QUam olim promiseram, tibi exhibeo, Dramatum meorum Secundam Partem; tibique dedico, Amice Lector. Aliud patrocinium nec quaero; nec prodesse mihi potest. Non leget, qui Musas non amat: qui amat, etiam rudes et incultas benevolo quandoque oculo dignatur. Tu solus igitur patrocinari potes qui solus legis, et intelligis, an tuo sim dignus patrocinio. At neque a te poppysmata quaero, sed illime, purumque iudicium. Hoc candidum in me affectum contestaberis, animabis ad plura, quae sub manibus habeo, undequaque vota mea explebis; efficiesque ut quidquid sum in hac Facultate, sim
Totus tuus
Nicolaus Avancinus S. I.
ZELUS, sive, Franciscus Xaverius Indiarum Apostolus. Data Viennae August. Imp. Ferdinando III. Anno 1640. qui fuit Soc. IESU primus saecularis. Fol 1.
PIETAS VICTRIX. sive, Fl. Constantinus Magnus de Maxentio Tyranno victor. Data Viennae August. Leopoldo, cum de Comitiis rediret inauguratus Rom. Imp. Anno 1658. Fol. 102.
FIDES CONIUGALIS. sive, Ansberta sui Coniugis Bertulfi e dura captivitate liberatrix. Data Viennae Ludis Nuptialibus Aug. Imp. Leopoldi, et Margaretae Hispanae Anno 1667. Fol 253.
FIDUCIA IN DEUM. sive Bethulia liberata. Data Viennae August.
Imperat. Ferdinando III. Anno 1643. Fol. 360.
DEI BONITAS DE HUMANA PERTINACIA VICTRIX. sive, Alphonsus X. Legionis, et Castellae Rex, pertinaciter blasphemus, clementer a Deo emendatus. Data Passavii Anno 1666. Fol. 466.
CONNUBIUM MERITI ET HONORIS. sive, Evergetes, et Endoxa. Data Passavii, Reverendiss. et Celsiss. Principi Wenceslao, cum loci Episcopus inauguraretur. Anno 1665. Fol. 534.
EGo Ioannes Bertholdus Soc. IESU per Provinciam Austriae Praepositus Provincialis, facta mihi a P. Nostro Ioanne Paulo Oliva Praeposito Generali potestate, facultatem concedo, ut Dramaticae Poeseos Pars II. in qua continentur: Zelus, sive, Franciscus Xaverius Indiarum Apostolus: Pietas Victrix, sive, Constantinus Magnus: Fides Coniugalis, sive Ansberta: Fiducia in Deum, sive, Bethulia: Dei Bonitas de humana pertinacia victrix, sive, Alphonsus X. Legionis, et Castellae Rex: Connubium Meriti et Honoris, sive, Evergetes, et Endoxa: a Patre Nicolao Avancino ex eadem Societate conscripta, et a memoratae Societatis PP. Censoribus de more revisa et approbata, typis mandetur. In quorum fidem manu mea subscripsi, et consuetum officii Sigillum appressi. Viennae 10. Martii, Anno 1669.
Ioannes Bertholdus.
POpulus, qui sedebat in tenebris Idololatriae, vidit lucem magnam Orthodoxae fidei per Franciscum Xaverium. Hoc sub Poetico schemate ita digerimus. Gemit Oriens in Idololatriae tenebris desolatus. Incessitur Fidei Orthodoxae desiderio. Fides Xaverium ex Europa pollicetur, cuius ope luci restituatur. Oriens sua in Europam Desideria ablegat Illa favente caelo et mari in Europam appellunt: Romanae Ecclesiae sua vota exponunt Huius iussu Xaverium per Virtutum domos quaerunt. inveniunt Legationem suam exponunt: Xaverium impetrant; eumque in Orientem, nequidquam indignante, et qua mari, qua terra obstacula moliente idololatria, deducunt: In Orientis ingressu Xaverius
primam per puerulos Idolorum stragem edit Praesentatur Orienti; cum plausu excipitur; et primam veritatis lucem aspirat populo, qui sedebat in tenebris Idololatricae superstitionis. Vide Horatium Tursellinum in eius vita. Danielem Bartholum in Xaverio.
Chor. I. O Luminis puerpera,
Materque Nox diei,
Partu corusco Delium
Effunde purpuratum
O magne Consul aetheris,
O siderum Imperator!
O nocticida argentee,
O auree astricida!
Pallantidos Tithoniae
Parensque, filiusque
Veni, veni, veni, veni.
Titan veni serene.
Chor. II. Aevi rotator Cynthie,
Lucisque prima vita,
Vultu renatus flammeo
Orientis arva inaura.
Cyclops diurne, gemmei
Dictator ignis, aurum
Caeleste, lampas ignea,
Diurna fax, PYrope:
Vendi, veni, veni, veni,
Titan veni serene.
Chor. I. O lampas, o dieifer,
Et luminum Dynasta,
Sereniores explica
Sol Memnoni pyropos,
Veni, veni, veni, veni,
Titan veni serene.
Chor. II. O purpurati Consulis
Aurora clara vectrix,
Expergefactum provoca
Ad sueta pensa natum.
Dormisse noctem sufficit;
Oculum reclude Titan.
Simulacra mortis exue,
Ut induare vita.
Imago mortis somnus est.
Dormire Phoebe cessa.
Veni, veni, veni, veni,
Titan veni serene.
Chor. I. Armate radiis Delie,
Exstingue noctis umbras:
Radiate telis Cynthie
Sidera minora dele.
Veni, veni, veni, veni,
Titan veni serene.
Chor. II. Ocelle mundi, temporum
Mensura, ita caeli,
Soboles Amidae, fulgida
Magni Pagodis umbra;
Fons luminis, frons Numinis
Dieifer serene:
Dum Phoebe condis lumina,
Conduntur ora Divum:
Dum Phoebe pandis lumina,
Panduntur ora Divum.
Veni, veni veni, veni,
Titan veni serene.
Chor. I. O Arbiter Gangetice,
Monarcha Sol Eoe,
Equis rotatus aureis
In lucis arma prodi.
Veni, veni, veni, veni,
Titan veni serene.
Phosph. Nascentis ignis praevolo
Dux Phosphorus diei,
Cum Pyrois armos concutit,
Et frena mordet Aethon.
Abite noctis gemmulae,
Solis Pyropus instat:
Fugite mino a sidera,
Iam lora Phoebus aptat.
Chor. II Veni, veni, veni, veni,
titan veni serene.
Hesper. Assuetus [(transcriber); sic: Assetus] ignem accendere
Emortuo diei,
Taedasque ferre funeri
Dux Hesperugo Solis:
Nunc sorte versa Cynthium
Caelo infero. Revolve
Tuas quadrigas Phosphore,
Munusque pone: quando
Ab Occidente nascitur
Sol Memnonum Recede.
Phosph. Recedo. Condo Cynthiae
Rosarium iuventae.
Sol Indiae Xaverius.
Ab Occidente surgit.
Chor. I. Veni, veni, veni, veni,
Titan veni serene.
Hesper. Recede: frontis aureum
Occlude purpurissum:
Sol Memnonum Xaverius
Adest. Recede. Phosph. Cedo,
Cedo: valete Memnones,
Sol ortus est; valete.
Chor. II. Veni, veni, veni, veni,
Titan veni serene.
S. Thom. En nascitur Sol. Pectora
Nabathaea pande pubes:
Sol hauriendus mentibus;
Animisque combibendus.
Chor. I. Quae lux flagellat lumina
Ab Occidente nata?
Chor. II. Quis Sol inaurat Memnones:
Ab Hespero advocatus?
S. Thom. Diem parit Gangeticis
Dux noctis Hesperugo:
Diem bibendum cordibus,
Et pectore hauriendum.
IESUS.
Ego Dominus dedite in foedus populi, in lucem gentium, ut aperires oculos
caecorum, et educeres de conclusione vinctum, de domo carceris sedentes in
tenebris.
Xaver. Ducam caecos in viam, quam nesciunt; et in semitis, quas ignoraverunt,
ambulare eos faciam; ponam tenebras coram eis in lucem. Isai. 42.
Chor. I. Qua lucis acrimonia
Mundi theatrum inaurat?
Chor. II. Quis corda splendor occupat?
Quae flamma pectus urit?
S. Thom. Lumen ad revelationem gentium.
Chor. uterque. Emitte lucem tuam, et creabuntur; et renovabis faciem terrae.
ADsum Tonantis filia, sacrorum parens,
Cultuque norma; cuius in censum venit,
Quicumque caelo militat; cuius cruor
Effusa late spatia terrarum rigat,
Palmasque caelis inserit: cuius manus
Exercitata proeliis multis truces
Fregit Tyrannos. Si novum Tauti genus,
Et mugientis aeris audisti sonos;
Ego crepantes inter effumans rogo;
Docui Perilli gemere candentes boves
Ardente Placido; saxa per ventos rapi
Cadente Stephano: crescere affuso super
Cruore flammas, quando stillantem calor
Laurentium ussit. Ego Tyrannorum tuli
Constans furores; vinculis puras manus,
Pedes catenis, brachia retorto dedi
Ferro implicanda; carceris caeci situm,
Famem, sitimque pertuli: nata in diem
Diem vetabar cernere, abstrusis caput
Sepulta tenebris. Saepe ruiturae innocens
Caput securi subdidi; saepe et truci
Rimanda ferro viscera, et chalybi fibras
Examinandas, membra serpenti, aut feris
Ego lanianda praebui. At multa tamen
De caede vivo: scilicet semper nova
Possim ut perire caede. Dum morior, mori
Non valeo; leto vivere superstes meo
Possum, et parentans funeri flores dare
Necdum peracta cuncta. Cui Divum fuit
Mors nectareto dulcior, gaudet mon
Arena strata est ampla, quia surgens nari
Iuvenis Eoum Phoebus illustrat solum.
O quae procella! Quanta tempestas luet
Nabathaea quando regna tentabis Fides!
Sed euge! Sanguis ille per Gangem natans
Messem irrigabit horreis dignam poli.
Video paterno deviam caelo Indiam,
Gemoque tenebris obsitum Orientis solum.
Oriens O quando lucis aureae orietur iubar!
Fid. Audio gementem. Ori Precibus multis dies,
Multis petita lacrimis, ponto tuos
Exsuscita ignes. Vota suspensa enecant
Desiderantes. Fides. Aestuas nimium meae
Amore lucis India: videbis. Dei
Suprema cura, Xavier memet plagis
Invehet Eois. Xavier Iberum decus,
Nabathaeae asylum gentis, et Iaponum salus.
Illum vovebis India et tandem tuae
Compos salutis, aemulae Europae auferes.
Volate amoris spicula: sequetur Fides.
Sic arde Amoris igne: Xaverium vove:
Haec sunt Amoris tela, quae fibras crement.
Oriens. Secreta mentis aestus invasit; calor
Novus medullas occupat: amoris face
Uruntur animi. Grata sed menti tamen
Haec flamma venit. Nam quis agnatum velit
Nescire amorem? quisve, si velit, queat?
Amor sagitta est; se mergit fibris,
Aegre levatur. Ignis est audax Amor;
Quodcumque tangit, in pares flammas agit.
Eripior ipse mihimet, et dubiam traho
Suspensus animam; an Xavier vivat meo
In corde; an ipse generis Eoi pater
Vivam superstes? Spiro: sed non est meus
Spiritus: Iberas quippe transcendit plagas,
Medioque totus haeret Europae sinu.
Merum hic cadaver cernitis. Vivam tamen,
Cum se medullis ingeret quondam meis
Mea vita cordis Xavier. Veni o mihi
Desiderate Xavier! veni meis
Optate Regnis! Aderis? O quo me tenes
Amore, quo me Xavier stringis metu!
Fatebor equidem, saepe sub medio die
Nox est Amori; sede dum motus sua
Insomnis animus somniat, teque arduo
Venire pelago fingit; et quales amat,
Mentitur umbras: Crucior heu! seu me quies
Sopore mergat, sive redivivus dies
Curas reducat. Longus heu nimium dies,
Heu longa nox amantibus! Vultus tui
Mentem lacessunt Nunc mari emenso prope
Te sisti arenae gaudeo, et portum involo.
Sed nulla amatum cymba Xaverium tulit.
Nunc aestuosas pelagus in valles hians
Sorbere te minatur; et pontus meis
Tumescit auctus lacrimis. Nunc e tuo
Pendere collo videor, amplexus paro,
Stringo; sed amante ludis amplexus fuga,
Aurasque inanes ingeris. Vel sic tamen
Errasse dulce est. Triste nunc fatum tuo
Video parari vertici: et timeo, et amo,
Laetusque trepidusque. At iuvat amantem metus.
Lydius amoris est lapis constans timor.
Cos imo Amoris. acuit et amorem timor,
Et amor timorem. Plus amat, qui plus timet:
Rursusque et ille plus timet, qui plus amat.
Tra. Sed ista quid timore nos toties, brevi
Quid amore toties umbra deludit fugax,
Si verus absit Xavier? Ind. Quae te morae
Tenace vinctum compede Indorum plagis
Tenent remotum? Zephyrus in votum fluat;
Pedesque volucer induat pennis amor.
Iap. Dilata cruciant vota. Quid lentus mare
Remis flagellas? Fata si nosses mea,
Non tais ires. Odit ignavas moras,
Amore quisquis agitur. Aut dubius amor,
Qui lentus esse potuit, aut nullus fuit.
China. Mora omnis est mors, cui stimulat animos amor.
Urimur amantes, pectus accensum salit,
Tuoque anhelant brachia amplexu frui.
Oriens. Urimur amantes! Xavier, nondum venis?
Tumefacta nondum vela te ponto vehunt?
India. Urimur amore, et este tu lentus potes?
Nec adhuc amoris incito cursu volae?
Urimur! amantum Xavier votis fave.
Satiare solus vota languentum potes.
Iap. Crudum, heu! amoris flamma tortorem sapit,
Dum se aestuanti carnifex menti ingerit.
Urimur! amoris vota non tolerant moram:
Amare qui scit, otium et moras fugit.
Ori. Numquam perennis ulla tempestas fuit,
Quae vel tonantes nube convolvit polos,
Vel dissidentem Nerea in partes rapit.
Saepius eodem Cynthius ridet loco,
Quo maesta lacrimis Pleias effusis pluit.
Illoque saepe navis exulat freto,
Quo saevientis horruit Cauri minas.
At nostia numquam fata vertentur? Dolor
Rumpit lupatos mentis ingenuae. Dolor
Quicumque potuit capere rationis modum,
Et frena legum, nullus est. Verus dolor
Cum torquet animum; legis excedit modum
Rationis impos. Ind. Xavier votum meum,
Ad hoc te amavit India, ut tantis coquas
Pectora favillis? Xavier mentis dolor,
Meique vulnus pectoris! Quo, quo me Amor?
Quo me dolores agitis? O utinam Notus,
Aut concitatis Zephyrus abreptus rotis
Flammata desideria Xaverii piae
Infundat auri! praepes ignavae ratis
Moras perosus vincet accursu Notos.
Chi. O quisquis orbis frena Moderator regis,
Da, da per auras nubibus certis vehi,
Aut per patentes aequoris campos rapi
Accensa Desideria, Nabathaeus tibi
Ut statuat aras populus, et Ganges colat.
Ori. Nabathaea Regni decora, et Eoi Duces
Legemus una vota, queis [Reg: quis] suum obvia
Europa gremium pandit, et toto sinu
Excipere gestit. Ind. Vota mittamus sacri
Nuntia caloris. Trav. Pergite: hac solum via
Calor tyrannus mentis exstingui potest.
Ori. Desiderantis mentis ut sidat calor,
Legata Desideria Xaverio mei
Interpretentur pectoris sensum. Calet
Oriens, amatque. Haec nuntii summa est mei.
Et dum per ustas ignis exerrat fibras,
Obluctor usque, et usque marcentes mihi
Vorat medullas, meque discrucio meis
Curis perustus. nil ago, infelix tamen
Amore solum langueo, et magno peto
Opem dolori. Cetera affectus premit.
Facile assequetur ille, qui novit sui
Vires amoris. Xavier ad amantes gradum
Acceleret, omni parta medicina est malo.
Non decet inertes esse, quos Numen vocat.
In bella miles non bene ignava manu
Exercitatur. Aemulus fortis virum,
Nautam tyrannus Aquilo, vel Caurus probat,
Cum pelagus urget. Quisquis ad lauros iter
Capit, obviantes primus in moras ruit.
Gaudetque dextra frangente obstantem impetum.
Dudum Tonantis miles in turmas meum
Nomen dicavi: quando lunato genu
Affusus aris vota concepi. Tuus
Tua signa posthac, Christe, dicebam, sequar:
Tibi militabo, sive me in ferrum voces.
Sive in furores. Veniat in caedem sitis
Avida cruoris, veniat infectus chalybs;
Audebo contra, Nulla me sortis rota
Evertet unquam. Sicca mors timidum iuvet,
Cruenta fortem. Vivere aeternum potest,
Qui brevia vitae spatia pro Christo dedit.
Si vota nostra Numen annutu probas,
Iube experiri, Qua later vasto solum
Pelago sepultum; qua patet saevae tigri
Habitata regio; qua truces populi fremunt
Humanitatis nescii; qua se lavat
Sanguine alieno Tartarus; qua tot feras
Furiasque nutrit terra, quot homines alia
Tuo obsecutus nutui abripior Deus.
Da, da labores Si tuos duris soles
Laboribus probare, Xaverio ingere
Numen labores. Zel. Quidquid amplexu fovet
Nabathaeus orbis, quidquid aurata alluit
Indus procella, dexterae in censum tuae
Victoriarum veniet. O Zeli calor!
O fortis animi flammula! afflatu tuo
Xaveriani cordis arcana invola,
Et in patentes orbis aversi plagas
Incende amores. Xav. Ardeo! o quantus meis
Penitus medullis Caelitum inserpit calor!
Ardeo! quis ignis mentis exurit sinum?
Zelus. Dei tuendi Zelus, et fervens amor
Fidei, medullas occupat. Fortem indue
Francisce mentem. Pectus ignavum fugit
Zelus, animosum suscitat. Xav. Quae me vocat
In fata Numen? Zel. Per maris tumidi minas,
Per aestuantis bella Neptuni, rate:
Fragili repostis ultimo mundi sinu
Succedere terris: quaque procedes, fidem
Dispergere Christi. Iam gemit supplex gravi
Oriens querela, teque subsidio vocat.
Xaver. Surgamus anime. Quantus Orientem premit
Squalor Acherontis! Zel. Imaginem effinges Dei
Morum Magister. Xaver. Quantus accensas super
Stridet catenas anguis! Zelus. Hic magna est tui
Portio triumphi. Perge. Xaver. Tolerabo impio
Perire Christi sacra successu? Zel. Ratis
Eadem Tonantis invehet Christi sacra,
Quae te iacentis littori Orientis dabit.
Xaver. Deliberare dedecet, quando Deo
Obtemperandum est. Ibo, quo Numen vocat.
Milit. Quae scena, Divi panditur?
Quod sanguinis theatrum:
Nova Furor ardet proelia?
Nova busta machinatur?
Triumph. Orientis haec tropaea sunt,
Tua paranda dextra.
Milit. O quae tropaea proelio
Superi paratis isto?
Triumph. Tropaea digna sedibus
Caelestibus locari.
Quot conspicaris sanguine
Manare in hoc theatro;
Tot emicare siderum
Videbis inter ignes.
Milit. Hocne est theatrum gloriae?
Haec empta scena laudum?
Ubi funeratum sanguine
Taboque nat cadaver;
Ubi crepant ardentibus
Ambusta membra flammis;
Cineresque passim compitis
Sparguntur insepulti?
Haec illa nempe flumina
Promissa gaudiorum?
Hoc illud est spectaculum?
Haec vena faustitatis?
Memini! sed o felicitas
Brevis! brevis voluptas!
Memini, astra cum promitteres,
Et plexilem coronam:
Sed nec coronas, nec mihi
Promissa reddis astra.
Triummph. Laboribus promisimus
Et sidera, et coronas.
Exercitatos proeliis
Videbis inter astra.
Pandantur orbes Caelitum,
Et Caelitum triumphi.
Vides Senatum sanguine
Ostroque purpuratum;
Radiata flammis tempora,
Palmis manus virentes?
Hic ille census funerum,
Cadaverumque turma.
Manante tabo hic diffluunt.
Ibi metunt coronas.
Mavortialem pulverem
Legunt in hoc theatro:
Ibi peracto praelio
Victorias recensent.
Vides? ad astra semita
Non est rosis parata.
Scis ipse: pulchra siderum
Emuntur astra morte.
Quos conspicaris sanguine
Manare in hoc theatro;
Hos emicare siderum
Nunc cernis inter ignes.
Milit. Seriem tuorum conspicor
O Xavier laborum.
O cara, cara pignora!
O vos mei dolores!
Exosculor vos vulnera,
Exosculor cruorem;
O sanguis, o volantibus
Aperta plaga telis!
O Parve Ferdinandule:
Sed magne alumne caeli!
O digne sertis Spinola
Exureris, beate!
Haec flamma stellas vertici
Accendet aeviternas.
Quis ille fune tortili
Giratur ad catastam?
Triumph. Mastrillus a Xaverio
Ad Memnonas vocandus.
Milit. Mastrille, foedam vertice
Demersus in cloacam:
Hic guttulam bibes, Ibi
Nectar bibes perenne.
Quae turba quercu pendula?
Quae fixa turba cedris?
Triumph. Xaverii laboribus
Paranda turba caelo.
Paulus, Ioannes, Didacus,
Trias inserenda caelo.
Milit. O Paule! quis me lignea
Hac induat catasta?
O crux, beati corporis
Mensura! ne Ioannes
Tui cruoris ubere
Precor irrigato rivo.
Triumph. O cara turba! gloria
Chinaeque Iaponumque!
Pendete: palmas sidera
Vestro parant labori.
AUrum flamma probat: sed Parientia
Constantes animos. Quisque quid audeat,
Novit, cum rigido funera turbine
Debellanda ferociunt.
Miles, quid valeat, discit ab aemulo.
Fortis saepe sibi, vel validus Mimas,
Vel vasto Enceladus corpore, viribus
Collatus socio, est minor.
Diva assueta rubis, o Patientia,
Quae fortes animos. Martia pectora
Exerces rigido in bella ceromate,
Ventis otior advola.
Quantum Xaverius Numine pectora
Impletus valeat ferre, probabimus.
Si desiderio est par tolerantia,
Ipso est fortior Hercule.
Patientia.
Virtuti speciem demite feminae
Pictores fatui. Non levis error est,
Virtus feminea culta superbia.
Virtus sola virum facit,
Et vires animis. Exsere pectore
O Francisce virum. Nam solidae grave est
Virtutis specimen. Quid valeas. sciat
Facto posteritas tuo.
Stellantis patriae turba venustior,
Vernantes Genii, tollite purpuram
De spinis roseam. Non leve postulat
Examen patientia.
Non florum patria est ista, vel aurae
Aetatis regio. Collige floream
Messem turba: rubos hic volo. Gaudiis
Servate aethereas rosas.
Patient. Dumetum pedibus subicio. Genius. Amplius!
Zelus. Da spinam in manicas. Gen. Amplius! amplius!
Zelus, Serto cinge comas. Genius Amplius! amplius!
Virtus crescit ab asperis.
Zel. Pectus punge rubis. Gen. Amplius! Zel. Insere
Spinis colla. Gen. Deus, Xaverium preme
Impresso Scythicae dente tyrannidis,
Hac caelum rapiam via.
Zel. Spinarum rigidos duc per aculeos.
Gen. His mentem stimulis acrius incitas
Currentem ad superae munera gloriae.
Si vis amplius ingere.
Pectus Xaverius non pavidum gero.
Patient. O felix animi Xavier! asperum
Virtutis docilis currere tramitem;
Aequa fronte tyrannica
Sortis supplicia, ac sortis amabiles
Spectare insidias. Zel. Discite posteri,
Quos Zelus patriis sedibus evocat,
Et bellare Deo iubet;
Non laudem facili quaerere semita.
Rupis difficili gloria culmine
Sublimis sedet. Huc erige pectora,
Mentis magnanimae sinum;
Cui pulchrae ambitio laudis inaestuat.
Felix qui potuit sanguine laureas
Emisse aethereas. Hoc pretio bene
Constat gloria Caelitum.
Zel. ZEphyri catenas rumpite, et collo iugum
Excutite Amores cernite Oceano vagos
Liquidum carina scindere parantes iter.
Quid agis iuventus pigra ventorum? Licet,
Licet serenum turbine aequoreo super
Vultum explicare; quaque tumefacto Thetis
Irata saevit Nereo iocos dare.
Collude vernis risibus; rabiem freti
Molli flabello mitiga. Tempus vocat:
Favoniorum turba, quo Zelus iubet
Citate pennas: nectar excussis mari
Infundite alis. Omnis ad vestros iocos
Tempestuosi detumet ponti furor.
Fav. Mollis aura desereno [Note: Ex aere mari incumbunt.]
Afflo caeli sidere.
Terge mota Tethys iras,
Aura lenis impero.
Inquilina turba ponti [Note: Mare tumet.]
Pone bella fluctuum.
Lenis adsum, mollis afflo,
Pone Nereu iurgia.
Boreas. Iam rigentis ira Cauri [Note: Mare occupant.]
Regna Nerei occupat.
Cede ponto blandioris
Turba fratris mollior.
Zephyr. Iure caeli militamus. [Note: Colluctantur.]
Aquilo. Iure ponti obsistimus.
Favon. Quando Numen imperavit,
Obsequendum est iussibus.
Aquilo. Lege nulla nos ligamur.
Non tenemur vinculis.
Zephyr. Nempe Nerei furores
Qui retundit littore,
Imperavit. Obsequendum est.
Tolle ponto iurgia.
Boreas. Excitabo grandiorum [Note: Insurg. fluctus, et detument.]
Montium repagula.
Favon. Diruemus grandiorum
Fluctuum repagula.
Aquilo. Intumesce fervor undae.
Zephyr. Detumesce Nereu.
Boreas. Parte ab ista surge Tethys.
Favon. Parte ab ista corrue.
Aquilo. Enatate monstra ponti.
Zephyr. Monstra Tethys obrue.
Boreas. Tota nobis unda pugnet.
Favon. Tota nobis lusitet.
Aquilo. Sudor omnis est inanis.
Boreas. Non inanis gloria.
Perge. Aquilo. Frustra suscitamus
In procellas aequora:
Suscitata detumescunt.
Nec iubenti obtemperant.
Zephyr. Cede ponti iure tuba
Nata fluctus volvere.
Cede Nerei Tyranne, [Note: Exced. Bor.]
Cede. Bor. Cedo Fav. Fluctuum
Turbinator cede. Aquil. Cedo.
Favon. Saevientis Nerei
Sidit ira; iam quieto [Note: Quiescit mare.]
Imperamus aequori.
Ite vota: iam iocantes
Crispat unda gratias.
Ite vota, iam quietus
Somnus undam inambulat.
Des. 1. Pelagi quiescit aestus At nulla est quies
Votis amantum, Qua sinus pandit suos
Europa, qua se Roma septeno polis
Vertice maritat, Vota spectamus diu.
O Roma, quae tu gaudia Orienti dabis!
Des. 2. Valete dulces interim patriae lares,
Desideratos petimus Europae sinus.
Des. 3. Etesiarum blanda ludentum cohors,
Animaeque molles Aeoli, mites greges
Favoniorum, fronte, qua colitis Hyblam,
Qua per rubentes luditis Paesti Deas,
Hac dormientis Nerei innantem salo
Afflate pinum fronte. Xaverio datis,
Quidquid favoris precibus Indorum datis!
Des. 4. Favete vitrei Doridum undantum globi
Molli natatu. Europa nos procul vocat,
Europa columen Indiae, votum Chinae,
Aethiopum amor. Favete. Xaverio datis
Quidquid favoris Indiae votis datis.
Tritones. Ite fausta Romulaeis [Note: Stip. lat. navis.]
Adnatate vota terris:
Ludit unda, ludit aura,
Ite vota Memnonum.
Pax sereno nupta caelo,
Pax amoeno iuncta ponto
Crispat undas, crispat auras,
Ite vota Iaponum.
Des. 5. Neptunus adiocatur, et venti levem
Inambulant per aerem: hinc Zephyri soror
Aurilla nube candida flores pluit,
Hinc festa Triton cornua in plausus ciet.
Des. 1. Favete Zephyri. mollis animarum chorus!
Vestro labore littori Europae dati
Desideratum petimus Orientis patrem.
Des. 2. Spirate dulcis Aeoli proles, mare
Dum convoluto iurgio aequatum iacet.
Venti. Nulla quamvis sors serenas
Semper ambulet per auras,
Sed vicissim nunc opacet,
Nunc olympum enubilet:
Nos tamen severiores,
Grandinantes, et pluentes,
Fulminantes, et frementes
Turbines arcebimus;
Dum iacentem dormientis
Vecta ponti per soporem
Vestra pinus Romulaeum
Tuta littus mordeat.
Ite fausta, Romulaeas
Vota terras occupate:
Verna sese crispat aura,
Mitis unda lusitat.
Des. 3. Cynosura flammas eneca: certo meri
Amor carinam dirigit. Non est opus
Helices nitore, cum regit naves Amor.
Des. 4. Exeste fletus Pleiadum. Pollux adest.
Des. 5. Detergite Hyades lacrimas, Castor favet.
Dis. 1. Pollux Amor, Castor Amor, antennis sedet.
Des. 2. Tempestuosas imbrium Orion minas,
Rigidamque cohibe grandinem. Venti favent.
Venti. Feliciter! feliciter! feliciter!
Ite, dum secundiore [Note: Saliunt in aere.]
Ludit aura mitis ore,
Dum serenitas iocatur:
Ite vota Memnonum.
Feliciter! feliciter! feliciter!
Des. 3. Iam parva specto littora Indorum, et procul
Europa turres arrigit. Feliciter!
Europa ratibus obviat, Memnon fugit.
Triton et Venti. Ite Vota dum sequuntur.
Serva Tethys, serva et aura:
Ite fausta Romulaeis
Adnatate turribus.
Zel. Iam Sole merso siderum vigiles chori
Pendete caelis, et papaverea solum
Nabe irrigate. Xav. Noctis o pulchrae decor!
Vigilatis astra Nun ini! Humani ah! pudor
Generis, quod altum dormit ardenti die,
Et nata caelo pectora immergit Stygis
Lento sopori, medius et licet dies
Pendeat olympo, non videt medium diem.
Zel. Prodite Solis filiae, et noctis decor.
Xav. Vigilatis? et quot Numinis caeci ad diem
Iacent sepulti. Zel. Siderum ancillae manus
Spargite papaver.
Stella 1. Spargimus: Somni leves,
Et somniorum turba cum nimbo cadunt.
St. 2. Saepe vigil orbis somniat, mentem gravi
Sopore mersus. Zel. Somniet noctem meus,
Sed mente vigilet, Xavier. Xav. Noctis decus.
Et nictitantes pendula flamma faces
Spectate, queis [Reg: quis] aterrimus noctis color
Funestat animos Heu! pudet mentem pudet
Animum tenebris obsitum, et faculis polum
Videre cinctum. Stella 1. Radius hic lucis nota est,
Quae pectora adamat. Xav. Quisquis in caelum levas
Cum fronte mentem, disce quis fulgor tuum
Addeceat animum. Zel. Noctis increscit color
Sensim per astra. Stell. 2. Pulsus est Solis nitor,
Sed vivit in me. Mortuus ponti iacet
Sepultus undis; funeri ego flammam fero:
Sed funus istud funus Acheronti dabit.
His a tenebris nascitur sanctae iubar
Felicitatis. Somnium dum nox dabis
Oculis Xaveri, somnio incipiet suam
Indus salutem. Zel. Somniet tandem meus
Indi salutem Xavier. Quantum haec quies
Habebit instar serii. Stell 2. Aethiopum salus
Expergefiet somnio Stell. 3. O felix sopor!
Xav. At me, priusquam lumina in somnum cadant,
Solvere Tonanti debitum pensum decet
Aevi rotator, Numen, atque orbis Pater,
Cuius tonantes sancta maiestas polos,
Et quidquid infra clauditur, nutu regit:
Dum noctis atror sensuum portas tenet,
Animum nitore pingat aethereo dies.
Zel. Haec nox serenam barbaris lucem fere.
Dormi, Indicarum gentium dormi salus:
Dormi future Phoebe Nabathaeae domus.
At vos adeste somnia, et facili ioco
Tentate mentem. Videat illusus nigras
Colore gentes; sarcinam Aethiopem ferat:
Et dormiendo gravibus assuescat malis.
Aeth. 1. Dormit Venite: dormit. [Note: Chorea.]
Aeth. 2. Sudat: sed iste sudor
Nigros lavabit Indos.
Aeth. 3. Calet; fluitque toto
Caloris unda ultu.
Calet. calore ab isto
Rigidus calebit Indus.
Aeth. 4. Dormit sub orbe. Somnus
O quam profundus iste e!
Nequeunt profundiores
Somni esse, quam sub orbe.
Aeth. 5. Calet: sed igne amoris.
Sudat: sed undam amoris.
Aeth. 6. Hoc balneum est amoris.
Hoc aestuat, lavatque.
Aeth. 1. Hoc balneo Xaveri
Indos lavato. Solis
Niger Aethiops lavari [Note: Tergunt frontem Xav.]
Potest amoris undis.
Xav. in somni. Quo me vocatis astra!
Quos fertis in labores!
Aeth. 2. Sudore profluente
Nigros Lavabis Indos.
Xaver. Sudoribus lavabo.
Date pectus abluendum.
Aeth. 3. Lavabimur. beate! [Note: Lavant sudo [(reading uncertain: print faded)] Xaverii Chorea.]
Calebimus beate!
Aeth. 1. Europa candidorum
Mortalium Magistra,
Et mater albicantum
Europa filiorum,
Reclude dissecantem
Orbes ab orbe pontum.
Unus Xaverio non sufficit orbis.
Aeth. 2. Orientis ora totos [Note: Orbem componunt e arcubus.]
Sinus reclude, sive
Qua nostra Parthus alto
Excludit arma muro:
Seu qua Iapon labrosus,
Aut Sina crine tortus
Mores habet nigranti
Non impares colori.
Unus Xaverio non sufficit orbis
Aeth. 3. Europa terminales
Tyrinthii colossos
Immerge Gaditanae
Fervoribus procellae:
Nullas habent amores
Metas suo calori.
Aeth. 4. Quicumque amas, amori
Ne terminum locaris.
Ubi Herculis columnis
Disterminantur orbes,
Vetatque lemma gressum
Proferre; lemma dele,
Plus ultra Amor volabit,
Nullum scit ille finem,
Nec terminum vel ore,
Vel fronte adorat, uno
Non clauditur sub orbe,
Unus Xaverio non sufficit orbis.
Aeth. 5. Amat. quid insolente
Mare aestuas procella?
Procella nulla Amorem
Coercet aestuantem.
Unus Xaverio non sufficit orbis.
Aeth. 6. Amat. iacete fluctus.
Amat. silete venti.
Haec sphaera parva amanti est;
In alteram volabit.
Unus Xaverio non sufficit orbis.
Aeth. 1. Alio vocate curas. [Note: Solvunt orbem.]
Ex arcubus carinam
Agitabilem parate:
Qua Xavier paterno
Avulsus occidente
In alterum natatu [Note: Chorea. Nivem componunt.]
Fausto feratur orbem.
Unus Xaverio non sufficit orbis.
Aeth. 2. En navis. Amphitrite
Sinus tuos ministra,
Aeole secundiores
In vela mitte ventos.
O Xavier paratae [Note: Sistunt navem Xaverio.]
Puppim occupa carinae.
Inscende; solve portu.
Unus Xaverio non sufficit orbis.
Xaver. Venio. Occidens valeto.
Venio. Oriens aveto.
Aeth. 1. Avara triplicatus
Qua solvit ora Ganges,
Et gemmeum parenti
Da Nereo tributum,
O Xavier trisulca
Citior vola sagitta.
Vigilo? vel oculis dubius illusis sopor
Adhuc inhaeret? Acra, quae circum latus
Egit choreas turba? quod pressis stetit
Pondus lacertis? quod novum ratis genus
Haerentem amico traxit illicio animum?
Non vana caelum loquitur: et somno sua est
Fides habenda. Samuel testis, cui
Inductus oculis somnus oppressis quidem,
Sed veritatis pectori illuxit dies.
Agnosco caeli iussa; nec lento exsequi
Parabo nisu. Quae lateri adhaesit cohors
Nigrata vultum, perque festivam pedes
Egit choream, scilicet nostri quota
Pars est laboris? Ille, qui fessos pede
Calcavit humeros Aethiops, certus mihi est
Sudoris augur. Illa, quae ante oculos stetit
Ratis, probavit Numini acceptum fore,
Qui nuper aestum pectori in gessit calor.
Nil deprecabor Unde mihi segetem Deus
Offert laboris, inde non modici legam
Messem triumphi. Gloria hac venit via,
Quam sudor aptat. Pulchrius laurus viret,
Quam quisque proprio frontis excelsae rigat
Sudore. Patrium Numen in suos habet.
Animum. Labores ingerit, multo iubet
Exercitari praelio, duro manus
Callo asperari, semper intentum novis
Vigilare curis pectus, et nullo otio
Marcere vires: provido semper tamen
Intendit oculo commodum: et quando aggerit
Humeris laborem, lauream fronti parat.
Si vis beatum cernere, dolentem aspice.
Laboris ad decempedam aeterni decus
Mensurat aether praemii. Infelix nimi;
Qui sorte semper aurea felix fuit:
Sibi negavit ipse sementem boni,
Vastaeque messem gloriae. His humeris Deus
Impone quidvis, meque fortunae aspera
Duc per theatra, membra divulsis iube
Abire membris, colla volventi rotae
Suppone, facibus ure congestis, caput
Avelle collo: parva sunt merces nimis
Caeli triumphis Ibo, qua Ganges diem
Iuvenem salutat: ibo; nec pedibus moram
Interfluentis Nerei opponet furor,
Nec barbarorum semper in manibus calens
Sarissa caede, nec rigens Haemus nive,
Nec adusta Sole Lybia. Discrimen breve est
Parvi laboris; praemium aeternum Deus
Caelo reponit. O nimis vecors pecus!
Quisquis caduca sequitur, et sui immemor
Modicum laborem impendere aeternis fugit.
Desider. 1. Adamata tandem littora, cupitum solum
Superata post tot maria, tot rerum vices,
Et evolutos turbines caeli, premo.
Europa Regum sanguis, et mundi decus,
Alumna caeli, Domina terrarum, potens
Europa salve, et India vota accipe.
Amat: Nec ultra postulat. Dixi satis.
Si, quid sit amor, intelligas. Ille intimas
Vitae medullas exedit. Vitam dabis,
Si des amatum, Quanta tormenta adferat
Amor tyrannus pectori, aliquando licet
Sentire, sed non eloqui Elinguem facit
Tormentum amoris Levius est Getico caput
Nudare chalybi, Sarmatae pectus dare
Exhauriendum, aut Caspiae corpus Leae
Lacerandum ab ungue; quam per exosas moras
Carere amato. Amarus omnis est amor;
Si quando a nato fata non sinunt frui.
Amat. Petitis Indiae Europa annue.
Des. 2. Superatus astus Nerei optatam dedit
Votis arenam; littore adamato tenet
Anchora carinam: prima promissi boni
Aperta scena est: altera ut nondum patet,
Desiderantum vota nemo audit. Salum,
Solumque, et aer voce clamantum sonat;
Pulsatur aula Caelitum, et quidquid sacrum
Aeterna vasti templa venerantur poli,
At nemo votis annuit. De. 3. Quisquis polos
Rerumque frenas omnium Rector vices,
Amantis audi vota; Xaverium Indiae
Annue calenti: cuius adventu Chamis;
Fotoquis, Amidas Numinum turpis trias
Orbem sepultum, lucis immunes domos
Tetrumque repetant noctis aeternae chaos.
Audis Xaveri: pectora cremamur: fibris
Affundis undam, vota si nostra excipis.
Des. 4. Si quisquam amoris vota contemptim potest
Bibere, nec hausta corda molliri face,
Non ille mentis indolem humano bibit
Sanguine, sed atra natus umbrarum domo
Ubera puellus suxit Armeniae Tigris:
Aut sub remoto Caspii montis iugo
Pastus cruentae lacte succrevit Leae.
Amor ubi amatum tangit, emollit quoque;
Si te Indianae gentis eversus decor,
Et in ruinam proximo spectans gradu
Accendit orbis alter, Europam iube
Valere ut oris Indiae accedas novum
Sidus Xaveri, Non amas, si non venis.
Audis Xaveri? ab ignibus tuis caler
Orientis anima: dexteram Cliens tuam
Opem supremam, rebus in summis, petit,
Des I. Deam Quirinam, gentium, et mundi arbitram
Adeamus: Illi magna nostrarum sedet
In corde cura mentium, et votum boni
Ab hac salutis tota spes nostrae venit.
IMmane textum, sentibus horridum
Quod cingit artus, non ego vincula,
Non vulnerum credo tyrannum;
Sed stimulos animi incitandi.
Ego aestuantis materiem facis
Semenque credo. Vidimus ignium
Olim calores per rubetum
Innocuis radiare flammis:
Per senticosum par tibi flammula
Currat rubetum, fulgeat, ardeat,
Impellat accendat, serenet,
Corda liquet meliore taeda.
Amor. Incendiorum flamma parens, sacri
Ancilla Amoris, nobilis ignium
Exsuscitatrix, senticosum [Note: Iacit igneae]
Xaverii pete flamma textum.
Habet Crematur Pectora ab ignibus
Correpta flamment. Exterior levis,
Sed maior intus flamma torret,
Flamma animi populata sedem.
Genius. O mentis aestus! o amor! ardeo!
Non talis Aetnam depopulantibus
Incendiis, non talis ardor
Trinacrios populatur agros.
O aestus! o vis pectoris hospita!
O mentis ardo! Cor mihi palpitat,
Salitque vena: collabasco. [Note: Deliqu. patitur]
Atra oculis rapit umbra lucem.
O quis Sabaeae nubis odoribus
Vim frangat aestus? subice brachia
Amor cadenti colliquescunt
In mediis mihi corda flammis.
Zel. Aquas Amori affundite: aquas date,
Aquas Amori, quin date Nereo
Mergendum Amorem. Exaestuanti
Non aliud medicamen igni est.
Amor. Hic pontus, Istis mergere Xavier
Totus sub undis. Gen. Quae mihi Nereu
Portenta confingis? Liquentes
Flamma magis calet inter undas,
Aestumque maior roborat impetus! [Note: In aquis ardet.]
Non occidetur, pectore qui calet,
Amoris ardor: caritatem
Multus aquae nihil urget aestus.
Si quis meorum robora crescere
Velit calorum, flumina congerat,
Et omne Neptuni tributum:
Maior aqua mihi crescit aestus.
Am. Vera est amantis (Xavier id probat)
Vox Sponsae: Amoris nil nocet ignibus
Pontus, nec ingestis procellis
Interimit mare caritatem.
Desid. 1. Quirina Princeps, cui per augustum caput
Radiatur aurum triplici nexu, Dei
Amica Roma: cuius in curas venit
Uterque mundus, sceptra cui Numen dedit,
Iussitque Domina regere tellurem manu,
Audi, quod orbis alter in votis habet.
Eccles. Pandite Orientis vota: non segnem dabo
Desideranti dexteram, Primum reor
Decus esse Romae, supplici auxilium dare.
De 1. Feroce postquam gentis incultae manu
Thomas peremptus, cuius imperio Fides
Lare per Indo, spolia rapiebat Stygi.
Vastumque caelo industria tributum dabat;
Obscura pestis Taenari rupit fores,
Aurasque nacta liberas mundi, chaos
Caliginemque noctis aeternae attulit.
Hinc mens Tonantis nescia perennis boni
Ignara venae, nec futurorum appetens,
Avia caducis inhiat, et numquam satur
Avido fugaces ore divitias capit:
Sequuntur ira, fraus, doli, ambitio impotens,
Libido, Erynnes, legis impatiens amor,
Furta, et rapinae; quaeque suspensis micant
Urbes superbae turribus, non iam domos
Humanitatis, sed latrocinii voca
Spelaea aperta. Regula exstincta est boni,
Fas omne ruptum, iuris exclusus rigor,
Legum soluta vincula, antiquae tenor
Humanitatis barbaro ritu exulat.
Hinc illa caeli neptis, et partus tuus
Religio luctu foeda, Virgineos sinus
Lacerata, fracta, sanguine effuso madet,
Tuamque semper avida suspirat manum.
Eccl. Nos per dolores crescimus. Quando cadunt
Demessa ferro capita, truncatae manus,
Avulsa membris membra, lacerati sinus,
Latoque fusus Martyrum rivo cruor:
Tum nova futuri generis, et stirpis meae
Disseminatur gloria. Effuso magis
Cruore cresco. Qualis augetur gravi
Agitatus ignis Aeolo; aut qualis nitor
Coruscus auri maior a flammis redit.
Virtus probatur asperis, duris fides.
Des. 2. Stetit inter aestus ignium intrepido fides
Animata pectus robore, et victrix stetit
Saepe inter iras ensium; at ferro quoque
Cecidit perempta in filiis. Si quis Deo
Instruat acerras, funeri extremam suo
Accelerat horam. Paribus incedunt viis
Veri Tonantis cultus, et mortis rigor.
