BErtulfus e Germania Princeps, in terram sanctam peregrinus Coniugem suam Ansbertam Ministris commendat. Peregrinus a Barbaris in captivitatem trahitur. Aerumnas suas e carcere ad Ansbertam perscribit: illa simulatam adventus sui excusationem reponit: mutato tamen habitu, et fidicinem mentita se mari committit, et feliciter ad locum appellit, quo vinctus tenebatur Bertulfus.
Hic incipit Poesis.
Musicae nomine insinuat se in aulam Tyranni; adsciscitur in Ephebum; arte sua lucratur Regis gratiam, et impetrat sibi Bertulfum donari. Nacta fugiendi occasionem, eripit se suumque Bertulfum ulteriore periculo. Dum Bertulfus Ansbertae suae, sed sub virili habitu sibi ignotae, contra Ansbertam de fide non servata queritur, agnoscit tandem eam ipsam esse Ansbertam coniugem suam. Hinc quae gaudia? qui affectus? Biderm. lib. 2. Acroam. 2.
Data Viennae August. Imperat. LEOPOLDO et MARGARITAE, Ludis Nuptialibus, Anno 1667.
Duo Amant. VUlcane! Amamus. Hunc satis
Tibi vota nostra constant.
Amoris eloquentia
Hoc toto clausa verbo est:
Amamus. Alto pectore
Sentire plura possum,
Non plura verbis eloqui.
Vulcane! nos amamus.
Vulc. Quae vota sunt amantium!
Quae postulata? Duo A Amamus.
Vulc. Quid inde? quid me poscitis?
Duo A. Duo corda sunt cor unum!
Affectus unus; una mens.
Amantium est duorum.
Fac et duorum amantium
Duo corda sint cor unum.
Vulc. Hoc maius est negotium,
Nostramque vincit artem.
Duo A. Tu fracta ferri fragmina
In integrum reponis;
Quid bina corda iungere
Amantium vetabit?
Vulc. Amoris hoc est mutui,
Fideique coniugalis.
Duo A. Amamus, et nos mutuis
Affectibus ligamus:
Sed bina nondum corda sunt
Unita cor in unum.
Vulc. Iam diximus: non possumus:
Aliena ab arte poscis.
Hoc Coniugali a Numine
Negotium petendum est.
Duo A. Dii Coniugales! iungite
O Dii duos amantes.
Amamus. O quis vinculet
Duos in unum Amantes!
Vulc. En, Coniugale huc advolat
In vestra vota Numen.
Huc lacrimas convertite:
Hoc Numen invocate.
Ego hine recedo.
Tibi annuentibus,
Tibi faventibus
Amoribus,
Favoribus
Locum concedo.
Duo A. Fides! amamus! o Dea!
O cordium catena!
Fid. Quae sunt preces amantium?
Quae vota lacrimarum?
Duo A. Amamus! Fid. Hoc et lumina.
Et lacrimae loquuntur.
Duo A. Amamus. Unum poscimus
In cor duo migrare.
Fid. Ego catenas moliar,
Queis [Reg: Quis] corda vinculentur.
Huc Hymen, focum instrue:
Huc annulos Amores.
Quae bina stringat pectora,
Catena fabricanda est.
Duo A. Commissione Amorum
Unum cor est duorum.
Affectuum communio
Est ipsa cordium unio.
Huc annulos Amores,
Eamus in labores:
Ut hoc fluat divortium
Amoris in consortium.
Huc annulos Amores.
Eamus in labores.
Omn. O confluat catena,
Amoena
Cordis voluptas!
Quae bina corda nexu,
Et mutuo reflexu
Connectat,
Constringat,
Complectat,
Compingat.
Duo A. Dum in me moriar,
In te exoriare.
Haec est beata vita,
Tot lacrimis petita:
Sese amare,
Cor conflare,
Se complecti,
Duo connecti.
Disc. Ego Discordia
Irâ, furore,
Suspecto amore
Scindo praecordia
Quid hic laboris?
Fid. Quod est amoris.
Disc. Mihi est dolori.
Fid. Mihi est honori:
Amoris est catena.
Disc. Sunt pectorum venena
Ego confringam.
Fid. Ego compingam.
Disc. Ego difflabo.
Fid. Ego conflabo.
Disc. Huc huc Furores.
Fid. Huc huc Amores.
Disc. Instate.
Fid. Obstate.
Disc. Vastate, truncate.
Fid. Arcete, terrete.
Disc. Raptate, mactate.
Fid. Urgete, delete.
Disc. Urgete furores.
Densate fragores.
Haurite cruores:
Nostra sit victoria,
Victoriaeque gloria.
Fid. Leves volate Amores.
Disc. Leves ligate Amores.
Amans. Captus. Heu! praeda barbarorum.
Relinquimur furorum!
Ut tela iecta,
Sic fuga facta.
Fugere Amores,
Restant dolores.
Heu! praeda barbarorum
Relinquimur furorum!
Disc. Antra, carceres, catenae,
Funus, igniumque poenae
Te cingent,
Te stringent,
Te deicient,
Te conficient,
Antra, carceres, catenae.
Disc. Sunt minores
Amans. Sunt maiores
labe poenae,
HOc est amare? caute Rhodopaea magis,
Et inhospitali Caucaso durus rigor!
Fidei mulieris crede, qui falli voles.
Si verba tigris, verba si immitis leo
Nostra audiisset, pectore innatus furor
Cecidisset omnis, perque mollitas fibras
Pietas iisset. Iura sic servas tori
Ansberta? sic tu coniugi coniux ades?
Hoc est amare? Scripsimus, quae nos tegat
Spelunca nocte; quis catenarum rigor
Involvat artus; quanta tempestas sonet
In terga flagris, quanta me esuries premat,
Macieque adeso quantus incumbat labor;
Et duriorem morte mihi vitam trahi.
Et precibus actum est: Quod potes, coniux, rogo,
Per quidquid astris, quidquid est carum solo,
Perillum amorem, quem maritalis tori
Fides spopondit, quem recedenti mihi es
Testata lacrimis, Coniugi auxilio veni.
In te recumbit vita Bertulfi tui.
Innata quaedam feminae illecebra est, feros
Ut rumpat animos lacrima, aut blanda prece,
Ansberta, si non falsa mentiti dabas
Indicia amoris, coniugi auxilio veni.
Quid impetratum est? Quantus incessat dolor
Amantis animum, penna conceptis nequit
Signare verbis. Atra mihi Lachesis prius
Vitae scidisset fila, quam lacrimabilem
Tuae, amate coniux sortis acciperem statum.
Venire propere mens fuit, teque e tuis
Solvere catenis; colla vel tecum pares
Date in catenas. Hactenus amorem putes:
Sed qualis esse feminae instabilis solet;
Qui multa spondet, pauca in effectum trahit.
Sed parce coniux: ista meditantem vetant
Abire amici; certa, quae castus pudor
Pericla adiret; sexus imbellis, rei
Impar petitae robur. At veniet tamen,
Veniet levamen aliquod extremis malis.
Infida mulier! nempe sic ludis virum?
Spirant amorem verba, quem factis tamen
Probare renuis. Qualis adversa impetum
Semper tulisti sortis, et numquam tibi
Ipse excidisti; talis in stantem quoque
Molem malorum perfer. Hoc unum est super,
Cum spes adempta est omnis, et nusquam patent
Auxilia, firmo stare rationis iugo.
Bertulfe! quid non perditum est? Domus et opes,
Patria, et potestas Principis; quodque unicum
Erat levamen ultimum, uxoris fides
Amorque periit. Quidquid est reliquum super,
Bertulfus ipse es, vinctus, affictus, miser,
Tuique tenuis umbra. Quid de te queas
Sperare, statue; quando nil superest, nisi
Misere perire. Feminae o fallax fides!
Quot illa scopulos mente, quot fluctus habet!
Ansb. Hic sunt potentis Regiae inamoeni lares
Simul et amoeni; scena maeroris mei,
Et scena amoris. Deme, quod reliquum est stolae
Muliebris: ille, qui procellosum impulit
Sulcare pelagus, quique me huc retulit amor,
Virum reposcit. Sparge resolutam comam
Decente luxu. Martio ferro latus
Accinge, nube plumea crinem tege.
Schemate sub isto tutior prodit pudor.
Qualem virili feminam ornatu vides?
Brun. Ansberta es ipsa.
Ansb. Fateor, haec semper velim
Esse: at videri non velim Ingenuus honor
Periclitatur Barbaros inter, mei
Si quod vel oris forma, vel frontis color,
Vel tractus humeri, aut gestus indicium facit.
Erun. Ansberta es ipsa; nec tamen quidquam tui
Prodit serenae frontis illustris tenor.
Ansb. Sic est latendum Cauta, qui possem capi,
Capiam tyrannum. Brun. Domina, quod nomen geres?
Ansb. Quod convenire tempori, et loco putas?
Brun. Non aliud esse dignius tanta potest
Virtute, quam quod hactenus fuerat tuum.
Ansb. Ansberta? quo me proderem indicio magis?
Brun. Quodcumque nomen barbaro ignotum est. Ansb. Meo
Sed non amori. Brun. Quem tamen quaeris. Ansb. Volo
Et hunc latere. Brun. Ansberta Bertulfum? Ans. Volo.
Brun. Quid ergo tantos Nerei emensa es sinus,
Si vis latere? melius hoc absens potes.
Ansb. Et esse praesens gaudeo, et pariter amo
Absens videri. Brun. Nempe non felix diu
Vis esse, felix esse cum possis cito.
Ansb. Felicitatis portio magna est amor.
Brun. Amare, grande mentis est vulnus, nisi
Amor ab amato redeat in amantem. Integram
Felicitatem non tenes, nisi sic ames,
Simul ut ameris. Tecta sed quamdiu lates,
Non potes amari.
Ansb. Quam negat praesens dies
Felicitatem, fenore ingenti sequens
Dies rependit. Nebula, quae ad modicum tegit,
Cum dissipata fuerit, innocuum diem
Sereniore luce recludet. Volo
Hora ut latenti serviat, at hora altera
Amasse noscar. Brun. Ergo si mens est, pia
Tenere amantem fraude, secure potes
Videri Ephebus. Frontis ut tectum est iubar,
Sic nomen ipsum contege: ut forma est tua,
Peregrina quamvis esse credatur; tuum
Sic esse nomen suadeo, atque aliud tamen.
Ansb. Non sic, ut ora, fallere et nomen potest.
Brun. Anagramma finge: nomen invenies idem,
Aliudque. Ansb. Finge.
Brun. Ansberta: Bartenas. Ansb. Placet.
Sic me vocabis. Patriam, sexum, genus,
Nomen mariti, nomen Ansbertae cave
Pronuntiare. Brun. Teneo, Bartenas, tua
Mandata. Ansb. Mundus iste muliebris, cyclas,
Armilla, peplum, lunulae, tricae sera
Fide occulantur: veniet illecebrae sua
Hora retegendae. Da chelym, et plectrum in manus:
Cicurare melle barbaram gentem placet.
Tu stamina ungue, voce tu auras increpa,
Et saxa quodam fidibus, et rabidae tigres
Cessere: in animos Musica imperium gerit.
O laeta sors!
Elusa mors,
Ira maris Aeolique.
Et strata vis,
Dirempta lis
Navisque Nereique.
Nunc unda nos
Quieta in os
Portûs agit patentis.
Serena pax,
Tranquilla fax
Renidet ore gentis.
Salvete flos,
Primusque ros
Amabilis iuventae.
Tu nostra spes,
Quod quaero, des,
Amabilis Iuventa.
Barb. 1. Quae gratia aures mulcet?
Barb. 2. O numquam prius
Audita mundo suavitas! Ansb. Portum licet
Subire amici? Cust. P. Parte qua mundi venis?
Ans. Glacialis ursae. Cust Causa quae suasit viam?
Ansb. Loci videndi mira, quae totum canit
Didita per orbem fama.
Cust. Quod nomen tibi est?
Qua stirpe natus? unde deducis genus?
Ansb. Bartenam amici nuncupant. Sanguis meus
Nec plebe ab ima ductus est; sed nec patre
Avoque Rege. Cust. Quas opes tecum vehis?
Ansb. Quae sunt necessitatis, et tenui capit
Haec arca gremio. Maximae sed sunt opes
Plectrum fidesque. Si qua spes animos alit,
Hinc mihi petenda est. Cust. Fila pertenta: audia
Quid arte possis. Orpheum credam suo
Rediisse tumulo.
Barb. 2. Iam mihi faciles salit
Pes in choreas. Cust. Quisquis es, placeat levi
Servire turbae, dum choros miscet
Ansb. Placet.
Quod arte possum, gratiae pono in locum
Vobis probasse Pergat in choreas chorus.
Saltus Barbarorum.
Cust Satis est: fruemur saepius grata vice.
Iam licet apertos ingredi portus sinus.
Rex in propinquo est. Scena reseratur iocis.
Ioci vocantur; melius immanem leae
Crudelitatem nomines. Quidquid vocant
Ludum tyranni; vulnera, et fusus cruor
Sunt innocentum. Quando se tandem mea
In vota caelo melior evolvet dies!
Ter Phoebus igne balteum emensus poli
Obivit, ex quo barbarum collo iugum
Fero innocente, quodque miserandum est magis
Sit tuta quamvis vita, non tuta est fides.
Cum lacte primo combibi Christi fidem:
Sed quo, sinistra sorte iactatus, fluo?
Sum, va patentis explico frontis iubar,
Utcumque felix: tortor interius agit
Cruciatque mentem. Patria erepta est, Deus,
Pietatis ignis cinere tumulatus latet:
Pereat necesse est: quando fomentum negat
Haec aula flammae. Numen, hanc sortem meam
Vides ab alto! Si tibi curae est tuus
Florillus, aperi candidae rimam spei.
Ansb. Audio sonantes compedes1 quo se trahet
Captiva turba? Brun. Fama fert stratam feris
Patere arenam Regio iussu, quibus
Captiva turba proelium indicat. Ansb. Meus
Bertulfus etiam conseret bello manus?
Brun. A nesciente quaeris.
Ansb. O mentis trucis
Crudelis aestus! sanguinem innocuum dare
Feris vorandum. Caelites! si vos piae
Lacrimae, precesque et vota Bartenae movent,
Servate vivum mortis in arena mei
Animi levamen. Brun. Proprior auditur sonus
Ferri rigentis. Ansb. Proprior et mentem subit
Amor, dolorque. Dubito, quo saevum feram
Specta culum animo.
Brun. Ferre quo pietas solet,
Et spes sequentis sortis. Ansb. Experiar prius,
Quid fraude possim: Frusta num Cereris fami
Suggerere liceat. I cito, panes eme
Brunelle. Flagris terga concussis sonant.
O misera turba victima furoris, licet
Nullo impiata scelere! si vitam tamen
Referas arena, durior vita est nece.
