Tragoediae. R.P. Nicolai Avancini Soc. Iesu Coloniae apud Io. Wilhelmum Friessem. Cum privilegio Sac. Caes. Maiestatis 1679stage POESIS DRAMATICA NICOLAI AVANCINI, E Societate IESU. Pars III. IHS signum Societatis Iesu COLONIAE AGRIPPINAE, Apud IOANNEM WILHELMUM FRIESSEM, Civem et Bibliopolam, 1680. Tragoediae. R.P. Nicolai Avancini Soc. Iesu Coloniae apud Io. Wilhelmum Friessem. Cum privilegio Sac. Caes. Maiestatis 1679IHS

TYRANNIS IDOKERDI SEU PRIVATI COMMODI, Vulgo INTERESSE DICTI TRAGOEDIA Politico-Moralis; Italico Idiomate scripta A FRANCISCO SBARRA: Latinis Musis donata A NICOLAO AVANCINO, Societatis IESU.  s007 HTML-Text

ARGUMENTUM.

VOluntas, Regina Insulae Liberi Arbitrii, Iura regni Sceptrumque cedit fratri suo Intellectui, persuasione Virtutis eiusdem Sponsae. Princeps, Privatum Comedum, abreptus fama, qua et Voluntatis eximia venustas, et Insulae illius opulentia mitifice celebrabatur, ubi de ea cessione factus est certior, decernit animo nihil non movere, ut Voluntatis affectum sibi demereatur; et anteoccupato connubio Intellectus molimina evertat, priusque regno potiatur, quam Intellectus se in eius possessione stabilitat. Idcirco mentito per habitum sexu, ignotus, sub nomine Rationis Status, una cum Malitia maga sub nomine Politicae (quam matrem suam fingit) assumptis in comitatum Dolo et Hypocrisi, in servum Vitio, in ancillam Adulatione, aulam ingreditur. Excipiuntur a Genio Malo Regis Consiliario, cuius ope ad aurem Regiam pervenit. Hic se exulem, infelicem, exutam regno Principem simulat. Movetur fictis aerumnis ad pietatem Intellectus; perhumaniter eam habet, polliceturque subsidium, ut deperdito regno potiatur. Illa igitur hoc obstricta beneficio, in grati animi obsequium Regi ancillam suam Adulationem, ab arte Musica insignem, dono offert. Post huius in secretiora cubicula abscessum, Bonum Publicum, Regni Secretarius, Regique confidentissimus suadet, ne Rationem Status suspiciat. Concurrunt in eandem sententiam Regina Virtus, Sinceritas primae admissionis Herula, et Genius Bonus, Consiliarius. Haeret anceps Intellectus. Malitia penetrat sensa Boni publici; et ne hic apud Regem praevaleat, ei mortem machinatur. Exsequitur hoc per Dolum concubia nocte, nemine advertente; eiusque vultu et habitu Dolum induit: unde hic sub nomine Boni publici evadit primus Minister Regis. Huius consiliis post eiectas aula Sinceritatem et Astraeam, substitutasque illis Adulatione et Malitia, admittitur ad consilium Regium Genius malus, qui opera veri Boni publici fuerat amotus. Demum Ratio Status occupato Voluntatis affectu, detegit se esse Privatum Commodum, seu Interesse, eiusque nuptias ambit, quae Hypocriseos consilio decernuntur occulte celebrandae. Intellectus iam captus amore Rationis Status, quam ignorat esse Privatum Commodum, agit per Malum Genium, ut et ipsa amori respondeat. Genius Bonus exprobrat Regi hos amores: sed Rex eius dicendi libertate offensus, imponit ei silentium et secessum. Hac occasione Genius malus iacere incipit semina suspicionis de nimia Reginam inter et Bonum Genium familiaritate; quae demum opera Mali Genii in apertum odium erumpunt. Regina Virtus his afflicta confidit se Hypocrisi, quae per simulationem se Pietatem esse fingebat: sed ab hac ipsa dolis irretitur; et a Rege, cooperante Dolo et Malo Genio, tam ipsa, quam Bonus Genius ad mortem condemnantur, Solutus ergo Rex primo matrimonio, ad secundum aspirat cum Ratione Status ineundum. Hic Ratio Status in arcto posita, ne deprehendatur esse Privatum Commodum, seu ut vocant, Interesse, consilium et auxilium Malitiae implorat. Haec in repentina necessitate, ut tempus nanciscatur ulteriora disponendi, componit ex sublimato Ignorantiae soporiferum poculum; quod exhibitum Intellectui, eum lethargo sopit. Privatum Commodum, seu Interesse, arripit hanc opportunitatem; assumit amictum Regium; occidit Intellectum, captivat Voluntatem; et fultus auxiliis Doli, Hypocrisis, et Adulationis, constituit se absolutum Tyrannum Insulae Liberi Arbitrii.

Amor abiecta pharetra et arcu, crumena instructus in aulam Regis Idokerdi transit, et breviter Dramatis argumentum exponit.

Bulaea seu Voluntas Regina, quae Principatum Insulae Eleutheriae, seu Liberi Arbitrii, fratri suo Synesio, id est, Intellectui, cessit; gratulatur de felici Insulae statu, postquam is gubernacula assumpsit, et cum Areta, id est, Virtute, matrimonium inivit.

Cacurgus, seu Malus Genius, nuntiat Nympham Regiam advenisse, ut Regis Synesii gratiam imploret.

Archaetia, seu Ratio Status, se ab Agnia, seu Ignorantia, regno pulsam fingit: implorat gratiam Synesii: impetrat. Admissa offert in donum Regi ancillam suam Colacaeam cantricem, id est, Adulationem.

Policarpus, seu publicum commodum, cum cetera aula conatur Synesio, seu Intellectui, persuadere, ut admissam hospitem, tanquam merito suspectam dimittat.

