ignis coniici. Cum aurem videret ignem eis parcere, eductos ex fornace amplectitur, et solemnes ei plausus decernit. INTERLOCUTORES. Idololatria. Mercurius. Balthassar. Daniel. Sidrach. Misach. Abdenago. Nabuchodonosor Rex. Asphenez Praepositus Eunuchor. Malezar Praefectus Ephoeborum. Arioch Capitaneus. Melsar Chaldaei. Temnar Chaldaei. Megaers. Nuntius. Chori.
Sed vetera querimur, quaeque iam antiqui satis
Flevere Patres quod mihi cordis sinum,
Animamque gravius verberat, praeiens malum est.
Ergo Babylonis tota concussis tremit
Cardinibus aula? debiti pridem mihi,
Diisque honoris Regia eversis iacet
Inhonora sacris? Ergo pietatis cadit
Vetus tributum? Numini ignoto calent
Incensa thura? Numini numquam edito
Se liberali munera affundunt manu?
Nec ulla posthac victima ad veteres Deum
Procumbet aras? nullus ascendet mihi
Fumus ab acerris? nemo adorabit novum
Numen, Nabuchodonosorem? O probrum Deum!
Nulloque mundi saeculo auditum scelus,
Nullo audiendum! Tres adhuc primo labra
Succo madentes, Numinum ignari movent
Haec bella Ephoebi. Tanta iam pueros iuvat
Audere scelera, audere quae metuant senes
Sed quid querelis aureum obfusco diem.
Da tela caelo Iupiter, et ignes gravi
Elide nube pande Neptune horridos
Aequoris hiatus, quodque se iactat scelus
Impune terris, fluctibus ponti obrue.
Et tu severe criminum vindex, Stygis
Crude Imperator Pluto, succensae picis
Gemina furores, sulphuris totam exsere
Molem in nocentes, quique debentur tibi,
Non desituris exede aeternum focis.
At tu meorum fide votorum comes,
Et ad minister Mercuri, alata expedi
Obsequia; quaeque precibus a magno Iove,
A Rege pelagi, a Dite poscentem aspero
Iam me audisti, in nubibus, ponto, et styge
Exsequere, semper fide mihi Atlantis nepos.
Sed quid paramus? machinis tantis opus,
Roboreque tanto, imbellis ut iuvenum trias
Cultum reponat debitum nostro Iovi?
Tentanda primo mollior nobis via.
Age tu per omnes, Mercuri, fraudum vias,
Dolos per omnes ducte, facunda potens
Lingua magister, arte, qua polles dolos
Mille implicandi, sensa iuvenilis sinus
Everte, et iterum patrios flecte ad Deos.
Quodsi obstinatum marmor obducant fibris,
Flectique renuant; tum procellosis voca
Trisulca tela nubibus, pelagi excitos.
Convolve fluctus; ipsa, disrupto solo,
Averna pande.
Mercurius:
Mer. Sancta magnorum Dea
Parens Deorum, cuius ad nutus meae
Alae explicantur; cuius imperio obsequi,
Est tibi Diisque debitum cultum dare:
Accipio iussa: sensa Ephoeborum mea
Experiar arte, quodque puerilis solet
Aetas amare, gaudia, illecebras, rosas,
Mera mella fingam Deinde proponam gravis
Titulos honoris, laudis excelsum decus,
Auri coruscum pondus, argenti uberes
Venas fluentis, astra gemmarum, aureas
Capitis coronas, purpurae augustas notas,
Si dura perstent marmora, et flecti inscia,
Omne admovebo robur armorum, faces,
Et tela, et ignes, et Nabuchodonosoris
Iram movebo in omne tormenti genus.
Idololatria:
Idol. Novi sagacis mentis astutam facem,
Novi efficacis robur activum manus,
Coeptaeque per te spero successum rei.
Age imperata Mercuri; ego sacras Deum
Reverto ad aras, templa, et incensos pii
Nubes odoris.
Mercurius:
Merc. Tua ego ad imperia evolo.
Regi, voluntas Principis, mores patrum,
Exempla veterum, mentis excelsae vigor
Tuae, tuumque robur, et belli alea
Probata virtus, grandis humerorum nota,
Divina species oris; augustae tenor
Frontis, Deorum dignus in censum adlegi
Stellasque inambulare; cui paria nequit
Terra invenire sceptra, nec capiti parem
Reddere coronam.
Nabuchodonosor:
Nab. Fine sed quonam putant,
Decreta mentis Regiae haec populo dari?
Senator_I:
Sen. I. Duplicem, piumque, et consonum menti Deum
Spectasse finem sacra Maiestas tua
Est visa civi. Primus, ut magnum adderes
Calcar ad honestum Regibus, et aetas sequens
Tuae per omnes gloriae passu pari
Graderetur ausus: alter, ut amoris lupos,
Reverentiaeque debitae frenos tuis
Imponeres, et perfidos regno gravi
Loro timoris flecteres; quod et exterae
Gentes paverent.
Nabuchodonosor:
Nab. Penitus ad votum tenes
Mea sensa Civis. Laudo consilia, probo
In nostra sensum vota communem trahi.
Hoc ergo Regi fidus Asphenez age,
Medio ut colossus aureus prostet foro.
Huc multa agatur victima; hinc nubes odor
Thuris Sabaei invadat, hic clangant tubae,
Hic Musicorum mulceant aures chori,
Omnisque populus Numini applaudat novo.
Asphenez:
Asphen. Parata votis omnia. Ad nutus tuos
Stant imperatae victimae, et sistra et chori,
Populusque prompta.
Nabuchodonosor:
Nab. Tuque militiae meae
Dux fide, Dux invicte, dispositos meo
Ludos honori digere et pompam ordina.
Lux ista nostros prodit in plausus facem.
Quos me professus caelitem populus dabit
Stantem ad colossum.
Arioch:
Ar. Prompta sunt cuncta ad tuos
Rex magne nutus: prima cum plausus novi
Vocabit hora, debitum obsequium dabunt.
Nab. Quodsi protervus quispiam, et rigida nimis
Cervice durus, prima cum dederit tuba
Canore signum, renuat inflexo meum
Numen vereri poplite, et statuae suos
Deferre honores; sceleris ultricem manum
Sentiat, et igne emolliat durum gelu.
Haec tua Malazar cura sit: in Aetnae modum
Fornax ab igne ferveat, seque aestuans
Favilla in auras spargat, et nubes tegat
Ardente nimbo.
Malazar:
Mal. Sola subdatur pyrae
Scintilla; Averni more flammabit focus.
Nabuchodonosor:
Nab. Hinc a recessu Regiae auspicium dabo
Nostris triumphis. Omnia ut certo fluant
Ordine modoque, vester est reliquus labor.
fraudis contra eos texendae adscivisse Deorum Sacerdotem; statuitque varias
formas induere.
Mercurius.
Mercurius:
IAm tensa laxant retia infraudes sinum;
iam praeda primum posuit in casses pedem.
Ubi villa medio nemore condensis latet
Vallata ab umbris, seque vernantes Deae
Ramis coronant arborum, est vario via
Errore secta; laurea hinc cingens latus,
Et inde fago, Daedali artifice manu
Per implicatas semitas ductus labor,
Quique architectum fallat. Hic grato fluunt
Aquae cadentes murmure, et circum nemus
Blande allocutae, temperant aurae iocos.
Locus hic Ephoebis notus ubi crebro dies
Egere amoenos Partee Labyrinthi ultima
Reconditaque considet iuvenum trias,
Dumque ambulantis forte garritus aquae,
Auraeque lenes sibili praestant fidem
Securitatis, cordium quisque alteri
Arcana pandunt; quaque condictam queant
Vitare pompam fraude, quo cultum impio
Fugere recentis Numinis possint dolo.
Aderam (nec umquam a latere puerorum trahor)
Aderem, videri at impotens, tenui fluens
Aurae figura: mixta consilia latens
Nube audiebam: Sed quid, aiebam, iuvat
Audire solum? Fraudis inventae tota.
Nihil hinc movetur. Ergo (me numquam doli
Artesque fugiunt) Numinum Mystam advoco,
Statuoque silvae parte, qua arcanas bibat
Voces loquentum, lumine adverti tamen
Nequeat videntum. Constitit sede, audiit,
At sermo grande vulnus impressit fibris.
Arsit, momordit labra, concussit pedes,
Laceravit ungue verticis sacri comas,
Caelo vocavit tela, violenti impetus
Vix frena passus. Ante non illi gravis
Haec plaga cordis in cicatricem fluet,
Quam per vorantes ignium et flammae globos
Trias haec ad orcum transmeet. Initio tamen
Tentanda molliora sunt: hoc ultimae
Necessitati serviat Nobis fluet
Maioris inde gloriae et honoris seges.
Si obtemperare iussibus magni Dei,
Flectere colosso poplitem, nubes sacri
Adolere thuris, melle verborum pio,
Sermone placido, nectare affatus, gravi
Promisso honoris, gratiae, ac largarum opum
Persuadeamus, Ista iuveniles trahunt,
Versantque mentes. Nescius fraudis puer
Magis illa sequitur, quae voluptati favent.
Avidamque sensus blandius inescant famem.
Ergo Asphenezen induam et Malazaren,
Istos amicus Regis amplexus fovet,
In hos amoris explicant pueri sinum.
Hinc certa spes affulget, haud longa mora
Vincenda iuvenum corda, et matri Deum
Dandum levamen. Ibo, quo fraudes vocant.
Dei impetivit nomen, et iussa impie
Abominata est. Prima secretam in fugam
Consilia abibant: dumque vestigant modum,
Tum difficultas patuit, et modica rei
Spes extrahendae. Namque per regni sinus,
Omnesque fines, oris ac frontis color,
Vultusque species, tractus humerorum, decens
Comae fluentis unda, noscuntur: dein
Patria remota est, qua petant patriam, via
Ignota pueris: Regi ubi patuerit fuga.
Multus satelles terga fugientum premet.
Sensa ergo variant; iste consilium ingerit
Caute latendi, seque condendi specu,
Qui denegaret Cynthii accessum faci.
Sed in propinquo nullus ad votum suas
Fauces hiatus aperit. Ergo alter putat
Fingenda subito membra tentari malo,
Languere vires, corpus occulto exedi
Furore morbi, quando adorandus foro
Stabit colossus. Multa sed visa ardua,
Minusque tuta. Tertius ferrum et faces
Discerptiones artuum, infamem necem
Potius ferendam suadet, accenso novum
Quam colere thure Numen, et flexum genu
Curvare statuae. Placuit hic sensus tribus,
Et obstinata mente decretum negant
Deferre honorem Numini.
Melsar:
Mels. Tantum nefas
Audent scelesti, perfidi, in Deum impii?
Sed lente agendum estimentis inconstans tenor
Iuvenile vitium est, Nostra si properum nimis
In ultionis fulmen erumpat sitis.
Fors blandiore Regis affatu, aut metu
Instantis ignis, mentis eiecti statu
In grande nos discrimen adducent. Levis
Saepe iuvenile pectus evertit timor.
Exinde toto pondere in nostrum ruet
Procella collum Fraudis, et structi doli
Rei arguemur. Adde: Rex pueros amat,
Blanditur, ornat, aestimat, laudat, probat.
Nosti, quid iste possit affectus, semel
Si cor tenuerit Ergo, quod tutum est magis,
Reprimamus iram, donec erumpat scelus,
Seque probet ipsum: nulla tunc miseris sugam
Semita recludet; nulla vis Regis gravi
Eripiet irae, chalybis incensi furor,
Et aestuantis flamma fornacis dabit
Documenta pueris saeva, quid spreti Dii,
Quid Rex Deorum honore cumulatus queat.
Sacerdos:
Sac. Sublime mentis laudo consilium: probo
Tua sensa. At ecce pompa regalis sonat,
Et destinatum prodit in forum Deus.
Ad vasa sacra, ad victimas, ad aromata,
Quae praeparata tempori et loco dedi.
Sacerdos. Chorus. Nabuchodonosor.
Sacerdos:
Sac. REx, proborum norma Regum,
Improbrum fulmen idem;
Rex. Deorum digne honore,
Siderumque luce comi, et
Assidere Cynthio.
chorus:
Chor. Tu potentis igne ferri,
Fulminisque Martialis
Eminente vi protervas
Frangis iras impiorum,
Arma Regum subiugas.