Praef. Pr. Pergite scelesta capita, quo ludi vocant
Feraeque rabido dente spirantem famem.
Ansb. Licetne modicâ Cerere solari reos.
Praef. Licet: immerenti porrigas quamvis choro.
Ansb. Amica capita! Praef. Tu scelera amicos vocas?
Ansb. Parce tenero animo, mite qui verbum meo
Dictavit ori Praef. Stolide, quid trepidas? manum
Subice cadenti.
Ansb. Heu dolor! sine me mori.
Bert. In ore pallor, frigus in membris. Brun. Aqua
Perfunde frontem. Bert. Vultui color redit,
Calorque membris. Ansb. Acrior ferro sonat
Vox haec in aures.
Praef. At quid exemptum tibi
Revulsit animum? Ansb. Parce: non unquam mihi
Tam dira species visa. Nam quot hic putas
Natos vetusto sanguine, et clara patrum
Venire stirpe; quos et illuvie, et situ
Obscurat antrum carceris Quot sunt, quibus
Opulenta ab auro stet erat in patria domus,
Quos nunc egestas nudat? Hunc vultus docet
Non humilis esse sortis. Hunc oris decor,
Lineaque frontis monstrat assuetum dape
Meliore pasci: paedor at nunc et fames
Absumit artus, ali quid et peius fame.
Praef. Dura patiendo pectus assuescit pati.
Ansb. Felicitatis pristinae numquam excidit
Omnis memoria. Cogitent, matres, patres,
Fratres, sorores, coniuges forte et suas
Numerare spatia temporis lapsi, et moras
Voto increpare: quis animum tanget dolor!
Quis lancinabit pectora affectus! mihi
Haec cogitanti spiritum eripuit dolor.
Praef. Assuetus oculus mollibus tristem pavet
Spectare Scenam. Ansb. Visa si tantum potest
Scena haec dolorem parere, quid faciet, cui
Persona agenda est?
Praef. Desine; morarum est satis.
Vos in theatrum pergite, et vestrae neci
Praeludite armis. Forte si stratus leo,
Ursusve victus indolem, et robur probet,
Vos eximetis lege promeritae necis.
Ansb. Brunelle, quo me credis affectu rapi?
Brun. Quo solet amans. Ansb. Vel quo dolens. Brun. Amor magis
Te torquet. Ansb. Inde sed meus crescit dolor.
Brun. Si non amares, mitius mentem dolor
Feriret. Una lege procedunt amor,
Dolorque. Quidquid vulnerum infligit dolor,
Armis amoris perficit. Inermis dolor
Est, nisi amor armet.
Ansb. Sentio: quidquid mihi
Laniat medullas, est amor. sed quid iuvat
Dolere tantum? pectore infracto, et manu
Res est agenda. Finge Bertulfum necis
Stare in theatro: finge laniari a feris,
Et iam fluente languine ardentem sitim
Explere tigridis: fronte qua cernes mori?
Sed adhuc theatro finge luctantem; modo
Feras fugantem; moxque cedentem feris;
Victoriamque haerere suspensam, cui
Palmam resignet quanta spes corda eriget?
Sed quantus eadem corda prosternet metus?
In pectore uno bella discordes agent,
Sensus, ratio, amor, et dolor, spes et timor.
Brunelle, quid agam? Praelio an tragico decet
Adesse. Brun. Poteris ferre feritatem loci?
Ansb. Obduruisse videor. Brun. At sensus solet
Redire. Ansb. Ratio diriget.
Brun. Quando est potens
Affectus animi, facile rationem opprimit.
Ansb. Minus lacessit corda meditatum malum.
Brun. Inopina sese saepe meditato ingerunt.
Ans. Nihil inopinum est, quando praecipio omnia.
Brun. Quae cogitamus, pectus afficiunt minus.
Quam quae videmus. Ansb. Muniunt animum tamen,
Dum cogitamus. Adero; vel spes ut meas
Firmem, dolores ipsa vel plangam meos.
Hoc ad triumphos adici hodiernos decet,
Ut pascat oculos scena laetitiae. Rei
Subeant arenam. Sive victores ferant
Palmam ex arena; sive devicti cadant,
Utroque nostros gaudia in plausus dabunt.
Armate ferro dexteras. Si quis feram
Vel perimat hasta, vel agat in timidam fugam,
Servata vita proelii merces erit.
Ans. An etiam amata pulchra libertas? Rex. Quis hic
Clamore vetito turbat orchestram? Iube
Silere populum quando Rex loquitur. Feris
Aperite caveam, Classico animentur viri
Feraeque in arma. Funge! quid retro pedem
Revolvis. Ansb. Insta vulneri. O superi hoc caput
Servate! Rex. Arenam vacuat imbellis chorus.
Unus superstes inter illaesas feras.
Ansb. Unus superstes robur atque animum proba.
Virtute macte! Rex. Strenuus geminum latus
Undique tuetur. Area expulsae fugam
Ferae dederunt. Solis opprobrium facis
Aliis, tibique laudis accumulas decus.
Tibi ipse plaude, quando non alius potest
Aequare merita Nil humile virtus sapit,
Et expedita dextera, et constans tenor.
Animusque praesens rebus in dubiis. Virum
Servate nobis: saepius plausum dabit.
Ansb. Liquescit animus gaudio, et radius spei
Affulget aliquis, Vita servata est viri,
Honorque vitae magnus accessit. Dii!
Rictum leonis quantus invasit! stetit
Ut firma rupes; egit in turpem fugam.
O quanta mentem, quanta secretos sinus
Subit voluptas! Pulchra libertas tibi
Bertulfe deest. Illa debetur tuis
Meritis. Nec illa est dubia; nisi fallat fidem
Qui loquitur intus genius, atque animum iubet
Sperare. Concepta peragam: maesto dabo
Aliquod levamen Discet affectum meum.
Sed fraude tectum amoris, et sancto dolo:
Et esse discet, esse quam credit minus.
Brunelle sequere; sepiam et chartam para.
Am. ex turri. Quousque luctus,
Cordisque fluctus
Hic in latebris,
His in tenebris,
In hoc exilio
Carens auxilio
Cogar sepultus ducere!
Est missa spes,
Sed lenta res:
Hic vel gemendum;
Vel moriendum.
In exilio,
Sine auxilio
Claudenda vitae linea.
Amans quar. Trepido timore,
Crucior ardore,
Laceror angore,
Pereo dolore.
Amo quae crux amare,
Nec obtinere amatum!
Hoc est cor asperare,
Concremare,
Sic amare.
Per tesqua et antra oberro,
Et nescius locorum,
Sed conscius meorum
Cordis amorum,
Quos diligo,
Quos ambio,
Per tesqua et antra quaero.
Inclamo. Am. 2. Clamo. Am. 1.
(Clamo. Am. 2. Amo.
Am. 1. Amas? Am. 2. Amas?
(Am. 1. Amo, sed
Amare non amare est,
Amore dum careo.
(Am. 2. Areo.
Am. 1. Areo: medullas intimas
Constans favilla adurit.
(Am. 2. Urit,
Am. 1. Uror: nec ante incendia
Amoris opprimentur,
Quam ad me venias.
Am. 2. Veniam. Am. 1. Veniam,
Qua me iubes venire.
Am. 2. Ire
Ire, ire, nec venire,
Quid hoc iuvat rogantem?
Iubesne obire terras Am. 2. Erras.
Am. 1. Quid error ergo proderit? A. 2. Erit.
Am. 1. Erit: sed opus inutile. Am. 2. Utile.
Am. 1. Errare res est futilis. Am. 2. Utilis.
Am. 1. Quae cura mi primaria? A. 2. Maria.
Am. 1. Mari iubes venire? Am. 2. Ire.
Am. 1. Quid me dubia voce fatigas?
Et spem verbis alis incertis? A. 2. Certis.
Am. 1. Possum sperare? A. 2. Errare. Am. 1. Tace.
Et certa sunt. et error est;
Quid consilii hic legendum?
O Caelites favete!
Qua teneam amores,
Qua perimam dolores,
Me semitam docete.
Con. Ego Consilium: me sine nemo
Mascula rerum ducit initia.
Ind. Industria ego: me sine nemo
Optima rerum principia bonum
Trahit ad finem
Con Quidquid agendum est, prius ad mentit
Exige lancem.
Ind. Quidquid dederit mens consilii,
Impigra fini manus admoveat.
Con. Sine Consilio labor est vanus,
Ind. Absque labore
Infirma cadunt bona consilia.
Con. et Ne vora sint deliria,
Ind. Vel pura imaginatio,
Ne vana sint suspiria,
Et pectoris iactatio
Strictis amplexibus
Conspiremus;
Arctisque nexibus
Laboremus.
Sic labores
Incitamus:
Sic errores
Evitamus.
Am. 1. O Caelites favete!
Qua teneam amores,
Qua perimam dolores,
Me semitam docete,
Ut icta cerva telo
Volat inquieta ad flumina,
Sic quaero corde anhelo
Videre amoris lumina.
Obstant cacumina
Nostris laboribus;
Negantque Numina
Vires doloribus.
Egeo consilio,
Egeo et auxilio.
O Caelites favete!
Qua teneam amores,
Qua perimam dolores,
Me semitam docete.
Cons. Huc, huc: consilium
Dictabo Amanti.
Ind. Huc, huc: auxilium
Dabo labanti.
Am. 1. Quis mentis ardor?
Cur ire tardor?
Quo me trahetis
Iam membra fessum?
Aut quo iubetis
Movere gressum?
Cordis ut dilectum
Pectorisque electum
Amplexu cingam,
Affectu stringam,
Cons. Ego dabo consilia.
Ind. Ego suggeram auxilia.
Cons. Ego semitam docebo.
Ind. Ego robur admovebo
Ut dilecto.
Ut electo
Potiaris,
Et fruaris.
Am. 1. Inveni favores
Detergo dolores,
Nova spes capit;
Nova spes rapit;
Ubi suaviter quiescam,
Et amore colliquescam.
Cons. Nostra sume specula,
Per quae se nubecula
Dissolvat in serenum,
Diemque sole plenum.
Ind. Nostra fume spicula,
Ut te per pericula
Agas calentis
Ad vota mentis.
Ubi conspirant
Industria et Consilium
Simul in labores
Itur ad amores;
Est evidens auxilium,
Vota respirant.
BRunelle, res in apice versatur. Dies
Hic me beatum faciet, aut miserum. Metus
Peiora, spes meliora persuadet mihi.
Nec cedo metui, nec spei credo nimis:
Sed utrumque medius inter incedo, timens
Speransque caute. Fama captivos refert
Compelli ad ausam: tempus hoc votis favet.
Mea sensa fida pagina excepit. Sciat
Bertulfus esse, qui recordetur sui.
Brunelle, sanctam socius in fraudem veni.
Bru. Prodesse cum vis, ne magis noceas, cave.
Redire saepe fraus in auctorem solet.
Ans. Cum scelera texit.
Bru. Sancta cum statuit, Pia
Deprensa fraus supplicia sceleratae luit.
Satis est doli ipsum nomen, ut fiat scelus.
Ans. Non te scelesti complicem facti peto.
mea sensa nosti. Bru. Sancta meditaris. tamen
Dubius timendus exitus; site tuus
Prodat character. Ans. Mentis incautae nihil
Habet character: nec mei sum tam impotens
Lege rationis flectere ut nequeam impetum.
Bru. Rarus amor animi providum imperium tenet
Ans. Si pecca, ipse venia peccati est sui.
Strepunt catenae; regium adlimen cohors
Captiva trahitur. Iussa Brunelle expedi.
Da, quo recondam literas. panem. Pii
Super secundent ausa! Cum stabit prope
Quem scis amari, manibus hunc panem exhibe.
Gradum huc reflecte, donec in scenam chorus
Prodeat apertam. Sequere praeeuntis gradum.
Quo nos miseros fortuna trahis
Aurea eiectos sede bonorum!
Quoties lapsi temporis aura
Redit in mentem, toties gravior
Sauciat imas plaga medullas.
Bis miser ille est, qui numquam ante
Fuit infelix. Fuimus quondam,
Fuimus sortis schema secundae!
Quo no miseros fortuna trahis
Aurea eiectos sede bonorum!
Cecidit magnin omen honoris,
Cecidit domini gloria sceptri;
Et quo cecidit? quo non potuit
Etiam abiectus verna timere.
Quo nos miseros fortuna trahis
Aurea eiectos sede bonorum!
Quam sit miserum cadere a sortis
Ubere faustae. nemo credit.
Cui non fu sit meliore coma
Pulchra benignae gratia sortis.
Levior foret haec fortuna bonam
Numquam expertis. O grande malum!
Semel excelso sedisse loco,
Post miserando squalore premi.
Quo nos miseros etc.
Quid iuvat auro timide aggesto
Stupuisse domos, nisi ut affligat
Gravius mentem turpis egestas?
Augusta domus male pensatur
Antro angusto; male libertas
Vincula tolerat male pensantur
Epulae esurie, felixque status
Infelici carceris antro.
Quo nos miseros etc.
Mitius urget quodcumque malum
Semel expertos, Mitior esset
Sors ista reis, si superesset
Spes melioris. Fuit haec nuper,
Iam quoque adempta est. Hoc super unum est,
Quod nulla potest vis eripere,
Fidere caelo. Cum res et spes
Periere omnes, sola haec miseris
Anchora restat, fidere caelo.
Quo nos miseros, etc.
Satis est laboris Ite funereos specus,
Et destinatum sontibus turris cavum
Repetite. Ansb. Misera res, amor tectus. Br. Tace.
Praef. 1. Quid est? Subacta Cerere solari famem
Si liceat, orat. Ansb. Impotens animus. Bru. Sile.
Praef. 1. Suggerere parcam liceat, ut vitam trahant.
Non ut latrantem ventris exstinguant famem.
Ansb. Disrumpit animus vincula. Brun. At stringi decet.
Ansb. Quis premere flammam possit?
Brun. Et flammam quoque
Meruit, mereri scelere qui volvit suo.
Ansb. O Crude! Praef. In iras agitur?
Brun. Et cui non scelus
Aequum furorem moveat. Pr. Exardet bene,
Cui scelera in iras pectus inflammant. Ans. Ferox,
Cruente! Br. Talis optimo regi hic chorus
Visus reorum est. Pr. Talis Imperii ultima
Ruina, regni proditor, Ber. Nosti o Deus
Animum innocentem!
Ansb. Quale mihi telum intimas
Penetrat medullas! Br. Nempe dum superos suam
Testatur innocentiam, quem Rex reum
Nocte tenebrosa damnat obscuri specus.
Ansb. Tigris, Medea, Ditis inferni cavo
Monstrum evolutum!
Praef. Cuius in probrum haec iacit?
Br. Qui probra fecit. Pr. Devoves diris reos,
Et liberali Cerere solaris tamen:
Idem videris impius simul, et pius.
Ansb. Pietate si quid liceat.
Brun. Offendis; tace.
