cum solium tenet,
Facile memoriam patitur infaustae sibi
Sottis reduci. Debile est fulcrum spei,
Si quod in Hydalce colloco. Astya ges magis
Forsam favebit Harpago. Certe hic suum
Vivere Darium optavit, et multa illius
Ploravit obitum lacrima, Optavit suo
Me inobsequentem iussui, et rupta fide
Suum Darium barbarae ereptum neci.
Quod est, fatebor. Harpage ambiguo aleam
Fervore mittis. Ante iurata fide
Iussa peremptum morte dixisti. Nimis
Sero recantas. Aliquid audendum est tamen.
Pagina severas frontis attractae minas
Nescit timere: huic or dinem totum rei
Credere licebit. Harpage huc curas refer.
CHORVS.
Anteros aucupio Amorem praevenit; sed infeliciter; Nam aquilae in sidiatus ab carapitur, et abiicitur. Felicius aucupatur Amor, fessus ab Aquita, ut olim Martianus, obumbratur, et corenatur, ac demum ab eadem sublat us in sinum Divinae Providentiae deponitur.
ANTEROS. AMOR. PROVIDENTIA. PROVIDENTIAE OCULI IV.
Scena refert silvam.
ANT:
EVolavit. O sinistraeExit manu vulnerata.
Sortis omen! Iam tenebam
Ungue praedam; sed feroce
Ulta rostro sauciavit
Gratulantis dexteram.
Ecce rursus huc volatuAquila redit, statque defixa in praedam.
Se regyrat. Hic quiescam.
Cui minatur? quam tuetur
Fixa praedam? cui tenacis
Unguis [(transcriber); sic: Vuguis] iram praeparat?
Iam prehendit iam feroceAquila corvum discerpit.
Saevit unguc. Praeda vilis
Nempe vila, quam totondit,
Nec voravit Rursus inde
Quid famentem provocat?
Quam tapace fertur ala! Eadem ululam dilacerat.
Iam parabo tela in ictum,
Iam virbrabo Quid cruenta Frangit Anteroti arcum.
Tollis arcus, et sagittas?
O scelesta! Perfida!
Heu! perivi. Mitte rostro. Rapit Anterotem in altum et deicit.
Heu!
AM:
Quis iste mi volucres
Clamor arcet? Advolate
Blandulae Sirenes aurae,
Orpheiqe pennei:
Convenite, convolate,
Oscinesque praepetesque;
Sive praedam quae notatis,
Sive praeda quae cadutis
Obvianti spiculo.
Solis aestus hic calentem
Stringit auram: conticescit
Omnis oscen. Hic quiescam,
Sole quamvis aestuante,
Dum calor deferveat.
PROV:
Scena nostris iam paratur
Apta votis. En quiescit.
Fulminum minister ales Aquila umbram facit quiescenti Amori.
Tende pennas, aestuantis
Solis arce fulgura.
IV_OC._PROV:
Talis olim Martiano
Aestuanti serviisti.
Tende pennas, et volatu
Acta circum molliore Aquila accipit a Providentia sceptrum et coronam. Coronat quiescentem Amorem.
Umbra amorem protege.
Martianus illa in umbra
Imperare coepit orbi.
Hac in umbra dumquiescis,
Imperare disce regnis,
Sceptra disce flectere.
AMOR:
Quis per umbras ludit error? Evigilat Amor.
Estne verus hic honoris
Apparatus? an iocantis
Est seporis, somniique
Ficta in umbris dignitas?
PROV:
Umbra nulla est, nullus error.
Vera somnus indicavit.
Iam tibi minister ales sistit se aquila Amori, quam incendit
Adiocatur, blandientis,
Mella sortis utere.
Scande terga: sic iubemus.
IV_OC._PROV:
Huc volatu tende pennas.
PROV:
Et meo sinu receptus, deportatur ad sinum Providentiae.
Altiore disce iure
Imperare subditis.
AMOR:
O mearum norma terum,
Providentis mens Tonantis,
Regiorum fons honorum,
Ara Regum, vita legum,
Iuris omnis regula.
PROV:
O meorum mens amorum,
Lex honorum, cor favorum!
Quidquid apto gratiarum,
Quidquid ornoloriarum
Dives in te prodigo.
PROV:
Providentis te tuetur
AMOR:
Providentis me tuetur
AMOR:
Cura mentis.
IV_OC._PROV:
Fide Caelo.
AMOR:
Fido Caelo.
IV_OC._PROV:
Tota quamvis obstet ira
AM:
Obtinebo iura mundi.
IV_OC._PROV:
Obtinebis iura mundi.
IV_OC._PROV:
Fide, Fide Numini.
AMOR:
Fido, Fido Numini.
Nullius actus.
MED:
Vaa non culpa est mea.
Non unus error. Primus ad iussus tuos
Tenerum Nepotem Matre Mandana satum
Feris verandum detuli ad densum nemus.
AST:
Harpage alienum crimen accusas. Meum hoc,
Magnique Mithrae crimen est. Voluit Mithra,
Ego imperavi. In Harpago id plecti est nefas,
Nisi prius in me vindicem.
MED:
Subiit pius
Affectus animum; redeo, depositum iterum
Furor puellum: hoc alterum est crimen.
AST:
Bona
Mercede dignum.
MED:
Mentior post a feris
Laniata pueri membra.
AST:
Quam plura ah! velim
Sic mentiaris.
MED:
Deinde ne ru sum tuo
Iussu daretur belluis, fingo meum
Hunc esse natum: ne qua sors iterum tibi
Suspicio mentem verteret, agresti viro
Trado educendum. Crevit et semper suae
Indicia stirpis prodidat; in urbem redit,
Moribus honestis imbui, et tandem tibi
Placuisse meruit, regni ut haeredem velis.
Haec est meorum criminum series. Caput
In merita si supplicia deposcis, dabo.
AST:
O Sancta pietas Harpagi! O sapiens fides.
O fraus amata! Plura peccasses, nisi
Mentitus esses. Ergospes generis mei
Vivit Darius?
AR:
Quanta mortales vices
Fortuna versat? quanta post fletum parat
Gaudia? et opacis ducit ex umbris diem!
AST:
Iterum renascor, remigrat in pectus vigor
Nepote vivo.
AR:
Nempe non vanus fuit
Vates, favilla spiritus magni, indoles,
Virtusque Iuvenis, stirpe qua traberet genus.
AST:
Date minepotis reducis amplexu frui.
Et osculari frontis exertae [(printer); sic: exertae] iubar.
O Cyre! nondum video te? Quaevis mora
Mors est amori. Cordis expando sinum;
Huc Cyre revola. Nil time: non sum; fui
Olim Tyrannus. Rediit in fibras amor
Et sancta iura sanguinis menti indidir.
Inspice: paternum cernis affectum: veni.
Ar. En ipse amantis Regis obsequiis adest.