Sacerdos:
Sac. Tu benignitate frontis,
Liberalitate dextrae,
Aequitate, senitate,
Ore blando, lege molli
Corda civium occupas.
chorus:
Chor. Qui trisulca tela iactat,
Qui tridente terret aequor,
Qui gubernat antra Averni,
Iura discant imperandi
Regis a peritia.
Sacerdos:
Sac. Numinis novelli amandum
Aureaque gemmeaque
Cinge verticem corona:
chorus:
Chor. Aureumque gemmeumque
Sic fatere Principem.
Sacerdos:
Sac. Huic rubente de pyropo,
Et virente de smaragdo
Gloriosa trade sceptra:
chorus:
Chor. Ista fortis, atque prudens
Rex meretur flectere.
Sacerdos:
Sac. Sparge thura, balsamique
Halitu verere Numen.
chorus:
Chor. Te Sabaei nube odoris.
Magna Numinum propago,
Numen esse plaudimus.
Sacerdos:
Sac. Flecte poplitem verendo
Numinis recentis auro.
chorus:
Chor. Te veremur, te fatemur
Esse numen, flectimusque
Colla, corda, poplites,
Vive Numen, o Deorum
Digne devehi ad Senatum!
Digne stellis imperare,
Digne thure, digne sacris,
Mille digne victimis.
Nabuchodonosor:
Nab. Haec prima nobis debiti est cultus nota.
Populus secunda subeat, ac inter tubae
Festos canores, plausuum ac inter choros
Frequens honorem victima in nostrum cadit,
Nostroque populus Numini inflectat genu.
chorus:
Chor. Vive Numen, o Deorum
Digne devehi ad Senatum!
Digne stellis imperare, etc.
chorus:
CAecae o mentes hominum! quo vos
Perfida Superis trahit impietas?
Qui sine vero Numine graditur,
It ad interitum. Qualis tenui
Defluus alveo rivus euntis
Undae argento ludit, et oculos
Prope spectantum recreat lusu,
Gratoque aures murmure prensat,
Si tamen ille a proprio longe
Fonte recedat, seseque sua
Vena abscindat; desinit ire,
Siccumque sinum deserit alvei:
Talis, vero quicumque Deo
Male deserto, Numen adorat
Fictile, proprio a fonte recedit,
Sensimque sui fluit in nihilum.
Quid male mentem quaevis in illo,
Qui suprema a mente revulsus
Mersit opacis animum tenebris?
Caecae o mentes hominum! quo vos
Perfida Superis trahit impietas?
Qualis in aestu calido Martis
Ducis a nutu regitur miles,
Et nunc dextrum cornu aggreditur,
Nunc laevum urget, tentatque aciem,
Retrahitque pedem; rursusque premit,
Donec amatam referat laurum:
Si duce miles tamen abscedat,
Libituque suo, qua citat ira,
Sine lege furat, praeda sit hosti,
Saevoque cadit victima ferro?
Talis, ad animi quicumque sui
Figmenta, Deos sibi molitur;
Duce deserto proelia miscet,
Turpis Averno victima dandus.
Caecae o mentes hominum! quo vos
Perfida Superis trahit impietas?
Illi densis natat in tenebris
Animi sensus, qui iustitiae a
Sole recedit. Deus est Ignis:
Mens riget illi, qui fugit ignem,
Deus est solus Tiphys in orbe,
Idemque regit Cynosura ratem:
Si sine Tiphy navita sulcas
Pelagus vitae: si Cynosuram
Deseris oculo; mille charybdes,
Milleque Scyllas navis inibit,
Aut ad scopulos fracta crepabit,
Aut naufragio sorpta peribit.
Deus est unus, sibi sufficiens,
Omnibus idem: qui sibi plures
Fingit, ab uno procul abscedit:
Nullumque facit, dum negat unum,
Caecae o mentes hominum! quo vos
Perfida Superis trahit impietas!
Curvare flexum poplitem nolint, furor
Attemperatus facile clementem migret
Animi in favorem. Modica si accedat foci
Primae favilla, et commodi spes non minor,
Impos regendi pectoris, totum suo
Extinguet ignem corde, nec magnum probrum
Sui aestimabit nominis, tantum scelus
Negligere; vel, quos diligit pueros, sua
Eximere lege. At absit. Haec gravior gravi
Est culpa scelere. Tanta Mercurius nequit
Tolerare probra. Plurium et amorum seges,
Et commodorum plurium spes in fibras
Est in gerenda: Dignius si quid venit
Amore, amoris machina prioris perit.
Si commodorum panditur scaena amplior,
Se commodorum scaena leviorum tegit.
Necessitas si poscat, aliorum mihi
Materia amorum grandior praesto est, dabo
Quod Regis animum blande in obsequium trahat;
Quo, quidquid ante mentis obsedit sinum,
Rapuitque amores, rursus eiectum sinu
Odium reportet. Ecce praecipite gradu
Huc sese Ephoebi promovent. Luci huic ego
Subduco memet. Audiam sensus. Ratim
Secundioris Aeoli, afflatu regam.
Sidrach. Misach. Abdenago.
Sidrach:
Sidr. O Millies dilecta sociorum fides,
Fratres amati! Nomine hoc dignos facit,
Amoris illud vinculum, quo nos Deus
Sancte obligavit. Millies, cari o sinus!
O nos beatos! venit optatus dies,
Qui nos ab isto carcere solutos, piis
Transcribat astris; postque superatas brevis
Pugnae procellas statuat aeterni decus
Nobis triumphi.
Misach:
Mis. Prospero sane gradu
Fortuna vehitur. Quando sed tanti tamen
Dies triumphi veniet, ut ad astra ultimam
Tam glorioso fine recludat viam?
Abdenago:
Abden. Quantam Israeli parimus invidiam? putas
Non quisque sortis aureae fluxum suae
Mutaret ista sorte, quae nobis fluit?
Equidem coronas, regna, sceptrorum decus,
Regalis ostrum purpurae, quisquis sapit,
Huic posthaberet.
Sidrach:
Sidr. Infremat, quanta potest,
Tyrannus ira; pectus in nubem minis
Gravidam coarctet; ore metuenda vibret
Fulmen procella; saeviat in artus face
Ferroque; quidquid ira crudelis potest
Ingerere, promat: pectore est maius mihi
Dolore robur: promptior vitam exuam,
Quam tollat ille: si tamen dici potest
Sublata vita morte, quae mortem exuit,
Veramque vitam vivere in caelo incipit.
Misach:
Mis. Misceat amoena fronte simulatos dolos
Fallax tyrannus: explicet blanda iocos
Serenitate; risibus fictis trahat,
Promissa cumulet; quidquid opulento sinu
Arabia fundit, spondeat; sceptrum ingerat,
Diadema lateris purpuram Regni notas;
Nullam haec reperient semitam ad mentis sinum,
Quem iam supernis opibus implevit Deus,
Quid mihi palustris potus infelix aquae,
Cum fonte puro bibere divinae licet
Nectar voluptae?
Abdenago:
Abd. Fraudibus arenam instruat,
Nunc blandiatur molle, nunc saevam attrahat
Frontem in procellas fulminum; spinis rosas,
Tormenta melle misceat; quidquid furor
Veneresque dictant, suggerat; eodem mihi
Stabit tenore pectus, et constans vigor:
Qualis stat inter bella ventorum gravi
Fundata saxo turris; aut qualis maris
Exaestuantis scopulus irridet minas.
Sidrach:
Sidr. Grates bonorum nobili venae, Deo
Et trino, et uni cuius a scatebris fluit
Tam grande mentis gaudium.
Misach:
Mis. Et tantus vigor
Animi, et voluptas, ac inextinctus calor.
Abdenago:
Abd. Equidem minores gratia a nobis fluent
In liberalem Numinis largi sinum,
Quam deus ab illo profluant: illi tamen
Placet voluntas. Quando, quod debes, nequis
Reddere, voluntas sola reddendi fat est.
Sidrach:
Sidr. Unum hoc dolore pectus arcanum exedit;
Quod quidquid irae saevit in nostrum caput,
Erit dolor Balthassaris, ius candidi
Hoc est amoris, facere communes cruces.
Misach:
Mis. Commune fiet gaudium, si nos idem
Tempus dolore solvat, et trepido metu.
Sidrach:
Sidr. En prodit ipse.
Genibus adorem. Firmius duro mihi est
Adamante pectus.
Misach:
Mis. Ante nocturnis dies
Ibit tenebris decolor, nox in diem
Migrabit ante, nostra quam sese inquinet
Thure exsecrando dextera, et statuae Deo
Instruat acerras Durius duro mihi
Est chalybe pectus.
Abdenago:
Abd. Ante descendent polo
In averna sidera; ante Furiarum faces
Caelum occupabunt; patria quam me fide
Cessisse Phoebus videat. Est pectus mihi
Solidius aere.
Balthassar:
Balth. Quanta dulcedo meum
Incessit animum! quando vos video Deo
Haerere fixos, nullus ut poenae metus,
Nec ulla blandientis illecebrae queat
Spes amovere. Vix capit tantam sinus
Animi voluptam. At ecce, clangorem tubae
Dedere; populi ad Regiam turbo volat.
Rex in propinquo est Danda furiali mora
Est regis irae. Tempore remittit furor,
Elanguet ira tempore, et rursum subit
Pietas medullas, seque restituit amor.
Sic saepe mane pontus in fluctus tumet,
Quiesque medio inambulat eundem die.
Mercurius.
Mercurius:
TAndem recessit stirpis invisae genus,
Odium Deorum, nominis nostri lues,
Hominumque probrum! Hic experimentum dies
Animi obstinati capiet extremum: dies
Hic edocebit, sanguini an cedat rigor
Adamantis; ense quando de vestris fibris
Cruor haurietur. Firmior num sit sinus
Et chalybe et aere pectoris vobis, dies
Iste edocebit. Illa, quae distant procul
Supplicia, mentem lenius tangunt metu:
Quae sensus experitur, haec urunt magis,
Et obstinatum molliunt mentis gelu.
Distantem ab oculo Carpatum, clivum putas,
Quem facile superes: si prope admoveas pedem,
Demum gigantem montium immanem vides.
Remota ab oculis poena censetur minor,
Admota terret. Vela iam vento dedi:
Feramur illo; donec optatam ratis
Teneat arenam. Prima mihi cura est, opes
Oculis, honores, gratias, veneres dare.
Ad has et aeris cedet, et chalybis rigor,
Nec solidus Adamas stabit. At Rex huc gradum
Infert superbum, tollo me ex oculis; tamen
Umbrante tectus nube, quos produnt sinu,
Observo sensus.
tres iuvenes. Rex in eos amorem prodit. Curam lenibus cum iis agendi committit
Asphenez et Malazari.
Nabuchodonosor. Sacerdos. Temnar. Melsar. Asphenez. Malazar.
Nabuchodonosor:
Nab. - - v - - Ordinem ac seriem iuvat
Audire sceleris.
Sacerdos:
Sac. Vernum ubi pandunt sinum
Augusta Tempe, seque Labyrinthi viae
In varia scindunt, arborum fidis comis
Tecti latebant, seque securos rati,
Nec inter umbras posse spectari, neque
Inter strepentes fluminis euntis sonos,
Interque motus frondium audiri, mei
Indicia nulla hausere.
Nabuchodonosor:
Nab. Sed quae te via
Quis genius illuc intulit, et iterum extulit?
Sacerdos:
Sac. Suspensus ipse dubito, nec satis viam,
Ducemque teneo: quisquis is genius tamen
Fuit, involutas qui mihi ostendit vias,
Illum faventum munere Deorum reor
Venisse ab alto.
Nabuchodonosor:
Nab. Sequere concepti mali
Seriem, ordinemque stringe; nam paucis queunt
Patere multa.
Sacerdos:
Sac. Hic ergo sacrilegum in Deos
Vomuere linguae toxicum, in legem tuam,
In sancta iura Regis, in stantem foro
Statuam recentis Numinis, Avorum in sacra,
In templa et aras. Horreo dum horum subit
Memoria menti, et sanguis in venis stupet.