Cacotes, seu Vitium, qui ex occulto consilia Policarpi, seu Publici Commodi audivit, indignatur; statuitque ea Idokerdo seu Privato Commodo, Archaetiam, seu Rationem Status, simulanti referre.

Cacurgus, Malus Genius, quod Idokerdum, Privatum Commodum, sub schemate Archaetiae, seu Rationis Status, latentem in aulam Synesii. Intellectus, induxerit, in spem venit maioris apud Regem Synesium gratiae obtinendae.

Arete, seu Virtus, Regina Synesium, seu Intellectum Regem, suos in Archaetiam, seu Rationem Status amores inclinare suspicatur. Hanc suspicionem eximere nititur Leucothoe, seu Sinceritas.

Poneria, seu Malitia, et Cacotes, seu Vitium, quod Idokerdo, seu Rychaetiae, adversari Policarpum, hoc est, Publicum Commodum advertant, metuunt per hunc etiam Regem in contraria consilia deflectendum. Ideoque Hypocrisin et Dolum in suas machinas adhibere statuunt.

Leucothoe, seu Sinceritas, detestatur Colacaeae adulationem in Regem.

Leucothoe, seu Sinceritas, exprobat Cloacaeae hyperbolicas suas adulationes.

Poneria, seu Malitia, et Cacotes seu Vitium, Dolum instruunt ad texendas fraudes.

Idokerdus, (vulgo Interesse) in persona Archaetiae, quae vulgo Ratio Status dicitur, confidit in Doli machinationibus, ad Policarpum, seu Bonum Publicum evertendum.

Cacotes, seu Vitium, refert Archaetiae, seu tecto Idokerdo, qua humanitate sit a Bulaea, seu Voluntate exceptus, quantum ipsa afficiatur Idokerdo.

Poneria, seu Malitia, refert Archaetiae, seu tecto Idokerdo, Policarpum, seu Bonum Publicum, iam occisum esse, huius personam apte a Dolo sustineri.

Colacaea, sive Adulatio, refert Idokerdo seu Archaetiae, Leucothoen, sive Sinceritatem aula eiectam, sequive eius loco assumptam. Unde hic in spem venit etiam Hypocrisin inducendi.

Cacotes, seu Vitium, redditur certus, quod a Colacaea, seu Adulatione constanter ametur.

Astraea per varias quaestiones venit in cognitionem Vitii, hoc expellere illa nititur. Vitium crumenam obiicit, et nonnihil furorem hebetat.

Cacotis, seu Vitii clamoribus excita Bulaea seu Voluntas, et Archaetia seu tectus Idokerdus, Astraeam aula expellunt. Vitium, seu Cacotes et Archaetia consilium ineunt de expellenda etiam Sinceritate, quam Leucothoen dicimus.

Arete, seu Virtus manifestat Archaetiae, seu tecto Idokerdo, se sensim a Rege despici, ipsamque nimis potentem apud Regem evadere.

Queritur Arete, seu Virtus, Eudaemoni, seu Bono Genio, Archaetiae fraudibus occupatum esse Synesii, seu Intellectus animum, per hanc exulare Leucothoen, seu Sinceritatem. Consilium et auxilium a Bono Genio, seu Eudaemone petit: sed ex eo intelligit, quantum mutatus sit Policarpus, seu Publicum commodum.

Caturgus. seu Genius malus indignatur Eudaemonem, seu Genium bonum amanter haberi ab Areta, seu Virtute; ab eo sibi ruinam parari praesagit: solatur se tamen, quod se protegi a ficto Policarpo advertat.

Synesius, seu Intellectus Rex persuasionibus Doli Policarpum, seu Puplicum Commodum mentientis, inductus decernit Astraeae exilium, et reditum in aulam Cacurgo, seu Malo Genio.

Poneria, seu Malitia, ab Hypocrisi auxilium tecto Idokerdo contra Virtutem, seu Areten, et Eudaemonem seu Genium bonum, implorat: quod ista promittit.

Cacotes, seu Vitium, evocat Poneriam seu Malitiam, fictam Politicam ad Policarpum. Intelligit subobscure ex Hypocrisi, quae sub pallio Bonitatis egerit: rogat illud etiam sibi servari, ut pro opportunitate uti possit.

Intervenit Cacurgus seu Malus Genius, ignotus Cacoti seu Vitio, et Hypocrisi, Quare hi duo sermonem mutant. Hypocrisis Bonitatem simulans, hortatur Cacoten ad aeternorum curam, quam interpellat Cacurgus. Agnoscitur demum Cacurgus; cum Cacote et Hypocrisi contra Regem et Regnum coniurat.

Poneria, seu Malitia, gratias agit Bulaeae, seu Voluntati, quod Archaetiam, seu tectum Idokerdum, invisere dignetur.

Adest tectus Idokerdus Archatiae habitu, detegit se esse Idokerdum: mutui inter hunc et Bulaeam, seu Voluntatem, amores explicantur.

Intervenit Arete, seu Virtus, Regina; avocat ad secretum alloquium Bulaeam, seu Voluntatem, indignatur Cacotes, seu Vitium hunc dimittit Idokerdus, sub persona Archaetiae; et solus de irredienda muneribus Bulaea, seu Voluntate, deque regno occupando deliberat.

Cacurgus, seu Malus Genius, refert gratias Idokerdo adhuc Archaetiam simulanti, quod eius ope in aulam sit introductus: memorat quae pro eo ad occupandum Regis affectum sit operatus. Ea non omnino probat Idokerdus, quod ipse Regem non amet.

Cacotes, seu Vitium, deportat munera ad Bulaeam, seu Voluntatem: ostendit ea Colacaea seu Adulationi. Haec queritur se Aretae, seu Virtuti, Dominae suae ingratam esse, velle proinde officio cedere. Dissuadet id Cacotes.