At ficta prostant interim, et passim sacris
Numina coluntur: flectitur saxo genu,
Argento, et auro: Numini ligno cremat
Acerra tura: saxeus caelum Deus,
Solum, salumque ligneus flectit Deus.
Hunc stringit inter bracchia tenellus pu [(perhaps: puer)]
Primoque labiis lacte perfusis premit:
Hunc mane adorat mulier, hunc viri, hunc senes
Venerantur una; quodque mihi penitum exedit
Animum dolore, caecitas semper novo
Errore ducta crescit, et centum sibi
Profundi ad antra Ditis inquirit vias:
Ec. Sobolis ruina non potest Matri gravem
Non ferre luctum. Quotquot infami Crucis
Peperit in ara, sanguine absolvens suo,
Primi Nepotes patris, et pomi reos
Summi Tonantis filius: totidem mihi
Iubet esse natos: quotquot hinc pereunt, mea
Laniant dolore viscera At dabimus tamen
Malo medelam. Veniet in votum tuum
Victrix furentum Manium caeli sides,
Dei propago, Pneumatis multo sacri
Adiuta flatu, et barbarae mentis serum
Calcans furorem, iura dictabit solo
Legesque Eoo; postque disiectos Deos
Sedem redemptis figet Orientis plagis.
Des. 3. O digna caelis inseri, et toto coli
Regina mundo, facilis in votum Dea,
Meditata propera in exitum. Si te movet
Periclitantis dubius Orientis status,
Et illa nostrae gentis excidium, lues,
Pridem expeditam mitte Xaverii manum.
Spes tota in uno est: unus affectum rapit:
Unus timorem pariter et amorem excitat,
Xaverius absit, cordis imperium occupat
Timor severus: adsit, imperium animi
Amor occupabit; ante nec dabitur quies,
Ceu pontus undis fluctuans non se prius
Sternit quiete, quam procellarum impetum
Zephyritis aura molliat; non se prius
Componet Oriens, quam sinu emissus tuo
Xaverius Indis Iridem pacis serat.
Indulge amori Diva, quod tanto petit
Ardore Memnon. Ec. Iusta cum poscis preci
Annuere cogis. Sancta poscenti est nefas
Negare votum. Dabitur optatae tibi
Genitor salutis. Ille terrarum potens
Et Amphitrites spatia metiri? ultimam
Lumine, fugatis noctibus, cladem dabit.
Illi superno flamma iam pridem aethere
Delapsa mentem tetigit, et propius fibras
Cremans; amores orbis extremi indidit.
Hic, ubi propinqua templa Virtutes colunt,
Numinis Alumnus Xavier sanctis preces
Affundit aris. Vota non dabitis levi
Portanda vento Pergite, eventus bono:
Xaveriani spondet ardoris calor.
Des. 1. Exosculamur liminis marmor sacri.
Virtus. Ignava Virtus mortua distat parum.
Tentata semper fortior bello redit.
Magna meditanti non licet signi otio
Torpere. Si te Xavier pulchri cremat
Scintilla honoris, cuius ad lauros iter
Insterno virtus; ede, quae quondam tibi
Documenta scripsi: quando sub Christo iugum
Famulare trahere, et quod tibi vitae est super,
Aeternitati impendere, ardentes Dei
Iurasti ad aras. Simpl. Prima Simplicitas fui
Morum Magistra. Specimen effinge hic mei.
Xav. Leges dedisti Virgo speculari in vitro,
Sincera rebus forma statuatur nihil
Ore peregrino finge; dissimula nihil:
Nil suspicare. Quidlibet suo voca
Nomine: colorem deme nec rebus suum.
Sincera numquam specula mentiti sciunt.
Simpl. Non incapaci pectori leges dedi
Laudo, proboque. Pat. Proxima umbonem dedi.
Praecepta recole. Xa. Ferre violentae manus
Adversa tela: quando fulmineo tonat
Fortuna motu, non queri: quando impetit,
Silere: quando multa patiendi undique
Se messis offert, gaudio excipere: seges
Cum nulla se offert, quaerere.
Pat. Ad numeros tenes
Patientiae praecepta: te talem quoque
Caelo probasti. Castit. Lilii intactas ego
Nives corona spinea cinctas dedi,
Quid tunc profata? Xav. Mentis integritas regat
Rebelle corpus. Omnis exsortes gere
Labis medulas. Angelus vive, aspice
Non multa: paucis aurium obsequium exhibe:
Mors per fenestras intrat. Attenua flagris
Carnis vigorem: subde spiritui impetum,
Et ante mortem morere. Ca. Quod dixi, facis.
Et somniantem sanguine effuso scio
Bellasse pro me. Iust. Iustitia tuis dedi
Manibus bilancem. Xaver. Pectore excepi, Iust. Refer
Iura aequitatis Xav. Prima iustitiae nota
Sua vindicare scelera, nec molli manu
Sibi imperare: regere ad imperium Dei
Animi tumultum; sponte sibi leges dare:
Mentem incitare praemio: et poenae metu
Vitare multa. Iust: Praemium, et poenas pari
Decerne lance. Const. Flammulam in silice dedi,
Chalybemque dextrae.
Xav. Saepius tacta excidit
Scintilla silice. Talis, aiebas, age
Francisce semper. Quidquid adverso impetu
Fortuna cudit, est Chalybs: tu sis silex.
Si premat in ignes exsili, et caelo involat
Si blandiatur, ictus est alter; pari
Da fronte flammas, teque sub caelos leva.
Animum nec ullus fortis evertat furor,
Nec blandientis ullus attollat favor.
Par est Tonanti, quisquis hac suam potest
Frenare vitam lege, nec frontis iubar
Variante sorte variat. Ob. Ego globum dedi:
Xav. Ego rotavi. Obed. An obstitit: Xaver. Numquam. Obed. Decet
Id obsequentem Xav. Facilis, aiebas, globum
Impulsus agitat; facilis in leges veni,
Et non coactus obsequi. Qua te ferunt
Aliena iussa, perge non lento gradu.
Senile fulcrum baculus arbitrio manus
Et huc, et illuc vertitur. Vita carens
Cadaver auri divite ornatu indue,
Iube, coruscans ebore pulvinar premat:
Sed rursus auri divite ornatu exue,
Solioque rursus eice: ad nutus tuos
Habes cadaver obsequens. Ob. Omnem tenens Magister artem.
Car. Flammulam ardentem dedi.
Xav. Exstincta numquam est. Car. Lege qua flammam foves?
Xav. Tua. Stet astris semper intentus, solo
Aversus animus semper. Hoc alto magis
Caelo propinquas, quo magis terris abis.
Numquam otiandum est. Otium est vivi merum
Hominis sepulchrum. Sicubi est vivax amor,
Operatur aliquid: mortuum credas, ubi
Nihil operatur. Ch. Dignus es, cui se polus
Inclinet omnis. Virt. Dignus es, cuius Deus
Humeris ferendum gloriae pondus suae
Imponat. At quae turba peregrinum pedem
Importat aedi? Claudite aeratas fores.
Des. 1. Audite clausa tecta Virtutum, lares
Faciles precantum vocibus, et Homini Deo
Habitata moenia: iussa Reginae fero,
Quae Romulaea temperat nutu sacra.
Pandite beatum limen, et patrium Dei
Reserate tectum: pandite aeternas domos
Divum coruscas luce: Xaverium date.
D. 2. Clare reducto poste patuerunt fores.
Des. 1. O humilis animi Domina, Virtutum basis,
Quae mentis aestu spiritum inflatum domas,
Paterisque temet abici extremum in locum,
Dea pura fraudis: tune Xaverio locum,
Sedemque praebes? Hum. Praebui? at pridem
Bene eruditus legibus gressum tulit meis
Ad altiora. Des. 1. Diva, quae nullo imbuis
Frontem colore, simplici cultu Deo
Terraeque cara; tune Xaverium tenes?
Simpl. Tenui. Sed actor impiger scena mea
In altiorem prodiit. Des. 3. Talem mihi
In mente pinxi, cuius Orientem Deus
Imponat humeris: nempe, qui cursu incito
Virtutis omnem pulverem in stadio legat.
Des. 1. Tu forte, patiens Virgo, patienti larem
Dedisti Alumno? Pa. In proelia aptavi virum,
Seu quae tyrannae sortis inimicus gravi
Intentat ardor impetu: seu quae Styge
Dux fulminantis Tartari in apertum trahit.
Sed, terminalis nescius metae, suos
Ultra labores protulit. De. 4. Viri hinc magis
Cupido crescit quo magis honestos citat
Animi labores D. 1. Integrae mentis parens,
Quae liliatis media procedis choris,
Agnumque caeli sequeris, in votum veni,
Et da petentis precibus orientis virum,
Cui tota mundi alterius incumbit salus.
Ca. Docui modesta Virginem oculorum diem
Frenare nube; crura constricto arctius
Ligare fune; verbere in proprium flagri
Saevire tergus, Didicit; et cupidus viam
Virtutis omnem legere, discessit. De. 4. Placet
Honesta flamma cordis, et studio sitis
Aardente fervens. Des. 1. Aequitas seu tu velis
Rigida vocari chalybe seu magis ambias
Magnifica dici praemiis; quem tot soli
Salique per discrimina optamus virum,
Dum iusta petimus, iusta tu nobis dabis.
Iust Pergite secunda ducet ad votum via.
Ad vindicanda scelera formatus sibi
Iudex, et actor, et reus, plenum sui
Nactus dominium, et cupidus alterius boni
Gressus adursit. De. 5. Semitae insiste; obvius
Tandem precanti veniet. Des. 1. O constans Dea,
Munita clypeo pectus, et galea caput
Vides precantis vota. Const. Sed votum tamen
Non reddo. Des. 1. Nec tu, Diva, quae leges doces
Obtemperandi, et proprii arbitrii trahis
In frena motus? Ob. Proximum limen tenes.
Hic ubi Sacerdos Numinis primus sacras
Stat Amor ad aras, Xavier summum tenet
Virtutis apicem? Des. 2. Cardo concussus sonat.
Am. Di. Verae per omnes gloriae ductus vices
Xaverius hic est. Ille, cui pectus meo
Calore fervet, qui sacramentum Deo
Dicit laboris. Tota spes hic est tuae
Oriens salutis. Ign. Numen, hanc animam precor
Tuam iube esse. Dulce pro Christo mihi est
Vivere, morique. Mille si Deus mihi
Animas dedisses, mille prote animas darem.
Nunc una superest, una millenis tua
In Iura vicibus transeat. Vel, si iubes,
Mille unus, addam legibus mentes tuis.
Haec una studium versat accensum sitis
Haec una pectus incitat avarum fames:
Si quos sinistras error infectas trahit
Per trita legum iura, per spretum Deum,
Contempta per decreta, per scelerum gradus.
Illos salutis tramiti rursum dare,
Illis emendis nullus est nimius labor.
Quidcumque dederis, nil dabis magnum: Dei
Impensus illi sanguinis, haud ulli potest
Par esse pretio. Sudor ibi noster bene
Manat, ubi fluxit Numinis sanguis prius
Exuberante flumine. Xav. An placeo Deus?
Laboribusque dignus an videor tuis!
Iube repostas Sole sub Eoo plagas,
Multoque adustum Sirio Lybiae solum
Xaverium adire, finibus mundi ultimis
Caput hoc dicabo. Nulla tam vasto iacet
Secreta ponto terra, quam fugiam mari
Penetrare domito: nulla tam crudas alit
Fovetque regio belluas, quarum timor
Percellat animum: nulla tam incultos habet
Barbaria mores; nulla tam mundo procul
Pelagi vomentis nausea eiecta est plaga,
Cui me negarim Des. 1. O certa Memnonidum salus
Desiderate Xavier! Des. 2. Nostrae o caput
Felicitatis Xavier! Des. 3. Nostrae artifex
Beatitatis! Des. 4. Columen o vitae meae!
Salve propitium rebus Orientis caput.
Des. 5. O vita salve Gangis! o Indi parens!
Et collabantis Iaponum Imperii salus!
O Celtiberi maximum mundi decus!
Vides? profundo ducta Phlegetontis lacu
Megaera, geminam manibus incestis facem
Quatiens, per oras Memnonum vastas trahit
Hominum ruinas, incubat terrae iugum
Crudele, dirum, barbarum, illaetabile.
Opponere unum cladibus nostris virum
Loiola potis es. India invitat, rogat
Oriens, Quirina Numinis vindex Dea
Concedit ultro Xavier vultum explicet,
Obtendat arma, pectus ingentis capax
Animae, vaganti pestis opponat malo;
Omnem profundo Tartari partu editam
Luem fugabit. Ign. Ergo tu pressi ultimum
Mundi levamen ibis? Xaver. Imperia tua
Accipere promptus, exsequi velox. Pater,
Hic qualis adsto, talis Orientem petam.
Nullum, paratis obsequi, imperium est grave.
Iube per aestus ignium, et arenas Lybis
Adusta Cancro regna, per canum gelu
Ursae impotentis ire, per Tauri iuga,
Habitata monstris nemora, non segnis ruam,
Iube: sine rate Caspium evincam mare.
Et imperitas doctor ad nandum manus
Amor expeditas reddet. O iube Pater,
Obtemperantem filium ut cernas, iube,
Ign. O quantus animi Xavier! quantas ages
Caelo catervas. Parva non agit, animo
Qui magna volvit. Xav. Ibimus; qua nos vocat
Pretium laboris grande, qua veri rudes
Mentes parantur Numini Ign. Calle aspero
Iter hoc terendum est Xav. A spera ad caelum est via.
Ign. Multo notanda sanguine. Xav. Ostendam viam,
Qua vasta post me turba Memnonidas petat.
Ign. Iugulo sagittas barbari in caedem parant.
Xa. Petant: Amori remiges pennas dabunt.
Ign. Corde satiabunt impiam effosso sitim.
Xav. Pectoris aperti noscar, et quidquid loqui
Parabam aperto pectori inscriptum legent.
Ign. Durus character ille, qui ferro intimo
Pectori inaratur. Xav Sed Tonans illum legit.
Amor. O anime terris altior! anime ultimam
Cladem dature Tartaro! non te dedit,
Sed commodavit Numen Europae hactenus;
Unde in remotos ultimi mundi sinus
Traheres micantem iubaris aeterni facem.
Indeses animus orbe non uno satis
Habet laborum: moris humani rudes
Invadit oras, quas procellosum mare
Consortio hominum prohibet, aut fluctu extimum
In littus urget. Ite iam votis datur
Desideratus Xavier. Ponto ratem
Reducem parate. Des. 5. Abimus Ignati fave.
Libamus arae limen, et grates damus.
Ign. Iam vota caelo, iam sacra mentum Deo
Vitae dedisti Xavier: tellus patet
Nabathaea votis, cuius in gremium Crucis
Inferre signa liceat, et nostri sacra
Vexilla Regis Ille monstrorum parens
Fecundus Oriens, corde cui totus sedet
Avernus imo, dexteram auxilio vocat.
Magnum laborum pondus incumbit; tamen
Parata caelo laurea labori viret.
Xav. Hac nempe lege vivimus: caelum gravi
Labore nundinamur, et pressi malis
Ad astra patria tendimus. Fluctus ratem
Per calida ponti iurgia, et bella aequoris
Felicitatis ducit in portum. Rubi
Frequens satelles horret; at spinis rosa
Adnata surgit. Laureae hac veniunt via,
Qua seminantur proelia, et bullit calor
Mavortialis. Gloria Heroes amat,
Nec dormientis vertici imponit iubar,
Aut otioso gloriam. Forti polus
Prostat labore. Dura qui vitat, fugit
Beatitatis emere venalis decus.
Non est ad astra mollis e terris via.
Aeternitatis unicum pretium est, pati.
Ign. Quid illa porro gentis eversae cohors.
Quam tibi paratam gloriae messem dabit?
Anima redempta, maxima est laudum seges.
Quid ille nostro in orbe peregrinus Deus
Per tot labores, frigora ac aestus, famem
Sitimque et atra spiritum exstrusum Cruce
Poposcit aliud, quam laborantes sua
Animas ruina, morte mercari Patri.
Adiutor ille est Numinis quisquis sui
Animam laboris merce lucratur Deo.
Xav. Si victimato sanguine et cruda nece
Aliena prostant commoda, et mentis salus:
Spargatur omnis, quisquis in nostris fluit
Refluitque venis: vita cum nimbo effluat.
Plus foeneratur prodigus vitae Deo,
Quam parcus animae. Viribus leti undique
Patemus omnes. exitus multa via
Concessus animae est. Ista non minima est meae
Portio salutis. Ora vel iugulum petar,
Et iugulo et ore Spiritus fundi potest.
Ign. Non exeuntem Spiritum aut morten probo;
Moriendi amores aestimo mori, malum et
Commune cunctis: velle pro Christo mori,
Hoc singulare est Xavier. Par hinc honor
Seu capite trunco sidera, aut trunco pede
Intres; nec emitur vulneris loco polus,
Sed vulnere ipso. Xav Vulneri totum dico;
Qua pateo, corpus. Ign. Anima supererit malis
Xav. Haec semita est ad gloriam. Ign. Hoc pretio bene
Emuntur astra. Xa. iunge complexum ultimum:
Fatisque cum cessisse Xaverium audies,
Animae favere Numinis rorem iube.
Ign. Deus in propinquo est. Xavier. Si fas foret,
Quantum inviderem Rursus in pectus ruo.
Cetera peroret clausus in venis Amor.
Xav. Hoc est amantum proprium: Corde abdito
Sentire semper plura, quam possint loqui.
Europa. Quisquis meos dolores
Non novit aestimare,
Videat meos amores.
Amor doloris ulna est,
Hac metiare nostros
Et aestima dolores.
Dolere, si potestis
Dolere prae dolore.
Mei dolete Amores.
Amores. Amavimus; dolemus.
Amor est parens dolorum.
Amor Hisp. O Xavier, charybdis
Saevaeque praeda scyllae,
Inambulabis aequor?
Quod Aeolis tumescit.
Quod vallibus recludit
Sepulchra navigantum:
Quod volvitur, nec ulla
Componitur quiete.
Europa. O blandioris uda
Favete Regna Nerei.
Amor. Ital. Ab imminente palmum
Vix morte distat unum,
Qui lusui Amphitrites
Credit suam salutem.
Europa. O blandioris uda
Favete Regna Nerei.
Amor. Gal. O Xavier, volante
Male credulus Notorum
Fidei per arva ponti
Penetrabis in remota
Nascentis arva Phoebi?
Amor Lusit Nulla est fides vel undae,
Vel blandientis aurae.
Et haec, et illa frontem
Mox exuit serenam,
Mox induit severam:
Mox dormit, et quiescit;
Mox surgit, et ferocit.
Secura vita non est,
Quam iactat unda, et aura
Arbitrio furoris,
Europa. Navi favete molles
Animae Favoniorum,
Zephyritis omnis, omnis
Cohors Etesiarum.
At vos, mei dolores,
Dolete, si potestis
Dolere prae dolore.
Mei a lete Amores.
Amores. Amavimus; dolemus;
Amor parens dolorum est.
Europa. Gemini fuere ocelli
Loiola. Xavierque:
E fronte ocellus unus
Mihi rapitur. Dolete,
Mei dolete Amores.
Amores. Amavimus; dolemus:
Liquitur Amor dolore.
Europa. Europa Diva, Mundi
Credebar hortus esse:
Flos raptus est; Eremus,
Et vastitas manebo:
Cum Xavier migrabit,
Flos omnis avolabit,
Mei dolete Amores.
Amores. Nihil potest dolere,
Qui nil potest amare:
Amavimus; dolemus.
Europa: Europa sidus orbis
Putabar esse. sidus
Exstinguitur sed istud,
Cum me fugis Xaveri.
Mei dolete Amores.
Amores. Amavimus; dolemus.
Europa. Europa clarus orbis
Cessem annulus vocari;
Ubi gemma prima mundi
Mihi raperis Xaveri.
Sol desinam vocari,
Ubi prima flamma lucis
Mihi raperis Xaveri.
Cor desinam vocari,
Ubi anima prima cordis
Mihi raperis Xaveri.
Dolete, si potestis
Dolere prae dolore,
Mei dolete Amores,
Amores. Amavimus; dolemus:
Sed quem tamen dolemus,
Non vincimus dolore.
Volat ille, nos moramur.
Age tempus increpemus,
Per ima, perque summa.
Per opaca, per serena,
Per uda; perque sicca
Amore subsequamur.
Vis minor est doloris,
Ubi maior est amoris.
INers iacentis pectoris otium,
Desesque virtus proxima funeri est.
Quod vivit aeternum, movetur.
Sic faciles radiantis aethrae
Rotantur orbes, seque volatili
Urgent meatu. Surripe te solo
Francisce torpenti, et penetra
Memnonias novus hospes oras.
Nil hic morandum est. Aspice Cynthium,
Non sistit una sede sed impiger
Procedit, ascendit, volatque
Hesperias subiturus undas:
Rursusque prodit; rursus et aureum
Differt tributum; nec patitur suis
Vacare quadrigis rigentem
Arsinoen, gelidumque septem
Plaustrum Trionum. Xavier evola,
Amoris alas applico tergori.
I, perge Xaveri, volatu
Memnonios penetra recessus.
Adiungo flammam Zelus, honoribus
Aptam parandis Numinis. Hanc Dei
Quondam propago Orbis saluti
Intulerat pereuntis: altum
Suis profatus: Quid, nisi ut ardeat,
Volo? Haec remotam luxit in Africam,
Lustravit Europam, ultimasque
Barbariae penetravit oras.
Hanc nuper Indi, Gangis et accolis
Monstrasse Thomam credimus. Hac novus
Hospes Xaveri barbarorum
Antra subi, Iaponumque lustra.
Et, quas Averno Fotoquis aut Chamis
Tulere noctes, lumine discute;
Delubra, et aras, et calentes
In cineres age flamma acerras.
Tum suaviori mentium in intima
Subi favilla. Numinis ingere
Scientiam veri, fidemque:
Tum calidis animos amoris
Incende telis, Hoc volo, ut ardeat
Haec flamma, et urat monstra proterviae,
Illuminet, pungat, serenet,
Irradiet, moveatque mentes.
Gen. Xav. Sic est volandum. Amor. Sideris indolem
Natura magnis ingenuit viris,
Ut luceant; et negligentes
Pene sui, reliquis laborent.
Zel. Sic unda Orontes, sic Erythra, et Tagus
Hermusque et Indus non sibi gemmeas
Agunt procellas; sed tributo,
Quam peragrant, regionem inundant.
Gen. Xav. Ibo, cruentas qua soboles patris
Collo sarissas imprimit, et nece
Natus parentis, pignorumque
Caede parens alitur suorum.
Ibo, exulantem qua gravior iugo
Humanitatem saevities premit;
Et sanguine humano, et recente
Picta natant asarota tabo.
Zel. I, perge sidus Memnonis; i dies
Eoe: flammas iam metuit tuas
Infame Numen Chinae, Amidas;
Iam trepidi Lemures Averni,
Et monstra centum, prodigialium
Satus parentum praecipitem fugam
In antra Lethes sulpurata
Memnonia meditantur arce,
Xav. Abimus ergo: Nereus crispo sinu
Vento adiocatur. Sic faves semper Deus
Votis tuorum. Nubis immunis dies
Stat purus axe: mitis alludit Thetis,
Allambit aura mollis; et quidquid potest:
Favere navigantibus, votis favet.
Pergimus; aviti patriae Hesperiae lares,
Habitata quondam Italia Xaverio, mei
Pars magna amoris Gallia, et mater meae
Navarra stirpis; vester Eoas petit
Xaverius oras. Liceat extremum vale
Dixisse. Nunc vos ultimum cerno. Notam
Hic duro amoris ultimam in saxo noto.
Inscribit saxo.
Ortus Navarra, genere Xaverio, DEO
Nuper dicatus, opibus abiectis inops,
Nudusque IESU socius, et solo DEO
Dives Orientis ultimum Solis sinum
Subiturus, isthic basium extremum solo
Fige paterno, et ultimum scribo, Vale.
Valete Socii; tuque pars melior mei
Loiola cordis; Salmeron, Lainez, Faber,
Bobadilla; vosque ceteri, quotquot Dei
Mecum secuti signa in amplexum crucis
Una ruistis. Dissidens quamvis mare
Corpora revellat, intimos numquam tamen
Dirimet amores. Pergite; obsequio venit
Et unda et aura. Des. 1. Xavier pontum premit;
Favete fluctus. Des. 2. Xavier pelago innatat;
Scopuli tumorem ponite. Des. 3. Notorum impetus
Aeole retunde, Xavier frenat mare.
Xav. Perge, o beata puppis, Orientem peto.
Des. 1. Oriens futurus ipse morienti gregi.
Xav. Ite, ite naves concitae, Aethiopas peto.
Des. 1. Ut decolori balneum populo instruas
Sudore frontis. Xav. Littus Hesperium fugit,
Decrescit ora patria: hinc Oriens venit
A fronte maior obviam. Salve eminus
Desiderata sponda Erythraei maris;
Salvete Gangis accolae. O quando prope
Vestros licebit inter amplexus mihi
Afflare Christum! quando litoreo super
Scopulo licebit Memnoni arcanos sinus
Fidei explicare! Venio Memnonidae, fide
Deoque onustus, qui soli Eoi plagis
Diu exulavit. Pandite animorum sinus;
Ut influentem corde capiatis Deum.
O astra, fuimus! fuimus! Expulsis gemunt
Iam templa Divis: ara iam fugit sua
Delubra et ignes. Pellimur: iam non licet
Olere tura, quae profanatis sacris
Negata nobis, alteri accendet Deo
Inimica tellus; alteri Ganges dabit
Aurum procellas inter, et late suo
Littore sonabit: alteri gemmas aget
Locuples Orontes, quaeque Erythraeis Dea
Natat sub undis. Alteri in honorem cadent
Guttae Sabaei balsami; et vota et preces,
Flexique poplites alteri accumbent Deo.
Et cui? Lupatis ira retineri nequit;
Memoria flammas ingerit; totos ruit
Vipera per artus: Numini infami, Deo
Quem sua trabali scelera fixerunt Cruci,
Cuius nefanda funera impatiens dies
Spectare caelo, tramite ignoto suas
Traxit curules, seque convolvit polus,
Et nox diei debitas atro peplo
Invasit horas: cuius impatiens humus
Mugiit abimo viscere, et fugiens onus
Immane sceleris stare non potuit solum.
Siletis umbrae Tartari? Inferni Iovis
Siletis ignes? nec Gigantea faces
Armatis ira? Si quid antiquus Draco
Spumat veneni; si quid est hydrae super,
Vel de Medusae toxico, toto exspue
Acheron hiatu. Vosque, quos decuit magis
Scelus impedire, Caelites fulmen date.
Estisne Superi? est aliquis in caelo Tonans,
Qui rumpit astra fulgure, et telo quatit
Flammante nubes? Scilicet Deum impii
Timere posthac, quando tam lente furit,
Vel dormiente negligit crimen manu.
Si quisquam olympo spectat hanc hydram Deus,
Quid patitur astra ludere, et labi suo
Ignava cursu sidera, et purum diem
Pendere caelo? nec remetiri iubet
Exacta spatia, nec Thyestaea dape
Immaniora crimina aversis equis
Spectare refugit? Forte non meritas Cedros
Proruere decuit fulmine, aut stantes Othry
Viduare quercus: interim segni manu
Tractare scelera. Surgite Gigantes Styge;
Encelade Trinacrin excute, et vastos Mimas
Repara lacertos: Pelion basin iugo
Substernite Ossae: in astra non trepido gradu
Subite: nullus amplius caelo est Deus:
Qui frangat ausus, qui procellosa impetum
Flamma retundat. Erro: iam totum rapit
Nubes olympum, mixta ventorum undique Coeunt nubes
Coeunt nubes
Iam bella servent; murmure indignans polus
Iam commovetur, nube collisa exsilit
Trisulcus ignis: turbo iam pontum rapit,
Miscetque fluctus. Estis o Superi polo!
Estis: nec ultrix dormit in poenas manus.
Adoro dextram vindicem, et vestri facem
Ultricem honoris. Pergite, et toto aerem
Involvite aestu; fluctuum rixa mare
Convolvite omne, donec effractae rates
Praedam vorandam Nereo effundant scelus.
Xav. Aeterne pelagi Rector! undarum Pater,
Motorque ponti, frena qui Boreae regis,
Et fulminantis temperas ignes poli,
Gravidosque nimbos Sole dispergis novo,
Media natantem in morte Xaverium aspice,
Viresque merso suggere. Haud mortis timor
Extorquet ista, vivere, exaequo et mori
Semper parato. Non timeo leti modum,
Quando voluntas Numinis memet iubet
Exire vita. Idol. Mergere exitum soli,
Furiale monstrum, mergere. Hoc meruit stygi
Dicata vita, dextera malorum artifex,
Et taminati pectoris adultum nefas.
Mergere; et olente spiritu Acherontem impia.
Xav. O unda! si me merseris, mersum dabis
Dudum cupito portui. Idol. Exhauri omnia
Vindicta tela. Quidquid est actum hactenus,
Minae fuerunt. Corripe extremam facem,
Qua perduelle Numini exstinguas caput
Xav. Audio tonantes desuper nubes: tamen
Inter timenda pectus intrepidum sua
Statione constat. Animus ignarus mali
Est mille scuta. Idol. Vincimur. Sensim mare
It in quietem: segnius bullit calor
Aestusque ponti: Caurus enervis silet,
Et flamma caeli languet. Xav. O fulmen vola,
Ut sancti amoris pectus incendas face.
Si vis, amate Christe, demergar; modo
Quo mergor, illo purus emergam mari;
Et si qua sorte pectori insedit lues,
Illam profundo Numen Oceano eluas.
Allabitur Angelus.
Angel. Francisce, pectus erige undanti salo
Altius: honesta vita submergi nequit.
Quem dedit Eoae vindicem stirpi Deus,
Adire fluctus patitur; at prohibet tamen
Perire fluctu. Liberam mecum subi
E ponto arenam. Idol. Quo volas terrae probrum,
Eripit Xaverium mari, et per aerem avolat.
Odium Deorum, generis eversor mei?
Dehisce pelagus, tuque, qui ponto praees,
Qui flectis astra, robur evictum tuum
Fractasque vir es non nega. Pudor! ah pudor!
Des. 1. Infida semper mobilis ponti fides,
Tu mihi Orientis gaudia fluctu horrido
Forte tumulasti. Redde, si gremio meos
Hausisti amores; redde Xaverium Thetis.
Xav. Non me vorante Nerei mergi Deus
Patitur sepulchro Des. 2. Cordis o nostri metus,
Amorque mentis! video? num fallor? mea
Vivis voluptas? Xav. Vivo. Dubitantem Deus
Exemit undis. Nulla tempestas valet
Inferre mortem, cum Deus fluctus regit.
Sed quod superstes Indiae vivo, Deo
Referte grates. illius munus suit
Tenuisse littus. Des. 1. Quisquis imperio mare
Tumidum gubernas, Numen et fluctus doces
Mordere frena, quique Xaverium freto
Mihi extulisti, semper in causam meam
Vigilas paterno lumine intentus Deus.
Tuo perennes Numini grates damus;
Nobileque saxum, gratiae acceptae memor,
Erigimus isthic, cuius in medio legant
Lemma hoc nepotes: Marmor hoc vivum Deo
Posuere grata Memnonum Vota, ubi suum
Quam tulerat, iterum undante Xaverium sinu
Restituit unda. Si dabis primum Indiae
Mordere littus anchora, accendam tuis
Panchaea tura honoribus, et Indis alam
Fumis acerras, ac Orontaea dape.
Xav. Favebit ille, cuius impulsu maris
Sulcamus undas. Qui vocat, metam dabit.
Sed (o dolores!) ille, delicium mei
Ingens amoris, ille quadrifida e trabe
Pendens IESUS, dives undanti datus
Est praeda ponto. Scilicet rursum innovas
Veteres amores Christe; ne peream, peris.
Pietas in Pone querelas. Ille tuorum
Cancro. Portus amorum, trabe quadrifida
Fixus IESUS ponto emergit.
Ille tenaci vinculo amoris
Tibi confixus, tecum pelago
Mergitur, una tecum emergit.
Quae fata subis, tecum ille subit,
Omni sortis tramite socius.
Meminisse potes, quando exemptus
Compede mundi sponte subisti
Vincula IESU. Tunc nempe novis
Corda catenis coniuncta duo
Meminisse potes. Fato exinde
Vivitis uno, volvimini tuo
Tecum IESUS, tu cum IESU.
Xaver. O vita meae vitae! o maesti
Dulce levamen cordis IESU!
Teneo tandem, teneo amplexu
Te Christe meo! non dimittam
Dum mihi tenuis spiritus artus
Hos animabit: non dimittam.
Tu mihi in omni sortis arena
Fidus Achates: tu mihi in omni
Bello es clypeus. Fortuna suas
Dura sagittas acuat, ferro
Rigidus Memnon fata minetur:
Unus acuti tela furoris,
Unus rigidi Memnonis iras
Clypeus franget. Teneo amplexu
Te Christe meo! non dimittam.
Des. 1. Age, re petamus Nerei intrepida rate
Fideliora obsequia: domitorem freti
Typhin tenemus, ille dubitantem ratem
Tuto reponet littori. Xav. O Numen, rege
Pinum natantem, cuius ad iussus gravis
Exaestuantis ira detumuit freti,
Obtemperarunt flabra compressi Noti
Et solida siccos unda sustinuit pedes;
Tuis et undae legibus, et aurae silent.
Des. 2. Tu nocte Sol es, umbra tu nobis die es:
Xaver. Talis migrantem Ductor Isacidum domum
Post mersa castra, post triumphatum mare,
Per adusta Idumae spatia rexisti Deus
In nube et igne. Nube radiorum gravis
Exclusus aestus: igne tenebratum chaos
Illuminatum est.
Des. 3. Pergite, en surgunt prope,
Et se propinquo siderum immiscent globo
Turres Eoae. Xav. Vivo! iam ripas tuor
Desideratas Indiae, et totas subit
Oriens medullas. Des. 4. Sequere Xaveri, prior
Appello navim littori, adventus tui
Desideratus nuntius. Xav. Praei, sequor.
O quam secundo vota iam teneo pede
Invia secutus! qualis illecebra animi
Sinum occupavit! ipse vix recipit suos
Animus triumphos. Venio in amplexus: tua
Expande Memnon brachia, atque animum exhibe
Deo patentem. Numen adporto tibi
Diu perosum, ture cui posthac lites,
Cui genua lunes, cui reluctantes diu
Animos redones. venio. venio. venienti explica
Et frontem, et animum, et pectus, et mentis sinum.
CELEUSMA TRITONUM.
Non semper Austro vapulant
Concussa terga ponti:
Non semper igne fulminant
Convulsa regna venti,
Amoenior serenitas
Quandoque tergit astra;
Et blandior liquentia
Tranquillat arva somnus
Ista polus Xaverio
Serenitate servit:
Hac Nereus Xaverio
Tranquillitate servit.
Utere secunda siderum
Marisque servitute:
Levique stratas otio
Percurre tutus undas.
Nec ventus est, nec aestus est.
Cum navigas Xaveri:
Amor tibi ipse Typhis est,
Cum navigas Xaveri.
Amore flante comprimit
Suas Notus procellas;
Rixae quiescunt Nerei
Amore navigante.
Feliciter! feliciter!
Et unda et aura ludit;
Propiorque portus obviat,
Feliciter Xaveri!
Rui nus! Sagitta vulnus amisit prior:
Rotata caelo fulmina incessum mare
Fregere. Victor pelagus, et nostrae faces
Elusit irae Ruimus! O segnis Chamis:
O lente Fotoquis! Addo (compellit dolor)
Si nube iustos languida occludis rogos,
Arcesque flammam. improvide et vecors Deus,
Levis, otiose, incurie, indigne et polo.
Spectasne, quo revolvimur? vel quo cadit
Numinis Eoae stirpi adorati vigor?
Iam tua superbo regna proculcat pede
Latro cruentus; cuius exitio ultimo
Sudare Lemnum decuit, et nisu arduo
Fabricare caedem. At interim lentum premis
Pulvinar ostro, aut sigmati accumbens pigrum
Bibis ore nectar. Scilicet decet hoc Deos,
Nutrire genium, pectus illecebris dare,
Marcere somno, tempori ad numerum scyphi
Affigere horas: Interim quae sors rotet
Humana: quantis terra criminibus ruat;
An census aris debiti turis fluat,
Vivantne acerrae nubis Assyriae dape,
Stilletne gutta balsami in flammas Diis,
Multine flectant genua, vel pauci, nihil
Curare. Quanta saucias plaga tuos
Amida honores! Nemo cum pessum dari
Antiqua sacra, iuris everti ordinem,
Impune leges subrui, impune impeti
Deorum honores viderit, terrae Deos
Praeesse credet. Agere si temere licet
Quidvis; et actis inde, quod fieri queant.
Honesta larva inducitur; nullum dies
Probum videbit. Unius non est scelus
Quod patrat unus, quando numerosam trahit
Turbam sequentum. Pestis hac graditur via:
Unum veneno corripit: si non caves,
Ab uno in omnes serpit, et vastas lue
Populatur urbes. Semper hoc sequitur male
Consulta turba, cuius exemplum videt
Impune factum: quodque complures agunt,
Iam crimen esse desinit. Vides Chamis,
Et lentus haeres? Causa non agitur mea,
Sed vestra superi. Quisquis in propria potest
Causa esse segnis, vincere hic pensi nihil
Vincique ducit. Mitis in poenas furor
Impelle nimbos, pendulas flammas quate.
Unamque toto fulmine in pestem rue.
Sed forte virtus nostra delectat Deos,
Gaudentque amore. Saepe quod possunt face
Torta imperare, negligunt nostro satis
Tuti labore Brachia in terris habent;
Et nos suorum vindices decorum volunt.
Volvamus ergo rursus assuetos dolos:
Non clade ab una sternor: Antaeum gero
Sub corde: semper fortior, quando cado,
Vis redit in animos. Saepe devictus furor
Exasperatur gravius: et virtus sua
Subactum acerbat militem. Inventus dolus,
Dolique scena est. Qua coruscanti invia
Stat silva Phoebo frondium opponens grave
Senium diei, conscium scelerum nemus
Non laeta obumbrat arbor; hic multo solum
Albescit osse, sanguine et tabo natat,
Cadaverumque turba congestis iacet
Inhumata acervis, Hic sagittarum grave
Locabo pondus, hic latrocinium instruam,
Sacroque pinguem victimam Acheronti dabo.
Veniat, paratam caedem in occursum dabo.
Veniat: rudisque discat, ad tempus Deos
Suspendere iram: sed tamen quisquis vocat
In bella caelum, criminis tandem dare
Poenas patrati. Lenta si Nemesis venit,
Graviore semper asperat telo manum.
Bene est! beate est! dubia superato mari
Desideratum navis in portum venit;
Et quod vovebat animus, eventus probat.
Hic ora prima Solis, hic nascens dies
Indos salutat Xavier, tandem vides,
Videre quod optaveras, Gangis solum!
Hic illa arena gloriae magni patet
Numinis aperta, scena Virtutis tuae:
Ager hic laboris ardui, hic fidei locus
Disseminandae, mentis animosae exigunt
Vegetos lacertos. Unus in vastam venis
Silvam colendam: pertinax labor colet.
Durum noverca barbarae ingenium dedit
Natura genti: Cura perfringet mora.
Etiam Magistri combibit mores Tigris,
Etiam leones pertinax cura edomat.
Sit fronte saevus, ore sit populus minax,
Oculisque torvus, sit ferox. sit barbarus:
Animum capacem moris humani gerit.
Non lacte tigridis pastus, aut Haemi ultimo
Sub monte suxit ubera Leaenae. Tamen
Acerbioris generis est saeva indoles,
Ut vix favilla mentis humanae micet.
Opus est labore: nec (Deum testor, meae
Qui sensa mentis inspicit) quamvis graves
Horreo labores. Desidis reor viri
Fugere periculum, Obvium et nullo decus
Emptum dolore languidas mentes amat:
Fortis per arma gloriae laurum rapit,
Gaudetque multo vulnere virentem suo
Emisse frondem vertici. Hoc uno rosas
Amat manus callosa, quod spinas habent.
Tormenta, flammae, carceres, caedes pluant;
His maior animus, plura quo dederis, sinu
Sitiente plura poscit. Affunde, ingere.
Nil diligenti sufficit. Amoris nota est
Tormenta ferre. Feram. Amplius Domine! amplius!
Si placet amari Christe, tormenta aggere;
Vires amori suggeres. Duris viget
Crescitque bellis. qualis ubi Boreas fremit,
Maiore semper robore adolescit calor
Incendiorum; seque violentis rapit
Pertecta flammis. Adde cruciatus: nihil,
Nihil dolorum sufficit amori. Amplius!
Amplius amatum Numen! amplius! amplius!
Domine amplius! quicumque sidereo calet
Amore, ab ipsis fortis evadit malis.
Si Deus amoris postulas signum, pati
Concede: promptus animus in bellum calet.
Ne differ, oro: longa quaecumque est mora
Mors est amori. O amplius domine! amplius!
Gravior amori morte fit brevis mora.
O Christe, mille mortibus caedar: tamen
Totidem superstes mortibus server, iterum
Ut mille possim mortibus perimi. Anima
Amantis una morte non moritur satis.
Xavier primae novus hospes orae [Note: Advolat per Aerem.]
Quam dies ponto veniens salutat
Lucis afflatu, et meliore inaurat
Luminis imbre:
Xavier caelo facis increatae
Lumen apporto [(reading uncertain: print blurred)] , miseratus orae
Memnonis noctem, tenebrasque Chinae, et
Iaponis umbras,
Quantus aggestis statuarum acervis
Spiritus expers populus per agros
Hic iacet stratus? Venio: daturus
Lumine vitam.
Aeolus servit famulante penna [Note: Demittit se ad cadavera.]
Serviunt aurae. Venio iubente
Numine; amplexu pariter iubentis
Me excipe caeli.
Zelus. Numinis falsi pietas tenebris
Velat huic frontem, iacet ille fastu
Turgido oppressus; nimis ille flammis
Aestuat irae.
Amor. Hunc Venus torsit, dolus hunc serenae
Lucis expertem facit: ille avaris
Pendulas labris epulas anhelat
Tantalus ore.
Zelus. Ille ferventis nimio veneno
Aestuat bilis; iacet ille flamma
Perditus livoris, et inquieto
Igne crematur.
Amor Hic brevem famam male nundinatus
Interit famae pretio: videri
Ille dum gestit populo, videre
Desinit ipse.
Zelus. Qnisque non parvo vitio laborat:
Sed suum nullus vitium intuetur;
Quando virtutis vitium colores
Induit omne.
Gen. Xav. legeram flammas oculis; medullis
Ingeram vitam melior Promotheus;
Et supinatus animabo massas [Note: Applicat facem.]
Munere flammae.
Surge: quid dormis? oculis tenebras
Terge, torpentes manibus catenas
Morphei, et pigri pedibus rigorem [Note: Surgunt mortui.]
Excute somni.
Amor, Vivitis. plausum date. Vita vestro
Spirat ex vultu, facilisque forma,
Et color vivax, meliorque sanguis
Occupat artus.
Zelus. Vita sed motu facili probanda est.
Ite, viva ces agili chorea
Plaudite, et vestri patris aeviternos
Dicite honores. Chorea ducitur.
Amor. Vivitis. plausum est Prometheo.
Ille iam vitam, facilemque normam
Moribus vestris dabit, ac honestae
Lucis amores,
Tu Iuventuti dabis innocenti
Regulam vitae, tenerosque mores:
Tu senectutem placidae quieti
Dive repones.
Te Fides, et Pax. Pietasque aperto
Lapsa de caelo comitatur, atque
Tora ridenti patriam revisit
Gratia vultu.
Vive Orontei reparator orbis,
Et salus Indis memoranda terris
Vive, et ardentes Acherontis igne
Opprime flammas.
Sagitt. 1. QUis ille vultu decolor lentis subit
Gressibus arenam nemoris, et dubium pedem,
Nun incitat, nunc haesitat.
Sagitt. 2. Monstrum tigre,
Vel matre hyaena proditum. Sagitt. 1. Tela o Viri,
Tela expedita. Praedo Memnonidum, lues
Orientis, orbis pestis, exitium Deum,
Bustumque Gangis! Xav. Numen o, vita iubes
Exire? iussis pareo. Hanc animam accipe.
Lubens reponam spiritum, quem tu mihi
Accommodasti. Non ab invito feres.
Quod non petenti, Christe, Xaverio darum est.
Sag. 1. Qua spe, relicta patria, alienum solum
Advena [(transcriber); sic: Advenu] subintras? Xaver. Qua solet, quisquis Dei
Imperia sequitur. Sag. 1. Qua solet, quisquis dolis
Imperia quaerit prodere, et populi neces,
Regumque caedes: nempe sub larva Dei
Vehis ruinas urbium. Sic se scelus
Semper tuetur, induit honesti modum,
Rectique frontem, ut tutius pestem vomat.
Xav. Times inermem. Sag. 2. Fraude cui pectus tumet.
Non est inermis. Xav. Frontis excusat color,
Candorque mentis. Sag. 1. Oris accusat nota,
Et concolores vultui mores probant.
Xav. Color alienus non vetat mores pares.
Europa frontem signat, at mentem Deus.