Pr. Aliquid licere crede, quid statues? Ans. Idem
Quod ago. Praef. Licebit istud.
Ansb. Et semper? Praef. Licet.
Ans. Est hic, profundi voveo quem baratri vadis,
Est, quem serenis inferi vellem plagis.
Br. Iterum ad priora? Nempe te velles Deum
Choris amoenis inseri: at scelerum reos
Ad opaca Lethes antra damnati voves.
Pr. Abite, quo vos hora sub tenebras vocat.
Br. Grates beneficae dexterae impendat Deus.
Ans. O si videres, ista quem larvas obtegat!
In arcta pectus anxium egisti vada,
Incaute nimium! Vix bene errores tuos
Illinere licuit fraude, Ans. Quis possit satis
Frenare amorem? Bru. Frena qui prudentiae
Tradit regenda. Ans. Nullus est prudens amor.
Fateor, amantis penitus optabam faces
Caelare; sed vis dura me eripuit mihi,
Et aestuantis flamma violento impetu
Linguam occupavit.
Bru. Plura, Bartenas, super
Agenda restant, donec optatum doli
Portum occupemus. Mente nisi cauta trahis
Meditata, grande vertici acceleras tuo
Malum tuique coniugis Fac, te semel
Prodi, utriusque coniugis fracta est salus.
Res est periclo proxima imprudens amor,
Frenare amorem si potes, magno potes
Carere luctu. Ans. Magna non uno impetu
Discuntur. Bru. Uno sed ruunt saepe impetu.
Ratione mens firmanda.
Ans. Quam affectu prior
Hora eliquavit, hora firmabit sequens.
Bru. Victae severa iura naturae impera,
Ne vincat illa. Ans. prima successit doli
Textura; restat altera. Initium stetit
Anceps, futuris pectus aptabo magis.
Bru. Qui ferre casum potuit, hic prudens cavet,
Venationem buccina indixit: ferae
Sensere cornu; iamque de vallis cave
In celsa sese montium cursu ferunt,
Sequitur latratu multa fugientes canis,
Omnemque pressâ nare scrutatur viam.
Properate Regis iussa. Nil lente imperant,
Qui sceptra torquent. Verba vix edunt, volunt
Videre facta; vixque patiuntur moram,
Quae facta dictis ipsa distinguat satis.
Properate: nostra studia natalis dies
Regis reposcit: ducite in praedam canes:
Illuc molossos, densius qua se nemus
Contrahit in umbras, seque subductis agunt
Ferae paventes gradibus. Hic Cressas tene
Propiore nodo. Retia et casses strue,
Ubi rariore ab arbore umbratur nemus.
Iterum boatus cornuum oppugnet nemus,
Suisque timidas exciat latebris feras.
Hinc se pavente cervus effundit gradu,
Trepidaque nostros aure venatur sonos.
Laxate lora canibus, ut timidas agant
Feras sub ictum, Dente fulmineo hic aper
Per rupta senticeta sibi pandit viam.
Hinc in latebras intimas silvae pares
Curas feramus, unde spes praedae micat.
Pri. Quis nostra sonus gaudia turbat,
Terretque animos? Sec. Vidi in latebras
Praepete cursu volitare feras:
Retroque canum turba secuta
Ore volantum terga premebat.
Ter. Grande examen vidimus horminum
Ferro armatum rigidaque manu
Funera spirans. Pri. Heu male nostris
Agitur rebus! Perit antiquae
Gloria silvae, pereunt veteris
Gaudia luci. Secreta loci
Antra petamus. Qua. Quis male terror
Vos exagitat? Pri. Tristia silvis
Bella moventur. Quar. Bello peior
Urgente timor belli affligit.
Sistite; non est, quem male timidi
Fingitis horror, bellique fragor.
Prim. Vidi, audivi. Qua Timor invasit
Oculos; aures timor obsedit.
Quam triste malum est, suspicio mali!
Pergite. quidquid per lustra sonat,
Sua cum nostris gaudia miscet.
Trepidi nimium, quos vel frondis
Murmur cogit celerare fugam.
Pergat coepta in gaudia fervor.
Chorea Satyrorum et Nympharum.
Pri. Medius utrinque dividit olympum dies,
Sed bene locatus Praeda compensat satis
Modicum laborem nemo non dives suo
Sudore gaudet. Quod fuit in aditu grave,
In fine recreat. 2. Sistite; ut figat pedem
Avis superba phasidis. Bardum caput!
1. Absiste, tractu rursus inverso redit.
Pedem quiete fixit. O felix dies!
Optata praeda! 2. Sic cane triumphum. 1. Omine
Hodie sinistro canna mihi servit. Duo
Hausere cervi vulnus, et spumans aper,
Sed non perempti. Redditi rursum sibi
Celeres fugacem in lustra retulerunt gradum
2. Quiesce: praeda rursus in votum venit.
1. Indigna Rege est. 2. Hoc habet. Tandem favet
Fortuna votis ite, fors praedis adhuc
Accedet aliquid, antequam vastum nemus
Emetiamur.
Hodie litandum sanguine est. Quantum Dri
Populo probati principis vitam fovent,
Tantum perire, regna qui produnt, volunt.
Qui proditorem ferre funestum potest.
Et solio, et ostro cedere, et vita potest,
Sibi suisque dextera inimica est, cui
Hostem catena vicit, et ferrum tepet.
Ut magna laus est Principis, ferro, et manu
Tegere innocentes; magna sic laus est, leum
Perdere nocentum. Mente stat fixa, reis
Demetere capita, vivat ut nostrum caput.
Secura numquam Principis vita est, suus
Quam diu superstes proditor vitam trahit.
Praef. Quid possit antro clausus, et multo pedes
Ferro gravatus? Rex. Quod potest ignis latens.
Praef. Perit latendo, Rex. Gravius erumpit quoque.
Praef. Scintilla forsan. Rex. Una dum superest, time
Regni ruinam. Praef. Grande nocumentum nequit
Favilla ab una surgere, Rex Periit Ilion
Scintilla ab una Nemon non iras habet
Manumque Regum ad funera valentem; si alit
In pectore odium. Praef. Devorant irae suo
Semet veneno, quando nil ultra queunt.
Rex Dum vivit ira, quo tonet, semper coquit.
Et causa poscit sanguinem, et noster dies
Natalis urget victimas. Si non suo
Cadunt nocentes scelere, natalis mei
Cadant honori victimae. Mitis tamen
Erit ira nostra, sanguinis parcus furor,
Nondum profundo turris extracti sinu
Subeunt theatrum?
Sisto quos Princeps petis,
Tuos sub oculos. Rex. Digna iam pridem stygis
Palude monstra; digna, quae Ixion rotâ
Volvat perenni, quae Scynis [Reg: Sinis] laceret, quibus
Cedat Prometheus vulturem; et totum alveum
Explicet Avernus. Ans. Iam tonat, fulmen ruet.
Rex Hodie cadendum est
Bert. Mitis o Princeps. Rex. Meis;
Non proditori, Bert Mitis o Princeps! Meae
Nil postulo innocentiae. Fac sim nocens,
Quem nulla damnat culpa: sim nocuus tamen.
Benignitati campus hic magnus tuae est.
Si nemo peccet, nullus est veniae locus.
Nomen benigni culpa peccantis facit.
Rex. Quicumque parcit improbis, probis nocet.
Bert, Nulli potest nocere, qui parcit reo.
Rex. Indulta sceleri venia in exemplum migrat
Scelerum sequentum. Bert. Non habent, quo se trahant
Exempla scelerum, populus ubi Regem colit
Fidelitate Rex Quamlibet nostrum vacet
Regnum sceleribus, exteri tamen haud vacant,
Parcatur uni, paria mox alter feret
Nocumenta regno. Quod quis est ausus semel
Impune crimen alterum invitat. Malum
Radice tota praestat evelli, metu
Quam semper angi Ne tamen cruda ferar
Saevire dextra, parcius vestris bibam
Venis cruorem. Saeviam, et parcam. Cui
Me sors benignum iusserit, parcam: cui
Demetere collum iusserit, ferro metam.
Quam quisque iecerit aleam, hanc sortem feret
Ternos ad orcum destino: ternos suis
Iterum ad catenas.
Bert. Vulneri en collum patet,
Occide potius. Vita cui periit, mori
Non horret. Rex. Ite ad aleam. Vivat, cui
Est morte vita gravior. Occumbat, cui
Mors est timori.
Ansb. Spes meo nondum cadit
Evulsa corde: vita dum spirat, spei
Superesse possum. Praef. Mappa iam strata [(transcriber); sic: stratra] est; iube
Iubenda Princeps. Rex. Aleae imperio dabo
Vitam, necemque. Bert. Sorte moriendum est? Pudet
Precario vixisse. Praef. Tu primus manu
Tua fata versa Decimus hic numerus stetit,
Felice sorte. Tu tuam sortem expedi.
Sors expedita est: vita cum talis cadit.
Ternus notatur calculus. Senus tibi.
Tibi denus. Uno tibi minor. Bert. Si non faves
Fortuna venerem: si faves, canem exhibe
Mori volenti. Praef. Vota, quae voves, habes.
Rex. Ergo moriendum. Victimas nostrae hic dies
Debet saluti.
Marmore hic animi est opus.
Ansb. Stat mente marmor. Magne terrarum arbiter.
Fraterque solis, pectus hoc ultro pete,
Amante dives sanguine: hic ferri graves
Exstingue flammas: iste non nocuus agat
Vitam superstes, Rex Iste non nocuus? Mea
Iudicia damnas? An Alea nocentem facit,
Rex. Alea nocentem prodit, at crimen facit.
Ans. Sit reus; at isto sanguine reatum expia.
Rex. Male expiatur sanguine alieno scelus,
Quem culpa fecit improbum, poena expiet.
Ansb. Et ipsa placat astra, succedanea
Victima. Rex. Ubi Divis prima non placuit. Bert. Sine
Mori rogantis verticem ferro dari.
Tu vive porro. Ans. Vive tu potius, meo
Sanguine redemptus.
Bertul. Maius hoc pretium est mea
Virtute. Rex. Fateor, hic amor nostrum tenet
Freno furorem.
Ansb. Viscera ac animam tibi
Lubens dicabo. Bert. Viscera, ac animam meam
Tu promereris. Ans. Hoc magis totum tibi
Debeo cruorem. Magne Rex, iube hoc caput
Subire poenas mortis. Rex. Hoc iubeo caput
Subdi securi, culpa quod fecit reum.
Ansb. Me crede facinoris reum.
Rex. Non es tamen.
Ans. Ut innocentem facere decreto potes,
Potes et nocentem.
Rex. Nemo decreto est nocens;
Nemo innocens sententia. Quemvis sua
Vel culpa damnat, vel probus vitae tenor
Absolvit. Ansb. O Rex magne, si iuste reum
Hunc ad securim protrahis, leto quoque
Me perime eodem. Liceat aut una mori,
Aut vivere una.
Rex Credat hoc quisquam? notas
Tantas amoris posse reperiri? Mori,
Ut vivat alter, alter efflictim rogat.
Ans. Nihilne Rex concedis? Bert Astrorum faces
Divosque testor, nullius culpae reum
Rex magne perimes.
Rex. O potens Iuvenis Amor!
Aut monstra amoris saeculum hoc nostrum parit
Aut fraus. amoris fronte simulata, latet.
Tentabo, si quis subsit huic larvae dolus,
Et iste, et ille vivat: at neuter suo
Voto beatus, Ille claudatur specu
Latente turris: iste spelunca altera
Tectus diei ignoret. et noctis vices.
Bert. Nox nulla amori est.
Ansb. Suus amor amanti est dies.
In hoc furentis proelia evasi maris
Portu receptus, debitum ut fatis caput
Prius [(transcriber); sic: Prins] videret ista, quam caderet suo
Collo revulsum! O si procellosis prius
Absorptus undis Nerei ingluviem mea
Nece saturassem, quam reservarer iocus
Ludusque sorti tam asperae. Mens uni erat
Solvere catenas alteri, et puro die
Beare; ab uno vincula ivere in duos,
Duosque pariter squalidus carcer tegit,
Quid misero agendum est? Dolor ubi mentem occupat,
Ingenium, et omne lucis exstinguit iubar.
Caligo mentem, noctis insolitum chaos
Confundit animum, spemque conceptam eripit.
Sperare nam quid liceat, ubi spei quoque
Spes est adempta. Socius in taetrum specum
Ibo, et catenas socius extremam in necem:
Decet perire servum, ubi dominus perit.
At forte poteris ferre captivis opem
Quam? ludis ipse, aut luderis. Nullus spei
Locus est, ubi spes ipsa sperandi perit.
Quae periit hodie, non in aeternum perit.
Quam prima rapuit. hora restituit sequens.
Caute silendum est.
Sorte, qua premeris, premor;
Quique laniatu corda tibi scindit dolor,
In me redundat.
Brun. Unde? qua causa meo
Animum dolore tangeris? Flor. Vera an mihi,
An falsa dictet sensus, ambiguo haereo
Suspensus animo. Br. Vera dictari puta,
Quid inde? Flor. Magnam gaudii messem dabis.
Brun. Eloquere. Flor. Pandes vera?
Brun. Quae fari licet.
Flor. Credes amico? Brun. Quidquid in apertam potest
Prodire lucem. Flor. Nil doli, fraudis nihil
Subesse crede. Brun. Credo. Flor. Nisi fallor mea.
Opinione, sacra tu Christi colis.
Brun. Hoc, quod timebam, est. Non licet vero [(reading uncertain: page blotted)] peplum
Induere. Vitam, et sanguinem Christo obligo.
Tibi quid inde gaudii? Fl. O carum caput!
Cui vel profuso sanguine obsequium dare
Nihil morabor. Br. Indigo, indigno licet,
Offers amotes. Causa quae tanti tamen
Amoris in me? Fl. Christus est, idem tibi
Mihique Numen unicum. Br. Hac mundi plaga?
Hac Regis aula? Fl. Christus est Numen mihi.
Br. Florille, mea lux magna pars cordis mei!
Fl. Brunelle, vita carior, votum meum!
Br. Tu mihi cadenti subice patronam manum.
Fl. Tu mihi iacenti. Br. Eget alter alterius ope.
Fl. Potes iuvare. Br. Tu quoque afflictum potes.
Fl. Quae cura mordet? Br. Iuvenis externi salus.
Fl. Qui per furorem regium obscuro gemit.
Antro revinctus? Br. Illius.
Fl. Qua me putas
Prodesse posse? Br. Qua tui affectu tenes
Regem benignum. Fl. Quid petis?
Br. Solvi suis
Iuvenem catenis. Fl. Arduum votum: putas
Regum furores facile molliri prece?
Br. Ubi precantis gratia accedit. Mora
Etiam leones mitigat: Nullum malum est
Tam pervicacis indolis, frangi ut mora
Non possit. Fl. Orpheus potuit immanes lyra
Frenare tigres. Ira regnantum est gravis
Nec facile calidos impetus mentis regit.