Synesius, seu Intellectus, Rex, dilectam suam Archaetiam praestolatur.

Eudaemon, seu Bonus Genius, Minister Regis aperit huic machinas et molimina iniqua Archaeriae; sed non credenti.

Intervenit Caturgus, seumalus Genius, narrat Regi, qui cum Archaetia, seu Ratione Status egerit. Hinc Eudaemon Synesii amores libere increpat; ideoque suggestionibus Cacurgi aula exesse iubetur. Cacurgus hanc libertatem a Regina in Eudaemonem manasse suggerit.

Arete, seu Virtus, dolenter queritur, quod Synesius, seu Intellectus, suum in Archaetiam, seu Rationem Status, amorem converterit. Eo occasione sermonis Cacurgus eam suspectam reddit amoris in Eudaemonem.

Sorti Aretae, seu Virtutis, Reginae simulate condolet Hypocrisis sub habitu Pietatis, quae se omnem eius statum divinitus intellexisse persuadet: non esse novos amores causam mutati Synesii, sed aliquid magicum latere; se id precibus a Deo intellecturam.

Occurit Hypocrisi Dolus sub Policarpi, seu Boni Publici pallio ignotus, quam tantisper traducit. Manifestat se demum; et mutuo se ad meditatam fraudem peragendam animant.

Eudaemoni, seu Bono Genio, ficte condolent dissimulato habitu Dolus, et Hypocrisis. Ille iniquitatem aulae persequitur.

Astraea, et Eudemon, seu Bonus Genius, queruntur invicem, postquam Archaetia, seu Ratio Status ad aulam venit, omnia lucri et commodorum propriorum gratia agi.

Bulaea, seu Voluntati, declarat Poneria, seu Malitia, se non esse, ut putabatur, matrem Idokerdi, sed esse servam: interim Idokerdi potentiam extollit; unde in huius amorem magis accenditur Bulaea.

Dum mutuos sibi amores manifestant Idokerdus, seu Privatum Commodum, aut Interesse, ut vocant, et Bulaea, seu Voluntas, res eo delabitur, ut sibi invicem amores spondeant. Bulaea tamen praetendit, debere se prius consensum fratris impetrare.

Intervenit Hypocrisis: quaestionem inter Idokerdum, seu Interesse, et Bulaeam, seu Voluntatem, definit, non esse necessarium fratris consensum ad Sponsalia.

Per Cacurgum, seu Malum Genium, avocatur Bulaea, seu Voluntas ad Reginam.

Idokerdus, seu Interesse, manifestat Hypocrisi, se iam Synesii, seu Intellectus, et Bulaeae, seu Voluntatis affectus occupasse; Areten vero, seu Virtutem, sibi constanter obsistere In hanc torquendas fraudes suadet Hypocrisis, et eas texendi negotium suscipit.

Intervenit Arete, seu Virtus: mutant discursum. Hypocrisis simulate castigat vanitatem Idokerdi, seu Interesse, sibi sub persona Archaetiae latentis ignoti: indignatur simulate Archaetia, sed praesentiam Aretae ficte reveretur.

Hypocrisis, existimata Pietas, persuadet Aretae, seu Virtuti, annulum nuptialem, quem a Synesio, seu Intellectu, accepit, incantatum esse Magico carmine; et inde esse omne suum malum: quem proinde ab ea sub praetextu expiationis faciendae accipit.

Cacurgus, seu malus Genius, gratulatur Hypocrisi, quod habeat Reginae aurem, cum qua eam discurrentem observavit: sed docetur artem decipiendi esse, se fingere sanctiorem.

Rex invisurus Archaetian, seu Interesse, sub persona Rationis status, Cacurgum praemittit.

Dolus, fictus Policarpus, seu Publicum Commodum, refert Regi iam congregatum esse consilium: ipse se praetextu maiorum negotiorum excusat.

Rex ab Archaetia, seu Interesse sub Persona Rationis Status, ad conclave deducitur: interim committit Dolo, ficto Policarpo, seu Publico Commodo, ut consilio praesit.

Queritur Astraea, cum iam hora sui ab aula recessus adveniat, se quidem apud potentiores gratiam quaesivisse, sed repulsam. Suadet Pandimus, seu Ingenium, ut ad pauperes divertat.

Abeunti in exilium Astraeae illudunt per Sarcasmos Cacotes, seu Vitium, et Colacaea, seu Adulatio, gratulatur sibi Pandimus, seu Ingenium, quod sit revocatus.

Dum Eudaemon, seu Bonus Genius. suam quoque fortunam deplorat, a Colacaea, seu Adulatione, Cacote, seu Vitio, et Pandimo, seu Ingenio, deridetur.

Hypocrisis occurrit maerenti Eudaemoni, seu Bono Genio, cui donat annulum, quem ab Areta, seu Virtute, per fraudem extraxerat, cui caelitus eam virtutem inditam esse ait, ut gestatus amorem conciliet eorum, quibuscum agitur. Quo ille munitus Regem fidentius adire statuit.

Dum Dolus, seu fictus Policarpus, aut Publicum Commodum, Regem adit, ut sensum Ministrorum, quem de nimia familiaritate Reginae cum Eudaemone habent, Regi exponat; aperit ei Hypocrisis iam traditum a se Eudaemoni, seu Bono Genio, annulum: hunc servire posse ad promovenda molimina.

Dolus exponit Regi petitum Senatus de moderanda Reginae auctoritate; eaque occasione, quod ab Hypocrisi acceperat, suspicionem ingerit nimiae eius cum Eudaemone familiaritatis.

Deprehendit Rex in Eudaemonis, seu Boni Genii, digito annulum, exardescit in iras; mandat eum carceri mancipari.

