VOluntas, Regina Insulae Liberi Arbitrii, Iura regni Sceptrumque cedit fratri suo Intellectui, persuasione Virtutis eiusdem Sponsae. Princeps,
Privatum Comedum, abreptus fama, qua et Voluntatis eximia venustas, et Insulae illius opulentia mitifice celebrabatur, ubi de ea cessione factus est certior, decernit animo nihil non movere, ut Voluntatis affectum sibi demereatur; et anteoccupato connubio Intellectus molimina evertat, priusque regno potiatur, quam Intellectus se in eius possessione stabilitat. Idcirco mentito per habitum sexu, ignotus, sub nomine Rationis Status, una cum Malitia maga sub nomine Politicae (quam matrem suam fingit) assumptis in comitatum Dolo et Hypocrisi, in servum Vitio, in ancillam Adulatione, aulam ingreditur. Excipiuntur a Genio Malo Regis Consiliario, cuius ope ad aurem Regiam pervenit. Hic se exulem, infelicem, exutam regno Principem simulat. Movetur fictis aerumnis ad pietatem Intellectus; perhumaniter eam habet, polliceturque subsidium, ut deperdito regno potiatur. Illa igitur hoc obstricta beneficio, in grati animi obsequium Regi
ancillam suam Adulationem, ab arte Musica insignem, dono offert. Post huius in secretiora cubicula abscessum, Bonum Publicum, Regni Secretarius, Regique confidentissimus suadet, ne Rationem Status suspiciat. Concurrunt in eandem sententiam Regina Virtus, Sinceritas primae admissionis Herula, et Genius Bonus, Consiliarius. Haeret anceps Intellectus. Malitia penetrat sensa Boni publici; et ne hic apud Regem praevaleat, ei mortem machinatur. Exsequitur hoc per Dolum concubia nocte, nemine advertente; eiusque vultu et habitu Dolum induit: unde hic sub nomine Boni publici evadit primus Minister Regis. Huius consiliis post eiectas aula Sinceritatem et Astraeam, substitutasque illis Adulatione et Malitia, admittitur ad consilium Regium Genius malus, qui opera veri Boni publici fuerat amotus. Demum Ratio Status occupato Voluntatis affectu, detegit se esse Privatum Commodum, seu Interesse, eiusque nuptias ambit, quae Hypocriseos consilio decernuntur
occulte celebrandae. Intellectus iam captus amore Rationis Status, quam ignorat esse Privatum Commodum, agit per Malum Genium, ut et ipsa amori respondeat. Genius Bonus exprobrat Regi hos amores: sed Rex eius dicendi libertate offensus, imponit ei silentium et secessum. Hac occasione Genius malus iacere incipit semina suspicionis de nimia Reginam inter et Bonum Genium familiaritate; quae demum opera Mali Genii in apertum odium erumpunt. Regina Virtus his afflicta confidit se Hypocrisi, quae per simulationem se Pietatem esse fingebat: sed ab hac ipsa dolis irretitur; et a Rege, cooperante Dolo et Malo Genio, tam ipsa, quam Bonus Genius ad mortem condemnantur, Solutus ergo Rex primo matrimonio, ad secundum aspirat cum Ratione Status ineundum. Hic Ratio Status in arcto posita, ne deprehendatur esse Privatum Commodum, seu ut vocant, Interesse, consilium et auxilium Malitiae implorat. Haec in repentina necessitate, ut tempus
nanciscatur ulteriora disponendi, componit ex sublimato Ignorantiae soporiferum poculum; quod exhibitum Intellectui, eum lethargo sopit. Privatum Commodum, seu Interesse, arripit hanc opportunitatem; assumit amictum Regium; occidit Intellectum, captivat Voluntatem; et fultus auxiliis Doli, Hypocrisis, et Adulationis, constituit se absolutum Tyrannum Insulae Liberi Arbitrii.
NOMINA PERSONARUM LOQUENTIUM, Quarum plerasque libuit Graecis vocibus appellare. Amor. Prologus. Intellectus. Rex. - - - Synesius. Virtus. Regina. - - - Arete. Voluntas. Soror Intellectus. - - -Bulaea. Publicum commodum. Secretarius. - - - Policarpus. Genius Bonus. Consiliarius. - - - Eudaemon. Genius malus. Consiliarius. - - - Cacurgus. Astraea. Praefecta Voluntatis. Sinceritas. Herula honoris. - - - Leucothoe. Interesse, seu Privatum commodum. - - - Idokerdus. Idem sub habitu Rationis Status. - - - Archaetia. Malitia Maga. - - - Poneria. Eadem sub nomine - - - Politicae. Dolus, Hypocrisis. Filii Malitiae. Vitium Servus Archaetiae nanus. - - - Cacotes. Adulatio Serva Archaetiae. - - - Colacaea. Ingenium. Ephoebus. - - - Pandimus Insula Liberi Arbitrii. - - - Eleutheria.
Illudit aurum. Nolo vel cilii inde,
Vel frontis ebore, vel iocabundo labro
Pugnare posthac. Aureis Spartam sequaer
In bella telis. Gravior in mentes vigor
Auri est nitori, quam vel in sano furor
In arma Matri, vel giganteae calor
In bella turmae. Quod libet, semper potest
Rex Idokerdus. Huic genu inclinat decor
Huic forma fasces ponit, et victum abiicit
Frontis leporem. Cuius affusus iacet
Ad genua mundus, illius pronus quoque
Fasces adoro, nec renitenti gradu
Sub signa venio; ne quid obluctans meo.
Patiar calori. Scilicet victum pede
Calcasse vulgus, perque privatas sua
Tulisse gentes sceptra, privati aestimat
Honoris umbram: publici at tandem nimis
Splendoris avidus, feminam indutus, vocat
Archaetian se: quaque circumfert pedem,
Subiecta Regum capita sublimis premit,
Et iam propinquat Regiae, cuius tenet
Synesius altum columen, aeterna fide
Arete maritus. Huc adulantem Deam,
Cacoten, Dolum, Poniriam, et Hypocrisin trahit,
Nil humile mente volvit. at rerum exitum
Spectare necdum licuit. Id solum scio:
Molitur orbi imponere tyrannus iugum.
Oppressa dextra, quaeque venalis steti
Cupiditati; sorte meliori, fruor;
Vestraque fulta gratia obsequiis color,
Timeorque sceleri, et qua lubet, ferrum roto.
Bulaea:
Bul. Bulaea, Regum sanguis, hoc unum ambio,
Arete verenda, ut nutibus semper tuis
Parere valeam.
Synesius:
Syn. Nempe, quod placidas traham
Sine nube luces, gratiae munus tuae est,
Dilecta coniux.
Areta:
Aret. Quidquid ingenio viget,
Scientiave regitur, ingenio tuo
Scientiaeque paret.
Synesius:
Syn. O semper mihi
Arete colenda?
Areta:
Aret. Tuque genialis tori
Pars prima Synesi!
Synesius:
Syn. O cara!
Areta:
Aret. Et o pridem mihi
Desiderate!
Synesius:
Syn. Cor meu!
Areta:
Ar. Vita o mea!
Areta:
Aret. Te iura dante tutus incessus patet
Felicati gemmeae.
Synesius:
Syn. Auspiciis tuis
Beatitati prona Eleutheria litat.
Maeroris umbras, sanguinis clari micat
Illustre semen.
Synesius:
Syn. Causa quae maestos ciet
E corde gemitus?
Cacurgus:
Cac. Inscium, o Princeps, rogas.
Videre lacrimas licuit; has praeter, nihil,
Synesius:
Syn. Quod nomen illi est?
Cacurgus:
Cac. Nomen et gentem silet.
At esse genitam sanguine heroo, indicant.
Venusta frontis linea, et vultus tenor,
Morumque cultus.
Synesius:
Syn. Parte qua mundi venit?
Cacurgus:
Cac. Procul hinc remota.
Synesius:
Syn. Quam petit terrae plagam?
Cacurgus:
Cac. Qua forte pietas habitat; hanc lacrimans vocat,
Hanc quaerit unam.
Synesius:
Syn. Cuius auxilium rogat!
Cacurgus:
Cac. Benignitatem respicit, Princeps, tuam.
Synesius:
Syn. Quae vota anhelat?
Cacurgus:
Cac. Regias aures petit.
Synesius:
Syn. Ubi moratur?
Cacurgus:
Cac. Regiae extremum tenet
Afflicta limen; meque, dum redeam, gemens
Exspectat inter lacrimas. An quid iubes
Referre maestae?
Synesius:
Syn. Tuta regales potest
Subire vultus. Nostra pietati domus,
Nostraeque semper gratiae afflictis patent.
Bulaea:
Bul. Iustitia, Pietas, prima sunt Regum nota.
Policarpus:
Pol. Maiora mundus decora si quaerit, suos
Fallit labores.
Astraea:
Astr. Ille par vivit Diis,
Quisquis superbos calcat, afflictos levat.
Tuum esto regnum.
Archaetia:
Arch. Quamlibet memet mea
Video exulantem patria, et sacro procul
Solio repulsam, iamque per medias agi
Miseram charybdes; quando tam pronam manum
Princeps iacenti porrigis, melior redit
Spes ominanti.
Synesius:
Syn. Laeva quae frontis iubar
Fortuna turbat!
Archaetia:
Arch. Illa, quam mundi ultimae
Tremuere gentes cuius ad nutum feri
Cecidere populi, quae peregrinis dedi
Imperia regnis, quaeque, sub frenos, meos
Tot regna mundi compuli, sum Archaetia,
Nunc vidua sceptris, exul, et aviti carens
Honore solii. Quidquid antiquae super
Mihi remansit gloriae, est solum statum
Meminisse veterem posse, et amissum decus.
Synesius:
Syn. Quae tigris, aut quae Caspio ex antro lea.
Hoc ausa facinus?
Archaetia:
Arch. Illa, quae, quidquid libet,
Impune tentat.
Synesius:
Syn. Fare,quod nomen dedit
natura, et ira belluae?
Archaetia:
Arch. Agnoeam vocant.
Synesius:
Syn. Tantum superba robur, et semper meis
Inimica votis exserit?
Areta:
Aret. Tantas capit
Unde illa vires?
Poneria:
Pon. Qualis a parvis tumet
Crescitque rivis fluvius, et vastis potens
Insultat undis, talis a numero valor
Maiore crescit. Totus Agnoeae impio
Famulatur orbis nutui. Hinc tantum valet.
Archaetia:
Arch. Quando illa viles generis ignavi choros,
Natumque tenebris vulgus exosa, in sua
Traxit potentes signa, non tantum parem
Calcare honoris semitam mecum ambiit;
Sed altioris gloriae flamma calens
Mihi dominari subditae, et leges dare
Superba voluit.
Synesius:
Syn. Quanta, cum coepit semel
Calere, flamma crescit, et vires agit!
Archaetia:
Arch. Equidem coegi pectoris robur; steti
Generosa contra: scilicet vanos dedi
Vento labores. Agmen ubi vastum irruit,
Armata fletu mulier incassum parat
Obstate castris. Ratio nil potest, ubi
Res agitur omnis impetu. Quando additur
Irae potestas, facile rationem opprimit.
Synesius:
Syn. At non decebat cedere.
Archaetia:
Arch. Aeterno die
Gemmata testor sidera, et purum iubar
Omnia videntis Cynthii, ut starem basi
Semel occupatae gloriae, et honoris gradu,
Tentasse cuncta? at roboris tandem gravi
Oppressa mole cedere coacta: excidi
Statione honoris.
Bulaea:
Bul. O male eversae ferox
Tyranna sedis!
Areta:
Aret. Ergo sic miseri sumus,
Ut liceat illi plurimum, qui plus potest?
Sic regia orbis sceptra, queis Archaetia
Imperia mundi flexit, Agnoeae impia
manu rotantur? Utque tam turpis notam
Nominis honestet pallio, Agathinae sacro
Nomine vocatur, evius ad lucem gravi
Auctoritate turget, et regna occupat.
Synesius:
Syn. Dolosa! larva vestit argenri levem
Massam metalli: laminae vili allinit
Auri colorem, perque fallaces dolos
Sibi nundinantur gloriae assumptae decus.
Archaetia:
Arch. Ego repulsa patrii iuris late,
Exuta, regno, misera, peregrino solo
Ignota, rebus perditis; tenui tamen
Spe viva, vestros lacrimis pedes rigo,
Synesi, Areteque, prona sub quorum iuga
Nulli ante flexum Eleutheria flectit caput.
Ad vestra fusa genua pietatem rogo,
Simulque spero: Post tot emoti maris
Fluctus, quietus portus in vestro mihi
Patet favore.
Synesius:
Syn. Regia stirpe edita,
Non vana poscis vota. Si quidquam potest
Mea dextra ferro, commodo id cedet tuo,
Tuoque honori. Cedat imperio, aut cadat,
Quicumque iuri debitam sedem tuo,
Diadema, solium, et sceptra violentus tenet.
iustitia lege id exigit, pietas iubet.
Archaetia:
Arch. Num insecundae sortis infelix iugum,
Quod ante numquam licuit, absterso datur
Oculo tueri, quando me stringi tuo
Favore cerno. Mitius carui hactenus
Decore regni: vota nunc totis calent
Incensa fibris perditae sortis statum
Suspiro misera! Non ut antiquae redux
Felicitatis aura me rursum beet,
Sed ut carere rursus hoc liceat mihi,
Tuisque manibus liberum in munus dare,
Sed cum favori reddere aequales vetet
Fortuna grates, qua licet parte, obvio,
Non qua decebat, aliud everso statu
Nil sors reliquit, praeter ancillam, mei
Comitem doloris. Illa, si maestas modis
Demulcet auras, ungue si chordas ferit,
Acerbitatem vulneris nostri levat,
Et servitutem lenit. Hoc unum, meis
Quod restat opibus magne Rex, munus cape.
Non, quod meretis, offero; sed quod manus
Egena potuit.
Synesius:
Syn. Impium Regem facis;
Si, avara quod fortuna non rapuit decus
Auferre iubeas.
Archaetia:
Arch. Quin beatam me facis;
Si dona capias. Unicum hoc sortis meae
Apicem putabo; posse, quod placeat, tuis
Litare meritis: nec memor veteris mali
Laudabo sortis gratiam; quod cum omnia
Rapuerit, illud mitis affictae super
Tribuerit unum, quo lucrum faciam tuae
Benignitatis.
Synesius:
Syn. Ultimo sortis bono
Exuere miseros, mentis est nimium ferae.
Archaetia:
Arch. Levare miseros sorte, pietatem decet.
Et quod levamen maius afflictae potest
In hoc severae sortis assultu dari,
Quam si repente dexteram ingenti meam
Videam opulentam divitis gleba Tagi
Tantoque digna rege?
Synesius:
Syn. Quin potius suae
Dominae ministret Musica et frontis decor
Bene copulantur. Nam venustatis decor
Est ordo concors partium, et concors sonus
Musica vocatur.
Archaetia:
Arch. Ergo non decet meo
Haerere lateri pectoris laesi dolor.
Maestique gemitus cordis offundunt melos,
Et amoena vocum proelia. Adduntur male
Lamenta suavi cantui. In amoenum nimis
Gemitus dolentis, voxque cantantis sonant.
Synesius:
Syn. Ergo aestuantis donec insultus cadat
maeroris animo, Diva, depositi vice
Oblata nostros Nympha delectet lares.
Archaetia:
Arch. O magne Regum Cynthie, o Phoenix
Ducum,
Quantum benignae mentis affectu premis
Me non merentem!
Colacaea:
Col. Serva neglecta, ac inops;
Nihil superstes manibus in meis tuo
Honore dignum invenio: tu sortis tamen
Divinioris aemulus, quamvis leve
Dignare munus.
Synesius:
Syn. Aulicas inter Deas
Locus paretur hospiti. Hoc munus tui
Favoris esto.
Cacotes:
Cac. Regio iussu obsequens,
Accelero gressum.
Synesius:
Syn. Principum primum decus,
Hospes venusta, tempus exhaustas monet
Relevare vires. Sanguinis consors mei
Bulaea Princeps ad peregrino nitens
Auto lucanar hospiti aptabit viam.
Bulaea:
Bul. Obtemperante servio ad nutus gradu.
Archaetia:
Arch. Rubore me suffundit immeritam hic honor.
Synesius:
Syn. Procede laeta; teque, dum modicam capis
Membris quietem, rursus in novam erige
Spem faustitatis.
Archaetia:
Arch. Quando me, Princeps, tua
Bonitate fulcis, nullus est spei locus:
Sed certa iam felicitas sinum occupat.
Videat tyrannae perfida everti manu.
Agnosco fraudes. Filia Politicae est quidem,
Soboles honestae matris, et gnarae imperi
Rotare frena; sed tyrannorum impia
Imbuta lega, perque fallaces dolos
Pridem erudita, per venenatas vias
Sententiarum ducta, Babyloni aemula
Frontem superbam sideri obtendit, Deo
Adversa semper.
Leucothoe:
Leu. Illa me extremo procul
Eiecit orbis margine, et probrum dedit
Mundo exsecrandum, Nescium occulti doli
Exosa pectus, fingere Monarchas docet,
Simulare, certis agere praeceptis dolos,
Involvere orbem fraudibus, nullam fidem
servare pactis, prodere, et strage ultima
Sepelire Reges.
Eudaemon:
Eud. Illa contempto Deo,
Versoque iuris ordine, et legum metu,
Fas omne rumpit: quod libet, licitum facit,
Soloque vivit impetu; atque omni carens
Ratione, sanctae legis obtinuit modum.
Hinc in profundam fraude consilii sui
Trahit ruinam, quidquid excelsam levat
Sub astra frontem.
Synesius:
Syn. Vidimus vastum tamen,
Quacumque ponto cingitur, mundum illius
Parere iuri; et verticem imposito dare
iugo premendum.
Areta:
Aret. An ipsa, quae prodit sua
Se perdidisse regna; servandi modum
Aliena doceat?
Policarpus:
Pol. Ergo si dictis fidem
Exempla faciunt propria, constantem tuo
Ne patere, Princeps, figere in regno pedem.
Synesius:
Syn. Quod nempe sapiat barbaram mentem, doces.
Policarpus:
Pol. Quo stare felix publicum valeat bonum.
Synesius:
Syn. An ergo nostris exigi suades plagis?
Policarpus:
Pol. Suadeo, quod orat publicae rei salus.
Synesius:
Syn. Tutela sexus fragilis ut viros decet,
Sic illa reliquis altius Reges vehit,
Quae condolente dextera imbellos levat.
Policarpus:
Pol. Ante dominante regna tenuisti manu,
Correpta quam per viscera, istius calens
Affectus iret. Ille, quem debes tuis,
Regno, tibique, pectoris sedem prior
Amor occupavit. Debito antique recens
Est posthabendum. Iura iustitiae exigunt,
Ut prima, Princeps, debita exsolvas prius.
Areta:
Aret. Quam viva stimulat ratio!
Synesius:
Syn. Quam diris agit
Procella mentem fluctibus?
Areta:
Aret. Mentem rotat
Funesta species.
Synesius:
Syn. Cruda tempestas quatit
Animi medullas. Mente confusus rotor
Et huc, et illuc, nescius certo pedem
Firmare gressu. Capio: quae capio tamen,
Mox fugio rursus: Nec satis compos mei
Agenda renuo.
Areta:
Aret. O impia! O crudi parens!
Acerba pietas vulneris!
Leucothoe:
Leuc. Nata o malo
Omine venustas!
Policarpus:
Pol. Funerum mater, piae
Exasperatrix mentis.
Eudaemon:
Eud. Exitium boni.
Policarpus:
Pol. Malique origo!
Eudaemon:
Eud. Publicae pestis rei,
Suspecta species oris, ac vultus color.
Vestigat ore, mox ubi feram prope
Advertit aures arrigit, firmum loco
Affigit oculum; quaeque post dumos latet,
Per signa praeda proditur: talis vago
Per omnia oculo lustret occultus sinus,
Arcana penetret, taceat; ad prodat quoque,
Cum tempus aptum commonet. Nihil decet,
Ut servitutis aulicae fructum feras,
Incuriose negligi.
Debeo, Nec ille (fortis excepto ioco
Blandaeque frontis iubare) quo tumeat, habet.
Habet tamen, quo metuat, et primas mihi
Cedat, quod ille feminae mores gerat,
Ad iniqua semper pronior. iam spes redit.
Seseque penitis ingerit, mentis fibris:
iam dignitatis pristinae amissus gradus
Se mihi reponit, Quando ferventis maris
Ebullit aestus; unda, quae latuit freti
Sepulta fundo, surgit, et clarum videt
Rediviva Solem. Regias tenor hic agit:
Occumbit unus, alter exsurgit: tamen
Etiam resurgit ille, qui occubuit prius.
Venusta princeps illa; quae nuper suum
iubar hanc in aulam detulit, scaenam mei
Vertet doloris, Illa iam vinctos tenet
Reginae amores; illa iam Regem suo
Colore inescat; meque, qui prima advenae
Officia in aula praestiti, et Regis dedi
Adire vultus, gratia et magni colit
Tributo amoris: quaeque post dominam pede
Ancilla servo graditur, ubi vidit meos
Mentis dolores, ingemuit altum, gravi
Perculsa sorte: iamque, quod servum decet
Avidum favoris regii, ductu meo
Penetrale subiit Regis, ubi curas graves,
maestasque nubes pectoris grata fuget
Aut arte digiti eburnei, aut vocis sono.
Hac arte mentis regiae affectus emo.
Concentus oris, musicae vocis Caris,
Leporque frontis, pectoris quidam est magus,
Vel clavis animi, ferreos etiam sinus
Ruptura cordis. Illa quid pretio suae
Emptura vocis, quid venustatis dolo,
Oculique compti gratia in votum meum
Opis datura, mente praesaga auguror.
Mihi suspicandi.
Leucothoe:
Leu. Compta, et artifice manu
Inducta forma vultui oblectat parum.
Est ficta tota, tota mendaci genas
Depicta fuco. Noscitur probe: hoc sat est.
Fucata numquam forma prudentem capit.
Areta:
Aret. Forma ipsa quam vis corda non vincat tamen
Novitas amatur.
Leucothoe:
Leu. Genius hic vulgi est levis;
Non gloriosae mentis. Et tuus fuit
Eritque semper Sponsus In aliam nequit
Suos amores flectere, nisi iniurius
Suo Synesius nomini.
Areta:
Aret. Exitio rei
Hanc esse quamvis publicae dicat, tamen
Dum laudat, audit, sequitur obsequio, et colit;
Latentem amoris prodit occulti facem.
Quoties precatur, capitur affatu; et datis
Petita superat: nostra fastidit pii
Documenta amoris: quaeque suspexit prius
Consilia tumidus despicit. Menti hoc gravem
Opinionem mortui affectus parit.
Leucothoe:
Leuc. Hucusque dubius haesit, an stabilem vagae
Concedat aulam.
Areta:
Aret. Dubius? Ah! Certum nimis
Accepta produnt munera, et toties tener
In amore vultus. Nulla spes superest, fore,.
Ut sic amatam deserat. iam se labris
Ingessit esca; placuit; et edentis sinus
Adhaesit hamo. Munus, heu, dirum nimis!
Fatale munus! quod mihi quietem eripit,
Pacemque turbat mentis. Hinc animi semel
Tranquillitate perdita, impello gradum,
Illucque praeceps volvor, ubi Siren dolis
In nostra damna saevit, et captum iocis
Ad cruda Regem fata per cantus trahit.