Volui peremptum. Ego carnifex stir pis meae
Te lacrimantis Matris extraxi sinu,
Meosque amores perdidi, obieci lupis,
Crudelis, atrox, mente deiecta surens.
CYR:
Mittantur ista, quando me incolumem vides
Tibi restitutum. Vivo; et amplexu tuo
Gaudeo receptus.
AST:
Nate, non metuis tuo
Adhoc cruentas anguine Astyagis manus?
CYR:
Primum has vereri incipio, non notas prius.
AST:
Onate! pectus gaudii tanti incapax
Destituit animam. Nate!
AR:
Quam gratum tuor
Utrinque amorem! Cyre tu Astyagi animam
Evellis, animam reddis Ariennae: ad feras
Tu destinatus redimis Ariennam a feris,
Te sidera mihi, me reser varunt tibi.
CYR:
Tibi obsequentem.
AR:
Me tibi ancillam.
AST:
Ut meo
Iucundus animo gaudii torrens fluat,
Concede veniam Cyre tentatae necis.
CYR:
Pater tuorum nescium actorum rogas.
AST:
Iussere factum numina. Cy. Atque eadem tamen
Vetuere crimen.
AST:
Quic quid est actum hactenus
Oblivioni detur.
CYR:
In Lethe natat,
Quodcumque crimen este credebas tuum.
AST:
Nunc Cyre meus es: nunc mei arcanos sinus,
Tibi recludo pectoris. Quidquid meum est,
Sceptrum, tiaras, purpura, Imperium, tuum est:
Ego te nepotem agnosco, et haeredem creo.
AST:
Plura meditantem reddit attonitum stupor.
Quae ficta sunt? Quae vera sunt?
CY:
Regi cloquar.
Me patre natum rustico, falsum est: gregem
Pavisse, verum est: urbis adrisse hos lares,
Verum est: honoris ambitu, falsum est. Choro
Mixtum iuventae facilis, est verum: gradum
Per hoc ad alta quaerere, est falsum:
CHO:
Vides
Audacis insolentiam? Est Regis gravis
Conten ptus, haec procacitas linguae
CY:
Loqui,
Non didicit aliter Veritas.
CHO:
Sed te decet
Loqui modeste, Rege praesente.
CYR:
Et simul,
cum mandat ille, libere loqui decet.
AST:
Alio migratis,
CHO:
Rustico natum patre
Si non fateris, ede, qua stirpe es satus?
CYR:
Quam te veceri condecet. Verbis tibi
Nihil reponam. Rex loqui iubeat, loquar.
AST:
Sile choaspes Iudicis munus tibi
Arienna trado; quaere, quod causa haec petit.
At tu roganti redde responsa.
CYR:
Obsequar.
ARI:
Qua stirpe natus?
CYR:
Regia.
ARI:
Sed quo Patre?
CY:
Ignoro.
AR:
Sed qua Matre?
CY:
Mandana.
AST:
Notis
Totius oris hanc refert. Videor mihi
Videre coram.
AR:
Laneum pastor gregem
Es insecutus?
CY:
Saepe de feris tuli
Palmam peremptis.
AR:
Testor Arienna id mei
capitis periclo docta. Quis patris vices,
Pater putatus, hactenus obivit?
CY:
Vocant
Mithridatem,
AR:
At urbi redditum, quis te suum
Fatetur esse filium?
CY:
Nemo.
AR:
Harpagum
Nescis parentem?
CY:
Nescio.
AST:
Ambiguo iterum
Errore ferimur. Harpagus non suum
Natum fatetur?
CY:
Harpagi ignotum mihi
Est nomen ipsum.
AST:
Quantus errantes agit
Labyrinthus animos! Harpagi natum volo.
CHO:
Agnosce, Regum Cynthie, Choaspis fidem:
Hunc tu nepotem, et Mediae Regem, tui
Sceptri, tiarae, ac purpurae haeredem, nisi
Fides Choaspis pura vetuisset, tibi
Iam deligebas. Cauta sit Regum fides.
Impostor aulam multus ingreditur. Sed en,
Tui nepotis Harpagus fictus pater
Verum Darium sistit.
Iterumque rapui. Iuro spectantem poles
Terrasque Mithram! Regis Astyagis nepos
Hic est, nec alius.
AR:
Propior huc iuv enis gradum.
Nec illa vultus linea, nec oculi vigor,
Nec frontis aequor filiae indicium facit.
Res involuta fluctibus mentem rotat.
Quid agam? Arienna pluribus causam exige.
AR:
Vivitne, Cyre, quem tuum dicis patrem?
CYR:
Vivit.
AR:
Ubi vivit?
CY:
Nemore.
AR:
quod nomen viri?
CY:
Est Mithridates.
HAR:
Mithra! quo dubiis ratis
Agitur procellis! As, Harpage, huic a te meus
Datus est Darius?
HAR:
fateor huic puerum dedi.
AR:
Quis Mithridati te dedit?
CY:
Vir nobilis.
AR:
Quod nomen illi?
CYR:
Ignoro.
AR:
Num feris dedit
Te devorandum?
CY:
Vivo, quod rogas, virs
Pietas prohibtlit.
AR:
Semper at patrem tuum
Se dixit esse?
CYR:
Semper. Hodierna die
Primum est aperta veritas.
AR:
Qualis?
CY:
Meum
Excelsiore a sonte de duci genus.
AR:
Quo teste stir pis arrogas tantae decus?
CY:
Innatus animo spiritus, multum vigor;
Arienna multum, plurimum Astyages probat.
AR:
Arienna?
CY:
Sic est, indolem vixdum meam
Ex perta in urso, maius, aiebas, genus
Excelsa virtus indicat; non, ut putas,
Pastore patre est genitus.
AR:
Astyages quoque
Genus probavit?
CY:
Regium hic dixit, suum
Dixit Nepotem. Cho. Fraude deceptus tua.
CY:
Vile nimis esse Regis ingenium probas,
Quod fraude Iuvenis possit involvi dolis.
Quin ipse Daniel conscius caeli, meum
Illustre duci a Regibus dixit genus.
CHO:
Habeo: teneris: totus hic cardo rei est.
Daniel super bus, Numen exosum sibi
Mithram professus, Mediae antiquis Diis
Semper inimicus, quique hebraeorum Deum
Urget colendum, et vetera Maiorum sacra
Abominatur: ille Iuvenili ambitum
Infudit animo, et Rustico natum patre
Audace fraude, callido ingenio, vafra
Simulatione finxit; ut tandem Mithram
Eliminaret Media, et Numen novum,
Novosque ritus Numinis Medis daret.
AST:
Remtagnis ipsam. Saepeme Daniclprece
Supplice fatigat, Numini ut liceat suc,
Mithra repulso, victimam et odorem dare.
CHO:
Hinc quo catena fraudis aspiret, vides.