Sag 1. Europa semper hostis Orienti, et meis
Inimica regnis, Innocens non est, cui
Signata frons est. Xav Quale delicti est genus
Candere vultus aream? Non quod sumus,
Sed quod videmur, crimen est. Si sim niger,
Fio innocens. Erratis. Interius sedent
Odia et amores Intimam mentem vide
Inspex coloris parcior; pectus tuis
Animumque cernes semper intentum bonis.
Sag. 2. Hoc scena vultus indicat. Xav. Fallax Sag. 2, Suo
Colore verax. Xav. Saepe decepit color
Aliud putantem. Sag. 1. Prodidit verum quoque
Scelus elocutus.
Xav. Moribus hominem aestima,
Non oris hiatu. Sag. 1. Semper indicium mali
Frons aliquod animi prodit. In frontis tuae
Aequore ruinas imperi, et bustum lego
Fatale Gangis, patriae exitium, Hoc meo
Satis est furori: Europa te misit. Neces
Caedesque portat, quidquid Europa attulit.
Xav, Europa mitis, Indiae princeps soror,
Quid machinari barbarum aut dirum suam
Queat in sororem. Sag. 2. Quidquid inimicus suo
Vix audet hosti. Qualis armentum occupat
Lybici inquilinus nemoris Armenius Leo,
Europa talis saevit, et dentem improbae
Irae ministrum vertici nostro imprimit.
Xav. Europa. Sag. 2. Dira Erinnys, Eumenidum soror.
Xav. Europa amatrix vestra?
Sag. 1. Sed fronte impia
Hyaena amores simulat, ut tandem enecet.
Xav. Europa cultrix Indiae? Sag. 1. Pestis. Xav. Salus.
Sag 1. Procella. Xav. Portus. Sag. 1. Scylla.
Xav Littus hospitum.
Sag. 1. Inhospitalis scopulus.
Xav. In quo, post ratem
Haustam procellis Nerei, constat salus.
Sag. 2. Ad quem secundae cursus allisus ratis
Traxit ruinam Fama iam id multis canit
Probata saeclis. Xav Credulus vulgi timor
Audita non secernit, et fictis fidem
Dum facile praebet, crescit effusi tenax
Mensura falsi. Sa. 2. Fama quod constans tulit,
Satis probatum est: quodque deprendine quit
Per signa crimen, fama manifestat satis.
Sagitt. 1. Satis est: in arma ruite.
Xa. Non vestri tinor
Furoris urget mortis instantis vias
Certum subire: generis Eoi velim
Vivere saluti. Si necas, portum dabis
Fessae carinae; quae tamen cursu novo
Servire rursus ambiat. Non est grave
Per fata adite gloriam Hoc potius grave est;
Quando moriendum est, gloriae certam viam
Timere, mortem. Vita si dabitur, tuis
Sudabit illa commodis: vita at mihi
Si denegetur; membra discerpet canis
Rapaxque vultur; spiritus caelum petet.
Sag. 1. Sic astra adire iubeo, quae frustra tuo
Propitia speras crimini. Hic nostris scopus
Stabis sagittis, Arcui et telis manum
Impende pubes. Ille victoris feret
Nomen, sagitta quisquis excussa prior
Transadiget imas cordis obstantis fibras
S. Tho. Quo, quo cruenti generis erumpis furor? Apparet in Nubibus.
Sa. 1. O astra! fugite, fugite: succensus solo
Incumbit aether. Sa. 2. Fugite fulmineo ruit
Olympus igne, nosque cum mundo opprimit.
S. Thom. At tu resume, forte si cecidit metu,
Francisce mentem: pronus adspirat Deus,
Et ad secundos dirigit portus ratem.
Xav, Amatis astra? amatis'O custos Pater,
Tutela Gangis! Sentio, non est meum.
Quod me paratae mortis ereptum freto
Tuto dedisti portui: mortem licet
Amoris escam crederem, et calida siti
Crebro voverem.
S. Thom. Magna nunc parvo metes
Praemia dolore, Quisquis ardentes alit
Dolore amores, astra violentus trahit
Sibi in coronam verticis Xa. Nullus dolor
Fregisset animam, quamlibet. Medus chalybs
Penetrasset ossa. Robura mittit dolor,
Cum fragile mentis sustinet robur Deus.
Amoris onera facile gestantur: dolor
Induit amorem. quando, qui suffert, amat.
Fateor amavi. et leniit constans amor
Leti timores. S. Th. Sic Deus praesto est suis.
Xav. Idem labores augeat Numen precor,
Tuoque similem donet aliquando exitum.
S. Th. Satis ille dura spiritum impellit via.
Cui fata pendent semper ambigua an cadant
Ferro vel igne, an tigre Marmarica, an Lea.
Quas ego profuso sanguine Orientis plagas
Olim rigavi, lacrima multa riga,
Sudore multo Macula, quae gentem inficit,
Levem medelam superat. Aconito potens
Debetur herba. Impervium callem tibi
Iaponia mundi margine, extremo sita
Aperiet ultro; quaeque non potuit meus
Penetrare fervor spatia, superabit tuus.
Hic Bonziorum Proelia, et gentis tumor
Premet insolentis Quantus at semper soles
Stare, amicabis. Inde qua medium mare
Iaponas Sinasque dividit. magni viam
Emensus operis inter Indigetes levi
Nube evolabis At tuus vitae cinis
Superstes atrae iura superabit necis:
Cui pronus olim mundus affundet preces.
Xav. Num somniavi? num vigil didici pola
Arcana divum gaudia o quanta cibi!
O qui curuli nube delapsus polo
Mentem serenas gaudiis siquid potest
Tibi gratiarum Xavier dare, en habes
O Dive totum sume: quod spectas, tuum est,
Cor, anima vita, spiritus, pectus, caput,
Animi medulla, vivus in venis cruor.
At iam labori Xavier mentem para.
Non bene re pendis munera Tonantis, nisis
Pretio laboris. Quidquid huic dederis, nihil
Dempto labore reddis. Ingentis boni est
Non parva merces. Quidlibet constat suo
Pretio Tonantis gratia laborem petit.
Intaminatas scelere Divorum plagis
Aptare mentes, dignus est Deo labor.
Sudemus isti Prima iam sese meae
Scena aperit operae: video non nocuum gregem
Tenere Iuventae Sinite se parvi meis
Pueri lacertis inserant, Tabula rudis
Quodcumque primo insculpseris, semper tenax
Adusque metas ultimae aetatis tenet.
Xav. O nata caelo pignora, Eoae decus
Primum Iuventae; pectori affusos date
Nostro lacertos: sarcina haud gravis meo
Pendete collo. Par. 1. Quantus in vultu viri
Decus et venustas oris? Xa. Amplexus date
Dilecta patrum pignora. O quanto meum
Afflatis animum gaudio.
Parv. 2. O Pater! Parv. 3. Pater!
Pa. 4. O proprio patre dulcior Pater! Par. 5. Pater!
Parv. 6. Genitrice propria suavior, patre carior.
Par. 1. Iube: obsequentes nutui adstamus tuo.
Xav. [(transcriber); sic: Zav] Diligere Numen iubeo.
Parv. 2. Diligimus Pater.
Xav. Aliquem praeesse creditis mundo Deum?
Par. 1. Chamin, Pagoden, Fotoquin, et Amidam colo,
Xaver. Quis ille Chamis est?
Parv. 3. Fusus argento Deus.
Xav. Et quis Pagodes, Fotoquis et Amidas. Par. 4. Dii,
Mundi parentes. Xav. Audiunt?
Par. 1. Nihil. Xaver. Vident?
Par. 2. Nihil. Xaver. Nihilne sentiunt?
Parv. 3. Nihil. Xaver. Et tamen
Mundum gubernant, temperant aequer, polos
Et astra flectunt? Par. 4. Sic Patres nostri canunt.
Xaver. Credisne mundum hoc aere campane regi? Pulsat campanulam.
Par. 1. Quis credat? Xav Ille Fotoquis auratas tamen
Nil sentiens, nil audiens, et nil videns
Frenabit orbem? Fabulae. Verus Deus
Cuncta intuetur, audit, et nutu regit.
Par. 2. Non ille Fotoquis aureus?
Xaver. Non. Parv. 3. Aureus
Non ille Amidas aut Chamis? Xav. Verus Deus
Non aere et auro funditur. Qui nil videt.
Tractare frenos non potest mundi Deus
Videt nocentum crimina, et poena expiat:
Videt innocentum merita, et augustum parat
Caelo theatrum gloriae. Parv. 1. Sed quis Deus
Est ille, mundi frena qui tractat manu?
Quod nomen illi est? Xa. Nomen est illi Deus,
Hic vasta caeli templa, qua stellae meant,
Qua ludit aether, qua maris gremium patet,
Qua terra promit limites, tutum suo
Replet ipse numine: terminum rebus locat
Ignarus ipse termini: immensus; brevi
Quantoque spatio totus, et totus simul
Ubique Mentem concipe humanam. viget:
Immota se per aequora, et vastas soli
Transmittit oras, involat caelos, amat
Remota: tota corpore in toto, simul
In parte tota qualibet. Talis Deus
Ubique totus, nec tamen se ipso minor
In parte quavis totus est. Si quid potes
Concipere pulchrum, pulchrior pulchro est Deus.
Par. 2. Gemmis et auro pulchrior?
Xaver. Gemmas creat,
Aurumque. Par. 3. Stellis pulchrior
Xaver. Stellis micans
Dedit ipse lumen. Par. 4. Pulchrior die? Xa. Dies
Ipsius umbra est. Temporum nondum vices
Alterna iura Solis et Lunae dabant,
Nondum, quod aether dicitur, et agili solum
Obit meatu, fluxerat; nondum mare
Mundi premebat margines; iam se Deus
Contentus ipso, aeternus, omnipotens, bonus,
Sibi theatrum gaudii immensum suit.
At illa Deitas una personis tribus
Subsistit; a Patre natus aeterno satu
Patri coaevus prodit; a Nato et Patre
Amor utriusque Spiritus, Terrae hic globum
Homini theatrum fecit at postquam scelus
Hominem peremptum victimam Acheronti dedit,
Unigena Patris Christus, in nostros minor
Se fudit artus: coluit infantem Magus,
Et Persa Mithrae praetulit. Ubi virum induit
Maturioris firmus aetatis vigor,
Post frigus, aestum, lacrimas, luctus graves,
Patrata post miracula innocuus. reus
Tamen alieni sceleris, in binas Crucis
Diducta partes brachia, et ruptis pedes
Venis forari passus, horrendae neci
Successit unus victima, et fuso scelus
Nostrum expiavit sanguine. Effigiem vide.Promit crucifixum.
Sic ille palmas, sic pedes, sacrum latus
Sic vulneratus obiit. Hinc gaudet genus
Hominum superstes.
Par. 1. Osculer sacros pedes,
Par. 2. Ego hoc verebor Numen.
Par 3. Huic flectam genu.
Par. 4. Illi Sabaeo ture, non Fotoqui aureo
Surdoque honores deferam.
Par. 5. Posthac mihi
Chamis valebis, Numen ego verum colam:
Par. 6. Vale Pagodes: numini flecto genu.
Xav Hunc vos amare parvuli.
Parv. 1. Sed quis modus
Numinis amandi est?
Xaver. Est modus carens modo.
Plusquam parentes, sanguis, et vita, et caput.
Semper et ubique amandus est. Nullo metu
Nulloque genere fraudis; aut mellis favo
Amor exuendus Numinis.
Par. 1. quid si Patres
Exuere iubeant? Xa. Maior est illis Deus.
Par. 2. Non obsequendum patribus?
Xav Quando iubent,
Quod imperari, et exsequi exaequo decet.
Par. 3. Amare proprium sanguinem Natos vetas?
Xav, Patres amatus non vetat amari Deus:
Sed hos in illo diligas: Quidquid lue
Incestat animos, oderis Par. 4. Mater, Pater
Valete quantum numinis patitur Amor,
Posthac amabo. Pa. 5. Proximi, frater, soror
Valete; Numen diligo; cuius polus
Tellusque paret nutibus. Par. 6. Cari lares,
Cari penates patria extremum vale.
Par. 1. Audite Solis limites, mundi extemi [(perhaps: extimi)]
Audite fines (quodque naturae magis
Leges precari me docent) Mater, Pater
Audite: Numen diligo, cuius colit
Imperia mundus, evius ad leges rotat
Tot albicantes orbis aethereus faces,
Veneror Tonantem. cuius insessum polus
Pavidis adorat ignibus, quem Sol tremit.
Placetne Fotoquin, hactenus cultum male,
Lacerare, et igni tradere Pagoden. Xa. Placet.
Par 1. Imus, Pagoden, Fotoquin, et Amidam, et Chamin
Daturi Averno Xa. State, quo statis pede
O digna caelo pectora! Furores nihil
Horrete Patrum. Semper angusto furor
Spatio tenetur temporis, longam at trahit
Vim praemiorum. Par.1. Abimus. at rursum tuis
Sistemur oculis. Xav Ite: tunc leges dabo
Vitae innocentis, quaeque mereatur supra
Adamata quondam sidera levari poli.
Incepta primos vota successus habent:
Hinc primus error, et superstitio cadit
Perditque vires. Dive, qui cordis vices
Fingis, refingis igne, quo calcem tibi
In ima sternis pectorum, idem homo ac Deus,
Refunde totas Indiae gentes tui
Ad legem amoris, hominis et normam indue.
Caepi: secundo vota conatu premam.
Initia rerum prosperos fines trahunt,
Cum quo labore coeperis eodem premis.
Pat. 1. Rape me procella turbido ad Parthos sinu,
Aut qua gelatus nivibus albentem aetheri
Innubit Atlas verticem. Tantum nefas
Hausisse vultu? Littus eripiant mihi
Infusa terris maria, me fluctus premant
Circumvoluti scelere ne si quis manus
Habet innocentes, fiat aspectu mei
Reus. Recede turba me viso procul;
Iam taminata crimine es tamen fuge:
Etiam nocentes inquino aspectu meo:
Qua vivo mundi sede? qua caeli plaga?
An sub rigente plaustra flectentis senis
Glacie Bootae? an barbaris mixtus Scythis?
Ubi sum? minacium undique Deorum furor
Oberrat oculis: astra sulpureas vomunt
Lique facta taedas: quidquid est caelo ignium,
Capiti ruinam intentat, et quidquid styge
Ardente manium ululat, in partem mei
Venit doloris. Pro pudor! Natus meus,
Sinite dolores! Fotoquin (excede o dolor!)
Fotoquin, Amidam (absiste, quid lanias dolor!)
Fotoquin, Pagoden, Chamin, et Amidam ruit
O Parce Fotoquis, si quid amisit nocens
Oculus videndo, lingua memorando nefas.
Pat. 2. Quo, quo furores? Prodimur. Nati Patrum
Delubra et aras diruunt. Pat. 3. Famuli greges
Rapite necate. Turba, si Dominis faves,
Si tibi Deorum bullit in venis amor,
Perime, trucida.
Pat. 4. Fotoquis huic sceleri tuos
Eripe clientes. Fil. 1. Saeve quo raptas Pater?
Fil. 2. Cruente Fil. 3. Dire.
Fil. 4. Barbare in mortem rape,
Vivam superstes funeri. Mori nequit,
Venale pulchra morte qui caelum petit.
Pat. 1. Truncate capita, viscera effodite, fibras
Abstrahite fibris. Nulla tormenta hoc satis
Scelus expiabunt. Fil. 1. Dulce pro Christo mori est.
Pat. 2. Transadige costes. Fil. 2. Ibit in portum ratis.
Pat. 3. Pereant. F. 3. Perire non potest, cuius Deus
In mente vivit. Pat. 4. Occidant. F. 4. Erras Pater
Tyranne: mors haec gaudium aeternum dabit
Pat. 1. Hic hic cruenti fundite invisam Diis
Animam, et cadaver pabulum alitibus date.
Par. 1. Quisquis cruenta proelia
Formidolosus horres:
Nescis Amoris semitas,
Nescis Amoris artes.
Amor probatur asperis:
Ut ignibus metallum;
Crescitque duris: flantibus
Ut flamma crescit Euris.
Tentata parvo verbere
Micat silex in ignes:
Ilex bipenne saucia
Scintillat in favillas:
Cruciatus, ensis ipsa mors,
Examen est Amoris.
Parv. 2. Patimur: parentes exules
Iubent perire Natos:
Patiamur: amplum extorribus
Fiet Deus theatrum.
Illi est ubique patria,
Cui Numen est ubique.
Hoc in theatro vivere,
Morique par voluptas.
Parv. 3. Patimur: Amori pabulum
Praebet furor parentum:
Parv. 4. Patimur: sed o quo gaudio
Tormenta condiuntur!
Parv. 5. Patimur: sed innocentibus
Cruciatus est voluptas.
Qui se Tonanti victimat,
Exsultat in dolore.
Parv. 6. Patimur, sed o feliciter!
Est nectar in dolore.
Cum scelere mens immunis est.
Non sentiuntur irae.
Parv. 1. Patimur: sed ille passus est
Tormenta duriora;
Qui pendulus damnabili
Exstinctus in cupresso est.
Talis pependit sanguine
Manante sordidatus,
Et senticosus vertice,
Manibusque sauciatus.
Par. 2. Hic hic Tonantis symbolum,
Nostraeque laudis arrham;
Veraeque durum gloriae
Examen erigamus.
Par. 1. O crux amabilissima!
O crux medulla vitae!
Par. 2. O crux Tonantis aureo
Cruore purpurata!
Par. 3. O Numen! aequam Parvulis
Da purpurare quercum.
Parv [(transcriber); sic: Part] . 4. Quaecumque pro te guttula
Effunditur cruoris;
Fit gemma, serto Caelitum
Digna impedire frontem.
Par. 5. Inscribo nomen quercui;
Fortasse Numen olim
Ista leget nos arbore
Cruore purpuratos.
Par. 6. Nunc ite tecta, compita,
Vicique, rura, campi
Crucis sonate encomia,
Crucis sonate honores.
Par. 1. O crux amabilissima!
O crux amoris ulna!
Par. 2. O Crux polorum ianua!
O Crux medulla vitae!
Par. 3. O digna Christi amplexibus!
O sponsa Crux Tonantis!
Par. 4. O crux amabilissimo
Depurpurata nimbo!
Par. 5. O Crux amoris lectulus!
Mensura Crux Amoris!
Nunc nostra portas nomina;
Quae scripsimus cruore;
Portabis olim corpora,
Si vota Numen audit.
Des. 1. Decora Orientis, lucis augustae iubar,
Primique Soles, Imperi Eoi Duces.
Vestro obsecutus nutui, et terram, et mare,
Liquidaque venti regna calcavi pede
Per utramque sortis alcam, ac tandem redux
Legatione functus, obsequi i bene
Reus peracti, sisto, quem toties calor
Desideravit cordis incensi virum.
Non tenue pretium Roma, non vilem dedit
Europa gemmam, pectoris partem dare
Sui parata. Fruere nunc voto tuo
Oriens, et albae sortis afflatu mei
Segetem laboris collige; et votum tuum,
Meumque Dive pariter obsequium proba.
Or. Adesne Lumen gentium, nostri dies
Serene mundi, gemma Nabathaei soli,
Orientis oculus, grande Memnonidum iubar,
Iaponumque Phoebus, Xavier? Video meae
Certum salutis auspicem; longo retro
Tempore sepultus video radiantem diem
Imparque freno gaudii, in amatos ruo
Praeceps lacertos. Aspice iacentem situ,
Paedore adesum, carceris longi fame
Pene interemptum; Regias ferro manus
Pedesque vinctum, colla subiectum iugo,
Auraeque ademptum liberae; et tandem meo
Statue dolori terminum, o gentis meae
Franciscae votum, gaudium, et vita, et salus!
Xaver. Numinis amores nosce. Quod speras
Labore, vires hominis excedit. Deus
Auctor bonorum est Si quid optatae fluet
Felicitatis; fontis illius dabit
Opulenta vena: larga, ubi mentem invenit
Sui capacem: parca, cum medio sedent
Adulta corde vitia. Nitentem solo
Sese elevare. deprimit mentem scelus.
Ori. Vitanda, agenda, legibus discam tuis.
Xa. Ad lucis ignem. Noctis imperium tuo
Deterge vultu. Cerne, qua vastus polum
Dividit hiatus; longa praeeuntis Crucem
Secuta Christi turba non notum melos
Decantat ore; perque felices plagas
Aeterno amoenam gaudio mentem rigat.
Or. Spesne aliqua nobis superat illius plagae
Olim obtinendae? Xa. Si Crucem Iesu colas,
Gerasque, et unum Numen agnoscas: Chamin
Fotoquin. Pagodem abneges. Iesum invoces.
Ori. Quis mihi Deorum pectus ingressus, rapit
Veteres amores; meque surreptum mihi
Reponit alium? Video deformem mei
Animi figuram, Criminum immensum chaos
Percellit oculos. Consciae mentis timor
Animi Tyrannus instat, et flagrum rotat.
O qualis O iens Numine abiecto diu
Saxa veneratus! Quanta Avernali dolo
Per scelera raptus! Rumpit excussas dolor
Cordis medullas.
Xav Iunge complexum Cruci,
Alius resurges. Or. Laesa tot monstris ego
Brachia Tonantis audeam amplecti? Vetas
Brutale vitium mentis, Affigam, sine,
Haec ara terrae, indigna quae Solis iubar,
Diemque cernant. Xa. Mitis est noster Deus,
Blandaeque frontis. Una vix oculis fluit
Lacrima, patrato crimini veniam impetrat.
Or. Pridem ego potentis Numen abieci Dei,
Rigidoque saxo genua lunavi. Xav. Redi,
Amica reduci brachia expandit Deus.
Or. Recipiet? Xa. Ille devios quaerit. Or. Deus!
Unus salutis Auctor humanae Deus!
Xav. Illum vere; cuius hic cernit notam.
Or. Vereor. Xa. Salutis anchoram agnoscis Crucem?
Or. Agnosco. Xav. Christi morte reparatum scelus
Hominum fateris? Or. Fateor. Xa. Et caelum et solum,
Fusumque late Nereum imperiis Dei
Parere; credis Or. Credo. Xa. Terrarum Duces,
Regumque trabeas, sceptra, et augustas notas
Venire ab uno credis? Or. Ac uni obsequens
Submitto Sceptrum dextera comis iubar.
Humerisque trabeam pono. Iam non es Deus
Fotoquis; Amida nihil es, et nihil Chamis.
Diruite pestes noctis aeternae satu
In nostra genitas damna: delubra, et Deos,
Veterisque acerras legis in cinerem date.
Unum Tonantem genibus affixus colo [(reading uncertain: print faded)]
Nec prius in humeros trabea, vel sceptrum in manum,
Nostram redibit, quam sacer rivus caput
Abluerit unda meque reddiderit Deo
Dignum videri Xa. Coepta ne differ, Moras
Exosa caeli gratia, teneri ne quit
Manu otiosa. Facilis in dextram venit,
Desideranti: facilis at rursum fugit,
Nisi occuparis Or. Dum unda lustralis meo
Capiti paratur, ite festivos date
Fidei triumphos. Dicite; Eversis Dii
Cecidere basibus, libero excussi pede
Abiere nexus; manibus elapsus chalybs
In vincla tortus, redditus et oculis dies,
Unusque Eoum Christus Imperium tenet
Ad maiorem DEI gloriam.
FAcile coronas occupat, qui sua per arma DEUM circumfert [(transcriber); sic: cumfert] . Prima enim Imperia proferendi lex et ars est, proferre Pietatem. Romae tranquillitatem turbabat Maxentius, et Flavium Constantinum Constantius Pie Filium relicti sibi a Parente Imperii aditu prohibebat: Senatum vero Urbis Constantino faventem ac potissimum Christianos, non iam metu magis, quam clade premebat; et promiscuis innocentum caedibus fora omnia funestabat. Sed et insana Ambitionis, et crudelis tyrannidis exitus semper est funestus. Paratur enim lapsui graviori, qui
per nefas ascendit sublimius; et caedem sui provocat, qui per innocentum iugulos grassatur. Impulsus ergo caelesti monitu Flavius Constantinus, ac Roman! Senatus precibus invocatus, trina per Italiam victoria metuendus numerosum exercitum Romae applicat Interim Maxentius Dymantis Magi Fraudibus occupatus castra ad Tiberim locat; pontem ligneum flumini imponit in decipulam Constantino, sibi verius in ruinam. Ita fraus innocentem praeterit, et toto impetu in Auctorem redit. Confligit cum Constantino Maxentius: Sed; ut Tyranni solent, infeliciter. In summa rerum confusione pontem Milvium in refugium petit, quem paraverat imperatori in interitum. Ut Perillum Taurus, sic Tyrannum suus pons excepit. Ruunt substructiones; ipse Tiberi involvitur, et aquis ambitionis, et tyrannidis sua calorem exstinguit. Mox. Fl. Constantini Filii, Iulius Flav. Crispus et Constantinus Iunior urbem qua terra, qua flumine invadunt, et occupant. Subacta Urbe triumphat Imperator plaudente Roma; moxque indictis Christianis ritibus, et Crucis honoribus (cum iam antea Crispum maiorem natu filium Caesarem ac Imperii Consortem dixisset) Constantinum quoque Iuniorem poscente Roma ad sceptra evexit. Sic ubi Pietas Imperatores prosequitur, per ipsa Coronarum pericula ad novas Coronas feliciter eluctantur. Vide Nicephorum.
Data Viennae Augustissimo Imperatori LEOPOLDO, Anno 1659.
LUdimur? an umbra, Caelitum iussu, meis
Praeludit armis? Vidimus longo ordine
Patrum senatum, Civium undantes globos,
Populique nubem, plausibus nostri orbitam
Curru legentem. Vidimus festa domos
Luce radiantes, undique ardentes polos
Volante flamma, quaque Romanis patet
Arena ludis gemmeos currus agi;
Humerisque memet militum excelsum foro
Sisti Quirino flectere ad nostros pedes
Subacta Romae capita, magnanimos Duces,
Stratosque fasces Consulum, Romae novum
Caput vereri. Ludit? an votis Deus
Ventura signat? Dubia Gradivi alca est,
Et saepe palmam spondet, et saepe eripit.
Sed honesta belli causa, qua Martem traho,
Dubitare prohibet. Non ego Regni ambitus
Proferre sitio? non superbifica manu
Premere innocentes. Publicum servum dies
Me fecit idem, Caesarem qui me dedit
Post fata Patris. Fine non isto est manus
Armanda ferro Caesari, alienum ut suae
Siti cruorem victimet. Quando boni
Necessitates publici ferrum exigunt;
Tunc exserendum est. Ceterum melius teget
Vagina chalybem. Causa, qua Romam peto,
Periclitantis urbis infelix status,
Necessitasque Civium est, quorum caput
Crudelitatis pondere Tyrannus gravat.
In hoc prae esse Caesarem imperio decet,
Ut prosit idem. Quisquis ad clavum sedet,
Felicitatis norma, collega est Dei
Mundum regentis Ille communi bono
Intentus astra variat; at numquam tamen
Vel in trisulca dexteram tela exserit,
Vel per Cometas orbis exitium parat?
Nisi cum ruina publici exposcit boni.
Si causa Caelo displicet, nil hic moror:
Paratus arma ponere, et martis grave
Exuere pondus. Causa si nostri Deo
Belli probatur; nulla me tragicis aget
Fortuna gyris. Quidquid annutu Deus
Probat, secundo semper eventu beat,
Et ista forte somnii scena, est Dei
Probantis index. At quis illustri fragor
E nube tonuit? Sidera abscedunt; senex
Hinc clave gemina dexteram armatus subit.
Hinc alter ense gravior in scenam venit.
Chorus Caelit. Deus est iustus. Caesar in isto
Signo vinces. Nullum nimium
Adversa diu fortuna premit.
Sunt sua sceleri tela parata,
Ultrice Dei iactanda manu.
Prospera quamvis crimen initia
Habeat, numquam fine beato
Terminat ausus. Deus est iustus.
Caesar in isto signo vinces
Licet innocuos graviore polus
Verberet ictu; at numquam perimit.
Dextra paterna est, qua castigat,
Hactenus ivit scelus impune:
Nunc suprema est hora Tyranni.
Caesar in isto signo vinces.
Deus est iustus. Semich. Deus est mitis,
Quidquid acerbat fortuna malis,
Deus extergit meliore bono.
Oppressa iugo Roma Tyranni
Sua fata gravi gemitu flevit,
Nunc ridebit. Caesar in isto
Signo vinces. Semich. 2. Deus est iustus.
Chorus. Brevis est semper vita Tyranno.
Deus est mitis, Deus est iustus.
Iustus iniquis, mitisque probis.
Caesar in isto signo vinces.
S. Petrus. Iusto pioque Caesari semper bona
Impendit astra Numen, et causam fovet.
Advertit aether, quanta te sacri tenet
Sitis adeundi laticis, et veri Dei
Ardor colendi, quantus insedit fibris
Amor tuorum; quando Consilio probis
Industriaque subvenis; et iam tuis
Pronus beatum rebus eventum parat.
Tecum astra pugnant. Tela iam strident minis,
Bibuntque caedem, quam procelloso impetu
Ferant Tyranno. Nullus est frustra pius;
Quando Pietati pugnat, et vincit Deus.
S. Pau. Non si rubente sustinet fulmen manu
Deus, scelestos proterit. Quando tacet,
Gravior in ictum prosilit. Inultum scelus
Pars magna poenae est. Hactenus sceleri moram
Indulsit aether. Hora Maxenti tibi
Fatalis hodie est. Occides, et quam struis
Fraudem, subibis ipse. In auctorem doli
Plerumque recidunt, Vindicem attollit Deus
In scelera dextram, quando se scelera erigunt.
Documenta Romae sera, Maxenti, dabis.
Quisquis rebellat Numini, et gentem premit
Deo dicatam, stare non poterit diu,
Hinc hoste fuso, Flaviae gentis decus,
Tenebis urbem victor, et longo trahes
Populum triumpho; postque tranquillae dies
Pacis renatos, gloria atque annis gravis
Caesar videbis Caesares natos tuos.
Sanguis piorum Principum numquam interit.
S. Petrus. Prosequere bella. Palma iam campum tenet
In tua reclinis arma. Sic Numen iubet.
Ego Petrus urbis Praeses, in terris Dei
Legatus olim, divido tecum mei
Populi tuendi studia. Tu bellis tege.
Ego tuebor arma,
S. Paulus. Qua Martem feres,
Hac iste rumpet ensis ad palmas viam.
Sequere inchoata, Numen in laurum venit.
Chorus. Accipe. Totas Superum curas
Hac arte trahes in tua bella.
Qui sibi pronum caeli studium
Facilemque Deum poscit; in arma
Numquam rigeat, nisi ubi Pietas
Soboles caeli, vel Iustitiae
Regula poscit. Quem bona fulcit
Causa, benignum Victor in arma
Laurosque Deum semper habebit.
Constant. Agnosco magnum Numen, in cuius sacra
Radiata caeli luce, mens pridem aestuat.
Equidem piatum fonte lustrali caput
Non dum innocentes ambiunt caeli nives:
Lux tamen oborta pectori hunc unum mihi
Deum fatetur. Iuppiter, non est Deus,
Non Mars cruoris avidus, aut lucis parens
Phoebus diurnae. Larva si nuper mihi
Est ture multo culta; meliorem Deus
Afflavit animum. Sic ubi raptos videt
Errore currus, tramitem in rectum trahit
Cursor iugales. Huic ego posthac genu
Lunabo Soli, vasta caelorum, cui
Machina laborat; ture quem sacro Deum
Gens Christiana poscit, et Christum vocat.
Superest pianda rore lustrali lues,
Quae sedit animo. Differo id, dum se dies
A Gange melior exserat. Quamvis mora
Plerumque noceat, quando iam praesens bonum est:
Differre tamen, et profuit, quando bonum
Dilatione crescit. Exsurget dies
Post inquieta proelia, et Mattis vices,
Qui Christianum Caesarem agnoscet. Deus
Qui vota pectori ingeris, tu idem fave.
Exul Sacerdos adsit, Antistes Myrae.
Moses. Ferociente sequitur armorum sono
Pedem Tyrannus. Perge. qua pergis, Deo
Dilecta turba. Numen, assuetum tuis
Servire votis, ultimo in casu dabit
Sui favoris specimen. Hac mecum gradum
Per fracta regna Nerei Undantis vada
Audite pelagi Numinis vocem: Thetis
Revoluta cede. Cessit: En semper tuis
Votum secundum Numen affulget. Deum
Frustra invocavit nemo. Repressas mare
Stupefecit undas, datque per medios sinus
Obire siccum tramitem nullo obice
Suspensa Tethys. Pergite, faventis Dei
Numen sequamur. Ang. Fidite, faventis Dei
Non fallit omen. Arma fugientes premunt:
Ne metue. Sequitur ultor a tergo Deus
Minas Tyranni Laneo Nemesis pede
Semper scelestos urget.
Umb. Phar. Hac gressum tulit
Stupente pelago. Miles hac urge gradum.
Ang. Quicumque bella Numini audaci gerit
Manu, peribit Ite Non eadem impii
Piique sors est Iste spumantes pede
Sicco per undas transmeat: vos fluctibus
Involvet ultor Nereus. Tempus monet,
Coite fluctus. Omn. Heu!
Ang. Tyrannorum Deus
Sic pensat ausus impios: sic se probat
Vindicta sceleri. Nemo felici gerit
In astra belium Marce. stat semper piis
Studiosus aether. Quisquis audaci in probos
Aestu ferocit, has sui tandem dabit
Poenas furoris. Impiis Numen breve
Concessit aevum. Scelere cum iustos premunt,
In sua Tonantem crimina ultorem trahunt.
Umb. Phar. Quis me profundo protrahit Averni lacu
Vivas in auras? in quod exemplum nocens
Transcribor Umbra? Peius est aliquid styge
Ardente semper? Num parum videor miser,
Quod tristis Acheron sulpure involvit caput,
Piceoque iactat vortice! Heu vivas domos.
Pudet videre; quique iucundus patet
Aliis Olympus, gravior est orco mihi,
Totoque Averno. Namque quaecumque obviat
Luminibus aura, sceleris antiqui notas
Obtrudit animo; meque Pharonem mihi
Reumque Iudicemque demonstrat. Poli
Hic magnus oculus vidit; hae mundi faces,
Haec astra nostri conscia furoris, grave
Testata facinus, memet obiectant mihi.
Daem. Etiamne lento segnis absistis gradu,
Solemque metuis? Perge detestabilis
Umbra, et penates Romulos furiis age:
Perge architecte criminum, Regum probrum,
Tonantis osor, carnifex populi DEO
Quondam redempti Perge crudelem tuis
Flammis Tyrannum cingere, et tota styge
Maxentium inflammare. Quo trepidus gradum
Lanista vertis? Umb. Phar. Ditis ad vivos rogos,
Ad operta flammis stagna sulpureis; dies
Ubi procul omnis exulat, et umbrae vetant
Lucere flammas; ad meas poenas feror.
Acheron mihi debetur. O quisquis cava
Sub valle trepidus semper instantis times
Montis ruinam; quisquis exeso iecur
Pectore renascens vulturi in dapem exhibes,
Quisquis strepentes flammeae cursus rotae
Semiustus horres, quisquis in vivam Leae
Paratus escam membra laniari doles
Refecta saepe; vestra supplicia et graves
Amate poenas. Gravior assueta mihi
Lux ista poena est. Fugio, nec fugio satis
Superos minantes. Daem. Ante furiali face
Stringenda Roma est. Stagnet insontum prius
Cruore terra: totus Augusti furor
In Christianos ardeat. Umb. Phar. Sat sum nocens,
Sat astra scelere pollui, invisus DEO,
Exosus orbi. Cernis, ut pontus reum,
Omnisque Iuda accusat, et rursus mare
Capiti minatur? Quid iubes ultra? Dem. Tui
Maxentium uri sceleris exemplo. Umb. Phar. DEUM
Qui scelera fieri prohibet, et facta expiat
Graviore poena, testor, in noxam hanc habes
Inobsequentem. Nolo quod tantas trahit
Poenas patratum: Nolo quod factum semel
Semper piatur. Stabo, et arcebo scelus.
Quod crude mandas Sapiat exemplo meo,
Quicumque gentem Numini acceptam premit.
Qui vult perire, perimat insontes, premi
Quos astra prohibent. Prima pereundi haec via est,
Probis nocere. Dem. Contumax, nostris negas
Parere iussis? Umb. Phar. Quid venenatos ferus
Minaris angues? Daem. Verba quod nequeunt, gravis
Sensus doloris impetrat. Umb. Ph. Iusta impera.
Dam. Sint iusta, sint iniusta; materies tuae
Sunt digna culpae. Umb. Phar. Digna materies meae
Sunt illa poenae. Dam. Poena post culpam venit.
Sero timetur illa, cum crimen placet.
Umb. Phar. Semper timenda est poena, quae semper tonat.
Daem. Frustra timentur damna, quae toto pati
Aevo est necesse. Quod grave est, vetus est scelus.
O vilis Umbra! perge, quo Phlegeton iubet,
Novumque veteri scelere Pharaonem indue.
Umb. Phar. Quis mihi per imos viscerum ardentum sinus,
Inserpit ardor? quae reluctantem rapit
In arma dextram flamma? sum rursus meus
Sum pharao, sobolis Isaci excidium, latro
Invisus astris, grande supplicium probis.
Sum Pharao, vetere rursus exemplo novis
Sorbendus undis. Daem. Talis Ausonii subi
Animum Tyranni. Umb. Phar. Fiat, hoc fiat nefas.
Quod horret Orcus, quod superfusis mare
Sepelivit undis, quod procelloso bibet
Furore Tiberis; quodque, si vivus forem,
Ipse expaverem. Fiat ingentis mari
Trahax catena. Tibrim et Erythraeum mare
Uno recludam in alveo. Hic post tot neces,
Post innocentum funera, et multas meo
Datas furori victimas, post Imperi
Male arrogata sceptra, post sparsam pio
Cruore terram, mergar in stygem ultimam.
Daem. Sic sic eatur. Umb. Phar. Surge, quid torpes Probrum
Vile imperantum? Sceptra pallentum tremunt,
Delubra nutant Numinum, antiquis cadit
Iuppiter ab aris, Roma Christiadum DEO
Procidua lunat poplitem, fumant novis
Altaria sacris, vertici extremum tuo
Fatum minatur; Tibris agglomerat suas
In funus undas: surge quid lentus stupes?
Hunc bibe cruente sanguinis puri scyphum:
Hoc serve ab igne. Iam novo fervet novus
Pharao calore. Redde me turbo meis.
Max. Huc arma miles, arma et ultorem manu
Stringite furorem: congerat caedes chalybs,
Foedentur astra sanguine, reorum natet
Cruore tellus. Prodimur! nostro tumens
Incumbit hostis funeri. An ludit sopor
Timidum per umbras? an vigil vidi mei
Scenam pavoris? Nullus hic nostro adstitit
Lateri inimicus? Exc. Nullus. Max. At cur huc pedem
Armatus infers? Exc. Pareo vocanti. Max. Mihi?
Exc. Tibi. Max. Nec ullus visus est?
Exc. Nullus. Max. Sopor
Infascinavit lumina. Excubiis suum
Armata turba Caesarem tenuit? Exc. Tenet.
Max. Quieta? Exc. Solus Caesar insolita fremens
Voce inquietat. Max. Nullus armorum fragor
Auditus usquam? Exc. Nullus.
Max. Insuetus tamen
Mihi fragor aures perculit. Exc. Timidi fuit
Imago somni. Max. Somnium tuum argue
Infide miles Caesari. Exc. Vigiles poli
Contestor ignes, quaque taciturno fluunt
Sidera rotatu, nullus oppressit sopor
Oculos vel artus. Max. Quanta iam noctis rotae
Egere spatia? Exc. Quarta iam sonuit tuba.
Max. Haec hora furva somnia, et tristes agit
Animos per umbras. Ubi sopor sensus ligat,
Non semper animus dormit. In somnis Dii
Aliquando vera nuntiant. Quod nos leve
Quandoque phasma credimus, fati est opus
Ad nos loquentis. Cum soporatam dies
Depulerit umbram, Maximum nostris iube
Adesse curis. Grande supplicium est metus,
Premitque mentem acerbius, quando sinu
Clauso tenetur: et tamen timeant licet
Reges, timorem prodere Augusti status
Prohibet honoris! Iste fortunae tenor
Nostrae est; malis pene opprimi; et nullum tamen
Reperire tantis posse remedium malis.
Const. Verende Praesul, cuius in curas dedit
Momenta terrae Numen, et Patris vices
Obire iussit: Caelitum iam me favor
In bella firmat; totus in nostrum polus
Martem laborat, spemque palmarum facit.
S. Nic. Ante ipsa bella, Caesar, eventum tenes,
Si firmat aether arma. Successu nequit
Mars insecundo cadere, quem nutu suo
Deus probavit. Ille bellorum vices
Unus gubernat. Ceterum ambiguis volat
Victoria alis. Fulget, adspirat, venit;
Nutatque rursus, rursus exspirat; cadit,
Fugitque rursus. Mobilis palmae Deus
Firmat volatus Illius nutu omina
Belli feruntur Fide: nil vane Deus
Promittit unquam. Const. Siderum nisi me fides
Fallit, secundum Martis eventum manu
Victrice prendo, meque famulari sequens
Fortuna passu, vindicem Romae gravi
Parat triumpho. Noctis ubi iuri dies
Cessit peracta, seque per sudum faces
Egere Olympum; visa per somnum mihi
Species triumphi: visus ad nostros pedes
Iacere pronus civis; auditus canor
Plaudentis aeris Deinde, ubi extersis sopor
Abscessit oculis, geminus aspectu gravis
Vir ante vultus constitit, fassus Deum
Nostris favere proeliis: Circum cohors
Fusa Geniorum lace radiantem Crucem
Suspendit inter sidera, et suavisono.
Hic vince Caesar, inquit, in signo. sonum
Spes certa sequitur; non dubio urgeo
Ardore Martem.
S. Nicol. Sequeris instantem Deum.
Sic ille, quando pectus heroum viri
In pulchra laudum merita magnarum vocat
Famulas cohortes Caelitum augusto induit
Corporis amictu; quodque decreto iubet
Agi, per istos nuntiat. Non his tamen
Natura corpus fingit, aut morti dedit
Damnata membra. Spiritus puri, gravi
Non ambiuntur sarcina. Lunae globum
Solisque supra, siderum cursus supra
Solium Tonantis ambiunt, seque ubere
Pascunt volupta semper, et toto Deo
Laeti fruuntur: quoque conceptum magis
Spirant amorem, hoc aestuant flammae magis
At tota quamvis mersa deliciis natet
Mens aeviternis, rebus humanis tamen
Intenta servit. Quisquis humanos venit
Infans in artus, Caelitem vitae cliens
Habet Patronum. Const. Et improbi?
S. Nicol. Nulli negat
Auxilia caelum. Const. At quantus interitu cadit
Turbo populorum? S. Nic. Nempe, qui duri nimis
Turpi rogantem gratiam vitant fuga,
Opemque renuunt. Gratia, Tonantis genus,
Necessitatis nescia, invitos monet,
Sponte occupantes incitat, recti via
Exorbitantes mollius rursum trahit;
Nec cogit ullum. Liberos nobis Deus
Donavit animos. Const. Cogere at potest tamen?
S. Nic. Sed nolle statuit. Liberum obsequium petit:
Odit coactum. Const. Quidquid invitus facit,
Nil promeretur?
S. Nic. Perdit obsequii modum
Quidquid coactum est. Sponte qui periit, perit;
Cum posset idem sceleris immunis sacrum
Servare pectus. Const. Saepe sed mentem impetus
Gravis fatigat. S. Nic. Impetus nullus tamen
Evertet animum, libere victas manus
Nisi porrigamus. Const. Improbis ergo favet
Probisque Numen? S. Nic. Nemini Solem negat,
Seu purus ille mente sit, seu sit nocens.
Spectare lucem quilibet tuto potest:
Spectare si quis nolit, aut sponte abditis
Se claudat umbris; ille non Solem arguat
Sibi negatum, scelere sed damnet suo
Animum obstinatum. Namque aberrantem monet,
Invitat, urget Genius, et blando allicit
Sermone pectus.
Const. Unde consimiles trahunt
Hominibus artus Caelites, cum se exhibent
Aptos videri? S. Nic. Siderum puras nives
Floremque densant. Inde iuvenilis decor
In frontem et ora ducitur.
Const. Quantus vigor
Firmat lacertos? S. Nic. Maior humano. Dedit
Exempla Nilus, quando depositas senes
Flevere proles. Nempe se nitidis agens
Genius in armis sustulit primas Patrum
Spes per Canopum. Cecidit innumerus chorus
Ferro recisus. Unicus tantum Dei
Potuit Ephebus. Castra Sennacherib tibi
Revoca Imperator. Ille spe vana sibi
Solymam ruentem fingit, et faustae vocat
Sinus Idumes: robur invictum feris
Indurat armis; signa per campos trahit
Infesta Martis. Scelera sed raro exitus
Habent petitos. Quando iam in cursu rota
Felicitatis eminus spectat iubar,
Deus curules frangit. Incubuit polo
Nox atra. Solymae funera, et tristem exitum
Miles canebat: ecce per iugulos manus
Ignota ferro saevit; et qua qua volat,
Cumulat acervos funerum: truncus iacet
Per ampla miles spatia; bellator tamen
Qui strage campum replet, occultus latet,
Vix nocte pulsa micuit aurorae iubar,
Unus, suorum a funere superstes, vidit
Sennacherib alta clade sublatum decus
Roburque sceptri: corripit mentem timor,
Trepidusque posito Marte se vertit fugae,
Sic tumida victor colla detruncat Deus.