Leucothoe:
Leuc. Ubi venustas ludit, et bibulae melos
Blanditur auri, saepe non cautus simul
Animus venenum, gemmeo veluti scypho,
Aurove potat.
Areta:
Aret. Musicae o fallax dolus!
Quae blandiente virus accentu tegis
Imoque sensim pectori infundis malum!
Tu dissonare consonos primum doces,
Iustosque amores. Cantus! O planctus mihi
Non parva causa!
Leucothoe:
Leuc. Melleum o quondam melos!
At nunc amarae felleus vocis sonus!
Qui vota mentis reprimis.
Areta:
Aret. In omnem excubans
Partem aemulatio, quaeque pervigilem oculis
Imitaris Argum; si penetrante inspicis
Acie medullas pectorum, tandem mihi
Detege, quod alto corde Synesius regit,
Quod nube mentis celat Hinc socia gradum
Moveamus una. Verone, an falsa ingerat
Suspicio menti somnia, hoc certo lubet
Signo experiri Sequere, qua gressum fero.
Policarpum, hoc est, Publicum Commodum advertant, metuunt per hunc etiam Regem
in contraria consilia deflectendum. Ideoque Hypocrisin et Dolum in suas
machinas adhibere statuunt.
Poneria, seu Malitia. Cacotes, seu Vitium.
Poneria:
Pon. QUi primus ergo Regio lateri assidet
Policarpus, hostis noster, inimicum palam
Testatur animum?
Cacotes:
Cac. Quodque supremum reor
Apicem malorum, visus est plausus sequi
Vocem loquentis; dicta Consilium probat;
Regina facilis annuit.
Poneria:
Pon. Quid Rex?
Cacotes:
Cac. Licet
Sententiam suspenderit, vereor tamen,
Ut et ille se torrente patiatur rapi.
Poneria:
Pon. Quam bene malorum patuit instructus dolus!
Ut occupemus, antequam involvat suo
Reti innocentes. Ergo, qua surgunt prope
Vicina amicae tecta rapiamus gradum:
Hinc nostra repetam pignora Hypocrisin et
Dolum.
Fidaque subter noctis umbrosae toga
Periclitantem in Regiam mecum traham.
Hinc spero certam rebus accisis opem.
Hypocrisis una et arte, et ingenio suam
Superat parentem. Quanta mihi pectus subit
Hinc spes futuri commodi!
Cacotes:
Cac. Fraudis capax.
Instructa technis; quaque non possit magis
Versuta haberi, est illa. Quod placet, facit;
Et quidquid egit, melleo vocis sono
Verbisque honestat.
Poneria:
Pon. Tempus officii monet:
Illam advocemus.
Cacotes:
Cac. Obsequor.
Poneria:
Pon. Caute tamen
Urgenda res est: si dolus pateat, ruit,
Consilia quidquid nostra fabricarunt.
Cacotes:
Cac. Metum
Expunge corde. Veste peregrina bene
Oculos tuentum fallimus, acutos licet
In acta nostra: quoque lateamus magis,
Oblita veteris nominis novum indue:
Politica tu vocere, ego dicar Lepor.
Suspicere Reges. Nomina, et laudes dedi
Aulae usitatas.
Leucothoe:
Leu. Laudis excedis modum.
Colacaea:
Col. Nec assecutam merita me credo.
Leucothoe:
Leu. Tamen
Tantum extulisti!
Colacaea:
Col. Vera, quae dixi, puta.
Leucothoe:
Leu. Ego Veritatis candidae princeps soror,
Nec Veritatis cernere vel umbram tuo
Ex ore potui.
Colacaea:
Col. Tunc Reginae latus
Ancilla stipas?
Leucothoe:
Leu. Candida Aretinae quoque
Obsequia praesto.
Colacaea:
Col. Nempe et ingenio, et genio -
- Ageris eodem.
Leucothoe:
Leu. Haec magna pars laudis meae est.
Colacaea:
Col. Nihil addo: satis est.
Leucothoe:
Leu. Inde quid sequitur?
Colacaea:
Col. Tua
Non aestimari dicta; suspectam mihi
Te semper esse.
Leucothoe:
Leu. Iusta sum.
Colacaea:
Col. Infausta es magis.
Leucothoe:
Leu. Sincera sum, sum libera. at contra dolo
Implicita tu centuplice, et mendaciis
Mille involuta.
Colacaea:
Col. Mene mendacem arguis?
Me mille tectam fraudibus?
Leucothoe:
Leu. Quantum scelus?
Cui nempe Divae loquimur?
Colacaea:
Col. Immenso tuos
Quae honore honores superat.
Leucothoe:
Leu. Infelix meos
Ancilla honores superat?
Colacaea:
Col. Infelix licet,
Miseraque videar; sorte sum tamen tua
Superior.
Leucothoe:
Leu. Edic, qualis a nobis palam
Vis aestimari?
Colacaea:
Col. Regiae primum decus,
Et prima virtus: Illa, quae mentes Ducum
Sub nostra cogo iura. Quid possim, mea
Per acta disces.
Leucothoe:
Leu. Pro Deo invisum nefas!
Inimica nostra est. Illa, quae solum hactenus
Mihi nota fama, voce se prodit sua,
Colacaea, mundi dedecus. Verum est nimis,
Quod mentiantur nomen, et laudem sibi
Virtutis apret; sola quod regnum intimas
Penetret medullas; sola quod vinctos trahat
Animos potentum. Regia exemplum dedit,
Cuius sinistro dedere subivit sinum.
Nil iam stupete, si miser et exul iacet,
Quicumque Regi sana consilia dedit;
Si mea probata rebus in gravibus fides
Calcata teritur. Haec ubi ingreditur, locus
Sinceritati nullus est. Omnis cadit
Quaecumque, spes supererat. Ex aula mihi
Procul migrandum est. Nemo iam mentis suae
Sincera pandat sensa Sibi odium parit,
Qui vera loquitur. Fraudibus tantum patet
Mendaciisque Regia, et proprius malo
Fallendus isto sensus est Summum scelus
Sinceritas vocatur. Hoc tantum licet,
Mentiri. In aula nullus est sanctae locus
Sinceritati: Veritas aula exulat.
Ut audiare, finge. Adulare, et dolis
Innecte verba; fraudibus vultum indue:
Nunc mentiendum est: Veritas aula exulat.
Sinceritatis candido vultu nihil,
Nil veritate proficis. Fraudes para:
Nunc mentiendum est; Veritas illa excusat.
Non tenue nostris rebus est damnum, Dole,
Quod vestiendae filiae nostrae chlamys
Abfuerit illa, dexterae nuper tuae
Praeda, Pietati rapta.
Dolus:
Dol. Consilium hoc dies
Non patitur iste, mutuam quando tulit
Amica nostra, Opinio.
Poneria:
Pon. An reddet brevi?
Dolus:
Dol. Illius usum tempus ad paucum petit;
Mox redditura.
Poneria:
Pon. Spondet hoc aliquis?
Dolus:
Dol. Vetat
Dubium Cacurgus. Adde, quod vestis gravi
Premat lacertos pondere. Incessus levis,
Et expeditus gressus impatiens iugi est.
Cacurgus:
Cac. Silete.
Poneria:
Pon. An aliquis tacitus adportat gradum?
Cacurgus:
Cac. Nisi error oculos decipit. Silentium!
Nihil est timoris.
Poneria:
Pon. Nate, dum tempus fluit,
Perdere caveto.
Dolus:
Dol. Quidquid a nostris potes
Sperare studiis, exsequar, nutu impera;
Obtemperabo.
Poneria:
Pon. Quantus affectu ruat
Prono Idokerdus, atque Bulaeae ardeat
Placere, nosti: cuius ut mentem occupet.
Ingressus aulam, Archaetiam sese vocat,
Mendace tectus nomine, et vestis dolo.
Hinc omnis illi fervet obsequiis domus.
Dolus:
Dol. Narrata teneo. Nempe consilio meo
Haec fraus parata est.
Poneria:
Pon. Regium affectum tenet,
Et arbitrata feminam ardenti colit
Bulaea amore. Publicae at cultor rei
Qui semper unus Regium stipat latus
Policarpus, Hostis noster est Quantum potest
Unus nocere! cuius arbitrio oppida
Urbesque parent; quique quam in partem lubet.
Et huc, et illuc regiam mentem rotat;
Unusque Dominus colitur, et regni arbiter.
Hoc nunc agendum, ut commodo nostro sua
Auctoritate serviat.
Dolus:
Dol. Grande est opus
Quod mater agitas, quodque vix posse autumem
Sperari ab hoste.
Poneria:
Pon. Mentis arcanum meae
Sinum recludam. Thessalis quantum modis,
Et arte possim Colchica exemplum dabo:
Te vultu, et ore, et more Policarpi induam,
Tuaeque frontis aream illius tegam
Colore frontis.
Dolus:
Dol. Fine quo fraudem hanc paras?
Poneria:
Pon. Ut tectus ore et fronte Policarpi palam
Credaris ipse; quoque persona nequis
praestare propria, sub peregrina meis
Servire possis commodis.
Dolus:
Dol. Quo se tuae
Miracula artis porrigunt, novi satis.
Quid quid lubebit, impera Quando iubes.
Evado semper Protheus, vultus novo
Vestitus habitu, more, et ingenio novo.
mendace sed cum fronte Policarpum induam,
Quid fiet illo?
Poneria:
Pon. Quod voles. Istum mihi
Rei futurae mente digessi ordinem
Arcana nostro semita e tecto patet
Policarpi ad usque tecta: cum merso die
Caeloque clauso furva nox placidem dabit
Orbi quietem, semitae ductrix tibi
Ariadna fiam. Tutus exinde ad torum
Penetrare poteris, fusa quo membra aemulus
Noster reclinat. Mente si constes tua,
Tibique similis, facinus audebis tuo
Calore dignum Plura non addo. Scies,
Quid alta mentis indoles, stirpis tuae,
Et bullientis suggeret honoris calor.
Dolus:
Dol. Documenta coepi.
Cacurgus:
Cac. At aliquis huc gressum citat.
Dolus:
Dol. Sede hac migrandum est.
Poneria:
Pon. Perge: iam nodum tenes.
Cacurgus:
Cac. Ad vota mentis fictus evasit dolus.
Hac arte vetulae sermo rumpendus fuit.
Ubi semel aurem nacta patientem fuit,
Finem invenire vetula discursus nequit.
At hic morari dulce delicium animi
Colacaea, mentis ardor et Siren meae
Non patitur ultra: cuius ubi vocem audio,
Solaciorum turbine excitus sua
E sede surgit animus, et pectus novo
Amore gestit. Illa quam blande loqui,
Tractare amice novit! et gestu, et modo
Humanitatem spirat, et nutu unico
Alias Deastras aulae inhumanas probat.
Leucothoa quid non tentat, ut memet meo
Possessi honoris trahere de solio queat?
Alia, ubi vidit obvium, avertit gradum,
Spernensque risit, forte quod merito suo
Minor est statura nostra. Sed parvis tamen
Est saepe precium grande. Colacaea unica
Me blandientis oris excepit ioco,
Facundiaque ducta per laudes mei
Exuberante volvitur. Tota est Caris!
Amoena tota Gratia. Hinc Princeps, mei
Conscius amoris, Coniugem mihi destinat;
Quod nuper actos Consilii arcani dolos,
Textamque telam fraudis in apertum extuli.
Hoc nundinatus gratiam facto, supra
Reliquos salutor primus, et primus color.
HAec est in aula semita
Favoris obtinendi;
Quod ceteri peccaverint,
Ad Principem referre
Erratis, o Narcissuli,
Cyparissulique fratres,
Qui basiata dextera,
Ridente vel labello,
Vel poplitis reflexibus,
Inflexibusque colli
Emi putatis gratiam,
Et Principum favores;
Erratis. Haec est semita
Favoris obtinendi;
Quod ceteri peccaverint,
Ad Principem referre.
Et vos chori scientiae,
Sapientiae nepotes
Improvidi! Dum quaeritis
Solium tenere honoris,
In servitutem flectitis
Plenum caput Minerva.
Non ibitis Scientia
Honoris ad theatra.
Haec est in aula semita
Honoris obtinendi;
Quod ceteri peccaverint,
Ad Principem referre.
Et vos Avorum glorias,
Fumosque qui crepatis.
Et quaeritis per sanguinem.
Per stemma nundinari
Vel gloriae fastigia,
Vel vertices honoris;
Erratis. Haec est semita
Honoris obtinendi,
Quod ceteri peccaverint.
Ad Principem referre.
Cacotes:
Cac. Quo lubet; semper tuos
Prompta in favores. Ipsa si fingi queat
Humanitas, humanior fingi nequit.
Adesse vix me resciit, statim suos
Subire vultus imperat. Quae non Caris
Ex ore? quae non Gratia ex vultu emicat?
Quo gestientis oris indicio tua
Merita recenset? qua voluptate alloqui
Te concupiscit? Unus in cordis sinu,
In mente es unus, unus in votis Deae.
Archaetia:
Arch. Adverti amores, quando conclavis mihi
Aditum repandit regii. At certum nihil
Sperare fas est. Generis, et gentis meae
Ignorat illa stemma. Sic aliquod amat,
Quod nescit ipsa, fraude confictum decus.
Cacotes:
Cac. Quin Idokerdum quando te noscet, suos
Geminabit ignes. Feminas genius tuus
Delectat: omnes commodis suis student.
Poneria:
Pon. Felicitatis omnia! Exutus suos
Dolus colores ore, sermonis sono,
Oculi vibratu, fronte, vestitu, gradu,
Gestu, colore, more, Policarpum refert.
Ut nemo facile conditum dolo Dolum
Reperire possit.
Archaetia:
Arch. Verus id quanam feret
Fronte Policarpus?
Poneria:
Pon. Excute ingenui metu
De sede cordis. Nulla iam nostrae rei
Movebit arma.
Archaetia:
Arch. Quam tenet mundi plagam?
Poneria:
Pon. Quam inexpiati sontium manes tenent,
Furiaeque flagro semper anguineo increpant.
Nam cum sub umbra noctis extentus toro
Traheret soporem, ferreus resti sopor
Per colla ductus, mortis extremae ultimis
Transcripsit oris.
Cacotes:
Cac. Facinus hoc ductum alea
Periculosa est.
Poneria:
Pon. Veste Policarpi Dolus,
Gestuque et ore similis illius tenet
Conclave.
Poneria:
Cac. Si non exprimat, damnum est suum.
Archaetia:
Arch. Audax profecto facinus.
Poneria:
Pon. At iusta hoc tamen
Ratio exigebat. In tua quidvis licet
Causa Idokerde, seu magis Ratio Status
Cupis vocari. Alius catenatus metu
Haesisset anceps, iure ne laeso in suum
Hoc scelere leges traheret ultrices caput.
Plebeia capita vinciant leges: ferox
Audacis animus iura non novit pati.
Si quis veretur iura, vel legem egredi,
Poenae timorestringitur. Quisquis metu
Est liber isto, quod lubet, licitum facit,
Audaxque tentat. Quid Sacramento fides
iurata socio, aut vinculum dextrae datum.
Ictumque foedus? Saeculi exacti putris
Est ista virtus; quando praesentis boni
Ignarus orbis Persicae nondum bibit
Mensae apparatus, Atticas nondum dapes
Gustavit ore, glande Dodonae famem
Satiare suetus.
Archaetia:
Arch. Certa iam menti redit
Spes eminendi iamque Eleutheriae Insulam
Haec dextra flectit, dextera haec sceptrum regit,
Quando minister proximus Regi est Dolus,
Primumque Numen Regiae.
Poneria:
Pon. Passim genu
Curvatur uni; colitur, et libitu suo
Gubernat unus.
Cacotes:
Cac. Ecce Colacaea huc gradum
Molitur; illa cordis illicitum mei.
Quo laeta tendis?
Colacaea:
Col. Sortis obtentae tibi
Felicitatem nuntio. Regis savor
Me iussit esse liberam, et primum dedit
Locum occupare, pulsa quem tenuit prius
Leucothoe in aula.
Poneria:
Pon. Noster hunc certe Dolus
Dolum paravit.
Archaetia:
Arc. Unde tam grandis tibi
Repensa merces?
Colacaea:
Col. Serva quod fuerim tua:
Hoc uno honoris culmen inscendi gradu,
Quo te iuvante potior, id tibi quoque
Debere fateor.
Archaetia:
Arch. Causa sed quaenam fuit,
Eliminandi se de Leucothoen sua?
Colacaea:
Colac. Praesumptuosus mentis inflatae tumor,
Audacia, et superbia, ac nuper gravis
In me patrata iniuria Hanc Regi dolens
lacrimansque vix sum questa, mox ira calens
Exesse ab aula, sede, consilio iubet.
Poneria:
Pon. Hoc est, quod animus ante portendit mihi.
Colacaea:
Col. Et exulare iussit.
Poneria:
Pon. Euge nunc laetis fruor!
Exacta ubi est Leucothoa, progressu fluit
Votum secundo. Tuta nunc scaenam potest
Subire Hypocrisis, tuta personam suam
Aulae exhibere. Tela ducatur novas
Facilis per artes: Nemini nostros dolos
Datum est videre.
Archaetia:
Ar. Quaere, num culto satis
Instructa amictu, Regium ut limen queat
Adire compta. Publico tandem decet
Illam locare in Sole, per cuius manus
Heroa mente facta designo. Hoc age
Bulen ego adeo.
Poneria:
Pon. Iussa veloci exsequor
Impulsa vento: quamque deposcis, cita
Tibi sisto Divam. Nec tenebrosam est opus
Spectare noctem: tuta iam medio die
Adesse poterit.
Oculum impedita, forte me parvum nequis
Spectare nanum.
Colacaea:
Col. Corporees nanus gigas
Meritis videris.
Cacotes:
Cac. Veteris in mentem vocas
Nomina favoris.
Colacaea:
Col. Crede, tu semper meis
Haeres medullis, unus illicium meae
Amorque mentis.
Cacotes:
Cac. Fuimus hoc olim, tua
Conditio quando vilior medias stetit
Inter puellas: quando iam celso locat
Te dignitas fastigio, parem tuo
Heroem honori diliges.
Colacaea:
Cola. Probro meum
Notas amorem. Semper hic eris mihi
Qui umquam fuisti.
Cacotes:
Cac. Credere hoc tuto licet,
Te mihi favere?
Colacaea:
Col. Quamdiu sanguis meos
Rigabit artus.
Cacotes:
Cac. Nullane memoriam mei
Eripiet hora.
Colacaea:
Col. Sidera in testes voco.
Cacotes:
Cac. O cara Gratia? unicum votum mei
Colacaea cordis!
Colacaea:
Col. Gaudii, o Cacotes, mei
Et amoenitatis vena, contracto licet
Sub artuum compendio, eximiam tamen
Adoro pulchritudinem.
Cacotes:
Cac. O vocis favus!
Colacaea:
Col. O forma vultus!
Cacotes:
Cac. O Caris mentis meae!
Colacaea:
Col. Narcisse mi!
Cacotes:
Cac. Spes, gaudium, et votum meum!
Colacaea:
Col. Amor, voluptas, gaudium, votum meum!
Astraea. Cocotes, seu Vitium.
Astraea:
Astr. ITe, ite: teneros inter affectos date
Frenos voluptae. Nempe sublimis nota
Haec illa mentis; nuper ad fasti gradum
Evectae honoris, ponere infreni lupos
Non posse amori, gratiae ac inter iocos,
Amoenitatis inter enerves choros
Exigere Soles. Ista non miror tamen.
Quae nata vili est sanguine, obsequitur sui
Natalis astro. Plebe qui ex ima trahit
Vitamque spiritumque, quantumvis levet
Super astra frontem, semper exortum suum
Per facta prodit.
Cacotes:
Cac. Nosco te talem, improba.
Qua fronte nostro temet immisces choro?
Astraea:
Astr. Qua munus obeo debitum.
Cacotes:
Cac. Hoc munus tuum est,
Aliena facta carpere, et facilem rei
Turbare cursum?
Astraea:
Ast. Cura Nymphaeo mea
Invigilat aulae.
Cacotes:
Cac. Quanta versatur rota!
Quam vasta moles! Unica Amaryllis potest
Mille ovibus imperare; sed ut unam regas
Aulae puellam Regiae, mille est opus
Adhibere vigiles.
Astraea:
Ast. Vera, quae dicis, probo.
Sed quod tibi genus? Ede; quod nomen tibi est?
Aesopus alter crederis mihi; capax
Astutioris ingeni, et verbis procax;
Quamvis tegaris vilis aspectus nota.
Cacotes:
Cac. Ego ministro Archaetiae.
Astraea:
Ast. Hoc equidem scio.
Quam servitutem? fare.
Cacotes:
Cac. Quamcumque haec iubet.
Praesum cubili, servio ad scyphos; modo
Praefectus aulae dicor et Ephoebus modo.
Vix palmus esse videor, officiis tamen
Fungor virorum plurium.
Astraea:
Ast. Nomen tuum
Profare.
Cacotes:
Cac. Non unum hactenus nomen tuli.
Quo cuique Dominio placuit, hoc passus fui
Nomine vocati.
Astraea:
Ast. Magna prudentis nota est
Pectoris, ad omne scire Dominorum caput
Aptare sese, et nomen.
Cacotes:
Cac. Obsequia dedi
Contentioso prima, qui rixas suis
Alebat armis. Ille persimili sibi
Mixtus catervae (nempe generosis viris,
Interque lances, Martiis) quidquid pater
Studio paravit, heres absumpsit brevi.
Quoadusque licuit, servii, et fidus fui,
Mavorsque dictus: quando sed tandem suis
Est devoratus canibus Actaeon novus,
Alio recessi.
Astraea:
Ast. Credo, melioris Deae
Usurus aura.
Cacotes:
Cac. Vota si arbitrio mei
Animi stetissent, melior ambiguam ratem
Aura impulisset. Forte in opulentum incidi,
Sed Euclionem, divitem et avarum senem.
Hinc inter auri pondera, et partas opes
Noctes diesque timidus, et numquam satur
Vitam trahebat. Eius obsequiis sacer,
Phido vocabar: donec aggesto miser
Pauperque in auro victimam senex fami
Sese immolavit.
Astraea:
Ast. Inde ubi melior tibi
Quaesita sors est?
Cacotes:
Cac. Filius functo patri
Successit heres, ingeni alterius, nihil
Sortitus animae patris. Huic pauci dies
Fluxere, fluxit pariter, annoso pater
Quidquid labore contulit. Plures ei
Servivi in annos. Ille munifici mihi
Nomen creavit Spiritus. Sed qui solet
Vini esse adusti spiritus. Quando leves
Abire in auras grande momentum rei
Vidi paternae, quodque iam vacuos lares
En mes subiret, ultimum dixi vale.
Astraea:
Astr. Intemperatam finis hic vitam solet,
Evanidisque luxibus tritam sequi.
Quo deinde, Domino rursus exutus, tuam
Operam locusti?
Cacotes:
Cac. Celebris et fama inclitus
Caussidicus operam petiit, Ego sortem ratus
Feliciorem, dexteram obsequiis dico.
Ille mihi grande imposuit, et dignum suo
Honore nomen.
Astraea:
Ast. Qualenam?
Cacotes:
Cac. Ingenium. O decus,
Diesque clari nominis. Primis puer
Assuetus annis ille, quos Phasis daret
Persisque census sigmati, semper suo
Litare stomacho, saepe iustitiae in latus
Flexit bilancem; saepe non nocuam gravi
Lingua aequitatem torsit, ut genio suo
Satis litaret.