Quin insolente dexter a hic ausus puer
Verum Darium caedere, auctore, ut reor,
Daniele: nam quis credat hoc pueriscelus?
AST:
Res est peracta. Pereat hic Averni nepos,
Non noster.
AR:
Audax facinus a Iuvene, dolis
Regem implicari, Regium sceptrum et genus
Sibi arrogare, trahere de caelo Mithram.
AST:
Iabeo, scelestum colla carnifici date.
CY:
Arienna!
AR:
Parce. Callide o serpens stygis,
Etiamimplicatam poscis Agennam dolis!
Vilis bubulce! Regis im postor! tuae
Oblite stirpis! Regiae invafor togae!
O Rex, furore bullit incensus mihi
Animus, scelestum spiritum hoc ferro eruat.
Constitue meritae mortis inhonestum genus,
Et mihi necandum trade sceleratum caput.
Satiabo iustas cordis accensi faces,
Et regis iram.
AST:
Perage quod poscis: tuo
Ense perimatur.
AR:
Quod necis mandas genus?
AST:
cor extrahatur perfido. Et mortem nihil
Horres sceleste?
CY:
Pertuli hanc semel tuo
Furore caesus.
AST:
Viveret liber dolis
Rex, si perisses.
CY:
Creduli Regis dolo
Maiore perco.
AST:
Vade ad Acherontem: Peti.
CY:
Peribo nota dextera.
AR:
Mihi cor dabis.
CY:
Dabo meretur istud Ariennae fides.
Id fassus ore est.
CHO:
Fassus est facto: neci
Adiudicavit aemulum regni procum.
In spem resur gat animus: arridet bono
Fortuna vultu: tuque pars animi mei
Assuesce regno.
HYD:
Munus hoc semper tuum
Dicam choaspes.
CH:
Disce, quod Regem decet,
Frontem arcuare: pulchra Maiestas amat
Vultus severos. Frange subiectos metu:
Contempta sceptra sunt, ubi non est tirnor.
Dignare paucos Regio affatu: nimis
Viles amatos efficit Reges amor.
Tibi imperare neminem tolera: nimis
Servilis animi est, ferre, quem timeas, tul
Regni ministrum. Saepius fulmen vibra,
Quam dona spargas: munera abiectum suis
Facrunt, timendum fulmina. Arbitrio tuo
Genioque vive: quod libet, Regi licet.
Consilia nulli crede, nisi fidum scias.
Hinc et Choaspem, et Harpagum solos fove.
HYD:
Tua documenta pectoris condam sinu.
Sunt in parato.
AR:
Cyre, quam gaudet tuo
Capite Arienna!
CY:
Libeat Ariennam meae
Meminisse fidei. Quod trahis vitam, meum
Est munus: et tibi gaudio excidium meum est!
Tua perire dextera optabam, tamen
Aliquem dolorem mentis heroae sinu
Sperare poteram: nunc neci insultas meae
Huiusque gaudes caede, per cuius manum
Tua vita constat, Nomine hoc gaudens necis
Decreta subii, corde quod noto pium
Sensum excitandum crederem. Arienna, hoc mihi
Gravius supremo vulnere est vulnus. Tamen
Vel sic eamus Cyre. Tu tumulo meo
Inscribe epigraphen: Cyrus hic iacet, manu
Illa peremptus, quam prius mortis sinu
Cyrus redemit.
AR:
Cyre non duxi lea,
Vel tygre parente sanguinem: nullus tamen
Mihi sensus animum funeris tangit tui.
CY:
Arienna perimis, antequam peream, heu! tace.
AR:
Et quid dolerem Cyre? Tu vives mihi,
Ego tibi.
CY:
Nempe hoc indicat acerbus furor,
Quo saevientis Regis ur gebas mea
In fata flammam: Hoc gaudium tuum mea
De caede loquitur.
AR:
Loquitur hoc ipsum,
CY:
Tibl
Me postulasti caede plectendum dari.
AR:
Ut per Ariennam viveres. Alius tibi
Scrutatus ense pectus abeunti viam
Fecisset animae: spiritu per me novo
O Cyre vives.
CY:
Verane, an placita magis
Arienna loqueris?
AR:
Cyre, post in te mei
Tot signa amoris, redditas post to tui
Vices amoris, mentis ambiguo potes
Nutare fluctu? Nomine hoc caedem tui
Mihi postulavi, ut redderem vitam, cui
hanc debeo animam. Cy: Rursus Arienna eripis
Animam ante fata. Me tuve perimit amor.
O dulce vulnus!
AR:
Hoc mori tecum iuvat
Vulnere Ariennam. Sed dolum impellat dolus
Primum secundus. Vivere ut possis, necem
Simula peractam. Cupidus exactae rei
Spe culator instat. Finge te caesum hoc loco.
Huc vellus agni: Sanguinem huc agni date:
Tingatur ensis, vellus atque ambae manus
Stillent cruore. Sic iuvat fraudem tegi
Sociae, abluendis manibus huc fontem date.
MAR:
O fraudulente Regis impostor! Nepos
Feralis orci, turpis Eumenidum satus!
Sic te superbum purpura, et tumidum iuvat
Videre sceptro. Pasce iam regni famem,
Satiare honore, Mediam imperio preme.
Quaesita fraude regna sic tandem tenes.
Arienna ferrum cade, centeno imprum
Cor sauciatum vulnere sopremam ut vomat
Guttam Cruoris.
AR:
Caedere scelestos decet,
Placetque Superis: furere post caedem in iacens,
Rigidumque corpus, impiae quoddam est genus
Crudelitatis.
MAR:
Morte non una hoc scelus
Meruit perire.
AR:
Fateor: at bina tamen
Nequit perire. Sufficit letho impium
Semel perisse, quando bis nemo potest.
MAR:
Osiliceret! dente lacerarem. Sat est.
O quanta regi audia, Choaspi meo
Quantum saporis adferam!
AR:
Sequar: praei,
Magnoque Reginuntia Ariennae fidem.
MAR:
Olimcruentis pabulum expositum ferit
Fuisse se iactavit, en vates fuit.
Iam praeda canibus debita et corvis iacet,
Indigna tangi dente generosae ferae.
AR:
Meus est triumphus, vicit atrocem dolo
Pietas furorem. Cyre!
CY:
Quam mortem prope
Arienna fuimus. Ipse vix adhuc mihi
Credo, adaver istud ad reducem trahi
Potuisse vitam. Munus Arienna hoc tuum est.
AR:
Pari repensum muneri. At nondum satis.
CY:
Quid poscis ultra?
AR:
Candidus quod amor potest.
Semelesse coepisti meus; et eris meus.
CY:
Quod morti ademptum vile mancipium decet
AR:
Quod decet honestam pectoris tanti indolem,
Adverte Cyre, Martis in campum evocor,
An forte mortis, Persidem huc Cyaxares
Toram, rigentem Marte ferrat trahit,
In hunc movendum est. Tu comes lateris mei,
Et murus este. Dulce sic fiet mihi
Miscere bella.