Et nunc tyrannus urbe se iactat ferox:
Sed brevia sceleri tempora indulget polus.
Stragem minatur Civibus, et urbi facem:
At comminari et vincere, haud distant parum.
Etiam minari feminae possunt. Viri
Non semper aeque vincere Facile est Deo
Consilia tumidi evertere, et tenui manu
Grandem tyrannum sternere, ac gemitu iocos,
Laurum cupresso vertere, triumphos nece.
Est aliquod astris numen, in cuius cadet
Ensem tyrannus. Tuque non dubis manum
Urge imperator: Auspice Tonante erues,
Quodcumque Romae gliscit exitio malum,
Per te redemptus Romulae genti Deus
Solito coletur ture, et antiquus vigor
Restituet aras Caelitum: per te fides
Reddita Quirinis saxeos orbis Deos
Proruet, et orbem sola dominatu reget.
Const. Habet obsequentem Caesarem annutus Dei.
Audite Solis cardines, seu qua venit
Iuvenis ab undis, sive qua languens caput
Pelago recondit; vosque qui proni in mea
Venistis arma Caelites, tuque o DEI
Augusta genitrix; arma si quid quam mea,
Si sceptra possunt aliquid; exilio fides
Revocata, Romae rursus et iura, et vetus
Solium tenebit, alta pax urbes colet,
Orbemque Pietas; iura Iustitia dabit,
Unumque Christum mundus acclinis colet.
Audite: Constantinus haec caelo vovet.
Maxim. Quae cura mentem, Caesar afflictam tenet?
Maxen. Quando procella volvitur pectus, nequit
Serenus esse frontis Augustae tenor.
Maxim. Suspensa labris verba, non constans color,
Partesque in omnes oculus ambiguus, pedes
Artusque trepidi, grande quod tegitur malum
Palam eloquuntur. Maxen. Nulla sine curis dies,
Nox nulla transit Regibus.
Maxim. Solito patet
Ex ore gravior. Maxen. Nempe, cam gravius malum
Premit, latere nescit affectus color
Oris, oculusque mentis invitae notas
Manifestat. Maxim. Ede Caesar afflicti malum
Cordis. Professus robur amittit dolor.
Maxen. Da fidus aures. Regii arcanum tibi
Scenam recludo pectoris: nulli alteri
Velim hanc patere. Vulgur [(perhaps: Vulgus)] in rimas abit,
Proditque quicquid fidis, arcani impotens;
Mendaciisque fama depravat rei
Momenta magnae. Maxim. Marmori fides tuae
Secreta mentis. Maxen. Accipe. In medio stetit
Nox furva Olympo, nescio an Morphei iocos
An vera vidi. pontus hinc vastus mihi
Natare visus sanguine; hinc grandi impetu
Ignotus ire populus, et Genio duce
Per secta ponti spatia, per stantes aquas
Siccis meare gressibus: tum se furens
Agere per undas miles, et passu incito
Fugam prioris insequi. Stetit mare
Utrinque pendens, donec in apertum cohors
Subiit hiatum: tum procelloso impetu
Unda revolutis fluctibus et arma et viros
Sepelivit una. Maxim. Vera si menti Deus
Narrat, triumpha Caesar! Haec tuae spei
Praeludit umbra. Nempe te sequitur fero
Mavorte Constantinus, at tandem suo
Tabo innatabit. Maxen. Loquere quae prosunt magis,
Quam quae placent. Hoc regia laborat malo;
Utilia pauci, placita permulti ingerunt.
Vix fugit ora miles oppressus freto,
Terrifica species hominis ante oculos stetit,
Effata saevum: Sceptra pallentum tremunt,
Delubra nutant Numinum, antiquis cadit
Iuppiter ab aris, Roma Christiadum DEO
Procidua lunat poplitem, fumant novis
Altaria sacris, vertici extremum tue
Fatum minatur, Tiberis agglomerat suas
Insanus undas. Surge. quid lentus stupes?
Maxim. Hoc est verende Caesar: ultorem sui,
Te decoris astra postulant, ritus novos
Exosa vulgi, vindicem sui legit
Te caelum honoris. Quod placet Superis, manu
Regum elaborant. Maxen. Tum scyphum admovit labris
Sanguine natantem et pectori appressit facem
Sic fata: Saeve, hunc sanguinis scyphum bibe:
Hoc igne ferve. Maxim. Caesar in tuos habes
Ausus faventem Numinum assensum, Scyphus,
Quem bibere ratus es, Flaviae est gentis cruor,
Quem chalybe victor hauries. Maxen. Si stet sua
Fidelitate Vivis. Maxim. Hanc sacras tibi
Populus ad aras iurat. Maxen. Et constans sua
Stat mente? Maxim. Gentis Romulae hoc primum est decus:
Iurata pacta pendere et vita et nece.
Maxen. Reprimis timores. Stat tamen belli exitum
Solita Dymantis arte scrutari. Dii
Si veritatem denegant, Colchis dabit.
In nostra pronos vota, si nequeo polos
Flectere, profundo e carcere movebo stygem.
Sic est; in aula veritas monstrum est. Loqui
Placita necesse est; quando sibi odium parit,
Qui vera loquitur Nuda quae gaudet Dea
Prostare, in aulis tegitur. Huc ratus cato,
Seianus intrat plurimus. Larvam induit,
Quae nuda nata est Veritas. Silentium
Mendaciumque, prima sunt aulae nota,
Prima ars placendi Regibus. Verum, tegit
Mendacium. Silentium non detegit.
Par culpa utrique est. Nil magis Princeps avet,
Quam veritatem nosse: nil minus obtinet.
Si non nocentes Principes Dea haec fugit,
Non serviet nocentibus. Dixi palam
Studio placendi, Caesari sortem auream
Spirare caelo; Flavium tandem improba
Nece periturum, dixi et ultorem Deum
Legi tyrannum; quotque sunt stellae polo,
Tot in favorem Caesaris nictus dare,
Placere volui. Caesares saevi, ut ferae
Sunt laniandi [(transcriber); sic: laniendi] . Belluam cautus manu
Tractas amica, ne magis noceat; neque
Ut prosit, ambis. Aliud internus sinus
Mihi dictat omen, aliud os canit. Aureos
Mentimur ore sortis optatae dies;
Sed corde premimus tela, quae capiti parat.
Cum Sceptra tigris torquet, hoc unum bonum est;
Simulare posse. Flavium, si me meus
Non fallit animus, Flavium exacti manet
Belli triumphus: Ille, non fallor, trahet
Tiberis per undas Martis examen grave,
Romamque cernet supplicem, et fusos genu
Lunare Civis. Ille, si verum canit
Stygialis umbra, vertici extremum tuo
Fatum tyranno conciet. Nullus diu
Violenta regna tenuit. Est sceleri sua
Sors destinata. Vindices nemo putet
Se posse Superos fallere. Instantem trahit
Poenam tyrannus: quique non nocuos premit,
Tandem ipse Sceleri nocuus immoritur suo.
Maxen. Pavidus per umbras animus incedit suae
Praegasus [(perhaps: ???)] urnae. Fata si nondum parat
Suprema Numen, magna trepidanti imminet
Procella capiti. Cernis? hic quantis solum
Funeribus albet? Miles, heu! miles meus
Hic ossa sparsit. Terra sub pedibus tremit,
Totusque late trepidat excussus sua
Esede mundus. Sidera elisis tonant
Metuenda flammis. Omnia in nostrum malum
Elementa pugnant. iste quis cana caput
Gravis senecta? Nempe, qui nuper mea
Marcellus ira cecidit. An rursus nova
Ut morte pereas, bellua in vitam redis?
Eheu! cruentus undique in caedem meam
Ignescit ensis. Gemitus hinc auras ferit,
Hinc multa funus ulula supremum canit.
En Tiberis undat sanguine, et late vias
Effusus omnes occupat: totis frequens
Cadaver undis volvitur. Miles meus
Inter procellas funere extremo perit.
Quis hic chelydrus sibilat? quis me premit
A fronte serpens? Hinc. et hinc dirum iacit
Anguis venenum.
Dymas. Vana correptam rotat
Imago mentem Frena, qui Romae paras,
Populisque sceptra, te prius Caesar rege.
Max. Quis tu fluente squalidus barba Senex?
Quae monstra averno proruunt! Duri heu flagri
Acerba plaga! Dym. Scelere torquetur suo
Animi impotentis aestus. Has poenas trahit
Praemissa culpa. Nullus impune est nocens.
Si poena desit alia, tormenti satis
Est ipsa culpa. Max. Patrite immites Deae!
Dym. Illusus umbris animus est impos sui.
Mentis stuporem corylus attactu levet.
Max. Video Dymantem! o columen, et maior mei
Fortuna sceptri! quantus in media venis
Castor procella! Dym. Frontis augustae iubar
Adoro pronus. Max. Potius assurge, o Pater,
Spes unde nostra fulget, et quidquid super
Vitae est, tenetur. Erro! num species mali
Viso Dymante fugit, et rursus dies
Oculis serenus redditur? Dym. Si quid potest
Colchi per herbas, Magica si quidquam valent
Prodesse metra, Caesari impendam, Iube
Quodcumque libitum est: paret et caelum mihi.
Et Styx, et Umbrae, et vastus Oceani sinus,
Et flammae, et ignes, fulmen, et Averni chaos.
Max. Quae bella verset ales, et nostro incubet
Fortuna sceptro; quamque stet dubio gradu
Salus Quiritum, Ditis interpres, vides.
Hinc multa metuo, multa despero quoque.
Dym. Prudentis est metuere; sed freno tamen
Regere timorem. Qui nihil cautus videt,
Nihil usque metuit. Plura qui cernit, cavet
Is plura. Vanus saepe, sed magnos timor
Lacessit animos.
Max. Vanus, an verus mihi,
An profuturus torqueat mentem pavor,
Turbatus animus non videt. Dym. Nihil interest.
Verusne sit, vel vanus. Hoc multum interest,
Quod ipse metuas. Anxium eventu rei
Pectus futurae, carnifex sortis suae est,
Audere quae timemus, est magnam metus
Domuisse partem.
Maxen. Quamdiu belli exitus
Dubius laborat inter adversam simul
Facilemque sortem, nulla metuenti est quies
Tranquilla menti. Ostende, quam fata aleam
Versent sinistra, fata quam versant bona;
Quam dubia palma flectat in partem; cui
A Marte caelum lauream, aut taxum paret.
Aeque Tonant is fulmen, ac risum poli
Tolerare didici. Dym. Carmine horrendum chaos
Movere ab imo, cogere in vocem Deos,
Tacitaque nocte evolvere latentes metus,
Ars nostra, Caesar, est. Avernalem traham
In vota sedem; quidquid aereis volat
Campis, ciebo; nubibus quicquid crepat
Tonitruorum Conside hoc Caesar loco.
Thespis ministra. Cedat ex humeris chlamys.
A fronte sacra in turbinem coeat coma.
Varii coloreis tunica resoluto fluat
Nodo per artus. Baltheus pectus liget
Pariter colore varius. Albentem timet
Serenus aer. Namque si iubeam, coit
Ab utroque mundi cardine procellae fragor,
Tonitruque et atrae fulminis saevi faces.
Ruber minantes nubium frangit sinus,
Ventosque in arma cogit, et murmur gravi
Elidit ictu. Corulus ponto imperat,
Levibusque crispum Etesiis turbat mare,
Tempestuoso Circii eiectum impetu.
Tremefacta nutat terra ad imperium nigri,
Vastoque hiatu pandit Umbrarum domos,
Et quidquid orcus claudit, in apertum trahit
Lucis theatrum. Virga, qua Lunam voco,
Qua pello caelo sidera, et furva aerem
Subtexo nube, spatia describat rei
Bene peragendae. Hoc circulo totus mihi
Ministret Erebus. Solitus in mentem furor
Dum provocatur, Martiae clangor tubae
Accende pigrum sanguinem. Satis est. Cruor
Iam bullit omnis, sexque vix venis tenet.
Hinc exciatur Orcus. Inferni lacus,
Cancer silentum, vosque Avernales domus,
Sedes gementum, semper inamoenum chaos
Stygios hiatus pandite, et puram dolos
Efferte in auram. Dormit aut languet DEUS?
Tuba excitetur. Tympanum Thespis quate.
Iam micuit ignis primus, et fumi vapor
Infecit auras. Dire tenebrarum Pater;
Et Imperator Manium, tristis domus
Saevi inquilini, vulgus Umbrarum ferox,
Genus draconum, sontium tortor, sacri
Lues honesti; sive Sisypheum gravi
Collum fatigas mole, sive undae fuga
Senis calentem Tantali ludis sitim;
Seu corde Titii pascis effosso nigri
Ululas Averni, sive discerpis rata
Currente membra sontium, in votum veni.
Immugit iterum terra: laxantur sinus.
Volant chelydri; Cerberi latrant, Draco
Exspumat ignes. Numen obsequiis tuis
Adest paratum. Posce, quae poscis: tuo
Caesar faventem senties voto Deum.
Max. Arbiter. Umbrarum, domitorque nigrantis Averni,
Cui rerum series, tacitisque sepulta tenebris
Belli scena patet; si non iniusta precamur,
Quid cudat fortuna, refer, venturaque pande
Omnia bellorum. Voti reus ardua centum
Terga iuvencorum, manus haec tibi caedet ad aras.
Pluto. Ex speculo fatum, casusque evolve futuros.
Aggeris Iligni texto, tabulaque frequenti
Hostibus in fraudem sternes Tiberina fluenta.
Illum fata prement. fugiens qui pontis adibit
Insidias: illum spumaeque, undaeque, procellaeque
Involvent aestu, qui gentis sceptra Quirinae
Perdere, et Imperium lacerare per arma laborat.
Max. Ambigua verbis cecinit, et dubio metro,
Concussit animum.
Dym. Certa non dubiis dedit
Responsa verbis. ille qui pontis dolos
Fugiens subibit, primus inferias dabit
Sacras Averno.
Max. Sceptra qui gentis parat
Perdere Quirinae. Dym. Tune per Martem studes
Lacerare Romam? Max. Iuro torquentem vices,
Mortaliumque fata volventem Deum;
Non ego Quiritum funera, aut Romae neces,
Caedesque volvo Civium. Patriae bonum,
Urbis salutem, Civium pacem peto,
Arasque cultas Numinum, et acerras Iovis
Semper calentes turis incensi dape.
Dym. excedat ergo pectore timoris gelu.
Ambigua Ditis verba funestum tibi
Nihil minantur. Flavio hoc fatum Duci
Instat sinistrum. Namque dum Romam agmine
Denso coronat, civibus pacem eripit,
Ipsumque bellis turbat Imperii caput.
Vel ista cecinit Pluto, vel cecinit nihil.
Max. Reprimis timorem pectore, et vastum fibris
Subdis calorem; quando iam nostri patet
Belli secundus exitus. Sic me fovet
Styx saepe culta victimis. ibo sacro
In iussa felix omine, et qua sese iter
Pandit per arcus Milvios, silvae trabes
Spolium Sabinae congeram, et pontis dolos
Aptabo Tiberi, Vota fortunet polus:
Vel si renuerint astra, Cocytus fave.
Const. Imperia terris, nomen aequamus polo:
Sed quod beatum Caesarem solum facit,
Pacis caremus otio: invitos Ducis
Humeros fatigat cura bellorum gravis.
Pax est amori, pax tamen amantem fugit,
Per tot procellas Martis, et per tot vices
Quaesita sortis. Certa iam nostris sedent
Tropaea in armis; certa palmarum Deus
Omina spopondit Caesari. at quanto hoc decus
Stabit cruore! Sanguini quando potes
Parcere, sitire Civium cladem, est nefas.
Honesta palma est, caede quae nulla venit.
Manu cruorem Regia tarde decet,
Parceque fundi. Lenitas primum est decus
Iuste imperantis. Artemi, alloquio prius
Tenta tyrannum: ponat augustum Imperi
Diadema nostri, quodque violento sibi
Ausu arrogavit, Regiae sceptrum manus
Urbem timore liberet, Cives iugo;
Suaque miles sorte contentus dies
Reliquos in armis transigat. Caesar volo
Iubeoque: mitis impio, si me audiat
In iussa promptus; at reluctantis morae
Severus ultor. Forte Perusinae monent
Meliora strages. Saepe quos praeceps furor
In arma duxit, revocat ad mentem timor.
Est, qui minatur, aemulo quando caret:
Quando arma spectat aemuli, irarum graves
Ponit tumultus.
Artem. Rigidus ingenio furor,
Animusque durus sana consilia excutit,
Non est tyrannus, qui metu flecti potest.
Mediis ab ipsis indoles durae trahunt
Animi rigorem. Const. Quamlibet flecti sciam
Indocile cor Maxentii, nolo tamen,
Quod suadet ira, Martis incenso prius
Impete ruinas agere, quam clementiam
Agnoscat orbis Caesaris. Iuste quidem
Furere liceret; quando tentati sat est
Suspicio regni, ferrea ut regnum manu
Securitati vendices. Non quod petit
Meritum tyranni, pensito; sed quod decet
Sublime Regis pectus. Hoc orbis sciat,
Tentata molli vulnera attactu. Piam
Si durus animus dexteram nolit, gravem
Sentiat in ictus. Nemo sic Martis mei
Damnabit iras; Roma laudabit modum.
Piumque noscet Caesarem, et Iustum simul.
Vict. Ergo bellaces committo manus,
Geminoque acies misceo marte,
Amor utrique, at saepe utrumque
Fugio nulli iurata Deo
Subdita soli. palmam ostendo,
Nec trado tamen: nisi cum caeli
Provida mandant iussa, ambiguis
Huc feror, illuc incita pennis;
Anceps homini, sed certa Deo.
Hinc me Pietas, hinc Impietas
Ardore pari, paribusque armis
Sollicitant. Piet. O Diva meorum
Amor armorum! Imp. O Diva meorum
Flamma furorum! Piet. Huc verte virentem
O Dea palmam! Imp. Huc age victorem
Diva virorem! Vict. Precibus flecti
Nescia. nutus exspecto Dei.
Quo iubet, illuc palmam inclino.
Dum non mandat, venio, fugio,
Semper dubiis suspensa alis.
Imp. Teneo! Vict. Fugio Imp. O gratia fallax!
Et spes celeri delusa fuga!
Amor inconstans! profugusque favor.
Vict. Quae cito venio, rapida effugio.
Imp. Sic cita nimium gaudia pensas
Maiore malo. Vict. Cernite reducem:
Tendite dextras Tu cape palmam.
Piet. Etiam Pietas caelo invisa est?
Displicet etiam. si tendo manus,
Palmamque peto? Vict. Certo veniunt
Ordine palmae. Nondum caelo
Placuit bellis ponere finem.
Veniunt longo magna labore.
Vis hoc palmae decus? Imp. Irritas?
Vict. Rideo vani vota laboris.
Non tibi nascor. Frustra Impietas
Vincere quaerit, Imp. Saepe rotata
Victrix [(transcriber); sic: Victtrix] palmam per bella tuli.
Vict. Numquam at solida stetit illa manu.
Tarda advenit, praepes abivit.
Impietatis regnum instabile est.
Piet. Quid Pietatis? Vict. Pietas solae
Est regnorum secura basis.
Imp. Impietatis regnum instabile est?
Per tela petam. Vict. Per tela rues.
Imp. Est leve damnum vitae, ut regnes.
Vict. Iactura gravis vitae et regni est.
Non regnabis. Imp. Ringere; morere;
Ego regnabo. Vict. et Piet. Ringere morere,
Non regnabis. Imp. Quocumque pedem
Fugitiva feres, studiosa sequar.
Vict. Huc tende gradum, si stulta potes.
Piet. Ego migrantem persequar. Imp. Et ego.
Consc. Inice laqueum. Cons. et Ind. Non, non ibis.
Multa minari, pauca efficere
Stulta ira potest. Impiet. Teneor. Cons. Indit. Vincta
Non effugies, Imp. Mitte furentem
Cons. Indit. Non effugies. Imp. Fulmina superi!
Fulmina nubes! Cons. Ind. Furit in cassum
Vincta catenis Caspia tigris.
Furit in cassum, cui stulta fine
Viribus ira in pectore fervet.
Non regnabis. Ringere, morere;
Non regnabis, non regnabis.
IUssu benigni Caesaris pacem fero,
Si pax amatur. Met. Quamlibet pacem
Augusta Roma; dulce ridentem tamen
Videre pacem non potest. Rigidus nimis
Instat tyrannus, seque non iusto rotat
Furore in arma. Vota si Romae pius
Audiret aether, pestis haec pridem suo
Tabo innataret. Sed reluctari malo
Nimium ulceranti non licet. Quando fremit
Ima revulsi sede tempestas maris,
Dare obsequentem fluctibus navim decet,
Ne vela rumpat Eurus, et mergat ratem.
Quae fugere nequeas tela, sapienter feras.
Artem. Erit furori meta. Vel sceptrum dabit
Suo tyrannus Caesari; aut caeli manum
Gravem suorum vindicem scelerum feret,
Numquam tyranni sceptra toleravit diu
Taciturnus aether: Instat a tergo sua
Vindicta sceleri Metel. Sera sed nimium venit.
Artem. Gravior prementis ira pensabit moram.
Met. Sic iubeat aether.
Maxen. Liceat at vultus mihi
Tyranni adire. Met. Sonuit impulsi fragor
Cardinis. En ipse Caesar. affatus dabit.
Art. Non esse gentis Flaviae augustum Patrem,
Cui rigida quondam dederit in primas dapes
Uber Leaena, vel superbifico pede
Premat iacentes; discat Ausonii laris
Iniustus heres. Licuit obstantis moras
Mavorte toto infringere, evulsas domos,
Et templa, et aras Numinum, atque ipsos Deos
Involvere uno, pariter ac Cives, rogo.
Moderatur aestum pectoris. Quamquam tua
Si merita spectet, caedibus teque, ac tuos
Sepeliret una. At ille (quod Regem decet)
Parcit cruori Civium, et gaudet manu
Tractare molli vulnera. Imperio suo
Parere Romam poscit, ad cuius sedes
INiustus heres sceptra. Si obsequeris, tuo
Vivis superstes funeri; sed si negas
Violentus Urbem miles in cinerem dabit.
Quo vestra vento lina, quo fluctu ratis
Agatur, ipse cernis. Ad muros abest
Miles tegendos; magna pars Urbis tibi
Infida nutat: Civium adstringis metu
Obsequia, non amore. Quae fundat timor,
Diuturna non sunt, Occupat viros pavor
Timidaque trepidant castra. Quo vigeat statu
Res nostra, pariter cogita Victor sua
Numerat tropaea miles, et longo ordine tu
Palmas recenset: sive quas hostis fuga
Praeceps reliquit; sive quas stratae solo
Urbes dederunt; five quas cives metu
Trepidi obtulerunt; sive quas tanti potens
Amor occupavit Caesaris. Victoria
Prior sequentem spondet, a prima venit
Calor in secundam. Militi accrescit vigor,
Vicisse cum se meminit Hoc animo quoque
Expende: amari Caesarem. Quid non potest
Praeoccupatus cordis affectus! Ruit
Sponte in paternos civis amplexus; ubi
Patrem experitur, quem timuit hostem. Fidem
Huc ille vertit, unde manantes fluunt
Gratiae et amores Caelaris si quis tamen
Respuit amores hactenus, ferrum tulit,
Suoque tabo turpe foedavit solum.
Sapere alienis casibus discat, suos
Qui vult cavere. Sed quid aliena advoco?
Propria pericula terreant. Nondum excidit
Verona mente; quando non pavidus lares
Miles subivit; quando te populi iocus
Vilis secutus, terga cum turpi dares
Fugae, et sequentem mortis horreres pedem:
Repone sceptra Caesari, et vivit salus
Tua, et tuorum.
Maxent. Sceptra latrones petunt?
Quirina sceptra? Roma non didicit iuga
Aliena ferre. Gentis Ausoniae pater
Genuit nepotes liberos, prolem sui
Iuris tenacem, nesciam alieni; Deos
Patrios tueri fervidam. Collo iugum
Non induemus Fulminum quidquid strepit,
Inane murmur credimus. Iactat minas
Infirmus animus: fortis, ad ferrum volat.
Victoriarum quidquid est partum, probat
Inertiam hostis, non manum invictam tui
Ducis. Nec esse victor hac lege appetam:
Labore parta palma delectat magis
Herois animam. Si qua vel nullo venit
Sudore, vel precari; indigna est viro.
Martem professo. Nostra si parvi est tibi
Fortuna, visque Martis; opposito licet
Marte experiri. Quisque, qui possit docet
Facta exhibendo. Si semel vidit fugam
Verona nostram (non nego) praesens dies
Delebit illud dedecus. Sententia
Stat mente fixa: sceptra non ponam: prius
Mea et meorum vita sub Avernum ruat.
Art. Nihil ira fanum suggerit, motu abstine,
Meliora cernes. Pace dum frui licet,
Male Martis arma sequeris. In quem te trahes
Tuosque fluctum? Facile principium datur
Bello quod aetas longa non finit. Tuo
Bellum inchoare pendet arbitrio; exitus
A sorte et hoste. Max. Pendet arbitrio meo
Bellum inchoare? Prima iam auspicia dedi;
Quid sors et hostis possit, haec quaeret manus.
Art. Hic pacem et arma pallio in eodem fero;
Elige, quod optas. Max. Arma, quae coepi, sequar.
Coepisse necdum paenitet: bellum volo.
Art. Habe quod optas. Caesaris laus haec erit,
Pacem obtulisse. laudibus demet tuis,
Hanc noluisse, et sponte in exitium ultimum
Traxisse Cives, templa cineribus, lares,
Tumulasse busto.
Max. Quas iacis frustra minas,
Differ, ruina donec oppressus gemas.
Art. Ita astra iubeant. Senties quicquid iacis
Frustra minarum quando calcatus gemes
Max. Recede. Quantus urbe sit populi tremor
Narra tyranno: nempe Circensi dabo
Ludos arena: si lubet, veniat mei
Spectator animi: vel veniat Actor rei.
Attemperare bellicas curas iocis
Pars est laboris. Seria molestant, nisi
Iocis leventur. Circus in ludos patet.
Auspicia pindus, et novenarum choro
Cinctus sororum Phoebus in circum vehat.
Chorus, Surge palma amica Marti,
Surge laurus, et virentes
Tende ramos, et coronas
Implica Maxentio.
Surgit illa, crescit ista;
Implicantque se in coronas.
Surge laurus, surge palma,
Necte serta Caesari.
Glo. 1. Involabo. Glo. 2. Considebo.
Chor. Involate, Considete.
Glo. 1. et 2. Serta Marti serta faustae
Nectimus Victoriae.
Vive Caesar! Flaviaque
Gente victa laureatam
Prome frontem, dextra palmas
Inter arma demetat.
Glor. 1. Instat Auster. Glor. 2. Urget Eurus.
Viraque Nutat arbor, mors minatur.
Glor. 1. Labor eheu! Glor. 2. Labor eheu!
Chorus Triste funus occidunt.
Sors amoena longa numquam est:
Laeta migrat, advenitque
Maesta; Sed iucundiore
Maesta sors est longior.
Max. Secede tristis bubo, tecumque amove
Inauspicato carmen ululatum sono.
Galeata turba subeat, et laeto meis
Praeludat armis omine.
Metel. O quantis micat
Animis Iuventus! Max. Iste, cui galeam nigrae
Cristae flagellant, nostra simulabit: rubra
Cui ludit ala, Flavii et castra, et viros
Signabit, Met Ite umbratili audaces manus
Conserite bello. Max Buxei in ferrum viri!
Ignava corda! pudeat in Martem reses
Tulisse pectus, corque mobilius sua
Trepidasse crista! Romulae vobis decus
Sic gentis animo est? ite Rommulei ioci
Indigni arena. Met. Melior in scenam cohors
Prodite Nani. Bella, quae deceant viros,
Gruibus parate. Veniat in scenam Gigas
Parvae cohortis ludus.
Max. O monstrum viri!
Sub ipsa caeli sidera abiecit breve
Compendium hominis.
Metell. Turba Faunorum iocos
Inferat arenae. Flavii in medio ducis
Statua erigatur. Max. Quisquis elisis valet
Aliquid sagittis Flavii primus Ducis
Transfigat oculum, praemio haec veniet chlamys
Radiata abauro, perqueve discretas notas
Intexta gemmis. Ille quis celeri puer
In nube lapsus? vincimur? Caelum invidum
Miscet iocosis seria? At numquam dabo
Victam Tonanti dexteram. Nostra in forum
Statua vehatur; quam prono genu colet,
Quicumque gentis Flaviae signis studet.
Huic festa Iuvenum turba promeritos date
Cum plausu honores. Flavius sic me colet:
Sic me Quirinus Caesarem agnoscet suum.
Quae dira monstra? semper infensus mihi
Pugnabit aether? Aliquis an magico sono
Exciit in arma Caelites? Claudat iocos
Turbata scena: sidera invadam manu.
Si quis sub astris invida torques manu
Non paria nobis sceptra, quem fingit Deum
Servile vulgus; exsere in bellum manus:
Descende caelo: Martium hunc campum subi:
Tibi violenta dextera infringam caput.
Dymas vocetur, Ditis interpres, meae
Sortis minister. Proelia Gigantum traham
Vindex in astra. Si mihi indignans polus
Intentat arma, serviant larvae stygis,
Totusque famulam proeliis nostris opem
Impendat Orcus. Nolo propitium Deum;
Omen secundum nolo: nec Numen colo,
Nec astra veneror. Aethere excutiam faces
Caeloque lucem. Siqua delituit meo
Sub corde pietas, ense scrutabor fibras,
Et vel sub ipso sanguine latentem eruam.
Adhuc per aurei spatia decurrit poli
Sol lucis auctor, nec remetitur diem?
In ipsa Martem sidera triumphans feram,
Totumque ab imis sedibus olympum traham.
Quod scelere partum est, scelere defendam iubar.
Nunc. Auguste Caesar. Max. Bubo quid maestum canis?
Nunc. Exitia Romae. Max. Exitia? dum Maxentius
Vivit, sinister casus exitium queat
Adferre Romae Nunc. Iam a: tulit.
Maxen. Quodnam malum?
Effare. Nunc. Patri a Numina in bustum vorat
Grassatus ignis: iamque se fumus tuae
Infundit aulae, et igneam nubem trahit
Cineres daturam. Max. Verticem nostrum petunt
Haec sortis arma. Ite, ite famulares manus:
Mali incubantis pondus haud pigra potest
Opera levari, Flamma depascens mora
Cunctante crescit.
Civ. 1. Quantus ex urbis rogo
Atra sub auras nube se cumulat vapor!
Eheu? cadentes aedium moles rudi
Aggere teguntur. Alter ambusto domus
Culmine ruentis desilit; strata aedium
Alter ruina tegitur: obtritu perit
Quadrupedis alter: Max. Quis lacessito malis
Animum reponat pectori? fatum undique
Oberrat oculis. Conscius scelerum timor
Animum flagellat, mensque non constans sibi
Inter tot aestus, mole collapsa, ultimam
Spectat ruinam. Cuncta procidua fluunt
Mihi sorte semper. Regios inter iocos
Circique ludos, nullus optato exitu
Tulit triumphum. Laurus occubuit; lyrae
Rupere chordas: Flavii nostris Ducis
Erepta manibus statua: truncato mea
Repente capite planxit ingenti solum
Circi ruina. Gaudiis semper meis
Inserpit aliquid triste, quod mentem vorat,
Quod torquet animum Nullus innubi dies
Se luce comit, nullus ad votum fluit.
Semel fatendum est: Flaviae genti studet
Pronior Olympus. Studeat; ego caelum impetam,
Et astra vindex more Titanum eruam:
Quod invidentis Numinis manus negat,
Ferrum hoc parabit. Subtrahant sese meo
Sidera favori, sidera hac cogam manu;
Totumqne subigam iussibus nostris polum.
Const. Ergo cruentus ille furiarum rogus,
Prodita Acheronte pestis, et Romae latro
Neque nostra metuit arma, neque mitem capit
Benignitatem caesaris? Art. Mentem sitis
Si quando regni corripit; ratio exulat.
Ambitio frenos nescit, et tumidae furor
Calorque mentis sana consilia excutit.
Regnare quid sit, quando gustavit semel,
Subesse nescit. Cadere de regno grave est:
Roma emigrare dedecus; regni iubar
Dimittere, probrosum aestimat. Nullum parem
Ambitio tolerat. Splendor alienus grave
Est vulnus animo. Ridet ad nostras minas;
Quin et minatur: dumque per venas cruor
Aliquis meabit, Flaviae in gentis necem
Semper calebit. Const. Rigidus exstinguet chalybs
Aestum furentis. Alpium evici iuga,
Concussi Italiam, iacuit ad nostros pedes
Ausonia tellus; hoste ter fracto lupos
Latium momordit: quis quis armorum sonum
Sensit, furentis arma prae venit prece
Genuque curuo; quisque se victum meis
Gaudebat armis. Nempe Mars nulli meus
Advenit hostis. Iste praedonum caput,
Spuma haec Averni, contumax scopulus maris,
Iuris charybdis; iste tranquillus mei
Sedem tenebit Imperi? Sinon sapit
Benignitate, sapiat attritus mea
Severitate. Fateor effusus mihi
Non facile sanguis bibitur: at quan do exigit
Ius, fasque Martem, parcere cruori est nefas.
Ablav. Cum iusta causa est, arma fortunat Deus.
Const. Mea iuro posco. Abl. Quidquid ablatum fuit,
Repetere fas est.
Const. Quam grave est capiti, micans
Diadema Regum! frontis in scena rosas,
In corde spinas exhibet; foris levat,
Sed pectus intus mole Atlantaea opprimit.
Cognata regnis cura se cumulat novis
Fecunda curis. Quaerere imperium grave, est
Gravius tenere: at perdere, hoc animi ulcerat
Penitos recessus. Iure quod tenuit bonum,
Nemo, sine mentis vulnere, alieno videt
Raptum furore. Gravius hoc nostrum tamen
Acerbat animum, quod nisi effuso Patrum
Cruore repeti nequeat Augustum decus.
Abl. Haec iura belli: fluctus innocuos simul
Rapit, et nocentes.
Const. Cogimur; grandi licet
Animi dolore. Ablav. Velle, quod nolis, licet,
Quando volendi causa commune est bonum.
Const. Quae vestra mens est? Romuli minimum velim
Spargi cruoris. Abl. Solus haud unquam cadit
Ingens colossus, tecta quin sternat suo
Vicina lapsu. Opprimere crudelem nequis
Bello tyrannum, nisi simul perimas quoque,
Quodcumque adhaeret. Const. Urbis antiquae Patres?
Abl [(transcriber); sic: Alb] . Plebem, Patresque Neminem insontem puta,
Commune quando crimen est. C. Non est nocens,
Quem vis adurget. Abl [(transcriber); sic: Alb] . Iure bellorum est nocens,
Infesta quisquis arma molitur manu,
Seu sponte, seu vi. Ut sit nocens, usum hoc sat est;
Servit Tyranno. Con. Cogitur. Abl. Cogi nequit,
Cui maior est vis. Const. Maior est Maxentio.
Abl. Millena plebis capita plus possunt.
Const. Caput
Si membra flectat aliquod. Abl [(printer); sic: Alb] . In scelus caput
Reperere. Const. Violentum caput.
Abl. Violentiam
Violentia frangi decet. Sontem foves
Si parcis Urbi. Quando concepto crepant
Propinqua tecta ab igne, vicinae quoque
Lacerantur aedes. Flaviae Augustum caput
Columenque stirpis, si quid Ablavius potest
Suadere sanum; parte qua Tibris natat,
Instructa classis milite frementes agat
Fluctus in urbem: parte, qua spectat diem
Urbs occidentem, moenia assultu premat
Agmen frequente: parte qua septem videt
Currus Trionum, missili flamma volet
Incensus aer Plura cum tentas, trabis
In vatia studium plebis, et robur teris.
Distracta cura non potest unquam satis
Multis mederi. Art. Civium ut parcas neci,
Auguste Caesar, parce violento manum
Urgere ferro; et militi parces tuo
Martisque flori, Valla si ferro impetas;
Hoc est necesse, Civium ut perdas gregem,
Aut vim tuorum militum. Neutrum satis
Clementiam commendat. in cuius velis
Iurasse leges. Parcere et civi, et tuae
Potes cohorti. Saepe crudeles mora
Fregit tyrannos: saepe, non nego, acrius
Exulceravit. Non diu violens ferent
Iugum Quirites Ipsa se frangunt mala,
Quae nimis arcebant. Saepe quod ferrum nequit,
Diuturna, ferro gravior, expressit fames.
Cingantur Urbis valla, tranquillis cohors
Stet fusa in armis: ne vel exiguum famis
Solamen intret. Veniet, et sero licet,
Tamen incruenta veniet in nostras manus
Hac arte Roma. Flaviae hoc gentis decus,
Haec imperantum gloria est: quando sine
Cruore possunt vincere, intactas manus
Servare tabo. Val. Caesar, armata e manu
NOn facile sceptrum est rapere, nisi dolis agas.
Const. Hoc imperantem non decet.
Val. Quando imminet
Solio ruina, genere quod in alio est nefas,
Fas est in isto. Tutus, ut regnes, licet
Hostem dolis subvertere, Hoc nemo improbat.
Tollenda fraus est fraude: ne subeas prior
Dolos, dolose praeveni. Sunt qui tuos
Fasces in urbe postulant: sunt qui iugum
Grave exsecrantur, quod ferunt. Maxentium
Odere multi, Flavium plures amant.
Tacitisque votis ambiunt. Ego, iube,
Ego penetrabo; tacita consilia eruam,
Firmabo pacta, mobili plebi ingeram
Odium tyranni: concitus tandem furor
Rebellione publica ardebit. Const. Doli
Virtutis adimunt gloriam. Herous vigor
Se librat armis, non dolis. Quid tu meae
Virtutis haeres, nate, quem imperii paro
Quondam saluti, nate quid censes?
Const. Iun. Pater
Auguste Caesar, cuius in dextra sedet
Libratus Orbis; quamlibet magnum scelus
Mora invalescat; attamen et ipsum mora
Robur adolescit, quo recidatur malum.
Suspende Genitor arma, dum Crispus suas
Sistat cohortes. Longa non aberit mora:
Praevia propinquum fama iam fratrem canit.
Pars magna belli Crispus est; partem quoque
Tuae meretur laureae Cedet tamen
Laus tota Patri, quando pars magni sumus
Soboles parentis, Militum accessu, furor
Maiore franget impetu obstantes moras
Obicemque valli: fratris exemplum pigros
Acuet in iram milites. Tum qua lubet,
Aggredere muros parte, stat in omni virens
Tuis triumphis laurea. Con. Probantur Patri
Consilia nati. Crastinus natum dabit
Laurumque Phoebus. Ferte quam fertis moram.
Gloria meorum magna bellorum, Duces;
Miles acuatur interim, et fesso quies
Concessa vires reparet. Immensus labor
Vegetos lacertos, spiritum excelsum petit.
Max. Natus sinistro sidere, adversos poli
Semper labores patior, et tristi traho
Bubone Martem. Cuncta me in mortem petunt:
Caelum, solumque Frontis augustum iubar
In capite nutat. Undique incursat gravis
Procella timido, meque discerptum trahit
Et huc, et illuc. Saeva, quo feriat, malum
Fortuna semper invenit: semper via
Patet insolenti, sceptra qua premat, Deae.
Sed non prememur. Invidus ut erret polus,
Hic faciet ensis Ditis interpres meo
Ades timori medicus. Dym. Adversum impetum
Imbelle pectus queritur, heroum domat.
Sors unde laedit, inde magnanimae patet
Virtuti arena. Spiritum antiquum indue;
Certaque spe victoriae nixus, gelu
Exue pavoris. Max. Quidquid attento, exitus
Habet sinistros. Dym. Saepe generosum timor
Molimen antevertit: ubi coeptum tomen
Facinus, virilis animus in pectus redit.
At sint sinistra sidera, faventem tuis
Habes Avernum rebus Invito potes
Bellare caelo; at exitu infa usto nequis.
Max. In arma nostra facile Cocyti iube
Agmen venire, cuius ad nomen tremat,
Quicumque genti Romulae exitium sua
Per arma portat; cuius in ferrum cadat,
Quicumque gentis Flaviae in Martem venit.
Dym. Ut ego iubenti pareo; sic vos mihi
Parete Averni spiritus. Terram pede
Ubi premo, ab orco Martium exsurgat genus
Hic ubi Draconis veteris exuvias sero
Dentesque spargo; terra Cadmaei memor
Seminis, ab undis Tartari densa evomat
Umbras caterva. Lenta, quid spectas? gradum
Molire in auras: carpe inassuetos poli
Lucentis ignes; cerne radiatum iubar
Educta tenebris ulula; et artificem tuae
Verere vitae, proximum caelo caput;
Tantaeque prona sortis auctorem cole.
En bellicosus servit Augusto chorus
Mavortis arte clarus, et bello potens.
Max. Non modica, vultus. indoles, ductus, status
Flexasque spondet artuum. Dym. Caesar iube,
Parata bellis turba documentum dabit,
Quo Marte corda ferveant. Max. Edant, placet.
Dym. Simulacra pugnae more Spartano, chelys
Animosa misce. Gratus armorum fragor
Hostile binis agmen obvertens choris
Simulata bella ducat. Max. His armis mihi
Spondes triumphos? Dym. Proelia eventu gerit
Secundo avernus. Max. Caesari fidas manus.
Artesque spondent? dubia quae nutat, meis
Accedet armis laurea? Dym. Infamem Deum
Si persequaris, ture quem multo colit
Gens Christiana; cuius in cultu parat
Sua arma Constantinus. Exemplum unius
Lex plurimorum est. Quam viam Princeps init,
Hanc populus ultro sequitur. Impune est nefas
In plebe, quando ficta magnorum id probant.
Qua belli Constantinus, et Martem rotat,
Hac ara nostri Numinis friget, calet
Succensa Christo acerra. Nec deest, impia
Qui tura Christo spargit, et negat Iovi,
Qui, te remoto, Flaviae genti studet.
Ubi fulcra vulgus invenit, quodvis nefas
Aggreditur audax. Bella dum fervent foris,
Cave Imperator, bella ne foveas domi
Consilia miscent paria, qui cultu pari
Idem verentur Numen. Max. At paucos habet
Hac peste nocuos Roma. Dym. Plus unus nocet
Latens in Urbe proditor toto foris
Ardente Marte. Ma. Si scelus careat duce,
Metuit in auras tollere ignavum caput.
Dy. Spes ipsa dux est sceleris, incentrix mali.
Tentare quodvis audet insanus nefas,
Quis quis secundos exitus suo potest
Sperare sceleri. Ma. Viribus quando caret.
Dy. Spes ipsa vires suggerit. Quod non potest
Audere timidus; audet, ubi fulget spei
Scintilla modica.
Maxent. Debilis quidquid potest
Audere, facile premitur. Dym. Infirmus gravi
Saepe ferit ictu. Cum furunt lentae manus,
Hoc vulnus urgent certius, quod se sciunt
Minus timeri. Nec tamen plebem putes,
Aut vile solum vulgus Eoos cruci
Cremare honores: serpit impunis lues
Etiam per alta capita, et illustres domos
Afflavit aura. Scelera non habent modum.
Ma. Modum iste ponet ensis, et dextrae rigor
Adiutus Orco Iuro pulvinar sacrum
Semper faventum Numinum, et sacros focos
Arasque Martis; sceleris infandi Deus
Fugatus aris, Tartari ad fundum ultimum
Interminatis ibit urendus rogis.
Dym. Hac arte vinces Fultus his armis dabo
Documenta prima proelii. Caesar iube.
Maxen. Semper Dymantis nostra res nutu stetit.
Quidquid tibi Orcus loquitur, id votum meum est.
Dy. Huc sulpurato Taenari emissum specu
Agmen malorum, sceleris adiutrix cohors,
Et architecta fraudis, Inferni Iovis
Adeste magnum columen et Cimini iugum [(transcriber); sic: vigum]
Tenete montis: inde quam stragem dabo,
Hic cernet orbis oculus, et nostrum retro
Actas stupebit facinus. Ite hinc ocius.
Dym. Semel inchoata tela texenda dolis.
Magusce; celerem iussibus pedem exhibe.
Mag. Ut imperabis. Dym. Arte Mercurii volo
Te mihi ministrum.
Mag. Suada mihi labris sedet
Facunda Siren. Dym. Nolo te loqui. Tace.
Max. Sum mutus. Ast hic Mercuri non est labor;
Silere. Dym. Labor est Mercuri, quem te peto.
Mag. Mendaciorum forte me fabrum iubes?
Duco in catenam, quotquot e lingua voles.
Dym. Sile proterve.
Mag. Sileo, non audis? Dym. Loquax
Proterve nebulo audiris.
Mag. At sileo tamen.
Dym. Te mihi ministrum in arte Mercurii volo.
Mag. Parebo: manda. Forte furari iubes?
Dym. Hac arte polles.
Mag. Ambigis? non sum tuus
Discipulus ille, cuius obsequio domos
Saepe vacuasti? Dym. Quid meos prodis dolos?
Mag. Meum Magistram te voco.
Dym. Sic est: fui.