Br. Si potuit Orpheus, poterit adolescens ferum
Animum domare. Fl. Qua arte?
Br. Qua potuit tigres
Orpheus tenere. Fl. Barbito?
Br. Hac Apollinem
Adaequat ipsum. Fl. Cymba meliore hic natat
Impulsa vento. Vesper hic festum dabit
Natale Regi: Iuvenem ut accersat, mea
Id arte faciam: mentis emotae furor
Tunc facile sidet Sed meas etiam preces
Benignus audi. Br. Loquere. Fl. Me gravior premit
Mali catena. Servio, ut cernis, meis
Procul remotus, nuper ereptus patri,
Patriae, Deoque. Servio, et pereo magis,
A Christianis impie avulsus sacris.
O si daretur eripi hac gentis lue,
Patrioque rursus exulem reddi solo!
Br. Si detur aura libera rursus frui
Bartenae, et atra carceris nocte exui,
Spes potes acuere. Fl. Sternis audenti viam.
Spes addit animos. Br. Fronte spem clausa tege.
Nocet, ubi aperta prodit. Fl. Hoc munus meum est,
Sperare et agere. Br. Cum spei servit manus.
A spe nihil sperare non amplum potes.
Nox et catenae, et undique horrores Stygis
Premunt iacentem: sed minus mordet mea
Fortuna pectus, quam urat alterius dolor,
Amat ille, quisquis est; Iuvenis; amat; et mei
Causa tenebris clauditur tetri specus.
O dura ferri vincula! at suaves tamen
Catenae amanti: sorte si nondum mea
Fruor, at eandem tolero, quam tolerat amans.
Lenimen hoc est grande fortunae asperae,
Pati pro amato. Dulcis est omnis dolor
Amore amantis. Be. Iuvenis infelix! ego,
Ego te profundi carceris mersi cavo:
Ego te peremi. Quanta materies mei
Eras amoris, tanta materies mei es
Factus doloris. Liberas morte hoc caput,
Tuumque damnas. Liceat o! tanto vices
Referre amori Pereat hoc leto caput
Iam destinatum: pereat, et amantem suae
Vitae reponat vindicem. Ans. Tenebrae undique:
Oculis oberrant, video per medias tamen
Noctes amatum. Vinculis stringor pedes
Manusque: liber animus ad amatum tamen
Evolat. Amorem nulla vis captum tenet.
Ber. Heu! monstra. Ans. Monstra!
Ber. Iuvenis infelix! peris!
Ans. Bertulfe, si in te monstra conspirant, peris!
Chorea monstrorum.
Ber. O dura facies. Ans. Pereat haec species mali.
Tyr. Silentium! Silentium!
Disc. Res est sub ictu. In retia
Se fert amata praeda.
D. Am. Amamus. Arcta vinculo
Fides utrumque nectit.
Am. 1. Me nulla vis amplexibus
Amor tuis resolvet.
Am. 2. Sed nec tuis amplexibus
Vis ulla me revellet.
Fur. Urget hora: quid moramur?
Arma comites furores.
Aman. Non revellar. Fur. In catenas
Stringite.
Cogite,
Compingite,
Aman. Vel sic in unum stringimur:
Hi sunt favores
Inter dolores:
Compingimur.
Fur. In mortarium
Inferni victimas
Conicite:
In pulverem
Contundite,
Confundite:
Membra discerpite,
Ossa conterite.
Nec hic, nec ille vivat.
Contundite,
Confundite,
Sic imperat Tyrannis.
Iam vicimus:
In pulverem
Sunt ossa comminuta.
Spargantur in auras.
Quae pestis halat?
Quae flamma lumina
Confundit?
Am. Vivo! vivo!
Fur. Discordia! Tyrannis!
Am. Eheu! eheu!
Tyr. Moriere.
Am. 1. Dummodo vivat, per quem vivo.
Disc. Moriere.
Am. 2. Dummodo vivat, per quem vivo.
Tyr. Moriatur uterque.
Am. Si non licuit vivere, liceat
Unà leto perimi utrumque.
1. Pro te morior. 2. Pro te morior.
Tyr. Vivat uterque;
Disc. Sed sit morte
Vita asperior.
Ad vulnera,
Ad funera;
Ad duram sortem,
Saevamque mortem.
BErtulfe, quo recidimus! Hoc tanto tibi
De principatu restat! O dulcis soli
Memoria patrii! patrii o nimium soli
Memoria acerba! affligis et recreas; beas
Et perimis; imum pectoris laceras sinum,
Iterumque reficis, patria, heu! quo me rapis?
Odisse nec te valeo, nec amores meos
Mereris; a te me fugas, ad te rapis.
Ego quoque te repello, te simul insequor.
Amare quod te cogor, est virtus mea:
Odisse quod te debeo, est crimen tuum.
Primam dedisse lucis usuram; hinc amor:
Miserum in supremo deseris vitae statu,
Hinc odia. Pudeat te tui, Ansberta (o grave
Simulque suave nomen Ansbertae) tui
Pudeat te amoris! Iuvenis ignotus mihi,
Nec visus unquam, nec merito adactus meo,
In me profusos explicat amoris sinus.
Omanus amata? o paginae carus tenor!
Nescio. quis animum tangit affectus tui,
Rapitque totum suavis illecebra: te ego
Ut vidi, amavi. si qua spes superest tuae
Salutis, illam dextera haec pandet tibi.
Ne quaere quis sim; sufficit; Christum colo [(transcriber); sic: colx] .
Eiusque lege debitum auxilium paro.
Quae nostra tantum merita peregrino trahunt
E corde amorem? non es humano satu
Proditus in orbem; Caelitem, adolescens, sapit
Tuus ille mentis integrae affectus. Te ego
Ut vidi, amavi. Lacrimans illud lego.
Nam vis amoris illa mihi rumpit sinus,
Paremque amorem provocat. Fallax tuis
Ansberta verbis! Mille te titulis mihi
Fax coniugalis obligat, nullum exhibes:
Ingrata misero coniugi, in Deum impia,
Oblita foederis, et sacramenti immemor.
Sed pia rependunt astra peregrini manu,
Quod tua negavit impie, O numquam satis
Amande Iuvenis! seu feras, seu non feras
Opem patronam, gratiae nomen tuus
Amor meretur Gratiam non res facit,
Sed mens volentis. Ferre vis opem: id mihi est
Satis ut ameris; gratiam ut noscam, est satis.
Optima voluntas prima beneficii est nota.
Sed vota durus abscidit sortis rigor.
Gemis in catenis, Iuvenis infelix! Mei
Causa sepultus carcere. O liceat tuo
Amori amorem reddere, et pro te mori!
Alia rependi merce non potest amor,
Pari quam amore. Perge Bertulfe, et tuos
Gemina dolores; quando non tantum tua,
Sed et aliena sorte lacerantur fibrae.
Bertulfe! Ber. Quis me? Fl. Nullus observat! Brevi
Sermone vitae grande solamen cape.
Ber. Fortuna nostra limites ultra bonae
Spei est reposita. Fl. Nulla tam saevum imprimit
Vulnus, medelam ut nesciat.
Ber Leve est malum,
Si cui patrona dextera mederi potest.
Funesta nullam vulnera admittunt opem.
Fl. Imo requirunt. Pauca Bertulfe accipe:
Tua res secundo Numine propinquum aspicit
Portum salutis. Ber. Nempe quem pandet mihi
Mors capite secto. Fl. Quem tibi aperiet tui
Amans. Ber. Amare sordidum quisquam potest!
Fl. Pius adolescens. Ber. Prodimur! Quid me iocum
Ludibriumque sortis affligis? satis
Laceratur animus sorte praesenti; novos
Ne mihi dolores adde conficto ioco.
Fl. Bertulfe crede. Ber. Nolo. Fl. Successus dabit.
Aspirat aura melior, et blando meant
Zephyri volatu; perque digestum ordine
Florum senatum basiis ludunt. Iuvat
Laxare curis pectus. Hanc poscit dies
Praesens quietem. Rara sine curis dies
Reges ab astris aspicit. Semper novo
Regale nomen turbinum affluxu tumet.
Fruamur hora, quam sinunt curae; sequens
Pensabit istam mole graviori dies.
Delectat oculos gratia iocantis poli,
Et amoena florum proelia, atque aurae favor,
Quid vos paratis Regium in gustum,
Grat. Iube
Rex magne. Rex. Iussa praevenit, quisquis studet
Regi placere. Gr. Pace si Regis licet,
Iocis parata est scena. Rex. Quod cuivis placet,
Regi placebit. Chl. Saxa modulatu excita
Gratille, et ipsos Orphei ad invidiam move
Lapides per artem barbiti. Rex. Superi quid hoc?
Gratille perge; plura spectandi tenet
Animum voluptas.
Saltus Statuarum.
Multa disposui diem
In hunc videnda; vestra sed studium ferunt
Palmam. Gr. Voluptas maxima est, Regi suo
Placuisse. Fl. Princeps digne sideribus latus
Utrumque cingi, placuit artifice lyra
Tentata digito? Rex Placuit et avaram modi
Aurem occuparunt. Fl. Laude sit dignus sua
Gratillus; arte pollicis superat tamen
Peregrinus hospes Rex Nec subit nostros lares?
Fl. Non audet. Rex. Et quid metuit?
Fl. Obtutus tuos.
Rex Nulli negatos. Fl. Ferre quos nequit sine
Timore. Rex. Timidum placidus animabit favor.
Fl. Sperare si possit. Rex Potest.
Fl. At non potest
Adesse. Rex Quisnam Regis accessu vetat?
Fl. Rex Ipse. Rex Iubeo.
Fl. Sed simul prohibes quoque.
Rex. Quomodo? Fl. Catenis. Rex. Quis ligat?
Fl. Tu Rex Rex. Ego?
Fl. Turris profundae ad antra damnasti reum.
Rex. Quis illa? Fl. Qui se victimam morti dabat,
Ut a nocentis vertice arceret necem.
Rex. O quanta, superi! nescios Reges latent.
Caeca rotamur sorte, sed caeca simul
Sceptrum foramus sorte nec veri integram
Frontem videre, seu Ministrorum dolo,
Seu nocte caeli sinimur. Huc adsit mei
Pars magna plausus. Liberum ferro volo,
Antrique tenebris liberum Fl. Rex, ut iubes.
Benignitatem sentiat, qui se tuis
Votis probabit.
Rex Sentiet. Non sum tigris,
Sed nec Leaenae ab ubere pependi puer,
Ut cum scelestos ferio, non parcam probis.
Et patiar usque? Laude sit dignus sua
Gratillus; arte pollicis superat tamen
Peregrinus hospes. Fuimus! in nostrum locum
Peregrinus hospes fraude Florilli subit,
Hanc mihi parabas aleam? hoc encomium
Florille fratri? Laude sit dignus sua
Gratillus; arte pollicis superat tamen
Peregrinus hospes. Superat? Hoc in me necat
Regis favorem; meque destituit prior
Amoris aura. Superat? Hoc unum rapit,
Totumque solus possidet amoris sinum.
Non alia iam fortuna Gratillum manet,
Quam tabe lenta, et peste rabiosa mori.
Excidere Regum gratia bis, non licet.
Semel excidisse gravius est leto malum.
Florille! qualem belluam? qualem stygis
Compello Furiam? vel luem Acheronte editam?
Florille! tene hoc decuit? externum tuo
Fratri anteferre? Generis inimicus tui,
Hostis paterni sanguinis, vultur domus!
In limine malum est: antequam toto ruat
Impete, medendum est. Levior initiis labor
Occurrit igni; frena cum rupit, gravem
Trahit ruinam. Quod manus mea non potest,
Manus valebit plurium: accersam in dolum
Fidos sodales; nec venenati faces
Ponam furoris, hospitem donec novum
Perisse videam.
Carceris quo me vocas
Sede e profunda? Numquid extremus dies
Libitinae amatam victimam, innocuam tamen,
In fata poscit? Fl. Causa te melior petit.
An. Paratum in omnes sortis aspectus, ferox
Non terret animum. Fl. Laetior amoenam dies
Scenam reducit. An. Parte sed media mei
Sepelior antro. Fl. Totus optatam in diem
Carcere vocaris. An. Totus optato die
Careo, tenebris quando confusis mei
Tenentur oculi. Fl. Regis affectu bonam
Fortuna frontem retegit.
Ansb. Haud facile cadunt
Irae potentum. Fl. Sed cadunt, aegre licet.
Ansb. Cecidisse necdum credo: nec causa est nova.
Simulare potius crede. Sic aulae solent,
Sub fronte amoris odia velare. Fl. Et solent
Veros amores promere. An. Id numquam evenit,
Postquam occupavit Regium pectus furor.
Decreta Regum sancta sunt. Fl. Et veritas
Sancta est in aula. An. Veritas locum obtinet
Postremum in aula.
Fl. Perfida. An. Sanctam quoque
Falsi colores illiti rebus movent.
Fl. Tempore patescit falsitas. Animum potes
Aptare dictis credulum. Regem tui
Amor ligavit; scena successum patet
Datura votis. Principum affectus fluit;
Usu anteverte, An. Qua licet?
Fl. Qua tu chely
Lucraris animos An Caelites! quam vos pii
Meditata promovetis! At quis me chely
Aliquid valere prodidit? Fl. Qui te tuis
Votis potiti candido affectu vovet.
Festo daturus gratiam in Regis lares
Vocaris: hic se prima me ditatae rei
Semita recludit. Inde constanti potes
Tua vota gressu urgere.
An. Quae credis meae
Meditata mentis? vota quae urgeri putas?
Fl. Quae prodidisti.
An. Quando? Fl. Cum compos tui
Non satis, amorem proderes.
An. In quem? Fl. In reum
Iam lege Regis capite damnatum. An. Fuit
Affectus animi subitus.
Fl. Et constans. An. Deus!
In arcta cogor. Fl. Nil metue: me alium putas.
Alium videbis. Arte quid possis, proba:
Artem sequetur gratia; et disces meum
Animum dolosae fraudis immunem. Fidem
Habe obligatam. Cardo concussus sonat;
Initia laeta fine felice exeant.
Venerare magnum Regis Augusti iubar.
An. Sol magne mundi, Maximi Iovis nepos,
Fraterque Lunae; quem iubes, praesentem habes
Tuo paratum nutui. Rex. Quae te dedit
Regio? An. Alemanna. Rex. Causa quae avulsum late
Patrio in remotas orbis adduxit plagas?
An. Tuam ut merear gratiam.
Rex Hanc facilem putas?
An. Qualem fatetur indoles. Rex. Sed quo tibi
Nostri favores? An Principum in terris favor
Pars magna caeli est. Rex. Nominis nostri iubar
Illuc vibravit lumen, et radium sui?
An. Numquam latere fama magnorum potest.
Rex Nec ubique spargi.