CY:
Martis expertem licet,
Cyrum docebit ardor exemplo tuus.
AR:
Primam cohortem militum tua regi
Virtute iubeo.
CY:
Primus ut prote cadam,
Hanc subeo sortem.
AR:
Primus ut palmam feras,
Tractusque miles omnis exemplo tuo
Ferox in arma provolet.
CY:
Qualis lupos
Ursosque nuper marte non trepidorui,
Arienna in hostes, talis audaci ferar
Stimulatus igne; nec prius cedam loco,
Quam vel Ariennae gloriam palmae feram;
Velinteremptus auferar.
AR:
Talem mihi
Semper spopondit mentis heroae calor.
Sed mora citanda est, urget in campum prope
Minatus hostis. Cyre, qua parte hoc nemus
Undas
CHO:
aspis spectar, Ariennam mora
Bene ominatasustine.
CY:
Factum dabo.
Astyage ductum. Fabulae en finem tuae.
I, vende pueris somnia, im postor levis.
DA:
Non tangor hoc encomio. Cyrinecem,
Si vis, renarra.
MAR:
Ut dirior clavis tuo
Cordi imprimatur, ordinem rei accipe.
Hic in recessu nemoris, ubi densas coit
Abies in umbras, caedis infandae reum
Cyrum retorto fune constrictum, alligat
Arienna trunco, pectoris lacerat sinum,
Sedemque cordis signat.
DA:
audita haec tibi?
An visa narras?
MAR:
Visa, me coram admovet
Ensem patenri pectori, coram imprimit,
Et me vidente vividis trepidum ribris
Cor hoc revellit.
DA:
O cor innocuae iudolis,
Et fraudis expers! Si cor est Cyritamen.
MAR:
Dubitas? cadaver quaere nemoroso abditum
Silvae recessu, pabulum alitibus datum.
Par tibi theatrum struitur ubi fraudes luas.
Iamque et Arienna Martium in fibras tuas
Exacuit ensem. perge meritorum feres
Praemia tuorum. Exspectat Arienna. hic locus,
Haec horrida, inquit silva Danielemsuo
Cyro admo vebit, haec dies iunget duos.
At omnis illi fraudis auctori haec refer
Danieli: hic ipse saltus auctorem suo
Cyro admovebit, haec dies iunget duos.
Par nempe te fortuna, post lusos Deos
Spretumque Mithram, patria post sacra eruta.
Violata iura, proditum Astyagem dolis,
Expectat. O quod gaudium Astyagi adsera.
DAN:
O Cyre! qualis advenis!
CY:
Qualem tibi
Reddit Arienna.
DA:
Mentis angustum sinum
Superat voluptas. Video spes omnes meas,
Promissa caeli, dirutum cultum Mithrae
Delubra strata, thuris extinctos focos,
Honore vacua templa fictorum Deum,
Verumque tota Media Numen coli.
AM_I:
Sed adhuc latendum est. Marte succingi iubet
Arienna Cyrum.
DA:
martis evertet minas
Qui statuit alia.
AM_II:
Vertet Ariennae calens
Amore votum.
DA:
Fine potietur suo,
Suoque Daniel, Cyrus, et regnum, et Deus.
AM_I:
Nos Martis arma iam vocant. Fruere ruo
Daniele Cyre, donec hac legens viam
Arienna, quod spopondit, ad votum expleat.
DA:
Salvere iubeo Martiam belli ducem,
Hic Phoebus illi vota, quae poscit dabit.
Perses superbum subdat Astyagi caput;
Aut proprio avidam sanguine extinguat sitim.
Mihi hoc honesta causa, quae pariter Mithrae est,
Probata virtus militum, vester calor
Aptus animare deses in pugnamgelu,
Ardorque spondet. Hoc pudet, quod hae manus
Non sortiantur aemulum dignum suae
Virtutis igne. Persis, ut nostis, levis,
Effeminata, mollis, ad fusum magis,
Quam ad arma nata. Palma non vilis tamen
Inde referetur; quando plebeius timor
Resumet animam, et stabit immotum suo
Fidele Regi vulgus, ac regnum sui
Iuris et honoris. Dux 1. Ampla fortunae bona,
Famam ac honorem, sanguinem ac vitam damus
Mithrae potenti, patriae, Astyagi, tibi.
AR:
Iam parta palma est. Cyrus hic modicam mei
Moram tenere iussus, huc adsit: monet
Ad arma temptis.
AM_I:
Detinet Daniel
AR:
Bene est=
Hoc ego vovebam, ordinem Daniel rei
Seriemque nosset. Ille quid casus patet,
Sagace mente pervidet, quidquid iubet,
Id vos peragite. Classicum in Martem vocat.
CHOASPES. ASTYAGES.
Scena refert aulam.
CHO:
IAm vile funus Cyrus est. Vulsum fibris
Cor perpetratae caedis est testis. Vides?
AST:
Tolle hinc atrox spectaculum. Facti pudet.
CHO:
Quod imperasti, patriae legis vigor,
Et iura Medum, iura poscebant Deum.
AST:
Magis Choaspes.
CHO:
Conscium caelidecet
Curare iura Numinis.
AST:
Sed non nece
Animi innocentis,
CH:
Innocens nemo est, dolo
Quisceptra quaerit.
AST:
Innocens quisque est, nisi
Dolus probetur.
CH:
Innocens quisque est, dolus
Si sit probandus. Nemo non velum invenit,
Quo fraus tegatur.
AS:
Id tuo exemplo probas.
CH:
Quae vela finxi?
AS:
Crimen in Regem, Mithram.
CH:
Verum est utrumque.
AS:
Teste sed nullo id probas.
CH:
Tu iudicasti. Quisquis est Regi nocens,
Nocens et orbi est.
AS:
Fraude persuasus tua
Ego iudicavi.
CH:
Hoc dicere quis ausit scelus?
Aut cogitare?
AS:
Qui indolem novit tuam,
Animi impotentis.
CH:
Arguis magnum Mithram.
AS:
Quod ipse fingis, Numinis vocem facis.
CH:
Expungis ergo oracula? Deorum fidem?
Mystasque caeli interpretes?
AS:
Oracula,
Deosque veneror, at fides oraculi
Mystae uni habenda est.
CH:
Caelites per hunc amant
Responsa ferre.
AS:
Nempe quae Mystes volet.
CH:
Auguste, multa congeris. Divum sacra,
Auctoritatem oraculi, Mystae fidem
Convellis ipse. Populus exemplum sui
Regis secutus, quo Sacerdotes loco,
Quo Mithrae honorem, oracula, atque aras sacras
Posthac habebit. Sufficit Regem semel
sprevisse Divos, cultus ut divum ruat.