Deos vocarunt, montis excisam iugo
Massam, vel auro fusilem, mutos, sine
Sensu, sine anima, mentis expertes, styge
progenita monstra, et ultimam Acherontis luem.
Quae deinde legi probra dixerunt tuae?
Vanam, superbam, mentis insanae satum,
Indignam, iniquam, perfidam, invisam polo.
Nabuchodonosor:
Nab. Hyperbolarum monstra confingis.
Sacerdos:
Sac. Minus
Scelere patrato protuli.
Nabuchodonosor:
Nab. Paucis rei
Constringe nervum.
Sacerdos:
Sac. Prima consilia fugam
Suasere ab urbe: consili nullus modus
Succurrit animo: deinde per fictum sacra
Vitare morbum, et Regii imperii sacrum
Ludere vigorem: denique hoc firmo stetit
Adamante fixum mentibus; totum prius
Opum apparatum, gratiam Regis, caput,
Vitam, ac honores perdere, ad nostras manum
Quam tendere aras, debitum et statuae tuae
Deferre cultum thure, vel flexo genu.
Sua quisque demum in sacra iuravit fidem.
Non ficta narro, testis hic oculus rei est.
Haec testis auris. Per sacrum Regis caput,
Genuaque culta Regibus, per quos tuo
Dicasti honores Numini, per tot Deos,
Quos inter exstas, iuro.
Nabuchodonosor:
Nab. Naturam tuam,
Mentem, fidemque nosco. Sed saepe evenit,
Ut, quod vovemus mente, vel calido nimis
Amore sequimur, noctis effingat sopor,
Et dormientem ludat. Haec credo tui
Ludum soporis. Mitte, quas animo mei
Curas honoris suscipis. Pueri meo
iurati honori grande documentum dabunt
Constantis animi.
Sacerdos:
Sac. Caelites faxint sopor
Luserit amantem! facta sed verum probant,
Et clara Superi sceleris indicia exhibent.
Victima resistit, calcitrat, sacram fugit
Timida securim; vique retracta aut iacet,
Aut in furores acta sacrorum Popas
Cornuque ferit, et calce. Si demum cadat
Percussa ferro, viscera exsangui natant
Sepulta tabo, palpitant fibrae metu;
Cruor est adustus, pallidus, densus: iacens
Cor, et gelatum frigore hiberno iecur.
Nabuchodonosor:
Nab. Expone facinus.
Sacerdos:
Sac. Steterat innumerus foro
Turbo populorum, Princeps mixti gregi,
Cives Toparchis: quisque, cum sonuit tuba,
Prono reveritus corpore recentem Deum,
Submissa genua posuit, et acerris dedit
Sacrata thura: sola puerorum trias
Ut dura cautes constitit, rigida caput,
Rigidaque durum poplitem, nullo Deum
Venerata cultu.
Nabuchodonosor:
Nab. Testis oculatus trahis
Haec ad tribunal?
Sacerdos:
Sac. Testis oculatus, Diis
Par, magne Princeps.
Nabuchodonosor:
Nab. Credo patratum scelus;
Ut tamen agatur causa iudicio, decet
Factum probari testibus. Lex id petit,
Et forma iuris.
Sacerdos:
Sac. Testis id populus palam
Spectavit omnis: testis id Temnar proba,
Id Melsar edic.
Nabuchodonosor:
Nab. Estne tam rigido trias
Durata saxo, debitum ut nostro abnuat
Deferre honorem Numini, et curvo genu
Accidere statuae?
Melsar:
Mels. Durior saxo stetit.
Si fallo, magne Numinum consors Deus,
Caput hoc trisulco Iupiter telo petat.
Nabuchodonosor:
Nab. Verumne Temnar?
Temnar:
Tem. Verius vero est malum.
Si fallo, Rex Auguste, diducto solum
Me voret hiatu, postque Avernales lacus
Sub ima Ditis antra damnatum premat.
Decreta Regis sancta sunt: si quis sacrae
Ausu scelesto legis infringat decus,
Poenam crepantis igne fornacis luat.
Melsar:
Mels. Constare debet Regium verbum suo
Firmum vigore: publicis chartis tamen
Inesse maius roboris pondus decet.
Est aequa causa: tangitur cultus Deum,
Vigor sacrorum rituum, et acerrae, et foci,
Novique gravius laesa maiestas Dei.
Esto ipse iudex sceleris, et vindex tui,
Rex magne, honoris, Regis haec tela in caput
Feruntur, et si parcis, exemplo trahunt
Graviora regno vulnera. Innocuis nocet,
Impune quisquis praeterit nocuos. Scelus
Unum irrevulsum, mille post tergum trahit.
Nabuchodonosor:
Nab. Quid possit aetas ista? quid iuvenum trias?
Sacerdos:
Sac. Sed sunt sagacis ingeni.
Nabuchodonosor:
Nab. Ingenium sagax
Aetate in ista limites certos habet.
Sacerdos:
Sac. Iuvenilis animus magna non raro coquit.
Nabuchodonosor:
Nab. Sic aestimante plebe.
Sacerdos:
Sac. Popularis favor
Incendiorum causa magnorum fuit.
Nabuchodonosor:
Nab. Nihil nocere flamma, quae premitur, potest.
Sacerdos:
Sac. Scintilla pressa in gravius erumpit malum.
Nabuchodonosor:
Nab. Sollicita mentis studia, et ardentem fibris
Commendo amorem Numinum et honoris mei
Curas calentes. Vivet hic semper recens
Sub corde Regis fervor, et dignum feret
Suo calore praemium. Sed nunc metus
Curasque pone. Mentis inconstans tenor
Plerumque iuvenes distrahit: nolunt, volunt;
Odere, amantque per vices, quod nunc placet,
Mox displicebit. Unde iam credo suum
Posuisse iuvenes marmor, et rursus pium
Lunare Superis poplitem. Quodsi tamen
Gelu rigerent pristino, Asphenez tua,
Et tua Malazar cura sit, molli manu
Tractare vulnus; risu, et illecebra, et ioco,
Et amore pueris sana consilia dare.
Ingenua lenes indoles mores amat,
Trahiturque amore; ad dura difficilem induit
Mentis rigorem, gratiae quidquid valent,
Huc admovete. Fateor immunes velim
Poena; sed ante sceleris immunes volo.
Asphenez:
Asph. Mentem tenemus. Quidquid est Charitum in labris,
In ore quidquid mitis alloquii, egeram.
Nabuchodonosor:
Nab. Spondete et omnem gratiam Regis. iuvat
Nil praeterire; ut quos amo prohibeam mori.
Calidi cruoris guttula in venis fluet,
Memoria semper nominis vivet tui
Infixa cordi, et nutibus promptos pater
Natos habebis.
Mercurius:
Mer. Filii (quando patrem
Me nominatis, patrii cordis vices
Lubens rependo) filii, ingenti ruit
Fortuna vestra pondere, et grande imminet
Capiti periclum: fama, fortunae, ac honor
Hucusque lectus: ipsa quin vita obiacet
Morti paratae, nostra consilia nisi
Arripitis animo. Nemo sibi prudens satis,
Dum causa pendet propria, est: nemo sibi
Dux, advocatus esse, vel consul potest.
Alienus oculus purius spectat tui
Erroris umbras. Noscitis, quam sit grave,
Quod perpetrastis facinus, audaces magis,
Quam contumaces. Laesa maiestas Ducis
Per vos, Deorum laesa maiestas quoque est.
Neque hoc latere facinus, aut condi magis,
Quam Sol sereno pendulus caelo potest.
Decreta sceleri poena suspendi nequit,
Ubi iusta causa legis est, firma decet
Manu teneri, Liberos reges quoque
Necessitas haec stringit, ut si quid iubent,
In facta cogant, quando communis Diis
Est causa legis istud et ratio exigit,
Et Superi, et homines. Ergo si legis suus
Vigor exseratur, ille florentis viror
Aetatis, ille vernus annorum decor
Vultusque Maius ille momento ruet?
Iam vernat ore purpura, iam rident genis
Labrisque sparsae gratiae, et blandae sedent
In fronte veneres, pulchra maiestas graves
Accendit oculos, deflua per humeros coma
Imitata radios ludit, et toto nitet
Corpore venustas. Haec tamen (vertat Deus
Omen sinistrum) haec purpura atrocem induet?
Illae iacebunt gratiae? hae veneres sua
Fronte exulabunt? illa maiestas cadet
Proscripta vultu? deflua per humeros coma
Calvum relinquet verticem? hic totus decor
Fluet in cadaver? Et potest vester rigor
Haec dona Superum spernere? et formam, et decus,
Clarumque patrum sanguinem, Hymenaeo parem,
Una peremptum luce in interitum dare?
Video futura, nostra nisi vestros tenent
Consilia sensus, purpura haec pallet, cadit
Vultus venustas, oris elanguent rosae.
Abdenago:
Abd. Pulchri venustas oris instabile bonum est.
Nihili aestimatur temporis spolium brevis.
Mercurius:
Mer. Pretium apud omnes nobile venustas habet,
Natura cui fecunda non dedit parem,
Et quae vigorem floris in senium trahit.
Sidrach:
Sid. Sed haec venustas saepe meliorem opprimit.
Mercurius:
Merc. Haec forma frontis parere meliorem potest
Et adhuc lubebit gaudia, et dulces iocos,
Quos per sequentis circulum vitae in sinum
Aget Hymenaeus, Pallas, et Bacchus, Ceres,
Diana, Apollo, Iupiter, et omnes Dii
Inter superbas regiae pompae domos,
In sumptuosis dapibus, harmonicis modis,
Scaenis, theatris, gratiis nemorum, iocis
Hortensis aurae, purpura, atque auri notis,
Inquam, haec lubebit gaudia superbis dare
Calcanda pedibus? Si quid Asphenez amor
Precesque possunt, libeat aetati suas
Laxare habenas, gaudiis libeat frui.
Redeat in animos, quanta laetitia obeat
Passim per hortos regios, primum quibus
Affundit ignem Phoebus, et grato illinit
Colore flores, perque radiorum halitum
Sirenas alti nemoris a somno excitat.
Redeat in animos unda cristallo fluens,
Quam fictus arte Phidiae duro evocat
Pegasus ab antro, deinde per varias vias
Divisa leni garrula argento sonat,
Circumque lauros lambit, et Regum educat
Fronti coronas. Quantus insurgit prope
Numerus cedrorum, seque per fusum aera
Loquitur odore! Quanta se fagi solo
Insinuat umbra! Lilii quantus decor!
Quantus rosarum risus, et Aprilis, forum
Colorum, odorum fertile, in merces suas
Allectat oculos, perque commixtos iocos
Apollini spectaculum, et Musis facit!
Quid deinde memorem mutuos Echus sonos,
Quos reddit avibus rupium ficto e sinu,
Dubiasque fraude ludit, ut credant sibi
Per mille voces mille responsa exseri
Volucres ab alto montis? Hinc lapsus sonus
Docet lapideum Apollinem et Musas loqui,
Durumque plectri marmor in cantum excitat.
Si singularum chromata Dearum premam,
Reliquasque verni gratias memorem loci,
Dies peribit ante, quam finem assequar.
Sidrach:
Sid. Quam levia gravibus gaudia figuris crepas?
Mercurius:
Merc. In quod feruntur omnium vota, id leve
Tibi aestimatur? saecula quod annis fugat,
Breve iudicabis? Pauca sapientes amant.
Concludo paucis. Quidquid est dictum hactenus,
Affectus ille mentis extorsit sinu,
Quo vestra semper commoda, et vitae salus
Mihi tenuere pectus. Hinc gravior subit
Dolor in medullas, vestra quod tantum ad meos
Rigeant amores pectora. At nondum spei
Depono vela. Cordis est vobis sinus
Prudens, capaxque mentis excelsae vigor.
Exigite mente grande momentum rei:
Consulite rebus. Fata vicinam trahunt
Vobis ruinam: fusa Parcarum brevem
Hunc effluentis horulae occasum trahent;
Et mox recident stamen: in foribus mori est.
propositas fraudes, maiusque inde robur ad constantiam capiunt.
Sidrach. Misach. Abdenago. Balthassar.
Sidrach:
QUantum alius hodie visus Asphenez mihi est?
Quam verba fraude miscuit, ut animos sua
Sede emoveret? Frangere, at mentem quibus
Dolis volebat, robur adiecit. Cui
Cor ante simplici aere munitum fuit,
iam triplicato cingitur.