An. Limites illos habet,
Quos Solis ignis. Quo diem Phoebus trahit
Illuc benigni Principis fama evolat.
Rex. Et qua favores arte venari putas?
An. Placuisse qua me gratiae mandas tuae.
Rex. Quid arte plectri, barbito quidnam vales?
An Potes experiri. Rex Chorda si digiti bene
Respondet arti, gratiae affectum tenes.
Tenta, quod auri Regiae illudat melos.
Vos in choreas flexiles plausum date.
Chorea Epheborum.
Mellea voluptas auribus amoenum dedit
Nectar bibendum. vincis artifices tua
Sirenas arte Si prius nosse id mihi
Licuisset, antro liber, et liber metu
Poteras subire Regiae nostrae lares.
Sed iam licebit. Gratiam, si quam voles,
Ars tua meretur. Venia poscendi est tibi,
Dandi voluntas est mihi. Opta, quod libet.
An. Superi secundo saeculo cursum tibi
Vehant beatum: quoque non melius queam
Regi vovere, sero te iubeant novum
Accedere astris sidus, et stratum polo
Calcare Achatem; gratiae est omnis loco
Optima voluntas Rex. At voluntatis decet
Adicere signa. Parcus affectus Ducum est,
Munifica nisi dextra indices addat notas.
Haec est amoris indoles, semet datis
Probare donis. Posce, quod Regem dare,
A Rege quod te poscere Augusto decet.
Habes volentem. An Magne terrarum arbiter,
Nec influenti subtraham amplexum bono,
Nec abutar aura Regii affectus. Tuo
Iussu incitatus [(transcriber); sic: lincitatus] , liberum vinclis dari
Unum vovebo, cuius aerumnis mihi
Cor vulneratur.
Rex Regis opprobrium est, dare
Tam vile munus. An Vile, pretiosum facit
Dantis voluntas. Rex. Populus a pretio dati
Affectum amantis aestimat. An. At errat quoque,
Quod quisque pro se diligit, magni aestimat.
Rex At quem catenis liberum mitti petis?
An. Qui solus hodie victor in turpem fugam
Egit feroces belluas. Rex Unde hic amor?
An. Principium amoris nullus explorat satis.
Ignota saepe gratia in amores rapit,
Et notain odium.
Rex Quando tibi non noti amor
Animum occupavit? An. Quando damnari audii
Saevam ad securim, viscera moveri pio
Ardore sensi Nam aleae letum stetit
Iactu sinistro, non viri scelere. At ubi
Fugare arena visus immites feras,
Spectata virtus placuit, et crevit prior
Affectus animo, meque correptum tenet.
Rex. Virtutis haec est indoles: Etiam suo
Amatur hosti. Quod petis, donum feras,
Solutus antri nocte Bertulfus, tibi
Vitam diesque debeat, et atrae necis
Demptos timores: nutui servus tuo
Post obsequatur: praemium hoc constans amor
Meretur. At tu Regios inter choros,
Interque Ephebos primus uteris meo
Favore. Gratum faciet artifice chelys
Sonitura plectro. An. Phoebe terrarum, tuos
Adoro vultus; gratiam amplector. Diis
Affine quiddam detegis. Superas preces,
Et plura votis ingeris. Magni hoc habent
Animi, Deorum more, maiores dare,
Quam postulentur, gratias. Unam prece
Supplice petivi; Regis affectu duae
Veniunt petenti. Discet immenso mari
Seposita tellus, Regiae mentis sinus
Patere miseris; neminem votis suis
Fraudari; abire neminem cassa prece,
Audaciamque supplicis vinci tuâ
Benignitate. Quod tuos inter iubes
Barenam Ephebos vivere, optatum dabo
Fidelitatis specimen Rex. Et tanto dabo
Specimini amores. Vade, quem poscis, sui
Nocte evolutum carceris servum accipe.
Res vota superat. primus ingressus favet,
Paremque spondet exitum. Br. Quem res locum
Tenet inchoata? Fl. Quem pius voluit dolus.
Br. Solutus antri peste Bartenas? Fl. Diem
Liber catenis spectat, et puram trahit
Securus auram. At minima pars isthaec boni est.
Br. Sperare maius vota non poterant.
Fl. Potes
Spectare maius. Quem semel fausto bona
Fortuna cepit ducere afflatu gradum
Ad altiora promovet. Br. Regis datum
Subire vultus? Fl. Amplius. Br. Blandi ioco
Exceptus oris? Fl. Amplius.
Br. Plectro datum
Tentare chordas? Fl. Amplius. Br. Placuit melos?
Fl. Facilique bibitum est aure. Sed nondum satis.
Br. Effare cuncta. Qui diu ambiguum tenet.
Diu cruciat animum. Fare.
Fl. Bertulfus. Br. Spei
Affulget aliquid? Fl. Iam nihil debes spei,
Cum res tenetur. Br. Fallis? an ludis ioco?
Fl. Bertulfus arcto carcere, et ferri iugo
Liber, peritis fidibus in munus datus.
Neque hic favoris positus est limes: suos
Bartenam Ephebos inter adscribi iubet.
Br. Quo me beati Caelites! uno impetu
Fortuna faciles tota in amplexus ruit.
En ipse.
Br. Superi! video Bartenam meum?
An. vides: et una carcere exemptum vides,
Rigidaque ferri mole Bertulfum erutum.
Br. Teneone dominum! Exosculor dulcem manum,
Avidamque toto saturo Bartenâ sitim.
An. Bertulfe! Bert. Bartenas!
An. Meus posthac eris.
Bert. Et esse par est. Quidquid hic superest mei,
Inte recedit. An. Quidquid hic superest mei,
Inte reflectit. Bert. Sanguinem, et vitam tibi
Debeo, salutis unice astertor meae.
An. Quod est Tonanti proprium. hoc illi refer,
Sortem ille utramque gestit, et versat vices;
Oculisque noctem offundit, et reddit diem
Bert. Numen colendum, cuius in dextra salus
Optata vivit; cuius in leva tonant
Sinistra fata Video, quo mundum ordine,
Qua lege fata temperas: noctem et diem;
Tragica et amoena; proelia, et pacem; metus,
Et festa; nubes, et serenum; Etesias,
Et Circium, aestatem, et hiemem; laude, et probrum,
Damna, et levamina, unus in nostrum caput
Decernis auctor. Gratias primas Deo.
Tibi secundas debeo. Per te stetit,
Nos et catenis eximi, et leto erui.
Sed unde pronus ille, totumque occupans
Affectus animum, merita quem numquam valent
Emisse nostra? An. Lege non certa venit
Amor, et recedit. Genius interior rapit,
Nec causa aperta est Causa, quae miserum facit,
Me facit amantem. Bert. Primus aspectus mei,
(Testatur istud paginae tenor: Te ego
Ut vidi, amavi) primus aspectus mei
Te flamma amoris corripit: sed et te ego
Ut vidi, amavi. Me tamen superas tuo
Bartena amore. Namque non meritum tu amas,
Ego merentem. Purior nempe est amor
Non provocatus. Cui bona in gremium fluunt,
Necessitate diligit; sed qui bona
Confert, amore libero. An. Liber potest
Amor vocari; qui mihi mentem tenet,
Necessitate stringit Bert. At nullas habet
Amor catenas, sponte qui venit sua,
Et ante merita.
An. Cum semel mentem occupat,
Necessitate ferrea abreptum trahit.
Hoc ipse testor. Bert. Testor et sensu meo.
Leges amoris indoles nescit pati:
Sibi tamen indit ferreas leges amor.
Servit amor unus, alter imperium tenet.
Imperat amanti, qui sine meritis amat;
Servit at amanti, qui merita amantis videt.
Tua mihi pectus occupant. En servum habes?
Rex imperavit. An Facere quem servum valent
Mandata Regis, liberum pulcher sibi
Iubet amor esse. Ber. Servitus grata est tibi
Servire. An. Servum nolo, quem lege eximit
Amor obsequendi. Ber. Lege qui stringi meas
Sentio medullas. An. Quam tibi imponis.
Ber. Tuus
Quam scribit imo in pectore affectus. An. Locus,
Tempusque praesens, legis imperium, facit
Te servum; at hora subsequens, melior locus
Dominum probabit.
Ber Fuimus hoc olim! et pudet
Fuisse; et esse rursus inferior fugit
Conditio Servum atere; quod praesens iubet
Fortuna, iussa Regis, et amoris tui
Imperia. An. Non si premere fortuna incipit,
Impete perenni degravat. Tragicam asperat
Quandoque frontem, frontis at rursum exserit
Innube caelum. Ber. Innube iam caelum tulit,
Summoque, quem sperare fortunae queo,
Reposuit apice. An. Restat at melior adhuc
Quo te reponat. Ber. Sorte contentus mea,
Maiora fugio. An. Sorte contentus tua
Merere plura. Sequere. qui votis Deus
Huc usque favit, vota complebit quoque.
Arma Furores
Arma lavate:
Hostis in armis
Funera spirat.
Fid. Ignea Amores,
Arma movete:
Hostis apertas
Surgit in iras.
Tyran. Huc, huc Furores.
Fid. Huc, huc Amores.
Quae causa belli?
Tyran. Ut a rebelli
Tollam nocentem.
Fid. Con. Irae, et furori,
Certaque morti
Dare innocentem
Natura vetat.
Tyran. Mori nocentem
Natura iubet.
Fid. Aio innocentem,
Quisquis agente
Peccat amore.
Tyran. Vis perire?
Fid. Vis ferire?
Tyran. Teque, quosque
Uno absumptos
Funere mergam.
Fid. Teque tuosque
Sua peremptos
Ira necabit.
Tyran. Arma furores.
Fid. Arma et Amores.
Congreditur in auris duplex exercitus. Vincunt Amores.
Fides Ite bello: parta palma est:
cum choro. Aura pacis adfluit.
Ite bella; pax amico
Spargit ore gratias.
Fides. Vos amantes in beata
Ite amoris vincula.
Duo Am. Nos amamus. Chor. Nos amantes
Illiget concordia.
Duo Am. Nos amamus. Chor. Sit perennis
Nexus ille cordium!
Duo Am. Nos amamus. Chor. Hoc amore
Vena manet gratiae.
Duo Am. Nos amamus. Chor. Hoc amore
Vita mundi profluit.
Duo Am. Nos amamus. Chor. Astra terris
Nexus ille vinculat.
Duo Am. Nos amamus. Omn. Sit perennis
Ille nexus cordium.
TOta in triumpho est aula, natalem diem
Obitura Regis, tota plebs aestu pari,
Parique miles omnis in ludos calet.
Quae vota mente quisque digessit, quibus
Studiis sequatur Principem, in apertum exserit,
Sed quantus aulae lusibus fucus subest?
In fronte multis gaudii species micat;
Odium in recessu est; quique vult Regis necem,
Vovere longos fingit ad vitam dies,
Si verba spectes, trahere felicem iubent
Per saecla vitam; pace tranquillum diu
Vigere sceptrum; nube maeroris diem
Nullum inquinari: vota si mentis notes,
Sinusque penetres; corde perfidia sedens
Sub fronte amoena Tartarum et Furias tegit.
Sic pura numquam Regibus veri est fides.
Et tamen amantur, blanda qui fingunt; licet
Totum latente pectore Acheronte tegant.
Rex in propinquo est. aere numeroso tuba
Indicat aulae festa Natalis ioci.
Rex magne Regum, Principum augustum iubar,
Cui populus animos, sidera inclinant faces,
Gaudentque frontem lambere, et sacrae inseri
Capitis coronae: quando non renuis coli
Studiis tuorum, et publico plausu diem
Istum perire pateris, ad nutus tuos
Frequens ab aula Nobilis, Civis frequens,
Frequensque Miles prodit in scenam, suos
Sensus daturus integrae mentis. Iube:
Commune studium cordium affectuum exseret.
Primum spectaculum Plebis. Vitam persequitur Tempus: tuetur eam Affectus plebis; Cui pennas evellit, et stare iubes ad vitam Regis. Vitae. Affectus plebis, Tempus.
Vita infelix! quo sine nequeo
Vivere, ab illo perimor. Aff. Quis te
Sorte fecunda dignam, infausta
Sorte fatigat? Vit. Tempus miseram
Premit a tergo, semperque tonans
Suprema mihi fata minatur.
Aff. At non perimet. Iuro benigni
Sceptra Tonantis, non te perimet.
Vit. Omnia duris legibus arctat,
Cogitque suis subdi imperiis.
Aff. Omnia duris legibus arctans
Ego frenabo. Vit. Quod nemo potest,
Frustra aggrederis. Aff. Quodcumque volet,
Evincet amor. Vit. Sed non Tempus
Ecce ut rigida falce minatur.
Aff. Siste. Quid horres? Ego dementis
Ictum elidam. Temp. Tempore veniunt,
Tempore fugiunt omnia: nostris
Totus paret legibus orbis.
Ego marmoreas exstruo moles,
Ego marmoreas iterum in cinerem
Diruo moles. Aff. Ambitioso
Demus id animo. Temp. Tempore surgunt
Segetes campis, tempore recidunt.
Aff. Quae nihil obsunt, iactare sine.
Temp. Tempore hominibus vita advehitur,
Eadem rursus tempore adimitur.
Aff. Falsum est; quando stamina Amores,
Charitesque trahunt. Temp. Tempore veniunt,
Tempore fugiunt hominum affectus.
Aff. Falsum est. Ego te! Temp. Saecula et annos
Ego parturio: saecula et annos
Ego praecipito. Aff. Falsum est, bubo.
Saecula et annos ego produco.
Temp. Quae lingua dicax obstrepit? Aff. Ego te,
Ego te risum populi faciam.
Temp. Ridende puer! Aff. Damnande senex!
Temp. Puer imprudens. Aff. Delire senex.
Temp. Ego te perimam. Aff. Falce obtusa.
Temp. Qua meto Iuvenes, qua carpo senes,
Non luctando, sed fugiendo
Ego te perimam. Ass. Nec luctando,
Nec fugiendo poteris punctum
Demere Amori. Temp. Si mihi in auras
Penna levatur, tua vita fugit.
Aff. At non poteris tollere pennas.
Temp. Non? non potero? quis prohibebit?
Aff. Ego constringam. Temp. Vincula rumpam.
Eheu! teneor! Aff. Si potes, auras
Scinde volatu. Temp. Teneor, retrahor.
Fortia Amoris vincula fateor.
Aff. Nondum satis est. Forfice vita
Rescinde alas. Vit. Aff. Iam si valeas,
Molire fugam. Temp. Fortis nimium
Amor est. Aff. Ego, quod mandat Amor
Populi, cessa breviare dies,
Vitae et longum concede aevum.
Temp. Sentio; quod nec vis ulla potest
Stringere Tempus; tu solus Amor.
Vincire potes. Iussa capesso.
Aff. Tardum Regi, lentumque ibis?