Astraea:
Astr. Lingua facundo potens
Sermone multum, plurimum manus potest
Acuta scripto, frena nisi ponat gulae
Amor aequitatis. Scelera conspexi, quibus
Mentem impiavit. Sed dedit tandem sitis
Poenas avarae.
Cacotes:
Cac. Vera narrasti. Cliens
Morem exsecratus impium, impacto fibras
Transadigit ense: dumque prostratus solo
Large profuso sanguini immersus natat,
Ego timore trepidus in celerem pedes
Fugam incitavi. Iamque turbarum satis
Hausisse memet aestimans, tandem ut dies
Tranquilliores viverem, Nymphis meam
Operam dicavi Hic foveor, et Lepor, vocor.
Astraea:
Astr. Scelerate! tandem nosceris. Nihil ambigo,
Cacotes, nefande es. Nominum variis lates
Velatus umbris; alius atque alius foris,
Idem sed intus semper: ut poenis caput
Subtrahere possis, nomen immutas: Tua
Quaenam haec proterve audacia, ut vultum meum
Subire tentes? Crimen hoc poena lues.
Cacotes:
Cac. Heu me! permius! Ista iustitia est, Fuga
Salus emenda est.
Astraea:
Ast. Nulla te nostro fuga
Eripiet ensi.
Cacotes:
Cac. Heu! imminet.
Astraea:
Ast. Fugias licet
Premam fugacem.
Cacotes:
Cac. Fida loculorum fides
Nunc serviat periculis.
Astraea:
Ast. Nulla a fuga
Spes est salutis. At,quid Astraeae incitum
Ictum retundit? quid lacessitum vetat
Penetrare ferrum? vel quid obiectu sui
Enervat iras chalybis, atque aciem atterit?
Cacotes:
Cac. Ad sustinenda vulnera furoris tui
Haec sola SCUTA serviunt.
Astraea:
Ast. Istud quoque
Rapiam tibi munimen.
Cacotes:
Cac. Auxilium date!
Perimor! trucidor! morior! auxilium date.
Ferire servum?
Astraea:
Ast. Nescio cuius lari.
Servus ministret: hoc scio, est Cacotes, licet
Parvus statura corporis, tamen haud levis.
Ubicumque Cacotes prodit, in meritas decet
Poenas vocari.
Archaetia:
Arch. Somnias dirum caput,
Perverse iudex, spiritus Averno edite.
Cacotis Lepori nomen imponis meo.
Bulaea:
Bul. Hunc dignitati Regiae cultum exhibes?
Astraea:
Astr. Hoc est mereri Regium aspectum; palam
Taxare scelera.
Bulaea:
Bul. Pergis antiquum novo
Cumulare crimen crimine?
Astraea:
Ast. At cuius ream
Sceleris probasti?
Bulaea:
Bul. O improba!
Astraea:
Astr. Hoc non est meum
Nomen.
Bulaea:
Bul. Patrati at sceleris agnoscis ream?
Astraea:
Astr. Damnanda non est actio, si quam bonus
Animus honestat.
Bulaea:
Bul. Cede, nec sedem amplius
Hanc tenta adire.
Astraea:
Ast. O saeculi infecti lues?
Mores nefandi! quando, quae merita decet
Poena expiari scelera, tutela sua
Defendit aula.
Bulaea:
Bul. Scelus inhumanum tua
Virtute sepeli, Archaetia.
Archaetia:
Arc. At tangor tui
Animi dolore.
Bulaea:
Bul. Iustus est equidem dolor,
Qui pectus urit. Ille, qui vixdum tener
Amor subivit pectora, iam adultus meo
In corde spirat. Unica in binis calet
Pectoribus anima: ac inde, qui mordet tuas
Dolor medullas, ille discruciat meas.
Archaetia:
Arch. Quod tam benigni sideris fatum meam
Duxit carinam gratiae in portum tuae?
Bulaea:
Bul. Eximia virtus mentis.
Archaetia:
Arch. Eximsae tua
Bonitatis aura.
Bulaea:
Bul. Tu parem nescis.
Archaetia:
Arch. Parem
Nescis.
Bulaea:
Bul. Recedo Rursus aspectu frui
Quando licebit?
Archaetia:
Arch. Dulce delicium animi.
Non multa abibunt tempora.
Bulaea:
Bul. In quotnam dies
Hic commorari destinas?
Archaetia:
Ar. Quotquot lubet.
Bulaea:
Bul. Hic te perennem cupio.
Archaetia:
Ar. Quod mandas, habes:
Ero hic perennis.
Bulaea:
Bul. Ludis? an verum refers?
Archaetia:
Arch. Ero hic perennis.
Bulaea:
Bul. Interim accepta viam
Spe plena carpo. Nulla maeroris mihi
Nubes serenum mentis eripiet tui
Quamdiu licebit munere aspectus frui.
Archaetia:
Ar. Bulaea, vive!
Bulaea:
Bul. Abscedo, sed maneo tamen
Meliore parte.
Archaetia:
Arc. Te licet maneam, sequor.
Bulaea:
Bul. Vale voluptas unica.
Archaetia:
Arch. Abeuntem meus
Comitatur animus.
Bulaea:
Bul. Aliud an quidquam velim?
Archaetia:
Arch. Aliud sperem?
Bulaea:
Bul. Corpore abscedo (vale!)
Non mente.
Cacotes:
Cac. Quanta affectuum pugna.
Archaetia:
Arch. Est mea.
Cacotes:
Cac. Adverti: at aegre credidi Sed si semel
Larvam resolvas, teque sincera tui
In fronte monstres, scilicet totum fluet
Amore pectus.
Archaetia:
Arch. Vota successu bono
Isthic feruntur. Non pari cursu sinit
Astraea fluere, spiritus duri nimis
Et insolentis Nympha, quae nostrum manu
Rigidoque servum acinace est ausa aggredi.
Excogitandus fraudis est aptae modus,
Ut impotentis ausui obstemus manus.
Cacotes:
Cac. Morte eruamus ultimum terrae probrum.
Ubi illa vivit, nullus est nobis locus
Sat tutus umquam. Ferrea aggressa est manu
Me nil merentem. Et quamlibet pectus semel
Crumenae hic umbo texerit, semper tamen
Non sustinebit impetum. Capiti meo
Semper vereri debeo.
Archaetia:
Arch. Solvi decet
Animum pavore. Regis affatum pete,
Dolens renarra facinus. Hoc nosti dolo
Leucothoam abire regio iustam lare.
Cacotes:
Cac. Iret beato nostra Neptuno ratis,
Haec si remota a Regia, exilio suos
Piaret ausus. Candidio! caelo dies
Venite tandem, ut Regio Astraeam lare
Videam exulantem! Pareo imperio tuo,
Celeroque gressus.
Archaetia:
Arch. Illud observa quoque
Primo Ministro ut ordinem, et totam rei
Seriem reveles. Ille progressum rei
Felicitabit.
Cacotes:
Cac. Ista sint curae meae.
Agenda nosco. Mole sim nanus licet,
Non nascor hodie. Sunt meae technae mihi,
Meaeque fraudes pectori. Aut Cacotem hodie
Orbi probabo memet, aut dicar nihil.
ipsamque nimis potentem apud Regem evadere.
Archaetia, seu tectus Idokerdus. Arete, seu Virtus.
Archaetia:
Arch. REgina gressu huc fertur.
Areta:
Aret. En illa impia.
Archaetia:
Arch. Sic cine salutor?
Areta:
Aret. Vultus invisus mihi!
Exosa pestis!
Archaetia:
Arch. Nullus effugio est locus.
Areta:
Aret. Quid misera faciam?
Archaetia:
Arch. Visa sum. Cultu decet
Lunare genua. Poplitem flecto tuo
Regina honori.
Areta:
Aret. At unde?
Archaetia:
Arch. Consuetum dedi
Cultum Sorori Regis.
Areta:
Aret. Excedis nimis
Tributo honoris.
Archaetia:
Arc. Parte vix minima mei
Attingo cordis debitum, quo me scio
Regi obligatam, gratia qui me sua
Fovet, et amore.
Areta:
Aret. Merita quod poscunt, facit.
Archaetia:
Arch. Fovet immerentem. Qualis ac Phoebus solet
Aeque iacentum vallium umbrosos sinus,
Ac elevata montium altorum iuga
Imbre radiorum inspergere, affectus suos
Rex talis in me inclinat, abiectam licet.
Areta:
Aret. Sed dignitatis opprimit lucem meae.
Archaetia:
Arc. Deserta misera!
Areta:
Are. Sorte non fausta tori
Consors.
Archaetia:
Arch. Ad illum, Regio semper mihi
Pronum favore, accedo.
Areta:
Aret. Crudelem mihi.
Archaetia:
Arch. Me suscipit.
Areta:
Aret. Sed me abigit.
Archaetia:
Arch. In casus meos
Solamen adfert facilis.
Areta:
Aret. In meos novum
Adfert dolorem.
Archaetia:
Arch. Pacis optatae mihi
Portum recludit.
Areta:
Aret. Pacis optatae mihi
Portum recusat.
Archaetia:
Arch. Me erigit.
Areta:
Aret. Me deprimit.
Archaetia:
Arch. Hinc spero.
Areta:
Aret. At inde timeo.
Archaetia:
Arc. Regalem manum?
Areta:
Aret. Non. Sed tuam potentiam.
Archaetia:
Arch. Qua te erigam?
Archaetia:
Arch. Qua labar.
Areta:
Aret. Alibi mente versatur nihil
Intenta verbis? Ergo sic ludus tibi
iocusque fiam? Iuro! Contemptum gravem,
Graviore pendam.
Superba rapuit. Cerno nunc demum sua
Fraude exulasse nuper addictam mihi
Leucothoem; et exulantis in sedem, locum.
Munusque, (non ut serviat, sed ut magis
Noceat) venire vile mancipium soli,
Sirena blandam fronte, sed saevam manu;
Quae, quo iocatur blandius, gravius ferit.
Eudaemon:
Eud. Dolosa Siren! cuius incantant suo
Canore moduli Regiae mentis fibras,
Animumque in avia rapit aversum melos.
Areta:
Aret. Ad te recurro, suavis Eudaemon, meis
Spes una damnis. Arte Poeonia piam
Regi ministra dexteram, et fidum in gravi
Periculorum mole consilium exhibe.
Consilia tantis sola medicamen valent
Tua ferre damnis.
Eudaemon:
Eud. Quidquid in praesens potest
Ars nostra, fide Domina, confectum dabo.
Sed spes micaret amplior, si se meis
Summus Minister Regiae votis quoque
Accommodaret.
Areta:
Aret. Ergo dissentit sibi,
Mentemque, mutat? Ille, qui vagam prius
Aulae improbabat hospitem, inconstans mea
In damna factus?
Eudaemon:
Eud. Ah! nimis verum probant
Eventa rerum.
Areta:
Aret. Siccine abscedit sua
Mutatus a sententia, cuius fuit
Pene auctor ipse?
Eudaemon:
Eud. Pristinus cessit calor,
Lentumque mentem frigus adstrictam tenet.
Assuetus ante libere Regi loqui,
iam cedit ultro, et impetus Regis probat.
Areta:
Aret. At unde tanti vena derivat mali?
Eudaemon:
Eud. Vitio potentum. Nulla iam viri fides
Quaeritur in aula. Consili solum super
Est umbra, non consilia: sed si quae tamen
Consilia versent; displicent, qui non probant
Placitura Regi. Si quis attendat rei
Pondus, placere negligens, actum est: sua
Statione cedat. Aula placituros amat.
Areta:
Aret. O dura fata temporum! Infausti dies!
Eudaemon:
Eud. Hac arte primus ille, qui Regi assidet
Laudat volentem quidlibet; sancta improbat,
Probat sinistra: dissidet lingua suo
A pectore ipse: falsa consilio ingerit,
Et vera sepelit: quae placent loquitur, tacet
Utilia. Regis gratiam hoc precio levem
Emit, et favores.
Areta:
Aret. Ille, qui tantum valet,
In innocentem tela si stringat, nihil
Me perditam mirabor. Auxilium mihi
Inane posco, Nulla spes usquam micat,
Ubi Policarpus ipse mutatus mea
In damna sudat.
Cacurgus, seu Malus Genius.
Cacurgus:
- - - Hostis Eudaemon meus
Reginae ad aures solus arcano moras
Sermone ducit? Causa iam satis patet,
Cur sors recedat melior, et peior mihi
Incumbat. Ex quo se maritali simul
Foedere iugarunt, nostra consilia improbat
Rex Idokerdus: quodque metuendum mihi est,
Hic nodus arcti foederis semper magis
Stringetur. Ista fraude praecipitem mihi
Parat ruinam. Mutui certum quidem
Nexum notabam sanguinis, tantum tamen
numquam futurum credidi. Affectum suum
Ut prona in illum conferat, multa imperant.
Feramus anime, nostra si minus valent
Merita impetrare: causa non latet. Meas
Si quando vitreo iudici obtendo genas,
Respondet apte: nulla mihi puro coma
Concertat auro: nullus e frontis sinu
Nivibus vel ostro proelia indicit color:
Non oris illa gratia, aut morum tenor,
Vigorque amoenus corporis, qualem suo
Ambit calori: multa iam senium mihi
Induxit aetas, multa mihi ruga abstulit
Illicium amoris. Mente sed tacita premam,
Quae verba in ore pruriunt. Totam mali
iam teneo causam. Veniet et nostris quoque
Medela damnis. aliqua adhuc bonae spei
Scintilla fulget: ipsa iam placida erexit
Fortuna frontem, meque meliore aspicit
Amoena vultu. Ipse aemulo nuper meo
Unicus amicus, unicus semper mihi
Policarpus hostis, mente praesaga notat
Illius astus, cuius a dolis timet
Favore Regis excuti; mentem et modum,
Animumque vertit, meque constanti tegit
Favoris umbra: scilicet, suum ut aemulum
Hostemque nostrum proterat. Hic aulae est tenor:
Ingenia technis acuit, artifices dolos
Ingerit; amicos nescit, ubi nullum emicat
Propriae saginae commodum, stantes premit,
Levat iacentes, Ille plus reliquis sapit
Qui colla reliquis calcat, ut sese levet.
Quae verba? crimen perspicit? factum dolet?
Dolus:
Dol. Quin perpetratum sceleris accessu scelus
Malesana cumulat, quando defendit malum.
Synesius:
Syn. Quae causa sceleris?
Dolus:
Dol. Genius innatus mali
Et contumacis spiritus.
Synesius:
Syn. Numquam mihi
Sic ante visa est contumax.
Dolus:
Dol. Latet diu
Natura, quando occasio sceleris deest.
Haec una culpa prodit ingenium satis.
Synesius:
Syn. Est corrigenda.
Dolus:
Dol. Sola palmare hoc potest
Mors expiare crimen.
Synesius:
Syn. Excedis modum.
Dolus:
Dol. Tranquilitatis publicae hoc ratio iubet.
Ut scelera reprimas; genitum iura hoc petunt,
Fidesque laesa postulat: saevam rogat
Violata pietas Numinum tua manu
Tonare poenam, Desino loqui, tua
Ubi perorat dignitas. Anima perit.
Si quando cultus debitus Regi perit,
Exempla semper grandium in vulgus fluunt,
Et quod scelestum fuerat, in legem migrat,
Si crimen istud debita poena caret,
Hac ipsa in aula verticis tui salus
Periclitatur.
Synesius:
Syn. Aliquid exacti prius
Virtus meretur temporis poenae minus
Reae irrogari. Ne tamen cristam erigat
Impune crimen, munere excedat suo,
Reliquaque vitae spacia privata exigat.
Dolus:
Dol. Sed quae vacantis interim officii locum
Nympha obtinebit?
Synesius:
Syn. Ne vacet munus, tuae
Remitto curae.
Dolus:
Dol. Politica excelsi ingeni
Prudensque Nympha, Regiae tuae hospitis
Vetusta genitrix, spiritus dignos habet.
Synesius:
Syn. Si tibi videtur digna, succedat loco.
Dolus:
Dol. Imperia pronus capio.
Synesius:
Syn. Nunc ergo meis
Leucothoa tectis exulat, et aula procul
Astraea migrat? Tempus o quantae vices
Breve occuparunt! Sortis infelix status!
Nam quod malignum fidus, et diris rigens
Cometa flammis Regiae ingenuam meae
Tranquillitatem turbat?
Dolus:
Dol. O Princeps polis
Aequande, pauca liceat effari: meae
Arcana mentis exseram.
Synesius:
Syn. Effare: audiam.
Dolus:
Dol. Equidem fatebor, Principem caelo datum
Ut flectat orbem, ponderi vires pares
Prudentiamque debitam caelo simul
Trahere benigno: prima sed tamen nota
Prudentis animi est, inter adversas sibi
Opiniones, optimam ut mente eligas.
Sententiarum proelio et varia vice
Opinionum veritas lucem videt.
Hinc nata sunt consilia. iam multae polo.
Fluxere luces, quod tuo, nulla reus
Culpa, Cacurgus iussus excludi lare
Rebus vetatur curiae arcanis suum
Miscere sensum. Video quae procul hinc minae
Veniant malorum. Singulis Regem decet
Aurem exhibere.
Synesius:
Syn. At nostra quod reo minus.
Patuerit auris, ipse fecisti: tua
Consilia damnas.
Dolus:
Dol. Fateor, at prudens quoque
Consilia mutat.
Synesius:
Syn. Causa quae tandem iubet
Mutare mentem?
Dolus:
Dol. Video non magnum tuae
Patere campum gloriae, et in arctum trahi
Momenta rerum, quando consilio omnia
Unius aguntur. Veritas numquam pater,
Nisi exigantur cuncta ponderibus suis:
Momenta rerum gravia versari decet,
Agique per sententias. Ratio statum
Haec una servat publicum. Nullum decet:
Excludi ab aure Regia.
Synesius:
Syn. Exosum mihi
Illius est commercium.
Dolus:
Dol. Morbo datam
Saepe me dicinam nauseat gustus: tamen
Salus ab illa surgit.
Synesius:
Syn. At quisquis prope
Venena tractat, morte non distat procul.
Dolus:
Dol. Sed cauta nullum dextra discrimen subit,
Quamvis venena tractet.
Synesius:
Syn. Audiri, parum
Prodesse poterit, quando, quod suadet, nocet.
Dolus:
Dol. Sed neque nocere poterit auditus, Potes
Sensa experiri. Displicent? nemo tuam
In illa mentem coget.
Synesius:
Syn. Evincis. Sequor,
Quodcumque ratio publici suadet boni.
Veniat, et animi sensa recludat sui.
Audire cunctos expedit.
Dolus:
Dol. Quantum tibi
Dulce Policarpi pallium debet Dolus!
Quod impetrari posse dubitabant, tua
iam fraude teneo. Quamdiu vitae mihi
Spirabit aura, nullos ex istis tuos
Humeris colores rapiet. Exuviis Dolus:
Policarpi honestus, quidquid arridet, bono
Corono fine.
Contorquet arma, nosque coniunctis petunt
In fata viribus, Una, si voles, potes
Obsistere armis, una funesto dare
Utrumque letho.
Hypocrisis:
Hyp. Si volo? Iubet hoc fides
Data Idokerdo, quodque iam pridem mihi
Odium exacerbat viscera.
Poneria:
Pon. At nostrae tamen
Ne factionis esse videaris, cave.
Hypocrisis:
Hyp. Nunc me dolosam credo, quando ipsi tibi
Sum visa simplex. Artis elementum meae
Hoc est primum censeo, si quam dolis
Libet implicare; fingere et apertum sinum,
Et amica verba. Nemo diffidens labris
Admordet escam fraudis. Ego nullum meo
Reti obtinerem, socia si scirer tua.
iussu Ministri.
Poneria:
Pon. Quid iubet?
Cacotes:
Cac. Certo mihi.
Non constat. Illud arguo: magnae rei
Momenta volvi.
Poneria:
Pon. Pareo iussis.
Cacotes:
Cac. Ave
Veneranda Hypocrisis. Rursus an video tuos
Humeros vetustae chlamydis ornari nota?
Hypocrisis:
Hyp. Cui vestis ista serviit, brevi mora
Scaenam peregit.
Cacotes:
Cac. Cum voles tuis satis:
Fecisse votis, tempore utendum puta:
Dilata fugiunt saepe. Sed cuinam tuus
Serviit amictus?
Hypocrisis:
Hyp. Istud a muta rogas.
Cacotes:
Cac. Cui fronte similis? quis color vultus? comae
Quanta est honestas? qualis humerorum tenor?
Quaenam statura corporis? quamnam tenet
Domum inquilinus? aliquid ut discam, doce.
Hypocrisis:
Hyp. Nimis es molestus.
Cacotes:
Cac. Contumax nimis es mihi.
Arguere liceat.
Hypocrisis:
Hyp. Argues numquam tamen
Cacotes:
Cac. An ille non est ...?
Hypocrisis:
Hyp. Ore Sigalion preme.
Cacotes:
Cac. Quid?
Hypocrisis:
Hyp. Preme labris silentium.
Cacotes:
Cac. Certe mea
Opinione vinco.
Hypocrisis:
Hyp. Ne prodas, cave.
Cacotes:
Cac. Nolo ligari. grande tormentum foret,
Prodere nequire noctuas, si quas sciam
Latere tecto.
Hypocrisis:
Hyp. Proditae immunis rei
Ego sum.
Cacotes:
Cac. Nec isto vincior. Nugas modo
Mittamus animis. Iste ne desit meo
Obsequio amictus, quando res usum petet,
Nullius usui applica.
Hypocrisis:
Hyp. Ut voles, potes
iubere, semper obsequar, Non est novum
Quod ista Cacotis corpori inserpat chlamys.
Quam vel sitire possit, aut ferre hoc onus
Tituli insolentis Ambitum peius cane
Detestor istum. Quamdiu vitam traham,
Hoc me benignus spiritu absolvat polus.
Cacurgus:
Cacur. Quid vetula blateras?
Hypocrisis:
Hyp. Caritas quod me iubet:
Corrigo terrentem semitae errantis viam.
Cacurgus:
Cacur. Vanum laborem suscipis.
Hypocrisis:
Hyp. Negotium
Agitur salutis: hocne tu vani putas
Operam laboris?
Cacurgus:
Cacur. Iste postremus labor
Est Regiarum.
Hypocrisis:
Hyp. Misera! quid monstri audio?
Quid nate loqueris? animus attonitus stupet,
Rigentque crines.
Cacurgus:
Cacur. Opera, non verba hic volo.
Hypocrisis:
Hyp. Benigniore fronte, quae dicam, excipe
Amice frater. Nulla me vitae trahit
Cura periturae: zelus hoc agit meus,
Ut sempiternae gloriae, pulchrum lucrum,
Transcribat animas. quando sed cerno vias
Fervere scelerum, et devias mentes polo
In averna ruere, magna mihi mentem subit
Mundi erigendi cura.
Cacurgus:
Cacur. Nisi gradum velis
Hinc in citare verbere, excede ocius.
Cacotes:
Caco. Huic proeliari desine, o Mater, nisi
Redire nimbo onusta probrorum velis.
Namque expeditae semper est linguae in probra
Procax Cacurgus.
Hypocrisis:
Hyp. Quid? Cacurgus est?
Cacotes:
Cacot. Trucis
Frontis character loquitur, et vultus nota
In amoena prodit.