Misach:
Mis. Quidquid dolis
Movere potuit, movit. Eloquium addidit
Torrentis instar: constitit firmis tamen
Immotus animus basibus.
Abdenago:
Abden. Occlusum abditis
Ignem medullis prodidit. numquam magis
Haec flamma patuit. Cuius accessu strepit
Cardo revolutus? Estne Balthassar? Pater,
Ades ad tuorum vota! venisses prior,
Liquidum occupasset gaudium mentis sinus.
Balthassar:
Balth. Vel sic voluptas pectus incesset nova,
Si vestra detis gaudia in apertum, brevi
Comprensa verbo. Haec hora non patitur moras,
Quam multa poscunt.
Sidr Stringimus paucis, diem
Quae postularent. Quantus Asphenez ruit
Torrente linguae! Qualis Atlantis nepos
Omnem eloquentis oris exseruit favum,
Aut qualis Orpheus dulce modulatus melos,
Tentavit arte flectere inflexum hactenus
Animi vigorem: at irritus cecidit labor
caelum impetentis. Unde sperabat fibras
Mollire nostras; inde maiorem bibi
Flammae calorem.
Misach:
Mis. Qualis ubi modicis aqua
Defluit in ignem guttulis, magis excitat
Flammae furorem; talis illapsu fuo
Facundus oris sermo maiorem meo
Accendit ignem pectore, et vires dedit
Divina amandi, et illa, quae caelo fluunt,
Gaudia sequendi.
Abdenago:
Abd. Spiritus fervet mihi
Novus per alta viscera, et mentem cremat
Vivace flammam: temporis quaevis mora
Longum videtur saeculum, tanto ardeo
Amore mortis; postque depositum breve
Spolium fluentis temporis, memet choris
Divum inserendi.
Balthassar:
Balth. Quanta suggeritis meae,
Quam liquida menti gaudia, o nati mei!
Dum tot procellis undique impulsi parem
Poenis ferendis cordis invicti statum
Mihi probatis, quamque constanti Deum
Mente teneatis. Regium hinc vestrae genus
Stirpis relucet, Vera si noster mihi
Addicit animus; ibitis lauro incliti
Per alta caeli templa. Divorum addita
Trias coronis. Sanguinem saevus prius
Firmo tyrannus cordis exsuget sinu,
Quam vestra frangat pectora, et fidem eruat.
Cedamus irae paululum, dum non licet
Sponte in periclum ruere. Spectemus Dei
Nutum iubentis, cuius in dextra est necis
Vitaeque cardo Tempus optatum prope est.
Aptetur animus interim in vitam et necem.
Instruit mensas epulis tyrannus:
Crederes omnem Iovis apparatum,
Aeris pompam, peregrina ponti
Dona Britanni.
Abstine mensis; latet anguis herba;
Toxicum in suavi bibitur Lyaeo:
Accubat tecum draco, et apparatam
Toxicat escam.
Instruit currus tibi Rex tyrannus,
Et triumphales iubet ire plausus,
Poplites flecti, populisque leges
Ferre subactis.
Crederes curru simulare pompam
Solis, et iam te per amoena caeli
Sidera augusto radiantis auri
Lumine duci.
Heu cave! excelsis gravior ruina
Imminet. Quo te propiore gressu
Admoves Soli, magis aestuantem
Ferris ad ignem.
Icari lapsus animo revolve:
Fabulam vatum licet esse credas;
Veritas in te dabitur, futura -
- Aetate canenda,
Ibis, ut raptis Phaethon quadrigis
Devium caeli male iter secutus;
Teque et insanos animi tumores,
Igne cremabis.
Ergo, si ridet facilis tyrannus,
Sperne si invitat, fuge si iocatur
Abstrahe auditum. Necst ille blandis,
Mollibus urit.
Stetit ista rerum machina, et pulchra fluens
Lege universum; cuius arbitrio fidem
Elementa servant; cuius ad nutus meant,
Lucentque caeli flammulae, ac varia vice
Veniunt, migrantque; cuius unius fides
Solum beatas pandit astrorum fores.
Arioch:
Arioch. Ridenda narras Nam quis insanae putet
Figmenta mentis publico assensu excipi,
Colique plausu? Scurra iucundi ingeni
Forsan iocosam fabulam vulgo dedit;
Vulgusque rursus fabulam risu canit.
Sacerdos:
Sac. Utinam sit istud ludicrae plebis iocus!
Nec pone reptans veritas regnum opprimat.
iam, crede, et aulam penetrat hic rumor: neque
Narratur aliud Regios inter choros,
Quam pristinorum Numinum exilium, et Dei,
Cultus recentis.
Arioch:
Arioch. Mentis extinguunt iubar,
Amor odiumque. Quisquis affectus tenet
Animum, serenum ferre iudicium vetat.
Rem saepe parvam pingit affectus gravem.
Sacerdos:
Sac. Rem saepe magnam pingit affectus levem.
Arioch:
Arioch. Adeamus aulam: veritas illic rei,
Si quae est, patebit. Ecce sed nostris favet
Monarcha votis. Si quid est tecti doli,
Haec hora pandet.
fabulam esse; iubet tamen rei veritatem explorari.
Nabuchodonosor. Arioch. Sacerdos.
Nabuchodonosor:
Nab. - - v - - Robori an constant suo
Decreta nostra? Redditur honoris meae
Statuae tributum?
Arioch:
Ar. Magne Rex, populus tuum
Hactenus adorat Numen: at posthac minor
Cultus timetur Numinum, statuae, et tui.
Aliquid sinistrae mussitat famae sonus.
Nabuchodonosor:
Nab. Quidquam sinistri cuditur? neque id ad meas
Pertingit aures? Opprimi ita Reges solent.
Aula silente.
Arioch:
Ari. Magne Rex, Regum Deus,
Habes fideles Numini servos tuo.
Hac sede, et hora pando, quae Divum mihi
Narrat Sacerdos: serpere tumultum palam,
Metui Deorum cultui; Numen novum
Patriis abolitis plebe ab incauta coli:
Id iam patere Regios inter choros.
Sed quia Monarchae maximi hoc aures fugit,
Credi facetae mentis inventum potest.
Nabuchodonosor:
Nab. Ridenda sunt haec somnia, At par est tamen
Cavere ab omni parte. Suspicio sat est
Periculorum, ut obvies. Malo magis
Cautus videri, negligens ut sim minus.
Gliscentis ergo fomitem explora mali,
Tecumque miles spargat in cives metum.
Si frena poscat impetus vulgi, iniice
Frenum rebelli. Quidquid acciderit, fide
Mihi nuntietur integra. Regum hoc bonum est.
Rescire cuncta. Perge: res grandis moram
Non patitur: aras interim visam Deum:
Redux probabo exempla virtutis tuae.
Arioch:
Ario. Rex magne, quidquid imperas, factum scies.
Vos obtinere. Quantus affectu stuat
In vos Malazar, quanta me vestri cremet
Uratque cura, noscitis, nati mei:
Vos ego paterno prorsus amplexu ambii,
Ego vos amantis more nutricis tuli,
In vos calente matris affectu sui
Fovi, educavi, enutrii, leges dedi
Normamque vitae, moribus cultum addidi,
Et undequaque regula in dubiis fui,
Dux ad favores Regis, et praesens decus,
Clipeusque in omni sorte.
Sidrach:
Sidr. Quae narras, memor
Gratusque recolit animus, et numquam excidet,
Dum per calentes bulliet venas cruor.
Misach:
Mis. Tuis onusti gratiis trahimus gravem
Oneris catenam. Stringimur tanto magis,
Quanto referre paria concessum est minus.
Abdenago:
Abd. Cum merita donum superat, affectum ligat,
Habes Malazar pectorum obstrictos sinus,
Unusque vivis in tribus.
Mercurius:
Mer. Candor placet
Verbis professus, verba si fundent opus.
Amor probatur opere. Quae dedimus, sequi
Consilia placeat. Sileo, quam vosmet gravis
Illaque et error, criminis quanti nota
Animum impietis. Est locus veniae tamen,
Nisi obstinatum pectus accessum vetet.
Regis paratae gratiae, et fontem rigor
Obstruat amori. Pauca, sed magno sero
Librata verba pondere: Monarchae vice
Legatus adsum: Vestra si pictas piae
Legi obsequatur, quemque adorendum Deum
A cive statuit, genibus affusis colat;
Non larga tantum venia commissi reos
Sceleris sequetur, longa sed honorum quoque
Veniet catena Namque per capitis notas,
Per sancta regni iura testatur Deos,
Cumulare merita gratiis, vestris dare
Urbes regendas legibus; sceptro manum
Decorare, latera purpura, lauro caput,
Integraque regna subdere, ac vestris suum
Iugulare thalamis sanguinem. Hinc olim dies
Adveniet orbi gemmeis purus rotis,
Qui vos videbit Regii heredes throni,
dominosque mundi, quoque non maius queat
Praesagus animus dicere, adlectos Deos
Deum in Senatum.
Abdenago:
Abd. Regius nostros amor
Confundit animos, nosque devotam trahit
In servitutem. Mille si nobis Deus
Vitas dedisset, mille pro Regis fide
Vitas daremus. Quidquid is iubeat; Deus
Quod non prohibeat, sanguine id constet licet,
Habet obsequentes. Experimento gravi
Fides probetur.
Sidrach:
Sid. Hora si praesens negat
Probare mentis subditae affectum, dies
Fors melior olim pandet optatum piis
Votis theatrum, grande quo liceat dire
Fidelitatis specimen.
Misach:
Mis. Affectu quoque
Tuo Malazar stringimur, Gratos iubet
Nos esse pronus patriae mentis favor;
Excessus esse cogit ingratos tamen.
Mercurius:
Merc. Cor vulneratis filii, atque animam prope
Ex corde trahitis. Ista sed nondum reor
Decreta mentis ultima. At tempus fluit;
Nisi hora praesens sana consilia exprimat,
Una videbo caede confusum trium
Natare tabum, capita demessa, et vagis
Dispersa campis membra, et in vestra nece
Omne veteranae stirpis excisum genus.
Turpique demum funere extinctum decus
Nobile parentum. At rata quod sequitur malum,
Est morte gravius; generis aeternum probrum
Aeterna sero fabula nepoti, et iocus.
Ite hinc amati filii, et amantis patris
Lenite vulnus. Vivo, si subeunt sinum
Meliora sensa: dura si glacies gelat
In ista mentem sensa, moriturus cado.
Furore vacua est: restat invictum, horridum,
Immane telum, cuius ad iactum grave
Sensere vulnus saepe constantes viri.
Vidi obstinata corda, quae admotis minis
Nequiere frangi, fracta ad exemplum sui
Cessisse socii, quodque rationis grave
Pondus nequivit, vicit exempli valor.
Conficta vultus ora Sidrachi induam,
Frontemque, et oculos, et supercilii notas,
Habitumque totum corporis: fingam improbi
Sceleris dolorem, iamque superatum manus
Dedisse victas Regis imperio. Dolus
Hic facile franget alterum. Exemplum allicit,
Quo trahere vis non potuit. Uniti in gelu
Stringuntur acre; lene divisi fluent:
Quamque alter alteri ingerit mentem, cadet.
Quodsi tot artes, totque tentatos dolos
Dudum obstinati cordis evincat rigor,
Orcum movebo sede, et Eumenidas styge
Traham nocentes, monstra pallentum eruam,
Omnemque Averni ab ignibus Ditem exciam
In ultionem sceleris. At factum vocat.
animat Arioch Capitaneus, et vanum esse timorem docet.
Arioch. Sacerdos.
Arioch:
MEtum remitte: nimius exemplo nocet
Stant Numinum arae, thure congesto
Calent acerrae, gentium affluxu sacra
Templa superantur. nemo mandatum negat
Diis Superis honorem; nemo non curvat genu
Stanti colosso Regis, et honorat pio
Odore Numen. Tanta religio sacro
Dum fervet aestu, si metum prodas, noces.
Saepe metus ipso maius est malum malo.
Nam commovetur vulgus, et grandem putat
Nubem malorum colligi; aut Regis minas
Ire in severum fulmen, ac grandem manu
Parare caedem. Cum viri illustres timent
Carique Regi, nemo se tutum aestimat.