Temp. Tardum Regi, lentumque ibo.
Aff. Nec praecipiti cursu ad meram
Rapies vitam? Temp. Nec praecipiti.
Cursu ad metam rapiam vitam.
Omnes. Haec est Amoris indoles,
Haec robur est Amoris:
Tardare cursum. Temporis,
Vitamque prorogare.
Rex magne Regum, tempore
Ne metiare vitam;
Sed subditorum affectibus,
Tuique Amore civis.
Mensura parva est temporis,
Et terminatur hora.
Non terminatur saeculis
Mensura longa Amoris.
Rex. Placuere vota Civium. Quidquid meis:
Super erit annis, vestra libertas suum
Salusque faciet. Lege Rex istam regit,
Ut prosit. Esse desinit Rex, cum sui
Populi salutem negligit. Nolim mihi
Fluere vel unam labilis vitae diem,
Nisi fructus eius commoda in populi fluat.
Sed quam triumpho Nobiles scenam parant?
Spectaculum Secundum. Nobilitas fugacem Fortunam insequitur, et captivam Regi sistit. Nobilis. Aulicus. Rex.
Age laeta pubes, nobili Augustum choro
Venerare Regem. pulla numeroso tremat
Tellus resultu: quaeque venantum solet
Fortuna studium ludere; et nulli satis
Constans, furorem et gratiam alterna vice,
Sine lege, ferte, more venantum cape,
Captamque Regi siste. Rex. Bartena, hic tuae
Arena laudi, gratiae campus meae
Aperitur. Arte barbiti quidquid vales,
Hic ede. Regis gratiam in munus feres.
Saltus Fortunae captivatae.
Rex Laudem merentur studia, et optatum sui.
Regis favorem. Nobilem hanc sortem trahunt:
Reges olympo, ut facere felices queant,
Quos sors maligna stravit. Hoc uno velim
Rex esse, sortem Regiam ut possim meos
Partiri in omnes. Martis heroum genus.
Propago bellis clara, quod festum paras?
Spectaculum Tertium. Fortitudo et Fidelitas, Militum nomine, Regem a furorum impetu defendunt. Felicitas Genius Regis. Fortitudo. Fidelitas.
Fel. Felicitati serviunt
Amica Fortitudo,
Et innocens Fidelitas.
Gen. Utraque sumo tela,
Utraque bella misceo,
Utraque plecto lauros.
For. Ego sumo tela dextera.
Fid. Ego sumpta non remitto.
For. Ego in furores proruo.
Fid. Ego opprimo furores.
For. Ego fortiter. Fid. Ego fideliter,
Utraeque. Victoriam reporto.
Gen. Sed en, furores irruunt,
Ferroque fata torquent.
Quis mihi latus tuebitur?
Fid. Ego latus tuebor.
Nec ante te vel spicula,
Vel arma sauciabunt:
Quam pectus istud transeant,
Examinentque fibras.
Fel. Fideliter! Gen. Tu fortiter!
Fel. A fronte tu resiste.
Gen. Infige telum pectori.
Fel. Preme, eneca, trucida,
Om. Fugere monstra Tartari,
Lues profusa Averno
Fugere. For. Sic semper solent,
Cum Fortitudo pugnat.
Om. Fugere. Fid. Sic semper solent,
Fidelitate stante.
Fel. Quiesce Rex: dat integram
Felicitas quietem.
Om. Sic regna semper candida
Felicitas gubernet!
Nec Martis arma mobilem
Regis gravent quietem.
Sic Fortitudo in proelia
Fidelitasque iurent.
Ut tuta sit felicitas,
Quieta sceptra Regis.
Rex Prodiga cruoris pectora, animosi genus
Sublime Martis, cuius in ferro salus
Reposita populi, Regis, et regni sedet;
Fidelitatem pectorum, et robur manus
Magis videndum Martius campus dedit,
Quam scena praesens. Studia, quae impendis mihi
Auro rependam. Fortiter fusus cruor
Pro Rege, patria, Cive, pro aris; et focis,
Nil non meretur. Paria virtuti tuae
Ignique mentis pretia si ferre haud licet;
Saltem fateri debita licebit. Suam
Felicitatem robori debet tuo
Fideique placidus Imperi nostri status.
Sed iam vacatum plausui et ludo satis.
Moderata durant. Limes adiungit brevis
Gaudia dolore. Parcius quisquis potest
Frui secundis, poterit et diu frui.
De liberali gaudii fonte ut bibas
Multum; bibendum est parcius. Curis quoque
Hora sua danda est. Plausuum quod est super,
Servetur horae. Persiae Orator prope est.
Ut fama nuntiavit; hic spectet mei
Pompam diei, quemque testatum facit
In nos amorem civis: et demum sciat
Hoc esse tegere, Civium affectu frui.
Funesta Regis pompa! funesta dies
Nocte obruendus! Ire credebam aureum
Titana caelo: Regiae invisus fuit
Cometa. Fl. Et istud publicos inter iocos?
Inter frementis Regiae plausus furis?
Gr. Et tu furoris causa non minima es mei.
Fl. Qua parte per me laesus affectus prior?
Gra. Qua parte veteres prodis, atque alios tibi
Fundas amicos. Cha. Turbinem emotae rege
Gratille mentis. Bl. Iustus in fibras dolor
Agit venenum. Char. Corda quod vexat malum?
Gra. Quod mihi, tibique, et omnibus crudam necem
Concire possit; vel quod est peius nece.
Cha. Quis ergo fluctus imminet?
Gra. Qui nos rapit
In brevia, et iram Regis in collum trahit.
Bl. Quae torquet omnes Cura, te solum latet.
Fl. Latere grande non potest unquam malum;
Neque tamen ullum prodit in apertum tuo
Dolore dignum. Gra. Scilicet parvi aestimas
Perdere favorem Regis? Ch. Hic constans fluit,
Pronusque in omnes.
Bl. Gratia cum in unum fluit,
Destituit omnes. Fl. Aura sed spirat prior.
Gra. Coacta in unum. Fl. Nullus adversam dolet.
Grat. Uni faventem, et extero, cuncti dolent
Ch. Commune quiddam est, Regiae mentis favor.
Hunc rivo eodem tendere ad plures decet.
Gra. Hoc est, quod animum torquet, atque iram gravi
Inflammat aestu. Debitus cunctis favor
Confluit in unum. Recole, quae Rex est palam
Testatus: At tu Regios inter choros,
Interque Ephebos primus uteris meo
Favore. Primus? Audiam hoc, et se tepens
Compescat animus? nobilem aut mentem face
Non urat ira? Ignavus est, ignobili
Sanguine creatus quisquis in Regis sinu
Patitur priorem. Fata si tanto malo
Negent levamen; ipse per fas et nefas
Quaeram levamen. Cha. Lubricum tentas iter,
Praecepsque Regis odia, quae fugis, vocas.
In te redibit ira. Gra. At inimicum opprimet.
Quid deinde metuam peius? Ubi Regis semel
Rapuit faverem, fecit, ut peius nihil
Timere possim. Gratis amissa iuvat
Etiam perire. Fel. Fateor, hoc crimen meum est:
Ego primus illum Regio tecto intuli,
Primus favori Regis obieci, nihil
Gnarus futuri. Quod tamen feci inscius,
Removebo prudens. Mille mihi restant modi
Amoliendi pestis inductae malum.
Char. His si procellis nostra iactanda estratis,
Unum perire praestat, atque omnes metu
Carere. Sed qua fraude tollendum putas?
Flor. Quae nequeat unquam revehi in auctoris caput.
Est in propinquo Persiae Orator: ratis
Cum reduce solvet multa: quid vendi vetat
Puerum, et repente conscio nullo avehi?
Blan. Suggeris amanda. Mente consilium pari
Studio, silentioque peragamus pari.
Patria est amori: patria me rursum vocat
Bertulfe. Quamvis gratia Regis fruar,
Maiorque spes affulgeat: quid me iuvet
Si, quae meorum summa votorum est, veter
Patriam videre, et rursum in amplexus dare
Memet meorum?
Bert. Vereor, ut surdis cadant
Tua vota ventis. Gratia illecebras habet;
Quae te moratur. Ans. Desipit menti favor,
qui me meorum prohibet amplexu frui.
Bert. Elusa Regis gratia furorem ciet.
Ansb. Furor est inanis, furere in absentem. Bert. Manus
Solet esse longa Regibus. Ans. Sed quam potes
Velocitate evadere. Bert. Incassum fugit,
Qui sibi propinquam semper a tergo trahit
Sequentis iram. Fugere, res facilis quidem est:
At non adire grande discrimen fuga,
Hoc aestimarem. Ans. Saepe sors favit. Bert. Nimis
Et saepe lusit Quo suam Reges manum
Porrigere nequeunt, porrigunt iram. Ans. Irritam,
Aut longo itinere languidam: quae non nocet,
Viresque perdit. Si tuo auxilio, comes
Ductorque euntem fulcias, fugae via
Secura patuit Bert. Istud in apertam trahet
Utrumque mortem. Si aleam mens est tamen
Subire, vitam debeo et mortem tibi.
Neque me negabo vulneri, si sors ferat;
Ut te innocentem mortis eripiam manu.
Ans. Vel idem utrumque ventus in potum vehat.
Vel idem utrumque fluctus absorptum voret.
Te mihi secundus obvium casus tulit.
Ans. Dextro, an sinistro pellitur vento ratis?
Flor. Laevus procellam concitat: at isthaec dabit
Procella portum. Saepe cui placidum mare
Portum negavit, fluctus in portum tulit.
Ansb. Quis ergo nostram ventus in stragem furit?
Flor. Ephebus omnis. Ans. Scelere quo laesus meo?
Fl. Virtute potius An Nemini virtus nocet.
Flor. Nocere credunt Cursus hic aulae est: magis
Aliena quemque commoda excruciant; suis
Quam gaudeat. Si quem aura prosequitur faves,
Invidiae, et odii turbinem a tergo trahit.
Quem Rex amarit, ceteri oderunt. Ans. Favor
In me profusus Regis hoc vulnus facit?
Flor. Tibi salubre.
Ansb. Fare, quid tandem parant?
Fl. Sese queruntur Regis affectu eici,
Omnem occupari ab extero: Regis fremunt
Sententia: At tu Regios inter choros,
Interque Ephebos primus is eris meo
Favore. Primus: Istud excruciat fibras
Fraudemque in omnem pectus accensum rapit,
Hinc te exulare Regia. et abactum procul
Volunt ab aula. Causa commissa est mihi,
Ut te implicatum fraude peregrinae rati
Sistam avehendum.
Ans. Hac nempe tu mecum fide?
Etiam innocentem prodis? Hoc merui? Abstine
Scelerate dextram, sanguine aut istud tuo
Satiabo ferrum Flor. Siccine fidelem tibi
Excipis amicum?
Ans. Proditor! amicum vocas?
Quem perditum vis? Flor. Scire quod cupias loquar.
Necdum paratae terminum fraudis dedi.
Ansb. Te mente fraudes volvere adverto satis.
Fl. Tibi profuturas. Ans. Toxicum melle imbuis.
Prodesse numquam fraus potest. Fl. Si sit pia?
Patere, ut retexam fraudis instructae dolos,
Ans. Loquere.
Fl. Saletis sidus hinc faustum micat
Tuae et tuorum. Ans. Fare.
Flor. In auctores dolus.
Regeretur iste: quodque tibi damnum volunt,
Gaudebis evenisse. Ans. Quid nectis moras?
Effare totum. Flor. occasio hinc pandet viam,
Qua fugere valeas, qua suo ereptus iugo
Bertulfus et Florillus, assumpta simul
Fuga, redire patriam in terram queant.
Ans. Si fallis? Fl. In me tota tempestas ruat.
Ans. Florille, parce, pectoris siquid procax
Peccavit aestus: error a vero avium
Abstraxit animum. Mente consilium exige
Bertulfe: quid res, tempus, et locus monet.
Bert. Periculosum est fugere, cum certus fugae
Necdum videtur exitus. Maius malum
Sequens priore est. Si tamen nautae fides
Sit certa: si securus ex aula exitus,
Occasionem sequere. Quae furtim venit,
Furtim recedit. Exhibet sese semel;
Neglecta, celerem corripit in auras fugam:
Nec invocata saepe, reflectit gradum.
Ans. Ergo vigilandum, si qua se nostris via
Votis aperiat. Flor. Insolens quidquid tibi
Invidia cudit, serviet nostrae rei.
Sic viso tutus aequor, et navim paro.
Ber. Res ista tenebras poscit, et lucem fugit.
Aperta fraus eluditur; vincit latens.
Ans. Velocitatem iunge cautelae, et cito
Age, quod agendum est. Calida consilia mora
Vel intepescunt, vel suo damno patent,
Tandemque vi maiore in auctorem cadunt.
Ain', propinquum Persiae Orator gradum
Admovit urbi? Prae. Iam sinum portus tenet.
Rex. Sic fama nostrum in exteras mundi plagas
Profert honorem. Nostra Legato obviam
Procedat aula. Praef. Magne Rex, urbis fores
Clausae tenentur. Rex. Iubeo recludi, licet
Nox atra caelo infula velarit diem.
Praef. Non paret ulli miles excubitor Rex. Mihi
Obtemperabit. Praef. Indicem si das notam.
Rex. Iurata Marti capita commendat fides.
Florille, mentem huc admove. Curae tuae
Committo signum, Regiae gemmam manus,
Solemque digiti. Perge, recludi iube
Portas, et aulae Regiae effundi choros;
Gratumque nostros hospitem admitti in lares.
Fl. Tuo obsequentem iussui accelero gradum.
Rex At vos in omnes gratiae intenti vias
Humanitate capite Legatum. Iuvat
Habere amicos Principes, nostros suo
Qui latere tangunt limites Regni optima
Custodia est, vicinus, et iuris tenax,
Fideique Princeps.
Phoebus optatam trahit
In vota lucem! Patuit insidiis iter.
Haec gemma vigili faciet indubiam fidem:
Hac nauta credet Regis imperium dari.
Gra. Florille, perge: perfer ad metam nefas.
Blan. A puppe vela blandus impellit Notus.
Cha. Fortuna non sperata se sponte ingerit:
Et ipsa gemma tempore utendum monet.
Flor. Age sors; favente coepta si nutu regis,
Mea vora teneo. Restat extremus doli
Peragendus actus: laeta principia exitum
Spondent amatum. Grat. Perge: pestifera lue
Purgetur aula. Livor occultus nequit
Partem quietis capere, dum videat suum
Hostem perisse Fl. Vos tamen fido sinu
Arcana tegite: facile se prodit dolus,
Quem livor urget; dumque reprimitur, magis
Se prodit ipse; et totus in vultum meat.
Gr. Monet hora: casses stringe: iam fera est tua.
Placuisse caelo vota quae sponte in sinum
Sors liberali commeat fluxu, docet.