Hypocrisis et Dolus gratulantur sibi de irretito Eudaemone, seu Bonno Genio.

Arete, seu Virtus, exprobrat Bulaeae, seu Voluntati, familiaritatem, quam habet nimiam cum Archaetia, seu tecto Idokerdo. Haec vero Aretae ingratitudinem exprobrat; cui etiam minatur eripere regnum.

Cacotes, seu Vitium, gaudio exsultat, quod Eudaemon, seu Bonus Genius Regis iussu sit ad Carcerem condemnatus.

Virtus, sive Areta, in ambulacro, ex quo aspectus est in subiectum mare, se ipsam solatur spe, quam ab Hypocrisi acceperat, recipiendi annuum iam excantatum, et pristinos amores a Synesio, seu Intellectu

Cacurgus, seu Malus Genius, nomine Regis sub specie munerum defert ad Areten, seu Virtutem, duas argenteas pelves opertas, in quarum altera est cor Eudaemonis, seu Boni Genii, pugione transfixum; in altera pugio, et poculum veneni. Laetatur illa primum, quod amori restitutum Regem existimaret: ubi vero detexit, horror, et dolor. iubetur eligere, vel pugionem, vel venenum: hoc illa eligit, et intrepida bibit.

Adest Hypocrisis morienti Reginae, simulate condolet: ubi demum expiravit, gaudio exsultat.

Idokerdus, seu Interesse, sub persona Archaetiae, seu Rationis Status, non multum gaudet Reginae morte, quod praevideat se ad connubium petitum iri; unde se manifestare cogetur; ex quo demum suae machinae ruent.

Archaetia, tectus Idokerdus, seu Interesse, vocatur ad convivium Regis, quod solemni gaudio ob peremptam Areten, seu Virtutem, celebraturus est. Interim Hypocrisi committit curam promovendi dolos.

Bulaea, seu Voluntas, accepta Reginae morte indagat ex Colacaea, seu Adulatione, verumne sit Regem ambire Hymenaeum cum Archaetia, seu Ratione Status, quam non ignorat esse tectum Idokerdum, in spemque venit, si ea se detegat se e Rege in sponsam postulandam.

Poneria, seu Malitia, dat Hypocrisi poculum soporiferum, quod iubet Regi exhiberi.

Hypocrisis ostendit Dolo mixtum ignorantiae succo poculum Regi dandum, quod facturum se Dolus pollicetur.

Cacurgus, seu Malus Genius, sibi gratulatur de sublatis Eudaemone, seu Bono Genio, et Areta, seu virtute, amorisque ex aula aemulis. Unde sperat elevata ad Regiam dignitatem Archaetia, seu Ratione Status, eminere.

Cacotes, seu Vitium, ad Poneriam missus nuntiat omnia esse confusa.

Cacotes, seu Vitium, Poneriae seu Malitiae, litteras tradit: significat Regem interim Colacaeae, seu Adulationis, cantu detineri. Illa lectis litteris properat.

Colacaea, seu Adulatio, Synesium, seu Intellectum, lecto accubantem cantu et testitudine recreat, sub quo ille cantu sensim sopitur.

Idokerdus, seu Interesse, Regem iam indutus, pugione armatus Synesium, seu Intellectum, dormientem occidit.

Accurunt audito strepitu Cacurgus, seu Malus Genius, et Pandimus, seu Ingenium: Synesium, seu Intellectum, occisum reperiunt Idokerdus, seu Interesse, se Regem pronuntiat.

Bulaea, seu Voluntas, sistitur captiva et catenis onusta Idokerdo, seu Interesse: quem illa Auctorem Regicidii intelligit non sine lamentis.

Idokerdus, seu Interesse, a suis commitibus acclamatur Rex et adoratur.

Adfremit populus festivo plausu.

Bulaea, seu Voluntas, catenis vincta errores suos et amissam libertatem sero deplorat.

HERMENEGILDVS TRAGOEDIA Scripta Italico idiomate ab EMMANUELE THESAURO: Latinis Musis donata, a NICOLAO AVANCINO, Societatis iESU.  s174 HTML-Text

ARGUMENTUM. HErmenegildus Levigildi Gothorum Regis filius Ingundis coniugis suae opera et suasionibus ad Orhodoxam fidem conversus, novercalibus Gosvvintae odiis exagitatus, ab impio parente exulare iussus, apud Tiberium Graecum Orientis Imperatorem gratiam et hospitium reperit: cuius armis post annos quatuor stipatus in Hispaniam redit, parentem obsidione Hispalis, ubi tunc degebat, ad pacem et gratiam inclinat. Qua tandem impetrata in Regiam admissus, et ad regnum assumptus est. Cum vero Gosvvinta vetere odio adhuc arderet, regnique spem Recaredo filio suo eripi videret, eo per Ariani Sacerdotis fraudes rem deduxit, ut Pater filium Pascha ritu Ariano sumere detrectantem securi subiiceret. Greg. Turon, Greg. Mag. Ado. Vien. Baron.

Levigildus Rex Hispali ab Hermenegildo obsessus, decernit cum filio confligere: mittitque qui Hermenegildo hoc denuntiet.

Levigildus inter amorem filii, doloremque luctatur: dolis Cherinti Sacerdotis Ariani inductus, de pace ineunda cogitat.

Hermenegildi Orator pacem a Levigildo petit. Hic fraudem subesse ratus, pacem negat.

Hermenegildi per Oratorem submissione commodus miles pacem urget. Rex Senatum in pacis consilia disponi iubet.

Docet verum amorem, quamvis aliquando laedatur, numquam omnino perire.

Recaredus per reditum fratris sui Hermenegildi spe obtinendi regni deiectus violentas sibi manus inferre molitur.