Hinc aestuare vulgus in fluctus solet,
Mulcere turbas, fremere, et accendit impia
Rebellione, Quisque, quod magni timent,
Sibi timendum cogitat. Quantum trahis
Timore damnum, Numinum interpres, vides.
Et si subesset causa, quod metuis, mali,
Simulare te deceret, et timidum ardua
Erigere vulgus mente.
Sacerdos:
Sac. Non fello. Latet
Favilla cinere: gliscit et tacitis gravat
Viis furorem Si merum prohibes, iubes
Prodire tuta scelera, quae sese hactenus
Texere tenebris, Quisque, qui tantum nefas
Designat animo, nosque metuentes videt,
Timidus in ipso est scelere; vel pressum diu
Scelus patere credit, et scelere abstinet.
Non vana mentem, crede, suspicio rotat,
Metusque inanis. Civium, et plebis vagus
Per ora sermo grande quid sceleris notat
Nondum patentis, quod viam forsan sibi
Aut per ruinam Numinum, aut nostrum exitum
Rumpet in apertum.
Quo fixa charta parieti est, magna exhibent
Momenta fidei.
Temnar:
Temn. Tela sed nondum rei
Detecta tota est, Quod latet, gravius puta:
Et hoc trahendum est luois in apertum diem,
Illuc sequamur, quo Sacerdotem et Ducem,
Avidos Deorum vindices, spes et metus
Rapuere, clarum Regiae ad limen domus.
Hic sunt novarum nundinae rerum; hic mea
Suspicio verum discet ex certis notis.
Capiti ruinam, forte si illaeso Deo
Queat amoveri. Subiit extremum pia
Fraus, qua severum Regis edictum simul,
Simulque magni constet imperium Dei.
Simulare libeat [(reading uncertain: page stained)] Numinis cultum novi,
Lunare poplitem, thura succensis dare
Cremenda flammis. Crimen hic nullum est, suus
Dum cultus animo redditur clauso Deo.
Hinc quae futuris semita aperitur bonis!
Sinus patebit Regius. At istud parum est,
Nisi erigamur altius. Regis sinu
Fluent perennes gratiae. Hoc etiam parum est,
Per gratiarum semitam crescent opes.
Neque hic meorum meta votorum sita est,
Potentiam lucrabimur: multos trahet
Haec in sequelam, Forte, si aspiret Deus,
(Nec vana spes est) iura vel populis dare,
Vel ferre leges dabitur. Hinc quae spes micat
Eliberandi regna fictilium impio
iugo Deorum? patriam asserto Dei
Cultu tuendi, quaeque funestam in stygem
Animae ruebant, patrii ad caeli viam
Rursus trahendi? Pulcher o patriae color!
Quem mente video, quemque sacrosancto Deus
Per nos reponet nomini!
Misach:
Mis. At nullum est nefas
Simulare ficti Numinis cultum?
Mercurius:
Mer. Deus
Avertat istud pectore a nostro scelus,
Ut innocentis indolem aetatis meo
In sceleris aliquam semitam exemplo trahant,
Res ipsa loquitur: fingere aliquando licet,
Consulite sacras paginas: David pius,
Deoque carus, Regio sceptro inclitus,
Vates futuri praescius, non hic sua
Se mente motum finxit, atque impos sui
Saltare vilus? non et Isacides senem
Lusit parentem. quando sub ovino dolo
Simulavit Esau fratris hirsutas manus?
Quin ipse magnus Abraham nostrae parens
Auctorque gentis, quam maritali sibi
Nexu fideque iunxerat, dici suam
iubet sororem, Pluribus res non eget,
Dum clara constat veritas, nullo modo
Per fictionem iura violari Dei.
Hoc mihi liquavit mentis antiquum gelu,
Animumque dubium Regis in iussa impulit.
Exempla tutis vetera sectari licet.
Misach:
Mis. Exempla video; sed sequi ratio vetat.
Abdenago:
Abd. Quandoque vultum falsitas veri induit,
Et fronte prima ludit apparens color.
Mercurius:
Merc. Quod ruminavi mente, quod mecum diu
Deliberavi, frontis id primae nequit
Color vocari. Dicite, quid animum sequi
Exempla prohibet?
Misach:
Mis. Quod petis, tempus dabit
Boni magister consili. numquam decet
Mutare mentem quando discrimen subit
Honor Tonantis.
Abdenago:
Abd. Lance suspensa haereant
Responsa, donec sana consilia ingerat,
Et verba linguae dictet, et verbis modum
Balthassar.
Mercurius:
Mer. Ite, sana consilia senis
Exigite: nostra ponderet momenta, idem
Prudens reponet. Ite: non patitur moram
Res ducta ad horam. Spiculum iactum fibris
Adhaeret imis, et facit plagae locum.
Sidrach:
Sidr. Quae spectra? quaeve monstra? quis subitus timor
Vos inquietat? Ego ego sum vester Sidrach,
Balthassar hic est.
Abdenago:
Abd. Ille, qui coram stetit:
Qui Sidrach ore finxit. et fronte, et coma
Totoque tractu corporis, quanta gravis
Mole rationis ursit, ut mentem ad novos
Ritus moveret! Nempe damnabat gelu
Animi obstinati. Posse coniungi duo
Credebit ista, ut corde teneatur Deus,
Palam colossus ficti adoretur Dei:
Obtemperare posse nos Regi simul,
Simulque posse Numinis legi obsequi.
Sibi id statutum mente: se vinci sacris
Oraculorum sensibus, mendacium
Nullum esse crimen, iura non laedi Dei
Voce simulata.
Misach:
Mis. Pondus exemplis dabat.
Simulasse David, quando demotam sua
Statione mentem finxit, et visus levis
Est scurra plebi: membra mentitum patri
Fraterna iacob: Abraham nostri inclitum
Generis parentem, quando Pharaonis stetit
Ante ora Regis, voce mendaci suae
Nomen sororis coniugi Sarae dedit.
Balthassar:
Balth. Quid vos ad ista?
Abdenago:
Abd. Poscere hunc nodum moras,
Decere iustum lenta consilia virum;
Nec ante nos exempla trituros sua,
Quam tu audiaris.
Balthassar:
Balth. Cauta suggessit Deus
Responsa linguae. Fraude quam sancta dolum
Texit scelestus! Crusta verborum potest
Fictio putari; nucleus rerum latens
Mendacii nil continet. Abraham Deo
Dictante didicit, extimescendum nihil,
Quod coniugalis iura violaret tori.
At si colosso thuris incendas dapes,
Si genua curves, voces si inclames deum,
Simulacro honores aureo haud ficte dabis,
Quos ferre vero Numini, ac soli decet.
Hinc in videntes robur exempli meat,
Et non videntes. Namque quod gerimus palam,
Hoc in remotas orbis aufertur plagas
Narrante fama; fitque multorum via,
Quae trita ab uno est, cuius ingenium sagax,
Sapiensque pectus, mentis illustrem facem
Populus veretur. Nec reliqua fuco vacant,
Intus refellam singula, et pandam dolos.
Sacerdos:
Sac. Verum experiris. Multa formidem licet,
At spero plura. Signa, quae prodant scelus,
Aperta habemus. Nostra nisi torpet manus,
Opprimere fas est, antequam erumpat malum.
Primum hoc agendum est, principes tantae rei
Ut detegantur. Vana nisi fallit meam
Suspicio mentem, Summer et Maloch scelus
Hoc ordiuntur, promovent, urgent, regunt,
Uterque mentis providae est, foetum caput
Uterque magna consili mole erigit,
Auctoritate uterque non modica valet
In plebis animos. Vetera quid memorem odit
Perque impeditas ambitus longi vias
Exasperatum cordis arcani sinum?
Antiqua saepe plaga sentitur magis.
Sacerdos:
Sac. Ex altiore mugit hoc fulmen loco.
Balthassar haud est innocens, et quos fovet,
Geminus Sacerdos. Quidquid id demum rei est,
Quaecumque grande parturit damnum mora,
Praeoccupanda damna sunt, quando est gravis
Copia maligni seminis, Quantus fremit
Hac urbe populus gente de Hebraea satus,
Si coeat, urbs et Regia in cineres abit,
Tumulantur arae Numinum, et Hebraeus Deus
Agit triumphos, Illa puerorum trias,
Meri Sinones, vulpium ingenia, dolis
Assueta capita, docti per fraudes gradi,
Scelerum architecta, parte non minima vacat
Mali latentis.
Arioch:
Arioch. Ista serpentis doli
Est prima vena, toxici primum caput.
Erravi. Origo est altior, praestat tamen
Isthaec silere. Sileo! sed pectus gravi
Agitur procella, seque per fluctus rotat.
Ergo (quid urges improbe medullas dolor!)
Ergo peregrina, ignota puerorum trias
Simulare docta, astuta, adulatrix, vafra,
Primos favores Regii affectus trahat
Primos honores rapiat? et frena imperi
Tractet? pudendum! Bella qui gerimus, caput
Regis tuemur, hostium arcemus minas,
Defendimusque capite venali Deos,
Nos turba vilis erimus, et stantes supra
Pueros colemus?
Sacerdos:
Sac. Video, quo tendant tuae
Arioch sagittae. Forsan et fingit dolo
Monarcha amores. Ista sed melius silet
Compressa lingua. Nemo, quod reges agunt,
Notare tentet: sint proba, aut sint improba,
Aeque probare cogimur. Sed sint rei,
Sint vena Ephoebi prima; non soli tamen
Hoc moliuntur crimen.
Arioch:
Arioch. Hebraeum premi
A Rege populum nemo non noscit. Solent
Hinc tacita crescere odia. Nam quisquis gravat
Populum tributis, pectoris amorem sugat.
Adiunge mores dispares, ritus sacros
Alios, et aliud Numen, et genium alium;
Haec certa nostri sanguinis odia excitant,
Hinc si facultas par voluntati foret,
Et ipsa tecta regia, et regnum, et Dii
Traherent ruinam, templaque arderent suo
Cinere obruenda. En Melsar et Temnar.
Sacerdos:
Sac. Novo
Damnanda coepta forsan indicio probant.
Id quod nocere plurimum hoc statu potest,
Est lentitudo. Facile, dum gliscit suo
Sub cinere, premitur ignis: ubi rupit viam,
Et tecta, et urbem, et regiam in tumulum dabit,
Gliscente quaevis scelere rumpenda est mora.
numquam obfuere remedia ingentis mali
Celerata.
Arioch:
Ari. Tardas ergo rumpamus moras.
Nascitur, semper venit, occiditque.
Nulla felici mora longa sorti est.
Illa mortales rotat inquieto
Turbine eventus: recreat secundis;
Asperis terret: levat inter astra,
Deprimit rursum! simulat favores,
Mox novercales migrat in furores.
Nulla felici mora longa sorti est.
Vidimus stantes Pario colossos
Marmore Heroum gravidos trophaeis,
Verticem summis sociare stellis;
Vidimus turres memores, prioris
Vindices aevi, decimis canenda
Saeculis Regum memorare facta:
Fulmen elisa cecidit procella,
Quaeque sub nubes abiit superbo
Ambitu moles, iit in ruinam,
Et repentino tumulata casu est.
Nulla felici mora longa sorti est.
Quisquis assurgit, mediumque Honoris
Occupat currum, graviori ad ima
Lapsui sese parat, et cadendi
Debitum portat. Tumor in ruinam
Omnis inclinat vitium hoc superbis
Rebus adnatum est, subito perire.
Nulla felici mora longa sorti est.
Lenis aspirat Zephyrus, iocosque
Nereo miscet; fugit omnis unda
Solis ad primos venientis ortus;
Si lacessitus sua flabra contra
Eurus impellat, fugit omnis unda
Phoebi ad occasum, sequiturque venti
Qua rapit victor gravioris aestus.
Nulla felici mora longa sorti est.
Mobile est vulgus, dubiaeque fluctus
Plebis inconstans: modo fervet ira,
Moxque blanditur: modo laudat acta.
Improbat rursum. Brevis hora grandes
Miscet affectus, quibus entheatum
Vulgus insanit, varioque semper
Turbine fervet.