Bartena, amamur Numini, et toto obviat
Favore caelum. Vix stetit menti fuga
Decreta, iam se pandit ad fugam via.
Propensa caeli studia de gemma lege.
An. Quid ominatis inde? quid confert meis
Haec gemma votis?
Fl. Regiae mentis nota est.
An In nos secunda? Fl. Si velis. An. Pendet mea
Amente rerum fluxus? Effare omnia.
Fl. Per istud aurum Regis imperium fero,
Ut pateat urbis porta. Be. Dum clausum tenet
Nox furva caelum? Fl. Dum ista se raptu brevi
Evolvit hora. Pignus hoc certum est, tuis
Adesse Numen rebus, et sortem suo
Nutu rotare. Iam tenes sortem: cave
Manum remittas. Hora. quae studiis favet,
Est involanda. Negligis? non est tuum
Cudere sequentem. Quae subit, peior venit;
Et quem prior paravit, evertit statum.
Be. Quid ergo agendum? Fl. Causa quod praesens monet.
Mecum ite ad urbis exitum: Regis dabo
Mandata Nautis: annulus faciet fidem;
Totosque se fortuna in amplexus dabit.
Br. At ubi supellex? vacuus excedes loco
Bartena? Be. Amoris cura Brunelle est tui
Curare reliqua.
Br. Non vides fulmen novum
Hinc imminere? Fl. Cura confusum facit
Anxia timorem. Br. Regio efferri sinent
Arcas penates? Fl. Studia quin ipsi sua
Operamque iungent. Omnia imperio meo
Haec finge peragi. Vota se credent sua
Tenere; nostra vota felice exitu
Nos submovebunt Regia, et regno procul.
Ansb. Sic sors premenda est, quando melioris iubar.
Frontis reducit. Flor. Hora non tolerat moras.
Brunelle, iussa perage. Vos mecum maris
Adite portum. Prima qui auspicia dedit,
Dabit supremum rebus eventum Deus.
Brunelle, quo te cura solli citum rapit?
Br. Ago imperata. Grat. Cuius?
Brun. Ah! nolo moras.
Cito obsequendum est. Blan. Unico verbo
Quis imperat? Brun. Florillus.
Blan. Et quid imperat?
Br. Servire. Gr. Quo? Br. Iam verba reposui duo
Unum petenti. Sinite, quo servum vocat
Amor obsequendi.
Blan. Modica nil perdit mora:
Effare, quid Florillus explendum iubet?
Brun. Ad litus arcam ferre Bartenae iubet.
Grat. Quid inde? Brun. Dixi iam omnia.
Blan. Et nihil amplius
Brun. Nihil. Grat. Obsequentem nulla iam retinet mora.
Ipse obsequentis studia, et animosam fidem
Ope promovebo. Perge: praeeuntem sequar.
O nos beatos! Rapitur Augusti e sinu,
Qui possidebat gratiae fontem; et locum
Eliminatis reddit. I, fruere tuo
Bartena honore, fruere Regali diu
Favore Iam tu regios inter choros,
Interque Ephebos primus Augusti uteris
Favore. Bl. Sic fraus fraude delusa est bene:
Optata teneo tecta, et Augustos lares
Adoro Regis. Ante me decuit tuis
Adesse festis, quam tenebroso polum
Caligo peplo involveret; sed me Notus
Adversus Euro tenuit, et posuit moras
Cupidis volare carbasis: votis tamen
Impulsa navis, antequam fessam sopor
Opprimeret aulam, tenuit optatum sinum.
Praef. In nostra laetus vota se vesper rotat.
Quando [(transcriber); sic: Qando] ad triumphi gloriam accedunt tui
Regis favores. Leg. Debet hoc Regis tui
Pari favori. Quando vicinos tenet
Pax alta Reges, alter alterius bonum est,
Et murus alter alteri est. Pactis fides
Quos sancta stringit, illa collatis iubet
Favere votis. Monuit Augusti dies
Natalis (Haec ut foedere arctentur novo
Imperia) veterem munere, et voto, et side
Testari amorem. Liceat affatu tuum
Regem vereri modica dum sessos quies
Relevarit artus. Praef. Dabitur optatis frui.
Succede sedi Regiae, ubi melior locus
Suadet quietem.
- Pars quota retrusa est maris?
Ber. Adhuc cacumina turrium apparent procul.
Insiste remis: iste non omni vacat
Locus periclo. Parva dum mora adhuc potest
Nocere, nulla Nereo danda est mora.
Iam iam recedunt littora, et quidquid vides,
Caelum est et unda Ans. Sed tamen toto iuvat
Distare ponto. Ber. Nisi meum vanus metus
Illudit animum, pone regalis ratem
Impellet ira, nosque supremo sacras
Quaeret furori victimas. Nemo dolis
Impune Reges lusit. Urgendae manus
Sunt in labores, donec adversam maris
Teneamus oram.
Ans. Pergite, et ventus favet
Et unda votis. Bert. Qui dedit coeptis bona
Auspicia, fine statuet optato Deus.
Fid. Amant Triumphus est Amoris,
Occasus est furoris,
Exordium est honoris.
Fid. Amant. 2. Depone velum,
Frontisque bellum
Ostende caelum
Fid. Videre te desiderat.
Am. 2. Desidero!
Am. 1. Quem credis esse?
Am. 2. Iocos facesse.
Amore cultum
Ostende vultum.
Fid. Videre te desiderat.
Am. 2. Desidero!
Am. 1. Cito patere,
Via est dolori.
Am. 2. Diu latere,
Mors est amori.
Fid. Videre te desiderat.
Am. 2. Desidero!
Am. 1. Numquam est amor absque timore.
In regno Amoris
Ardet severi
Rogus doloris;
Urgentque veri
Minae timoris,
Fid. Numquam est amor absque dolore.
Am. 1. Numquam est amor absque favore
In regno amoris
Deus tuetur:
Procul do loris
Vis amovetur;
Et lis furoris.
Fid. Numquam est amor absque favore.
Farer. Quousque scindimur
Vano furore?
Am. 2. En, quae perennitas
Est gaudiorum?
Furor. Quousque findimur
Pectus dolore?
Fid. Numquam est amor absque favore.
Am. 2. En, quae serenitas
Est nubilorum?
Fid. Numquam est amor absque favore.
Fur. Arma paremus.
Fid. Arma redundam
Fur. Tela rotemus.
Am. 1. Tela refundam.
Fur. Involabo.
Am. 2. Fulminabo,
Fur. Ite furores.
Fid. State Amores.
Am. Fulmina [(transcriber); sic: Fulmima] caelum
Fur. Heu! grave telum.
Fid. D. A. Numquam est amor absque favore.
Contra nocentes
Ut tela iactat,
Sic innocentes
Favore lactat,
Fovetque Numen.
Numquam est amor absque favore.
Solimanne, Regum gloria, Deorum nepos,
Fraterque Solis: Persiae orator tuos
Adoro vultus Causa me coram tibi
Amica sistit Vota, quae praesens tuo
Dies, dierum gemma, natali parat,
Augere votis Rex meus voluit suis.
Hinc tibi perennes ire sine nebula dies,
Florere sceptra, pace tranquilla solum
Gaudere, cives pacis obsequiis frui,
Regni ampliari limites, omnes supra
Te stare populos, perque stratorum gradi
Funesta Regum capita victorem vovet:
At se suosque patrio semper sinu
Et amore stringi Quoque si testis sui
In te caloris; Solis aestivi plaga
Abusque ductos, gloria claros Patrum
Iuvenes, et omni laude praestantes, tuis
Iubet sacrari honoribus. Rex. Gratum refer
Fuisse votum, munus acceptum Diem,
Quem mihi serenis ire sideribus [(transcriber); sic: siderihus] vovet,
Pariter et illi candidis semper rotis
Fulgere voveo. Regio semper sinu
Fovebo; dum sincera constabit fides.
Quae pubis artes? Indoles magni exhibet
Documenta generis.
Leg. Frontis exterso aequore
Quivis parentum loquitur excelsum genus.
At arte saltus, corporum flexu, pedum
Agili chorea, quisque sufficiens suo
Placere Regi. Si iubes, nati tuis
Plaudere triumphis experimentum dabunt.
Re. Bartenam adesse iubeo, qui docta chely
Praeludat armis. Interim ad numeros chorus
Regat arma iuvenum.
Chorea Pharedorum.
Magna non dubiis notis
Iuvenum videtur indoles, magnus patrum
Manasse in animos sanguis et quidam poli
Fulsisse genius. Quo sit in pretio mihi
Tam scita soboles, molle documentum dabo.
Amabo in istis Persiam, et nostri indicem
Edam favoris tesseram. Leg. Si quid iubes,
Habes paratum nutibus Persam tuis.
Rex. Hoc iubeo: vivat debiti semper memor,
Fidelitatis certus, et pacti tenax.
Abiin recessus, hora dum ad cenam vocet.
Sic nempe colimur! nostra sic promptos tenent
Imperia Ephebos? Gra. Culpa si fecit reos,
Habes furori obnoxios. Rex Iussi iocis
Bartenam adesse. vah pudor! sic me puer
Observat? ista lege reclusi sinum
Amoris et favoris, ut liber sua
Placita sequatur, negligat Regem, exteris
Prostituat aulam [(transcriber); sic: avalm] ? Nempe legatus sciet,
Quae disciplina Regiae nostrae, suis
Quae cura Regis: iussibus quantum meis
Sit pondus: Atque hoc Iuvenis impunis ferat?
Bartenam adesse iubeo, ut indigni ferat
Supplicia sceleris. Prae. Ante quaesitus diu,
Nusquam est repertus. Rex. Quo tulit bardus pedem?
Prae Fugisse narrant. Rex. Quis? cui? quo? qua via?
Prae. Elapsus urbe. Rex. Quis per occlusas fores
Inauspicatam pandere est ausus viam?
Prae. Florillus. Rex. Huic concredidi gemmam manus,
Prae. Abusus illa est Rex. Quo dolo?
Prae. Quo se rati
Dedit avehendum. R. Scire me cuncta addecet.
Evolve seriem Prae. Magne Rex, digiti decus
Gemmam dedisti, ut indice hoc urbis fores
Pandere iuberet. Iussit at eadem quoque
Turpiter abusus, navitam et pinum suae
Fugae paravit. Credidit doli inscius
A te iuberi hoc nauta, et avectum procul
Qua sistet ora, litore [(transcriber); sic: litrore] , aut portu, haud liquet.
Rex Florillus etiam? Prae. Fugit, ac una abstulit
Illum sepulta nuper emissum specu
Bertulfum. Rex. Amori reddis hoc nostro
Nostro hoc favori? Nempe non cauti sumus,
Quoties favemus, Gratiam ingrati ferunt,
Et negliguntur merita. Sic fraudes amor
Caecus subornat Parte qua capimur, capi
Meremur. Alto carcerum quotquot lacu
Teguntur, una strage concisi, impium
Mergant Averno spiritum et totum gregem
Absumat Orcus. Ite; sic probrum iuvat
Eluere primum, ne alteri pateat via.
Gratille, Tiphyn ocius iube insequi.
Urgere remos, trahere captivos, mihi
Sisti ad tribunal. Sentiant quam sit gravis
Regum ira, quando [(transcriber); sic: quanda] laesa maiestas furit.
Regi obsequendum est: hora sed danda est fugae.
Lente parari haec iussa nil Regi officit;
Mihi, meisque plurimum confert. Cito
Eadem parari iussa, nil Regem iuvet.
Mihi, meisque plurimum sociis nocet.
Hoc imperantis iussui Regis dabo,
Ut expedisse iussa Gratillum sciat.
Bartenae et istud gratiae extremum dabo, ut
Non impeditus fugiat. At mihi hoc quoque
Accedet inde commodi, ut caream aemulo.
Abesse quem desidero. nolim ut celer
Nauta assequatur Mentiar celeri tamen
Mandata vento currere, atque Austro levem
Certare pinum. Regiae hos mores amant.
Quicumque ad aulam ten dis, et mente arduos
Captas honores, disce mentiri. Nisi
Hac arte superes, aemulo risum dabis.
Nolente eundum est aethere: elisis tonant
Fulminibus aurae, proelia exercent Noti;
Et tamen eundum est.
Na. 1. Pontus insurgit gravi
Motus procella Na. 2. Turbo dubitantis latus
Utrumque navis tundit, et letum minax
Intentat oculis. Prae. Quaerimus, quem non licet
Caelo vetante consequi. Fulmen cremet
Impia iubentem! Cardine evulsus polus,
Compage fracta mundus in collum ruat
Na. 1. Superant furores: latera iam navis crepant.
Praef. A fronte scopulus, fluctus a tergo, dies
Exstinctus, astra nocte tumulata: omnia
Nostram in ruinam sidera et portum cient.
Na. 2. Iuvat perire.
Na. 1. Quando vis superat maris
Danda est furenti Aeoli arbitrio ratis.
Pr. Heu! innocentem fata Bartenam probant,
Regem nocentem Luimus alienum scelus.
Bertulfe, arena constitit tuta salus?
Exaestuansque Regis in sani furor,
Longe remotus irritas flaminas agit.
Hic se benignae silva, post timidam fugam,
Pandit quieti. Ber. Favit innocuis Deus:
Utinam et futuris faveat,
Ans. In plenum diem.
Bertulfe venies. Patrios iam te lares
Amica capita, et coniugem amplecti licet.
Ber O triste nomen coniugis! Non est mea,
Nihil illa meruit, nisi odium aeternum, et mei
Iacula furoris. Ans. Est tamen coniux tua.
Ber Non est: amorem in coniugem posuit prior.
Ans. Coniux maritum non amet?
Ber. Amores probat
Fortuna peior. Ans. Doluit aerumnis tuis
Bert Nescire voluit mersa deliciis suis.
Quae fors maritum premeret.
Ans. Et nulla nota
Testata amorem? Bert. Quae magis odium sapit.
Scintilla si vel unica agnatum feris
Animum cremabat, decuit aerumnis meis
Ope subvenire. Ans. Decuit. Et nullum dedit
Misero levamen? Bert. Quale sperari impio
Ab hoste posset. Pagina affectum improbae
Testis loquatur. Ans. Ista non tepidum notant
Amoris ignem. Bert. Verba si affectum probent.
Factis amor probandus est. Qui nil agit,
Ut verba amico nectare, et melle illinat,
Simulat amorem. Verus in factis micat.
Audi tenorem paginae et amorem lege.
Sed parce coniux. ista meditantem vetant
Abire amici: certa, quae castus pudor
Pericla adiret, sexus imbellis, rei
Impar petitae robur. Affectum tenes.
Hoc est amare? Ans. A femina quid plus petis?
Bert. Venire decuit.
Ansb. Non potuit. Bert. Amor potest
Maiora, quam se posse confidat Velit.