Hypocrisis:
Hyp. Ipse; nisi fallor dolo,
Cacurgus est.
Cacotes:
Cacot. Est.
Hypocrisis:
Hyp. Parce, si minus tuo
Delatum honori est. Mentis o consors meae,
Meique genii genie! ad obsequium magis
Me compulisses, ante si visus mihi
umquam fuisset oris aspectus tui.
Cacurgus:
Cacur. Amica tune nostra.
Hypocrisis:
Hyp. Quin primae reor
Admissionis.
Cacurgus:
Cacur. Oris ac frontis tenor,
Modesta vultus forma Pietatem sapit.
Hypocrisis:
Hyp. Hanc nempe larvam vultui induco soris,
Hypocrisis intus lateo.
Cacurgus:
Cacur. Quam faustos mihi
Amica vultus explicat! Pridem tui
Desiderata copia est: sed nunc magis
Optata fulget. Foedere aterni sibi
Synesius Areten iunxit Hymenaei; mihi
Areten perosam semper, et sacrae Stygi
Pridem dicandam. Hanc corde non sano fovet,
Hanc lambit, hanc adorat, hanc servi in modum
Tolerat iubentem, honorat, obsequitur, timet.
Illa violenta torquet imperium manu,
Rotatque Regem, qua placet. Quid hinc mihi
Felicitatis? Unde funestae imminet
Probrum ruinae.
Hypocrisis:
Hyp. Noscis antiquum, tuo
Quo ligor amori, vinculum. Si quid tuis
Conferre Hypocrisis commodi rebus potest,
Paratam habebis.
Cacotes:
Caco. Nec mihi in partem rei
Venire dabitur? Nempe iam nulli usui
Cacotes supersum. Tollite obsequii mei
Artisque dextram, vestra quid tandem manus
Vincere valebit.
Cacurgus:
Cacur. Quis meae hic auri obstrepit?
Cacotes:
Cacot. Quis? nube densa coecitas oculos premit?
Me iunctum Hypocrisi cernis, et nondum tuis
Agnoscor oculis? sede iudicium sua
Si staret, ipse comitis aspectus meae
Cacotem esse memet proderet.
Cacurgus:
Cacur. Cacoten!
Cacotes:
Cac. Potes
Credere.
Cacurgus:
Cacur. Sed erro mente.
Cacotes:
Cacot. Qua causa?
Cacurgus:
Cacur. Scio
Cacoten procerae molis, at modicam tui
Video staturam corporis.
Cacotes:
Cacot. Quamvis tibi
Pigmaeus esse videar, aspectu tamen
Me, grandiorem crede.
Hypocrisis:
Hyp. Iam nanum mea
Te finge fraude.
Cacotes:
Cacot. Cogo naturae indolem.
Cacurgus:
Cacur. Es ero Cacotes! Fausta. societas sacri
Triumviratus [(transcriber); sic: Triumphiratus] !
Omnes:
Om. Fausta societas trium,
Cacotis, Cacurgi, Hypocrisis.
Cacur. Ineamus simul
Perenne foedus mortis et vitae Nihil,
Si sanciatur foedus, extimeo.
Hypocrisis:
Hyp. Nihil,
Si sanciatur foedus, horresco.
Cacotes:
Cacot. Nihil.
Si sanciatur foedus, addubito.
Omnes:
Om. Minus
Arete superbas eriget posthac comas.
Cacurgus:
Cacur. Sic opto.
Hypocrisis:
Hyp. Iubeo.
Hypocrisis:
Cacot. Fiat.
Omnes:
Om. In foedus manus.
Iungamus una.
Cacurgus:
Cacur. Consili vires ego.
Cacurgus:
Cac. Ego labores dexterae in fraudes feram.
Hypocrisis:
Hyp. Ego usitatis artibus vestrae decus.
Exsuscitabo gloriae.
Cacurgus:
Cacur. Inveniam dolos.
Cacotes:
Cac. Excogitatos opere complebo.
Hypocrisis:
Hyp. Tegam
Chlamydis amictu.
Omnes:
Omn. Tota se in Regem simul
Regnumque vis et robur ingenii exseret.
Idokerdus:
Idok. AUgusta Princeps, poplite inflexe tuos
Vereor honores.
Bulaea:
Bul. Unica affectus mei
Assurge gemma.
Idokerdus:
Idok. Grandis excessis tuae
Humanitatis, Domina, perfundit meos
Rubore vultus, seque non solitus favor
Ipsum triumphat.
Bulaea:
Bul. Vita non vita est mihi,
Dum vivo sinete.
Idokerdus:
Idok. Vita tum primum mihi
Per membra serpit, quando te video, mei
Cordis medullam.
Bulaea:
Bul. Quidquid obtendas, meos
Non trahit amores: una tu mentem rapis.
Idokerdus:
Idok. Quodcumque, pectori ingeras, numquam meos
Emes amores: una tu menti places.
Bulaea:
Bul. An vera loqueris, gaudii vena o mei,
Mea o voluptas?
Idokerdus:
Idok. Si neges verbis fidem
Tibi crede; quando lumine internam potes
Penetrare scaenam cordis? et apertos sinus,
Meosque amores perspicis.
Bulaea:
Bul. Novum genus
Hoc est amandi.
Idokerdus:
Idok. Grande prodigium soli
Non ante visos pectorum affectus parit.
Bulaea:
Bul. Votis amores nutrio, et nihil tamen
Proficio votis. Mente, quod fingo bonum,
Frui prohibeor. Diligo, quamvis nihil
Sperare liceat.
Idokerdus:
Idok. Diligo, et spero simul,
Amor timore crescit. In pectus timor
Languore penetrat, eliquat fibras amor;
Unumque rapiunt pectus et flammae, et gelu.
Bulaea:
Bul. Constantis in te cordis augmento fides
Maiore semper crescit. Ex vita spei
Amor putatur vivere: erratis; meus
Amore vivit spiritus, toto tamen
Extincta spes est corde. Ido. Flammantis sinus
Incensus ardor liberas auras timet.
Ardeo, tamen nihil audeo. Et timeo, et amo,
Patiensque sileo. Ferveo, et stringor gelu.
Bulaea:
Bul. Tu metuis?
Idokerdus:
Ido. Et tu corde spem ponis?
Bulaea:
Bul. Mei
Despero amorem.
Idokerdus:
Ido. Vereor offensam tui.
Bulaea:
Bul. Heu me! quod isto pectore offensae genus
Potes vereri? cuius in sinu tui
Affectus ardet.
Cacotes:
Cac. Principis sed quis tibi
Sensus videtur?
Poneria:
Pon. Aestuat suis quoque
Incensa flammis.
Cacotes:
Cac. Fomiti pulchre emicat
Maritus ignis.
Bulaea:
Bul. Fare: quid siles?
Idokerdus:
Ido. Loqui
Vetor timore Si tamen nomen meum
Nihil priori gratiae officeret, neque
Sortis fluentem sisteret cursum, meum
Nomen retegerem.
Bulaea:
Bul. Libere, exacto metu,
Effare nomen Oris extersi caris
Vultusque honesti gratiae semper mihi
Animo sedebunt.
Idokerdus:
Idok. Aliud hic intus latet,
Quam quod videtur. Feminam ex habitu putas
Sed fallo veste, Archaetia a notis vocor:
Sed nempe ficti nominis larva tegor,
Ne noscar ulli.
Bulaea:
Bul. Fare, quod nomen geris?
Idokerdus:
Idok. Ego sum Idokerdus.
Bulaea:
Bul. Idokerdus? O mei
Cordis voluptas?
Idokerdus:
Idok. Ille, quem pridem tui
Audita species oris, et fama indice
Descripta forma rapuit, et victum stitit
Ad iussa servum.
Bulaea:
Bul. Fallor! An video mei
Pectoris amores? Illa, quae pridem tui
Inebriata nominis fama, tibi
Meos amores voveram, iam te mei
Video Idokerde mutuo affectu trahi.
Regina at ecce Regium huc effert gradum.
Iubere, par est obsequi.
Bulaea:
Bul. Brevis mora
Nos iunget iterum.
Cacotes:
Cac. Quae ratio agendi? Modus
Quis iste morum? Principum quod hoc probrum?
Inculta Princeps, moris humani rudis!
Effronsque femina! insolens! semper meis
Inimica rebus! Sidere infausto sata!
Quodcumque tentem, semper in cursu obviat.
Idokerdus:
Idok. I, perge Cacotes; perage, quod iussi prius.
Cacotes:
Cac. Pareo iubentis nutui.
Idokerdus:
Idok. Primum mihi
Devincienda munerum illicio aureo
Bulaea Princeps. Grandia his armis cadunt
Subacta corda. Duplici expensae mihi
Foenore redibunt, fascibus si se meis.
Ut spero, reddat subditam Regni decus,
Et iura sceptri, et purpurae augustae notae
Debentur illi: capta sed mentem dolis
Sua iura fratri cessit. Ego rursum vetus
ius excitabo, mortuum quam vis putes,
Clausumque tumulo. Quando vis lites alit,
Quaecumque ratio servit, et vires habet.
Haec est amoris causa praetexti uncia:
Illam putor diligere; sed me diligo.
QUod illa regnum dirigit.
Hoc diligo Idokerdus:
Gemmas, opesque, divitis
Pretiosa dona ponti.
In quam ferantur pronius,
Meta carent amores.
Quid tot caducam angoribus,
Doloribusque formam
Venamur et suspiriis
Vultus amoenitatem,
Frontisque speciem quaerimus,
Orisque puipurissimum?
Opes, opes concedite:
Has diligo, has adoro.
Has luce quaero, has somnio,
Cum nox sopore mergit.
Harum fames me quoslibet
Urgebit in labores.
Tunc est amandum, cum redit
Vectigal ex amore.
Cacurgus:
Cac. Donum hoc tuum est.
Idokerdus:
Idok. Nam quod ego studium commodo impendi tuo?
Cacurgus:
Cac. Per te secundae sortis aspectu beor,
Per te sinistra sidera immutant vices,
Ceduntque faustis Arduum ascensum mihi
Veteris honoris una complanas. Tuus
Regi Synesio accessus arrisit: tua
Inducta fraude serva, et acceptum melos
Orisque amoeni chroma me gratum facit.
Idokerdus:
Idok. Me serviisse gaudeo meritis tuis.
Cacotes:
Cac. Si vetera rursus decora, et antiquos traho
Per te favores, patere, ut impendam tuis,
Quidquid valebo, commodis. Hinc vix decus
Indeptus aulae pristinum. et Regis latus;
Aurem occupavi: moxque cum vidi tua
Forma rotari corda, ...
Idokerdus:
Idok. Quid rerum refers.
Cacotes:
Cac. Calcaria fibris addidi, quas iam prius
Natura stimulis ursit Hinc pronus meo
Consilio adactus combibit pulchri faces
Vivas amoris.
Idokerdus:
Idok. Consili o tristes vices?
Quid inchoasti?
Cacotes:
Cac. Quidquid e bono tuo
Rebar futurum.
Idokerdus:
Idok. Falleris.
Cacotes:
Cac. Quinam obsecro,
Si pulchritudo femine hoc uno eminet,
Sibique precii grande momentum putat,
Quod diligatur pluribus?
Idokerdus:
Idok. Tales ego
Non pendo amores.
Cacotes:
Cac. Gloriam forsan levem.
Hanc esse credis, regii affectus tibi
Quod se reclinent?
Idokerdus:
Idok. Sortis infaustae sinu
Ut sublevarer, non ut opprimerer, opem
Misera in vocavi. Perdidi regnum meum,
Sceptrique vires; quodque adhuc tenuis mihi
Superest honoris, hoc quoque ut perdam, facis.
Cacotes:
Cac. Hac arte potius gloriam et honores trahes,
Si tibi faventes Regis affectus habes.
Sic nempe vires aureas, opum potes
Contrahere robur; nostra quod primo loco
Aetas reponit gloriae.
Idokerdus:
Idok. Si me aestimas
Adeo iacentis spiritus, mentem gravi
Errore fallis. Nullus illiciti mihi
Amoris ignis corda penetravit, neque
Penetrabit umquam.
Cacotes:
Cac. Scilicet credam! scio
Responsa prima. Trita Nympharum haec via
Prudentiorum est. Mitte nunc ritum aulicum,
Et compta verba: libere loqui licet:
Cum scaena solis servit, et locus arbitro
Facat remoto. Gratia Regis vales,
Una ante regni pondus, et sceptri decus.
Quaecumque Orontis praeda, vel spolium Tagi,
Preciumque gemmae regium exornant caput;
Quicumque sortis prodigae auratus nitor
Gravat lacunar, nutibus paret tuis.
Totum influenti pande fortunae sinum:
Utere favore: forte si effugiat semel,
numquam redibit: quodque dimittis bonum,
Olim dolebis perditum.
Idokerdus:
Idok. Non vis opum,
Non splendor aulae regiae tantum suis
Valent catenis, liberam ut mentem ligent
Amore vetito, Castus Hymenaeus potest
Ingerere solus vinculum; sed non amor
Impellere ultra.
Cacotes:
Cac. Dubito. Violento omnia
Parent amori.
Idokerdus:
Idok. Iure connubii toro
Est iam ligatus.
Cacotes:
Cac. Hoc parum est. Mentem exsere!
Responde amori mutuo: reliquum meae
Remitte curae. Solvere exosi ut queam
Vincula Hymenaei, mille mihi patent viae.
Idokerdus:
Idok. Non ego favorem sortis alieni velim
Precio cruoris emere: tam indignum pudet
Adhibere medium: sceleris auditi horeo
Vel nomen ipsum.
Cacotes:
Cac. Quanta religio hodie
Te Archetia renet! Me ne peregrinum aestimas,
Quem fugiat aestus pectoris, et ira impotens,
Qua fusa per cadavera ad solium furis,
Qua strage volvis proelia, et pacem domi
Cladibus inundas, rebus ut finem tuis
Pares cupitum.
Idokerdus:
Idok. Scinde sermonem: sat est:
Animos amori Regio numquam dabo,
At tu, favoris signa si poscis tui
In me exhibere, Regium pectus mei
Ab amore remove.
Cacotes:
Cac. Ludis? an verum putem,
Quod postulasti?
Idokerdus:
Idok. Num ambigis? mentis meae
Penetrale cernis.
Cacotes:
Cac. Teneo, quod retices.
Idokerdus:
Idok. Sat est.
Vale: recedo.
Cacotes:
Cac. Perge iam medicum ebibit
Stomachus liquorem; torquebat malum,
Prodibit ultro Quidquid urgendae rei
Prodesse poterit consili, dixi palam
Sed saepe amata forma amatori negat
Vicissim amorem, perqui, contemptum fugit
Praetextu honoris: Ille sed frontis rigor
Ficta est repulsa: flectitur quando rogas.
Primum licet negaverit, tandem annuet.
Cacotes:
Cac. A principe meo ad Principem.
Colacaea:
Col. At ubi sunt?
Cacotes:
Cac. Viden.
Colacaea:
Col. Nil litterarum hic.
Cacotes:
Cacot. Aspice.
Colacaea:
Col. Hic gemmae nitent,
Aurumque ridet.
Cacotes:
Cac. Hae characterum notae
Etiam leguntur rudibus: hae missae obtinent
Aditum benignum litterae: hae penetrant magis,
Quam Rhetorum facundia. Has, quisquis voles
Animos movere, suggere.
Colacaea:
Col. Et quisquis petit
Regum favorem. supplices ista nota
Scribat libellos; quidquid optavit, feret.
Cacotes:
Cac. Quid arbitramur byssinis verbis capi
Regum favores? Aliud hic labor petit.
Colacaea:
Col. Consentienti loqueris. Exemplo id mea
Regina firmat. Illa nec vocis melos
Audit canorae; nec probat mores meos,
Et displicere monstrat obtutu modum.
Hactenus amicae frontis aspectum negat,
Arcetque latere, et prohibet alloquio suo;
Nihil meorum tolerat actorum. Mihi
Servire pariter displicet.
Cacotes:
Cac. Tanti cave
Erroris omen; nostra ne damnes malo
Consilia fine.
Colacaea:
Col. Quid iubes illic agam,
Ubi nulla fulcit gratia?
Cacotes:
Cac. Hoc saltem cave,
Ne quis finistrae mentis hanc sedem occupet.
Tibi nota soli est flamma, quam nostrum fovet
In funus Arete pectore: hinc cauto potes
Notare motus lumine. In nostram nimis
Felicitatem servit obsequium tuum.
Hinc ne recede, iura ut obtineas tua,
Nihil est iniquum.
Colacaea:
Col. Cedo rationi.
Cacotes:
Cac. Loqui
Agique cuncta patere: sed sollers tamen
Attende nostris commodis.
Colacaea:
Col. Verbo tuo
Persuasa pergo.
Cacotes:
Cac. Perge: ego, ut amoris sacra
Legatione fungar, has auri notas
Deporto, facile quisque quas capit, licet
Mutus tacente in ore Sigalion premam.
Regis aperit huic machinas et molimina iniqua Archaeriae; sed non credenti.
Eudaemon, seu Bonus Genius. Synesius, seu Intellectus.
Eudaemon:
Eud. - - - - Augusti caput
Regni verendum.
Synesius:
Syn. Quid rogase.
Eudaemon:
Eud. Quae me hactenus
Tenuere semper vota; fortunam tuis
Sceptris secundam. Servitus istud mea
Tibi obligata; dignitas, qua me supra
Plebem extulisti, quando consiliis tuis
iussisti adesse, poscit, ut rebus prope
Extrema iam spectantibus rumpam sacras
Leges silendi.
Synesius:
Syn. Quid novi adportas?
Eudaemon:
Eud. Tuum
iam perduelles impedunt flammae caput.
Synesius:
Syn. Quae monstra narras?
Eudaemon:
Eud. Vertices necdum tui
Inimica sentis tela?
Synesius:
Syn. Sed ubinam?
Eudaemon:
Eud. Tuae
Inter penates Regiae.
Synesius:
Syn. A quonam?
Eudaemon:
Eud. A tuis.
Animi impotentis vulgus attollit caput
Peius chelydro, seque, coniuncta palam
Cohorte densat, frontis ut celsae iubar
Diadema rapiat; sceptra sacrilego impetu
Dextra refigat, reque mancipium ferae
Sistat Tyrannae.
Synesius:
Syn. Quam notas tanti caput
Ducemque sceleris?
Eudaemon:
Eud. Non vides adhuc tuo
Capiti minantem?
Synesius:
Syn. Non video.
Eudaemon:
Eud. Sortis tibi
Nimium sinistrae falsitas Archaetiam
Dedit videndam. O impia!
Synesius:
Syn. Hanc fingis tuo
Animo tyrannam: credis in iugulum meum
Iurasse servos, semper intentos mihi,
Ducesque amorum, qui venustatem obviam
Primi obtulerunt, meque prodigio novae
Rapuere formae. Nempe qui nobis placent,
Hi sint rebelles.
Eudaemon:
Eud. Quae placent aegro, nega.
Saepe nocitura postulat.
Synesius:
Syn. Me aegrum putas?
Eudaemon:
Eud. Langues ad usque funera; et quanto magis
Occulta se per viscera infundit malum,
Fugitque, medicam dexteram; hoc maius trahit
Lethi periculum.
Synesius:
Syn. Ludis, ac nocte edita.
Somnia renarras.
Eudaemon:
Eud. Vera quae video, tibi
Pando fidelis servus. Inserpens amor
Visceribus imis, mentis extrema est lues,
Sua quae venena fundit, et primum occupat
Vivaciores corporis partes, Status
Tui, inde adurit sanguinem, et totum inficit
Populorum amorem. Video iam certas notas
Patere vitii: publica ebullit cruor
Lamenta populi; murmur indignis sonat
Passim querelis.
Synesius:
Syn. Virga censurae notat
Impune nostra facta? Quod scelus est pati,
Malum eruendum est. Media non desunt, quibus
Temere ruentis plebis ardorem premas.
Eudaemon:
Eud. Ista medicina peior est morbo; ac nimis
Violenta plagam exasperat. Lenem decet
Exulcerato vulneri adhiberi manum,
Medicina tuta cuilibet morbo est: mali
Occasionem tollere. In mores probos
Impacta linguae spicula obtundunt minas,
Aliena tunc se lingua sub frenos dabit,
Si primus illae belluae iniicias lupos.
Synesius:
Syn. Rex subditorum imperia populorum feram?
Eudaemon:
Eud. Arx tuta regni est, civium constans amor.
Synesius:
Syn. Dum sceptra metuant, oderint cives licet.
Semel negatus, quando se reddet favor.
Eudaemon:
Eud. Aretae ergo formam caelitem, et vultus notas,
Serenitatem frontis, oculorum faces,
Non antepones gratiae, quae te fugit,
Tuosque mores odit?
Cacurgus:
Cac. Ignoras dolos
Genii muliebris: odia confingit foris,
Minasque vultu; incendia affectu coquit:
Simulatque displicere, quod summe vover.
Eudaemon:
Eud. Sit facta vultus ira, sit fictus dolus,
Tuoque demum affectui victas manus
Inimica amica porrigat: poteris tamen
Periurus Aretae. et perfidus, pactam fidem
Rescindere?
Synesius:
Syn. At cui? quae fides umquam data est?
Ridenda profers. Veteris aetatis fides
Rude documentum est. Saeculum hoc nescit fidem.
Et si qua forte restat, hanc vulgus colit,
Non aula Principum.
Eudaemon:
Eud. O capax scelerum dies!
Audes negare, propriam Regi fidem?
Cacurgus:
Cac. Affectus omnis exulat, ubi Archaetia
Mentem occupavit.
Eudaemon:
Eud. O nefas!
Cacurgus:
Cac. Cave id nefas
Vocare, quod Rex approbat.
Eudaemon:
Eud. Etiam valent
Errare Reges.
Cacurgus:
Cac. Quod libet, Reges valent.
Eudaemon:
Eud. Sed non licet, quidquid libet.
Cacurgus:
Cac. Dictum est satis.
Eudaemon:
Eud. Sed dicta nondum percipis.
Cacurgus:
Cac. Capio satis
Perversa mentis sensa, et oppositum meo
Animum labori.
Eudaemon:
Eud. Domine.
Synesius:
Syn. Quid frustra es? Sile.
Eudaemon:
Eud. Aurem benignus exhibe.
Synesius:
Syn. Sile.
Eudaemon:
Eud. O Dii!
Synesius:
Syn. Quousque tandem? Contumax, necdum siles?
Abscede. Te nec aure, nec dignor meo
Tolerare vultu.
Cacurgus:
Cac. Qualis audacis tenor?
Quae norma agendi?
Synesius:
Syn. Quam sibi abiectum exprimit
Im mente Regem? Servus imperia mihi
Legesque ponet.
Cacurgus:
Cac. At nimis pravum tuas
Trahit in abusum gratias. Nihil tamen
Tentasse tanta stupeo, cui tantum licet.
Synesius:
Syn. At unde tantus cordis audacis calor?
Cacurgus:
Cac. Egressus aequi limites Reginae amor
Auctoritate hunc fulcit, ut regni sibi
Arbitria solus arroget.
Synesius:
Syn. Monstrum refers.
Cacurgus:
Cac. Patiere, ut Echo resona, quod tota palam
Narratur aula, proferam: minimum tamen
Dixisse reputa. O si penetrarent tuas
Sensus in aures! Illa Reginae data
A te potestas, huius arbitrio stetit,
Hic imperavit: unde plebs unum colit,
Unum verentur aulici. Solum deest
Ut arrogatis iuribus nomen quoque
Regale iungas, ipse Rex tota palam
Coletur urbe.