AS:
Satis ista. Magnus Regis interiit nepos,
Meo, tuoque scelere.
CH:
Sed vivit super
Nepos Hydalces.
AS:
Quis rei faciet fidem?
CH:
Fecit Choaspes, Harpagus fecit, facit
Praeclara iuvenis Indoles.
AS:
Non est meae
Natae ille vultus linea.
CH:
At fuerit, perit
Linea per annos oris, et sanguis manet.
Demus perisse non rerum: at nondum fuit
Nepos probatus: quodque praesentem magis
In rem perorat, Harpagus Hydalcem asserit
Sed detulisse rustico, et rursum sibi
Rapuisse Hydalcen.
AS:
Asserit, at etiam suum
Asseruit esse filium.
CH:
Pietas fuit,
Ne bis periret.
AST:
Qui diu mendax fuit,
Quam promeretur huius asserti fidem?
CH:
Quam non meretur Cyrus. Hic se ipsum tuum
Fecit nepotem; iamque properabas dare
Insigne regni. As, Regius in illum quoque
Affectus ibat.
CH:
Totus hic error rei est.
Cum conferenda regna sunt, ratio imperet,
Non occupatae mentis affectus. Nihil
Facilius hominem fraudis irretit dolis,
Quam pertinaci affectui fides data.
AS:
Nihil ergo dandum affectui. Quo me ferunt
Pia fata, ferri patiar. Hoc cogor Mithra
Volente velle, velle, quod refugit amor.
Ergo instruatur pompa, quam Superi iubent.
CHORVS.
Dum Media perditam ex corona regia gemmam queritur, offert se Amor ad aliam ex mari extrahendam. Dum id aggreditur, reperit Anterotem in fundo gemmas scrutantem, quem appenso ad collum saxo molari demergit. Eluctatur hic tamen, et tempestatem ciet, quam sedat providentia, Neptunum induta. Hic Amor gemmam extrahit et Coronae inserit.
MEDIA. AMOR. ANTEROS PROVIDENTIA. CHORUS AMORUM.
MED:
O Dolores pulchra gemma
De corona perdita est.
Luxit illa, ceu favilla,
Pulchra Solis aemula.
Sed perivit, et coronae
Grande vulnus impulit.
O pulchra gemma,
Illustre stemma,
O suavis unio!
Quod recisum, quis rependet?
Quod fugatum, quis rependet!
AM:
Si iubes, Amor profundas
Sponte mersus ibo in undas,
Gemmasque congregabo.
MED:
Solus meis doloribus
Amor potes mederi.
Perge, quaere; evolve fluctus,
Mentis aegrae tolle luctus;
Carpe gemmam, quam reponam
In coronam.
AM:
Quid tu profundis
Quaeris sub undis?
ANT:
Te praevenire,
Raptumque gemmae
Tibi impedire.
AM:
O impotentis
Pirata mentis!
Palmaris o vesania!
Nec me praeoccupabis,
Neque mare inambulibis,
Hoc te molare pondus
Trahat in profundas
Maris aestuantis undas.
ANT:
O astra! tela fundite,
Dirum caput contundite.
AM:
Ringere, mergere,
Rumpere, perdere.
ANT:
Non peribo: victor ibo.
Ite nubes, ite venti,
Mugite, concrepate,
Saevite, fulminate.
MED AM:
Quae procella se profundis
Tam repente miscet undis
Diemque tergit,
Stellasque mergit?
AM:
Magus ille, Solis osor,
Astra flammis asperavit,
Et procellas excitavit.
MED:
Providentis cura mentis
Mihi semper parata.
MED AN:
Illa nubes dissipabit.
Illa fluctus temperabit,
Illa reddet Cynthium.
PROV:
Quae procella cruda bella,
Miscet astris, Miscet undis?
Siste fluctus: cede luctus,
Cede turbo; providentis
Cura mandat Numinis.
AM PROV MED:
Iam diescit,
Iam quiescit
Turbulenti
Ira venti,
Ponitque bella
Inamabilis procella.
AM:
Spirat aura, ludit unda,
MED:
Luce ridet Sol secunda,
AM MED PROV:
Mitis it favonius.
PROV:
Ite nunc amores,
adeste volatu,
Certate natatu [(printer); sic: natu] ,
Et profundis
Gemmas undis
In coronam legite,
CH AM_I AM_II:
En, adfero corallia.
MED:
Haec dona sunt regalia:
Cor inde construatur,
Quo vita colligatur,
Fluatque mille in saecula.
AM_III AM_IV:
Adiungimus non vilia
In gratiam conchilia.
PROV:
Medio corde
Linea trahatur.
Cor mediae cor candidum
Et rubic undum est.
AM:
Cedite faces minores,
Gemmaeque viliores:
Haec serena,
Haec amoena,
Haec una vincit omnes.
PROV:
Arridet illa
Maris favilla:
Inseratur in coronam
OMN:
Inseratur in coronam.
O Gemma mundi gratia,
O Caelitum voluptas!
Fecunda gemma lucis,
Filia Solis,
Datura Soles
Orienti et Occidenti.
ARIENNA. CYAXARES. PRAECO.
Scena refert campum apertum, et hinc inde tentoria.
ARI:
HAec est arena mortis, aut vitae meae.
Aut victa Martis victima in ferrum cadam,
Aut gloriosam lauream hoc campo efferam.
Si vinco, palmam refero, et Astyagem sua
Promissa velle cogo, et augustum iubar,
Pulcnramque regni, purpuram ac sceptri decus
Cyro gerendum obtineo, si vincor, pari
Stat laude vulnus. Cadere regali manu
Multam cadenti roboris laudem parit.
Abscedite hinc Heroides, soli mihi
Patet haec arena. Praeco bellacem evoca
Ad singulare praelium Cyaxarem.
PRAE:
Famose multis praeliis Cyaxares.
Totidemque palmis incylte, huc effer gradum,
Ad singulare praelium Arienna evocat.
ARI:
Ab hoste nondum vocis auditur sonus,
Attolle vocem.
PRAE:
Ad praelium Cyaxares,
Cyaxares ad praelium Arienna evocat
Famosa Amazon. Audior, miles strepit.
CYA:
Audita pridem fama virtutis tuae
Nobilis Amozon, aemulum poscit parem.
Adsum. Quid optas?
AR:
Bellica laude inclitam
Manum experiri Regis hoc campo iuvat.
Narrata le te multa, quot forti impetu
Aggressus hostes fuderis, quanta hostibus
Spolia rapueris, capita quot Ducum tuis
Calcata pedibus presseris; silim mihi
Acuere pridem, praelio tecum manum
Hanc conserendi.
CYA:
Gloriae in partem meae
Traho, quod Amazon nobilis, palmis gravis,
Victoriisque clara virtuti meae
Conserere ferrum gaudeat. Par est mihi
Materia laudis vincere, aut vinci. Tubae
Martem intonate. Campus in pugnam patet.