Interventu, Gosvvintae Reginae impeditur a sui caede, et in spem regni erigitur.

Gosvvinta Senatum in suam contra Hermenegildum sententiam pertrahere statuit.

Gosvvinta exprobrat Consuli facilitatem Senatus, qua in pacem cum Hermenegildo ineundam consensit. Intelligit id actum suasione Cherinti: iubet eum quantocius urbe pelli.

Hermenegildus iussus exspectare parentis occursum, patriae delicias filiolo suo describit.

Hermenegildus ab occurente Civium choro salutatur.

Levigildus occurrit filio Hermenegildo. Iuretur utrinque in mutuam concordiam.

Docet cuique suam patriam esse dulcem,

Cherintus recipit suum olim Athenis servum Pamphagum, cui suos in aula, quos habet, favores exponit, et in spem maiorum honorum erigitur.

Ex decreto Reginae Consul Cherinto exilium denuntiat.

Cherintus cum Pamphago machinas disponit, quibus et ipse se periculo explicet, et ad Reginae vota Hermenegildum implicet.

Cherintus furentem Recaredum, quod per reditum fratris spe regni deiiciatur, placat: spem regni facit: suadet ut se Catholicum Hermenegildo simulet, et sacrum aliquod ab eo amuletum impetret.

Succedit dolus. Simulat se Catholicum Recaredus; credit Hermenegildus, amuletum donat; hortatur ad constantiam. Suadet, ut ad evitandum Pascha Arianum, fingat, se diutius in venatione aberrasse.

Hermenegildus a parente Levigildo Rex inauguratur.

Plausum interturbat Pamphagus ficto nuntio tumultus in castris exorti: ad quem sedandum Hermenegildus suum ex urbe militem dimittit.

Docet inconstantem esse mortalium fortunam, et ipsa gaudia luctu terminare.

Recardus acceptum ab Hermenegildo amuletum mittit per Casimirum Venatorem Cherinto.

Suspicatus dolum Casimirus dubitat, an amuletum tradat Cherinto.

Casimirus consignat amuletum Cherinto. Hic ad Consulem illud transmittit, a quo non dubitat Reginae tradendum, et hinc efficacius in ruinam Hermenegildi serviturum.

Angitur ex occulto auditis Casimirus. Satuit paratas fraudes sub obscure Hermenegildo insinuare.

Orator Regis Longobardiae gratulatur Hermenegildo coronam: petitque sui Regis nomine subsidiarias copias ad Romam subigendam.

Casimirus interrupto Oratoris sermone ad aurem Regis admittitur.

Hermenegildus tentat eruere ex Casimiro clarius, quae et unde in se struantur fraudes, sed frustra. Haeret an credat: securitatis tamen causa filiolum alio transmittit.

Consul refert se acceptum a Piscatore amuletum Reginae consignasse; cuius nomine Cherintum rogat veniam immature decreti exilii, et ut in Senatu contra Hermenegildum agat.

Levigildus habita contra Hermenegildum signa conficta suspicatur.

Levigildus confisus innocentiae filii causae cognitionem Senatui demandat.

Hermenegildus coram Senatu causam dicit.

Pamphagus (sub nomine Lucrini Piscatoris) contra Hermenegildum ad tribunal deponit.

Intervenit Levigildus. Sententiam Senatus mitigare conatur. Obsistit Consul, non sine Regis offensa.

Gosvvinta impotenter urget mortem Hermenegildi.

Dum Rex a Chetinto solacium postulat, auditur feralis sonus campanae populum convocantis.

Levigildus intelligit Hermenegildum tumultu populi ad supplicium deposci.

Deplorat errores hominum, eosque docet breves esse.

Cherintus miti, dolosa tamen legis interpretatione componit ad quietem arma, quae Regina, Senatus, et Populus ad extorquendum Hermenegildi supplicium arripuit.

Cherintus et Pamphagus de rei eventu varie divinant.

Levigildus frustra blanditiis et minis tentat Hermenegildum.

Levigildus constantem in fide Hermenegildum, ut pertinacem Civium furori ad supplicium tradit.

Hermenegildus iamiam morte afficiendus loco supplicii sistitur.

Intervenit Recaredus: Movetur tristi spectaculo: proclamat innocentem Hermenegildum. se rerum fatetur: appellat ad patrem: dilationem supplicii impetrat.

Cherintus et Pamphagus fraudes suas detectas dolent: iste fuga se proripit, ille in Boetin sed de scopulo praecipitat.

Recaredus coram Levigildo totam fraudum telam retexit. Mittit Levigildus, qui iubeat filium innocentem carcere extrahi.

Adfertur nuntium perempti Hermenegildi. Unde Rex desperatione agitur.

In terra funus inter stellas, in caelo anima Hermenegildi exhibetur, accurrit Levigildus, aula, et populus.

OLAUS MAGNUS, NORVEGIAE REX. Ex Tancredo Cottono Soc. IESU.  s312 HTML-Text

ARGUMENTUM. OLaus Norvegiae Rex ab Idolorum cultu regnum suum expurgaturus, et orthodoxam fundaturus religionem, primum studium ad rebelles aut extirpandos, aut opprimendos convertit. Hi sua studia ad Canutum Daniae Regem inclinant, eumque Norvegiae Regem eligunt. Arma ergo in Olaum sumit Canutus: sed cum his non proficeret, conspirationem conflat, et Olaum occidi curat. Dum fervet coniuratio, Olaus tam virtute sua, quam Regum ierislai, Amundi, Magni filii, ac Araldi fratris Canutum proelio fractum in fugam agit. Dum e conflictu redeunt dicti Reges triumphum acturi, reperiunt Olaum interemptum.

Amidas evocat ab Orco Megaeram ad turbandum Norvegiae regnum.