Nulla felici mora longa sorti est,
Vos, quibus praesens minitatur hora
Proximam maesto capiti securim,
Ponite abiecti timidas procellas
Cordis, et laetum revocate risum
Solis in frontem: fugiunt frementis
Tela fortunae, redeunt faventis
Munera, et blandi subeunt amores.
Nulla torquenti mora longa sorti est.
At quibus dulci fluit amne nectar,
Seque inoffenso pede vota trudunt,
Turgidos mentis cohibete sensus:
Nulla felici mora longa sorti est.
Terribile, dirum, pestilens, triste, horridum,
In hanc fluentis extraham lucis diem;
Ut in Monarchae pectus aconiti tenax
Spiret venenum, et ossa corripiat furor:
Nec ante fibris mota tempestas cadat,
Quam viva flamma, Numinum vindex, reos
Agat in favillam. Pandere Acherontis domus:
Audi Megaera sontibus dirum caput
Crinita colubris; sulphure armati manus
Audite Manes vota Mercurii, iovis
Audite iussa.
Megaera:
Meg. Sede ab infausta stygis,
Et diffluentis sulphuris nigra domo,
Quid me has in auras Mercuri rursum vocas,
Auras malignas, infero invisas Iovi,
Mihi exsecrandas? Iussa facturae adsumus,
Si iusta mandas. Expedi imperia, Gravis
Est ista nobis regio, et invisus dies
Lucis meantis. Expedi, ut poena exuas,
Qua nos micantis Solis aspectus premit.
Mercurius:
Merc. O Diva, cuius nutibus parent furor,
Irae, et timores: cuius imperiis amor
Expunctus animis cedit invidiae locum,
Si quid veneni, si quid in taeda est picis,
Quo toxicari Regium pectus queat,
Ut mente motus frendeat, spumet, fremat,
Sitiat cruorem, funera, et caedes paret;
Id Diva totum Regis in fibras vome,
Ut in rebelles saeviat; quique impio
Furore honorem Numini nostro negans,
Potentiorem sentiant Orci manum.
Succende flammam, qualis in Sodomam polo
Delapsa quondam qualis in cinerem lares
Egit Gomorrhae Flamma si desit polo,
Qua vota nostra satiet, inferni faces
Mundo inferantur.
Megaera:
Meg. Mercuri, voces tuas
Velocitate vincimus. Sociae manus
Audete facinus, vestra quod posci fides,
Quod vestra dictat indoles, quod filias
Deceat Averni.
Mercurius:
Mer. Populus huic etiam faces
Admoveat igni. Sunt, quibus nutat fides,
Quibus in Monarcham pulsus e corde est amor:
In hos furoris impii, et saeva aggeram
Discordiarum semina, ut tentent iugum
Excutere collo Regium. Si fors amor
Tenet furentem, reddet insanum timor.
Donare tellus. Decipit fallax honor;
Perimit voluptas; timidus est auri nitor:
Omnia vel aestum mentis insanum excitant
Pace interempta, vel levi intereunt fuga.
Sed et capacis ingeni animosus vigor
Haerere vos non patitur ambiguo ambitu
Tot quaestionum. Dubia, quae fallax movet
Rex in ruinam, mentis extersae valor
Facile ante vertit. Deinde, quam prono Deus
Adsit favore, quando discrimen grave
Imminet amanti; quantus in mentem indigis
Veniat serenae radius e caelo facis,
Quam prompta linguae verba, quam constans calor
Subveniat animo, scitis. Hinc sidit timor,
Et multa vobis gaudii messis subit,
Ut pro Tonantis gloria optetis mori,
Certi quod inde manet aeterni inclitum
Decus triumphi.
Misach:
Mis. Non nego taciti metus
Aliquid subisse pectus, et mentis sinum.
Exhorruisse, quando tam Sidrach gravi
Sermone fictis addidit pondus dolis:
Sed firma semper ratio constantis sinum
Obtinuit animi.
Abdenago:
Abd. Fingat astutus, doliet
Scelerum architectus anguis, et vana induat
Commenta fuco, pectus hoc numquam sua
Sede emovebit; nullaque a lusis semel
Responsa rebus digna confictis feret.
Sidrach:
Sidr. Balthassar omnem cordis affectum rapis.
Per te involucra nubium ex animis cadunt,
Et veritatis bibimus illustrem. facem.
Atque inde natus vota succendit calor,
Si causa, resque postulent, toto sinu
Ebulliendi sanguinem in causa Dei.
Per ferrum et ignes, per revellentes rotas
Mortem oppetendi, et carcere hoc putris fimi,
Per amputata membra, perfectos pedes
Manuumque nexus, per renodata ossium
Vincula abeundi.
Balthassar:
Balth. Spiritum vestra hunc mihi
Pridem spopondit indoles. At quod loquar,
Ne vos timore sauciet. Patrium gero
In vos amorem: partus hic sermo est mei
In vos amoris. Tota commotis fremit
Regia procellis, turbines plebis calent,
Et vestra capita mortem in extremam petunt.
Subtrahite primo fluctui innocuum caput,
Ego subibo Regiam, ut sistam malum.
Erigite mentem: cetta divinae manus
Sperare tanto in turbine auxilia licet:
Et certa venient. Quando deficiunt malis
Humana media, Numen extendit manum.
Sacerdos. Melsar. Temnar.
Sacerdos:
CUm res sub ictu est, media properari iuvat,
Si distulisset Aula vel medium diem,
Et templa, et arae, et Numinum augusti tholi,
Et urbs, et omnis Regia, ac regni status
Suo sepultus cinere in aeternum nihil
Repente iisset.
Melsar:
Mels. Nulla tempestas Noti,
Insaniensque fluctuum allisus movet
Tot bella ponto; nulla tot sorbet rates
Charybdis ore, tamque praecipiti impetu
Rapit in profundum; nulla tot nautis facis
Pericla Syrtis; quanta momento impiae
Exempla triados plebis in animis creant.
Quis credidisset? Lenta progressu lues
Semper timendos exitu casus parat.
Temnar:
Temn. Sed quid movere questibus ventos iuvat?
Properemus una, iussa quo Ducis vocant.
Sub ipsa caeli sidera attollant. Status
Huc usque rerum venit, ut flammis prius
Sint consecrandi, nostra quam tela exitu
Sit constituta. Sola me incertum tenet
Balthassaris prudentia, sagacis senis,
Et in omne telum providi; nullum cui
Tam tortuosum aenigma, vel gryphus dolo
Tam tectus esse potuit, ingenio ut suo
Non explicaret: detegit, quidquid latet
Sub veritatis larva, et occultum eruit
Rerum colorem: Robur insignis Magus
Nil metuit orci: Victa Tisiphone cadit
In omni arena: toxicum nullum efficax
Vel trahere vitam corpore, vel animum enthea
Nube aggravare. Quin tenet Regem sui
Amore vinctum, colitur, auditur, potens
Suadere quidquid libuit, et nostri doli
Atterere vires Regis en stipat latus.
Quin fulminatis astra! Sed praestat tegi
Tantisper iras. Arbitro quando vacat
Tempus locusque, solus et solum fricat,
Hic ex recessu facta spectabo, et sonos
Venabor aure. Fraudis intentae labor
Quousque sese adurserit, forte eruam.
Dei. Flectitur nonnihil Rex: sed ob regni non amittendi causam permanet in sua
perfidia.
Nabuchodonosor. Balthassar.
Nabuchodonosor:
Nabuch. LOcus, remoto teste, secura est meo
Dolori arena. Quanta, Balthassar, mei
Amoris in te flamma sit; quam te colam,
Tuoque honori deseram, nosti: tamen
Animum moveri sentio, quando subit
Memoria probri, quo lacessuntur Dii,
Quo nostri imago ductili ex auro, omnium
Veneranda cultu, spernitur, nec se coli
Genu recurvo, aut thure adorari videt.
Et haec inultus probra Babylonis Deo
Patiar inuri? Solus a populo Deus
Tuus coletur? Numina iacebunt mea
Despecta, trita, inhonora, calcata, obruta?
Balthassar:
Balth. Religio vero vera debetur Deo.
Nabuchodonosor:
Nabuch. Vera ergo nostris debita religio est Diis.
Balthassar:
Balth. Si sunt Dii, debetur.
Nabuchodonosor:
Nabuch. At honorat Deos,
Deos fatetur orbis, atque omnis genu
Populus recurvo, et igne veneratur sacro,
Thuris que nube.
Balthassar:
Balth. Populus is credit Deos,
Divinitatis ficta quem species movet.
Si vera sit divinita, cur Rex tuis
Responsa clara somniis nequeunt dare?
Nabuchodonosor:
Nabuch. Non aequa dotat singulos virtus Deos,
Non aequa vis potentiae. Plures habet
Magnus minores. Eminet summus, cui
Homines Diique ceteri parent.
Balthassar:
Balth. Deus
Est aliquis, ergo subditus magno minor?
Nabuchodonosor:
Nabuch. Divinitatis poscit id summae status,
Ut alia sit divinitas ista minor,
Quae iussa summae faciat.
Balthassar:
Balth. Id poscit magis
Divinitatis titulus, ut liber, suus,
Aeternus ac immensus, omnipotens, nihil
Non comprehendens, optimus, et omni carens
Perfectionis limite sit, interminus,
Nulli obligatus, eminens, nullo indigens,
Actusque purus, entium vertex, suo
Contentus ipse, et ipse sufficiens sibi,
Quo cogitari, aut esse nil melius queat.
Si plura statuas Numina, assignas sua
Cuique, sed non omnia. At nequit Deus
Esse ille, cui deest aliquid, atque alter sibi
Proprium reposcit. Adde, sint plures Dii;
Et hunc et illum liberum arbitrio dabis:
Quod ergo nolet unus, hoc alter volet,
At cui resistit alter, hic non est Deus.
Haec Numinum pluralitas est nullitas:
Deumque tollit, qui Deos plures colit.
Quodsi deinde numerus hic tantus Deum
Fluxerit ab auro, aut marmore excisus manum
Steropis gravarit, arte vel sectus fabri,
Aut rigida ab orno, aut quercino a trunco suos
Habuerit ortus; ergo Deitatis Decus
Est partus artis. Adde, cur dicis Deum
Marmor, quod arte duxit in Statuam Myron,
Vel aes, quod igne fluxit in magnum tuae
Formae colossum: at Numen id marmor negas,
Et aes, quod arti superat, artificis labor,
Ex quo chelydrum format, aut monstrum stygis?
O misera gens mortalium, quam vos gravi
Dolo implicatis, nobile imperium animi
Aeri, vel auro, aut marmori, aut ligno datis,
Et servitutis sponte miserandum iugum
Collo subitis! Usibus vestris Deus
Servire voluit ista, qui nihili e sinu
Cuncta evocavit. Forsan hoc victus dolo
Vel aes, vel aurum, aut marmor, aut lignum putas
Illum esse, cuius iussibus caelum stetit,
Fluxitque in orbem, sidera arserunt, diem
Dispersit ore Phoebus, astrorum choris
Luna imperavit, aura spiravit, caput
iuga sustulerunt montium, viridi agmine
Stetere silvis arbores, trepidis aquae
Ivere rivis, flumina in vastum maris
Sinum irruere, pelagus emotum suas
Ad litus iras frangit, et ponit minas?
Nabuchodonosor:
Nab. Balthassar, aulae limitem excedis: nimis
Effundis ista libere. Sed non vacat
Miscere rixas. Istud extremum accipe:
Sunt, et fuere mille sapientes viri,
Et mille mille per tot annorum exitus
Vixere, docti, sacra qui nostris Diis
Thura obtulere: est numerus innumerus super,
Qui pronus aris accidit, donis colit,
Veretur igne, victimas caedit, Deos
Veros fatetur. Sit tamen vester Deus,
Sit ipse solus, alia lex Reges ligat,
Veteresque cultus prohibet everti novis.
Balthassar:
Balth. Iniqua lex est, si qua rationem opprimit.
Nabuchodonosor:
Nabuch. Non illa vili plebis ingenio venit,
Mutare ritus, vertere est regni statum.
Quid vertere inquam? perdere est sceptrum manus,
Capitis coronam, purpuram lateris, decus
Soli, potentis omne, quod regnum vocas.