PRAE:
Cohibete ferrum Principes Ritu decet
Pugnare patrio. Mutuas arrhas prius
Det alter alteri, et cadens superstiti
Haereditate iura transcribat sua.
CYA:
Decreta legum veneror, et prompte obsequor.
Si me duello cadere fortunae velit
Casus sinistrae, regna Persarum tibi
Arienna cedent, iure, quo Cyaxares
Haec ipsa tenuit. Regiae hic mentis fidem
Testetur adamas.
AR:
Iura regnorum tibi,
Non regna, scribo. Fata si iubeant mori,
Succede regnis, indicem quorum tibi
Hanc trado gemmam, Regia stirpe editam
Quae me fatetur. Scilicet primis meae
Annis iuventae rapta non aliud tuli,
Quam quod puellae rapta cum sobole parens
Pendere collo iussit: Haec, ait, tui est
Tessera parentis.
CYA:
caelites! quae se mihi
Portenta pandunt! Ede, quod nomen tuae
Quondam parentis?
AR:
Nomen Ariadnae.
CYA:
Haec parens?
AR:
Me Rege genitam patre testata.
CY:
O mea
Filia Arienna? Tessera haec generis mei est.
Hanc ego Ariadnae tradidi, quando thori
Sociam poposci. Nata! quam dulci redux
Vulnere parentem saucias?
AR:
Natam parens
Mori ante mortem cogis. angustum nimis
Cor influenti est gaudio:
CY:
O nata!
AR:
O Pater!
CYA:
Quis credidisset nube tam densa diem
Tam posse nasci candidum? et campo hoc, ubi
Alterius alter acuit in caedem [(printer); sic: cedem] manus.
Hanc posse dulcis gaudii messem legi?
Patris o voluptas unica!
AR:
O faustum diem!
Qui me patri reponit, et patrem mihi.
CY:
Ubi Mater?
AR:
Obiit.
CY:
Quomodo?
AR:
Luctu, et tui
Amore.
CY:
Fata luditis! eadem mihi
Miscetis hora gaudium et luctum. Sat est.
Natum recepi. Luctui est datum satis
Iam tot per annos: gaudio tandem dare
Aliquid licebit.
AR:
Habeo, quod solum hactenus
Optare potui, non tamen certa fide
Sperare licuit: habeo redivivum patrem.
Ignoscegenitor, quidquid ignorans furor
Tenta vit armis.
CY:
Laudo virtutem, cui
Mea regna adorno. Tu quoque audaci patris
Ignosce dextrae.
AR:
Nostra iam genitor tibi
Famulentur arma.
CY:
Nostra se inclinent tibi
Arienna sceptra.
AR:
Sed data Astyagi fides
Totam parentis esse me nondum sinit.
CY:
In amica pacis vincula Astyagem quoque
Filia trahemus. Arma depono; fidem,
Securitatem, pacem, amicitiam nepos
Iurabo regi,
AR:
Rex tuo voro annuet.
CYA:
Eamus ergo. Gaudii torrens mei
Tuique prono rivo in Astyagen fluat.
At cestra, utrinque gaudii nectar sui
Testata, ludo Martio in plausus eant.
Hic vera soboles?
HAR:
Hunc ego eripui fami
Avidae ferarum, praescius, quondam fore,
Ut te subiret caedis exactae dolor.
Adhucne dubitas?
AST:
Animus illusus semel
Ubique fraudem metuit.
CH:
Est nepos tuus
Tuus Darius. Fruere delicio tuo.
AST:
Accede nate, Regis amplexum cape.
HAR:
Quis iste, quise gaudio miscet, dolor?
AST:
Tepidis ab oculis lacrimae iniussae cadunt,
CHO:
Atro profanas candidum luctu diem.
AST:
Memoria tristis funeris plena vetat
Frui volupta. Cyre! quam dulce est tui
Meminisse! sed quam triste! te iussu meo
Bis interemptum scire.
CH:
Quid frustra gemis?
Quem semel hiantis hausit inferni gula,
Nunquam reponit.
AST:
Vulneris tangis locum.
Hoc, quod reponinequeat, erodit fibras.
CH:
Sed finge vitae redditum.
AST:
Huic regnum dabo.
CH:
Intemperante raperis affectu. Vide
Quam te profundam mergat in ambyssum scelus.
Per te peribit debitus cultus Mithrae,
Quem thure solum a cive mandasti coli,
Solumque Medo Numen agnosci solo,
Rex semel inanem Numini appingat fidem,
Iam nulla caelo, nulla stat terris fides.
AST:
Mithram revereor; integram Mithrae fidem
Substerno pronus: pectoris plagae tamen
Nequeo imperare.
CH:
Iure naturae doles,
Sed altiore iure veneraris Mithram.
Quod ergo divum iura, quod praesens diet
Ate reposcit, Regio exa? tuum
Solio nepotem.
AST:
Quod animus dudum timet,
Volens, reluctans, pronus, obnitens ago:
Quod ergo faustum Caelites iubeant mihi,
Meo nepoti. civibus, Medi incolis
Regni evenire; quodque posteritas suam
Trahat in salutem; quidquid Astyagis habet,
Diadema, sceptrum, purpuram, regni decus,
Solumque; prona Civium obsequia et fidem,
Argenti et auri pondera, tributa ac opes,
In te nepotem Regium---
Cole Mithridates: loquere, et quod premit dolor.
MIT:
Auguste! Cyrus...
AST:
Verba quid truncas?
Effare totum: Regis excipiet favor.
MIT:
Ah! Cyrus! ah! non Cyrus: in Cyro Nepos malum
Tuus est peremptus
AST:
Quanta tempestas mihi
Involvit animum?
CHO:
Perfide, in veteres trahis
Regem procellas.
MIT:
Testor hoc Regni decus,
Perspecta dico, Regis in Cyro Nepos
Dire est peremptus.
HAR:
Debitum Acheronti caput,
Quae te Megaera mente deiectum rapit?
Non iste puer est ille, quem iussi feris
Per te vorandum nemore in obscuro dari?
MIT:
Errore captus luderis. Non hic puer
Est ille, quam dedisse te narras. Meus
Est ille natus.
HAR:
Belluis qua se nemus
Umbrante densat abiete et nigra ilice,
Hunc tu dedisti.
MIT:
Fateor.
HAR:
Hunc patuli specus
Ad os repertum sustuli.
MIT:
Est meus tamen
Hic ipse natus.
CHO:
perfide illudis? Tuis
Te vinco verbis. Iussus es puerum feris
Dare devorandum.
MIT:
Iussus,
CHO:
ad faucet specus
Hunc collocasti.
MIT:
Vera dixisti.
CHO:
Puer
Ergo iste sanguis Regius.
MIT:
Non est. Meus
Est iste sanguis.