Synesius:
Syn. Quidquid hic audet suo
Tentare fastu, facile moderabor: solo
Facile superbas frondium affligam comas,
Quae dignitatem Regiam obfuscant. Caput
Regis coronat melius excisum manu
Vindice papaver, quam superbificis micans
Diadema gemmis, vel peregrino iubar
Auro diescens.
Documenta amoris.
Areta:
Aret. Scilicet quondam tibi
Arete est amata.
Synesius:
Syn. Quem tibi quondam dedi
Regina amorem, foveo, constantem.
Areta:
Aret. O Deus!
Mi Rex, amas, fatebor: at me non amas.
Synesius:
Syn. Suspicio mentem turbat.
Areta:
Aret. Ah! video nimis.
Novelli amoris signa. Non dubius tenes
Animo recente, sede Leucothoen sua
iussam exulare, tutior ut Archaetiae
Regia pateret. Hiccine est amor mei?
Astraea iusti libripens, cuius manu
Arete tenebat sceptra, deiecta est suae
Honore sedis. At quis est auctor rei?
Sic nempe amamur? Deinde, quae munus tenent
Heroidum exulantium? O tristes vices!
Pudet referre: Politica infamis malis,
Colacaea semper impudens, servae impiae
Caritis amatae. Signa quae porro tui
Dedisti amoris? Hiccine est amor mei;
Hinc ut Ministri fida non posses boni
Consilia capere Eudaemonis.
Cacurgus:
(Cac. Prope hinc abest,
Auditque voces.)
Areta:
Aret. Ire semotum tuo
iussisti ab ore.
Cacurgus:
Cac. Nempe, quam dixi prius,
Adest malorum linea: huc pondus gravat;
Eudaemonisque amore se tanto implicat
Regnum tumultu.
Synesius:
Syn. Veritas dictis subest.
Hanc sustinere audaciam, atque animi impotens
Tolerare monstrum nequeo.
Areta:
Aret. Sic sponse o tuam
Infide sponsam deseris? nec te mea
Lamenta tangunt? Quo vetus cessit fides
Dilecte Sponse? te quis affectus rapit
A nostri amore devium? Infelix nimis
Et vilis Arete! nobile precium tui
Nihil aestimatur! Vilis, exosa es tuo
Sponso, nec auris precibus affusis datur.
Iam mente teneo.
Areta:
Aret. Siccine effussum statim
Per regna, quidquid aula patrarit, volat?
Hypocrisis:
Hyp. Imo silentur omnia.
Areta:
Aret. Et tuas tamen
Penetravit aures fama per nemorum invios
Tractus silentum?
Hypocrisis:
Hyp. Caelitum munus fuit,
Rescisse cuncta. Sidere allapsus Deus
Mihi scaenam aperuit. Video disruptis tui
Sponsi luptatis efferum ardorem, faces
Infidi amoris video.
Areta:
Aret. Fraude Archaetiae
Hoc est patratum crimen.
Hypocrisis:
Hyp. O Princeps, agis
Errore mentem. Non ego robur putem
Hoc esse pulchritudini, quae olim dapes
Dabit chelydris, iura cum tumuli obruent
Terra sepultam, Mentis aethaereae aliquid
Sortitus est Synesius, abiectam super
Humum elevatus; quidquid effuso patet
Mundi theatro, permeat; magicis nisi
Irretiatur fraudibus, fucum aemulae
Tuique vultus facile distinguet iubar.
Areta:
Aret. Quomodo? ubi? quando? quae Eumenis styge eruta
In nostra damna exarsit?
Hypocrisis:
Hyp. Id nondum scio:
At si profusis precibus, excubiis, flagris,
Et denegatis dapibus assuevit pius
Moveri Olympus, spero non longa mora
Videre cuncta. Candidam praesens Deus
Solatur animam. Fide: fidenti pius
Assistit aether.
Areta:
Aret. Nixa subsidio tuo,
Precibusque fisa, spero maeroris mei
Adesse finem Caelico velut mihi
Recreatus animus nuntio certam spei
Respirat auram. Sancta si pietas mei
Tuas medullas tangit (hoc aequum reor)
Mecum hic morare. Quando vel vultus tui
Serenitatem cerno, vel sancta datur
Frui loquela, pectoris motus cadit.
Et aura amoenae pacis in mentem redit.
Hypocrisis:
Hyp. Quae videor esse? tantus ut mihi affluat
Cumulus honoris?
Areta:
Aret. Merita si spectem tua,
Maiora longe debeo: in corpus breve
Si grandis animae contrahit celsus vigor.
Hypocrisis:
Hyp. Sub hac fluentis corporis massa soli
Vermiculus alitur.
Areta:
Aret. Quo magis premis, magis
Se pulchra virtus erigit.
Hypocrisis:
Hyp. Mentem pudor
Ruborque frontem pingit, ut nequeam tuis
Responsa verbis ferre.
Areta:
Ar. Vel verbo unico,
Vel annue oculo; praesentem meis
Concede votis, tota tempestas cadet
Maeroris animo. Sola tu optatam potes
Serenitatem pectori afflicto dare.
Hypocrisis:
Hyp. Sentire contra crimen est. Meritum grave
Si est obsequentis.
Areta:
(Ar. Nuntium faustum audio!)
Hypocrisis:
Hyp. Adibo sacros interim Superis lares;
Illuc piarum mentium densos choros
Citabo ad aras, ut tuis reddant Deum
Votis faventem, et fervidae iungant preci
Repetita flagris verbera. Offensi Dei
Iram profuso sanguine extingui decet.
Areta:
Aret. Quando licebit rursus aspectu frui?
Hypocrisis:
Hyp. Mora brevis: iterum reddar obsequiis tuis.
Areta:
Aret. Sperare iussa spero. Spe reditus tur
Tormenta cordis digerant. Gemitus procul,
Procul dolores, quaque laceratis sinum
Suspiria procul; finis instantis mali
Crudaeque tempestatis affulget mihi.
Carum benigno ab aethere allucet iubar.
Hypocrisis:
Hyp. Plagis teneris. Tende, quo tendis. Latet
Rerum futurus ordo Quam simplex huic
Bonitatis umbrae credit. Effuso mihi
Splen pene risu rumpitur. Veteris fides
Aetatis ista est. Misera, non novit satis
Mores fluentis saeculi. O quantum potest
Pietatis ista larva! quam multum valet,
Existimari! Fraudibus quisquis potest
Inducere larvam, quidquid aggreditur, tenet?
Felice sine Tende, quo tendis. latet
Rerum futurus ordo. Commotus mihi
Splen pene risu rumpitur. Nullus mihi
Exulcerare corda iam maeror potest.
iactata prima tela fixerunt scopum.
Quis ille lentum portat in scaenam gradum!
demum; et mutuo se ad meditatam fraudem peragendam animant.
Dolus. Hypocrisis.
Dolus:
Dol. ADest Hypocrisis. Videor ignotus: meos
Non ante vultus detegam, quam per dolos
Traducta sensum prodat. O Pietas, quid hic
Inter tumultus aulicos? Aliud locus
Sibi poscit iste, quam coronatis preces
Demurmurare granulis.
Hypocrisis:
Hyp. Bonum est, bene
Semper operari.
Dolus:
Dol. Tempori aptari decet,
Quodcumque agendum est. Hora iam mentem iubet
Populi applicare commodis.
Hypocrisis:
Hyp. Regnum breve
Quodcumque mundi Caelitis regni nihil
Studiis adimere debet. Huc mentis decet
Coniicere prima studia. iunguntur bene,
iustum, piumque.
Dolus:
Dol. Diva, quam partes tuas
Agis eleganter!
Hypocrisis:
Hyp. Unico hoc caelis velim
Placere studio, quamque personam gero,
Bene sustinere. Quemlibet sanctae decet
Monere vitae.
Dolus:
Dol. Falleris: partes tuas
Simulando belle sustines.
Hypocrisis:
Hyp. Ego simulem?
Dolus:
Dol. Apte et decore.
Hypocrisis:
Hyp. Heu! quid ais? In somno levem
Umbram otiosi verbuli timeo; et solo
Me devorandam crederem, si unum labris
Se vanitatis proderet signum. Sile.
Simulare Pietas nescio.
Dolus:
Dol. Ignoram mihi
Te credis esse?
Hypocrisis:
Hyp. Hinc spero, si noscis bene,
Meliora de me senties.
Dolus:
Dol. Hypocrisis es.
Hypocrisis:
Hyp. Edixit. Heu me! Sidera in testes voco
Calumniarum. Parcite auctori tamen
Mendaciorum, Caelites.
Dolus:
Dol. Quamvis tegat
Te larva, non tamen lates.
Hypocrisis:
Hyp. Larvis mea
Species tegatur? falleris: procul, procul
Haec vanitatis studia.
Dolus:
Dol. Quam vestem geris?
Nonne Pietatis?
Hypocrisis:
Hyp. Ipsa sum Pietas: mea
Dum vestis est. Pietatis est.
Dolus:
Dol. Pietas potes
Videri amictu, quem tuus frater Dolus
Pietatis humeris rapuit.
Hypocrisis:
Hyp. At nullus mihi est
A patre frater? Nec dolum novi.
Dolus:
Dol. Tua
Quid matre factum est?
Hypocrisis:
Hyp. Obiit extremum diem
Sublata fatis.
Dolus:
Dol. Vivit, et praesens adest,
Mendacioque splendido se Politicam
Vult nominari.
Hypocrisis:
Hyp. Quid refers?
Dolus:
Dol. Vero tamen
Nomine. Poneria est.
Hypocrisis:
Hyp. Sinum veri, tenet.
At unde nosti?
Dolus:
Dol. Quae tuae comites?
Hypocrisis:
Hyp. Meae?
Quaenam?
Dolus:
Dol. Putas latere, quae sociae tuo
Haesere lateri?
Hypocrisis:
Hyp. Quae meum stipent latus?
Dolus:
Dol. Colacaea. Cacotes.
Hypocrisis:
Hyp. Teneor, en fraudes patent.
Dolus:
Dol. Et plura novi. Cuius at lateri comes
Principis adhaeres? nomine est Archaetia,
Re est Idokerdus: Ille, cui tacita calet
Reginae amoris pectus accensum face.
Hypocrisis:
Hyp. Heu! explicatus publica in luce est dolus.
Dolus:
Dol. Sed mente trepidos excute timeres: satis
Te verberavi, nolo te soror amplius
Fraude implicare Sum Dolus, frater tuus,
Sum, sum: quid haeres? Vultus alienus tegit
Vestisque fraudes. Chlamyde peregrina inclitus,
Aliaque tectus fronte Policarpum induo
Iubente matre: cuius ingenio et manu
Mutatus istum frontis obtutum gero.
Exinde fratrem nosce: quae tecto geris
Secreta corde, quae architectatur parens
Arcana, novi. Crede, sum frater tuus.
Hypocrisis:
Hyp. Laxatur animus; quem repentinus pavor
Egerat in arctum. Namque cum rerum ordinem
Seriemque narras, fronsque non solita emicat,
Fraudes retectas credidi. At refer Dole,
Adhucne vivit? an infero in caenam iovi
Policarpus ivit?
Dolus:
Dol. Fune praeclusi gulam,
Tacitaque pressum morte transmisi ad Stygem,
Exinde vultum mentior, dolis probe
Subserviende chlamyde: qua gressum fero,
Policarpus esse credor, et passim color
Policarpus. Ingens nomen adsciscit meis
Auctoritatem fraudibus. Quae mi pedes
Prolixiore vestis allambit sinu
Gravis, et modesta, Principis nostri dolos
Tegit Idokerdi.
Hypocrisis:
Hyp. Sanguine ex uno sumus,
Frater Sororque: stirpis ingenium tibi,
Mihique par est, fingere. Haec, qua me vides,
Mentita frons est. Quisquis aspectu indolem
Definit, ille poplite inflexo, ratus
Devotionem, adorat. Hoc nomen mihi
Auctoritatem generat, et quod vix sibi
Hypocrisis ipsa credat, aut stupeat Dolus,
Quaecumque meditor, assequor. Sed non vacat
Referre plura; tempus hoc facta exigit.
Dolus:
Dol. Meditata agamus.
Hypocrisis:
Hyp. Utrius in technas magis
Sit prompta dextra, et animus, hic dies dabit.
Dolus:
Dol. Fgo ambiende chlamyde consilia tego,
Populique venor gratiam.
Hypocrisis:
Hyp. Ego gestu, et piae
Tenore frontis.
Dolus:
Dol. Nomine ego grandi levem
Inesco turbam.
Hypocrisis:
Hyp. Nomine ego pio gravem
Aulam subintro.
Dolus:
Dol. Me fides vulgi colit.
Hypocrisis:
Hyp. Me sequitur aulae. Regii affatus mihi
Non impedita copia est.
Hypocrisis:
Hyp. Uni suos
Regina sensus pectoris fidit mihi.
Dolus:
Dol. Ligare Regem fraude, ne parum hoc puta.
Hypocrisis:
Hyp. Maioris operae crede virtutem dolo
Ligare.
Dolus:
Dol. Satis est, dexteram tempus vocat.
Imo loquendum est: audit. Hoc omnis basim
Policarpe regni existima: nutu Dei,
Superumque lege flectere imperium soli.
Male regna constant, quando non regit manum
Sceptrumque pietas.
Eudaemon:
Eud. Ista consilia exili
Sunt causa nostri. Sancta qui suadet, refert
Odia potentum. Saepe suggessi; in Deo
Fundanda regna; sceptra pietatis manu
Firmanda; primam Principis curam, poli
Debere leges esse: tunc nullo impetu
Labare regna posse, cum semper Deo
Intentus animus parte se nulla trahi
Ad iniqua patitur. Nempe consilii boni
Fuit probrosus exitus. iussus procul
Exesse tecto Regio, infelix meam
Deploro sortem.
Hypocrisis:
Hyp. Cursus hic mundi est. Brevis
Solet esse Regum gratia, et fallax favor
Sortis secundae: si elevat vulgus supra,
Vastae ruinae praeparat.
Eudaemon:
Eud. Sortem probat
Fortuna nostra vitream.
Dolus:
Dol. Lapsu tuo
Cavere discam. Sta tamen firmo, ut soles
Intrepidus animo; quodque commune est, cape
Hunc fructum ab aula, posse fortunam pati
Cum, quem secundis extulit, gravibus premit.
Ego mente grande verso consilium, tuo
quod esse gremio conditum, Pietas, velim,
Huc in recessum Regiae mecum subi:
Arcana regni sensa secreta decet
Conferre sede.
Hypocrisis:
Hyp. Quo iubes frater, sequor,
At tu virilem spiritum in magnis malis
Proba ferendo.
Eudaemon:
Eud. Et aula pietatis virum
Tantae educavit? Quanta fortunae seges,
Si spectet aula Numen, et sese piis
Conformet astris; quasque dictabit solo
Leges, ab alto sumat. At nullus spei
Locus est superstes: quando, quod sulades bene,
Vel aditum ad aures Principum nullum invenit,
Vel, si invenit, lentis voluntatem incitat
Stimulis ad actum. Quisquis excelsae studet
Arti imperanti, commodis servam suis
Vult religionem: sique consiliis piam
Quandoque frontem appingat; hoc dolo facit,
Ut honestet acta Principum, et furta, et neces,
Martisqui, iniqui turbines aequos probet.
Sub fronte pulchra semper abscondit sui
Cupiditatem commodi, et amorem lucri.
Penetravit hanc in regiam, quantum prior
Exhausta facies imperi, et regui vigor
Concidit adempta gloria! Leges iacent,
Fas omne premitur, iura calcantur, gemit
Contempta honestas, concilia aguntur lucris,
Cupiditate commodi sententiae
Definiuntur: omnia lucrandi hic amor
Prohibet, iubetque.
Eudaemon:
Eud. Merita non habent locum,
Ubi iura sunt venalia.
Astraea:
Astr. Extremum mali est;
Quod in recessus intimos aulae, in fora,
Laresque Cacotes, libere impuni gradu
Se iactet; et qua graditur, assensu pari
Populi colatur; Regis affectum trahat,
Aulaeque amores. Nullus hunc ausit levi
Laesisse verbulo. Ipsa tentaram gravi
Cohibere flagro audaciam; ac odium tuli.
Et Regis et Sororis.
Eudaemon:
Eud. At quid tu stupes
Aut te iacere, aut Regio tecto exigi
Non sine cachinno plebis, ubi pridem impiis
Leucothoa pulsa laribus hoc regno procul
Iussa exulare est? Nil meam stupeo fidem
Iacere; et Areten, Caelitum formam. Deam
Primam Dearum, amoribus dignam omnium
Fastidiose despici. Hanc regno luem
Invexit illa Furia, quae se Archaetian
Amat vocari, at interim proprii mera
Est commodi cupiditas.
Astraea:
Astr. Propriis studet
Dum quisque rebus, publici fingit boni
Necessitates Commodum cuique est suum
Regula, et agendi norma: cantantur ioci,
Ut involentur aera: finguntur sono
Ridente verba, rebus alienis suae
Ut augeantur: ore simulatur fides.
Pietasque vultur; corde cuduntur doli,
Et tela, et arma funeris. Nulla est fides.
Ubi commodorum ratio propriorum valet.
Eudaemon:
Eud. Nihil propinqui sanguinis leges valent,
Veterumque iura affectuum. Quando caret
Pupillus aere, quisque tutelam fugit:
At cum tumescit arca, cum multo sonant
Horrea flagello, quisque tutelam petit.
Lucris aguntur omnia, affectu nihil,
Ubi commodorum ratio propriorum valet.
Astraea:
Astr. Proditur amicus hostibus: cadit in pares
Veneranda pietas: casta verborum fides,
Firmata caelo teste, violatur: caris
In ore ridet, corde flammatur furor,
Et in propinqui funera armantur manus:
Fidelitatis exulant leges procul,
Ubi commodorum ratio propriorum valet.
Eudaemon:
Eud. Aurum aestimatur, cetera teruntur; iacet
Oppressa honestas, merita regali procul
Arcentur aula. Ianua ad honores gravi
Pulsatur auro, panditur precio, patet
Lucris: et aulae munia, et primae notae
Venduntur auro. Egena si virtus gradum
Inferre tentet, pellitur. Plenae manus
Facile subintrant tecta, pauperibus fores
Clauduntur aulae. Merita nil prosunt, ubi
Se commodorum ratio propriorum ingerit.
Infusus auri, sit licet vero minor;
Cor vellicavit, perque secretas vias
Rimatus aditum, cordis in medio tenet
Amoris aulam.
Poneria:
Pon. Merita sic poscunt sua,
Unus ut ametur. Ipse sic quondam parens
Summus Deorum, praemio ut amoris sui
Danaes Amorem ferret, exutus iovem
Vultu Idokerdum sumpsit, et nimbo aureo
Vestitus, alto a Virgine exceptus sinu est.
Bulaea:
Bul. Intelligo, quem diligam: ah nosco probe,
Amoque nimium.
Poneria:
Pon. Nimius affectus nequit
Amantis esse, quando, quod amatur bonum,
Meretur omnem pectoris amorem. Licet,
Suadetque, ratio, suadet extersi nitens
Oris venustas; quaeque, nisi carpas, fluit
Aetatis aura, postulat amores. Ama.
Bulaea:
Bul. Absiste verbis: aura facundis cadens
Violenta labris pectore latentem nimis
Inflammat ignem; iamque defecto labat
Vigore corpus. Siste, et ardentes sinu
Flammas amoris tempera aspectu mei
Grato Idokerdi.
Poneria:
Pon. Prompta ad obsequium volo.
Bulaea:
Bul. O Idokerde! Si astra te metam mei
Dedere cordis, cur tibi iungi veter?
Quaecumque Virgo incendio nostro parem
Flammam experitur; audet, insano ruit
Amens calore; id unicum spectat, cui
Affixit animum, seque discrutiat suis
Afflicta votis. Lenta si veniat malo
Medicina nostro, certa mors animam rapit.
Si sola pectus igne succendit tui
Allata fama nominis; si me procul
Dissitus amore vulneras, quid non calor
Vicinus ausit? Dulcis o flammae furor,
Quam me iniquitas! Pectus in tenues abit
Cineres solutum.
Imitata, noctem mentis abstergis sinu
Somnus premebat inscium, tu me excitas.
Sic ad micantes Solis orientis faces
Oculis sepultis excuti somnus solet.
Bulaea:
Bul. Simulas amorem. Fingere ingenuus amor
Neque vult, neque valet.
Idokerdus:
Ido. Diva, nil fingo: tuae
Teneor amore gratiae.
Bulaea:
Bul. Solis mihi
Si pulchra tribuis nomina, et amoenas vices,
Hoc non amare est.
Idokerdus:
Ido. Sceleris ego tanti reus?
Bulaea:
Bul. Sol pura lux est: tu sequi noctem eligis.
Idokerdus:
Idok. Erras: venustas frontis extersae faces
Adoro.
Bulaea:
Bul. At umbras inter occultus petit
Amor hic latere.
Idokerdus:
Idok. Caecus est amor. Hinc amat
Celari in umbris.
Bulaea:
Bul. Nudus est etiam: hinc fugit
Versari in umbris.
Idokerdus:
Idok. Flamma, quae tegitur, magis
Violenta pugnat.
Bulaea:
Bul. Sed suas perdit quoque
Oppressa vires.
Idokerdus:
Idok. Opprimi sed non potest:
An nec patere debet.
Bulaea:
Bul. Id quisquam vetet?
Idokerdus:
Idok. Vetat fluentis temporis velox fuga.
Bulaea:
Bul. Semper aperire innoxiam flammam licet,
Quando ad decentes ardor aspirat faces
Candidi Hymenaei. Turbidae flammae tegi
Gaudent vapore fumeo: at puri nitor
Ignis sub auras emicat, et astris suos
Loquitur calores.
Idokerdus:
Idok. Diva nil memet tui
Fateri amantem vereor: at dum me tegit
Cultus alienus, nequeo me, quis sim, palam
Aperire, Formam tectus externam indui,
Ut obtinerem gratiae munus tuae.
At coniugalis iura si credas tori
A me requiri, Regiae sortis decus
Aliud iubebit.
Bulaea:
Bul. Regiae sortis decus
Quidnam iubebit!
Idokerdus:
Idok. Rursus ut subeam meae
Aulae penates.
Bulaea:
Bul. Ergo meditaris tuos
Subtrahere vultus?
Idokerdus:
Idok. Semper ut possim tibi
Adesse praesens.
Bulaea:
Bul. Esse non praesens potes,
Nisi hinc recedas?
Idokerdus:
Idok. Temporis modica mora
Si te relinquam, iura regalis tori
Praesens reposcam.
Bulaea:
Bul. Heu! deseris si me semel,
Memoria nostri pectore excedet procul.
Idokerdus:
Idok. Mei ipse cordis corde memoriam exuam.
Bulaea:
Bul. Tuumne me cor esse confidam, procul
Dum me recedis?
Idokerdus:
Idok. Semper es praesens mihi,
Erisque Semper, spiritus dum per meos
Artus me abit. Illa maiestas tuae
Augusta frontis, illud extersi iubar
Regale vultus, pectoris medio sedet,
Vicesque cordis supplet.
Bulaea:
Bul. Hic nempe est modus
Hyperboleque amantium.