Ternos Hebraeos, culpa quos fecit reos
Statuae negati honoris, ad meritam in forum
Vocare poenam distuli (hoc iussit mei
Affectus animi) quantus hinc turbo fremit
Exasperatae plebis, et Regi suas
Minatur iras! Forte per capita quoque
Maiora iisset, nostra coleritas nisi
Posuisset obicem turbini, atque irae modum,
Scintilla magnum incendium parva excitat.
Dum parco sceleri, censeor partem impii
Habere facti, sique non veteres Deum
Mutasse ritus penitus, haerere ad minus
Utrosque cultus inter, et dubium animo
Pendere, qua me parte religio trahat.
Nec sacer horror vitii terret.
Hinc malesuada fraude rotatum
Ruis aeternis ignibus esca
Non rediturum: nec valet ulla
Semel impulsus ratione gradus
Retro reflecti. Tantus in animis
Male consulti est amor erroris.
Licet at semper sua virtutem
Gloria maneat, semperque suo
Splendore micet; tamen a tergo
Trahit obscuras odii tenebras.
Trias o iuvenum, nobilis aevi
Gloria nostri, gemma aetatis,
Virtutis honor, norma iuventae
Rigido (heu!) monstri dente perempti,
Licet innocui, in funus abitis.
Plangite, quotquot gremio virtus
Educat almo, quotquot votis
Supra humanas tenditis arces,
Magna futuri sidera olympo.
Plangite, et aequae fulmina Nemesis
In vindictam mortis iniquae
caelo extrema voce vocate.
Barbara pietas! Furor immanis!
Ira immitis! rapit extremo
Funere iuvenes, dignos Pylios
Superare dies. Barbara pietas!
Plangite quotquot vis exempli
Trahit Heroi et fulmina Nemesis
In vindictam mortis iniquae
caelo extrema voce vocate.
Et iam beatae?
Sidrach:
Sidr. Quando tot votis dies
Aderit petitus! Hora quaecumque interest.
Longa est amanti.
Balthassar:
Balth. Quam voves animo diem
Horamque Sidrach; ipsa, qua loquimur, tuo
Est destinata funeri. iam vos vocant
Tenebrae profundi carceris, et atri specus
Nox hospitalis.
Misach:
Mis. Inde non perdam diem
Animi serenum.
Balthassar:
Balth. Quanta mihi vestro venit
Sensu voluptas! quando tam prompta in necem
Video paratos mente, cruciatus nihil,
Nihilque timidos chalybis, aut flammae et rotae.
Balthassar:
Balth. At ecce votis facta succedunt. Mora
iam nulla mortis Arioch, Asphenez, reae
Sortis minister, quidquid adportant, ferum est.
Haec hora vestrae gloriae laurum dabit.
Sidrach:
Sidr. Age, incitemus obvium morti gradum.
Arioch:
Ari. Sidrach Misach, Abdenago, urbanus locum
Si subeo, Regi obtempero, officium piam
Veniam meretur. Lege vos iubeor gravi
Custodiendos ducere in turris cavum.
Vobis, mihique dura lex: par est tamen
Utrosque prompte Regis imperio obsequi.
Asphenez:
Asph. Ut temperetur plebis iratae furor,
Motumque fluctu vulgus, haec Regi dare
Mandata placuit. Longa non ibit mora,
Iterum sepultos eruet.
Nuntius:
Nunt. Tempus monet,
Decreta adurgent. Ite, quo leges vocant.
Balthassar:
Balth. Parce impedire nobiles ferro manus:
Ibunt volentes.
Misach:
Mis. Gaudio et pleni. iube
Vel anteire, vel sequi gressus tuos.
Balthassar:
Balth. O digna caelo pectora! innocuae animae!
Superi, et siletis? Ulla si vestros polo
Vocavit ignes, perque disruptum aera
Volare tela, pluere fulmineas faces,
Mugire tonitru, nubibus volvi neces,
Haec hora poscit. Ista dissimulas Deus,
Lentusque pateris? Forte lassatus Sterops
Vacat labore fulminum, et Siculo silet
Vulcanus antro? Tuque, qui pontum regis
Tridente Nereu, pande non solitis viam
Omnem procellis, limitem obstantem excute,
Totumque late fluctibus inunda solum,
Ut parte se quacumque subducant rei,
Mari involuti funus Acheronti cadant.
Quod si tepentis ira languescit Iovis,
Lentusque fluctus ire Neptunus vetat,
Tuarum Averne partium est, tanto malo
Statuere finem, postibus fractis moras
Frange ustulati cardinis, totam stygis
Evolve flammam; saeva Furiarum phalanx,
Et monstra, et angues, quidquid et tetro sinu
Alis malorum, furve Rex, nostro inferat
Mundo furorem, lividum, implacabilem.
Ebulliente sulphure sequatur reos
Cocitus ardens, teneat, immergat, coquat,
Iterumque coctos regerat ad vitam in nova
Supplicia: semper enecet, semper novet.
Si Rex et ipse sceleris in partem venit,
Primus trisulcam sentiat teli facem,
Primus in Averna perfidis rumpat viam.
Arioch:
Ari. Quo raperis ira? quis furor mentem coquit?
Vel quis virile pectus affligit timor?
Sacerdos:
Sac. Non ira cruciat, non timor causa mei
Affligit; ira cruciat atque horror tamen
Causa Deorum: templa concisis ruunt
Diis in sepulcrum; sancta religio Patrum,
Pietasque Avorum; cultus, et ritus sacer
Sorbentur uno turbine.
Arioch:
Ari. Irarum sat est,
Sat est timoris impetum cordis preme.
Fortuna melior rebus aspirat. Via
Praeclusa sceleri est Perfidi turris cavo
iacent sepulti. Nullus est metui locus,
Et nullus irae. Coepta sed series tamen
Rei premenda est. Regis in pueros pium
Tu verte amorem. Ne quid emotus furor
Plebis tumultus exciat, praesens mea
Auctoritate vetabo.
Sacerdos:
Sac. Sic placeat Diis,
Ut haec medela tollat a fibris malum.
Sedi reponi, patrium et rursus sinum
Pandi iuvenibus.
Balthassar:
Balth. Dubia pro veris canis.
Non sic furores Regii excandent, brevi
Ut sopiantur tempore.
Malazar:
Mal. Affectus prior
Solet redire.
Balthassar:
Balt. Causa, quae affectum abstulit,
Si sit remota. Plebis est idem furor,
Idemque pectus regium tundit metus.
Filia timoris ira non sidet prius,
Quam det quietem pectori elisus timor.
Malazar:
Mal. Si quando torrens monte declivem cadit
In vallis urnam, mugit, et rauco fremens
Murmure per omnes impetum exsercet sinus,
Et quidquid est obstaculi, secum rapit.
Deinde sensim lentus incessu fluit,
Demumque siccus omne denudat solum.
Sic ira Regum fervet, erumpit, ferit,
Quodcumque primum occurrit: at tandem suas
Frangit procellas. Ira ceu pontus tumet.
Sed vim procellae mollis ad litus iacens
Arena frangit.
Balthassar:
Balth. Falleris, quando status
Cursus secundus publici Regem trahit,
Vel insecundus; ratio rationum movet.
Tum nulla lex est, nullus est ritus Dei,
Deusque nullus. Quidquid haec ratio iubet,
Licitum sacrumque est: quid quid haec prohibet, gravis
Nota laborat sceleris.
Malazar:
Mal. At iuvat tamen
Sperare, quamvis et spei subsit metus,
Suspicio ne te Regis involvat. Tibi
Quo plura Rex concredit, hoc cautum magis,
Et esse parcum convenit. Facile trahit
Suspicio quidvis noxium in sensum. Cave.
At prodit, ecce. Huc flecte Balthassar gradum,
Ut misceamur fluctui intrantis chori,
Ne, si duorum videat affatum simul,
Aliqua sinistra opinio in Regem cadat.
Conditio Regum est suspicax hominum genus.
Virtus vigorque, quantus in Martem calor.
Facile ille vulgi publicos cultus emit,
Studium et amores; fama quem magni praeit
Nuntia vigoris.
Malazar:
Mal. Quod iubes. Princeps, agunt.
Pyrrhica saltatio, vel aliud armorum exercitium.
Sacerdos:
Sac. HOc est, quod animus saepe dictabat, mali
Praesagus augur. Magne Rex Regum, et Deus,
Tu, tu malorum causa, quae plebem excitant:
In te Tonantis ira satiabit sui
Furoris aestum.
Nabuchodonosor:
Nab. Quid mali narras, sacer
Deum minister?
Sacerdos:
Sac. Caece! direptos Deos,
Delubra fracta, dirutas aras, pede
Trita simulacra Numinum nondum vides?
Iamiam videbis corripi flammis Deum
Augusta templa, perque diffusum aera
Incendiorum turbines ire, et poli
Terrere stellas: et nisi occurris malo,
Iam Rex fuisti, iam Deus: iam non eris.
Nabuchodonosor:
Nab. Huc usque saevus porrigit fluctus minas?
Sacerdos:
Sac. Huc usque; et ultra perget, Augustae nisi
Opponis obicem dexterae.
Melsar:
Mel. Cultus patrum,
Rex magne, teritur: Regiae extremum imminet
A plebe bustum.
Nabuchodonosor:
Nab. O monstra! quid caelum parat?
Occurre miles. Impii! ingrati! feri
Pueri! aestuantis ira vos flammae manet,
Quicumque turbo est plebis, est vestrum scelus.
Nix eliquatur; qualis aut ignem fluit
Cera ad propinquum.
Sacerdos:
Sac. Scelera si iuvenum exigas,
Equidem merentur igne subiecto opprimi
Regi rebelles, impii in patrios Deos,
Inobsequentes legibus, magna in nefas
Exempla vulgo. Sint tamen, quod Rex iubet,
Sint procul ab oculis, finibus regni procul:
Satis hoc dolori est Patrio eiecti solo
Simul exuuntur iure regnandi, simul
Omnem procellam civium secum auferunt,
Metumque nostrum. Qua gradum impellent, retro
Sequetur angor: hinc vetus honoris furor,
Illinc egestas turpis, aerumnae graves,
Vitaeque triste taedium, ac durus labor.
Nec ista levior poena supplicio rogi est.
Unius hoc est horulae; at longam fluit
Illa in senectam semper augente acrius
Dolore sensum. Ferre miserias leve est,
Diu ferre, gravius: sensus accrescit die.
Arioch:
Ari. Quin ergo iussa Regia, abrupta mora,
Denuntiamus perfidis patriae ac Diis:
Regique ferimus nuntium fracti impetus,
Et blandiore pace compositi maris?
Hoc mihi futurum loquitur internus Deus.
Sacerdos:
Sac. At victimarum sanguis, et trepidae fibrae
Hoc non loquuntur: ille suffuso fluit
Atroce mixtus; pallidus in istis color
Sinistra dictant omina; nec aris volat
Sincera thuris flamma, quam fumi tegit
Atrum volumen.
Arioch:
Ari. Sanguinem purum, fibras
Sinceriores, thuris ardentis facem
Sereniorem spondet hic animo dies.
At spes inanes fulciunt. Nullus furor
Ratione regitur: exulat mentis iubar,
Ubi res aguntur impetu: ad ferrum et faces
Semel excitatus provolat Regum furor.
Asphenez:
Asph. At lenitas in corde Regali sedet.
Balthassar:
Balth. Ut in natantis Aeoli regno quies.
Asphenez:
Asph. Serenitatis propria est aer domus.
Balthassar:
Balth. At hic procellas saeva tempestas agit.
Clementia undae est similis, atque igni furor.
Asphenez:
Asph. Sed flamma ab unda extinguitur.
Balthassar:
Balth. Flammam quoque
Accendit unda. Perditus locus est spei:
Expunxit omnem regius amorem furor.
Si quid labante spe tamen superest spei,
Id a benigna Numinis veniet manu.
Hic Regis iram vertere in amorem potest,
Piumque rursus pectori affectum dare.
Sed en Sacerdos cum Duce huc infert gradum.
Hinc ego recedo: vos mihi eventum rei
Postea referte.
Populi tumultus, quando tergeminum fame
Vorace monstrum recoquet, et pueros levem
Aget in favillam.
Asphenez:
Asph. Non cadunt fluctus adhuc,
Post quam paterno statuit extorres solo
Rex in remotas trudere a regno plagas?