At nunc tuo Magusce discipulum proba
Temet Magistro. Grande secretum sinu
Latente meditor. Flavii huc galeam mihi
Sagumque siste, et arma.
Mag. Taciturno pede
Subibo castra. Dym. Quos dies stupeat, dolos
Fraudesque texam Flavios Duces procul
Hac urbe ducam.
Mag. En artis exemplum meae.
Totum Magistrum combibi. Dy. Superas prope.
Tolle hanc Dymantis sarcinam. Galeam mihi.
Sagumque Marti idoneum: huc hastam. Tibi
Qualis videmur?
Mag. Flavius totus. Nisi
Mihi notus esses, Flavium te dicerem.
Dym. Bene est? dolosa fronte velatur Dymas.
Aliaque tectus veste surreptus sibi
Magus videtur Specimen at nostri tamen?
Latet in medullis. Flavium vestis foris
Mentitur; intus machinas texit Dymas.
At en cupita prodit in apertum fera.
Ablav. En ipse Caesar. Artem. Solus? et galeae caput
Munitus aere? Abl. Caesar, augustum latus
Nemo tuetur? Dym. Sola maiestas. Decet
Sic Imperantem militis amorem sui
Emere obeundo.
Artem. Caesarem hoc decet magis
Vitare plebem. Dym. Plebis in dextris sedet
Fortuna Regum: aut ponere augustum decet
Diadema frontis, aut coronatum caput
Populo exhibere. Nempe non nostri sumus,
Qui sceptra gerimus. Si quid est nostri tamen,
Hoc forte eadem est militis.
Ablav. Sed quo tamen
Insolita cura vergit? Dym. Ut miles sciat,
Non esse me qui torpeam, et medius pigris
Marcescam in armis. Militis amores rapit,
Se quando Caesar militi facit parem,
Paresque curas sumit; et vigilem suis
Impendit oculum. Sterile non unquam fuit
Ducibus, amari. Fraude ceu magica animat
Amor Gradivum, plusque quam fremitus tubae
Accendit animos. Ista sed sero nimis!
Abl. Quae cura mentem lancinat! Caesar, potes;
Animi dolorem opprimere, si tuum potes
Aperire vulnus. Dym. Quando medicinam malum
Superat, remedia lenta sunt.
Artem. Non hoc vetus
Vigor ille mentis, non tyrannorum minis,
Totaque pectus mole furiarum altius,
Magnanime Caesar, patitur, ut subeat metus,
Cum Mars arenam sternit ad palmae decus.
Dym. Necessitate premimur.
Ablav. Id forti decet
Tolerare mente, quod non arbitrio venit,
Sed lege caeli. Nulla vis tanta est mali,
Virtute, quam non frangat Herous vigor,
Dym. Praesagus animus grande mihi loquitur malum.
Ablav. Quod saepe victum est.
Dym. Quod tamen vincet semel.
Ablav. Aliquisne magnum Flavii pectus queat
Terrere turbo? Dym. Nempe qui Romam quatit.
Ablav. Romae tyrannus?
Dym. Ille, quem facit polus
Orbi timendum. Art. Cuius ad tuos pedes
Caput iacebit? Istene est mentis calor,
Quem visa caelo signa, quem constans favor
Numinis inussit pectori?
Dym. Frustra insequor,
Quod obtinere negatur. Abl. His armis Ducum?
Hoc flore vasti militis? Crispus prope
Victoriosus instat, et palmis gravis
Palmas secundas ruget: animosi Duces
Iam spe subacta moenia, atque urbem premunt.
Dym. Spes saepe fallit. Art. Quando vitiatur metu.
Dym. Etiam feroci quando libratur manu.
Art. Non quando certis astra praeludunt notis.
Non tibi curuli nube deductus polo
Genius per umbras adstitit? non et dedit
Praesaga palmae labara? non aether, In hoc
Vince Imperator, dixit? Huc tanti calor
Animi resedit? Dym. Multa praeteritum tegit
Tempus, futurum plurima revelat. Mora
Consilia mutat. Abl. Caesar Heroa preme
Virtute fluctus Palma metuentem fugit,
Sequiturque fortem pronior. Qui nil timet,
Terret timenda. Dym. Multa prudentes timent.
Art. Initia dedimus, finis urgendus rei est.
Dym. At inchoasse paenitet. Abl. Pudeat magis
Sic inchoatis cedere. Haec labes sat est,
Ut omne veteris gloriae exstinguas decus.
Dym. Si nempe victor flavii collum pede
Premat tyrannus. Abl. Si quod inceptum bene,
Formidolosus deseras. Dym. Non est timor
Certam ruinam fugere. Art. Sed non est vigor
Deponere animum, quando discrimen tonat,
Hinc gloria emitur, unde discrimen venit.
Dym. Hinc gloria quoque perditur.
Abl. Nempe hoc erat,
Quod tibi cruoris civici parcam manum
Suadebat ante, Caesaris probrum, metus.
Herous animus plumbeos habet pedes,
Timidus fugaces. Pectoris, Caesar, vetus
Resume robur: cede fortunae tuae,
Quae gloriosa porrigit laurum manu.
Metitque palmas: cede tot votis Ducum,
Tuaeque prolis indoli augustae, et spei
Animoque tanti militis. Lauros tuas
Lauro hac corona, qua per oppressum aemuli
Gradiare collum. Dym. Militum mentem prius
Tentare fas sit. Art. Militum mens est, tibi
Per pulchra palmam funera in manus dare.
Dym. Sistantur acies. Fraudis instructae dolus
Aura secunda vehitur! optatum Dymas
Portum tenemus. Turpis umbrarum cohors,
Sceleris ministrae, nutui semper meo
Parere promptae, adeste, nunc vestram mihi
Fidem probate; cumque percussa dabo
Tellure signum, ferte violento metum
Per castra ferro Rursus accedit sera:
Nunc anime solitos coge in obsequium dolos.
Dym. O nata bellis pectora, Imperii mei
Pars magna miles! cuius in ferro sedet
Fortuna nostri generis, animosi cohors
Prodiga cruoris, bella non alio vocant.
Equidem parabam Marte Romanas solo
Aequare turres, quamque dominatu premit
Urbem tyrannus, pedibus attritam dare
Spolium Gradivo: sanguinis sed me tui
Amor coercet. Non emo tanti impii
Caedem lationis, unicum ut perdam caput
Tantae cohortis Perdere quid hostem iuvat,
Si nisi meorum caedibus perdi nequit?
Val. Ne parce, Caesar Maxime, tuorum neci:
Omnes paratum pectus in mortem gerunt.
Dym. Hoc esse fidi militis nosco. Tamen
Quid imperantem deceat, expendo.
Val. Hoc decet,
Aperire campum militi, ubi lauros metat,
Dym. Non ubi metatur ipse.
Val. Tot palmis gravis
Tot eruditus laureis, nescit manus
Porrigere victas. Dym. Prodigus animae et sui
Fundere cruorem novit. Val. Et fuso tibi
Parere triumphum sanguine.
Dym. Haud emitur bene
Sanguine triumphus. Val. Quolibet constant bene
Imperia pretio. Dym. Purpura ingrata est, cui
Addit colorem sanguis. Val. Ingrata est cohors,
Quae timida fatis verticem metuit dare,
Ut tingat ostrum Caesari. Dym. Ut timidum exsecror,
Sic servo fortem militem. Est semper gravis
Iactura fidi exercitus. Val. Grave est quoque
Hoc Martis agmen laureis centum inclitum,
Centumque palmis nobile, optatae alea
Pugnae vetari. Dym. Laudo magnanimam indolem
Pectusque sacra Martis accensum face.
At differenda vota sunt, ut par decus
Mihi sit, tibique vicisse. Alia virtus Ducis,
Alia probati est militis. Miles fremat
Campum subire, temperent ignem Duces.
Val. Fovenda flamma est. Si negas pugnam, perit.
Dym. Exsuscitabo rursus: ubi terram pede
Feriam, tremiscet orbis.
Val. Heu! quaenam styge
Prognata monstra! totus Acherontis labor
Incumbit in nos. Fugite,
Dym. Sic trepidas tui
Tutela miles Caesaris? quo vos furor?
Val. Pugnare monstris est inassuetus labor.
Lernaea monstra! militum fidae manus!
Dym. Consiste miles: Caesarem exserto tuum
Tuere ferro. Art. Castra confuso metu
Tumultuantur. Caesar id potius cave,
Ne quis repente ab hoste succedat dolus.
Val. Descende caelo Phoebe, praecipites age
Currus in umbras; furva nox Erebi soror
Incumbe mundo.
Miles 1. Pluto Tartareis caput
Me claude tenebris. Mil. 2. Conde me tota Deus
Mundi ruina. Dym. Militis nostri probrum!
Qui strage Romam condere, et rupto Tibri
Lacerare muros, quique Tarpeiam pede
Victore rupem premere minitaris, fugis
Vanas ad umbras?
Mil. 1. Terror attonitum occupat.
Ubique Caesar monstra palantem fugant
Gregem per agros. Nemo sat constans virum
Se sibi fatetur. Fulminant larvae manu,
Ferroque campos strage cumulata replent,
Horrore caelos, aerem fumo. Perit
Quodcumque superest militis.
Dym. Sic se probat,
Quo Martis animo, quamve generosa manu
Urgeret urbem. Praevola; et suis iube
Signis cohortes colligi: intrepidus sequar.
Abiit? Magusce!
Mag. Quid fatigatum occupas
Toties Maguscum? nullane mihi quies erit?
Magusce, toties, quin crepas tandem tuo
Clamore. Dym. Mi Magusce, famularem exhibe
Operam Dymanti. Flavium pono: tua
Repone furta. Nemo te videat, cave.
Mag. Ita me rudem arbitraris? Dym. Urbs me iterum vocat.
Res est peracta. Magusce, qua Lethes vadum
Palusque stygia flammeos fluctus agunt;
Emitte nubem fumeam, quae me foro
Sistat Quiritum.
Mag. Nempe, quae mediis stygis
Te sistat undis. Perge, qua te Orcus rapit.
Const. Quis iste terror Panicus sparsos agit
Avia per arva milites? castris dolus
Irrepsit hostis? Quo Ducum elapsa est fides?
Quo robur illud Martium? nullus meum
Latus tuetur? Ablavi, quis hic metus?
Quis mentis horror? Abl. Ipse spectasti styge
Emissa monstra
Const. Monstra? Quid narras rei?
Abl. Quid verba simulas? Ipse spectasti aere
Circum volantes ultimi Acherontis minas?
Densoque Larvas agmine.
Const. Quis Ablavi, stupor
Invasit animum? Corrige errorem aviae
Mentis, animose Ductor.
Valer. In vastos cohors
Effusa campos, agmen umbrarum fugit.
Const. Et tu mihi umbras, Valeri, Avernales canis?
Val. Nam quid volantes aere, tonantes manu,
Flammas vibrantes ore, nisi larvas putem
Umbrasque Averni?
Const. Fraudis hic nodus latet.
Et quando primus militi incussus pavor?
Valer. Praesente te, te orante.
Const. Quo tandem dolus
Hic se explicabit. Quo loco?
Valer. Hoc ipso. Const. Stupor
Me pene mihimet eripit. Totus loco
Collectus isto constitit miles? Val. Stetit.
Et exsecratus Caesaris metum est. Const. Metum?
Meum? implicatum subeo labyrinthum. Meus
Quis fuerat horror ille?
Val. Quo numquam soles
Alias moveri. Const. Thema quod orantis fuit?
Val. Abducere urbe militem. Postquam suis
Ordinibus acies constitit? nostri Imperi
Pars melior, inquis, cuius in ferro sedet
Fortuna nostri generis animosi cohors
Prodiga cruoris, bella nos alio vocant,
Equidem parabam Marte Romanas solo
Aequare turres, quamque dominatu premit
Urbem tyrannus, pedibus attritam dare
Spolium gradivo; sanguinis sed met tui
Amor coercet. Non emo tanti impii
Caedem tyranni, unicum ut perdam caput
Tantae cohortis Perdere quid hostem iuvat,
Si, nisi meorum caedibus, perdi nequit.
Const. Portenta rerum! Artem. Caesar auguste, obvia
Mali procellae ratis in ambiguo natat.
Const. Quis male Deorum militis tanto metu
Turbavit animos?
Art. Scilicet quando caput
Timore quatitur, transit in corpus tremor.
Tuus, Imperator, militem turbat pavor.
Const. An me tot inter proelia, et Martis vices,
Inter theatra tragica fortunae meus
Aliquando trepidum miles aspexit? Abl. Metum
Nescire semper visus es. Const. Non et prius
Consilia vestra Caesar exegi? Tamen
Mens fascinata credidit regem metu
Posse trepidare? credidit, et hora brevi
Mutare mentem? Nullane indicium brevi
Dedere signa? an corporis moles? Abl. Fuit
Haec ipsa. Const. Vestis? Abl. Talis.
Const. Humerorum modus?
Abl. Hic ipse. Const. Gestus?
Abl. Talis. Const. Aut vocis sonus?
Abl. Vox rauca sonuit: cassidis rebar dolum,
Quo frangeretur vocis assuetae tenor.
Const. Agnosco fraudes Thessalo enatas metro,
Agnosco stygium carmen, et monstra infimo
Educta ab Orco. Sedneque hinc pectus timor
Acerbat ullus. Sacra constantes duces
Proferte labara, monstra qua fervent stygis,
Qua trepidus ossa militum incessit pavor.
Quod venit ab astris munus, enervat dolos.
Pietas. Nusquam innocuae datur ulla quies,
Nusquam latebrae! Pacis genitrix
Semper in aris vivere cogor.
Curda Impietas (proferre pudet)
Cruda Impietas, odium caeli,
Terraeque probrum, sine lege furens
Templa evertis, diripit aras,
Sacra confundit, iura sacrilego
Pede conculcat; Numina fingit
Ignota polis, exosa solo,
Verumque iubet migrare deum.
Ecce illa ferox, caede piorum
Foedata manus, solitis vultum
Incensa minis. Impiet. Satis in tigres
Nemo ferocit: Nullus in hydram est
Satis Alcides: in nova capita
Fecunda mali vulnere crescunt.
Sed mihi bullit satis irarum,
Ferrique satis calet in caedes.
Numen laesum vocat ultricem in
Funera dextram. Subeat, ficto
Nomine Pietas, claustra Acherontis,
Ipsaque Christi brachia subeat:
Stygis ardentem iuro paludem,
Discet, quid sit furor iratae
Impietatis. Fiet. Satis heu! sensi!
Nusquam tutis ulla latebris
Hic tecta patent. Impiet. Video optatam
In tela feram? Video. Est ipsa.
Saeva charybdis, spuma Acherontis,
Erebi foetor, fumus Averni,
Mundique probrum, caelique odium,
Ades hic nostri praeda furoris?
Ades hic nostra laceranda manu?
Piet. Adsum, multo pressa furore,
At nullo unquam tamen oppressa.
Impiet. Hodie tandem victimam Averno
Dabis optatam. Piet. Qui nimium audet
Saepe per ipsos interit ausus.
Impiet. Ibis ad umbras. Piet. Furor insanus
Saepe ipse suis interit armis.
Impiet. Iam millena est data funesto
Victima Averno: tu suprema
Accede sacris hostia nostris.
Piet. Heu! premor insons! O consilium, o
Industria ades, Impiet. Frustra vana
Nomina poscis. Funesta peri.
Quae flamma micat? Quis fragor astra
Tonitru rumpit? Piet. Deus extremis
Ades o rebus. Imp. Quae monstra tuor?
O vince Draco! Piet. Belli finis
Nondum patuit. Vince Tonantis
Iustior ales! Impiet. Vinco! triumpho!
Piet. Nondum patuit belli finis.
An mihi famulas pennas Aquila
Sponte ministras? Accipio omen.
Imp. Siccine? ludor? Draco quid nubes
Inter oberras? Euge? beate!
Piet. Fugit. at nondum cornua ponit:
Decussa semel saepe resumit.
Anguis semper toxica nutrit,
Donec trito capite occumbat.
Erit alterius tempus arenae,
Cum supremus mucro peremptae
Impietatis collo haerebit.
Fidite; quisquis per sua Numen
Bella [(transcriber); sic: Bellua] tuetur; per sua referet
Bella triumphos. Sunt pia caelo
Proelia cordi, pronusque Deus
Sibi pugnantum prosperat arma.
Larv. 1. Fuge turba nata styge, fuge ultimam in Insulam
Torpentis orci: robur amittunt doli,
Sagittae hebescunt: nulla vis acuit manus,
Vis nulla ferrum. Flavium postquam stetit
Signum inter arma, migrat ingestus pavor
Auctior in umbras. Fugite: nil orcus iuvat,
Orcique fraudes.
Abl. miles hac propera gradum,
Hac dira Averni monstra rimantur fugam.
Hac signa praefer. Larv. 2. Nulla nos fidis satis
Umbris latebra condit. Larv. 1. In Avernum fuge
Secura nusquam.
Valer. Pertinax hostis malum,
Sparsusque toto milite timor, hac fuit
Arte opprimendus.
Larv. 2. Pandite Acherontis lacus,
Et aestuantis sulpuris vivi rogos.
Piceaque Ditis stagna. Larv. 1. Sic tandem quies
Concessa trepidis. Magne Pallentum arbiter
Et fulminator Inferum, Regnum labat
Vincuntur arma, toxici vires iacent;
Occidimus omnes.
Rex. Infer. Quis timor mentem Occupat?
Iterumne praeceps patrio e caelo ruis?
Superi minantur inferis? et quod malum?
Larv. 1. Quod stagna Lethes horreant: nostro malum
Timore maius. Rex. Inf. Ede, quod tandem scelus
Fatale Averno est? Iuro per flammeam mei
Capitis tiaram; iuro per sceptrum pice,
Sulpureque candens; victa si cecidit semel
Nostri potestas Imperi, in fractum prior
Virtus redibit. Saepe maiores solet
Animos ruina facere. Quod nostro incubat
Discrimen Orco? Larv. 1. Flaviae gentis tumor,
Rex Inf. Hunc ego verebar semper, et numquam stetit
Expers timoris animus, ex quo Caesarem
Silvester hinc, hinc veteris Antistes Myrae
Afflant veneno. Perge, quid tandem parat?
Larv. 1. Quid sit, quod urget, nescio; hoc solum scio;
Enervat omne toxicum caeli magus
Volante labaro; cuius aspectu tremor
In nostra migrat pectora, et gravior fibris
Ferocit ignis. Fugerat primam levis
Per arma miles Flavii, atque impos sui
Ceciderat animo. Labara sed postquam globi:
Stetere mediis, omnis in nostrum caput
Ruina versa est. Stare non licuit loco,
Non tela iacere; non Avernali face
Terrere populum; quin reviviscens vigor
Maiore nervo militum incessit fibras.
Quod licuit unum, fugimus: campum tenet
Victoriosus. Rex Inf. Pro capax scelerum dies!
Caligo, nubes, spissa nox caelum obruat,
Omnemque tenebrae siderum exstinguant facem
Adgemite nostro luctui, dum se furor
Ratione frenet, Mota mens oestro nequit
Consilia sana parere, dum sidat furor.
Cantus Inf. Heu! Artifex malorum
Dies, ferax dolorum!
Quid turba nos rebellis
Movemus astra bellis?
O luctus Inferorum!
O dura sors reorum!
Animosa spes honores
Ambit: metit dolores.
Tentata in astra bella,
Haec nostra sunt procella.
O luctus Inferorum!
O dura sors reorum!
Quam saeva styx rebellat,
Tam poena nos flagellat.
O luctus Inferorum!
O dura sors reorum!
Rex Inf. Satis est, redivit animus, et tot calet
Acheronte pectus. Prima si cecidit male
Fortuna Martis; altera ereptum dabit
Diti triumphum. Nemo, si iacuit semel,
Desperet iterum surgere. A nostra stetit
Antaeus unda fortior, et ipso vigor
In membra lapsu fusus est. Victis solet.
Furor redire, et perditam vasto impetu
Reparare laurum. Si semel miseri sumus,
Non sumus inulti. Si quid antiqui calet
In corde vobis ignis, o nostrum decus
Animae nocentes; ite qua caelum venit
In signa pronum Flavia, et primae probrum
Pugnae, secunda exstinguite: aut saltem decus
Istud referte Patriae; quod si cadat
Aliquando, numquam Tartarus inultus cadat.
Max. Spectata castra Flavii?
Dym. Et trepido metu
Confusa castra Nobilem in causam cohors
Acherontis ivit, et gravem solo dedit
Terrore stragem. Militis terror Duces
Traxit sequentes. Flavius clade ultima
Iacuisset hostis, obvius si quis fugae
Miles stetisset. Max. Flavio quantus meret
Sub Marte miles? quantus in pugnam viris
Ducibusque fervor? Dym. Testor oculorum fidem,
Vix iste segnem spiritus Martem decet.
Non multa turba est, quaeque vix totis trahit
Ferrum lacertis: populus enervis, reses,
Fame sitique exhaustus.
Max. His nostris tamen
Est terror armis? Romulum haec fregit manus?
Haec omne Latium subigit? atque ipsam metu
Romam fatigat? Perge, quid tandem parat?
Dym. Hodie subactum premere Maxenti caput.
Max. Hac nempe segni militis inertis manu?
Dym. Victoriarum signa de caelo canunt
Fulsisse. Max. Caeli signa refringam hac manu.
Dym. Totum Gradivi pondus in Numen refert.
Hunc flaviorum Praesidem armorum canit,
Victoriarum Phosphorum, Auroram suae
Felicitatis auspicem acceptae spei.
Nam quando certus Regna promittit Deus,
Nihil timen dum censet.
Max. Hoc addat quoque,
Si nostra dextra langueat; cuius furor
Ipsum Tonantem Christianorum opprimet.
Quibus Tribunis Martis hanc molem trahit?
Dym. Duces pares sunt militi. In Crispo tamen
Spes magna palmae [(reading uncertain: page soiled)] . Max. Filius Crispus Patrem
In arma sequitur? Dym. Romulo nuper tuo
Victor timendus. Caesari si quis potest
Pavendus esse, Crispus, ut nullus potest.
Max. Didici parentem premere, sed natum opprimam.
Dym. In Iuvene saepe maior est virtus.
Max. Minor
Sed esse vis prudentiae solet. Dym. Pater
Iuvenem reget prudentia; natus Patri
Praestabit iras. Max. Turbo, qui Regem petat,
Aliunde perflet. Montium obstantes minas
Quod fulmen urget, Numinum e dextra venit.
Dym. Idemque terrae est vilis halantis vapor.
In vasta Regum vulnera cuivis manus
Armata satis est, corde si caleat furor.
Max. Quem saepe domui. Dym. Saepe qui domitus, tamen
Iterum resurgit. Max. Vulnere extremo ut cadat.
Dym. Hoc a regentum pendet arbitrio Deum.
Max. Cogam Deos parere. Dym. Si pares prior.
Habet obsecundans Numen, obsequio prior
Qui Numen urget. Max. Impero et Marti, et Iovi,
Mihi ipse Mars et Iuppiter Fortis manus
Isto favore non eget. Dym. Populi tamen
Obsequere votis. Ipse si nolis Deos
Belli vocare Praesides, populi tui
Fidei obsecunda. Max. Sacra peragantur, licet.
Si Numina faveant, placet: cogam tamen
Invita sidera. Victimam sacras Popae
Sistant ad aras; Roma gradivum vocet.
At tu Dymantem sume; qua semper soles
Favere fraude, nunc quoque Augusto fave.
Perusina nube moenia inscende, et meum
Mihi siste natum. --
Crisp. -- Magna romulei salus
Auguste, mundi, quoque mihi blande magis
Nomine vocaris, Genitor, in sobolem tuam
Caesarea flecte lumina, et reducem sinu
Excipe paterno. Constant. Qualis exoriens dies
Victor repulsae noctis antiquum decus
Restituit orbi; talis acceptum redis,
O Crispe, Latio sidus, Amplexu sinum
Patri reclude. Genibus invictas manus
Aufer, meosque potius amplexus subi.
Crisp. O dulce Genitor nomen! o magnae inclita
Stirpis propago! tuque qui patriam trahis,
Dilecte Frater, indolem, Crispum sinu
Vestro fovete. Domita iam nostro iacet
Italia ferro. Iussa quae Genitor dedit,
Exhausta sisto. Romulus fractus gemit;
Ligustis ora paret, et validam instruit
In bella classem: iamque qua Tibris patent
Ostia triumphi certa decretam diem
Horamque anhelat proelii.
Con. I. Quod tu facis
Spatium per arma Crispe, generosae est iter
Virtutis. Illa tramitem durum terit;
Ibique palmas carpit, ubi gravi incubat
Torrente letum. Crisp. Gloriae optatus cibus
Periculorum pondus est. Inde emicat
Honoris Iris, unde discrimen tonat.
Sed totum honoris pondus in Patrem cadit.
Hic imperavit; impetum hic animis dedit,
Manibusque vires. Quidquid est actum mea
Virtute, virtus Patris est. Huc respice,
Amate Frater, unde fons manat boni.
Const. P. Levis est honor iubere, sed iussa exsequi,
Quantum laboris, gloriae tantum trahit.
Crisp. Non est honor parere, nisi quando est honor
Iubere. Const. P. Saepe maior est honor tamen
Parere, quam iubere. Crisp. Saepe etiam minor.
Imo iubere semper est maior, minor
Parere iussis. Fontium laus est, decus
Quodcumque rivi est: Laureae auspiciis tuis
Venere nostrae Con. P. Sed tuis laboribus.
Crisp. Natura quos a sobole poscebat.
Con. P. Pater
Quos aestimare debet; et meritis pares
Grates referre. At digna quae tanta rear
Virtute dona? Crisp. Maximum virtus sibi
Est ipsa munus. Vera laus facto insita est.
Non aestimatione progenitum decus.
Quidquid alieno manat arbitrio, potest
Carere; vera laude non potest tamen,
Laudanda quisquis egit. Est facti optima,
Fecisse, merces. Praemium si quod meo
Pater Gradivo destinas, calido novam
Concede arenam pectori Haec merces sat est
Laudanda posse facere.
Con. P. Quod poscis, dabit
Hic, Crispe, Phoebus. Praelio Augustum novo,
Placet tueri? Crisp. Capite venali quoque,
Vitam dedisti, recipe tu vitam Pater.
Hanc cum repono, reddo quod Genitor tuum est.
Sed fenerari genio; ut quidquid meo
Decedit aevo, gloriae accedat tuae.
Con. I. Nec ego remissus iussa detrecto Patris;
Tuis ut anni serviant sceptris mei.
Iube: obsequentem filium Genitor habes:
Seu me per alta moenia ascensum velis
Moliri in urbem, sive famulantem Tibrin
Cum fratre premere; laudis hoc apicem reor;
Dignum videri, tanta cui praestas Pater.
Con. P. Hac prole nixus, nixus auspiciis poli
Quid anime verear? quas lacessitus minas
Formidet aestus? Tota stet ferro et face
Armata Roma, Thessalas artes vocet
Mundi tyrannus; robur elidet manu
Animosa proles; Colchicas artes Deus.
Actum est, peristi saeve Maxenti, latro
Populi innocentis. Ibitis magnum Patris
Nati levamen, avida quo mentem vocat
Cupido famae. Crispe, tu classem trahe,
Totumque tabula Tibrin, atque illa metus
Infunde parte: Nate tu parte altera
Per alta Romae moenia inscensum manu
Molire forti. Crastinus nobis dies
Regnum et triumphum, militi praedam dabit.
Dym. Adeste nostro nubium ingens sinus
Voto obsequentes; meque Perusina procul
Locate arena. Statis affixae polo
In iussa lentae? Quin Giganteo impetu
Inobsequentes nubium irrumpo in sinus,
Suaque totum sede devolvo polum?
Hodie sinistris nubibus inanes fero
Dymas labores. Erebe, dum in fraudes meas
Aether reluctans languet, ex antro ultimo
Piceum volumen exsere, et fumo abditum
Dymanta siste Romulo. Ut soles celer
In vota properas. Rapite me obscoenae stygis
Obsequia. prompta. Rom. Nostra difficili natat
Carina ponto, seque post sortem asperam
Asperior urget. Bella tractamus diu,
Nec ulla nostram Laurus in frontem venit,
Aut palma dextram. Longa Perusinos premit
Obsidio muros, nec tamen palmam exprimit.
Et (quod malorum summa) tractamus manu
Trepidante bella. Primus exitii ultimi
Gradus est, timere. Quamdiu mentem incitat
Mavortialis flamma, nec trepidae metu
Titubant cohortes, aliqua vincendi super
Spes nutrit animos: quando iam totas virum
Timor phalanges occupat pigrae fremunt
In arma dextrae. Nempe qua metus subit,
Hac palma migrat. At, quis adversus gradum
Tendit citatum. Dym. Romule agnoscis?
Rom. Virum
Doli capacem nosco. Quo vento fluit
Fortuna Patris? Dym. Quo solet vento Ducum
Fortuna ferri; quando plus stimulat furor,
Quam ratio mentem. Rom. Languido?
Dym. Caelum bonis
Votis repugnat. Rom. Forte iam magna stetit
Decisa causa clade? Dym. Vicina imminet
Sors, quam timemus. Stant adhuc castris suis
Opposita signis signa. Spe tumidus Pater
Laurum reposcit, seque magnanimo rotat
In arma nisu, sortis ignarus suae;
Quae iam virentis laureae augustum decus
Transferre in hostem nititur.
Rom. Sic tu Patri
Vates sinister? sic mihi infausti canis
Eventa belli? Dym. Veritas sucum fugit
Nescia timoris. Si lubet coram dabo
Videnda fata Patri, et quali rotet
Se sors iniqua turbine. Rom. Hoc nobis dabis,
Quod diu subhorret animus, et tortor sui
Pavor tyrannus pingit. Obsequiis tuis
Habes Avernum subditum. Patris iuvat
Vel sic videre fata. Dym. Consiste hoc loco:
Phaeton, quid umbras inter et tetricas lates
Famae tenebras? natus in lucem male
Nocte tumularis. exsere in apertum diem
Nominis avarum pectus, et Patrios age
Per astra currus. Gloriae hac iter patet.
Phaet. Satis umbrarum flammee Genitor,
Hactenus altum stemma oppressis.
Taedia noctis lucis amantem
Sobolem affligunt, da Pater aureos
Flectere currus, medioque polo
Spectare orbem. Sol. Tua damna petis.
Sunt stulta nimis vota iuventae:
Intima rerum dum non penetrat,
Exteriori specie capitur.
Non quae placeant, sed quae prosint,
Posce, o Phaeton. Pha. Istud prodest:
Pectoris ignes non opprimere.
Sol. Numquam prodest, tentare suo
Maiora statu. Pha. Numquam prodest
Nobilis animi vivacem ignem
Semper in arcta claudere arena.
Publica quaerit fama theatra.
Sol. Publica quaerit fama sepulchra,
Primus ad lapsum gradus est, altas
Tentare vias. Pha. Per praeruptae
Gloria graditur nominis avida.
Sol. Funera quaerit per praerupta
Gloria nimii nominis avida.
Pha. Annue nostris, Pater o votis.
Sol. Nocitura petis. Pha. Provida mihi mens
Oculusque sagax, pectusque capax,
Fortisque manus, totusque imo
In corde Pater. Sol. nimium nate
Tibi blandiris. Pha. Concede Pates.
Sol. Audi Patrem nate monentem.
Pha. Audi sobolem Phoebe precantem.
Sol. In tua celeras fata ruinam.
Pha. In mea cumulo stemmata famam.
Te Patre natus, Patris exemplo
Trahor in lucem. Sol. Sed tibi pariet
Lux ista graves, nate, tenebras.
Pha. Audi natum Phoebe precantem!
Si quis nostri est amor, exaudi!
Sol. Cedo roganti. Huc nate volatum
Tende, quadrigis succede meis.
Cedo. iugales rege sternaces,
Breviore lupo, mediumque tene
Limitem Olympi. Pha. Patris monita
Sunt una mei regula voti.
Tandem nostris serva ministrat
Gloria votis Imus honoris
Iter auspiciis Phoebe secundis.
Ite iugales, ite quadrigae,
Qua se nobis pandit aviti
Callis honoris; qua sublimis
Videamque orbem, videarque orbi.
Sol. Nate exerras: medio calle
Tutior ibis. Quo iuvenilis
Te rapit aestus? quo nate furor?
Pha. Quo me pulchri gloria gustu
Ebria honoris provocat. Ite.
Ite iugales, qua se summi
Pandit Olympi semita nostris
Radianda rotis. Huc mortales
Luminis avidos vertite vultus.
Sol. Heu! cave laevum Phaeton callem.
Stulte peribis. Pha. Quo rapis Aethon
Pyroisque manum? Sol. Frenum loro
Breviore tene. Pha. Pater heu! rapior.
Sol. O quanta dabis busta sepulto
Phaeton mundo! Ph. Pater heu! rapior.
Sol. Heu flagrat orbis! Pha. Rapior. Pater heu!
Flammisque cremor! Sol. Stulta ambitio!
Sua damna petit. Discite, si quos
Nominis alti cremat ambitio,
Moderata sequi. Sit sua votis
Mensura: cadunt, quando excedunt.
Quae quisque potest, haec quisque petat.
Numquam felix immoderatam
Ambitionem finis honestat.
Dym. Haec sors Parentis, Romule, est.
Rom. Ergo Patris
Fortuna nostro Marte firmanda est.
Dym. Manus
Geminae ictus est robustior. Quod non potest
Sola una virtus, socia virtuti potest.
Rom. O totus, utinam! Romulus sese suo
Sistere Parenti possit! Dy. Haud dubita: Patri
Sistere totus. Nubis en vastum venit
Caelo volumen. Ma. Promptus obsequiis tuis
Adsum Maguscus.
Dym. Romule, hunc mecum sinum
Inscende nubis, Perge, qua Romam est iter.
Mag. Et ubi Maguscus? Dym. Perge.
Mag. Sed pergat simul
Maguscus. Orco digna, et Acherontis lacum
Promerita nubes. Nolit infidus Dymas.
Tamen Dymantis umbra, quo perget, sequar.
O Roma, iam non Roma; sed Averni specus;
Tot innocentum Civium infamis nece,
Et tot nocentum scelere confusum nemus!
Quae tuta virtus publicam mundi potest
Spectare lucem? scilicet quondam scelus
Prodire puduit, seque claudebat suis
Timidum latebris. Quando iam Romam premit
Crudelitas Maxentii, quaqua patent
Compita, theatra funerum, et vastae gemunt
Scenae furoris. Nulla criminibus vacat
Aetas, vel ordo. Militis saevi calor,
Ducis libido, quae licent, quae non licent,
Una bilance ponderant: Nulli sua
Fortuna tuta est. Sed parum est. Nulli caput
Vacat periculo. Et hoc parum est. Nulli sua
Secura coniux: quamque commendat magis
Pudor, aut honestas, Coniugi minus suo
Secura vivit. Vidimus ferri metu
Raptum pudorem Virginum, Timidus tamen
Sorte hanc Quirinus patitur. At felix scelus
Non longa ducit stamina. Ex alto Deus
Qui spectat orbem, tolerat innocuos premi
Quandoque, sed non opprimi. Atrocis videt
Furias Tyranni; at vindicem simul excitat.
Impune nullus Imperi sceptro impium
Iungit furorem. Nemo cum noctis tegit
Iniqua terras Umbra, rediturum diem
Desperet orbi. Terminis constant suis
Adversa. Constantinus in tanto mali
Turbine, benignum sidus affulget tuis
O Roma lacrimis Certa num semper fides
Tua mihi Seli?
Sel. Dubia quae numquam fuit.
Max. Cum fors faveret. Sel. Prosperis rebus fidem
Tentare licuit, asperis qualis foret.
Max. Parant amicos prosperae.
Sel. Adversae probant.
Max. Et saepe frangunt. Sel. Melle nutritos. Max. Dapem
Prospera vocabis melleam. Sel. Imo lacteam.
Max. Quid ista distant? Sel. Plurimum. mellis sapor
Est dulcis; at non nutrit. Max. Adspondes? sinum.
Grandia tenentem arcana recludam. Sel. Potes.
Si fallo temere, medius invitis dies
Moriatur umbris; Iura distracti poli
Elementa rumpant; cuspide intorta furens
Olympus istum verticem in Flammas agat.
Max. Pridem tyranni sceptra, et obscoenum iugum
Excutere mens est. Sel. Unde turbatis potes
Sperare rebus? Max. Unde vix ullam putas
Spem promicare Roma iam sentit graves
Duri secures Imperi, et semper novo
Sanguine tepentes Civium; iamque invocat
Legitima castra Flavii. Fidem tuam
Hic posco Seli. Sel. Iuro. Max. Mentita tege
Dolos lacerna. Talis in fraudem places.
Ut castra penetres, finge palantes boves
Ab insolente militum abreptos manu.
At has tabellas occule, et fido tege
Crini involutas. Tela iam fraudis fluit.
Sic perge Seli Tota Romanae quies
In te recumbit Urbis, et Latii salus.
Sel. Sic mihi benigno faveat annutu dies.
Ma. Ades labantis una spes amplae domus,
Levamen unum Romule, et partem gravis
Quod porto dudum, ponderis, mecum subis?
Rom. Per tot Gradivi turbines, per tot vices
Servatus atrae sortis, auxilio patris
Adsum superstes filius. Parvo stetit
Mihi vita morsque limite.
Maxen. At superes tamen.
Rom. Munere Deorum Dym. Munere Dymantis magis;
Ego te per uda regna furialis freti,
Per operta tenebris nemora, per flammam et focos
Periclitantem sustuli. Rom. Verum est. Tibi
Producta vitae stamina, et rogi ultima
Supplicia victa debeo. Max. Quem tu mihi
Rogum renarras? Rom. Quem mihi nuper strui
Pater imperasti. Max. Filio rogum strui
Ego truculentus iusserim? Rom. Captus levis
Errore famae. Max. Fama te mendax neci
Datum canebat. Rom Vivo. Damnatus tamen
Errore Patris, ultimo vitae steti
Cadentis apice. Max. Fabulam ignaro canis.
Rom. Pyra veritatem firmat. Max. Hac natum Pater
Indere parabam Caelitum ordinibus, tuba
Mendace famae lusus, exstinctum mihi
Quae te ferebat. Rom, Ibat effigies mei
Sublimis humeris Civium, et clarum premens
Pulvinar ostro, ferculum busto sacrum
Diis inferendum; verus inferias Stygi
Ibam daturus Romulus. Max. Cuius dolo?
Rom. Furore patris. Ma. Mortuum sic te pyra
Caelo inferebam. Rom Mortuum nondum, mori
Pater iubebas. Ma. Submove errorem patri
Oblivioso, nate, Rom. Cum nostro frequens
Pompa rogali funeri extremos daret
Populus honores, adstiti, instantis necis
Non vanus augur. Namque dicebam, pater
Qui me Deorum miscet Indigetum choris,
Obiisse iam me credit extremum Diem:
Ergo negabit vivere, et falsam ratus
Larvam negabit sidera, negabit solum:
Et actus ira pandet Acherontem mihi.
Praesagus animus vera praecinuit, Steti
Ante ora, fassus sanguinem, et natum patris.
Qui sum, negabar esse; qui numquam sui,
Credebar esse. Nempe sic me oris tenor,
Scriptura frontis, linea genarum gravis
Tractus humerorum, gestus ac vocis sonus
Formavit olim; ut crederet, qui non fui,
Syllanus esse. Hinc omnis erroris, Pater,
Origo manat. Profugus hinc signis tuis
Sum iudicatus, et sacramenti dati
Transgressor audax, Flavio Marti meas
Dicasse turmas; undique ad mortem tuo
Iussu petitus per salebrosas vias
Nemorumque saltus invios coepi fugam;
Donec paterno vultui oblatus, Patris
Acerba retuli fulmina, accensam minis
Iraque frontem, et Romuli occisi reus
Damnabor illo Romulus verus rogo,
Quo ficta statua Romuli indigetes Deos
Auctura stabat.
Maxen. Romule, innatum Pater
Hoc erimen ausus? Rom. Error, et caedis meae
Vulgata fama vindicem Patris manum
Armabat ira. Max. Parce, sum nocens pater;
Quod innocentem filium, fortem, probum,
Patri obsequentem, gentis Ausoniae decus,
Stirpisque gemmam patris insanus furor
Temerarit ira Rem. Culpa, quam ignarus patrat,
Veniam meretur Error excusat nefas.
Max. At quis furentis Romulum Flammae rogo
Eripuit? Rom. Arte Colchica instructus Dymas
Imbrem evocavit nubibus, quo se stitit
Perfusa flamma; turba spectatrix loco
Abacta fugit Rediit in pectus vigor
Amorque vitae: ardente desilio pyra,
Celerique vitam redimo pretiosam fuga.
Max. Habe parentem Romule.
Rom. Et natum pater
Habe obsequentem. Maxen. Romulo vivo vetus
Spes mihi resurgit. Rom Filius vivo Patre
Animos resumit. Dym. Alteri alterius amor
Addit vigorem. Ma. Flamma sic flammam iuvat.
Rom. Sic fluvium adauget fluvius.
Max. Hac genitor manu
Subigam tumentem Flavium. Rom. Hoc natus patre
Romam triumphis augeo. Max. Addicis Dymas?
Dy. Natus parentem fulcit, et natum pater.
Max. Sed ecce ad aras pompa sacrorum subit.
Assiste Patri nate, nolentes Deos
Cogam in favores, sponte venientes colam.
Instructa Martis ara consuetis calet
In vota flammis? Vol. Foribus assistit Deo
Bos victimandus, fronde redimitus caput.
Festoque flore cinctus, instructae foco
Calent acerrae. Max. Sacra Bellorum patri
Placando agantur. Rom. Illius nutu meat
Fortuna belli Nullus invito Deo
Hostem subegit. Vol. Quis quis hic Marti facit
Lustretur unda. Caelites putas amant
Foventque dextras. Ver. Quisquis assistit Deo
Est expiatus. Vol. Cinge verbena caput.
Mente evagari crimen est, quando Deo
Adstas sacerdos. Ver. Tempora sacrata virent
Redimita fronde. Vol. Vina. qui Marti facis,
Socio propina. Per merum in pugnas calet
Animosa virtus. Ver. Quisquis hic aras colit,
Bibit Gradivum. Velum, Victimae in tergum meri
Everge partem, tingatur focus.
Veran. Stupuit ad undam taurus, et flammae, sacro
Crepuere latice. Vol. Praeco consuetum intona.
Praec. Procul hinc profani. Martis interpres iubet.
Procul hinc profani abeste. Vos tacitis pii
Favete linguis.
Volum. Dexteram armatus Popa
Protrahat ad aeras victimam. Ver. Lento gradu
Invita sequitur. Volum. Flamine obducto sacram
Obvolve frontem. Vota bellorum Patri
Popae vovete. Vota delectant Deos.
Popa. Mars soli magnum decus o Quirini!
Si tibi sanctis amor in medullis
Patriae bullit, vigilasque Romae;
Annue votis:
Nostra Romanis coque corda flammis;
Ut ferox mentem rapiat per arma
Spiritus; magni decus o Quirini
Annue votis.
Vol. Iam bellicoso vota Maxenti potes
Concipere Patri, pronus in vota annuet.
Max. Bellorum Gradive pater, quem pulchra verentur
Agmina Romulidum. Cui magni pectoris ardor
Servit, et heroae veniunt sub signa cohortes:
Cuius ad imperium sese victoria flectit,
Dispensatque decus famae: tu Caesaris arma
Dirige magne parens; exsultantemque superbis
Latronem spoliis Tiberino immerge sepulchro.
Huc age Mars animum, et qua tempestate cadentes
Irruis in populos, quo fulmine conteris urbes,
Si te Roma iuvat, Romam defende Quirini
Progeniem, et domito pacem compone tyranno
Sic nos vota damus, sic dona rependimus aris.
Vol. Tu cui terrifico riget inflammata metallo
Dextera, quem sequitur rapido discordia passu,
Utricesque minae, qui laurum in tempora solus
Inclinas Gradive pater; si te iuvat aris
Numen adorari, multoque altaria tabo
Diffluere. Armatis in Flavia funera turmis
Suggere fulmineo flagrantem ardore calorem,
Et constantino trepidos infunde timores;
Ut cadat, et Romae tandem Victoria cedat.
Exsuscitetur ignis. Ver. Exarsit. Vol. Sacris
Ingerite flammis tura. Ver. Panchaeum dedi
Iam munus aris. Vol. Qualis effulsit iuba
Coloque acerris? Ver. Flamma vix micuit, petit.
Non unus illi fulsit aspectu color.
Non una facies mobili flammae fuit.
Caerulea primum, deinde sanguineis notis
Permixta fulsit, ultimum in tenebras abiit.
Vol. Qua parte micuit?
Ver. Turbido ad laevam sinu
Prosiliit ignis? Vol. Rectus an crinem extulit?
An latera circum serpsit incertus viae?
Ver. Circumvolutus marginem in partes duas
Discessit et se flamma discordi scidit
Rixata luce. Vol. Parte qua sumus volat?
Ver. Pars nube densa dexterum in latus ruit,
Pars fluctuante verticem motu tuum
Involvit, inde tenuis in ventos abit.
Vol. Inter tumultus mentis incertos Dei
Arcana nondum teneo. Quod vidi, malum est.
Sed unde, vel quod; Numen iratum tegit.
Patet ira certo Numinis signo; tamen
Quid illa nobis ira portendat mali,
Pudet profari Caelites. Propius sacro
Igni admovete victimam. Ver. Attollit caput
Trepidusque pavidum taurus avertit gradum.