Gaudet de conversa Norvegia Olaus: pericula providet: ad illa animum aptat.

Nimio Olai Zelo submetuit Araldus frater, quem animat Taletus fictus amicus.

Alindus Trugillo et Taleto amicis suis eventura infausta animo praesagit.

Trugillo Olai, Taleto Araldi occulta belli molimina et apparatus suspecti redduntur.

Olaus nuntium accipit reportatae feliciter per Ducem suum Astulphum ex hoste victoriae.

Decantat laudes Olai Regis.

Trugillus et Taletus latentia Olai consilia exhaurire constituunt.

Male ominosum Orandus Sacerdos somnium, et inauspicatam victimationem enarrat ea ad Trugillum relaturus.

Alindus nuntium accipit de infauste commisso per Termontem navali proelio.

Taletus fictus Araldi amicus omnia erga Araldum simulat amica, ut Olai consilia expiscetur.

Orando Sacerdoti in rebus paene desperatis sollicito spem melioris eventus per simulationem obtinendi facit Trugillus.

Olaus et Araldus intelligit ex nuntio relatam a Doronte suo Architalasso victoriam in conflictu contra Termontem.

Docet victorias a Deo venire.

Trugillus manifestat Orando Sacerdoti consilia et fraudes Canuti Danorum Regis de subigenda Norvegia.

Taletus conatur persuadere Araldo, esse plebis figmenta, quae de moliminibus Canuti narrantur; et expiscari, quae sint vires obviandi.

Nuntii Regis Amundi, et Regis Ierislaei eodem tempore adveniunt, suorum Regum adventum nuntiaturi.

Adveniunt Astulphus et Dorontes Olai Duces, et nova sibi deferenda bella praesagiunt.

Nuntius a gubernatore Hamariae adfert passim omnia impleri Danis, qui in praesidia furtive sint subingressi praetextu mercaturae.

Trugillus et Taletus intellecto Amundi et Ierislaei Regum ad Olaum adventu spem inter et metum versantur.

Olaus init consilium bellicum cum duobus Regibus, Fratre, et suis Ducibus.

Docet vanas esse hominum spes.

Gaudent Trugillus et Taletus machinas suas procedere, iamque Olao suprema minantur.

Dum Olaus multa, praesertim latentes dolos submetuit, et omnia diluit Araldus frater, nuntium accipiunt plebem pro Diis tumultuari.

Nuntius a Magno Rege Olai filio missus nuntiat Magnus in subsidium parentis cum instructa classe advenire.

Datum dolis faustum initium gaudet Alindus. In secunda auguria narrat Orandus: ea in meliorem sensum interpretatur Alindus. Ad aulam properant, ut per simulatam fidelitatem sopiant tumultum plebis.

Narrat Taletus Trugillo sopitum a se plebis tumultum, suo quidem bono, ne doli nondum maturi aperirentur. Sperant inde se ab Olao inter fideles suos habendos. Statuunt rem eo dirigere, ut prompti sint ad Canuti adventum.

Nuntius Amundi narrat, quo stratagemate interceptae sint Canuti litterae ad tres rebelles, easque ad Olaum defert.

Per alium nuntium eruditi rebelles, ad se scriptas a Canuto litteras esse interceptas, novas fraudes excogitant, quibus evadant.

Olaus Araldo aperit detectas esse fraudes, et harum Auctores. Furit in hos Araldus. Olaus dolis adhuc dolo et dissimulatione occurrere statuit.

Assentationis vitium detestatur.

Olaus acceptis a Canuto litteris, quibus petit sibi regnum cedi, communicat cum Araldo consilia. Statuit respondere, ut ipse Canutus veniat, et regnum adeat.

Rebelles duco acceptis a Canuto litteris, quibus iubet Olaum sibi vivum sisti, vel occidi! fraudem inveniunt, qua possit occidi.

Nuntius significat Ulfonem a Canuto ad Amundum transiisse, et quo stratagemate Canuti classem confecerit.

Timido Alindo maiorem timorem incutit Sacerdos, narratione male ominosi sacrificii: spem tamen iterum facit per vocem ex nube auditam.

Nuntius adfert auro corruptos aliquos Duces a partibus Olai cum navibus et milite ad Canutum defecisse.

Duo rebelles se invicem erudiunt, omnia iam instructa esse, ut Canutus hodie urbem occupet, et Olaus occidatur.

Nuntius adfert post defectum navium, venisse in succursum Magnum, confligere feliciter, et iam Canuti naves succumbere.

Alindus Orando exponit post acceptam in mari cladem, militem Canuti iam esse ante urbem. Interveniunt alii duo rebelles, gaudent Smerilium iam esse in urbe, iam arcem occupaturum.

Oppugnatur arx a Smerilio: defenditur ab Olao et Araldo: Smerilius in fugam vertitur.

Nuntius adfert fugisse Canutum, totam ipsius classem concisam, victorem Magnum redire.

Narratur qualiter Smerilius in fuga ab Astulpho interceptus et occisus sit.

Rebelles rebus Canuti omnino desperatis sua damna deplorant, et in fugam convertuntur.

Dum ad Olai aulam procedunt Reges, de victoria gratulaturi, et triumphum acturi, nuntiatur Olai mors, et eius cadaver adducitur, ac deploratur.

DAVID Per Saulis persecutionem ad regnum Israelis evectus. Ex Tancredo Cottono Soc. iESU.  s413 HTML-Text

ARGUMENTUM. DAvid post occisum Philistaeum a Saule in generum assumitur. Sed occasione plausus, quem populus Davidi victori fecit, venit Saul in suspicionem regni a Davide affectati: ideoque hunc variis modis e vita tollere nititur, nequidquam Ionatha filio suo, ut Davidem servet, laborante. Demum ut Davidis nomen obscuret, ipse contra Philistaeos procedit spe victoriae allectus, qua datos Davidi plausus sepeliret. At Deo aliter disponente et ipse, et filius eius Ionathas in proelio occumbunt. Inde David Rex Israelis acclamatur.