Superata causa est. Ans. Velle quid prodest, ubi
Valere non est? Optima voluntas cadit,
Ubi vim facultas denegat. Nec tu velis,
Si charam amabas coniugem, ut castus pudor
Pericla adiret Bert. Si domi puras nives
Servaret Alios miscuit pridem meo
Amori amores.
Ans. Istud haud constat. Bert. Sat est
Cessisse patriis laribus adeundi suum
Specie maritum, nec tamen sese suo
Unquam stitisse coniugi: proprio, sat est,
Testante calamo, coniugi adventum suum
Negasse. Demus feminae imbelli, arduo
Timore victam: sed quid e nostris pedem
Laribus coegit ferre: quid alias vagam
Invisere urbes? Fida quae viro est suo.
Latere mavult. Ans. Fida quae viro est suo.
Necessitate victa, quo tulerit amor,
Prodit in apertum. Suspicax res est amor;
Et saepe ficto decipit amantem metu.
Quam reris hostem, senties magis tui
Bertulfe amantem.
Bert. Nolo, nec posthac feram
Megaere amari. An. ista odia maiorem ingerent
Amoris aestum. Bert. Sede depulsus semel
Amor redire nescit. An. Heu! nostrae fugae
Intenta navis ultimo excidio venit.
Bert Exue timores. Ista quid possit manus,
Dabo experiri Tu prior leto tuam
Vitam obtulisti, vita truculento mea
Ne caderet ense. Quidquid est animae super,
Quidquid cruoris; debeo, et promptus dabo,
Ut nulla te pericula assultu premant.
An. An errat oculus? Navis a prora obvium
Prospectat austrum; puppe borealem trahit
In vela ventum?
Bert Barbari nihil haec vehit.
An Adnatat arenae. Bert. Si times latebras pete.
An, Non cedam arena. Te duce timendum est nihil,
Be. Iam constitere littore, et subeunt nemus.
Nescio, quod animus grande praesagit bonum,
Prohibetque pavido concuti pectus metu.
An. Adsunt. Be. Resiste.
An. Pace si liceat tua,
Hic sub virentem nemoris arcani domum
Secedo. Be. Cede.
- - Quo solo aut mundi plaga
Huc iter amici? qui genus? amicum gradum,
An fertis hostem? Me Pace gaudemus. Viam
Abusque Borea trahimus, Alemannum solum
Qua lambit unda Rhenus, et sese gravis
Coloniam usque volvit ingente alveo.
Be. O dulce nomen patriae! Colonia,
O suave nomen! quis inibi est rerum status?
Me. Ad vota prosper.
Be. Principem nullum intulit
Libitina tumulo? Me. Numine secundo trahunt
Auras faventes. Unus aut vivit male
Inter catenas; ultimum aut forsan diem
Captivus obiit, carcerum absumptus situ,
Bertulfus. Be. Istud fama Germanis [(transcriber); sic: Getmanis] canit?
Me. Et quisque credit.
Pe. Fallitur quisque. Me. An virum
Superesse credam? Be. Liberum, et suo erutum
Paedore. Me. Forsan liberum emisit specu
Gladius resecto capite?
Be. Quam coram vides.
Bertulfus ipse est. Vivus et sospes meis
Malis supersum. Me An umbra Bertulfi? an magis
Bertulfus ipse es? Be. Vera vos species movet;
Bertulfus adsum. Me Patere, ut amplexus tuos
Princeps petamus. Sanguinem nostrum, genus
Nostrum veremur. Be. Nostra qui vivit domus?
Me Deserta, lacrimis obsita, exhausta, et tui
Amore tabida, coniugem postquam tuam
Amor avocavit coniugis. Be. Non est mea:
Vel nomen ipsum coniugis acerbo premit
Animum dolore. Me Fama si verum canit,
Muliere maior facinus aggressa est viri.
Be. Quid fama narrat? Me Coniugis tractam sui
Amore, ventis vela, Neptuno ratem
Dedisse, ut inter Barbaros vinctum, et cava
Turri sepultum coniugem erueret. Be. Diu
Patriae relictis laribus inscendit mare?
Me. Duodena cursu Luna dimensa est polum.
Be. Numquam revisit patriam?
Me. Numquam. Be. Mare
Subiisse certo constat? Me. Indubia est fides.
Be. Bertulfe, quantum suspicax mentem tibi
Rotavit error! Fateor; erravi, fides
Si certa verbis. Integrum Phoebus polo
Excurrit annum; Ansberta sed necdum suos
Bertulfo amores attulit Me. Res est latens,
Verus amor. Be. Et velox simul. Forsan mari
Absorpta periit? Caelites! nostro hoc malum
Capite amovete! Capta fortassis specu
Iacet profundo condita, et lacrimis sui
Deflet catenas coniugis. Nondum satis
Concidit iniqua sorte Bertulfus, nisi
Fatalis etiam fluctus Ansbertam opprimat!
Me. Bertulfe, mentem lege rationis rege:
Spes nondum adempta est poteris Ansberta frui.
Be. Nullis amicos literis sortem suam
Dextram aut sinistram docuit?
Me. Auditum nihil.
Be. Causata sexum, monita amicorum, nives
Casti pudoris, pagina sua negat
Adesse posse; patriam terram tamen
Deserit, et alto vela committit mari.
Non est amore digna Bertulfi: mea
Non est. Amorem in coniugem simulat; suos
Sequitur amores. Patra a terra procul
(Vetat pudor proferre) sine comite, sine
Custode lateris, coniugis specie sui
Evinculandi, amore simulato movet.
Et quo? tacendum est. Viscera erodit dolor.
Subeamus umbram nemoris; ubi fessos recens
Aspiret aura et turbidas mentis mihi
Larvas serenet. - -
Ansberta. Brunellus.
- - Hactenus larvam tulit
Occultus ardor. Teximus qui vix tegi
Potest, amorem: nostra conditio, locus,
Tempus poposcit. Fabulae ad finem ultimum
Pandenda scena est. Non potest ultra tegi,
Qui rumpit animum, quique se profert, amor.
Dum nil timendum est, postulat amoris calor
Lucem videre publicam Video meum,
Meum et fateri coniugem nondum velim?
Ponenda larva est Flamma, quae pectus cremat,
Incendiorum more violentum obicem
Disicit, avara cernere, et cerni simul.
Brunelle, superor.
Brun. Decolor vultus, satis
Sub fronte lusit Coniugem aliena: tuam
Tandem resume: Gratiam tulit hactenus
Assumpta species: animus alterna vice
Iam per dolores agitur et amores. Subit
Metus subinde; rursus expulso metu
Effervet ira: dumque suspendis tuos
Aperire vultus, intimis gravem imprimis
Plagam medullis.
Ansb. Sit satis larvae hactenus,
Piaeque fraudis; tuta iam veram potest
Ansberta frontem prodere. Huc veteres mihi
Notas amoris. Lingua quod fari nequit,
Bertulfi imago prodat, armillae, et chelys.
Loquantur ista, quod amor Ansbertam vetat,
Iam praeliquescit gaudio pectus suo,
Et de virili fronte Bartenae emicat
Ansberta; iamque in feminam rursus migro
Urgente amore. Prima coniugii fides
Usque huc probata, quam pio affectu intimum
Subibit animum! fronte qua cernet piam
Fraudem retectam! Da chelym, ut modicum meo
Praeludam amori. - -
Primus. - - Evanuit, quidquid mali
Sors machinata est: nunc voluptati novae [(transcriber); sic: novae]
Concede mentem.
Be. Quae voluptatis queat
Recreare stilla, coniugis quando grave
Oculis oberrat facinus, et mentem novo
Semper dolore sauciat? Secund. Non est nocens,
Sed est nocenti similis.
Be. O probrum domus!
Indigna tanto coniuge; indigna et meo
Posthac amore. Quid audio? vindex meae
Unice salutis, cuius in manu stetit
Bertulfus, et quod sanguinis super est mei.
Hic est amici, cuius auspiciis neci
Caput hoc ademptum est: cuius artifice manu
Est mitigatus Regis accensi furor;
Amante cuius fraude Bertulfus suae
Morti est superstes: quidquid est vitae super,
Quidquid cruoris, spiritus, donum est tuum,
An Bertulfe laudes parcius nostras cane.
Deus profundo carcere exemit: Dei
Est vita munus: Si quid accessit mea
Ab arte, amoris debitum obsequium fuit.
Be. Hoc est quod animam flectit, et amorem meum
In te retorquet; quoque me cogis piam
In servitutem. An. Tolle non fausti sonum
Nominis. Amantes vinculum stringit quidem,
Non servitutis Be. Servitus magna est amor.
An. Sed libera simul: Vinculo hoc stringar, licet.
Sed etiam amorem redde cui debes.
Be. Cui?
An. Ansbertae. Be. Amorem quando tu totum rapis,
Nil dividendum restat Ansbertae. An Mihi
Quemcumque reddis, coniugi debes. Be. Mihi
Iam nulla coniux: Fuerit: at non est mea.
An. Adhuc amare credo. Be. Bertulfum?
An. Quem amet,
Non restat alius. Be. Scilicet constans probat
Fides amorem! An. Scelera suspicio ingerit.
Be. Non vana.
An. Vana est suspicio, quae non probat,
Be. Si sibi probari postulat, satis est nocens.
An. Scelus probari si nequit, non est nocens.
Be. Ipsum probari velle convincit ream.
An Hoc innocentis unicum est scutum. Rea
Utcumque tamen Ansberta sit. non sum nocens;
Mea et repelli vota non mereor. Be. Habes
Quodcumque postulabis. Ansbertae nihil
Debeo, nihil reservo. An Sed tamen est tua.
Tuus nec aliter esse Bartenas potest,
Nisi et tua sit Ansberta. Ber. Quo cogis meos
Bartena amores? An. Quo maritalis vocant
Te iura fidei, iura naturae, tuus
Affectus ipse. Be. Haec ora, et obtutus meos
Numquam videbit. An Sed videt; coram tuis
Assistit oculis; loquitur, amplexum petit,
Ego sum tua illa Ansberta.
Be. Quid demens ago?
An. Bertulfe. Ego sum Ansberta: Non noscis chelym?
Non annulum? aut imaginem? armillas? tua
Sunt ista dona. Coniugem agnosce; et pium
Indue maritum. Be. Caelites, quae me mihi
Gaudia reponunt! es mea Ansberta, es mea!
An. Bertulfe meus es. Be. Perditum me, me impium!
Sospes diei reddor; ego amoris vice
Te damno toties. Tu tuum, ut serves meum,
Morti propinas sanguinem: ego crudus tuam
Prostituo famam Tu tuum salvas, ego
Meam cruentus coniugem addico neci.
An Mittantur ista: Gaudium Ansbertae unicum.
Amor, voluptas, cura, deliciae, quies!
Be. Habes nocentem coniugem Ansberta: ut lubet,
Decerne digna sceleri supplicia meo.
An Nullum patratum est.
Be. Coniugem quoties meam
Te pernegavi? An. Sed tuum quoties mihi
Animum obligasti?
Be. Incognito. An Hoc tollit scelus.
Bertulfe amasti coniugem. Be. At larva sine
Amare decuit; nec maritali notam
Afflare fidei. An. Larva ubi dempta est, nota
Omnis recedit. Be. At meum remanet scelus
Poena expiandum. An.Poena iam sceleri stetit,
Si quod patratum est. ipsa suspicio. gravis
Est suspicanti poena. Be. Cur larva tamen
Ludere maritum placuit?
An. Ut amorem tuum
Dolor aperiret. Fidus interpres dolor
Amantis animi est. Be. Odia sed amoris vicem
Reposui amanti. An. At odia, quae dolens amor
Animo imperavit. Ipsa sunt odia tui
Testes amoris. Be. Fateor, et amavi, et dolor
Odia excitavit: error at mentem gravi
Nube implicavit. An. Error hic totus meae
Est tela fraudis. Quidquid hic culpae vides:
Culpa est amoris. Innocens tamen est amor
Quidcumque peccet error.
Be. Hoc vitae tuum
Repone munus: obtere infamem; aut fode
Telis nocentem. An. Nulla te culpae lues
Bertulfe foedat. Culpa si quae sit tamen,
In me redundat.Ego, ego Bertulfum meum
Errore lusi; et placuit erroris iocus.
Be. Errasse praestat. Error hic auget magis
Veteres amores: mutua ardentes face
Aestus uterque capimus. O socii, meus
Quos error acri lusit exemplo; date
Veniam nocenti. dumque me uxoris dolo
Carcere videtis liberum, et collum gravi
Pondere solutum, discite exemplo novo,
Quid coniugalis possit, et poscat fides.
Mortale nihil mutua vota
Complet amantum. Timide amatur,
Quod periturum est. Non bene satiant
Bona, quae a tergo fine premuntur.
Quisquis vero vivit amore,
Cupit aeternum vivere, quod amat.
Duo A. Tu Diva potes, quod mortale est,
Immortali sorte beare.
Fac noster amor superet, quidquid
Mortale sapit. Aet. Volo, quod possum.
Semper hic animus tenuit Superos,
Nullo Austriacos sine Hymenaeos
Claudere; donec mundum extrema
Linea claudat. Vos ego puro
Destino caelo. Praeterit omne,
Quod meat infra, quidquid supra est,
Est aeternum. Pergite; Solis
Lunaeque orbes iure tenete.
Aet. Con. Sic sancta poli decreta iubent.
Fel. Qualis olympum Cynthius astris
Replet [(transcriber); sic: Relplet] ; Con. aut qualis Cynthia terras
Floribus implet: Sol. et Fel. et Con. talis in omnem
Austria flores, Austria Stellas
Dividat orbem. Aet. Decede novo
Cynthie Soli: decede novae
Cynthia Lunae. Sol. Lu. Sancta iubetis.
Hoc mihi pridem fuit in votis:
Sol Cedere Soli. Lu. Cedere Lunae,
Sol. Cedere Soli: quem Diva dedit
Austria mundo. Lu. Cedere Lunae,
Quam Diva dedit mundo Hesperia.
Aet. Ite o magni lumina mundi
Iungite caelos, iungite sancto
Foedere terras. Sol Respice Solem
O Luna tuum. Lu. Respice Lunam
Sol magne tuam. Omn. Mutuus iste
Gaudia mundo dabit aspectus.
Am. 1. O Luna tuum respice Solem.
Am. 2. Sol magne tuam respice Lunam.
Om. Mutus iste
Gaudia mundo dabit aspectus.
Aet. Iam bona praesunt sidera mundo.
Cynthie stellas accende novas;
Cynthia flores vere aeterno
Expande novos. Om. Mutuus iste
Gaudia mundo dabit aspectus,
Aet. Iam bona praesunt sidera mundo.
Excidat, alto si quod iniquum
Sidus olympo est. Om. Excidat alte.
Iam bona praesunt sidera caelo.
Aet. Quidquid amantum siderum olympo est,
Plaudite Soli, plaudite Lunae.
Om. Plaudite Soli, plaudite Lunae:
Iam bona praesunt sidera munde.