Vol. Iterate vota Numini. Eoo imbuo
Dum ture flammas, atque Achaemenius vapor
Manifesta belli signa subeundi notat.
Popae. Mars soli magnum decus o Quirini!
Si tibi sanctis, etc. ut supra.
Ver. Stat ara segnis. et sacri trepidant foci.
Vol. Arae admovete victimam.
Veran. Haec sacros petit
Cornu ministros. Vol. Numini assuetum date
Plausum ministri, casside armati caput,
Clypeo sinistram, dexteram ferro graves.
Satis est. Sacratas ingero dum igni dapes,
Geminato magno Numini cantus Popae.
Popae. Mars soli magnum decus o Quirini.!
Si tibi sanctis, etc. ut supra.
Vol. Imprimite cultos victimae. Qualis sacram
Stetit ad securim? qualis in terram ruit?
Ver. Expavit ictum taurus, et quaerens fugam
Et huc, et illuc dubius avertit gradum:
Et vix ad aras dextra pugnantem impulit.
Tamen securi cecidit, et spuma solum
Infecit omne. Vol. Viscerum certas mihi
Notas revela. Ver. Vulnere impacto cruor
Ater, pigroque lentus incessu fluit;
Agitata trepidant exta; spumanti iecur
A felle tabet. viscera effugiunt manum:
Cor sede vulsum propria ac mersum latet,
Aegrumque penitus marcet et tabo fluit.
Vol. Portenta rerum! Max. Signa quam tandem mihi
Sortem loquuntur? Vol. Nosse. quae Caesar petis,
Nescire cupies. Max. Non satis sortem levat,
Nescire sortem Sive per tragicas mihi
Minetur iras, sive ridentes fluat
Sors in favores, iste constantis tenor
Animi triumphat. Ede: securos solet
Etiam supremus facere fortunae furor.
Vol. Odere Reges dicta, quae dici iubent.
Max. Odere Mystas; quando, quae dici iubent,
Proferre tardant. Vol. Caesar obsequium pete
Maius loquela. Max. Qui tacet iussus loqui,
Praestae quod debebat, obsequium negat.
Vol. Non magna posco: liceat hoc unum mihi
Silere. Max. Liceat Caesarem atque Urbem simul
Perimere. Tantum nempe quod poscis, nocet.
Vol. Siluisse nulli nocuit. Max. Evertit tamen
Vox pressa Amyclas. Quando per silentium
Tegitur minantis Sortis incumbens furor,
Tacere scelus est. Exprime, aut ferro exprimam
Negata verba. Vol. Vocis invitae iubes
Obsequia Caesar. Parce si iussus loquor
Quae forte mentem Regiam in fluctus agent.
Max. Veniam merentur verba, quae iussus dedit.
Vol. Vel ludit aether vota, vel rigidus tuis
Bellis Olympus instat. et turpi exitu
Funestat arma Desine. Irarum sat est.
Nolente quisquis numine in ferrum ruit,
Demens ruinam vertici adsciscit suo.
Max. Audio minantem. Dextera invitos Deos
In arma cogam; quemque signavi, exitum.
Donabo bellis invido armorum Patre,
Nolente caelo. Vol. Numina in nefas habent
Parata tela. Max. Caesar adversas habet
Fulminibus iras. Vol. Debiles iactas minas.
Max. Quibus in ruinam sidera et Divos traham,
Terrasque vertam. Sacra, non sacra impio
Sanguine natabunt: nullus inveniet suae
Saluti asylum: feminas mixtas viris,
Pueros, puellas, lacteum infantum gregem
Quadrupedis ungue proteram: nullus nece
Peribit una: mortuos cogam mori,
Perimam peremptos. Perge. me furor rapit.
Vol. Si saevientis laureae starent minis,
Victor tyrannus astra calcaret pede.
Sed arma causa honesta, non furor regit.
Qui vult sinistra proelia, furore incitet
Invita sidera, et reluctantes Deos.
Max. Probrum Quirinae gentis, infandae caput
Reum castatae, Consul infamis, Stygis
Abominanda pestis, in dignus die,
Indignus aura publica; hac Urbem fide
Civesque servas? Maxi. Roma qua solum potest
Immunis esse. Maxe. Roma qua solum potest
Subdi tyranno, Maxi. Quem nimis tolerat diu
Gemente populo. Maxe. Rideor? in os haec mihi
Obtrudis audax? Maxi. Consulem ut decet. Max. Decet.
Ut proditorem patriae. Iuris, Deum.
Maxi. Nec iura patriae prodita, aut laesos Deos
Agnoscit animus: iura servare et Deos
Consul petebat. Maxe. Nempe testatur manus
Tuae hoc character. Flaviae stirpis decus
Iuste Imperator, Romulae Gentis salus,
Latiique columen, Urbis afflictae unica
Spes et levamen, generis Ausonii parens,
Amorque Constantine; si votum excipis
Populi Quirini [(reading uncertain: print faded)] , cura si patrum movet,
Si te Senatus fata suprema, et preces
Tangunt gementis Urbis, et frontis notae
Iniuste ademptae vertici, et sceptrum manu
Gemens tyranni; iura si Patriae aestimas.
Ne differ arma, Grande, quod patimur, malum,
Moram exsecratur. Si venis, magnum tibi
Cumulas honorem, Civibus pacem, necem
Certam tyranno. Stat sacramento tuis
Iurata Roma partibus fidus tuis
Studiis Senatus; Civis adicit fidem.
Populusque vitam. Crastinus quando dies
Deterget astra, parte qua Tibris natat
Advolve Castra Civis occursu hosticam
Simulabit iram: deinde complexus suam
Sinu Salutem, magna pars ibit tuo
Praevia triumpho perque calcatum trucis
Caput tyranni Tarpium inscendet iugum
Haec vota Romae, Civium, Plebis, meae,
Latii, Deorum Supplices Caesar tuis
Cerne advolutos genibus; et qualis soles
Tuis benignum si lus auxilio veni.
Itane cruente consulis Patriae bono,
Romae saluti?
Maxi. Non nego, sed nec pudet.
Maxe. Sic tibi Quiritum, ac Romulae gentis salus
Amorque Constantinus est? hoc Caesare
Me crimen audes? senties quando hoc scelus
Cruore stabit Frontis in iuste iubar
Egone ademi, Marte quod fido mihi
Miles paravit? Stat sacramento alteri
Fidus senatus? Hostis est ergo mihi:
Iuratus hosti in arma, periurus mihi est.
Properate sida militis lecti cohors,
Per quam serenum teneo Regnorum iubar,
Et iura Romae; vestra quod virtus mihi
Diadema peperit, vestra conservet quoque
Immune dextra; carcerum abstruso specu
Claudite senatum; plebis emotae dolos
Opprimite ferro. Crastinus quando dies
Deterget astra, sentient lumen sibi
Ire in tenebras noctis. Occursu hosticam
Simulabit iram Civis? Occursu hosticam
Iram anteverte miles. In poenas pari
Eant procella, qui scelus tantum pari
Furore tentant. Nullus est mihi innocens.
Communis urbis culpa communi quoque
Poena expietur. Maxim. Nempe sic Civi probas
Mores tyranni. Maxent. Nempe sic urbis pium
Me probo parentem.
Maxim. Quando tot sora, et domos
Caedibus inundas. Maxen. Quando tot nocuos neco,
Ut innocentes tuear. Maxim. At solum innocens
Nocens tyranno est. Maxent. Maximus sui exhibet
Documenta verbi.
Maxim. Qui nocens visus tibi,
Quod studeat urbi. Maxent. Iura quod Regni impio
Transscribat hosti.
Maxim. Iura quod regni suo.
Domino reponat Lege si hac iubes mori,
Quod te tyrannum Romulae gentis querar;
Moriar libenter.
Maxent. Lege, qua ultricem vocant
Scelera securim: Lege, qua numquam manu
Stant tuta sceptra, aut fronte securum iubar,
Dum spirat Hostis; lege, quae in gratum vetat
Agere inter homines. Quo lacessitus malo
Mihi haec rependis? Cui Quirinalis dedi
Secunda Romae iura: quem vulgus supra
Posui ad secures, quem Magistratus meo
Iussu audiebat; sic remetiris vicem?
O foeda semper mentis ingratae lues!
Hoc ergo velles frontis augustae iubar
Nostro revulsum vertice? hoc sceptrum meis
Manibus ademptum? lateris hoc ostrum suo
Perire Domino? Marmor in duro tibi
Tantum rigescit pectore? An tanti est tibi
Stravisse turpi columen augustum nece,
Cui nixa Romae penitus incumbit salus?
Sed fraus aperta est. Semper a tergo imminet
Haec poena sceleri, quamlibet sese occulat,
Numquam latere posse. Iam parta ultio est
Cum culpa patuit.
Maxim. Culpa si mortem mea
Meruit, superstes Selius facto meo
Vivere meretur.
Maxent. Par scelus poenam parem
Trahit in utrumque. Non minus servus reus
Est exsequendo scelera, quam Dominus reus
Sit imperando.
Maxim. Poenam in auctorem redit:
Si quid patratum credis, est crimen meum.
Supplicia subeat ille qui fecit nefas.
Hic imperanti fidus, obsequii sui
Munus meretur. Maxent. Quale debetur tibi,
Qui scelera mandas.
Maxim. Sim reus; non est reus.
Sevire [(perhaps: Servire)] qui iuravit, et servit. Maxent. Nisi
Quando imperata publico bono nocent.
Maxim. Si nocuit aliquid, quidquid id fuit, meum est.
Ego imperavi crimen, ego sceleri modum
Viamque feci.
Maxent. Rapite sceleratum caput,
Membrisque membra avellite, et rabidis date
Epulanda canibus.
Selius. Proximum o Divis caput
Invicte Caesar! Ma Aufer a genibus manum
Scelerose serpens. Selius. Caesar hoc unum precor.
Maxent. Precare; sed non vivere. Sel. In mortem iube
Me Caesar ire: vivere at patrem iube.
Max. Patrem? Sel. Benigne filii amplexum Pater
Admitte. Dubitas? sum tuus natus, pater,
Quem tot per annos stemmati ereptum gemis.
Maxent. Tene ergo servum finxeras?
Sel. Servus fui
Nec esse soboles desii. O duras vices!
Quod ante patrem noscere negatum mihi,
Quam cum cadendum est!
Maxim. Fateor affectum patris
Meiere Seli, nec tamen fateor patrem,
Nisi signa prodas.
Maxent. Siste dum natus patrem,
Paterque noscat filium. Sel. Quondam patri
Qua forte raptus, nescio; Aegypti plagas
Peregrinus hospes, generis ignarus mei,
Exul subivi; quemque votivo colit
Apin Canopus ture, adoravi pari
Cultu Tonantem. Cana tum forsan meae
Templi sacer dos condolens sorti, puer,
Ait, benigno solis aspectu sate,
Sed invidente sortis agitate alea
Casus per omnes, generis ignarus tui,
Aliis, tibique ignotus, hoc tandem solum
Peregrinus hospes debili cymba tenes.
Sed fata quam diversa sunt caeli! mare
Olim procellis aestuans motis, sinu
Te Patris amico avulsit, atque Euro dedit
Praedam rapaci Te pater multa Italum
Lacrima per orbem flevit, et multa prece
Surdum rogavit Numen. At, sero licet,
Signata tandem sideri adveniet dies,
Quae tibi parentem, teque tot functum malis
Reddet parenti. Nempe cum pronum caput
Subdes securi, sata ut avertat tua
Aliquis subire fata contendet. Tuus
Est ille genitor. Dixit; et Lunam dedit
Gemmis nitentem: Genitor hanc collo tibi
Suspendit, inquit, quando puerilem togam
Bullis parentum compsit: Et similis tibi
Luna rubefactis cornibus pectus notat.
Gemmam tuere: sique adhuc dubitas pater,
Tuere pectus filii: Maxim. O fili, mihi
Sidere benigno reddite! O qualis redis?
Servus reusque: post tot exactas tuae
Sortis procellas, post tot exilia, et gravis
Iuga servitutis! Nempe deflendus redis,
Idemque amandus: gaudium et maestos simul
Adfers dolores. Auctor ego mortis tuae
Dum te recipio, perimo. Sed vives patris
Morientis haeres. Caesar, immites fibras
Si flamma nondum deserit, et adhuc iuvat
Saevire ferro, pectus hoc ultor pete,
Quod innocentem filium genitor nocens
Tuo furori victimam aptarim. Sel. O pater
Tu vive potius; quosque mors adimet mihi
Annos, tibi reponat. Maxi. Hoc absit scelus
Pio a parente. Sel. Sicne crudelis pater
Vetas pium esse filium? Caesar, ferum
Huc verte chalybem: cerne poenarum capax
Divesque pectus sanguine; hic irae graves
Exstingue flammas. Vivat innocuus pater,
Romae, tibique Vivat, et senio gravis
Tua iura multa Consul in lustra audiat.
Maxi. Fili parentis facilis ad nutum obsequi
Si quid merentur capitis hae nostri nives,
Si quid parentis nomen! Sel. O genitor diu
Mihi negate, nunc Patrem demum proba
Te mihi. Max. Nihilne nate concedis Patri?
Sel. Nihilne genitor filio? Max. Possum Pater
Etiam imperare. Sel. Filius possum preces
Patri admovere.
Max. Per Patris blandum precor
Te nate, amorem, quasque manare aspicis
Per ora lacrimas! nate! non aliquid Patri
Sperare fas est? Sel. Genitor ut vivas.
Max. Mori
Ut liceat. Max. Ensis vindicis flammas reus
Meruit uterque. Neuter alterius scelus
Suo expiabit sanguine. Max. At maius nefas
Est imperare scelera, quam scelera exsequi.
Max. Et imperans et obsequens unam facit
Sceleris catenam. Nemo si iubeat nefas.
Nemo exsequetur: nemo si paret quoque
Nemo iubebit mutuo haec sese trahunt,
Iubere et exsequi Duplice tamen Pater
Se damnat ausu. Patriae tractat suae
Consul ruinam. Grandius an aliquid potest
Coquere vel hostis? Deinde non satur suo
Crimine, cruentum in facinus et natum trahit.
Max. Minus ille aberrat, iussa qui Domini facit
Seseque solum fingit imperiis parem
Maxe. Uterque iustas ensis irritat faces.
Uterque mortem provocat. Nostri tamen
Benigna sceptri lenitas, mitis manus.
Blandumque ferrum tenuat urgentis necis
Supplicia merita, et pendit unius nece
Culpam duorum. Meta stet natus Patri
Paterque nato: missili armentur manus
Utriusque telo. Quisquis alterius prior
In cor sagittam fixerit, vivet. Maxi. Stygem
Audio iubentem. Viscera ut nato pater
Natusque Patri rumpat? o Roma procul
Abacta pietas! Maxe. Sic volo et iubeo: manus
Aptate telis. Maxi. Ergo tu vives meae
Pars magna vitae, nate. Me satis est iugo
Voluisse patriam solvere, et tanti decus
Meruisse facti. Taedium vitae meis
Iam sponte canis instat, et praeceps trahit
Fatum senectus. Nate tu votum Patris,
Tu iussa Caesaris expedi; et misso fibras
Transadige telo Renuis? Hoc iubeo Pater.
Saltem supremum Patris imperium cape.
Sel. Ego ille, stygia vipera palude edita.
Ego ille, Averni fusus ex antris Draco.
Qui corda lacerem patris? o tellus mihi
Dehiscat ante, perque radiantem aethera
Praeceps agatur Phoebus. Eumenidum scelus
Pater imperasti. Maxi. Iussa non audis adhuc?
An stirpe Fabia genitus indignum meo
Nomine bibisti sanguinem? Vitam mihi
Si nate poscis, eneca: Vitam dabis
Feriendo pectus. Vita natorum recens
Est vita Patrum. Maxent. Terminus liti et modus
Sint nostra iussa. Tu prior Seli in patrem
Iaculare telum. Sel. Quando sic Caesar iubes,
Habe obsequentem Selium. Quicquid iubes
Aequum facis iubendo. Max. De rostris patrem
Statuite metam. Sel. Gravius hoc telum date.
Max. Iam nate dignam patre te sobolem probas;
Fabiique generis indolem. En cordis patet
Aperta scena. Maxe. Dubis quid toties manus
Suspendit ictum? Caesaris iussa expedi.
Sel. Telo hoc amanti debitum solvam patri.
Sic, sic iuvat perire, quo vivat pater.
Max. Heu nate! in uno vulnere occidis duos
Date mi cadentis filii exsangues genas
Libare maesto basio. Infelix pater!
Infauste nate! sic tuum invisis patrem?
Itane parentem diligis? leto tuo
Sic nostra fata redimis; At gemino patrem
Funere trucidas. Morior aspectu prius
Nati cadentis: deinde quid telum facit
Tam nobili haustum vulnere? invitat meam
In paria dextram vulnera, ut nati super
Funere recumbam funus, et maestus tuam
Umbram requiram. Tantus in patrem tuum
Amor, meretur funere rependi pari.
Quae te probarunt filium mihi, me tibi
Probent parentem spicula Hoc nati fides,
Hoc lex amoris, fasque naturae iubet
Maxe. Prohibete famuli facinus, in iectis manum
Tardate vinclis. Pereat, at qua non volet
Perire dextra. Sceleris exacti nota
Graviora tela provocat. Rapite ocius
Procul hinc nefandi sceleris auctorem, et suae
Patriae inimicum, perque torquendi vias
Mille laniatum pabulum alitibus date
Imp. Expulsa prius Martis arena
Integra rursus sistor arenae.
Gravior prima est ira secunda.
Iam suprema est tentanda meo
Medicina malo. Vel cadet illa,
Vel ego Litem hic dirimet campus.
Vincere, vinci; gloria par est
Vincam? Stabit nostrum Imperium.
Vincar? fuso Roma cruore
Fundata olim, nostro rursus
Sanguine stabit. Stare cadente
Patria, pulchrum est: pulchrum est patria
Moriente mori. Prodit en iterum
Aemula sceptri. Piet. Semel obtentae
Campus arenae patet alterius
Pugnae arbitrio. Prius in turpem
Conversa fugam cruda Impietas,
Nunc perimenda est. Primum, alterius
Belli, bellum est omen. Facile est
Hostem timidum vincere. Imp. Facile est
Hostem timidum vincere? mene?
Timor ardentem est versus in iram:
Metu ab extremo furor extremus
Saepe in caluit. Piet. Video monstrum?
Video spumam turpis Averni?
Imp. In tua natam funera cernis.
Bellua regnis excede meis.
Piet. Romae exitium, Latii pestis,
Fax Imperii, Procerum latro,
Exosa polis, invisa solo
Bellua, regnis excede meis.
Imp. Quid ventosum furibunda moves
Ore Gradivum? consere dextram.
Age, supremos exsere totis
Draco visceribus pectoris ignes.
Fiet. Age, consuetas fulminis Aquila
Exsere flammas. Hoc habet. Astra,
Vobis palmam refero Pietas.
Non ego; Numen vicit in isto
Proelia signo. Sic bona semper
Causa triumphat.
Met. Operis struendi Tiberis hic offert locum;
Properate. Segnem Caesares servi manum
Odere. Primus gratiae ad culmen gradus
Est, iussa facili Caesarum dextra exsequi.
Chorus Naiadum. Tritonum, et Operariorum.
Geminas Tiberis silvae exuviis
Iungite ripas; vastasque dolis
Nectite quercus. Laevo insidias
Omine struitis. Nullus fraudi
Locus est, quando Flavia caelum
Arma tuetur. Non haec homini
Bella tyrannus gerit: impetitur
Deus, aeternos qui super orbes
Videt humanos, retegitque dolos.
Brevis est semper, nec tuta satis
Vita dolosis fraudibus. Alnos
Littore ab isto tendite in istud:
Labor est vanus, suor inanis;
Quem pia caelo non fovet astro
Meliore manus. Scelus ad tempus
Impune meat. Sed tamen hora
Est sua poenae; quae, quod latuit
Crimen, apertam trahit in lucem,
Caput auctoris plerumque doli
Repetunt. Sic qui tacite muros
Subruit, ausu perit ipse suo,
Tumulumque sibi fodit, alterius
Cum damna petit. Fraus scelerati
Animi est index. Hinc sibi semper
Habet infestam Numinis iram.
I Maxenti qua vocat ira,
Qua rapit oestrum, qua citat ardor:
Non effugies Numinis iras.
Caput auctoris repetunt fraudes.
Quae mala iusto damna, pioque
Caesari adornas, in tua structa
Fata dolebis. Iussu astrorum
Caput auctoris repetunt fraudes.
Mergere toto, crude tyranne,
Mergere Tiberi. Tantum crimen
Non parva potest unda piare.
Mergere toto bellua Tiberi:
Caput auctoris repetunt fraudes.
Mergere Romae fatale probrum:
Laetusque tuo funere Caesar
Pura reponat gaudia Romae.
Mart. Vindicta! vides impune scelus?
Pigraque manu stringi cupida
Tela coerces? Meruit pridem
Impia saevi culpa tyranni
Pendere poenas. Stringe volantis
Vindicta manu fulminis ignes:
Impune scelus parcendo foves.
Stringe volantis fulminis ignes
Vindicta manu. Vind. Cruor innocuus
Me vocat astris. Noxia culpis
Est mora poenae. Toxica pestis
Late effundit, nisi scintillam
Primam exstinguas. Venio, passu
Lenta, sed ictu venio gravior.
Marty. Vindicta! manu stringe volantis
Fulminis ignes. Vind. Impune scelus
Hactenus ivit. Iam venit hora
Suprema malis. Numquam felix
Scelus in longum ducitur aevum.
Si quando tamen Deus indulget
Longius aevum, gravior sceleri
Poena paratur. Crescit ab ipso
Tempore verber. Satis est: hora
Iam tibi venit summa tyranne,
Marty. Sic, Diva, manus urge: ut numquam
Scelus in longos profluat annos.
Dym. Quid hic Cometes crine ferali nocens
Portendit orbi? Natus ex hydrae sinu
Per gemina Cancri brachia incedit. Viae
Incertus inde oberrat; atque Ursam prope
Devexo itinere defluens saevo comam
Iungit Draconi. Tolle iam moras puer,
Tolle apparatum hunc.
Mag. Sidera infausto meant
Truculenta cursu? Dym. Non leve est Romae malum.
Quod astra dictant. Natus ex hydrae sinu
Rigidus Cometes indolem ex ortu trahit
Orbi nocentem: gemina per Cancri means
Brachia, caloris pestilens virus bibit.
Ubi se Diaconi iungit, infestum attrahit
Draconis ignem. Caesar in vado sumus;
Brevisque sortis Zephyrus in tristes migrat
Aquilonis iras. Perdita est Romae salus
Faventis aurae. Ma Stygia nil ultra queunt
Prodesse metra? nil Dymas? nil eruta
Auxilia Averno? Dym. Tela confecta est mali:
Romam reponet Flavius Romae; cadet
Vetus Deorum cultus, excutient Iovem
Delubra, Martis ara viduatis gemet
Afflicta acerris: nulla iam Iuno polo,
Bellona nulla, Iuppiter nullus. Dii
Migrate Roma; funeri vestro haec dies
Suprema luxit. ----
Max. ---- Audio. insueto gemit
Dymas dolore. Mentis emotae sonos
Hic aucupabor. Dym. Gelidus attonitos meat
Horror per artus. Fata, Maxenti, polus
Suprema sanxit. Max. Fata mihi sanxit polus
Suprema? Dym. Belli Flavius palmam rapit
Volente caelo. Max. Caesare invito potest
Appetere palmam: Caesare invito tamen
Numquam obtinebit Dym. Caelites vestram fidem!
In me minaci tela iactentur manu:
Parcant verendo Caesari. Max. Indignans furor
Lupata rumpit. Pressa violentum impetum
Adaudet ira. Bubo quid maestum canis?
Dym. Adversa Romae fata, Iuratum tuae
Caelum ruinae. Max. Siccine, infandum caput
Blanditus ante Caelari laurum es meis
Pollicitus armis. Dym. Error hic Orci fuit.
Sic me docebat Erebus, et Averni data
Responsa lacubus. Max. Errat et Avernus quoque?
Dym. Quando futuros exitus rerum Dii
Pandere recusant. Max. Pandere recusent Dii;
Quodcumque velat diphthera, et caelum, manu
Caesar refringam.
Dym. Pone flammati minas
Caesar caloris; quos petis, casso impetu
Deos lacessis. Max. Nullus est caelo Deus,
Quem metuat ista dextra.
Dym. Quem metuis minus,
Magis ille saevit. Max. Veniat e caelo Deus,
Si vis gubernat astra, vel flamma solum
Terret Trisulca conserat mecum manus:
Ut discat esse fortius telum mihi,
Quo frango terras, quo reluctantes polos
Ago in favillas.
Dym. Caesar incassum furis,
Minasque iactas: iura non franges poli,
Max. Quae iura? Dym. Quae Maxentium et tum dos ligant
Orbis Monarchas. Max. Caesari an quisquam Deum
Decreta statuat? Dym. Caesarem et populum premit
Eadem potestas. Max. Vile, probrosum caput,
Mendaxque larva: si quis est caelo Deus,
Qui fata mundi torquet, et belli vices
Pacisque flectit; umbra furialis tuo
Hunc repete casu: postque vel caelo redux
Anima, vel Acheronte esse testetur Deos.
Cui flamma mentis ardet, hic sibi est Deus.
I, tristis umbra, mergere extremo lacu
Maerentis orci. Dym. Morior; et pigrae stygi
Succedo larva, teque furiali sequar
Ardore semper, donec Acheronti cadas
Victima profundo.
Max. Morere. Iam bubo tacet.
Nullumque Numen esse, quod Rege altius
Dominetur orbi, sanguine effuso probat.
Abripite terrae pondus, et Tybri date.
Tib. Quae mihi stygiis Eumenis antris
Eruta gelidas incendit aquas?
Quis mihi toto gremio serpit
Ignis Averni? Cremor in mediis
Tiberis undis. Trit. Non hic Tiberis
Natat in puris vitreus undis.
Stygius lacus est, amnis Averni est,
Orci est sulpur. Fuge Tritonum
Turba cavernis. Trit. Mediis (monstrum!)
Urimur undis. Undas fugimus.
Tib. Quo Tritones? quo turba meis
Assueta vadis? Trit. Acherontaeo
Igne calentes undas fugimus.
Naiad. Tacito stygius lacus illapsu
Tiberine tuis miscetur aquis.
Pellimur udis Nymphae regnis,
Tiberine tuis pellimur undis.
Non bene socius meat ignis aquae.
Hinc sibi stygius rimatur iter
Terrae superos amnis in orbes.
Tib. Mergere Triton, mergere Nais:
Quaerite, nostras qua parte venit
Ardor in undas. Currite celeres,
Quaerite faciles: Tiberis mandat.
Trit. et Naiad. Celeres, faciles iussa paramus.
Tib. Ardere undas, fervere gelu,
Frigus aduri, non leve monstrum est.
Trit. et Naiad. O portentum! Tib. Quodnam insolitum
Turba repertum stupet ad monstrum?
Trit. et Naiad. O portentum! Larva Acherontis,
Mera Tisiphone, cruda Megaera
Mediis ardet Tiberis undis.
Tib. Erue monstrum, quodcumque latet
Amne sepultum Procul hinc, procul hinc
Toto monstrum hoc evolve Tybri.
Procula nostris submotus aquis
Titio hic stygios vomat ardores.
Trit. et Naiad. Vivimus Io! Tiberine pater?
Vivimus Io! rursumque gelu
Redit antiquum. Vivimus Io!
Tib. Roma triumpha! Nulla per aevum
Tragicas ducit Fortuna vices.
Quae presserunt maesta, secundis
Tandem cedunt. Omnes. Roma triumpha!
Adversa diu sors nulla premit.
Si quando dies caput horrente
Condidit umbra, rursus amoeno
Surget inauro. Numquam durant
Adversa diu. Tib. Roma triumpha!
Roma triumpha! fors nulla premit
Adversa diu. Roma triumpha!
Larv. 1. Vae! vae! scelesto. scelera felici diu
Quicumque cursu protrahis, tandem tua
Claudere meta. Lenta si quando venit
Vindicta sceleri; certa sed tandem venit.
Silente semper urget a tergo pede
Nemesis nocentes; fulminis semper manu
Inflammat ignes: quaque suspendit mora
Iras trisulci fulminis, eadem gravat
Pondus parati verberis. Simulat Deus
Nescire crimen improbi, et in annos tacet;
Sed igne tandem loquitur, excussae facis
Tortique fulguris. Errat, offensum minus
Quicumque credit, quod diu impunis trahat
Dies secundos, nec gravem telo manum
Sentiat in ictum erumpere. Est sceleri sua
Statuta meta: si nefas auges, tuam
Celeras ruinam. Meta quo posita est loco,
Illo stat ultrix Nemesis, et flagrum intonat.
Turbata per te Roma, lactatus spei
Inanis umbra Caesar, eversus decor
Antiquus urbis, civium effusus cruor:
Nunc redde poenas. Ibis Acherontis lacum
Turbare tristis Umbra, et ardentes stygis
Terrere Manes: Ibis infestas reis
Lassare Furias. Quisque quod crimen patrat.
Hoc poena plectit. Parcit ad tempus polus,
Graviore ut instet verbere. O terrae probrum!
Mergare Averno. Criminum pondus grave est:
Premitque terram, donec immergat stygi.
Iussos labores carpite, profundi patent
Acherontis antra. Omnes. Victima o Diti sacra!
I stygiali debite flammae
Funeste Dymas, lacerande avibus
Titii celeri raptande rota,
Urende siti Tantalea, igni
Urende stygis. Meta tuorum
Scelerum posita est: nulla tuorum
Suppliciorum posita est meta.
Coepisse semel stygio ardere
Igne, est semper saeva incipere
Tormenta pati. Perge aeternis
Debite flammis; tua nobiscum
Tormenta subi; moriensque doce;
Quamvis veniat Nemesis clauda,
Sua criminibus tormenta dari.
Ach. O vana Regum gloria! o falsae spei
Retecta larva! Fuimus! ingentis capax
Materia cladis! Quantus in praeceps agit
Excelsa casus! Met. Quam mihi tragici canis
Scenam doloris? Ach. Occidit Romae status;
Eversa castra Regis; occumbunt Duces
Totusque miles cernitur: palmae decus
Et sceptra rursus Flaviam in dextram meant.
Met. Exsilit amoeno gaudio pectus: tamen
Tegatur ore. Saeva quid tandem paras
Fortuna Romae? Prome, quis caedis modus,
Seriesque cladis?
Ach. Esse quae segetis solet,
Cum gravis ab Arcto grandine Orion fremit;
Et omne late sternit arvorum decus.
Steterat utrinque miles armatus pari
Virtute pectus, spiritu ferrum pari,
Parique amore gloriae incensus manum.
Senuere bellum classica; exsurgit fragor
Clamorque campo: mota tempestas coit
Geminae phalangis, media decrescit via
Inter cohortes; conserunt ferro manus,
Pedemque pes adurget, et scutis sonant
Inflicta scuta; fervor, irarum calor,
Rabiesque totis fulminat campis, Cadunt
Et hinc et inde funera, et mixtus fluit
Hostis utriusque sanguis. Ambiguis diu
Suspensa pennis constitit victoria;
Donec sereno miles effusus polo
Candidus amictu, candidus et equo, viam
Per nostra castra raptus ingentem manu
Rutilante scripsit. Ilico magno impetu
Turbo insecutus Flavii, nostris gelu
Infundit armis. Cadimus; aut victi malo,
Pedem relicto praelio in fugam damus.
Met. Periimus ergo! Certa iam Romae imminet
Ruina tectis. Ach. In tua dextra sedet
Spes omnis urbis. Met. Gravius est medio malum.
Ach. Malum supremum remedium extremum vocat.
Met. Frustra applicatur, quando vis maior mali est.
Ach. Nil negligendum est, quando vis magna est mali.
Met. Quis hic propinqui tollitur Martis fragor?
Ach. Fugiens salutem miles a pedibus petit.
Tu Consul urbi consule. Met. O tandem veni
Optate Flavi, et ultimo pressam malo
Exsolve Romam! in Flavio est urbis salus.
Max. Ignave Caesar! timide pro patria mori!
Quousque inertem spiritum animosa fuga
Vitae reservas? Militi extremum probrum est
Fugisse campo, et Caesar imbellis fuga
Quaeris salutem? Repete confusam tui
Militis arenam Si cadit miles, cadet
Cum laude Caesar: Gloriae magnum est decus
Cadere cadente milite, et stragem suo
Funere gravare. Castra quo pereunt loco,
Illo cadamus O probrum Regum! fugis?
Et sceptra inultus pateris Augusta manu
Iubarque fronti deripi? Si quod, mihi
Semper inimica Numina, irata manu
Fulmen rotatis, verticem in nostrum, gravi
Librate tonitrum. Iuppiter, si quis tamen
Vivit sub astris Iuppiter, toto increpa
Hoc pectus igne: frontis haec tuo patet
Area furori: fulmina hoc caelo caput.
Mori volenti gratia est mortem brevi
Subire posse funere. Infande, impie,
Crudelis, excors Iuppiter mortem negas
Mortem petenti? Repete Maxenti feros
Campi furores, aliquod hic telum vacat
Tuo paratum funeri. Rom. Quo, quo Pater
Infauste properas? Flavius campum furor
Omnem cruenta strage sepelivit. Max. Decet
Hic quoque perire Caesarem Rom. Regem decet
Servare sese civibus. Max. Quando interit
Cum Marte populus, Regis imperium perit.
Rom. Pars aliqua superest genitor: hanc serva tui
Regni columnam.
Max. Nulla mihi super est; ubi
Miles perivit. Rom. Roma supremum patet
Devicto asylum. Max. Roma? quam nullus tenet
Miles superstes? Roma? qua nulli fides
Est certa civi? Rom. Sponte sed regnum truci
Concedis hosti. Max. Nempe Victori. Rom. Potest
Fortuna vertere aleam. Max. Sed non potest
Facere beatum, quem semel tanto malo
Attrivit. Rom. Istud genitor extremum cave,
Cumulare gravia gravibus aerumnis mala.
Max. Suprema teneo. Nulla maiori potest
Fortuna damno furere. Rom. Quod summum putas,
Maiore adauges. Max. Nempe cogemur mori?
Hoc est, quod opto. Finis hic solus mali est,
Perire posse. Rom. Levius ut pereas, decet
Curare, genitor. Max. Sive pereundum est gravi
Martis procella, sive pacato freto,
Quid Nate refert? Rom. Ne simul tecum trahas
Orbem in ruinam. Max. Maior est laus cum suis
Perire bello, quam diu vitam suis
Trahere peremptis.
Rom. Genitor extremas preces
Ne sperne nati. Max. Romule extremum malum
Ne posce patris. Rom. Vivat ut genitor, rogo.
Max. Cum laude liceat emori, genitor rogo.
Rom Cum vita civi est utilis, probrum est mori.
Max. Cum sola laus est emori, vita est probrum.
Max. Nate, redeamus, nostra qua campum fuga
Vacuavit. Rom. Urbem genitor ingressu tuo
Tege perituram.
Max. Potius hoc crudo [(reading uncertain: print blurred)] latus
Transadige ferro Nate. Mucronem cape
Feri volentem. Rom. aeva mi genitor iubes,
Quae nec sub Haeme Tigrides natae audeant,
Nec inter antra Caspia effusus leo.
Natura renuit. Max. Obsequi Patri iubet.
Rom. Iusta imperanti. Max. Iusta, non iusta, efficit
Patria potestas. Rom. Quando non subest scelus.
Cum, quod iubetur, crimen est; nullam suo
Necessitatem patria potestas potest
Nato obsequendi ponere. Max. Hoc pater rogat:
Patrem volentem perime. Ro. Quod possim iube;
Natura quod non damnet, aut caelum improbet.
Max. Sum genitor, et sum Caesar: ut genitor volo:
Ut Caesar impero: totus in pectus patris
Incumbe ferro, et corde funestam excute
Vitam cadentis. Rom. Caesar et Pater iubes
Quod prohibet aether. Max. Iussa num caeli vetant
Coli patentem et Caesarem? Rom. Coli iubent:
Perimere prohibent. Max. Per Patris nomen.
Rom. Sacrum est.
Max. Per sancta generis vincula.
Rom. Haec rumpi est nefas.
Max. Per Nati amorem. Rom. Vivere hic Patrem vovet.
Max. Redeamus ergo, qua calet Martis furor,
Qua fervet ira Flavii, qua orbis ruit.
Quam mihi Tyrannus denegas mortem, pius
Impendet hostis. Rom. Siste, venturum Pater
Urgere fatum. Si peris genitor, iube
Tecum perire filium, atque urbem simul.
Const. I. Urgenda miles gloria est. Partem dedit
Ingente clade fusus hostilis cruor;
Cadaverumque vasta congeries putri
Tabo dehiscens: alteram partem dabit
Subacta Roma. Prosperis quando venit
Secunda Zephyris, insequi fortem decet.
Vicisse pulchrum est: alteram palmam addere
Palmae priori, pulchrius. Dum aliqua super
Pars vivit hostis, semper ingenti potest
Nocere damno. Tempus hoc lauro favet,
Quo Roma trepidat. Hora quod praesens decus
Offert, premendum est: hora posterior rapit,
Quod prima spondet. Miles, huc age vineam
Muris propinquam. Gravior hic aries premat.
Hinc tela miles iaciat, et muris gravem
Submoveat hostem; machina hinc ignes frequens
Infundat urbi. Gloriam quisquis petit,
Me, me sequatur: primus in palmam ruo.
Oppugnatur urbs vinea, ariete, testudine, telis, et ignibus.
1. Cust. ex. Huc arma cives, arma densato impetit.
Moenibus Superare tentat moenia hostilis furor.
2. Custos. Huc arma cives: hostis huc certam trahit
Urbi ruinam. Const. I. Sequere praeeuntem Ducem
Animose miles. Laurea in muris viret.
Crisp. Coniuncta nondum classis algosas Tibris
Tabulavit undas? Art. Tota iam spumis natat,
Avidumque pectus gloriae in pugnas citat.
Crisp. Hinc tela miles, inde flammatos age
Globos in urbem. Cust. Civis huc vires age.
Crisp. Huc ad virentem lauream miles gradum
Victorem adurge. Turbinis nondum fragor
Resedit omnis Moenibus clausum latet
Aliquid veneni. Flavio quamvis Patri
Iurata Christo turba constantes manus
Et arma pendat, aliquid est tamen mali,
Quod adhuc minatur. Restat exiguus labor,
Finis laborum. Prima laus fortis vini est,
Amare dura: proxima laborem subit
Quaesita palma, Moenium obstantes moras
Superate passu Martio. Hoc titulo placet
Decus virentis laureae, quod non venit
Aut otioso, aut desidi. Somno potens
Esse generosus animus ignorat. Licet
Quiete laurum carpere, aut palmam queat,
Mavult labore. Pergite: hac Romam via
Calcanda restat. Primus inscendo. Cui
Mavortialis bullit in venis cruor,
Avidaque flamma nominis fibras movet,
Me, me sequatur: primus in laurum volo.
Max. Invisa fata! Numinum invisus furor!
Invisa caeli sidera! invisae faces,
Quotquot sinistro lumine aspicitis meae
Sortis ruinan! tuque qui stygiis lates
Sepultus undis Pluto, Avernales Dii,
Deaeque et Umbrae Manium invisae mihi!
Rom. Parce, o verende genitor, audaci Deos
Lacessere ore. Hoc unicum restat malis
Medium supremis; fortiter sortem ut feras.
Fortuna fortes metuit, imbelles premit.
Max. Fortuna fortes sternit, imbelles levat.
Ach. Levius ferentem praeterit. Ma. Gravius ferit
Ultro ferentem. Rom. Quod grave est, fiet leve
Ferendo sponte. Max. Quod grave est, gravius facis,
Si non repellis. Ach. Frangitur fluctus rumor,
Si quando scopulum verberat.
Max. Scopulum quoque
Pelagus procellis exedit. Rom. Centum fluet
Refluetque fluctus saeculis, nondum cadet
Allisa rupes. Max. Sed semel tandem cadet.
Ach. Hic, Caesar, ictus primus est. Numquam solet
Nisi repetito premere fortuna impetu.
Max. Cum vastat omnia impetu primo, nihil
Habet secundus. Rom. Hoc habes Caesar: potes
Servare Romam, Roma te potest tibi
Servare. Max. Sera Nate consilia ingeris.
Rom. Sed sana Patri. Max. Flavius Romam tenet.
Ach. Pellatur urbe. Max. Robur, ut pellas, abest.
Ach. Numerosa turba Civium superest.
Max. Favet
Sed tota Marti Flavii. Rom. Affixum trabi.
Quae Christum adorat. Max. Patrios fuso Deos
Quae ture adorat. Desine. Statutum est mori.
Ach. Si sic statutum est, morere: sed memor tuae
Auguste famae. Morere, sed fato ut tuo
Semper supersis. Ipsa mors vitae est lucrum,
Si gloriose moreris. Huc mentem rape,
Spes unde se victoriae, aut famae incitat.
Rom. Ibi quaere vitam ponere, ubi lucrum facis
Laudis perennis. Max. Nemo laudandus perit,
Qui vincit absque laude. Rom Quod decoris abest
Vitae anteactae, saepe restaurat dies
Mortis supremus. Quis tubae allapsus canor
Flagellat aures? Mil. Flavius in urbem furor
Accelerat iras. Max. Ibo, vel Roma premar
Cadente, vel cadens premam. Huc mecum gradum
Per pontis arcum miles: hinc salus patet.
Ach. Fugite: supremus ultor a tergo premit.
Omnes. Heu cruda fata!
Max. Crude, funeste, impie,
Quicumque mundi fata disponas Deus.
Morior. At Orci sulpure accensus, tibi
Semper rebellis, semper infestus traham
In odia caeli Tartarum, atque umbras stygis.
Crisp. Residat ira milites, satis impii
Fusum est cruoris. Roma iam nostris dedit
Collum lupatis. Nemo iam ferrum movet.
Const. I. Nemo resistit: induunt cives iugum,
Frenumque mordent sponte. mutetur furor
Benignitate. Principis primum est decus,
Parcere subactis. Abl. Principis primum est decus
Sternere superbos. Con. I. Civium cara est salus.
Abl. Non perfidorum. Const. I. Perfidi addiscunt fidem.
Abl. Metu coacti. Con. I. Mollis attactus feros
Domat leones. Abl. Mollior at hostem manus
Reddit ferocem. Con I. Belluas frenat metus;
Benigna Cives gratia. Abl. Rebellis parum
A belluarum moribus distat. Ferant
Rigida lupata belluae, quibus placent
Mores feroces. Con I Frena non diu aspera
Tolerat iugalis, Primus inventor timor
Rebellionum est. Abl. Primus exstinguit quoque.
Contempta res est, Principis mollis manus.
Con. I Exosa res est Principis grandis furor.
Parce bibendus Civium Regi est cruor.
Crisp. Parcite cruori. Displicet miti Patri.
Sitis cruoris. Con. I. Audio: mollem petis
In urbe frater dexteram. Parce Ablavi
Urgere caedes. Barbarum hoc animum sapit,
Saevire post victoriam. En medium mei,
Frater propinquat. Nostra quo vento volat
Fortuna Crispe? Crisp. Quo solet semper Patri
Iurata, facili. Victus inclinat suas
Consul secures: Tiberi absorptum natat
Corpus tyranni: quisquis adversos tulit
Patri furores, sanguini immersus vomit
Animam putentem: nemo iam ferrum rotat.
Civis parenti supplices tendit manus:
Plebs et Senatus Flavium ad sceptrum vocat.
Con. I. Nihil tonandum restat?
Crisp. Oppressus furor.
Martis resedit: sponte subiectus luem
Sibi imminentem populis avertit. Con. I. Sapit.
Depone curas miles, et rigido manum
Ferro relaxa: nosque gratemur Patri.
Crisp. Eamus, aegre laeta patiuntur moram
Nuntia: serenum gaudium in plures amat
Prodite, quando plurium est emptum manu.
Vict. Vicit Pietas! Io triumphe!
Ultima Solis, seu nascentis,
Seu morientis domus, audite:
Vicit Pietas! Io triumphe!
Dira impietas rigido terram
Ore momordit, taboque suo
Confusa natat; numquam posthac
Iterum Ausonias subitura domos.
Vicit Pietas! Io triumphe!
I fama citis provecta Notis:
Tu qua veniens aurora micat,
Tu qua fugiens Sol mergit equos:
Ite, extremis dicite populis,
Vicit Pietas! Io triumphe!
Fam. 1. Vicit Pietas! Io triumphe!
Fam. 2. Vicit Pietas! Io triumphe!
Vitraque Fama. Vicit Pietas! Io triumphe!
Cons. et Indust. Pax iam domito
Pulchra tumultu candida revehat
Saecula Romae. Martius ardor
Iacet exstinctus, bellique truces
Cecidere minae. Vicit pietas!
Io triumphe!
Pax. Vicit Pietas! Io triumphe!
Iam grave litui siluit murmur.
Tutior orbi pax restituor.
Ante remotas pulsa in terras,
Nunc tibi reddor Roma quietis
Vecta quadrigis Illud facilis
Subeo regnum, quo mite tenet
Pietas sceptrum. Vict. Vicit Pietas!
Cons. et Indust. Regnat Pietas, Io triumphe!