HAR:
Fraude contextum caput!
Impostor audax! tolle sceleratum hinc pedem.
MIT:
Auguste, restant plura, non dixi omnia,
Fidem hic reposco regiam Astyages.
AST:
Sine.
Omnia loquatur libere.
MIT:
O Regum salus,
Erroris hic est nodus. Infanrem mihi
Cum detulisset Harpagus, placuit rosa
Vultus tenelli, et blandus ex oculis iocus:
Unde miseratus regiae prolis vices,
Meum ipse natum in pabulum feris dedi,
Cyro peperci, et filium finxi meum:
Hoc ipsa vultus linea, hoc oris color
Fatetur, et quae brachio ingenita est nota
Fragi rubentis. Inspice.
CHO:
Est verum. Mithra!
In quam cruentum fraude deducti nefas
Abiimus omnes! Harpage hoc scelus est tuum,
MIT:
At morte Cyrus interim ablatus perit.
AST:
Heu me scelestum, perditum, immanem, impium,
Nec expiandum Tartari flammis caput!
Sanguine Nepotis tinge fumantes manus
Rex parricida. Cerbere immanem sitim
Exple cruoris. Cecidit innocuus puer,
Vora cadaver, sanguinem exsuge o tygris,
Ipsa ossa rode: generis ac stirpis tuae
Fons et sepulchrum, Terra cur nondum oscitas
Hiante rictu, meque morientirapis
Comitem Dario. Qui scelus fecit, luat.
Prior innocentem ad stygia demersi vada:
Supplicia merui paria. Quid prohibet sequi?
Dehisce tellus ergo: quid torpes pigra?
Pande revoluto cardine ardentes lacus.
Succurre caelum; fulmine excusso fores
Effringe Averni: pateat aeternum sua
Sedes merenti, meque damnatum, mea
Cum stirpe tota, flamma inextincta cremet.
Necdum voramur?
HAR:
Desine Auguste impio
Movere questu sidera. Est iustus quidem
Dolor, nepote perdito: at parcus tamen
Lacesse fata!
AST:
Crimen in proprium furo.
CHO:
Tuum quod esse credis, est magni Mithrae,
Ignosce sancto Numini. Tute satis
Nemo astra culpat.
AST:
Ulula, quid Regem doces!
Ante hoc decebat: crimine admisso, sine
Perdi scelestum. Nam nihil superest mei,
Hanc praeter umbram: pergat haec stygias quoque
Requirere umbras. Ense, si quis est pius,
Hanc erue animam pectore, et Diti immola.
CHO:
Placandus aliam victimam Pluto petit.
AST:
Quae digna dabitur Manibus Cyri mei?
CHO:
Bubulcus iste: tractus in honoris vices,
In fata subeat.
AST:
Iusta deposcis: Peri.
HYD:
Parce innocenti sanguine augustam manum
Rex impiare.
AST:
Sanguinem Cyrituo
Sanguine repende.
MIT:
Vilis est nimium cruor
Pastoris, altum sanguinem ut fluxu suo
Pensare possit. Parce Medorum decus,
Parce Mithridati. Filium stirpituae
Semel immolavi, fata servarunt: parem
Te numini animum gerere Rex Regeum proba.
AST:
Vivat, sed ima sorte contentus, manu
Pedum resumat; patris armentum regat;
Sceptroque ineptam tendat ad pecus manum.
Diripite famuli Regiae sortis notas.
Ita nulla in aula est Regibus constans fides.
Sed quo moventur castra?
HYD:
Iam campum subit
Hunc foederati militis turbo, Fuge,
Fuge Rex, supremae cladis exitium suge.
AST:
Quid hic Choaspes, Harpage, Medarses? fugae
Qua patet apertae semita?
HAR:
Heu! campo sumus
Nimium remoto: quaque respicio, solum
Omne est aprtum.
MED:
Fugimus, a tergo retro
Attrahimus hostem: sistimus, praedae sumus
Hosti advolanti.
HAR:
Perdimur, solitas nisi
Artes Choaspes exerat.
AST:
Nihil in sinu
Restat Choaspes artium, ut Regem tegas?
CHO:
Momento in uno, si iubes, tutum solo
Castrum evocabo.
AST:
Quidquid in nostra potes
Securitatem.
CHO:
Pandere Acherontis specus:
Sphynges, Dracones, flexiles angues, hydros,
Et quidquid Orcus habuit infectum, evome.
Coite nubes aeris multo sinum
Gravidae tonitru, fulmen hinc, et hinc gravi
Ruat procella. Circulum hunc quisque occupat.
Iam castrum ab imo surgat ad nubes solo.
Castrum exsurgit
CYAXARBS. ARIENNA.
CYA:
QUam se repente nube convolvit polus,
Omnisque campus fulminis telo crepat?
Tempestas.
AR:
Non solita caeli flamms, et insuetus furor
Portendit alquid.
CYA:
Militi nostro datam
Turbat quietem: maeterum adversi nihil
Licet ominari
AR:
Coehtes! quid hoc rei est,
Quae se repenre ma china in caelum tulit?
CYA:
Hic ante moles nulla, vel saxum fuit.
Hac s. de primum sterimus, hoc campo manu
Deliberare coepimus; loco hoc steti,
Hic pacis ictum soedus. Hic natae pater.
Patrique nata est reddita. An castrum eminet?
An imago castri ludit oculorum faces?
AR:
Hic est Choaspis arte fabricatus dolus.
Tentare liceat.
CYA:
Heu! cave Arienna. heul crve.
Et hicn et inde monstra in occursum ruunt.
AR:
Hic exeratur Martiae mentis calor,
Ne quod parentem in fata discrimen trahat.
CYA:
Imo parentis poscit hic dcafus manum,
Primo ut repertam filiam servet diu.
AR:
Absiste genitor. Tunc mihi auxilio veni,
Perielitantem quando spectabis feri
Sub dente monstri.
CY:
Flama qua rictu evomit,
Merum est venenum. Siste dum praeceps furor
Se frangat ipsum. Flamma iam languet: pete
Monstrum securi. Victus incubuit suo
Draco veneno.
AR:
Haec palma victricene manum
Vocat adsecundam.
CYA:
Quantus in campum movet
Centaurus iram!
AR:
Sanguine et tabo suo
Campum notabit. Fallere hunc laqueo libet.
CYA:
O pulcher animi Martii in pugnam furor!
Sed ecce grandi fuste metuendus gigas!
AR:
Iamiam videbis mole prostratum sua
Late exerentem corporis vasti toros.
CYA:
O pulchra virtus! digna, quam genitor sua
Cydari coronet! digna, cui regni decus
Dominaequive munus purpurae Astyages paret!
AR:
Nihilne superest, quod mea dextera cadat?
Ignave, quisquis ambitu hoc castri lates,
Te siste arenae: Mulier in bellum vocat.