Idokerdus:
Idok. An poscis mei
Certius amoris pignus?
Bulaea:
Bul. Ut certa fide
Promissa firmes.
Idokerdus:
Idok. Iuro constantem fidem.
Poneria:
Pon. Et sancta dulcis vincula Hymenaei sacro
Stringenda nodo amoris?
Bulaea:
Bul. Hoc votum unicum
Mei est amoris. Ante consensus tamen
Est exprimendus fratris.
Poneria:
Pon. Hunc tempus dabit.
Vos coniugalem stringite interea fidem
Larente nodo.
Bulaea:
Bul. Patriae hoc leges vetant,
Hoc iura prohibent, aequitas horret, pudor,
Refugit, honestas abnuit.
Poneria:
Pon. Vulgus leve
Severa legum iura, non Reges ligant.
Idokerdus:
Idok. Quidquid placuerit Regibus, id etiam licet.
Bulaea:
Bul. Quod aequitas probarit, hoc solum licet.
Idokerdus:
Ido. Quodcumque poscit animus, hoc aequum facit.
Bulaea:
Bul. Quod impetrari valeat, hoc licitum est peti.
Idokerdus:
Idok. Velle, impetrare est.
Bulaea:
Bul. Velle non valeo.
Idokerdus:
Idok. Tamen
In utramque partem libera es: numquam tibi
Difficile velle est.
Poneria:
Pon. Velle si tantum velis
Habes, quod optas.
Bulaea:
Bul. Velle iam non est meum.
Idokerdus:
Idok. Quis pectus error? Nebula quae mentem occupat?
Amoris hortamenta te sequi decet.
Bulaea:
Bul. Honoris hortamenta me sequi decet.
Micuisse vidi.
Poneria:
Pon. Quaestio ingenio fuit
Exercitando posita.
Hypocrisis:
Hyp. Quod menti datur
Exercitandae tempus, impensum est bene.
Poneria:
Pon. Dubium movebat Regiae stirpis decus,
Correpta amore Virgo.
Hypocrisis:
Hyp. Quid rursus mihi,
Quos odit auris, ingeris amores? Tace.
Poneria:
Pon. Castos amores ingero.
Hypocrisis:
Hyp. Hic solitus color
Est vanitatis.
Poneria:
Pon. Antequam sensum efferas,
Audire libeat.
Hypocrisis:
Hyp. Audio: at castam cave
Aurem inquinare.
Poneria:
Pon. Quaestio ingenii fuit:
An, si qua virgo, Regia stirpe edita
Iuvenem, parentum sanguine et genere parem
Adamarit, absque fratris assensu queat
In coniugalis iura consensum tori
Iuveni obligare?
Hypocrisis:
Hyp. Quaestio haec aliud sonat,
Quam, quos putabat suspicax nimium metus
Vanos amores Foedera Hymenaei probat
Deus ipse; et absque fratris assensu licet
Haec pacta inire.
Bulaea:
Bul. Si improbet?
Hypocrisis:
Hyp. Probet, improbet:
A contrahentum simplici assensu suum
Habent valorem: fratris his penitus nihil
Dissensus obstat.
Bulaea:
Bul. Debet at fratri soror
Reverentis animi signa.
Hypocrisis:
Hyp. Sed leges volunt
Haec esse pacta libera: et caelum probat,
Et iura legum Nuptias.
Bulaea:
Bul. Nec ego improbo.
Hypocrisis:
Hyp. Quid ergo metuis? Quod facit sanctum Deus,
Negligere fratrum gratia numquam licet.
Bulaea:
Bul. Ratione stringis.
Idokerdus:
Idok. Purior quando micat
Meridiano veritas Phoebo, nefas
Grande est reniti.
Hypocrisis:
Hyp. Consonat legum tenor.
Idokerdus:
Idok. Addicit aequi ratio.
Poneria:
Pon. Mos longo iubet
Probatus usu.
Bulaea:
Bul. Ratio me vincit, sequor
Consilia vestra.
Bulaeae, seu Voluntatis affectus occupasse; Areten vero, seu Virtutem, sibi
constanter obsistere In hanc torquendas fraudes suadet Hypocrisis, et eas
texendi negotium suscipit.
Hypocrisis. Idokerdus, seu Interesse.
Hypocrisis:
Hyp. QUid Idokerde existimas? Non me tuis
Aptam probasti rebus et votis?
Idokerdus:
Ido. Supra
Mea vota, Hypocrisis, cecidit obsequium tuum,
Iam video, quanta fulcias nostros dolos
Auctoritate: nomini quod sit tuo
Dictisque pondus.
Hypocrisis:
Hyp. Tempori adveni.
Idokerdus:
Idok. Probe
Et quaestionis sensa penetrasti, ad mei
Animi palatum.
Hypocrisis:
Hyp. Fronte qui micuit tua
Oculisque fervor, visque verborum, et calor,
Quo sustinere visus es partes tuas,
Indicia non ambigua fecerunt mihi,
Aliquid latere, quod tua intersit.
Idokerdus:
Ido. Quid hinc
Eruere poteras? Quando doctarum calent
Exorta bella litium, quemque addecet,
Opinioni stare constantem suae.
Hypocrisis:
Hyp. At quando solitum fervor excedit modum,
Seseque fronti infundit, ac ori inserit,
Plus quam deceret; statque non moto gradu
Sententia animo; finis hic alius latet,
Quam qui videtur.
Idokerdus:
Idok. Nempe sic fingis tibi.
Hypocrisis:
Hyp. Non vane.
Idokerdus:
Idok. At unde id arguis?
Hypocrisis:
Hyp. Nostrae stylus
Aetatis iste est. Multa pacato fluit
Sermone et ore quaestio. quando at rei,
Sola edocetur veritas: quando at lucri,
Vel commodorum ratio propriorum subest,
Tunc incalescit animus, et frontis color
Manifestat iram.
Idokerdus:
Idok. Prodis ingenium sagax.
Hypocrisis:
Hyp. Si quid sagacis ingeni fuerit mihi,
Servire id omne commodis tuis velim.
Idokerdus:
Idok. Indubia signa semper affectus tui
Habuisse fateor; quaeque spes superest mihi,
In te residit. Hactenus nutu meo
Synesius agitur; mentis affectum obligat
Bulaea Princeps: sola se votis meis
Opponit arete.
Hypocrisis:
Hyp. Sola contextis dolis
Arete opprimatur.
Idokerdus:
Idok. Unicum hoc voveo.
Hypocrisis:
Hyp. Sine
Mihi hunc laborem, rebus eventum dabo
Desideratum, Sola se vidit mihi,
Et tot procellis acta, tot luctus gravis
Agitata ventis, credula externis notis
Mendacis oris, esse Pietatem putat.
Seseque fidei tota committit meae.
Facile illigatur fraudibus, quisquis suam
Hosti salutem credit.
Idokerdus:
Idok. Hac ergo via
Stringantur arma, pereat inimicum caput,
Infamis Arete, vile cui nostrum est caput.
Hypocrisis:
Hyp. Stringantur arma; pereat; Acheronti ultima
Victima trahatur. Arma si prosint parum,
Res involutis facile peragetur dolis.
Idokerdus:
Ido. Praesentis hic est saeculi ritus: tua
Censura non hunc corriget.
Hypocrisis:
Hyp. Quales palam
Prostare merces assolent, talis pudor
Venalis hic est.
Idokerdus:
Ido. Hoc mihi improperas?
Hypocrisis:
Hyp. Tuos
Castigo abusus.
Idokerdus:
Ido. Alia, quae obtendas habes?
Hypocrisis:
Hyp. Et multa.
Idokerdus:
Ido. Fare.
Hypocrisis:
Hyp. Parco, dum linguae vetat
Pudor modestae.
Idokerdus:
Ido. Veritas fari vetat.
Hypocrisis:
Hyp. Scelerata, noxia, improba!
Idokerdus:
Ido. Audax, impia,
Temeraria!
Hypocrisis:
Hyp. Lues impudens!
Idokerdus:
Ido. Hos tu mihi
Titulos acervas?
Areta:
Aret. Et tuo merito.
Idokerdus:
Ido. Quis hic?
Magnanima Princeps, vereor augustum iubar.
Areta:
Aret. Quid ista pompa vestium? quae se exhibet
Auro sonante vanitas? Nondum vides,
Quae pestis illo sedeat in luxu, et velut
Extractum Averno toxicum incestet diem?
Idokerdus:
Ido. Regia, tacendi lege, maiestas tenet
Loqui volentem, quae probro aspersi mihi
Tituli merentur.
quem proinde ab ea sub praetextu expiationis faciendae accipit.
Areta, seu Virtus. Hypocrisis.
Areta:
Aret. vv-v-- Gratiam hanc reputo, pedem
Quod hinc reducas. Nam Medusaeus rigor
Vultus, caputque viperis horrens mihi
Purum venenum spirat, et adhalat necem.
Haec fida Pietas, illa furialis lea,
Hac illa Erynnis, cuius anguineus furor
Felicitatis pristinae evertit statum.
Haec illa Moeneas, cuius assultu dolor,
Maeror, timorque? innoxium pectus vorant.
Hypocrisis:
Hyp. Regina, si vim frontis illius rosis,
Labiique minio, aut luminum ardenti faci.
Inesse tantam existimas, erras: latet
Occulta maior pestis, et fomes mali.
Areta:
Ar. Quo vel ego in astra scelere, vel in homines rea?
Quod tam potentes hostium in nostrum caput
Iurent procellae? o Caelites!
Hypocrisis:
Hyp. Non est satis
Esse innocentem. livor ut dentem atterat.
Quin ipsa virtus odia conciliat: nivi
Si par sit animus innocens, magnum est scelus
Esse innocentem.
Areta:
Aret. Quis tamen rigido Scythes
Sub axe natus? aut quis humano Geta
Pastus cruore voluit, aut potuit meam
Odisse sortem?
Hypocrisis:
Hyp. Peior et Scytha, et Geta est
Spiritus Averni.
Areta:
Aret. O astra!
Hypocrisis:
Hyp. Permagicas Styge
Excitus odas, venit in parum diem
Aulamque Regis. Ille tranquillum impulit
Tuae quietis ordinem, et Stygia face
Sponsi medullas ussit.
Areta:
Aret. Heu! quae me premunt
Infausta tela! Ludis? an verum refers?
Hypocrisis:
Hyp. Sic deprecanti lacrimis fusis mihi
Deus est locutus: Ille Avernali specu
Genius vocatus, quem geris digito, tuo
Est alligatus annulo, fidei tibi
Quem coniugalis sponsus in testem dedit.
Areta:
Aret. Tam grandis hostis tantulo in spatio lateti.
Hypocrisis:
Hyp. Sic iussit ille fraudis infaustae artifex,
Magister artis Colchicae, cuius dolo
Genius ab orco venit: ut qui vos sacro
Nodo ligavit annulus, et uno duos
Animos amore iunxit, idem iterum duos
Se iungat animos, perque discordes agat
Duo corda rixas.
Areta:
Aret. Ergo non potuit satis
Mortalis ira odisse, nisi ab orco quoque
In damna nostra, robur extremum, reos
Genios vocaret?
Hypocrisis:
Hyp. Non tamen caelo potest
Obniti Avernus. Ipse miseratus tuos
Luctus olympus, vulneris locum mihi
Prodidit; ut apta in tempore medela malum
Ante occupetur.
Areta:
Aret. Pene iam refugam suo
Animam vigori reddis. At quaenam malo
Medicina par est?
Hypocrisis:
Hyp. Genius ut rursus tamen
Abeat in orcum, paxque revocetur prior;
Est expiandus annulus sacra prece,
Sanctique, fumo thuris, et inunctis notis.
Areta:
Aret. Quis ista digne peraget?
Hypocrisis:
Hyp. Haec inter meas
Sit prima cura; Thessali a cantus dolo
Gemmam annularem solvere, et genium suas
cogere sub umbras. Si placet, fidei meae
Committe gemmam, temporis pauci mora,
Quod res reposcit ista, confectum dabo.
Areta:
Aret. Mora nulla: fidei, quidquid est meum, tuae
Concredo. Quando dabitur effectu frui?
Hypocrisis:
Hyp. Opinione citius.
Areta:
Aret. An credam.
Hypocrisis:
Hyp. Fidem
Obstringo, paucas meta post horas tui
Erit doloris.
Areta:
Aret. Plurimum affectus tuus
De me meretur. Plena fidentis spei,
Solaciique plena decedo loco.
Hypocrisis:
Hyp. Ego meorum vivo votorum satur.
Iactata votis alea secundis cadit!
Habeo, quod unum deerat urgendis dolis.
O gemma! parva mole; meditatae rei.
Immensa precio! Viva iam pectus subit
Spes opprimendi clade suprema ream
Areten; et ostrum lateris, et capitis iubar,
Sceptrumque dexterae, et solii in Archaetian
ius transferendi. Gemma! tu sola es mihi
Ante omne precium Gangis, et censum Tagi.
Cacurgus, seu Malus Genius. Hypocrisis.
Cacurgus:
Cac. O Te beatam! Res tuae magno emicant
Ad alta passu.
Hypocrisis:
Hyp. Fabulas iterum occinis.
Cacurgus:
Cac. Vidi, ipse vidi: tota pendebat tuis
Regina verbis; visaque est blandis tibi
Adludere oculis. Ista, sic credo, tuae
Non minima pars est sortis.
Hypocrisis:
Hyp. Augustae hic favor
Humanitati est debitus, quod me suis
Dignetur illa gratiis.
Cacurgus:
Cac. Video probe,
Quo res agantur ordine, et rerum vices
Cursu ferantur. Qui potest paucos dies
Attemperare nube pietatis modum;
Gestum, et tenorem fingere modestum Angeli.
Et sanctitatis lege moderari gradum,
Oculus severo stringere imperio, manu
Numerare utraque granula, et ficta prece
Movere labra; facile popularem sibi
Captabit auram, cuius auxilio, velut
Vento secundo navis, ad famae ac opum
Portum feratur. Huius ignarus doli.
Artisve, vili semper abiectus solo
Humilisque iaceo.
Hypocrisis:
Hyp. Quidquid ambitio sitit,
Quidquid voluntas ambit, hoc quaerat dolo:
Haec una ratio est efficax, una haec mihi
Ad cuncta servit.
Cacurgus:
Cac. Quot sub austerae tegunt
Se Sanctitatis pallio, ut nacti viam
Ad purpuratum Principum evadant decus!
Sic gaudet humili pallio ambitio tegi.
Hypocrisis:
Hyp. Quot genua flectunt, seque prosternunt solo,
Ut aucupentur gloriam, et technis sua
In retia trahant credulos.
Cacurgus:
Cac. Quot se face
Ardere fingunt Caelitum, et tortis labra
Cruciant catastis, colla violento situ
Depressa flectunt; ecstasi abreptos putes:
Sed si vel oram vestis attingas ... Sile
Rex, multa volvens pectore huc infert pedem.
Hypocrisis:
Hyp. Ego hinc recedo. tu tuam obsequiis fidem
Testare Regi: fraudis hoc series iubet.
Melactet umbra, vel diu incertum metus
Affligat animum.
Synesius, seu Intellectus. Dolus. Cacurgus, seu Malus Genius. Idokerdus, sub
persona Archaetiae.
Cacurgus:
Cac. EN illa, Princeps, obvium huc effert gradum.
Idokerdus:
Idok. Verende Princeps!
Synesius:
Syn. Diva, quam semper colo.
Idokerdus:
Idok. Sic ergo nostra obsequia maiestas tua
Ante occupare gratiis volunt?
Synesius:
Syn. Tibi,
Uni Monarchae cordium, soli tibi
Debentur ista: at quisquis obsequiis honor
Tibi tribuitur, est tuo merito minor.
Servire memet patere conclave ad tuum,
Quod tam serenae frontis irradiat dies.
Idokerdus:
Idok. Prohibes, iubesque. Gratia ut blande iubet,
Sic et potenter gratiae excessus vetat.
Venire, quanta est gratia! sed hoc nomine
Venire, Rex ut servias, magnus tuae
Excessus iste gratiae est. Absit: meae
Subiectionis titulus hoc nomen fugit.
Idokerdus:
Idok. Quocumque placeat nomine, hoc veniam. Tua
Istius etiam palma sit pugnae, cui
In acriore proelio nuper manus
Victas tetendi, tendo hunc etiam tuae
Humanitatis gratiae inflexum caput.
At tu Minister fide, quem pariter premit
Pars magna nostri ponderis, Patrum iube
Coire coetum, publicum sana in bonum
Conferre sensa: sustine Regis vices:
Propone, libra, constitue, quidquid bono
Prodesse iudicaveris: dictis tuis
Auctoritate pondus accedet meas.
Dolus:
Dol. Agam imperata. Discite Ministri, quibus
Ambitio pectus urit. et celso arduae
Auctoritatis stare gaudetis loco,
Artem eminendi discite: Monarchas iocis
Amoribusque, involvite; aut scaena, chely,
Cantu occupate, per voluptatum choros
Distrahite: quidquid gratiae luxus potest
Excogitare, obiicite: sic capti iocis,
Dulcique gustu gaudii discent suas
Odisse curas; seriis mentem abstrahent,
Nomineque solum Principes, in vos onus
Regni reponent: prona vos genibus colet
Affusa turba civium; vestras honor
Sequetur umbras: Vestra mens erit gravis
Regula Senatus: principum affluxus domos
Vestras replebit, quodque consuevit sequi,
Opulenta vestros munera in sinus fluent.
Hoc ego Synesii Regis implicitum dolo
guberno pectus, Regis is nomen gerit,
Sed ipsa res, auctoritas Regis, mea est.
Pandimus, seu Ingenium. Astraea.
Pandimus:
Pand. TEstor micantes siderum ardentum faces.
Violenta, quae te proterit sortis manus,
Eadem huic acerbam pectori plagam imprimit.
Astraea:
Astr. Inimica semper iura Fortunae! Themis,
Haec hora ineluctabilis fati est tui;
Hac exeundum Regia est, Et quo gradum
Miseranda vertam? Nemo non laudat Themin,
At nemo comitem lateris admittit sui,
Nemo inquilinam patitur eiusdem laris
Secum vel horam degere. O rigido tonans
Fortuna fato!
Pandimus:
Pand. Cuius auxilium tuae
Sorti invocasti!
Astraea:
Astr. Qui vel insigni eminent
Auctoritatis nomine, vel auro affluunt,
Opibusque abundant.
Pandimus:
Pand. Fare, quid ad horum impulit
Opem invocandam?
Astraea:
Astr. Nescio, an palpo canant,
An vera narrent: larga magnificum his dedit
Natura genium, quique se reliquos supra
Virtute tollit: credidi hinc etiam pios,
Quos forte nostrae tangeret sortis rigor.
Pandimus:
Pand. Non hic latebat piscis, ardenti fame
Cuius calebas. Ille magnorum choros
Quem dignitates fulciunt, quorum latus
Opulentia ipsa cingit, aliena quidem
Te sede blando frontis obtutu vident,
Sed a suorum liminum accessu vetant;
Rati indecorum, nobilis tecto viri
Themida hospitari.
Astraea:
Astr. Quo meos ergo feram
Miseranda luctus, ferre si auxilium negat,
Praestare, cui natura, quo possit, dedit?
Pandimus:
Pand. Abscede tectis Principum: frustra lares
Subire tentas divitum. Nullus tibi
Hic est recessus: tuta quo tegas, larem
Melius Menalcas aliquis, aut Irus dabit.
Pati coegit, quando felicis manu
Carui patroni: at quando iam felix viros
Inter potentes censeor, nil me tua
Percellit ira, et rideo vanas minas
Vi destitutas.
Astraea:
Astr. Fuimus! o rerum vices!
Fuimus timori crimini, et nostrae manus
Ferrum reveritus orbis, ad legum modum
Iurisque normam vixit, et solio stetit
Virtus fidesque At fuimus; et nostri cadit
Cultusqui, honorque Quid super miserae mihi est,
Nisi ut recedam Regia, et tantis caput
Traham ex procellis. Ite magnorum lares,
Aulae potentum, magna vitiorum atria,
Theatra scelerum; digna quae fugiat Themis.
Pandimus:
Pand. Tandem molestos impia amovit gradus,
Abiensque dubio pectora absolvit metu.
Colacaea:
Colac. Eat, unde numquam redeat. At in aulam tuum
Pandime reditum gratulor.
Pandimus:
Pand. Tandem patet
Qua fraude fuerim pulsus augusta domo.
Et iussus exulare. Policarpus mei
Pars prima luctus, primus incentor mali
Ipse Policarpus vidit errorem suum
Meque revocavit.
Cacotes:
Cac. At quis? Eudaemon adest,
Thraso superbus ille, quem Regis favor
Unum colebat, subditi vulgi timor
Unum pavebat; ille iam sese minor,
Humilisque sortis fata retroactae gemit.
quoque fortunam deplorat, a Colacaea, seu Adulatione, Cacote, seu Vitio, et
Pandimo, seu Ingenio, deridetur.
Eudaemon, seu Bonus Genius. Colacaea, seu Adulatio. Cacotes, seu Vitium.
Pandimus, seu Ingenium.
Eudaemon:
Eud. MIserande sortis lusus Eudaemon! tua
Quo se revolvit gloria, et primae status
Felicitatis? Regiae quid me iuvat
Stetisse celso culmine, et vulgus supra
Caput extullisse! Exempla fallacis spei
Damus sequenti saeculo.
Colacaea:
Colac. Gustus spei
Non est inanis, quando, quae Regi placent,
Sequitur Minister.
Eudaemon:
Eud. Lingua, quae nescit dolum.
Simulare nescit.
Pandimus:
Pand. Lingua, quae nescit dolum.
Non servit Aulae. Tuque post primae optimos
Aetatis annos Regiae obsequiis datos.
Arcana nondum Regiae nosti?
Cacotes:
Cac. O pudor!
Colacaea:
Colac. O digne plebis risibus.
Pandimus:
Pand. Sensus parum,
Parumque mentis est tibi.
Cacotes:
Cac. O vacuum caput,
Et inane pectus!
Eudaemon:
Eud. Siccine Eudaemon iocus.
Plepeculaeque vile iam probrum sumus!
O fata sortis aspera! o crudae vices!
Hic genius aulae est. Qui semel Regis sinu
Traxit fluentem gratiam, et totis bibit
Labris favores, sorte si versa sinu
Principis amantis excidat, plebis iocus
Luditur, et ipsis vile ludibrium iacet,
Quibus ante iura potuit et leges dare,
O vitree sortis splendor, et falax favor.
Ridentis aulae! Credulum quisquis dedit
Animum potentum gratiae, et sortem suam
Fundat favore Principum; in fumo suam
Felicitatem collocat, cuius vapor
Quo se levat sublimius, semper magis
Tenuatur aura, donec in nihilum fluat.
Hypocrisis:
Hyp. Fortuna, quae te vulnerat, nostram quoque
Affligit animam; sique fas esset, meum
Pro te cruorem spargerem: at nondum tamen
Necessitas hoc poscit. Hinc, quod est mihi
Et auro, et orbe carius, gemmam tibi
Mali in levamen offero.
Eudaemon:
Eud. O magnum tui
Portentum amoris! Diva, quae tuas movet
Pietas medullas?
Hypocrisis:
Hyp. Qua soleo miseris opem
Praestare semper. Legis hoc fixi mihi,
Quemcumque miserum videro, levamen dare.