Piet: Adsum, magni filia caeli;
Risus olympi, mundique salus
Pietas, domito laetior hoste.
Co. In. Pa. Vi. Vicit Pietas! Io triumphe!
Piet. Vicit Pietas! sed Consilio
Socio vici; sed et Industria
Socia vici! Vicimus. Io!
Consil. Haec Pietatis bella fuerunt:
Victrix Pietas solat triumphet.
Piet. Haec Consilii bella fuerunt,
Bella fuerunt haec industriae.
Qui fuit aestus pars magna maci,
Sit pars etiam magna triumphi.
Metat hic laurum, qui tulit arma.
Utraque vicit, nostras utraque
Scande quadrigas: quaeque laborem
Ardua mecum in bella dedistis,
Meritas laetae carpite lauros.
Haec virtutem gloria sequitus:
Ut sua sequitur Delion umbra.
Fa. 1. Ultima mundi regna audite.
Fa. 2. Ultima mundi regna audite.
Fa. 3. Vicit Pietas! io triumphe!
Fa. 2. Vicit Pietas! io triumphe!
Fa. 1. Oriens audi! vicit Pietas.
Fa. 2. Audi occasus! vicit Pietas.
Utraque. Io triumphe! io! io! io! triumphe!
Omnes. Vicit Pietas! io triumphe!
Victor. Hic ego viridem porrigo laurum,
Ubi consilium suggerit artes,
Martemque calens movet Industria,
Iurata tibi milito, Pietas.
Qua te flectis, laurum inclino,
Sic astra iubent: semper Pietas
Unica vincat. Certa ibi palma est,
Ubi Consilio Pietas iuncta
Movet arma manu. Piet. Vicimus! hoc est
Munus olympi. Certo veniunt
Ordine caeli. bellica palma, et
Pacis olivae. Dicite mecum:
Bellica palma est munus olympi,
Pacis oliva est munus olympi:
Statuente Deo haec venit, ac illa.
Victo. Bellica palma est munus olympi.
Pax. Pacis oliva est munus olympi.
Pietas. Vicit Pietas, Deus at toto
Orbe triumphet.
Omnes. Vicit Pietas, Deus at toto
Orbe triumphet.
PRoperate: ad urbem proximo Caesar gradu
Urget triumphum. Semper exosa est mora,
Quaecumque honorem tardat. amittit decus
Paranda Pompa, quando venienti moram
Ponit triumpho. Gratiam hinc habet labor,
Si sit paratus tempori. Quod agis, age.
Oper. 1. Flavia virtus non satis una
Contenta manu, non satis uni
Victura orbi, non mille satis,
Cantanda annis, occupat omne
Romae obsequium. Op. 2. Decet huic omnes
Servire manus, qui omnes urbis
Servavit opes, capita, et vitam.
Oper. 1. Nihil impendis Roma triumphis,
Ipsam vitam licet impendas.
Caesaris est laus, meruisse: tua
Laus est, numquam solvere posse,
Semperque tamen solvere velle.
Oper. 3. Summus meriti gradus est; sua si
Praemia vincat. Oper. 2. Summa rependis
Praemia meritis si, plura velis
Pendere semper. Numquam merita
Posse aequari, maxima laus est.
Par quoque laus est, semper merita
Aequare pari velle obsequio.
Quod virtuti satis est, etiam
Satis est Flavio; plurima velle,
Cum pauca potest. Oper. 4. Vivat Caesar!
Amor Ausoniae, gloria Romae,
Decus Imperii, delicium orbis,
Viva! vivat Constantinus!
Et prole sua ventura beet
Saecula mundi. Oper. 2. Gloria patris in
Prole superstes, sceptra priora
Cumulet sceptris, regnaque regnis
Antiqua novis. Oper. 1. Sic vovet orbis,
Sic Roma vovet! post sua vivat
Fata superstes Constantinus,
In prole novos inchoet annos.
Sic Roma vovet! sic vovet orbis.
Omnes. Sic Roma vovet! sic vovet orbis.
Ablav. Romulaeae flos Iuventae;
Martis ira, Pacis esca,
Praeliorum per calores,
Martiosque per rigores
Saepe ducta, saepe duros
Passa Circii furores,
Aestuantis et Leonis
Passa fervidos calores;
Impedite nunc recenti
Fronde crines, laureasque
Implicate frontibus.
Valer. Parta palma per labores
Flaviorum in arma venit.
Hac emuntur arte magna:
Laureatas ut reportes
Fronte frondes; per feroces
Martis iras arma misce.
Palma constat sanguine.
Vicimus! sed per labores.
Semen hoc est gloriarum
Asperam subire sortem.
Seminare quem pigebit
Duriora, gloriosos
Numquam honores demetet.
Artem. Vicimus! sed insolente
Saepe sorte fulminati.
Palma vitat otiosos,
Diligit laboriosos.
Irrigatur sanguine,
Flavius sic in tyranni
Vectus arma, sortis atrae
Fregit iras, laureamque
Nundinatus sanguine est.
Met. Magne Imperator, Flaviae augustum decus
Sidusque stirpis; sive tu dici pater,
Sive Imperator postulas; Romae venis
Utroque carus nomine; et patriae pater,
Et imperator. Caesar, imperiis tuis
Habes paratos obsequi Cives Pater
Civibus amores ingeris. Si quid tuae
Restitimus irae, parce: violentus fuit,
Non liber animis impetus. Iugum grave
Egit tyranni in arma, quae numquam velit
Sumpsisse Roma: mens tamen semper stetit
Constans amica Flavii. Non est scelus
Quod est coactum. Qua soles, Caesar, leva
Pietate Romam: fusus ad tuos pedes
Civis veretur aureum Augusti iubar;
Urbisque claves; urbis imperium tuae
Benignitati cedit Hoc unum rogat,
Posthac subacta Roma, dicatur tua.
Non postulamus levia. Nam quisquis tuus
Meruit vocari, gloriae humanae tenet
Apicem supremum.
Const. Facilis in Romae preces
Descendo Caesar. Quisquis annutu Dei
Imperia tractat, aemulus debet Dei
Facilem rogantum precibus auditum dare.
Rogare verbum est arduum: si post preces
Nil impetretur, pectoris, vulnus grave est
Rogasse frustra Sanguinis parcus. libens
Audio rogatus Civium; quin, si preces
Non admoveres, facilis e nostro sinu
Venia veniret Non amo Cives pede
Calcare tumido, non superbifico gradu
Premere innocentes. Barbari Regis reor:
Timenda gerere frena, et in viso metu
Terrere Cives. Non a mo nostrum latus
Sanguine rubere Civium, aut rigidum manu
Torquere ferrum. Quando me iussit Deus
Terrae imperare Caesarem, iussit quoque
Animum parentis sumere; et Cives, meam
Amare sobolem. Caesaris nomen grave est:
Utere parentis nomine, et tutam scies
Urbi salutem. Quas datis claves, mei
Insigne iuris, reddo: si voles, potes
His ipsa cordis viscera, atque imos sinus
Aperire mentis. Caesarem foris vides,
Intus latere patris affectum scies.
Art. Procede pompa.
Chor. Iuv. Magna depositi status
Fortuna, Caesar, publicae fulcrum rei.
Columenque Romae, quodque vis dici magis,
Pater labantis patriae, fusa ad tuos
Pedes Iuventus Romula, peractum polo
Favente bellum; quas minabatur furor
Caedes repressas, laeta gratatur. Tuo
Stetit labore, Roma quod rursus levet
Maerore frontem, seque iactante erigat
Fluctu doloris. Candidae per te dies
Pacis reductus, Civibus fides, tenor
Felicitatis urbibus Salve Imperi
Nutantis Atlas: Sique Romanos amas
Iuvenum calores; cerno qua dextra micant,
Quo spiritu ardent genibus affusae tuis
Iuvenum cohortes. Bella si rursus furor
Incendat hostis, et procellosa tonet
Mars saevus ira; stabimus clypeus, tua
Fata vetituri; maximum hoc decus rati,
Servare posse propria Augustum nece.
Const. Studia Iuventae, Caesar, atque animos probo
Patriam tueri sanguine paratos. Vetus
Haec est Quiritum gloria, aut agere, aut pati
Fortia. Parentum decora succrescens premis
Studiis Iuventus paribus: a tenero arduam
Meditatur ungue gloriam, et inertes manus
Exosa, pulchris ausibus mentem applicat.
Iuventa, prima aetatis aurora est: dies
Quis sit futurus, prodit aurorae color.
Iuventa flos aetatis: in flore emicat
Dulcedo fructus. Ite Romanae indoles
Generosa pubis, quo patrum virtus trahit
Fecunda laudum, quo Quirinalis vigor
Avida laboris pectora ad famam vocat.
Bene inchoasse, primus est laudis gradus.
Artem. Procede pompa.
Const. Quis chorus nostro obvius
Hic est triumpho? Crisp. Saxeo eductus specu est
Romae senatus, innocens passus grave
Iugum tyranni: gemuit innocuas manus
Pedesque ferro vinctus: hunc turpi situ
Solvi imperavi, et liberam tandem diem
Subire Solis. Const. Principis, fili, decus
Assequeris animo. Caesaris primum reor
Hoc esse punctum, solvere iacentes situ,
Metu timentes, dexteram afflictis dare,
Levare miseros.
Senator. Magna Dardanidum salus
Invicte Caesar: quando te caelum nova
Lauro coronat. illud Augustis decus
Addit triumphis, Civis ut miser tuam
Benignitatem sentiat. Tuos facis
Belli labores; publicum fructum iubes
Manare in omnes.
Constant. Caesarem, sortis bonae
Scias ministrum, Principes caelum vetat
Propriis studere commodis: quin nec sibi
Nascuntur ipsis. Solis exemplum sumus.
Hic lucis aurum publico impendit bono.
Fontem arbitrare caesarem Hic gaudet suas
Undas rogari. Quin pigrae si fors manus
Haurire fugiant, obvias offert aquas
Trepidante rivo.
Metell. Vidimus semper bono
Nostro studentem Caesarem, et patri parem
In nostra natum commoda, heredem patris
Venire prolem: quodque nos unum necat,
Meritis honores quaerimus pares, tamen
Nec invenimus, Magna sie virtus modum
Excessit omnem prae mii Hoc unum est super:
Crispus in honores patris admissus, iubar
Nomenque gestat Caesaris, et aequat manu
Factisque nomen: pariter Augustum iube
Natum minorem. Co. Tanta vix florens capit
Nomina Iuventus.
Metel. Quando iam vastum dedit
Fructum ante florem.
Constant Pondus Imperii grave est,
Cui saepe cessit Hercules; cui numquam Atlas
Satis ferendo est. Machina haec annis gravem
Virum reposcit. Met Quod negant anni decus,
Matura virtus supplet. Animosa indoles
Ad imperandum sufficit, quando indolem
Consilia adulta fulciunt, et se gravis
Industria animis ingerit. Lenta nimis
Maturitatem consili insequitur rota
Aetatis annus. Quod capit virtus, tuae
Concede proli genitor.
Const. Hoc placet decus
Subire nate? Con. Iun. Gravius aetate, et mea
Virtute regnum est.
Metel. Tota te Augusti patris
Virtus coronat: illius mentem induis,
Cuius bibisti sanguinem.
Con. Iun. Excedis modum
Metelle laudis Etsi in heredem fluat
Sanguis parentum, saepe non virtus meat.
Met. Specimen dedisti, quando non trepidus manum,
Aptasti in arma; quando molitus gradum
Per alta Romae maenia exemplo tuo
Militem animasti; quando trepidantem ad manum
Bello recenti fervidam, patrio sinu
Complexus Urbem es Caesar, hoc Civis petit.
Hoc Roma anhelat; hoc merita nati exigunt;
Meritum corona verticem sacra indue.
Constant. Quid ad ista Crispe?
Crisp. Caesar, applausu sequar
Fratris triumphos. Livor in viles cadit.
Ego invidere nescius, nostrae parem
Exopto fratrem gloriae: quin et meos
Superet honores, merita qui excessit mei,
Const. Quid ad haec Senatus?
Senat. Et probat, et optat. Con, Probat
Et ista miles? Art. Gloriae partem suae
Hoc censet ipsum.
Const. Quando sic Romae placet,
Quando hoc probatur militi, et Crispus vovet,
Nihil repugno; Filium heredem patris,
Nostrae coronam stirpis, ad sceptrum voco.
Tamen priusquam pompa festivis eat
Instructa ludis, Roma disiectos Deos
Erebique monstra proterat, et unam colat
Crucem Tonantis, cuius auxilio mihi
Inter procellas animus invictus stetit.
Reliquus amoeno transeat plausu dies.
Est breve regnum sortis amarae.
Dicite laeti Flavia domuit
Dextra timores Celerem saepe
Agit in praeceps fortuna rotam.
Non longa tamen concutienti
Deus indulget tempora forti.
Furit in fluctus mare commotum,
Fremit in fulmen polus accensus;
Abit in tenebras sol Hesperias:
Sed mare rursus mitigat iras;
Fulmina rursus polus exstinguit;
Rursusque dies redit Eois
Novus ex undis Gaudia pereunt,
Gaudia redeunt. Dicite laeti
Flavia domuit dextra tyrannum,
Premit ad tempus quodcumque premit,
Nemo, ubi tristi saeva theatro
Fortuna fremit, non reditura
Candida mundo tempora credat.
Abit in luctus, redit in plausus
Fortuna; cadit, surgitque iterum.
Sic quae gemitu flevit amaro,
Roma triumpho plaudit an oeno.
Dicite laeti: Flavia domuit
Dextra tyrannum. Tu quae flente
Patria flebas; nunc quoque patria
Plaudente, novis plaude triumphis.
Dulce iocari est, cui fuit ante
Grave torqueri Satis est. Alius
Redit ex alio plausus. Victor
Constantinus Constantinum
Vocat ad Romaes ceptra Quirinae,
Huc verte tuas turba choreas.
S. Hel. O cura Matris nate! quam Romam diu
Armis fatigas! saepe mihi fusis tua
Fortuna lacrimis constitit, saepe et prece
Rogatus aether. Rursus avulsa arbitris
Felicitati Flaviae pronum voco
In vota olympum. Magne dominator poli,
Qui bella flectis, qui piam causam manu
Foves paterna, cura cui sobolis meae est,
Helenae precatus aspice, et fusas pio
Lacrimas natatu. Causa qua bellum trahit
Iustitia pietasque est. Tyrannorum premit
Utramque rabies. Utraque ultorem petit.
Utrique Constantinus affulsit pius
Per arma vindex Facilis ex alto pater
Ades innocenti Caesari, et gravi incitam
Turbine procellam proelii, in purum diem
Resolve Numen. Quae polo nubes micat?
B. Virg. Cecidit procellae fervor, et belli gravis
Repressa flamma est Filius Romam tenet
Armis Nepotum, Crispus aggressus Tibri,
Minorque Constantinus aggressus solo,
Tenuere muros: gemina progenies patris
Cum Patre triumphat. Iamque Romanis Iovem
Deturbat aris, Cruxque stat medio foro
Veneranda populis. S. Hel. Numen o vere pium!
Suisque pronum semper, et numquam diu
Favens tyrannis! Maximi o Mater DEI
Augusta Virgo, nosse si per te licet
Ventura quondam gloriam nati mei
Aperi et nepotum. B. Virg. Flavius primus iubar
Sceptrumque Christo subdet, et Romae pia
Delubra statuet: iamque se sacro parat
Latici abluendum: iam Sacer dotum impia
Cohors latebras quaerit, et tota ruit
Fugitiva Roma Crispus; ah! Crispus.
S. Hel. Siles?
Sed ipsa vox repressa mihi loquitur satis
Omen sinistrum. B. V. Melius hac tela leges
Ventura quondam, Caelitum inviolabili
Sancita lege. S. Hel. Raperis? O Virgo mali
Averte seriem! Primus intuitus gravi
Acerbat animum vulnere: hic ater color
Color sinistri est ominis:
Angel. Epigraphen lege:
S. H. Brevis rosarum vita. Quid maesti canit?
Angel. Vultum intuere.
S. Hel. Crispus est. Ang. Illum Deus
Ostendit orbi; non dedit. Leti ultima
Propinquat hora. Fata sic caeli iubent.
S. Hel. Quamvis se in alcum pectus insinuet dolor,
Sensusque nostri sanguinis; Novit DEUS,
Quid faciat. Helenam Numinis iussis decet
Parere facilem, Tu mihi Crispum Deus
Dederas Nepotem, rursus ego Crispum tibi
Repono genitor, Iste quis blando genas
Illusus ostro, terga cui subdit leo,
Cui frons corona fulget? Ang. Epigraphen lege.
S. Hel. Post fata fratris imperat. Tristem fugat
Haec scena nubem.
Ang. Frontis augustae decus
Tuere. S. Hel. Constantinus est. Ang. Illum Deus
Tot post avorum funera, suorum dedit
Maiorum Epitomen: Consili, ac Industriae
Aeque capacem. S. Hel. Magna, mens spondet gravis,
Industria acris, grande Consilium, tenor
Maturus oris pectus insultu altius
Sortis sinistrae mellei nectar labri,
Ferocientis nescia furoris manus,
Conscia fluentum munerum, Pietas Patris,
Iustitia Avorum. Flavius totus sua in
Sobole refusus. Ang. Magna, quae spondet, dabit:
Illo regente stertet infusus pigris
Gradivus armis: alma pax candor, fides
Orbem reviset; aurei mores patrum
Themisque nuper pulsa revocabunt polo
Felicitatis sceptra. S. H. Quae sedet hic Dea,
Alite Tonantis? An. Illa quae quondam dabit
Mundo obsequendi iura, quae populos premet,
Germana tellus: illa post magnam Ducum
Regumque ductat lineam, Archiduces dabit
Vasti potentes Imperi. S. Hel. Quanam hic lego
Deam tiara fulgidam? Ang. Epigraphem lege.
S. Hel. Orbis tenebit ultimum Imperium Austria.
An. Haec illa Nympha est, cuius ad genua accidet
Subactus orbis, cuius ad sacros pedes
Domitus iacebit Bosphorus, cuius gravem
Uterque mundi cardo trepidabit manum:
S. Hel. Quaenam ista series nominum?
Ang. Patent: lege
S. Hel. Rudolphus. Ang. Ille Habspurgicae gentis pater
Augustus. S. Hel. Albertus. Ang. Triumphator; patris
Honoris haeres. S. Hel. Fridericus.
Ang. Florido
Vultu serenus. Hel. Alter Albertus. Ang. Cui
Subesse mundus gestiit, cuius caput
Pindus corona cinxit, et fronti dedit
Apollo laurum. S. Hel. Fridericus. Angel. Inclitus
Honore pacis. S. Hel. Maximilianus. Ang. Novus
Ad sceptra Salomon.
S. Hel. Carolus Quintus. Ang. Cui
Subacta Mauri colla, depressus tumor
Lybiae calentis, Martis Armenii furor,
Et Gaditani decolor fluctus maris,
Et Belgae, et Angli, et detriumphati fuga
Cessit tyranni Thraciae, et quidquid vago
Sinu Amphitrite amplectitur, quidquid dies
Utrinque puro pendulus caelo videt.
S. Hel. Fernandus. Ang. Aequus, et Pius, caelo satus.
S. Hel. Maximilianus An Generis humani lepor.
S. Hel. Rudolphus alter. An. Ultimi mundi pavor,
Plenus senatu, Bistonum terror, manus
Victoriarum dextra.
S. Hel. Matthias. Angel. Cui
Mera mella candor indidit, nectar merum
Natura. S. Hel. Ferdinandus alter. Ang. Caelitum
Pietate fervens. S. Hel. Ferdinandus Tertius.
Ang. Iustus, Piusque Caesar, et mundi arduum
Fulcrum labantis.
S. Hel. Quartus, Ang. Alemanno breve
Concessus orbi gaudium, Germaniae
Medulla Amorque Principum, Europae dolor.
S. Hel. Leopoldus: Angel. Unus, omnium compendium
Regum priorum: cuius in venas fluit
Omnis parentum gloria; ingenii vigor,
Matura sceptris indoles, pectus capax.
Natura fortis, frontis innubis dies,
Animus benignus, aptus in Martem calor,
Et cura Themidis, cura pietatis, sacra
Religio Avorum, Consili ac Industriae
Fecunda vena. S. Hel. Nemo consequitur?
Ang. Latent
Hoc involucro plurimi: sed quos dabit
Seris olympus saeculis: nec, si polus
Mihi vera loquitur, Imperi Alemanni iubar
Unquam recedet Austria, dum se dies
Caelo rotabit. S. Hel. Vivat! o vivat meus
Post fata gentis Flaviae ad solium datus
Leopoldus orbis! sistite in cursum incitos
O astra Soles, serus ut sidus piis
Accedat astris. Ang. Annuit votis Deus.
Vol. Succumbe magne Iuppiter, nullae tuo
Stat arae honori, nullis accensis vapor
Fumat ab acerris. Flavius postquam tenet
Urbem, recepta Numina fugantur Cruce.
Miles per omnes urbis infrenis vias
Antiqua Romae decora, Dardanidum Deos
Pede violento proterit. Furias putes,
Aut editas Acheronte Furiarum nurus
Totis volare compitis. Ver. Latebras pater
Et antra Soli impervia. et tristes pete
Soli cavernas: crudus insequitur furor,
Et nec ruinis Numinum expletus, tuum
Leto requirit verticem. Po. 1. Fuge o Pater,
Et innocentes conde spelunca Deos.
Po. 2. Heu! quam malignis fata nos astris agunt!
Instant, sequuntur, fugite. Art. Sed nullus fugam
Tibi campus aperit; Caspiae rupis genus,
Hyrcana tigris Furiarum et Stygis
Nutrita spumis vipera! ad noctis plagas,
Adoperta tenebris antra damnatum caput
Raptate. Dignus publico arceri est die,
Quisquis sceleribus publicum infestat diem.
Vol. Verere sacros Numinum Mystas: Dii
Ferro Poparum iura violari vetant.
Art. Vetant? propinqua rupe decisi Dii?
Aut fabricati quercino e trunco? vetant?
Vol. Per astra! Art. Quae tu scelere non uno inquinas.
Vol. Per magna Romae Numina!
Art. In quorum ultimam
Iurat ruinam Flavius. Vol. Per Flavii
Victoriam! Art. Victoria haec nulla est, nisi
Ficta eruantur Numina, et tota Dii
Fugentur urbe. Vol. Caesaris per clementiam!
Art. Severitatem meritus. Insonti nocet
Quisquis nocenti parcit.
Vol. At quodnam scelus
Manum hanc notavit? Art. Saeculi crimen tui,
Etiamne quaeris? nemo non nocens fugit.
Fuga te nocentem comprobat
Vol. Fugio innocens.
Fugio nocentes. Art. Consciae mentis timor
Fugam imperavit. Vol. Quando moriendi pavor
Etiam innocentes occupat. Art. Nullam probus
Timet ad procellam. Vol. Nec tamen solus timor
Probat nocentem. Art. Conscius quem non premit
Animus, pavere nescit. Vol. Insontes quoque
Metus flagellat. Art. Et probat sontes quoque
Ferro expiatus vindice in Avernum rues.
Vol. Iniudicatum perimis. Art. Ubi crimen patet,
Frustra est tribunal. Vol. Aequitas causam exigit
Art. Vindicta iusta supplet. Vol. Iniusta est tamen
Nisi exigatur causa. Art. Quid frustra mores
Per verba nectis? Rapite despectum soli
Pestemque Romae: nullus est precibus locus.
Con. Victoriarum primus est fructus, Dei
Proferre fasces: alter est populi salus:
Tertius avitae stirpis et generis honor.
Si Roma primum Numini pendas, tibi
Pendam secundum Flavius. Pulso Iove
Marte exulante, Pallade exstincta, grege
Fracto Deorum, Tartari oppressa lue,
Simul exulabunt capita vitiorum: Venus,
Calor impudicus, furta, sacrilegi doli,
Ambitio, rixae Civium, alieno bono
Inhians cupido, propriis numquam satur
Hydrops, tumultus plebis, Impietas, furor,
Et quidquid Acheron lacubus eructat mali.
His faustitatis regna succedent; boni
Sincera vena, cana Maiorum fides,
Saecula refusa melle, relligio patrum,
Studium tuendi Numinis, iusta Themis
Bilance facta ponderans; riguo polus
Fecundus auro pacis, et nuper solo
Expulsa virtus. Inde qui reducem arceat
Gregem Deorum, quique Pietati semel
Collata sceptra foveat, et vero Deo
Asserat honores Flavius sanguis dabit.
Hoc Roma poscit, Crispus hoc frater vovet,
Hoc genitor ambit, bellica hoc virtus petit
Nati merentis: Filius solus Patris
Romaeque votis abnuit. Vel sic tamen
Sceptrum meretur Nemo regnare aptior,
Quam qui recusat. Ergo quod iube at bene
Romae evenire Numen, atque Orbis bono,
Decimusque nostri sanguinis nepos canat,
Postquam molesti ponderis pars in meum
Crispum recumbit, ponderis partem quoque
Natu minoris filii inclino in caput.
Ades probatum Flaviae stirpis genus,
Et gemma Patris, robur Herculeum para
Oneri ferendo. At regna ne primo aspice
Obvia colore. Fallit occurrens decor,
Oculisque dum blanditur, internos sinus
Vulnere cruentat: blanda mentitur foris;
Acerba condit. Purpuram rosam putes,
Non absque spinis. Quo sedent Reges toro,
Sedent eodem pallor et trepidi metus,
Imperia edaces pectoris curas alunt.
Sic se boni sub fronte dissimulant mala.
Armanda mens est Levius est illi iubar,
Cui corda virtus munit. Con. Iu. Hoc scuto pater
Armabo pectus. Nemo non fauste regit,
Virtute quis quis Imperi molem rotat.
Crispus. Virtutis expers Caesar, est miles sine
Armis: nec hostes Imperi avertit satis,
Nec se tuetur; nec suos frenat satis.
Unum regendis civibus frenum grave est,
Virtus regentis. C. 1. Mentis ingenuae sinu
Reposta monita Patris, ac fratris geram.
Con. Hinc augurari Romulae genti licet
Secunda semper regna, et innubes dies.
Haec nate in humeros Regios chlamys fluat.
Ut ista Regem purpura involvit sinu,
Sic te tenere clausa consilia decet.
Arcana regni nesciat vulgus. Perit
Vigor imperandi, quando quod decuit tegi,
In vulgus exit. Crisp. Illa suspicimus magis,
Quae non videmus. Perditur cultus rei,
Quae tota patuit. Sic Deus quanto magis
Latet, magis honoratur. C. 1. Haud frustra [(transcriber); sic: fraustra]
Natura cor reposuit abstruso sino:
Consilia clausa Caesarem faciunt suo
Populo verendum Con. Capitis augustum iubar
Frontem coronet. Caesares servi sumus
Capite ligati: quodque spectandos facit
Diadema mundo, vinculo adstringit caput,
Ne quod libet, licere credamus Co. 1. Miser
Rex est, agenda quisquis a libitu suo
Metitur. Illa velle ego tantum velim,
Quae velle honestum est. Cri. Imperi augusti salus
Hac lege stabit Nemo non eadem volet,
Cum volet honesta Caesar Co. Hunc mundi globum
Accipe gerendum. Dividit tecum suas
Curas Olympus Sic rege, ut decet Dei
Vices gerentem. Co. Facilis ad motum globus
Forti tenendus est manu: impulsu levi
Perdit quietem. C. 1. Quamdiu hac stabit manu,
Illud studebo semper, ut constet sua
Firmus quiete. Maximum Imperii bonum
Reor quietem Co, Turbine ut nullo quies
Turbetur Orbis, addo quam numquam tulit,
Crucem inquieto. Flecte quam in partem voles,
Crux eminebit semper. Huc verte: huc rota
Deprime resurget. Cr. Nempe qui fidit cruci
Maior procellis exstat, et nullo valet
Furore fortis opprimi. Const. Sceptrum cruci
Adiungo Mundi sceptra findantur cruce.
Cri. Regnat beate, quisquis imperium basi
Ista locarit. Co. Iu. Primus augustus Pater
Imperia fundas in cruce; secundus, Patris
Imago Crispus, tertius pariter volo
Sic stare sceptra: Fratris exemplum et Patris,
Lex mihi regendi est C. Hinc pius manat rigor
Rigidaque Pietas. Dura nec nimium volo,
Nec blanda nimium sceptra: contemptum facit
Nimia facilitas Caesarem, exosum timor.
Crisp. Multos timebit ille, quem multi timent.
Con Ferro marita dexteram, Hoc forti tuos
Tuere Cives: quodque me decet magis
Hodie precari, splendeat semper bonae
Fulgore pacis ensis, et fugiat gravi
Saevire caede, si tamen laesus Deus,
Aut laesa iubeat aequitas, forti tibi
Manu est tonandum. Cri. Sceptra defendit Deus,
Quae vulnerari scelere non sinunt Deum.
Conservat idem regna, quae forti Themin
Manu tuentur. Con. I. Fulminis legem meo
Praescribo ferro: parcit innocuis; face
Cremat nocentes. Con. Regio Augustum subi
Pulvinar ostro, ut inde specteris tuis,
Tuosque spectes. Crisp. Celsior quisquis loco est
Animo eminere studeat. Hoc magnum facit.
Quod plebis undis eximit. Co I Vilis iocus
Est Imperator, quando non populo altior
Mens est regentis: vilis est iocus quoque
Sublimitatem gloriae non sipari
Virtute fulcit. Edito sic me loco
Sistam videndum, ut populus in nato Patrem
Videat regentem. Maximum hoc decus reor,
Exempla regere Patris; et vivum meis
Servare meritis. Co. Nate, sic mundum rege
Pietate Patris, atque Iustitia, tua
Industria, atque lege Consilii. Has tibi
Adiunge Comites, sive commoto fremat
Fortuna Marte; sive pacato meet
Pax alma regno. Nemo non felix regit,
Qui iura lege Consili atque Industria
Decernit Orbi. Stringe complexu Patrem.
C. I. Ut ipsa Patris viscera, atque ipsum imprimam
Mihi parentem, Patris exemplum sat est,
Ut quos reduxit gemmeos orbi dies;
Illi meatu perpeti semper fluant.
Con. Exacta pompa est Sic Deus iniquos premit,
Probos secundat Nullus invito Deo
Scelerata longum in tempus Imperia trahit.
Nulli secunda sceptra non pietas facit,
Me. Si quis beatos Flaviae genti dies,
Auroque cusas ire olympia des vovet;
Istam sereno gaudio impendat diem,
Plausuque lucem transigat, noctem iocis.
Ad maiorem DEI gloriam.
BErtulfus e Germania Princeps, in terram sanctam peregrinus Coniugem suam Ansbertam Ministris commendat. Peregrinus a Barbaris in captivitatem trahitur. Aerumnas suas e carcere ad Ansbertam perscribit: illa simulatam adventus sui excusationem reponit: mutato tamen habitu, et fidicinem mentita se mari committit, et feliciter ad locum appellit, quo vinctus tenebatur Bertulfus.
Hic incipit Poesis.
Musicae nomine insinuat se in aulam Tyranni; adsciscitur in Ephebum; arte sua lucratur Regis gratiam, et impetrat sibi Bertulfum donari. Nacta fugiendi occasionem, eripit se suumque Bertulfum ulteriore periculo. Dum Bertulfus Ansbertae suae, sed sub virili habitu sibi ignotae, contra Ansbertam de fide non servata queritur, agnoscit tandem eam ipsam esse Ansbertam coniugem suam. Hinc quae gaudia? qui affectus? Biderm. lib. 2. Acroam. 2.
Data Viennae August. Imperat. LEOPOLDO et MARGARITAE, Ludis Nuptialibus, Anno 1667.
Duo Amant. VUlcane! Amamus. Hunc satis
Tibi vota nostra constant.
Amoris eloquentia
Hoc toto clausa verbo est:
Amamus. Alto pectore
Sentire plura possum,
Non plura verbis eloqui.
Vulcane! nos amamus.
Vulc. Quae vota sunt amantium!
Quae postulata? Duo A Amamus.
Vulc. Quid inde? quid me poscitis?
Duo A. Duo corda sunt cor unum!
Affectus unus; una mens.
Amantium est duorum.
Fac et duorum amantium
Duo corda sint cor unum.
Vulc. Hoc maius est negotium,
Nostramque vincit artem.
Duo A. Tu fracta ferri fragmina
In integrum reponis;
Quid bina corda iungere
Amantium vetabit?
Vulc. Amoris hoc est mutui,
Fideique coniugalis.
Duo A. Amamus, et nos mutuis
Affectibus ligamus:
Sed bina nondum corda sunt
Unita cor in unum.
Vulc. Iam diximus: non possumus:
Aliena ab arte poscis.
Hoc Coniugali a Numine
Negotium petendum est.
Duo A. Dii Coniugales! iungite
O Dii duos amantes.
Amamus. O quis vinculet
Duos in unum Amantes!
Vulc. En, Coniugale huc advolat
In vestra vota Numen.
Huc lacrimas convertite:
Hoc Numen invocate.
Ego hine recedo.
Tibi annuentibus,
Tibi faventibus
Amoribus,
Favoribus
Locum concedo.
Duo A. Fides! amamus! o Dea!
O cordium catena!
Fid. Quae sunt preces amantium?
Quae vota lacrimarum?
Duo A. Amamus! Fid. Hoc et lumina.
Et lacrimae loquuntur.
Duo A. Amamus. Unum poscimus
In cor duo migrare.
Fid. Ego catenas moliar,
Queis [Reg: Quis] corda vinculentur.
Huc Hymen, focum instrue:
Huc annulos Amores.
Quae bina stringat pectora,
Catena fabricanda est.
Duo A. Commissione Amorum
Unum cor est duorum.
Affectuum communio
Est ipsa cordium unio.
Huc annulos Amores,
Eamus in labores:
Ut hoc fluat divortium
Amoris in consortium.
Huc annulos Amores.
Eamus in labores.
Omn. O confluat catena,
Amoena
Cordis voluptas!
Quae bina corda nexu,
Et mutuo reflexu
Connectat,
Constringat,
Complectat,
Compingat.
Duo A. Dum in me moriar,
In te exoriare.
Haec est beata vita,
Tot lacrimis petita:
Sese amare,
Cor conflare,
Se complecti,
Duo connecti.
Disc. Ego Discordia
Irâ, furore,
Suspecto amore
Scindo praecordia
Quid hic laboris?
Fid. Quod est amoris.
Disc. Mihi est dolori.
Fid. Mihi est honori:
Amoris est catena.
Disc. Sunt pectorum venena
Ego confringam.
Fid. Ego compingam.
Disc. Ego difflabo.
Fid. Ego conflabo.
Disc. Huc huc Furores.
Fid. Huc huc Amores.
Disc. Instate.
Fid. Obstate.
Disc. Vastate, truncate.
Fid. Arcete, terrete.
Disc. Raptate, mactate.
Fid. Urgete, delete.
Disc. Urgete furores.
Densate fragores.
Haurite cruores:
Nostra sit victoria,
Victoriaeque gloria.
Fid. Leves volate Amores.
Disc. Leves ligate Amores.
Amans. Captus. Heu! praeda barbarorum.
Relinquimur furorum!
Ut tela iecta,
Sic fuga facta.
Fugere Amores,
Restant dolores.
Heu! praeda barbarorum
Relinquimur furorum!
Disc. Antra, carceres, catenae,
Funus, igniumque poenae
Te cingent,
Te stringent,
Te deicient,
Te conficient,
Antra, carceres, catenae.
Disc. Sunt minores
Amans. Sunt maiores
labe poenae,
HOc est amare? caute Rhodopaea magis,
Et inhospitali Caucaso durus rigor!
Fidei mulieris crede, qui falli voles.
Si verba tigris, verba si immitis leo
Nostra audiisset, pectore innatus furor
Cecidisset omnis, perque mollitas fibras
Pietas iisset. Iura sic servas tori
Ansberta? sic tu coniugi coniux ades?
Hoc est amare? Scripsimus, quae nos tegat
Spelunca nocte; quis catenarum rigor
Involvat artus; quanta tempestas sonet
In terga flagris, quanta me esuries premat,
Macieque adeso quantus incumbat labor;
Et duriorem morte mihi vitam trahi.
Et precibus actum est: Quod potes, coniux, rogo,
Per quidquid astris, quidquid est carum solo,
Perillum amorem, quem maritalis tori
Fides spopondit, quem recedenti mihi es
Testata lacrimis, Coniugi auxilio veni.
In te recumbit vita Bertulfi tui.
Innata quaedam feminae illecebra est, feros
Ut rumpat animos lacrima, aut blanda prece,
Ansberta, si non falsa mentiti dabas
Indicia amoris, coniugi auxilio veni.
Quid impetratum est? Quantus incessat dolor
Amantis animum, penna conceptis nequit
Signare verbis. Atra mihi Lachesis prius
Vitae scidisset fila, quam lacrimabilem
Tuae, amate coniux sortis acciperem statum.
Venire propere mens fuit, teque e tuis
Solvere catenis; colla vel tecum pares
Date in catenas. Hactenus amorem putes:
Sed qualis esse feminae instabilis solet;
Qui multa spondet, pauca in effectum trahit.
Sed parce coniux: ista meditantem vetant
Abire amici; certa, quae castus pudor
Pericla adiret; sexus imbellis, rei
Impar petitae robur. At veniet tamen,
Veniet levamen aliquod extremis malis.
Infida mulier! nempe sic ludis virum?
Spirant amorem verba, quem factis tamen
Probare renuis. Qualis adversa impetum
Semper tulisti sortis, et numquam tibi
Ipse excidisti; talis in stantem quoque
Molem malorum perfer. Hoc unum est super,
Cum spes adempta est omnis, et nusquam patent
Auxilia, firmo stare rationis iugo.
Bertulfe! quid non perditum est? Domus et opes,
Patria, et potestas Principis; quodque unicum
Erat levamen ultimum, uxoris fides
Amorque periit. Quidquid est reliquum super,
Bertulfus ipse es, vinctus, affictus, miser,
Tuique tenuis umbra. Quid de te queas
Sperare, statue; quando nil superest, nisi
Misere perire. Feminae o fallax fides!
Quot illa scopulos mente, quot fluctus habet!
Ansb. Hic sunt potentis Regiae inamoeni lares
Simul et amoeni; scena maeroris mei,
Et scena amoris. Deme, quod reliquum est stolae
Muliebris: ille, qui procellosum impulit
Sulcare pelagus, quique me huc retulit amor,
Virum reposcit. Sparge resolutam comam
Decente luxu. Martio ferro latus
Accinge, nube plumea crinem tege.
Schemate sub isto tutior prodit pudor.
Qualem virili feminam ornatu vides?
Brun. Ansberta es ipsa.
Ansb. Fateor, haec semper velim
Esse: at videri non velim Ingenuus honor
Periclitatur Barbaros inter, mei
Si quod vel oris forma, vel frontis color,
Vel tractus humeri, aut gestus indicium facit.
Erun. Ansberta es ipsa; nec tamen quidquam tui
Prodit serenae frontis illustris tenor.
Ansb. Sic est latendum Cauta, qui possem capi,
Capiam tyrannum. Brun. Domina, quod nomen geres?
Ansb. Quod convenire tempori, et loco putas?
Brun. Non aliud esse dignius tanta potest
Virtute, quam quod hactenus fuerat tuum.
Ansb. Ansberta? quo me proderem indicio magis?
Brun. Quodcumque nomen barbaro ignotum est. Ansb. Meo
Sed non amori. Brun. Quem tamen quaeris. Ansb. Volo
Et hunc latere. Brun. Ansberta Bertulfum? Ans. Volo.
Brun. Quid ergo tantos Nerei emensa es sinus,
Si vis latere? melius hoc absens potes.
Ansb. Et esse praesens gaudeo, et pariter amo
Absens videri. Brun. Nempe non felix diu
Vis esse, felix esse cum possis cito.
Ansb. Felicitatis portio magna est amor.
Brun. Amare, grande mentis est vulnus, nisi
Amor ab amato redeat in amantem. Integram
Felicitatem non tenes, nisi sic ames,
Simul ut ameris. Tecta sed quamdiu lates,
Non potes amari.
Ansb. Quam negat praesens dies
Felicitatem, fenore ingenti sequens
Dies rependit. Nebula, quae ad modicum tegit,
Cum dissipata fuerit, innocuum diem
Sereniore luce recludet. Volo
Hora ut latenti serviat, at hora altera
Amasse noscar. Brun. Ergo si mens est, pia
Tenere amantem fraude, secure potes
Videri Ephebus. Frontis ut tectum est iubar,
Sic nomen ipsum contege: ut forma est tua,
Peregrina quamvis esse credatur; tuum
Sic esse nomen suadeo, atque aliud tamen.
Ansb. Non sic, ut ora, fallere et nomen potest.
Brun. Anagramma finge: nomen invenies idem,
Aliudque. Ansb. Finge.
Brun. Ansberta: Bartenas. Ansb. Placet.
Sic me vocabis. Patriam, sexum, genus,
Nomen mariti, nomen Ansbertae cave
Pronuntiare. Brun. Teneo, Bartenas, tua
Mandata. Ansb. Mundus iste muliebris, cyclas,
Armilla, peplum, lunulae, tricae sera
Fide occulantur: veniet illecebrae sua
Hora retegendae. Da chelym, et plectrum in manus:
Cicurare melle barbaram gentem placet.
Tu stamina ungue, voce tu auras increpa,
Et saxa quodam fidibus, et rabidae tigres
Cessere: in animos Musica imperium gerit.
O laeta sors!
Elusa mors,
Ira maris Aeolique.
Et strata vis,
Dirempta lis
Navisque Nereique.
Nunc unda nos
Quieta in os
Portûs agit patentis.
Serena pax,
Tranquilla fax
Renidet ore gentis.
Salvete flos,
Primusque ros
Amabilis iuventae.
Tu nostra spes,
Quod quaero, des,
Amabilis Iuventa.
Barb. 1. Quae gratia aures mulcet?
Barb. 2. O numquam prius
Audita mundo suavitas! Ansb. Portum licet
Subire amici? Cust. P. Parte qua mundi venis?
Ans. Glacialis ursae. Cust Causa quae suasit viam?
Ansb. Loci videndi mira, quae totum canit
Didita per orbem fama.
Cust. Quod nomen tibi est?
Qua stirpe natus? unde deducis genus?
Ansb. Bartenam amici nuncupant. Sanguis meus
Nec plebe ab ima ductus est; sed nec patre
Avoque Rege. Cust. Quas opes tecum vehis?
Ansb. Quae sunt necessitatis, et tenui capit
Haec arca gremio. Maximae sed sunt opes
Plectrum fidesque. Si qua spes animos alit,
Hinc mihi petenda est. Cust. Fila pertenta: audia
Quid arte possis. Orpheum credam suo
Rediisse tumulo.
Barb. 2. Iam mihi faciles salit
Pes in choreas. Cust. Quisquis es, placeat levi
Servire turbae, dum choros miscet
Ansb. Placet.
Quod arte possum, gratiae pono in locum
Vobis probasse Pergat in choreas chorus.
Saltus Barbarorum.
Cust Satis est: fruemur saepius grata vice.
Iam licet apertos ingredi portus sinus.
Rex in propinquo est. Scena reseratur iocis.
Ioci vocantur; melius immanem leae
Crudelitatem nomines. Quidquid vocant
Ludum tyranni; vulnera, et fusus cruor
Sunt innocentum. Quando se tandem mea
In vota caelo melior evolvet dies!
Ter Phoebus igne balteum emensus poli
Obivit, ex quo barbarum collo iugum
Fero innocente, quodque miserandum est magis
Sit tuta quamvis vita, non tuta est fides.
Cum lacte primo combibi Christi fidem:
Sed quo, sinistra sorte iactatus, fluo?
Sum, va patentis explico frontis iubar,
Utcumque felix: tortor interius agit
Cruciatque mentem. Patria erepta est, Deus,
Pietatis ignis cinere tumulatus latet:
Pereat necesse est: quando fomentum negat
Haec aula flammae. Numen, hanc sortem meam
Vides ab alto! Si tibi curae est tuus
Florillus, aperi candidae rimam spei.
Ansb. Audio sonantes compedes1 quo se trahet
Captiva turba? Brun. Fama fert stratam feris
Patere arenam Regio iussu, quibus
Captiva turba proelium indicat. Ansb. Meus
Bertulfus etiam conseret bello manus?
Brun. A nesciente quaeris.
Ansb. O mentis trucis
Crudelis aestus! sanguinem innocuum dare
Feris vorandum. Caelites! si vos piae
Lacrimae, precesque et vota Bartenae movent,
Servate vivum mortis in arena mei
Animi levamen. Brun. Proprior auditur sonus
Ferri rigentis. Ansb. Proprior et mentem subit
Amor, dolorque. Dubito, quo saevum feram
Specta culum animo.
Brun. Ferre quo pietas solet,
Et spes sequentis sortis. Ansb. Experiar prius,
Quid fraude possim: Frusta num Cereris fami
Suggerere liceat. I cito, panes eme
Brunelle. Flagris terga concussis sonant.
O misera turba victima furoris, licet
Nullo impiata scelere! si vitam tamen
Referas arena, durior vita est nece.
Praef. Pr. Pergite scelesta capita, quo ludi vocant
Feraeque rabido dente spirantem famem.
Ansb. Licetne modicâ Cerere solari reos.
Praef. Licet: immerenti porrigas quamvis choro.
Ansb. Amica capita! Praef. Tu scelera amicos vocas?