Pluto, quod non ignoret de stirpe David nasciturum eum, qui infernum sit domiturus, mittit Sulphurinum genium infernalem, ut vel Davidis animum pervertat, vel eum occidat.

David, an cum fratribus ad bellum contra Philistaeos descendat, an in solacium patris remaneat, anceps haeret.

Intervenit Eliab frater, ex quo intelligit hodiernum diem pugnae contra Philistaeos designatum esse, consiliumque accipit, ut in solacium patris ad greges remaneat.

Pulsus ab urso Dochim pastor in Davidem incidit; hic primo ursum, deinde leonem conficit. Hinc animum sumit contra Philistaeum procedendi.

Dolet et indignatur Saul, sibi tam indigne a Goliatho insultari, nec quemquam esse in toto suo exercitu, qui ei se opponere audeat: Abner suadet, ut promissis agat, spemque facit repertum iri aliquem, qui congredi cum gigante petat.

Probat bonum Davidis animum contra Goliathum procedendi.

David intelligit accurate ex Mosue, quae sit statura, robur, et fastus gigantis, et quod a Saule praemium sit appensum ei, qui Goliathum prostraverit.

Sulphurinus irridet inconsultum Davidis desiderium, et parat ex orco terrores opponere.

Indignatur Ionathas ignaviae totius Israelis, quodne unus reperiatur, qui ausit cum gigante congredi, decernit ipse, etsi se imparem agnoscat, contra eum procedere: dissuadet Abner, suadet autem opponendum Davidem.

Dum David Mosue recenset visum a se gigantem, apparet a Sulphurino in terrorem submissus ab Orco Charon cum Cerbero: quod monstrum David citharae sono mitigat.

Invocat benigna sidera, ut contra gigantem processuro Davidi faveant.

Eliab exprobrat Davidi, quod relicto grege ad castra venerit.

Sulphurinus irridet Davidis temeritatem quod sibi spondere ausit victoriam a gigante reportandam.

David offert se contra Philistaeum Sauli: enarrat suae fortitudinis argumenta: experitur, et reiicit armaturam regiam: cum funda et baculo dimittitur, quem Abner cum mandatis regiis comitatur.

Inter spem metumque secuturi eventus anxium Saulem Ionathas filius ad spem firmiorem erigit.

Dolet Eliab, quod fratrem suum Davidem solum dimiserit; properat: ut cum eo aut vincat, aut moriatur.

Nuntius narrat ingressum duelli inter Goliath et David.

Sulphurinus victoriae Davidis infremens abit, in hunc odia Saulis concitaturus.

Docet veram fortitudinem non esse in mole corporis, vel in armis, sed in animo sitam.

Adfertur Ionathae nuntium de Gigante per Davidem prostrato.

Plausus iuvenum, qui victori Davidi occurrerunt, eumque reducunt.

Saul Davidi reduci a duello filiam suam Merob in coniugem offert, ac generum suum constituit.

Sulphurinus indignatur favori, quem David experitur a Saule: hunc tamen confidit extinguere aemulatione Regis excitanda, ex occasione plausus, quem populus Davidi dedit.

Ioab dolet mutatum Regis animum in Davidem; abit ut huic manifestet, Regem de eius interitu cogitare.

Saul prophetat: repente furit: in Davidem cithara ludentem hastam iacit. Patrem Ionathas placare nititur.

Ioab Davidi aperit, quibus odiis aestuet Saul, et ut tantisper fuga se subduceat, suadet.

Intervenit Ionathas: confirmat Ioabi dicta: Suadet, ut David Saulem declinet: exiturus ad castra cum parente valedicit Davidi.

Docet regnandi libidinem nulla bonorum merita aestimare.

Sulphurinus irridet spem Davidis in Ionatha repositam: confidit in astutia Saulis; abit huius animo acriores faces admoturus.

Eliab Davidi fratri iam ad Regiam affinitatem evecto suadet, ut Regis odia fuga declinet; iste eventum proelii exspectandum reponit.

Nuntiatur Davidi iussu Ionathae proelium iam fervere, viderique victoriam ad Saulem inclinare.

David consulit Ioabum, an fugiat, an exspectet eventum proelii: posterius suadet Ioab.

Eliab audita fama victoriae ab Saule obtentae, timet Davidi.

Locum tenens ex aestu proelii missus, ut omne praesidium educat.

Ad primum victoriae Philistaeos respicientis nuntium, subtimet David, ne forte et Ionathas occubuerit. Abit Ioab, dispositurus omnia, ut recomperta David sine tumultu Rex acclametur.

Nuntiatur Davidi mors Saulis et Ionathae, cui ille indolet.

Advenit Abner, miles, populus, David Rex acclamatur.

SIDRACH, MISACH ET ABDENAGO. Sive ANANIAS, AZARIAS, et MISAEL. Ex Tancredo Cottono Soc. IESU.  s502 HTML-Text

ARGUMENTUM. DIvinitatis ambitiosus Nabuchodonosor erigit sui nominis statuam, in qua se ab omnibus sub poena ignis adorari praecipit. Detrectant id et sanguine et pietate nobiles tres adolescentes, SIDRACH, MISACH, et ABDENAGO. Rex cum hos amaret, dissimulare connititur. Instant potentiores regni, ut suus stet decreto vigor: instant popae et omnis populus. Rex metu rebellionis eo flectitur, ut demum iubeat tres illos adolescentes in fornacem ignis coniici. Cum aurem videret ignem eis parcere, eductos ex fornace amplectitur, et solemnes ei plausus decernit.