Non hic nitorem attende, sit quamvis suo
Precio aestimandus? sed magis gemmae insitam
Vim contuere. Mox, ubi in nostras manus
Volente caelo venit, et voto, et prece,
Pioque ritu, et thuris accensi sacro
Est consecrata odore; quo tantae genus
Virtutis hausit inditae; ut si quis manus
Dextrae annulari gestet in digito; illico
Eum sequatur gratia, ac hominum favor.
Tolle, et secundis gratiam auspiciis lege.
Eudaemon:
Eud. Quae est ista pietas? iste in immeritum favor?
Hypocrisis:
Hyp. Hae sunt Tonantis gratiae, quas per meam
In te refundit dexteram.
Eudaemon:
Eud. Quantum tuus
Me liberalis dexterae stringit favor.
Debere tanto plura me fateor tibi,
Quod in immerentem congeras tantum boni.
Hypocrisis:
Hyp. Reddantur illi gratiae, a cuius manu
Venere dona. Numini acceptum refer,
Quod Numen offert.
Eudaemon:
Eud. Ibo spe plenus mei
Sub Regis ora, quemque surreptum gemo,
Virtute gemmae redditum affectum legam.
Hypocrisis:
Hyp. Confide: Quamdiu dextrae inhaerebit tuae,
Miranda cernes.
Eudaemon:
Eud. Spem tuus candor facit.
Hypocrisis:
Hyp. Ignara Pietas fallere est, nec te doli
Involvet arte. Perge, nec dubita: Otius
Miranda cernes: Quae tamen damno tuo
Vidisse doleas. Stulta spes caecum trahit.
Qua te in favores Principis gradi aestimas,
Hac in ruinam pergis: occasus tuus,
Quae vis sit illa, teste documentum dabit.
Areten valere, Munus id meum exigit,
Ut sensa Patrum detegam Regi. Decet
Frenare fastum feminae, et Sceptrum manu.
Regis teneri. feminae imperium grave est.
Hypocrisis:
Hyp. Quam vota Zephyris aureae sortis volant!
Me sancta numquam deserunt caeli omina.
Ignara non sum, resque perspecta est tibi,
Quae Regis animum cura, quae mentem rotet
Suspicio; plura taceo. iam technis meis
Testis Hymenaei Regii gemma in manu
est exsecrandi Eudaemonis: Regi fidem
Suus ipse faciet oculos. At postis sonat.
Excedo sede. Fraudibus nixus meis
Prosequere reliqua, et texe, quem coepi, dolum.
Dolus:
Dol. Omnes per artes ibo, per fraudum vias
Nondum repertas hactenus donec cadant,
Quicumque nostri nominis famam opprimunt.
Unaque venustas alteram gratam facit.
Policarpe, quae te cura sollicitat?
Dolus:
Dol. Tibi
Ut sensa Patrum grandia, et iustum explicem
Animi dolorem.
Synesius:
Syn. Sede consilii, et loco
Nondum Senatus missus est?
Synesius:
Dol. Sedent adhuc
Tuumque per me oraculum exspectant Patres.
Synesius:
Syn. Quid ergo rerum?
Dolus:
Dol. Sacra maiestas tua
Periclitatur: nominis fama in iocum
Populis abibit: inde te spretum gemes,
Nisi antevertas. Sceptra quo fastu regat,
Licentiaque Regii consors tori,
Et dignitati deroget quantum tuae;
Est ponderatum a Patribus: at semper sacrum
Sanctumque nomen, Summa Maiestas, fuit,
Nec dividendum. Auctoritas Regis cadit,
Si non sit unus, si pari sceptrum gerat
Auctoritate socius. Accedunt quoque
Propensa mentis studia, queis nimium suum
Eudaemonem complectitur. Vulgus leve
Et suspicacis indolis. Quis hinc honor.
Quae fama Regi?
Cacurgus:
Cac. Iam vaco culpae nota,
Quoties in aures ista, sed frustra, argui?
Dolus:
Dol. Nec praeteribo, quod gravius animum afficit.
Ad Regis aures me tuus primum favor
iubet esse, Regni primus arcana arbitror,
Dubioque in omni primus a Rege audior.
Sed dignitatis primus hic gradus mihi
Fidelitatis candidae legem iniicit.
Qua cogit, alto corde quae vellem premi,
Prodere in apertum.
Synesius:
Syn. Libere sensum tuum
Policarpe profert.
Dolus:
Dol. Esse non equidem reor,
Nisi verba vulgi semper in peius suo
Garritu euntis: quando Maiestas tamen
Honorque Regis tangitur, et umbram quoque
Decet aestimari. Fama iam passim volat,
(Conficta credo) fama sed tamen volat,
Crevisse amores mutuos, ut iam notae
Fines honesti transeant. Quin (sed fidem
Hoc non meretur) annulus, quem de tua
Testem mariti amoris accepit manu,
(Non usque credo, nimius hic amoris foret
Patentis index) dicitur passim tamen
Haerere digito Eudaemonis. Testem sui
An velit amoris esse, num meriti magis
Probe aestimati Regium signum, latet.
Synesius:
Syn. Ad tam nefanda perfidae mentis calor,
Tam indigna Rege labitur?
Dolus:
Dol. Nondum fidem
Animo imperare valeo; non deest tamen,
Qui teste caelo iuret, illius manu
Digitoque visam pronubam gemmam.
Synesius:
Syn. Rei
Statum experiri certius lubet. Celer
Cacurge propera; nostra sceleratum iube
Ante ora adesse.
Cacurgus:
Cac. Propero, quo Princeps iubes.
Dolus:
Dol. Hic in propinquo ad Regias fores agit.
Synesius:
Syn. Etiam scelestus audet accessu suo
Aulam inquinare?
Dolus:
Dol. Gratia audacem facit,
Qua pollet, Aretes.
Committe manibus.
Eudaemon:
Eud. Quis genius orco editus
Haec imperanda Regiae menti indidit?
Materia nempe idonea invidiae fuit
Haec gemma visa.
Dolus:
Dol. Non satis. Princeps tuum
Profundi ad antra carceris damnat caput.
Eudaemon:
Eud. Ego ad profundae squalidam noctis specum
Damnor? ego? cuius sceleris, aut noxae reus?
Dolus:
Dol. Ne quaere plura: Regis imperium iubet,
Te contineri carcere, et ferro manus
Pedesque stringi. Muneris id esto tui,
Cacurge, Regis iussa curare, ut suo
Ritu exigantur.
Cacurgus:
Cac. Nulla retinebit mora.
Eudaemon:
Eud. Nec ego repugno: ut innocens, sic obsequens
Imperia Regis veneror.
Cacurgus:
Cac. Est iusti tenax,
Et aequitatis arbiter Princeps nihil
Verere. mentem nulla si culpa arguit.
Sic innocentes arte capiuntur Doli.
Tuae artis est mysterium: quin tu artifex
Es prima fraudum: quando laudatur Dolus,
Laudaris ipsa, quidquid est artis meae,
Tua parturivit. Nempe sic fraudes tegis,
Ut veritatis semper eniteat color,
Mendacioque imaginem veri induas.
Hypocrisis:
Hyp. Te cuncti adorant, semitas cuncti tuas
Calcare cupiunt. Quidquid est, merus est Dolus.
Dolus:
Dol. Solus is, et unus arte fallendi abstinet.
Qui fallere nequit.
Hypocrisis:
Hyp. Ille prudentis notam
Fert, et sagacis; qui magis fallit. Dolus
Aetate in ista solus est virtus: scelus
Vitiumque reliqua.
Dolus:
Dol. Quisquis hoc aevo fidem
Quaeris, remotis quaere sub caeli plagis,
Non inter aulas Principum. Merus est dolus
Quodcumque cernis. Ambigis? damno tuo
Verum esse disces: quidquid est, merus est dolus.
Areta, seu Virtus. Bulaea, seu Voluntas.
Areta:
Aret. Equidem frequentis ille congressus amor
Commerciumque Archaetiae, et blando nimis
Sermone, gestu, lusibus ducti dies.
Placere nequeunt.
Bulaea:
Bul. Causa quae illicitos facit?
Areta:
Aret. Non repetam ab alto plura: sit id onum satis:
Hic nodus Aretae displicet.
Bulaea:
Bul. Ratio parum
Haec stringit animum. Causa si maior subest,
Forte acquiescam, meque convictam dabo.
Areta:
Aret. Tam vilis ergo iam tibi est Arete, mihi ut
Fastidias placere.
Bulaea:
Bul. Diversis placent
Diversa: quisque ducitur genio suo;
Nec una cunctos esca delectat. Cui
Quid sapiat, angi, mentis est sanae parum.
Areta:
Aret. Recto palatum devium a gustu, nequit
Distinguere aequum.
Bulaea:
Bul. Transilis recti orbitam.
Regina!
Areta:
Aret. Solum hoc nomen officium tibi
Reverentiamque suggerat.
Bulaea:
Bul. Pariter tui
Te moneat istud debiti, Non te latet,
Hoc, quo superbis, Insulae imperium, mei
Fuisse iuris, meque dominatam Deo
Sic imperante. Sceptra blanditiis tuis
Illecta posui(o tristis insani nimis
Memoria facti!) transtuli in fratris manus
ius omne regni, et purpurae. Quod tu regas,
Ingrata, nostrae gratiae debes.
Areta:
Aret. Ita est:
Tibi supremum contulit regnum DEUS;
Sed iussit idem regere consilio tui
Haec regna fratris. Iure quod cedis tuo,
Hoc gloriosum facinus est, dignum cani
Sero nepoti, perque fastorum tomos
Memorari in aevum.
Bulaea:
Bul. Mentis incautae fuit.
Areta:
Aret. Id exigebat aequa consilii bilanx.
Bulaea:
Bul. Qui iura tribuit, liberam fecit Deus:
Ut quod liberet, absque consilio mei
Fratris valerem.
Areta:
Aret. Quis neget? Poteras tue
Regere arbitratu: ratio sed qualis foret
Illa imperandi? caecavis, animi impetus,
Libido mentis impotens, amens furor.
Si frater absit, belluis distas nihil.
Bulaea:
Bul. Ingrata! Sic me vellis? Haec merces mihi
Tot gratiarum redditur? Iuste o dolor
Erumpe tandem. Sceptra quod frater tenet,
Solioque Regis considet, quod tu tori
Consors eodem iure Eleutheriae imperas:
Quod tibi, tuoque coniugi popul genu
Accline flectunt; munus id meum est; mihi
Ingrata debes.
Areta:
Aret. O tuae sortis status
Nimium dolendus! Video, quo fonte hoc malum
Errantis animi veniat. Ubi languet caput,
Et reliqua languent membra. Curandus prius
Insanus aestus Regis et amoris febris,
Archaetian qua deperit.
Bulaea:
Bul. Cede hinc mei
Tyranna cordis! Cruda Tisiphone, meis
Inimica semper commodis! Quo tu sedes
Tumesque solio, facile subvertam, et meum
Diadema repetam. Cede, ne invisus sonus
Obtundat aurem, et gaudium mentis necet.
Redit voluptas pectori: abscedit color
Inanis umbrae honoris: abstersus sopor
Oculis fugatur, quaeque luserunt metu
Animum sinistro somnia, et nox et dolor
Quicumque mentem torsit, in nihilum redit,
Umbrisque pulsis gaudia reportat dies.
Non ille frontis Regiae augustus color,
Non sceptra, non corona, non humeris fluens
Adusque talos purpura, aut solium eminens
Illudet oculis amplius. Cessit chaos
Noctis, redit Sol ille, quem semper colo,
Dulcemque cordi gaudii adportat diem.
Dicere vetamur. Fama communis tamen
Obstante nullo gloriae augustam viam
Inisse cantat. Hinc suae mentis sinum,
Prudentiamque saepe iactabat tumens,
Ventoque plenus. Obvius si sors mihi
Veniebat, aut superbus in caelum caput
Tollebat, aut arquatus hircino eminus
Spectabat oculo, territam prope ut mihi
Excuteret animam. Nempe sic plures solent,
Quos sortis alto culmine locavit favor,
Frontem asperare nube, et ex oculis meras
Vibrare flammas, voce tonitrua iacere:
Creduntque torvitatis accessu suum
Augeri honorem Elatus Eudaemon supra
Dominum tumebat: forte iam seipso est minor,
Et detumere didicit. At silentium!
Dicere vetamur. Annulus quiddam novae
Opinionis peperit ... O quantum premo
Luctantis oris verba, nec tamen opprimo,
Mori mihi est, tacere. Sed silentium!
Dicere vetamur. Lingua mihi procax nimis,
Praegrande et os est, nec facile claudi potest.
Si verba solvo, tenibus poenas dabo.
Quid agam? retundi non post est licentia.
Procacis oris: ergo, quod solum est super,
Cantu occupetur, vetita ne verba efferat.
QUisquis ambit eminere,
Principumque Consus esse,
Multa mente continere,
Multa debet promere.
Non tamen sat est, tenere
Multa mente. Qui secunda
Ingeni elevatur ala,
Livor illum deprimit.
Scire multa, multa tela
Exacerbat invidorum:
Scisse pauca, saepe honorem
Celsiorem contulit.
Stant in arduis honores,
Stant in edito favores;
Est tamen, qui pervenire
Huc laborat impetu.
Quando credit se tenere
Pertinace dextra honorem;
Lubricat pes, et ruina
Non opina involvitur.
Exulcerati pectoris, et aedes mei
Vacuate cordis; alius ingressu has suo
Amatus hospes occupat: pleno venit
Spes certa velo, seque violento, at simul
Amante in imos impetu infundit sinus.
Ite, ite saevae cordis ardentis pyrae,
Mortis ministri, maeror, et tristis pavor,
Gemitus, laborque; et quidquid ingenuam mei
Serenitatem nube convolvit sinus.
Animus doloris incapax vivit novo
Expergefactus spiritu, et dulci fluit
Spei ac amoris nectare. Hinc curae procul
iam vis recedit Colchica, et rursum suae
Integritati redditus gemmae vigor
Veteres amores revocat, ac primam fidem
Infundit animo Regis. O dulces spei
Meae liquores! dulcis o veteris sapor
Gustusque amoris! O potens virtus, poli
Delapsa sede, tota quae nostrae spei
Precibus laboras, tota quae lacrimis tuis
Male auspicatum spiritum gemma eluis!
Per te revivo, studia pietatis tuae
Animum reponunt pristinum in amoris sinum
Ite hinc dolorum nubila, angorum rubi:
Ite, ite gemitus cordis, et suspiria:
iam melior aura spirat, et portum prope
Felicitatis monstrat. Hinc gemitus procul.
Regis sub specie munerum defert ad Areten, seu Virtutem, duas argenteas pelves
opertas, in quarum altera est cor Eudaemonis, seu Boni Genii, pugione
transfixum; in altera pugio, et poculum veneni. Laetatur illa primum, quod amori
restitutum Regem existimaret: ubi vero detexit, horror, et dolor. iubetur
eligere, vel pugionem, vel venenum: hoc illa eligit, et intrepida bibit.
Areta, seu Virtus. Cacurgus, seu Genius Malus. Cacotes, seu Vitium, Pandimus,
seu Ingenium.
Cacurgus:
Cacur. LEgatus adsum Coniugis amantis tui,
Meique Regis.
Areta:
Aret. Ergo iam nostri memor?
Ergo Arcta Regi rursus in mentem venit?
Cacotes:
Cacot. Si quando, nunc frequentius memor est tui.
Cacurgus:
Cacur. Pignusque amoris veteris, a cuius fide
numquam recessit.
Areta:
(Aret. Dubito.)
Cacurgus:
Cacur. Quamque ista magis
Testatur hora.
Areta:
(Aret. Et vivit antiqui unica
Scintilla amoris?)
Cacurgus:
Cacur. Tesseram etiam suae
Deporto mentis.
Areta:
Aret. Ergo peregrinus calor
Extinctus omnis? ergo se reddit mihi
Synesius? O sincera Pietatis fides;
Veraxque candor; Ecce, meritorum patet.
Virtus tuorum, quasque fudisti, precum.
Cessere cantus Colchici e gemma doli,
Nodique Averni Spiritus; stetit tuis
Promissa dictis veritas. Mentis novae
Faces amantis, munera! o pignus novae
Fidei ab amante! cara iam expletae spei,
Et in liquescens gaudium abeuntis quies!
Pandimus:
Pand. Sincera facies muneris nondum patet.
Areta:
Aret. Quid hoc? volentem tangere invadit tremor.
Horretque dextra? Nempe reverentis timor
Est iste mentis. Quo tibi obsequio tua
Devincta Sponsa est, poscit, ut quidquid tuo
Venit ab amore, venerer officio pari.
Eheu! quid istud?
Pandimus:
Pand. Horret? et nondum mali
Scaena patet omnis.
Areta:
Aret. Hocne funestum mihi
Donum Synesius?
Cacotes:
Cac. Carius quo non queas
Desiderare.
Areta:
Aret. Corde quid medio notat
Defixus ensis?
Cacurgus:
Cacur. Illud est cor, quod tuos
Rapuit amores; cuius affectu diu
Calebat animus; cuius ardores, tua
Erant voluptas.
Areta:
Aret. Loqueris aenigma.
Cacurgus:
Cacur. At satis
Hoc explicatum est, assequi ut facile queas.
Cor illud est Eudaemonis amantis tui.
Areta:
Aret. Feralis o spectaculi invisus rigor!
Ludis Cacurge? an vera metuenti refers?
Cacurgus:
Cacur. Imperia Regis exsequor, qua me fide
Ille expedire voluit.
Areta:
Aret. Et pignus mihi
Regalis aliud mittere affectus nequit?
Cacurgus:
Cacur. Id esse summum credidit. Nam cor tibi
Tantum aestimati nominis, cuius stetit
Tibi semper animo flamma, pro dono in manus
Consignat. Arete. Certa iam vives tui
De Sponsi amore; quando quod votum tuum
Vel est, vel esse potuit, in manus dedit,
Debes amori plurimum, qui te sua
In mente semper voluit, et quaerit tuo
Servire genio. Quin metum mente exue,
Tuum ne amantem forma rivalis trahat,
Tu cordis eius domina es: in tua est manu;
Exosculare, stringe, complexu fove.
Areta:
Aret. Ergo et supremas illud aerumnas gravat,
Quod impudica videat, et sacras tori
Violasse leges! Quod queri poteram, prior
In me refundit. Ille iuratos sacri
Hymenaei amores exuit, formam hospitis
Aliam procatus: Ille periurus fidem
Datam fefellit: quodque sceleratum est magis,
Quod perpetravit ipse, non nocuae Aretae
Per impiam calumniam imponit scelus.
Haec machinarum Archaetiae infesta est rota.
Quocumque sese intrusit, hac iuris sacri
Lege inquietat ordinem, evertit, terit;
Et digna fama merita compensat nece:
Haec est fidelis obsequi, Eudaemon, tui
Reposita merces! O cor innocuae indolis!
Cor fraudis expers! quodque non alio, impii
Manu, peristi scelere, quam quod publicae
Felicitati creditum illimi dares
Concilia fluxu, nescia aut fuci, aut doli:
Tu cuius omnis ambitus apertus patet,
Ut tegere iam nil possis arcano sinu;
Tu prode caelo, prode tu terris mei
Arcana cordis nullius culpae rei.
Cacurgus:
Cacur. Non ista nunc Eudaemonem tangunt. Iacis
Lamenta ventis: Ille, quem testem vocas,
Nimis remota degit avulsus plaga.
Venire ad aurem ut triste non possit melos.
Areta:
Aret. Verum est: cruenta, barbara, immitis manus
Hunc interemptum spiritu et vita exuit.
Cacurgus:
Cac. Sed mitte luctus: brevior absentis mora est.
Quam tibi dolores suadeant.
Cacotes:
Cacot. Poteris, tua
Opinione citius, afiatu frui
Sinceri amantis.
Cacurgus:
Cacur. Regiam mentem tui
Pietas subivit. Ille, qua flamma ardeas,
Quae pectus urant vota, queis tuum tibi
Eudaemonem desideras, pridem videt.
Hinc et levamen mittit, et modum docet;
Quo, quem peremptum funere supremo doles,
Reperire possis. Geminus en callis patet,
Aperit alteram pelvim, in qua est pugio, et poculum veneno mixtum.
Uterque recta, ducer ad amatum via.
Vel hanc, vel illam delige: arbitrio tuo
Stat haec, et illa. Quae placet amanti magis,
Humanitate Regis offertur. Tibi
Fors neutra displicebit. Est brevis utraque;
Utraque expedita, nec ambitu longo atterit.
Areta:
Aret. Quaecumque nulla criminis labe obsitum,
Et innocentem spiritum ad mortem citat,
Via expedita est, quando, quem vita exuit,
Solvit dolore, Squalida quid Arete trahat
Ultra innocentem Spiritum? Si Archaetia
Temulenta fastu, luce regnorum ebria
iam purpurata tygris in solio sedet;
Aulaeque pulsa iura Leucothoe, impia
Fidus minister caede damnatus, quis est,
Qui veritatem promere intrepide audeat?
Si mille Cacotes criminum incentor manu
Regis patrona tegitur; atque aula procul,
Proculque tectis Principum exegit Themin,
Quid Areta misera spiritum afflictum traham?
Assurge fortis vividae mentis calor,
Et te procellis eripe instantis mali!
Fortuna ne te cogat infausta erutae
Aulae ruinam cernere; occlusos sopor
Aeternus oculos claudat. Antidotum mihi
Contra hostis iras toxici hic scyphus dabit.
Pandimus:
Pand. Quam laeta, et irretorta, et intrepida bibit!
Nec ambit illa vivere, nec horret mori.
Areta:
Aret. Egi imperata Regis. Haec illi refer:
Etiam iubenti bibere lethalem scyphum,
Me paruisse, Si incitae mentis rigor,
Quo me innocentem perimit, extremos sonos
Venire ad aurem patitur; et cuius diu
Viventis odit ora, morientis tamen
Admittit ultima verba; dic: constans tibi,
Intrepida vultu, corde non pavido, manu
Audace et alacri sumpsit, atque avida bibit
Siti venenum: Voluit imperiis tuis
Parere, non invita moriendo. Hic tamen
Unus abeuntem spiritum affligit dolor,
Quod illigatum deseram infami lupae,
Amoribusque Archaetiae. Si nil meus
Affectus urget, nec placet. quondam suae
Meminisse amantis coniugis, id oro, sui
Status meminerit; Synesium decet,
Pronus sequatur.
Cacurgus:
Cacur. Singula expediam,
Si memoris animi faverit tenax sinus:
Si fallat; istud unicum expediam: Arete mihi
Hausto veneno limites inter necis
Vitaeque pugnat: Regis hoc animo sat est.
Areta:
Aret. Sic est: Id num Regis est votum, nece
Aretem perire; ne voluptati suae
Qui ponat obicem, quique retineat impetum
Abeuntis in praerupta fit quisquam super.
Sed iam propinquae mortis accessu, gravi
Pugna laborat animus, atque; ipsam furor
Arcem latentis cordis aggreditur: adhuc
Luctantur una, mortis hinc rigidum gelu,
Hinc modica vitae flamma. Sed vincit gelu,
Extincta vitae flamma me in cineres agit.
Hypocrisis, Areta, seu Virtus.
Hypocrisis:
Hyp. QUae scaena tristis? Areta, quod malum premit?
Areta:
Aret. Sic spem coronat exitus: sic me tua
Promissa consolantur: en finis mei
Doloris instat, et simul vitae exitus.