Arioch:
Arioch. Nondum residit impetus: plebis furor
Edicta stare regia poscit fide,
Et lege fixa busta decerni reis.
Iam cana procerum capita, concilium patrum
Coetu soluto regiam Augusti subit,
Statumque rerum exposuit: et credam brevi
Decreta fulminata tranquillum rei
Datura cursum publicae? Haud longum potest
Abire tempus, ultimam flammam impiis
Rex intonabit. Pergimus, quo nos vocat,
Processus aulae.
Malazar:
Mal. Pergite; sequemur gradum.
Pectus locutum est: Regiam ubi mentem subit
Timor coronam et regna perdendi, Dei
Periere leges, aequitas iuris perit.
Malazar:
Malaz. Sed adhuc salutis radius affulget mihi.
Cecidisse demus mente pietatem; tamen
Redire pictas, unde submota est, solet,
Reduxque ademptas integrat vires amor.
At ecce Regem. Submove hic retro pedem.
Asserere regni purpuram, et sceptri decus
Suo obtinere sanguini, ac Superis parem
Mereri honorem.
Nabuchodonosor:
Nab. Sistite huc magni Iovis,
Et dignitatis regiae spretos reos
Nostrum ad tribunal. Fateor, ingenuus amor,
Quo digna sorte capita meliore aestimo,
Et eminentem spiritum, et mores graves,
Ductam per omnes indolem recti vias,
Sagax acumen mentis, et honesti sitim
Suspicio, grande vulnus infigunt fibris.
Video iuventae nobilem florem, decus
Grande Babylonis, criminis tanti reum;
Ut sit necesse morte suprema malo
Ponere remedium, et legis imperium sequi,
At cogi amantem, ut oderit, quantus dolor!
Quod odi amare, odisse quod amo: quid hoc rei est?
Idem esse cogor carnifex, idem pater.
Amor parentis indit affectum fibris;
Odium, tyranni. Rursus affectum patris,
Expellit odium; at hebetat armatas amor
Carnificis iras. Sed rei in scaenam gradum
Ferunt supremum. Fingere, et fingi iuvat.
Iidem, quibus accedunt tres iuvenes.
Nabuchodonosor:
Nab. QUod crimen horret animus hoc vestrum caput
Contaminatum fama per vicos canit.
Credamne ritus patrios, cultos avis
Deos, et aras Numinum a vobis peti
Frequente probro? Numini nostro aureo
Negari acerras? Regis edictum ioco
Ludoque haberi? Fuerit hoc vestrum nefas.
Nunc si remoto errore decretis meis
Cernam obsequentes, quando clangorem tube,
Citharaeque, sistra, et tibiae harmonicum melos
Dabunt ad aram; et poplite inflexo meum
Numen coletis thure; redivivus favor
Regis priore maior, et toto sinu
Fluent perennes gratiae, ingentes opes,
Primique honores. Vestra si steterit gelu
Mens obstinata, et Numini nostro dare
Cultum abnuetis Lachesis in foribus sedet
Succincta flammis, aestuat fornax neci
Parata vestrae. Quod nequit Regis favor
Corrigere, iustus ignis exuret scelus.
Quis vos Deorum Regis eripiet manu?
Sidrach:
Sidr. Nec gratiarum flumina, nec ignis crepans,
Nec fulgor auri, nec tyrannorum metus
Suadebit aliud Numen Insontes potes
Damnare ad ignem: at ille, quem flexo genu
Deum veremur; ille, cui puro damus
E corde vota, turbine frementis potest
Eripere flammae, si lubet: si non lubet,
Aeque veremur unicum et verum Deum
Poli, solique: nec tuos colimus Deos,
Nec thura statuae, aut marmori, aut saxo damus.
Nabuchodonosor:
Nabuch. Et ista Regi? mihi? novo in terris Deo,
Parique Superis? Ite, succensis crepet
Flammis caminus: ardeat, et ipsis vapor
Minetur astris. Tollite rebelles Diis,
Regi infideles, noxios patriae, impia
Exempla civi. Tollite; ac collum, pedes,
Manusque vinctos pabulum flammis date.
Misach:
Misach. Si quod patratum crimen est, sancto palam
Teste est probandum. Perfidus dici nequit,
Quem vera vero Numini adstringit fides.
Abdenago:
Abden. Imo hic fidelis solus est. Deitas ubi
Est ficta, vera degere religio nequit.
Nabuchodonosor:
Nab. Audi innocentes! Sacra qui rident Deum,
Qui gloriosum in sanguinem Regis furunt,
Divinitatem denegant, regnum gravant,
Hi sunt fideles, sancti, et innocui, et pii.
O capita digna Tartari exuri foco!
Sidrach:
Sidr. Risisse fateor sacra, queis ficti male
Dii coluntur: aliquid in Regis caput,
Iniuriosum in sceptra tentatum, nego.
Misach:
Mis. Hunc nostra semper studia spectarunt scopum,
Ut gloriosus nominis splendor tui
Maiore semper luce radiaret, tua
Regna ampliatis finibus, terrae et maris
Describerentur terminis. Dicta id probant,
Et acta nostra.
Nabuchodonosor:
Nab. Non nego. Robur suum
Sit veritati. Quidquid est actum hactenus,
Fidelitatis specimen, et veri fuit
Exemplum amoris: Sceptra adornarunt, meo
Lucem dederunt nomini; regno utili
Studio adstiterunt. Perdere hos iuvenes, meae
iactura magna sortis est: columen perit
Virtutis altae, nobilis morum tenor,
Exculta Suada nectare, excelsa indoles,
Natura facilis, vivus ingenii vigor,
Porrecta frontis gratia, impavidae manus
Ad arma Martis, animus instructus gravi
Scientiarum mole, prudentis sinus
Pectoris, et omne gratiae humanae genus,
Isti in favillam concidant? Sed quem mihi
Rogum parabo? Vivet in mentis sinu
Venusta species oris, atque imas foco
Uret medullas; inde carnifice dolor
Populatus ungue corda me merget styge.
Sed quis furentis pectores extergit minas?
Quis aequitatis semita abductum procul
Ad iniqua torquet? Capita sacrilega dolos
Struxere Regi, patriae interitum,
Diis Exilia. Non hic plecto, quaecumque est mei
iactura capitis: laesa maiestas Deum est:
Hanc vindicari regia dextra decet.
Abdenago:
Abd. Sed quae rigenti marmori, aut auro potest
Inesse Deitas? Nil videt, loquitur nihil,
Nil se movet, nihil sapit, nihil potest.
Nabuchodonosor:
Nab. Libet experiri. E turbine ardentis picis.
Docete Regem, vindicet an sint Dii,
An quid per ignes laesa maiestas queat.
Abripite, flammis mergite nefandum genus.
Excedo scaena. Saeva quae statui, nequit
Amor videre. Cordis o tormentum! amor.
Fulminumque decidentum
Ira grandinis procella,
Gemmeique roris imbres
Laude Numen tollite.
Frigus, aestus, nix, pruina,
Bruma, verni flos decoris,
Lustra, montes, arva, fontes,
Fontiumque garrulae undae
Laude Numen tollite.
Ambulantis unda rivi,
Fulminumque grandiorum
Turba, pontus, et procellae,
Fluctuumque lis sonantum,
Laude Numen tollite.
Quidquid ignis, terra, pontus,
Quidquid ambitus polorum
Circulo natante cingit,
Nox tegit, diesque pandit,
Laude Numen tollite.
Nabuchodonosor. Senatus. Aula. Arioch. Tres iuvenes.
Nabuchodonosor:
Nab. QUis ore ductus melleo e flammis sonus
Titillat aures? Mentis o captae stupor!
Portenta rerum! Melior humano sonus
Divinioris aliquid artificis sapit.
Quid video rursus? nonne tres tantum mea
Damnavit ira? nonne tres solum furor
Vester liquentes ignium in flammas dedit?
Senatus:
Senat. Ternos, nec ultra.
Nabuchodonosor:
Nab. Nulla quae vidit dies
Ostenta, video. iuvenis in medio rogi
Quartus, humerorum grandior tractu, Deus.
Et dignitate corporis, et oris nota,
Totaque fronte. Sidrach! Abdenago! Misach
Dilecta soboles Numini, vivum rogo
Efferre gressum.
Senatus:
Sen. Nulla violentae pyrae
Vis laesit artus.
Consul:
Cons. Nullus est capite pilus
Ambustus igne.
Arioch:
Ari. Nullus in amictu est odor
Flammae superstes.
Nabuchodonosor:
Nab. Solus est vester Deus
Honore dignus, cuius imperio stetit
Angelus in igne medius, et servos suos
Exaestuantis iure fornacis tulit
Vivas in auras. Solus est vester Deus
Honore dignus, cuius incensum datis
Sabaeum ad aras; cuius ad leges mea
Decreta iure spernitis, cuius sua
Integritate cultus ut staret, nece
Bene prostituta sanguinem, et vitam dare
Forti iuventae placuit. Hic solus Deus,
Soli crementur thura. Si quisquam audeat
In hunc vel atrae bilis eructu impia
iactare probra, aut voce blasphema sacrum
Violare honorem, pereat infandum caput,
Caelo exsecrandum. Rex iubet: pereat: neque
Nomen superstes tertius sciat nepos,
Nisi ut recente semper extinguat probro.
Quidquid Deorum est hactenus cultum, mera est
Deitatis umbra: solus ac verus Deus
Est, qui innocentes eruit flammae rogo.
At vos, amica capita, complexum date,
Nostroque dulcis sarcina a collo pares
Pendete natis Plausuum quidquid meo
Iussum colosso est, gloriae vestrae fluat.
Huc regiarum frontium augustum decus,
Huc sceptra manibus, purpuram huc lateri date.
Quos sic honorat Numen, a nobis quoque
Coli merentur.
Sidrach:
Sidr. Gloriae hunc plausum Deo
Decerne soli, debitum soli. Decet
Illum referre, qui prior munus dedit.
Misach:
Misach. Non est facultas hominis, undantis rogi
Infringere aestum: tota vis caelo venit.
Huic Rex honorem defer.
Abdenago:
Abd. At rursum tuos
Nos esse patere. Viximus prompti dare
Venis cruorem: vivimus rursum tui
Studiosi honoris, vindices famae, domus
Regnique servi.
Nabuchodonosor:
Nab. Vestra perspecta est fides:
Fidei referre praemia at Regem decet.
Accipite vestrae gloriae testes notas,
Nostrique amoris. Discat id mundus: Deum
Non esse Regem: at esse regnantis Dei
Fidum ministrum; cuius a dextra fluunt
In promerentes praemia, et virtus suos
Refert honores.
Coronatio inter cantus.
chorus:
INclita pubes, nata heroo
Sanguine, nostri gloria regni,
Dignaque regnis, vive, perenna.
Cui bene culto in pectore virtus
Animi blandum tenet imperium,
Loroque regit breviore ferae
Iurgia mentis; qui sibi leges
Iuraque dictat, Rex ipse sibi
Civisque simul, quique potente
Civem et proceres ad virtutem
Trahit exemplo, praefertque facem;
Ille meretur radiante tegi
Latus ac humeros muricis ostro.
Inclita pubes, nata heroo
Sanguine, nostri gloria regni,
Dignaque regnis, vive, perenna,
Cui sapientis Palladis arte
Sinus est cultus, cui gravis ore
Sedes eloquii copia in omni
Fortis arena, et grandia lingua
Consilia fluunt, quibus aut iuvenum
Studia accendat Martis amore;
Aut sensa senum in commoda patriae
Placido ducat pacis amore:
Ille meretur tanta ornatam
Pallade frontem cingere gemmis,
Inclita pubes, nata heroo
Sanguine, nostri gloria regni,
Dignaque regnis, vive, perenna.
Cui dextra potens arma rotare,
Frangere quidquid furor hostilis
Marte minatur; rumpere fluctus,
Quos capitali damno in patriam,
Sive per ignes, sive per arma
Bellona vehit: cuius in armis
Sedet invictae gloria gentis,
Regisque salus, regnique decus:
Ille meretur regia dextra,
Populi legem, sceptra rotare.
Inclita pubes, nata heroo
Sanguine, nostri gloria regni,
Dignaque regnis, vive, perenna.
FINIS.