Idololatria Mercurium constituit, ut per ductam fraudum telam tres pueros ad Deorum et statuae cultum inducat.

Nabuchodonosor accepto Senatus consensu, mandat sibi colossum erigi, ab omnibus coli; et in detrectantium poenam fornacem accendi.

Mercurius narrat a se audita trium iuvenum consilia, se a cultu Statuae subducendi: Hinc Mercurius se in partem fraudis contra eos texendae adscivisse Deorum Sacerdotem; statuitque varias formas induere.

Sacerdos enarrat, quae vidit, et audivit a iuvenibus. Melsar lente cum iis procedendum suadet; quod forte mollibus flectedos speret.

Aperitur, et a tota aula colitur statua Nabuchodonosoris Regis.

Docet caecos esse, et mille periculis involvi eos, quia vero unoque Deo recedunt.

Mercurius narrat, se in assumpta trium iuvenum specie amorem Regis in eos conciliasse, ut per amorem ad cultum statuae inducantur.

Tres iuvenes gaudent de suis periculis, seque invicem ad ea subeunda animant.

Intervenit Balthassar, qui mire eorum constantia exsultat.

Mercurius, pro prima in tres iuvenes machina, statuit admovere promissiones regiae gratiae, opum et honorum.

Accusantur apud Regem a Sacerdote tres iuvenes. Rex in eos amorem prodit. Curam lenibus cum iis agendi committit Asphenez et Malazari.

Mercurius, formam Asphenez indutus, proponit iuvenibus voluptates, ut a proposito detectat; quas illi constanter respuunt.

Tres iuvenes mirantur putati Asphenez propositas fraudes, maiusque inde robur ad constantiam capiunt.

Docet fallaces esse voluptates.

Sacerdos exponit Arioch Capitaneo et in aula, et in compitis passim Deos sperni, et thura iis negari.

Intervenit Nabuchodonosor, credit fabulam esse; iubet tamen rei veritatem explorari.

Mercurius assumpta Malazaris persona tres iuvenes honorum spe a proposito avocare nititur.

Mercurius obstinatam iuvenum duritiem detestatur, et aliam fraudem machinatur.

Subtimentem Idolorum Sacerdotem de occulta aliqua contra Deos coniuratione, et iussam adorari statuam despectu, animat Arioch Capitaneus, et vanum esse timorem docet.

Chaldaei ex deprehenso affixo programmate ominantur gliscentem occultam coniurationem in apertum prodituram.

Mercurius sub persona Sidrachi fingit se mutasse consilium, et Misachum ac Abdenago ad idem agendum hortatur.

Interveniunt Sidrach et Balthassar: agnoscitur Iarvae dolus. Balthassar argumenta dissolvit.

In capita seditionis varia suspicione indagant.

Interveniunt Melsar et Temnar, ex quibus intelligunt serpere Hebraeorum conspirationem.

Docet fortunam et vulgus semper mutari.

Mercurius iratus, quod tot suarum machinarum conatus in irritum ceciderint, Eumenidas vocat, ad inflammandum cor Regis in tres iuvenes.

Balthassar tres iuvenes animat ad constantiam.

Properant, qui missi sunt ab Arioch Duce, ut nuntium ferant Nabuchodonosori de excitata rebellione, et proximo periculo.

Mercurius suos dolos eo deductos esse, ut ad optatum finem spectent, laetatur: solum submetuit Balthassaris obstituram prudentiam.

Balthassar occasionem nactus cum Rege privatim loquendi, ostendit unitatem Dei. Flectitur nonnihil Rex: sed ob regni non amittendi causam permanet in sua perfidia.

Adfertur nuntium tumultuantis plebis. Rex in tres iuvenes minas fulminat.

Docet, quos virtus tegit, semper esse sui securos, deplorat tamen infelicem sortem trium iuvenum.

Dum iuvenibus suam pro Deo patiendi sortem gratulatur Balthassar, adest Arioch, a quo ad carcerem abstrahuntur.

Mercurius datos in custodiam iuvenes laetatur: submetuit Balthassarem. Sed et hunc vincendum sperat.

Insanit Sacerdos in tres iuvenes: invocat Deos vindices: Intelligit ex Capitaneo iam captos esse iuvenes, mitigatur nonnihil. Satuit ad ulteriora Regem urgere; Capitaneus interim tumultum sedare.

Praefectus Ephoeborum placatum iuvenibus Regem existimat: negat Balthassar ob regni periculum placandum.

Dum Rex spe placendae plebis se cum iuvenibus recreat, corripitur a Sacerdote, Et nuntium accipit, grassari malum.

Mercurius properat ad concitandam plebem, ut non acquiescat decreto per Regem iuvenum exilio, sed ignem urgeat.

Arioch et Sacerdos augurantur decreto iuvenibus exilio satis suum Diis et aris honorem vindicatum iri.

Balthassar spem omnem vitae iuvenum succisam dolet: solatur eum Asphenez, amorem Regis praevaliturum.

Intervenit Capitaneus, intelligit populum non acquiescere decreto exilii, sed ignem postulare.

Asphenez narrat intellecta Balthassari; hic rem desperatam dolet; ille adhuc sperat.

Nabuchodonosor inter iram et amorem in iuvenes luctatur: sisti eos sibi imperat, ultimam decreturus sententiam.

Sistuntur Nabuchodonosori iuvenes: vacillat Rex inter amorem et iram: tandem quod in Religione constantes perseverent, in ardentem fornacem coniiciuntur.

Tres iuvenes in camino ignis solatur Angelus: illi laudes Deo decantant.

Intervenit Rex, admiratur cantantium melos, advertit quartum; videt illaesos; agnoscit Dei potentiam; educi iubet tres iuvenes, eorum Deum honorari; ac iis honores decernit.