Hypocrisis:
Hyp. Miseranda! quae me fata tam saevam iubent
Spectare sortem?
Areta:
Aret. Spiritus Averni suas
Partes peregit: antequam Hymenaei nota
Tuis abactus precibus Acherontis specum
Redux subiret quidquiqui in damnum meum
Potuit furoris, quidquid invidiae suo
Potuit veneno, prodidit.
Hypocrisis:
Hyp. Licet rei
Causam, modumque scire?
Areta:
Aret. Rex iussit mori:
Haustum venenum cetera exsequitur.
Hypocrisis:
Hyp. Tigris
Quae Caspia istud ausit? o nimium ferox
Crudelitatis barbarae exemplum! o nimis
Infausta Princeps!
Areta:
Aret. Saepe sic insons, reus
Agitur iniquis aemulae invidiae dolis,
Donec furori victima inimico cadat.
Hypocrisis:
Hyp. O fata! cur me vivere iubetis? Tuo
Cui ego superstes funeri servor? Lubens,
Ut te redimere liceat, effusum dabo
Venis cruorem!
Areta:
Aret. Membra supremo labant
Impulsa letho.
Hypocrisis:
Hyp. Sidera, quod orbi malum
Tandem paratis, sic nece Augustam eripi
Areten iubetis?
Areta:
Aret. Spiritus solita negat
Officia membris: cordis elanguet calor.
Hypocrisis:
Hyp. O impiatum saeculi nostri statum!
Ferroque fusum, aut marmore excisum. Innocens
Virtus neci subiicitur, exsultat scelus.
Areta:
Aret. Oculos suprema nubila involvunt: dies
Abscedit omnis: aura.
Hypocrisis:
Hyp. Iam vixit: gelu
Iam mortis omne stringitur corpus. Bene est,
Iam vota nostra culmine optatae sedent
Felicitatis.
Princeps solutus, alterum Hymenaeum petit
Celebrare mecum.
Hypocrisis:
Hyp. Mira quae narras?
Idokerdus:
Idok. Ita
Mihi per Cacurgum nuntiat. Quid nunc agam?
Equidem petenti iusta, si talis forem
Qualem arbitratur, non dare assensum gravi
Mentem furore Regiam impleret: dare
Sed postulanti nostra conditio vetat.
Quid ergo agendum? Consili hoc unum est super,
Ut me furoris Regii eripiam minis,
Detegere memet. Hoc quoque est nimium grave.
Nam sic dolosae vertitur fraudis rota,
Omnisque textae concidit technae labor.
Hypocrisis:
Hyp. Sane paratus iret in fumum dolus.
Cum tela aperta fraudis est, nullum malum
Suum Idokerdus ducere ad finem potest.
Adesse lumen. Areta iam satis data
Sibi apparari funebrem pompam petit;
Hanc exhibebit festus hic epulis dies;
Ut quo sequatur funus affectu, palam
Testetur orbi.
Idokerdus:
Idok. Regii affectus favor,
Quo se clienti inclinat Augustum iubar,
A me meretur debito obsequio coli
Amanda Hypocrisis, interim invigila meis
Studiosa rebus: nostra ad obsequia Dolum
Adesse manda: quaere, quid agendum aestimet
Poneria, meis semper in rebus pium
Tutumque asylum. Convocet totas sui
Vires cerebri, et ingeni excutiat sinus,
Ut obviandi inveniat extremis malis
Viam, modumque.
Hypocrisis:
Hyp. Quod iubes, factum dabo.
Idokerdus:
Idok. Ego timoris inter et fluctus spei
Accedo Regem.
Pandimus:
Pand. Funeris necdum bene
Riguere membra, iam altera Hymenaei face
Synesius ardet. Mortui tumulis iacent
Suis sepulti, nostra nec curant; agant
Quodcumque vivi, mortuos tangit nihil,
Licetque tangat, id nihil vivos movet.
Quicumque sapiunt, vivere hoc ritu solent.
ignorat esse tectum Idokerdum, in spemque venit, si ea se detegat se e Rege
in sponsam postulandam.
Bulaea, seu Voluntas. Colacaea, seu Adulatio.
Bulaea:
Bul. AN esse credam vera, quae rumor meas
Pertulit ad aures, Regis imperio Areten
Letho peremptam!
Colacaea:
Col. Res nova, at vera est tamen,
Spectata multis: Regis imperio occidit.
Bulaea:
Bul. Quae causa tanto Regis humani fibras
Accendit igne, coniugis mortem suae
Ut imperaret?
Colacaea:
Col. Causa non prodit: tamen
Quaecumque fuerit causa, non fuerit levis,
Quae tam benignum Principem, mitem, pium,
Facilemque flecti; providum, ingenio gravem.
Prudentiaque limpida et mente ardua.
Tam singularem moverit, mortis ream
Ut iudicaret.
Bulaea:
Bul. Nempe iam rigido nimis
Superba cilio, et arrogans visa est nimis,
Nec sustineri facilis. At de Archaetia
Quis sermo in aula? Vera num populi canit,
An falsa rumor? Regiae mentis sinum
Alio calere ab igne, et Hymenaeo alteri
Iam postulari Archaetian.
Colacaea:
Col. Sensus quidem
Est iste Regis, fine carit urus tamen.
Nam, quod patere credo iam Princeps tibi,
Sub hoc amictu Archaetiae, occulto latet
Dolo Idokerdus.
Bulaea:
Bul. Si tamen doli inscius
Rex coniugalis postulet sociam tori,
Quid illa quae consilia disposuit?
Colacaea:
Col. Erit
Ponenda larva.
Bulaea:
Bul. Fausta, quae larvam abstrahet
Fortuna nobis. Namque delusus dolo
Princeps amores vertet, et forsan meos
Poscet Hymenaeos; nostra conditio alium
Connubialis foederis nodum vetat,
Nolente Rege. Vade; quid subsit rei,
Quae vera sint, quae falsa, discerne, et mihi
Refer fidelis nuntia.
Colacaea:
Cola. Obsequium paro,
Sed quid timores, tanta quid prosit tuis
Cautela factis? Quae lubent, tuto potes.
Exempta plebe Nympha, vulgoque altior,
Suo, quid alias deceat, exemplo docet.
Bulaea:
Bul. Bulaea, pande temor, et clausos sinu
Revela amores. Forte miseratus tuas
Rex ipse flammas corde, concipiet paris
Amoris ignes. Ille si prodat suos
Animi calores, prodere et tuos potes,
Venia est amoris alter alterius amor.
Est succus Ignorantiae, Hoc aulae solent
Sopire populos. Regio hoc misce mero,
Regi ebibendum hoc exhibe: Accedat sua
Colacaea voce, misceat laudes modis,
Encomiisque chromata: liquoris gravi
Oppressus haustu, vocis illectus sono,
Et suavitate captus, acclinis cadet
Rex in soporem, deinde Lethargus grave
Caput occupabit. Istud interea sat est;
Dum plura tempus suggerat.
Hypocrisis:
Hyp. Iussa exsequor.
Poneria:
Pon. Adverte et istud; opera si forsan mea
Desideretur, quaere Bulaeae ad fores.
Hypocrisis:
Hyp. Et hoc iuvabit scire.
Metus subesse. Nullus est succo sapor.
Dum bibitur, oculos caecat, ut videant minus
Noxam latentem: quoque plus bibitur, minus
Bibisse credant.
Dolus:
Dol. Ratio, quod dicis probat.
Nam quisquis ignorantia mentem occupat
Nec se, nec alia novit.
Hypocrisis:
Hyp. At multi tamen
Se multa credunt nosse, sed norunt nihil.
Dolus:
Dol. Est qui Poetam vellicat, quamquam sibi
Sit Musa sterilis. Quaeque vix anno metrum
Abominandum Apollini, et Musis struat.
Plus vult videri sapere, qui sapit nihil.
Hypocrisis:
Hyp. Est architecti censor, et acerba crisi
Qui damnat aedes Principum, aut stantem foro
Molem colossi; cui tamen decempeda,
Angulus, amussis, regula, anfractus, basis,
Sunt terra spectra nominum, et larvae horridae.
Plus vult videri sapere, qui sapit nihil.
Dolus:
Dol. Est qui feroces ore ventoso minas.
Martemque spirat; proelia, et dextra tamen
Sua peractas iactat, et dextra tamen
Sui ipse lateris stringere mucronem timet,
Plus vult videre sapere, qui sapit nihil.
Hypocrisis:
Hyp. Sed quid moramur? Tempus ad fraudem vocat.
Regiam dignitatem Archaetia, seu Ratione Status, eminere.
Cacurgus, seu Genius Malus.
Cacurgus:
BEne est, beate est! Vota supremo sedent
Fellcitatis apice! Rivalis mei
Cor ipse vidi: (fausta sic omnes mihi
Fortuna tollat aemulos!) vidi impii
Cor ense fossum, quodque mihi votum fuit,
Vidi peremptum, Regiam Sponsam quoque
Vidi veneno mortuam. Sed quod magis
Genium Cacurgi recreat, in Archaetian
Vertere amores Regis, ut sociam sui
Connubiali foedere assumat tori.
iam spes Cacurgo surgit, et plenos sinus
Fortuna melior involat. Si Archaetia
Sceptrum secundum reneat, ad Regem locus
Primus Cacurgi est. iam meis votis sat est.
Sublatus omnis hostis, aut caesus solum
Momordit ore, aut Regia eiectus gemit.
Sic fuit agendum: sic suos aut vi decet,
Aut fraude tollere aemulos. Errat, suum
Qui promovere commodum quando potest,
Occasionem negligit. Si quis via
Submoveat obicem, quisque prudentem aestimat:
Quid ergo nostro commodo obstantem vetet
Hostem amovere? Cursus his aulae est, dies
Exempla profert singulus. Nemo suum,
Quem premere potuit, aemulum, excelso loco
Sedere patitur. Consule annales Patrum,
Memoresque fastos Principum: Quisquis viam
Obsedit hostis alta meditanti, via
Excussus, obicem proprio casu abstulit.
Sic acta res est nostra: Iam restat nihil.
Hic ordo rerum est: quidquid aggrederis, bonum
In Idokerdi gratiam ad finem fluit.
Tu claudis ignem, concavum
Cogisque sub metallum,
Sed de metallo turrium
Elidis in ruinam.
Tu fraude subterranea
In arcta cogis ignem;
Sed inde montes fulminas,
Et disiicis colossos.
Synesius:
Syn. O dulcor! O suavitas!
O aurium voluptas!
Inebriatum gaudio
Cor: ecstasi occupatur,
Dulcesque in amnes enthei
Amoris eliquatur.
Colacaea:
Colac. Iubente te, quam latus est.
Compendiatur orbis,
Brevique scriptus pagina
In epitomen vocatur.
Iubente te, quam Nereus
Late evagatur undis,
Hydrographas per lineas
Contrahitur in tripalmum,
Hinc absque lassitudine
Perambulatur orbis,
Et absque velo et regimine
Enavigantur undae.
Synesius:
Syn. ARchaetia! o Archaetia! o mundi decor!
Synesius:
Col. Nondum soporem suavit induxit canor?
Synesius:
Syn. Cordis voluptas unica! O Archaetia?
Tuine species ludit? an praesens ades?
Colacaea:
Col. Non erro: dormit: somnus oppresum tenet,
Et dormientem Phantasi illudit iocus.
Synesius:
Syn. Ubi est venustas culta, delicium mei
Archaetia animi? Veniat et radios sui
Aperiat oris.
Colacaea:
Colac. Prompta iam venit tuis
Parere iussis.
Fidis latebris angulus! Quid nunc agam?
Ferrumne pectori imprimam? an timidas manus
Prohibebo facto? Huc hactenus totum doli
Pondus ferebat: huc furor praesens agit.
Perimatur: ensis ima rimetur sinus.
Perimatur. At, quid haeret ancipiti metu
Suspensus animus? sed tamen cauto ordine
Res est agenda. Facile cum solus furis,
Vicinus audit. Regiae auritos habent
Plerumque postes. Miles ad fores vigil
Armisque cinctus excubat: quodsi levis
Strepitus ad aures veniat, irrumpet simul.
Meoque damno damna meditata eluet.
Suspende ferrum: tempus exspecta, ut cadat
Securus ictus. Video iam gravior sopor
Oppressit oculos: frontis inflexu annuit,
Ut propior adstem. Quid vetat? ferrum admove
Animosa dextra: tempus est, metum exue.
Synesius:
Syn. Sic ergo colimur?
Idokerdus:
Idok. Rursus evigilat.
Synesius:
Syn. Mea
Est ista merces? gratiam hospitii dedi,
Et sic rependis?
Idokerdus:
Idok. Audiit! rerum ordinem
Percepit! heu! sum proditus! Quid nunc mihi
Superest agendum? Facinus audacis patet.
Tentasse satis est, unde dicaris reus
Violasse capitis Regii augustum iubar.
Age anime, fortis perage, quod coeptum est semel.
Synesius:
Syn. Crudum! scelestum! perfidum! ingratum caput!
Idokerdus:
Idok. Fugio Synesii linceam oculorum facem.
Si sola tanto verba per rigidos gelu
Vagantur artus, quantus in trepidum ruet
Pectus oculorum fulgor, et toruae minax
Frontis procella? O grande supplicium reis
Peccare velle! Siluit; atque altum trahit
Pectore profundo spiritum: nostris sopor
Ipse favet ausis: iamque securum facit
Ad vulnus aditum clausus oculorum rigor,
Ciliisque pressis insidens somni vapor.
Age, quod agendum est anime: meditatum scelus
Aggredere fortis, antequam nubes vigil
Abstergat animus. Perge: quid dubitas? iuvat
Isti sopori iungere aeternum.
Synesius:
Syn. Impie!
Idokerdus:
Idok. Quod iterum in aures fulmen? an loquitur vigil?
An dormientem somniis ludit sopor?
Stemus in arena. Dormit, et mentem occupant
Simulacra rerum ficta. Nunc verum tamen
Te somniasse, ad ultimum Acherontem refer.
Dormi supremum, et nullus hunc somnum dies
Excutiat umquam.
Synesius:
Syn. Heu! morior.
Idokerdus:
Idok. At laetas traho
Ego vivus auras.
Synesius:
Syn. Morior! heu!
Idokerdus:
Idok. Tandem occubat!
Cacurgus, seu Malus Genius. Pandimus, seu Ingenium. Idokerdus, seu Interesse,
Cacurgus:
Cac. QUis hic tumultus Regio somno obstrepit?
Pandimus:
Pand. Silete: Regem somnus oppressum tenet.
Sed heu! quis iste sanguis, et late effluens
Cruoris amnis?
Cacurgus:
Cac. Fallor? an video suo
Regem natantem in sanguine, et rigido necis
Gelus rigentem?
Idokerdus:
Idok. Falleris. Rex non iacet
Suo sepultus sanguine: hic Regem vides.
Mea sceptra sunt, mea purpura est, solium meum est.
Cacurgus:
Cac. Tu Rex?
Idokerdus:
Idok. Verere pronus, et Regem cole.
Cacurgus:
Cac. Non tu iugalis foedere Hymenaei meo
Iungenda Regi Archaetia es?
Idokerdus:
Idok. Visus fui
Archaetia esse. Nomen hoc sumo mihi,
Quoties in aulas Principum, et Regum datur
Penetrare tecta; et nominis ficti dolo
Tego Idokerdum.
Cacurgus:
Cac. Nomen hoc credam tuum?
Idokerdus:
Idok. Sum, sum Idokerdus. Nomen hoc meum est, mea
Est ista Regis aula, Eleutheria mea est.
Bulaea, seu Voluntas. Cacurgus, sen Malus Genius. Idokerdus, seu Interesse.
Pandimus, seu Ingenium. Cacotes, seu Vitium. Poneria, seu Malitia.
Bulaea:
Bul. HAec me manebant fata? crudelis dies!
Sors efferata!
Cacotes:
Cac. Regia, en vultum soror
Suffusa lacrimis, quamque tam tristis ferit
Dolore casus.
Bulaea:
Bul. More mancipii, manus
Collumque ferro vincta, Regali edita
Princeps parentum sanguine, ad quodnam rea
Trahor tribunal.
Poneria:
Pon. Pone lamendis modum:
Ferenda sors est mente non fracta, cui
Obsistere nequis. Disce mandato obsequi
Potentioris, cuius imperio nequis
Subtrahere temet.
Bulaea:
Bul. Ista quis crudus Scythes
Decreta sanxit?
Poneria:
Pon. Ferre si possis moram,
Scis iubentem.
Idokerdus:
Idok. Nostra decreta id iubent,
Nos imperamus.
Bulaea:
Bul. Fallis? O divum fidem!
Haec illa sancti vincula Hymenaei? hae tui
Catenae amoris? quamque speravi, fides
Haec coniugalis?
Idokerdus:
Idok. Vela nunc demum spei
Nimium ferocis contrahe, hoc satis est tibi,
Quod Idokerdum vile mancipium colas.
Bulaea:
Bul. Et potuit ergo pectoris amantis calor
Gelari in odium? potuit Hymenaeus feras
Cutere catenas? Scaena quae tristis meos
Funestat oculos? Sanguine, heu! frater meus,
Taboque mersus innatat! frater meus
Iacet peremptus; Matre quis natus tygre,
Leaeque pastus lacte tam dirum nefas
Ausus patrare?
Idokerdus:
Ido. Sceleris auctorem rogas?
In me reflecte lumina: ego feci scelus;
Ego hunc peremi.
Bulaea:
Bul. O perfide! sceleste! impie!
Tuique amantis proditor!
Idokerdus:
Ido. Questu abstine;
Tibi te reserva, perfidi nihil hic doli est.
Haec Idokerdi est indoles Monui satis,
Non esse me, quem fronte mentitus pudor,
Ludens in oculis candor, incessus, gradus,
Vestisque. prodit fraude simulata hac tegi
Monui Idokerdum. Noscere ingenium meum
Experta poteras, Degener non sum: via
Procedo eadem, commodi semper mei
Studiosus emptor, gratia tui novum
Non in eo callem. Sed tamen precibus tuis
Nil denegavi. Scire, quem larva tegam
Efflagitasti: cerne, iam coram vides
Ipsum Idokerdum: nomine sub Archaetiae
Latere placuit, quo solent aulae capi;
Pulchrique fraude nominis regnum occupo.
Bulaea:
Bul. Quo iure?
Idokerdus:
Ido. Iura commodis cedunt meis.
Sint aequa, sint iniqua; quae placent, licent.
At tu superbae spiritus mentis preme.
Verbisque parce; quodque iam solum tua
Fortuna patitur, disce servire, et tace.
Idokerdus, seu Interesse. Cacurgus, seu Malus Genius. Cacotes, seu Vitium.
Poneria, seu Malitia. Pandimsu, seu Ingenium. Dolus. Colacaea, seu Adulatio.
Bulaea muta, seu Voluntas.
Dolus:
Dol. TAndem voluta sortis eversae rota
Magnum Idokerdum Regis in solio tocat!
Manuique sceptrum, et vertici imponit iubar
Insigne Regni. Quisquis hoc gaudet sibi
Rege imperari. pronus Augustum colat.
Colacaea:
Colac. Tibi quidquid amplo continet regnum sinu,
Subiecta genua flectit, et Regem colit.
Non tibi favente sortis est dono datum
Regno imperare? merita sed pridem tua
Hoc postularunt. Debitum est meritis tuis,
Quod munus aliis.
Dolus:
Dol. Impotens nimium manus
Sceptrumque Synesi, spiritu elato polos,
Terramque fastu polluit; quodque impium est,
Indole Tyrannit tenuit. Imerii iubar.
Hinc exsecratus civibus, plebi gravis,
In visus aulae, quidquid est odii, in suum
Caput excitavit. Nemo iam caesum dolet,
Cum pulchra regni decora, et augustum iubar
Tibi obtigisse cernit; atque hilares fremunt
Omnes, prioris temporis noctem tui
Solis sepultam iubare.
Colacaea:
Col. Non ego tui
Ignora genii, quaque commissum tibi
Recturus esses indole Imperium, tuas
Late per omnes liberi regni sinus
Laudes canoro distuli cantu tubae.
Precium labori venit optatum: omnium
Tibi comparavi studium, et affectum omnium
Tibi obligavi. Iamque se Cives tuo
Sceptro beatos aestimant.
Idokerdus:
Ido. Vestri probo
Studium laboris, optimae mentis notam.
Fideique pignus.
Dolus:
Dol. Vivat augustus diu
Rex Idokerdus!
Colacaea:
Col. Cuius acclinis pedes
Adorat orbis.
Cacurgus:
Cacur. Cuius imperium subdit,
Quodcumque late mundus amplexu fovet.
Cacotes:
Cac. Cui capita flectit, quidquid imperio eminet.
Pandimus:
Pand. Cui, quidquid astra lumine aspiciunt, iubent
Subesse.
Poneria:
Poner. Quaeque siderum aspectum latent
Humana corda, sponte tua frena induunt,
Rex, Idokerde.
Dolus:
Dol. Quisquis imperio regi
Amat Idokerdi, voce sublata canat:
Vive Idokerde! cordium imperium tene!
Unusque mundum iure subiectum liga.
Amore populus) Cordium praeses: tua
In studia civis omnis applausu fremit;
Meisque ductus artibus ab omni affluit
Regione populus; quaeque concepit sinu
Cohibere gaudia impotens, quaqua viam
Corripit, amoenos sidera in plausus citat.
chorus_populi:
Ch. Pop. Vive Idokerde! cordium imperium tene!
Hypocrisis:
Hyp. Audis? Tibi appropinquat, ut sceptrum sui
Principis adoret, seque subiectum tuo
Se sponte iuri sistat, et voveat fidem.
Idokerdus:
Idok. Contra obviare plausui nostro libet,
Omnemque pleno excipere amplexu, et sinu
Fovere populum, sponte qui nostri fluit
Sub iuris umbram; quamque promittet fidem,
Constantiorem reddere reciproca fide.
chorus_populi:
Ch. Pop. Vive Idokerde! cordium imperium tene:
Unusque mundum iure subiectum rege.
Memoria lapsae! Fuimus excelsi status
Idaea quondam, quando libertas suo
Stetit vigori; quaque dominatum tulit,
Populum quietum vidit, et regnum aurea
Gaudere pace. Fuimus! at quidquid ipei
Erat superstes, cecidit; et tristis dolor
Diluit amores. Impie! extrema sate
Styge Idokerde! Bellua humanis latens
Velata membris! Siccine Hymenaeos dolo,
Dolore amores, fraude perfidiae fidem.
Funeribus aulam, iure violato Themin,
Cruore fratrem, Regiam luctu et metu,
Dedecore regnum polluis? Vilis tibi
Tam visa Bule est, foedere ut rupto meos
Damnes amores? debitum munus meo
Hoc est amori? Perge detestabilis.
Invisa terrae bellua, invisum polo
Monstrum! nec ullus Solis aspectus tibi,
Nec ulla Lunae flamma, nec stella ardeat:
Nulla aura te circumvolet; nullus tibi
Flammam ministret ignis: abruptum solum
Sub pede dehiscat: fulmina auditum metu
Semper recente terreant; oculos stygis
Simulacra oberrent! omnia in tuum caput
Elementa rupta pace convolvant chaos,
Et quo precari peius haud possum, tuae
Se nemo fidei credat: aeternum haec legant
Documenta seri posteri: Est amens, fidem
In Idokerdo quisquis et amorem locat.
FINIS.