Pudeat latere.
CYA:
Nemo cordati movet
Signum furoris.
AR:
Languidi, et inertes, putres,
Adeste ad arma.
CYA:
Nullus est castro vigor.
AR:
Accedo propius.
CYA:
Siste; ne incautus calor
Fraude implicetur. Non vacat dolis timor.
AR:
Nihil hic movetur: vel metus rigido gelu
Constrinxit omnes; vel fuga elapsi locum
Misere vacuum. Scrutor a tergo viam,
Et, porta si qua dederit, ingressum paro.
CYA:
Non sola adibis nata discrimen: pater,
Qua cumque perges, ibit in mortem comes.
CYRUS. DANEL. CHORUS.
CYR:
IN hac arena Marte colliso fuit
Deliberandum: sed nec armorum sonus
Auditur ullus, fortium nec se virum
Umbra ulla prodit.
DAN:
Dedecet caepta tamen
Decedere via, donec Ariennam tuis
Votis reperias.
CYR:
Ista quid vestis notat?
Quid ista cydaris? Forte iam Cyaxares
Bello subactus fugit, et spolium hocsuae
Signum ruinae posuit, ut tutus queat
Latere.
DAN:
Cyra falleris. Regno Deus
Te destinavit: Regiam huc vestem tibi
Cydarinque statuit. Astra non ludunt dolis;
Nunquam fefelit voce Danielem Deus.
Sic mibi locutus Angelus: Cyrus nepos
Sobolesque Regis Mediae ad regnum a Deo
Iam destinatus, subditis leges dabit.
Auguria regni prima iam caelum dedit,
Hic apparatus exitum optatum dabit:
Nihil ambigendum est Pono pastoris levem
O Cyre amictum; quamque tibi caelum exinbet,
Assume cydarin.
CYR:
Astra si iubent.
DAN:
Iubent.
CY:
Alias carere purpura et Regni notis
Iam didicit animus.
DAN:
Indue, quod istud petit
Tempus, locusque, capitis excelsi infulam,
Interpretemque Regiae mentis togam.
Sic imperare disce. Iam sinis mali est;
Omnisque sortis cecidit adversae furor.
Vides superbae molis arrestum caput,
Quod se minace auda cia in nubes levat?
CYR:
Labor est Choaspis, mille facinorum ducis.
DAN:
Est ficta castri imago, non castrum. Dolus
Totus fub hoc ludibrio tectus latet.
Hic ille trahere doctus Acherontem Magus
Inclusit aulam Regiam Astyagem, Harpagum,
Cyaxaremque, quodque fors doleas magis,
Tenet Ariennam.
CY:
Arienna captiva hoc dolo?
Et Cyro inulto?
DAN:
Siste: nil audax potest
Hic ira dexterae. Tartari educti sinu
Genii vibratum verber effugiunt. Deus
Umbras Averni solus imperio premit.
Huic vota Cyre demus. Hic flexus prece
Ierichuntis olim moenia aequavit solo:
Idem ille victus precibus hanc molem ruet.
CHORUS:
Surge Numen, conteratur,
Quid quid hostis machinatur.
Qualis ante solis ignes
Nix liquatur, aut vapores
Elevati dissipantur:
Qualis applicata flammis
Cera stillat; Qualis Austro
Pulvis actus emovetur:
Sic teratur, sic liquetur,
Sic fluat, sic dissipetur,
Quidquid hostis machinatur.
Causa caeli est. Numen audi!
DAN:
Absorpta fraus est: cuncta, quae dixi, patent.
Petiit necandum, amoris imperium fuit:
Servare voluit.
AR:
Fateor: at maeror tuus
De nece nepotis iussit ignotum tibi
Servare vitae sanguinem; proprium quoque
Strinxit Ariennam debitum; ut vitam datem,
A quo recepi.
AST:
Fraudis hic sanctae dolus
Laudem meretur: votum adimplesti meum.
AR:
At triplicato foenore implerum ost meum:
Avo nepotem reddo, me reddo Patri,
Mihique Cyrum.
AST:
Et patruum Cyro [(printer); sic: Cyri] .
CYR:
At mihi
Quis ille patruus?
AR:
Cyre, hic est Cyaxares,
Pater Ariennae. Parce, quod sero tuum
Diad ema adorem: tanta tempestas simul
Obiecta menti gaudii abstraxit meos
Ad nota vultus.
CYA:
Nullus hic culpae est locus,
Sic addecebat. Quanta me moles quoque
Laetitiae inundat! Patruum, affinem, meam
Sobolem recipio. Cyrus Arienna est, tibi
Quem Rexspopondit?
AR:
Ipse si est Regis nepos,
Promissus ille est.
AST:
Cyrus est nepos meus,
Audite regna Mediae, et quidquid patet
Ad usque fines ultimos mundi, meum
Cyrum nepotem agnosco, complector, colo.
Sed unde vestis Regia, et cydaris tuo
Imposita capiti?
DAN:
Numen indigno tulit
Deditque digno
HAR:
Scilicet Hydalcis fuit
Hic apparatus.
AST:
Quod meis iterum auribus
Ferale nomen insonat? Hydalces ubi est?
Ut hac peremptus dextera in Avernum ruat.
HAR:
Effugit ille rusticum indutus,
AST:
Bene est;
Sic condecebat, purpuram Cyro dari,
Lacernam Hydalci.
CYA:
Quando iam plenis adest!
Laetitia velis, paxque communi viget
Ligata nexu, Regis inventus nepos,
Regni nepoti, sponsus Ariennae nepos
Promissus; atque more maiorumloco
Patente Rex legendus est; quid nunc vetat;
Dum sensus animi, tempus et locus favent,
Renunciari Regrum haeredem,e t fide
Connubialis foederis iungi duos,
Cyrum et Ariennam: Si placet Regi, meae
Dos sit Ariennae Persis, et quidquid sinu
Mea regna claudunt.
AST:
Siplacet Regi, menum
Haeredita tis nomine in Cyrum iubar,
Sceptrumque Medum transfero, et quidquid sinu
Mea regna claudunt.
CYR:
Si placet Patri, annulum,
Quem nihi puello Mater appendit, dabo
Ariennae amoris pignus.
CYA:
Hunc reddo tibi,
Quem mihi in arena Martia dederas tui
Arienna testem.
AR:
Foederis sancti, mei
Amoris inte pignus hoc Cyre accipe.
AST:
Salvete Reges, vivite, et vestra nepos
De stirpe multus augeat Regum decus.
CYA:
Salvere Reges, vivite, et Regum pater,
Materque Regum discite vocari, ac polos
Non prius adite, quam libet meritis graves,
Quam se in nepotes fundat Imperii decus,
Omnisque stirpem Regiam mundus colat.
AST:
Quicumque fausta Regio Hymenaeo vovet,
Bene auspicato claudat hunc plausu diem.
FINIS.