Ansb. Parce tenero animo, mite qui verbum meo
Dictavit ori Praef. Stolide, quid trepidas? manum
Subice cadenti.
Ansb. Heu dolor! sine me mori.
Bert. In ore pallor, frigus in membris. Brun. Aqua
Perfunde frontem. Bert. Vultui color redit,
Calorque membris. Ansb. Acrior ferro sonat
Vox haec in aures.
Praef. At quid exemptum tibi
Revulsit animum? Ansb. Parce: non unquam mihi
Tam dira species visa. Nam quot hic putas
Natos vetusto sanguine, et clara patrum
Venire stirpe; quos et illuvie, et situ
Obscurat antrum carceris Quot sunt, quibus
Opulenta ab auro stet erat in patria domus,
Quos nunc egestas nudat? Hunc vultus docet
Non humilis esse sortis. Hunc oris decor,
Lineaque frontis monstrat assuetum dape
Meliore pasci: paedor at nunc et fames
Absumit artus, ali quid et peius fame.
Praef. Dura patiendo pectus assuescit pati.
Ansb. Felicitatis pristinae numquam excidit
Omnis memoria. Cogitent, matres, patres,
Fratres, sorores, coniuges forte et suas
Numerare spatia temporis lapsi, et moras
Voto increpare: quis animum tanget dolor!
Quis lancinabit pectora affectus! mihi
Haec cogitanti spiritum eripuit dolor.
Praef. Assuetus oculus mollibus tristem pavet
Spectare Scenam. Ansb. Visa si tantum potest
Scena haec dolorem parere, quid faciet, cui
Persona agenda est?
Praef. Desine; morarum est satis.
Vos in theatrum pergite, et vestrae neci
Praeludite armis. Forte si stratus leo,
Ursusve victus indolem, et robur probet,
Vos eximetis lege promeritae necis.
Ansb. Brunelle, quo me credis affectu rapi?
Brun. Quo solet amans. Ansb. Vel quo dolens. Brun. Amor magis
Te torquet. Ansb. Inde sed meus crescit dolor.
Brun. Si non amares, mitius mentem dolor
Feriret. Una lege procedunt amor,
Dolorque. Quidquid vulnerum infligit dolor,
Armis amoris perficit. Inermis dolor
Est, nisi amor armet.
Ansb. Sentio: quidquid mihi
Laniat medullas, est amor. sed quid iuvat
Dolere tantum? pectore infracto, et manu
Res est agenda. Finge Bertulfum necis
Stare in theatro: finge laniari a feris,
Et iam fluente languine ardentem sitim
Explere tigridis: fronte qua cernes mori?
Sed adhuc theatro finge luctantem; modo
Feras fugantem; moxque cedentem feris;
Victoriamque haerere suspensam, cui
Palmam resignet quanta spes corda eriget?
Sed quantus eadem corda prosternet metus?
In pectore uno bella discordes agent,
Sensus, ratio, amor, et dolor, spes et timor.
Brunelle, quid agam? Praelio an tragico decet
Adesse. Brun. Poteris ferre feritatem loci?
Ansb. Obduruisse videor. Brun. At sensus solet
Redire. Ansb. Ratio diriget.
Brun. Quando est potens
Affectus animi, facile rationem opprimit.
Ansb. Minus lacessit corda meditatum malum.
Brun. Inopina sese saepe meditato ingerunt.
Ans. Nihil inopinum est, quando praecipio omnia.
Brun. Quae cogitamus, pectus afficiunt minus.
Quam quae videmus. Ansb. Muniunt animum tamen,
Dum cogitamus. Adero; vel spes ut meas
Firmem, dolores ipsa vel plangam meos.
Hoc ad triumphos adici hodiernos decet,
Ut pascat oculos scena laetitiae. Rei
Subeant arenam. Sive victores ferant
Palmam ex arena; sive devicti cadant,
Utroque nostros gaudia in plausus dabunt.
Armate ferro dexteras. Si quis feram
Vel perimat hasta, vel agat in timidam fugam,
Servata vita proelii merces erit.
Ans. An etiam amata pulchra libertas? Rex. Quis hic
Clamore vetito turbat orchestram? Iube
Silere populum quando Rex loquitur. Feris
Aperite caveam, Classico animentur viri
Feraeque in arma. Funge! quid retro pedem
Revolvis. Ansb. Insta vulneri. O superi hoc caput
Servate! Rex. Arenam vacuat imbellis chorus.
Unus superstes inter illaesas feras.
Ansb. Unus superstes robur atque animum proba.
Virtute macte! Rex. Strenuus geminum latus
Undique tuetur. Area expulsae fugam
Ferae dederunt. Solis opprobrium facis
Aliis, tibique laudis accumulas decus.
Tibi ipse plaude, quando non alius potest
Aequare merita Nil humile virtus sapit,
Et expedita dextera, et constans tenor.
Animusque praesens rebus in dubiis. Virum
Servate nobis: saepius plausum dabit.
Ansb. Liquescit animus gaudio, et radius spei
Affulget aliquis, Vita servata est viri,
Honorque vitae magnus accessit. Dii!
Rictum leonis quantus invasit! stetit
Ut firma rupes; egit in turpem fugam.
O quanta mentem, quanta secretos sinus
Subit voluptas! Pulchra libertas tibi
Bertulfe deest. Illa debetur tuis
Meritis. Nec illa est dubia; nisi fallat fidem
Qui loquitur intus genius, atque animum iubet
Sperare. Concepta peragam: maesto dabo
Aliquod levamen Discet affectum meum.
Sed fraude tectum amoris, et sancto dolo:
Et esse discet, esse quam credit minus.
Brunelle sequere; sepiam et chartam para.
Am. ex turri. Quousque luctus,
Cordisque fluctus
Hic in latebris,
His in tenebris,
In hoc exilio
Carens auxilio
Cogar sepultus ducere!
Est missa spes,
Sed lenta res:
Hic vel gemendum;
Vel moriendum.
In exilio,
Sine auxilio
Claudenda vitae linea.
Amans quar. Trepido timore,
Crucior ardore,
Laceror angore,
Pereo dolore.
Amo quae crux amare,
Nec obtinere amatum!
Hoc est cor asperare,
Concremare,
Sic amare.
Per tesqua et antra oberro,
Et nescius locorum,
Sed conscius meorum
Cordis amorum,
Quos diligo,
Quos ambio,
Per tesqua et antra quaero.
Inclamo. Am. 2. Clamo. Am. 1.
(Clamo. Am. 2. Amo.
Am. 1. Amas? Am. 2. Amas?
(Am. 1. Amo, sed
Amare non amare est,
Amore dum careo.
(Am. 2. Areo.
Am. 1. Areo: medullas intimas
Constans favilla adurit.
(Am. 2. Urit,
Am. 1. Uror: nec ante incendia
Amoris opprimentur,
Quam ad me venias.
Am. 2. Veniam. Am. 1. Veniam,
Qua me iubes venire.
Am. 2. Ire
Ire, ire, nec venire,
Quid hoc iuvat rogantem?
Iubesne obire terras Am. 2. Erras.
Am. 1. Quid error ergo proderit? A. 2. Erit.
Am. 1. Erit: sed opus inutile. Am. 2. Utile.
Am. 1. Errare res est futilis. Am. 2. Utilis.
Am. 1. Quae cura mi primaria? A. 2. Maria.
Am. 1. Mari iubes venire? Am. 2. Ire.
Am. 1. Quid me dubia voce fatigas?
Et spem verbis alis incertis? A. 2. Certis.
Am. 1. Possum sperare? A. 2. Errare. Am. 1. Tace.
Et certa sunt. et error est;
Quid consilii hic legendum?
O Caelites favete!
Qua teneam amores,
Qua perimam dolores,
Me semitam docete.
Con. Ego Consilium: me sine nemo
Mascula rerum ducit initia.
Ind. Industria ego: me sine nemo
Optima rerum principia bonum
Trahit ad finem
Con Quidquid agendum est, prius ad mentit
Exige lancem.
Ind. Quidquid dederit mens consilii,
Impigra fini manus admoveat.
Con. Sine Consilio labor est vanus,
Ind. Absque labore
Infirma cadunt bona consilia.
Con. et Ne vora sint deliria,
Ind. Vel pura imaginatio,
Ne vana sint suspiria,
Et pectoris iactatio
Strictis amplexibus
Conspiremus;
Arctisque nexibus
Laboremus.
Sic labores
Incitamus:
Sic errores
Evitamus.
Am. 1. O Caelites favete!
Qua teneam amores,
Qua perimam dolores,
Me semitam docete,
Ut icta cerva telo
Volat inquieta ad flumina,
Sic quaero corde anhelo
Videre amoris lumina.
Obstant cacumina
Nostris laboribus;
Negantque Numina
Vires doloribus.
Egeo consilio,
Egeo et auxilio.
O Caelites favete!
Qua teneam amores,
Qua perimam dolores,
Me semitam docete.
Cons. Huc, huc: consilium
Dictabo Amanti.
Ind. Huc, huc: auxilium
Dabo labanti.
Am. 1. Quis mentis ardor?
Cur ire tardor?
Quo me trahetis
Iam membra fessum?
Aut quo iubetis
Movere gressum?
Cordis ut dilectum
Pectorisque electum
Amplexu cingam,
Affectu stringam,
Cons. Ego dabo consilia.
Ind. Ego suggeram auxilia.
Cons. Ego semitam docebo.
Ind. Ego robur admovebo
Ut dilecto.
Ut electo
Potiaris,
Et fruaris.
Am. 1. Inveni favores
Detergo dolores,
Nova spes capit;
Nova spes rapit;
Ubi suaviter quiescam,
Et amore colliquescam.
Cons. Nostra sume specula,
Per quae se nubecula
Dissolvat in serenum,
Diemque sole plenum.
Ind. Nostra fume spicula,
Ut te per pericula
Agas calentis
Ad vota mentis.
Ubi conspirant
Industria et Consilium
Simul in labores
Itur ad amores;
Est evidens auxilium,
Vota respirant.
BRunelle, res in apice versatur. Dies
Hic me beatum faciet, aut miserum. Metus
Peiora, spes meliora persuadet mihi.
Nec cedo metui, nec spei credo nimis:
Sed utrumque medius inter incedo, timens
Speransque caute. Fama captivos refert
Compelli ad ausam: tempus hoc votis favet.
Mea sensa fida pagina excepit. Sciat
Bertulfus esse, qui recordetur sui.
Brunelle, sanctam socius in fraudem veni.
Bru. Prodesse cum vis, ne magis noceas, cave.
Redire saepe fraus in auctorem solet.
Ans. Cum scelera texit.
Bru. Sancta cum statuit, Pia
Deprensa fraus supplicia sceleratae luit.
Satis est doli ipsum nomen, ut fiat scelus.
Ans. Non te scelesti complicem facti peto.
mea sensa nosti. Bru. Sancta meditaris. tamen
Dubius timendus exitus; site tuus
Prodat character. Ans. Mentis incautae nihil
Habet character: nec mei sum tam impotens
Lege rationis flectere ut nequeam impetum.
Bru. Rarus amor animi providum imperium tenet
Ans. Si pecca, ipse venia peccati est sui.
Strepunt catenae; regium adlimen cohors
Captiva trahitur. Iussa Brunelle expedi.
Da, quo recondam literas. panem. Pii
Super secundent ausa! Cum stabit prope
Quem scis amari, manibus hunc panem exhibe.
Gradum huc reflecte, donec in scenam chorus
Prodeat apertam. Sequere praeeuntis gradum.
Quo nos miseros fortuna trahis
Aurea eiectos sede bonorum!
Quoties lapsi temporis aura
Redit in mentem, toties gravior
Sauciat imas plaga medullas.
Bis miser ille est, qui numquam ante
Fuit infelix. Fuimus quondam,
Fuimus sortis schema secundae!
Quo no miseros fortuna trahis
Aurea eiectos sede bonorum!
Cecidit magnin omen honoris,
Cecidit domini gloria sceptri;
Et quo cecidit? quo non potuit
Etiam abiectus verna timere.
Quo nos miseros fortuna trahis
Aurea eiectos sede bonorum!
Quam sit miserum cadere a sortis
Ubere faustae. nemo credit.
Cui non fu sit meliore coma
Pulchra benignae gratia sortis.
Levior foret haec fortuna bonam
Numquam expertis. O grande malum!
Semel excelso sedisse loco,
Post miserando squalore premi.
Quo nos miseros etc.
Quid iuvat auro timide aggesto
Stupuisse domos, nisi ut affligat
Gravius mentem turpis egestas?
Augusta domus male pensatur
Antro angusto; male libertas
Vincula tolerat male pensantur
Epulae esurie, felixque status
Infelici carceris antro.
Quo nos miseros etc.
Mitius urget quodcumque malum
Semel expertos, Mitior esset
Sors ista reis, si superesset
Spes melioris. Fuit haec nuper,
Iam quoque adempta est. Hoc super unum est,
Quod nulla potest vis eripere,
Fidere caelo. Cum res et spes
Periere omnes, sola haec miseris
Anchora restat, fidere caelo.
Quo nos miseros, etc.
Satis est laboris Ite funereos specus,
Et destinatum sontibus turris cavum
Repetite. Ansb. Misera res, amor tectus. Br. Tace.
Praef. 1. Quid est? Subacta Cerere solari famem
Si liceat, orat. Ansb. Impotens animus. Bru. Sile.
Praef. 1. Suggerere parcam liceat, ut vitam trahant.
Non ut latrantem ventris exstinguant famem.
Ansb. Disrumpit animus vincula. Brun. At stringi decet.
Ansb. Quis premere flammam possit?
Brun. Et flammam quoque
Meruit, mereri scelere qui volvit suo.
Ansb. O Crude! Praef. In iras agitur?
Brun. Et cui non scelus
Aequum furorem moveat. Pr. Exardet bene,
Cui scelera in iras pectus inflammant. Ans. Ferox,
Cruente! Br. Talis optimo regi hic chorus
Visus reorum est. Pr. Talis Imperii ultima
Ruina, regni proditor, Ber. Nosti o Deus
Animum innocentem!
Ansb. Quale mihi telum intimas
Penetrat medullas! Br. Nempe dum superos suam
Testatur innocentiam, quem Rex reum
Nocte tenebrosa damnat obscuri specus.
Ansb. Tigris, Medea, Ditis inferni cavo
Monstrum evolutum!
Praef. Cuius in probrum haec iacit?
Br. Qui probra fecit. Pr. Devoves diris reos,
Et liberali Cerere solaris tamen:
Idem videris impius simul, et pius.
Ansb. Pietate si quid liceat.
Brun. Offendis; tace.
Pr. Aliquid licere crede, quid statues? Ans. Idem
Quod ago. Praef. Licebit istud.
Ansb. Et semper? Praef. Licet.
Ans. Est hic, profundi voveo quem baratri vadis,
Est, quem serenis inferi vellem plagis.
Br. Iterum ad priora? Nempe te velles Deum
Choris amoenis inseri: at scelerum reos
Ad opaca Lethes antra damnati voves.
Pr. Abite, quo vos hora sub tenebras vocat.
Br. Grates beneficae dexterae impendat Deus.
Ans. O si videres, ista quem larvas obtegat!
In arcta pectus anxium egisti vada,
Incaute nimium! Vix bene errores tuos
Illinere licuit fraude, Ans. Quis possit satis
Frenare amorem? Bru. Frena qui prudentiae
Tradit regenda. Ans. Nullus est prudens amor.
Fateor, amantis penitus optabam faces
Caelare; sed vis dura me eripuit mihi,
Et aestuantis flamma violento impetu
Linguam occupavit.
Bru. Plura, Bartenas, super
Agenda restant, donec optatum doli
Portum occupemus. Mente nisi cauta trahis
Meditata, grande vertici acceleras tuo
Malum tuique coniugis Fac, te semel
Prodi, utriusque coniugis fracta est salus.
Res est periclo proxima imprudens amor,
Frenare amorem si potes, magno potes
Carere luctu. Ans. Magna non uno impetu
Discuntur. Bru. Uno sed ruunt saepe impetu.
Ratione mens firmanda.
Ans. Quam affectu prior
Hora eliquavit, hora firmabit sequens.
Bru. Victae severa iura naturae impera,
Ne vincat illa. Ans. prima successit doli
Textura; restat altera. Initium stetit
Anceps, futuris pectus aptabo magis.
Bru. Qui ferre casum potuit, hic prudens cavet,
Venationem buccina indixit: ferae
Sensere cornu; iamque de vallis cave
In celsa sese montium cursu ferunt,
Sequitur latratu multa fugientes canis,
Omnemque pressâ nare scrutatur viam.
Properate Regis iussa. Nil lente imperant,
Qui sceptra torquent. Verba vix edunt, volunt
Videre facta; vixque patiuntur moram,
Quae facta dictis ipsa distinguat satis.
Properate: nostra studia natalis dies
Regis reposcit: ducite in praedam canes:
Illuc molossos, densius qua se nemus
Contrahit in umbras, seque subductis agunt
Ferae paventes gradibus. Hic Cressas tene
Propiore nodo. Retia et casses strue,
Ubi rariore ab arbore umbratur nemus.
Iterum boatus cornuum oppugnet nemus,
Suisque timidas exciat latebris feras.
Hinc se pavente cervus effundit gradu,
Trepidaque nostros aure venatur sonos.
Laxate lora canibus, ut timidas agant
Feras sub ictum, Dente fulmineo hic aper
Per rupta senticeta sibi pandit viam.
Hinc in latebras intimas silvae pares
Curas feramus, unde spes praedae micat.
Pri. Quis nostra sonus gaudia turbat,
Terretque animos? Sec. Vidi in latebras
Praepete cursu volitare feras:
Retroque canum turba secuta
Ore volantum terga premebat.
Ter. Grande examen vidimus horminum
Ferro armatum rigidaque manu
Funera spirans. Pri. Heu male nostris
Agitur rebus! Perit antiquae
Gloria silvae, pereunt veteris
Gaudia luci. Secreta loci
Antra petamus. Qua. Quis male terror
Vos exagitat? Pri. Tristia silvis
Bella moventur. Quar. Bello peior
Urgente timor belli affligit.
Sistite; non est, quem male timidi
Fingitis horror, bellique fragor.
Prim. Vidi, audivi. Qua Timor invasit
Oculos; aures timor obsedit.
Quam triste malum est, suspicio mali!
Pergite. quidquid per lustra sonat,
Sua cum nostris gaudia miscet.
Trepidi nimium, quos vel frondis
Murmur cogit celerare fugam.
Pergat coepta in gaudia fervor.
Chorea Satyrorum et Nympharum.
Pri. Medius utrinque dividit olympum dies,
Sed bene locatus Praeda compensat satis
Modicum laborem nemo non dives suo
Sudore gaudet. Quod fuit in aditu grave,
In fine recreat. 2. Sistite; ut figat pedem
Avis superba phasidis. Bardum caput!
1. Absiste, tractu rursus inverso redit.
Pedem quiete fixit. O felix dies!
Optata praeda! 2. Sic cane triumphum. 1. Omine
Hodie sinistro canna mihi servit. Duo
Hausere cervi vulnus, et spumans aper,
Sed non perempti. Redditi rursum sibi
Celeres fugacem in lustra retulerunt gradum
2. Quiesce: praeda rursus in votum venit.
1. Indigna Rege est. 2. Hoc habet. Tandem favet
Fortuna votis ite, fors praedis adhuc
Accedet aliquid, antequam vastum nemus
Emetiamur.
Hodie litandum sanguine est. Quantum Dri
Populo probati principis vitam fovent,
Tantum perire, regna qui produnt, volunt.
Qui proditorem ferre funestum potest.
Et solio, et ostro cedere, et vita potest,
Sibi suisque dextera inimica est, cui
Hostem catena vicit, et ferrum tepet.
Ut magna laus est Principis, ferro, et manu
Tegere innocentes; magna sic laus est, leum
Perdere nocentum. Mente stat fixa, reis
Demetere capita, vivat ut nostrum caput.
Secura numquam Principis vita est, suus
Quam diu superstes proditor vitam trahit.
Praef. Quid possit antro clausus, et multo pedes
Ferro gravatus? Rex. Quod potest ignis latens.
Praef. Perit latendo, Rex. Gravius erumpit quoque.
Praef. Scintilla forsan. Rex. Una dum superest, time
Regni ruinam. Praef. Grande nocumentum nequit
Favilla ab una surgere, Rex Periit Ilion
Scintilla ab una Nemon non iras habet
Manumque Regum ad funera valentem; si alit
In pectore odium. Praef. Devorant irae suo
Semet veneno, quando nil ultra queunt.
Rex Dum vivit ira, quo tonet, semper coquit.
Et causa poscit sanguinem, et noster dies
Natalis urget victimas. Si non suo
Cadunt nocentes scelere, natalis mei
Cadant honori victimae. Mitis tamen
Erit ira nostra, sanguinis parcus furor,
Nondum profundo turris extracti sinu
Subeunt theatrum?
Sisto quos Princeps petis,
Tuos sub oculos. Rex. Digna iam pridem stygis
Palude monstra; digna, quae Ixion rotâ
Volvat perenni, quae Scynis [Reg: Sinis] laceret, quibus
Cedat Prometheus vulturem; et totum alveum
Explicet Avernus. Ans. Iam tonat, fulmen ruet.
Rex Hodie cadendum est
Bert. Mitis o Princeps. Rex. Meis;
Non proditori, Bert Mitis o Princeps! Meae
Nil postulo innocentiae. Fac sim nocens,
Quem nulla damnat culpa: sim nocuus tamen.
Benignitati campus hic magnus tuae est.
Si nemo peccet, nullus est veniae locus.
Nomen benigni culpa peccantis facit.
Rex. Quicumque parcit improbis, probis nocet.
Bert, Nulli potest nocere, qui parcit reo.
Rex. Indulta sceleri venia in exemplum migrat
Scelerum sequentum. Bert. Non habent, quo se trahant
Exempla scelerum, populus ubi Regem colit
Fidelitate Rex Quamlibet nostrum vacet
Regnum sceleribus, exteri tamen haud vacant,
Parcatur uni, paria mox alter feret
Nocumenta regno. Quod quis est ausus semel
Impune crimen alterum invitat. Malum
Radice tota praestat evelli, metu
Quam semper angi Ne tamen cruda ferar
Saevire dextra, parcius vestris bibam
Venis cruorem. Saeviam, et parcam. Cui
Me sors benignum iusserit, parcam: cui
Demetere collum iusserit, ferro metam.
Quam quisque iecerit aleam, hanc sortem feret
Ternos ad orcum destino: ternos suis
Iterum ad catenas.
Bert. Vulneri en collum patet,
Occide potius. Vita cui periit, mori
Non horret. Rex. Ite ad aleam. Vivat, cui
Est morte vita gravior. Occumbat, cui
Mors est timori.
Ansb. Spes meo nondum cadit
Evulsa corde: vita dum spirat, spei
Superesse possum. Praef. Mappa iam strata [(transcriber); sic: stratra] est; iube
Iubenda Princeps. Rex. Aleae imperio dabo
Vitam, necemque. Bert. Sorte moriendum est? Pudet
Precario vixisse. Praef. Tu primus manu
Tua fata versa Decimus hic numerus stetit,
Felice sorte. Tu tuam sortem expedi.
Sors expedita est: vita cum talis cadit.
Ternus notatur calculus. Senus tibi.
Tibi denus. Uno tibi minor. Bert. Si non faves
Fortuna venerem: si faves, canem exhibe
Mori volenti. Praef. Vota, quae voves, habes.
Rex. Ergo moriendum. Victimas nostrae hic dies
Debet saluti.
Marmore hic animi est opus.
Ansb. Stat mente marmor. Magne terrarum arbiter.
Fraterque solis, pectus hoc ultro pete,
Amante dives sanguine: hic ferri graves
Exstingue flammas: iste non nocuus agat
Vitam superstes, Rex Iste non nocuus? Mea
Iudicia damnas? An Alea nocentem facit,
Rex. Alea nocentem prodit, at crimen facit.
Ans. Sit reus; at isto sanguine reatum expia.
Rex. Male expiatur sanguine alieno scelus,
Quem culpa fecit improbum, poena expiet.
Ansb. Et ipsa placat astra, succedanea
Victima. Rex. Ubi Divis prima non placuit. Bert. Sine
Mori rogantis verticem ferro dari.
Tu vive porro. Ans. Vive tu potius, meo
Sanguine redemptus.
Bertul. Maius hoc pretium est mea
Virtute. Rex. Fateor, hic amor nostrum tenet
Freno furorem.
Ansb. Viscera ac animam tibi
Lubens dicabo. Bert. Viscera, ac animam meam
Tu promereris. Ans. Hoc magis totum tibi
Debeo cruorem. Magne Rex, iube hoc caput
Subire poenas mortis. Rex. Hoc iubeo caput
Subdi securi, culpa quod fecit reum.
Ansb. Me crede facinoris reum.
Rex. Non es tamen.
Ans. Ut innocentem facere decreto potes,
Potes et nocentem.
Rex. Nemo decreto est nocens;
Nemo innocens sententia. Quemvis sua
Vel culpa damnat, vel probus vitae tenor
Absolvit. Ansb. O Rex magne, si iuste reum
Hunc ad securim protrahis, leto quoque
Me perime eodem. Liceat aut una mori,
Aut vivere una.
Rex Credat hoc quisquam? notas
Tantas amoris posse reperiri? Mori,
Ut vivat alter, alter efflictim rogat.
Ans. Nihilne Rex concedis? Bert Astrorum faces
Divosque testor, nullius culpae reum
Rex magne perimes.
Rex. O potens Iuvenis Amor!
Aut monstra amoris saeculum hoc nostrum parit
Aut fraus. amoris fronte simulata, latet.
Tentabo, si quis subsit huic larvae dolus,
Et iste, et ille vivat: at neuter suo
Voto beatus, Ille claudatur specu
Latente turris: iste spelunca altera
Tectus diei ignoret. et noctis vices.
Bert. Nox nulla amori est.
Ansb. Suus amor amanti est dies.
In hoc furentis proelia evasi maris
Portu receptus, debitum ut fatis caput
Prius [(transcriber); sic: Prins] videret ista, quam caderet suo
Collo revulsum! O si procellosis prius
Absorptus undis Nerei ingluviem mea
Nece saturassem, quam reservarer iocus
Ludusque sorti tam asperae. Mens uni erat
Solvere catenas alteri, et puro die
Beare; ab uno vincula ivere in duos,
Duosque pariter squalidus carcer tegit,
Quid misero agendum est? Dolor ubi mentem occupat,
Ingenium, et omne lucis exstinguit iubar.
Caligo mentem, noctis insolitum chaos
Confundit animum, spemque conceptam eripit.
Sperare nam quid liceat, ubi spei quoque
Spes est adempta. Socius in taetrum specum
Ibo, et catenas socius extremam in necem:
Decet perire servum, ubi dominus perit.
At forte poteris ferre captivis opem
Quam? ludis ipse, aut luderis. Nullus spei
Locus est, ubi spes ipsa sperandi perit.
Quae periit hodie, non in aeternum perit.
Quam prima rapuit. hora restituit sequens.
Caute silendum est.
Sorte, qua premeris, premor;
Quique laniatu corda tibi scindit dolor,
In me redundat.
Brun. Unde? qua causa meo
Animum dolore tangeris? Flor. Vera an mihi,
An falsa dictet sensus, ambiguo haereo
Suspensus animo. Br. Vera dictari puta,
Quid inde? Flor. Magnam gaudii messem dabis.
Brun. Eloquere. Flor. Pandes vera?
Brun. Quae fari licet.
Flor. Credes amico? Brun. Quidquid in apertam potest
Prodire lucem. Flor. Nil doli, fraudis nihil
Subesse crede. Brun. Credo. Flor. Nisi fallor mea.
Opinione, sacra tu Christi colis.
Brun. Hoc, quod timebam, est. Non licet vero [(reading uncertain: page blotted)] peplum
Induere. Vitam, et sanguinem Christo obligo.
Tibi quid inde gaudii? Fl. O carum caput!
Cui vel profuso sanguine obsequium dare
Nihil morabor. Br. Indigo, indigno licet,
Offers amotes. Causa quae tanti tamen
Amoris in me? Fl. Christus est, idem tibi
Mihique Numen unicum. Br. Hac mundi plaga?
Hac Regis aula? Fl. Christus est Numen mihi.
Br. Florille, mea lux magna pars cordis mei!
Fl. Brunelle, vita carior, votum meum!
Br. Tu mihi cadenti subice patronam manum.
Fl. Tu mihi iacenti. Br. Eget alter alterius ope.
Fl. Potes iuvare. Br. Tu quoque afflictum potes.
Fl. Quae cura mordet? Br. Iuvenis externi salus.
Fl. Qui per furorem regium obscuro gemit.
Antro revinctus? Br. Illius.
Fl. Qua me putas
Prodesse posse? Br. Qua tui affectu tenes
Regem benignum. Fl. Quid petis?
Br. Solvi suis
Iuvenem catenis. Fl. Arduum votum: putas
Regum furores facile molliri prece?
Br. Ubi precantis gratia accedit. Mora
Etiam leones mitigat: Nullum malum est
Tam pervicacis indolis, frangi ut mora
Non possit. Fl. Orpheus potuit immanes lyra
Frenare tigres. Ira regnantum est gravis
Nec facile calidos impetus mentis regit.
Br. Si potuit Orpheus, poterit adolescens ferum
Animum domare. Fl. Qua arte?
Br. Qua potuit tigres
Orpheus tenere. Fl. Barbito?
Br. Hac Apollinem
Adaequat ipsum. Fl. Cymba meliore hic natat
Impulsa vento. Vesper hic festum dabit
Natale Regi: Iuvenem ut accersat, mea
Id arte faciam: mentis emotae furor
Tunc facile sidet Sed meas etiam preces
Benignus audi. Br. Loquere. Fl. Me gravior premit
Mali catena. Servio, ut cernis, meis
Procul remotus, nuper ereptus patri,
Patriae, Deoque. Servio, et pereo magis,
A Christianis impie avulsus sacris.
O si daretur eripi hac gentis lue,
Patrioque rursus exulem reddi solo!
Br. Si detur aura libera rursus frui
Bartenae, et atra carceris nocte exui,
Spes potes acuere. Fl. Sternis audenti viam.
Spes addit animos. Br. Fronte spem clausa tege.
Nocet, ubi aperta prodit. Fl. Hoc munus meum est,
Sperare et agere. Br. Cum spei servit manus.
A spe nihil sperare non amplum potes.
Nox et catenae, et undique horrores Stygis
Premunt iacentem: sed minus mordet mea
Fortuna pectus, quam urat alterius dolor,
Amat ille, quisquis est; Iuvenis; amat; et mei
Causa tenebris clauditur tetri specus.
O dura ferri vincula! at suaves tamen
Catenae amanti: sorte si nondum mea
Fruor, at eandem tolero, quam tolerat amans.
Lenimen hoc est grande fortunae asperae,
Pati pro amato. Dulcis est omnis dolor
Amore amantis. Be. Iuvenis infelix! ego,
Ego te profundi carceris mersi cavo:
Ego te peremi. Quanta materies mei
Eras amoris, tanta materies mei es
Factus doloris. Liberas morte hoc caput,
Tuumque damnas. Liceat o! tanto vices
Referre amori Pereat hoc leto caput
Iam destinatum: pereat, et amantem suae
Vitae reponat vindicem. Ans. Tenebrae undique:
Oculis oberrant, video per medias tamen
Noctes amatum. Vinculis stringor pedes
Manusque: liber animus ad amatum tamen
Evolat. Amorem nulla vis captum tenet.
Ber. Heu! monstra. Ans. Monstra!
Ber. Iuvenis infelix! peris!
Ans. Bertulfe, si in te monstra conspirant, peris!
Chorea monstrorum.
Ber. O dura facies. Ans. Pereat haec species mali.
Tyr. Silentium! Silentium!
Disc. Res est sub ictu. In retia
Se fert amata praeda.
D. Am. Amamus. Arcta vinculo
Fides utrumque nectit.
Am. 1. Me nulla vis amplexibus
Amor tuis resolvet.
Am. 2. Sed nec tuis amplexibus
Vis ulla me revellet.
Fur. Urget hora: quid moramur?
Arma comites furores.
Aman. Non revellar. Fur. In catenas
Stringite.
Cogite,
Compingite,
Aman. Vel sic in unum stringimur:
Hi sunt favores
Inter dolores:
Compingimur.
Fur. In mortarium
Inferni victimas
Conicite:
In pulverem
Contundite,
Confundite:
Membra discerpite,
Ossa conterite.
Nec hic, nec ille vivat.
Contundite,
Confundite,
Sic imperat Tyrannis.
Iam vicimus:
In pulverem
Sunt ossa comminuta.
Spargantur in auras.
Quae pestis halat?
Quae flamma lumina
Confundit?
Am. Vivo! vivo!
Fur. Discordia! Tyrannis!
Am. Eheu! eheu!
Tyr. Moriere.
Am. 1. Dummodo vivat, per quem vivo.
Disc. Moriere.
Am. 2. Dummodo vivat, per quem vivo.
Tyr. Moriatur uterque.
Am. Si non licuit vivere, liceat
Unà leto perimi utrumque.
1. Pro te morior. 2. Pro te morior.
Tyr. Vivat uterque;
Disc. Sed sit morte
Vita asperior.
Ad vulnera,
Ad funera;
Ad duram sortem,
Saevamque mortem.
BErtulfe, quo recidimus! Hoc tanto tibi
De principatu restat! O dulcis soli
Memoria patrii! patrii o nimium soli
Memoria acerba! affligis et recreas; beas
Et perimis; imum pectoris laceras sinum,
Iterumque reficis, patria, heu! quo me rapis?
Odisse nec te valeo, nec amores meos
Mereris; a te me fugas, ad te rapis.
Ego quoque te repello, te simul insequor.
Amare quod te cogor, est virtus mea:
Odisse quod te debeo, est crimen tuum.
Primam dedisse lucis usuram; hinc amor:
Miserum in supremo deseris vitae statu,
Hinc odia. Pudeat te tui, Ansberta (o grave
Simulque suave nomen Ansbertae) tui
Pudeat te amoris! Iuvenis ignotus mihi,
Nec visus unquam, nec merito adactus meo,
In me profusos explicat amoris sinus.
Omanus amata? o paginae carus tenor!
Nescio. quis animum tangit affectus tui,
Rapitque totum suavis illecebra: te ego
Ut vidi, amavi. si qua spes superest tuae
Salutis, illam dextera haec pandet tibi.
Ne quaere quis sim; sufficit; Christum colo [(transcriber); sic: colx] .
Eiusque lege debitum auxilium paro.
Quae nostra tantum merita peregrino trahunt
E corde amorem? non es humano satu
Proditus in orbem; Caelitem, adolescens, sapit
Tuus ille mentis integrae affectus. Te ego
Ut vidi, amavi. Lacrimans illud lego.
Nam vis amoris illa mihi rumpit sinus,
Paremque amorem provocat. Fallax tuis
Ansberta verbis! Mille te titulis mihi
Fax coniugalis obligat, nullum exhibes:
Ingrata misero coniugi, in Deum impia,
Oblita foederis, et sacramenti immemor.
Sed pia rependunt astra peregrini manu,
Quod tua negavit impie, O numquam satis
Amande Iuvenis! seu feras, seu non feras
Opem patronam, gratiae nomen tuus
Amor meretur Gratiam non res facit,
Sed mens volentis. Ferre vis opem: id mihi est
Satis ut ameris; gratiam ut noscam, est satis.
Optima voluntas prima beneficii est nota.
Sed vota durus abscidit sortis rigor.
Gemis in catenis, Iuvenis infelix! Mei
Causa sepultus carcere. O liceat tuo
Amori amorem reddere, et pro te mori!
Alia rependi merce non potest amor,
Pari quam amore. Perge Bertulfe, et tuos
Gemina dolores; quando non tantum tua,
Sed et aliena sorte lacerantur fibrae.
Bertulfe! Ber. Quis me? Fl. Nullus observat! Brevi
Sermone vitae grande solamen cape.
Ber. Fortuna nostra limites ultra bonae
Spei est reposita. Fl. Nulla tam saevum imprimit
Vulnus, medelam ut nesciat.
Ber Leve est malum,
Si cui patrona dextera mederi potest.
Funesta nullam vulnera admittunt opem.
Fl. Imo requirunt. Pauca Bertulfe accipe:
Tua res secundo Numine propinquum aspicit
Portum salutis. Ber. Nempe quem pandet mihi
Mors capite secto. Fl. Quem tibi aperiet tui
Amans. Ber. Amare sordidum quisquam potest!
Fl. Pius adolescens. Ber. Prodimur! Quid me iocum
Ludibriumque sortis affligis? satis
Laceratur animus sorte praesenti; novos
Ne mihi dolores adde conficto ioco.
Fl. Bertulfe crede. Ber. Nolo. Fl. Successus dabit.
Aspirat aura melior, et blando meant
Zephyri volatu; perque digestum ordine
Florum senatum basiis ludunt. Iuvat
Laxare curis pectus. Hanc poscit dies
Praesens quietem. Rara sine curis dies
Reges ab astris aspicit. Semper novo
Regale nomen turbinum affluxu tumet.
Fruamur hora, quam sinunt curae; sequens
Pensabit istam mole graviori dies.
Delectat oculos gratia iocantis poli,
Et amoena florum proelia, atque aurae favor,
Quid vos paratis Regium in gustum,
Grat. Iube
Rex magne. Rex. Iussa praevenit, quisquis studet
Regi placere. Gr. Pace si Regis licet,
Iocis parata est scena. Rex. Quod cuivis placet,
Regi placebit. Chl. Saxa modulatu excita
Gratille, et ipsos Orphei ad invidiam move
Lapides per artem barbiti. Rex. Superi quid hoc?
Gratille perge; plura spectandi tenet
Animum voluptas.
Saltus Statuarum.
Multa disposui diem
In hunc videnda; vestra sed studium ferunt
Palmam. Gr. Voluptas maxima est, Regi suo
Placuisse. Fl. Princeps digne sideribus latus
Utrumque cingi, placuit artifice lyra
Tentata digito? Rex Placuit et avaram modi
Aurem occuparunt. Fl. Laude sit dignus sua
Gratillus; arte pollicis superat tamen
Peregrinus hospes Rex Nec subit nostros lares?
Fl. Non audet. Rex. Et quid metuit?
Fl. Obtutus tuos.
Rex Nulli negatos. Fl. Ferre quos nequit sine
Timore. Rex. Timidum placidus animabit favor.
Fl. Sperare si possit. Rex Potest.
Fl. At non potest
Adesse. Rex Quisnam Regis accessu vetat?
Fl. Rex Ipse. Rex Iubeo.
Fl. Sed simul prohibes quoque.
Rex. Quomodo? Fl. Catenis. Rex. Quis ligat?
Fl. Tu Rex Rex. Ego?
Fl. Turris profundae ad antra damnasti reum.
Rex. Quis illa? Fl. Qui se victimam morti dabat,
Ut a nocentis vertice arceret necem.
Rex. O quanta, superi! nescios Reges latent.
Caeca rotamur sorte, sed caeca simul
Sceptrum foramus sorte nec veri integram
Frontem videre, seu Ministrorum dolo,
Seu nocte caeli sinimur. Huc adsit mei
Pars magna plausus. Liberum ferro volo,
Antrique tenebris liberum Fl. Rex, ut iubes.
Benignitatem sentiat, qui se tuis
Votis probabit.
Rex Sentiet. Non sum tigris,
Sed nec Leaenae ab ubere pependi puer,
Ut cum scelestos ferio, non parcam probis.
Et patiar usque? Laude sit dignus sua
Gratillus; arte pollicis superat tamen
Peregrinus hospes. Fuimus! in nostrum locum
Peregrinus hospes fraude Florilli subit,
Hanc mihi parabas aleam? hoc encomium
Florille fratri? Laude sit dignus sua
Gratillus; arte pollicis superat tamen
Peregrinus hospes. Superat? Hoc in me necat
Regis favorem; meque destituit prior
Amoris aura. Superat? Hoc unum rapit,
Totumque solus possidet amoris sinum.
Non alia iam fortuna Gratillum manet,
Quam tabe lenta, et peste rabiosa mori.
Excidere Regum gratia bis, non licet.
Semel excidisse gravius est leto malum.
Florille! qualem belluam? qualem stygis
Compello Furiam? vel luem Acheronte editam?
Florille! tene hoc decuit? externum tuo
Fratri anteferre? Generis inimicus tui,
Hostis paterni sanguinis, vultur domus!
In limine malum est: antequam toto ruat
Impete, medendum est. Levior initiis labor
Occurrit igni; frena cum rupit, gravem
Trahit ruinam. Quod manus mea non potest,
Manus valebit plurium: accersam in dolum
Fidos sodales; nec venenati faces
Ponam furoris, hospitem donec novum
Perisse videam.
Carceris quo me vocas
Sede e profunda? Numquid extremus dies
Libitinae amatam victimam, innocuam tamen,
In fata poscit? Fl. Causa te melior petit.
An. Paratum in omnes sortis aspectus, ferox
Non terret animum. Fl. Laetior amoenam dies
Scenam reducit. An. Parte sed media mei
Sepelior antro. Fl. Totus optatam in diem
Carcere vocaris. An. Totus optato die
Careo, tenebris quando confusis mei
Tenentur oculi. Fl. Regis affectu bonam
Fortuna frontem retegit.
Ansb. Haud facile cadunt
Irae potentum. Fl. Sed cadunt, aegre licet.
Ansb. Cecidisse necdum credo: nec causa est nova.
Simulare potius crede. Sic aulae solent,
Sub fronte amoris odia velare. Fl. Et solent
Veros amores promere. An. Id numquam evenit,
Postquam occupavit Regium pectus furor.
Decreta Regum sancta sunt. Fl. Et veritas
Sancta est in aula. An. Veritas locum obtinet
Postremum in aula.
Fl. Perfida. An. Sanctam quoque
Falsi colores illiti rebus movent.
Fl. Tempore patescit falsitas. Animum potes
Aptare dictis credulum. Regem tui
Amor ligavit; scena successum patet
Datura votis. Principum affectus fluit;
Usu anteverte, An. Qua licet?
Fl. Qua tu chely
Lucraris animos An Caelites! quam vos pii
Meditata promovetis! At quis me chely
Aliquid valere prodidit? Fl. Qui te tuis
Votis potiti candido affectu vovet.
Festo daturus gratiam in Regis lares
Vocaris: hic se prima me ditatae rei
Semita recludit. Inde constanti potes
Tua vota gressu urgere.
An. Quae credis meae
Meditata mentis? vota quae urgeri putas?
Fl. Quae prodidisti.
An. Quando? Fl. Cum compos tui
Non satis, amorem proderes.
An. In quem? Fl. In reum
Iam lege Regis capite damnatum. An. Fuit
Affectus animi subitus.
Fl. Et constans. An. Deus!
In arcta cogor. Fl. Nil metue: me alium putas.
Alium videbis. Arte quid possis, proba:
Artem sequetur gratia; et disces meum
Animum dolosae fraudis immunem. Fidem
Habe obligatam. Cardo concussus sonat;
Initia laeta fine felice exeant.
Venerare magnum Regis Augusti iubar.
An. Sol magne mundi, Maximi Iovis nepos,
Fraterque Lunae; quem iubes, praesentem habes
Tuo paratum nutui. Rex. Quae te dedit
Regio? An. Alemanna. Rex. Causa quae avulsum late
Patrio in remotas orbis adduxit plagas?
An. Tuam ut merear gratiam.
Rex Hanc facilem putas?
An. Qualem fatetur indoles. Rex. Sed quo tibi
Nostri favores? An Principum in terris favor
Pars magna caeli est. Rex. Nominis nostri iubar
Illuc vibravit lumen, et radium sui?
An. Numquam latere fama magnorum potest.
Rex Nec ubique spargi.
An. Limites illos habet,
Quos Solis ignis. Quo diem Phoebus trahit
Illuc benigni Principis fama evolat.
Rex. Et qua favores arte venari putas?
An. Placuisse qua me gratiae mandas tuae.
Rex. Quid arte plectri, barbito quidnam vales?
An Potes experiri. Rex Chorda si digiti bene
Respondet arti, gratiae affectum tenes.
Tenta, quod auri Regiae illudat melos.
Vos in choreas flexiles plausum date.
Chorea Epheborum.
Mellea voluptas auribus amoenum dedit
Nectar bibendum. vincis artifices tua
Sirenas arte Si prius nosse id mihi
Licuisset, antro liber, et liber metu
Poteras subire Regiae nostrae lares.
Sed iam licebit. Gratiam, si quam voles,
Ars tua meretur. Venia poscendi est tibi,
Dandi voluntas est mihi. Opta, quod libet.
An. Superi secundo saeculo cursum tibi
Vehant beatum: quoque non melius queam
Regi vovere, sero te iubeant novum
Accedere astris sidus, et stratum polo
Calcare Achatem; gratiae est omnis loco
Optima voluntas Rex. At voluntatis decet
Adicere signa. Parcus affectus Ducum est,
Munifica nisi dextra indices addat notas.
Haec est amoris indoles, semet datis
Probare donis. Posce, quod Regem dare,
A Rege quod te poscere Augusto decet.
Habes volentem. An Magne terrarum arbiter,
Nec influenti subtraham amplexum bono,
Nec abutar aura Regii affectus. Tuo
Iussu incitatus [(transcriber); sic: lincitatus] , liberum vinclis dari
Unum vovebo, cuius aerumnis mihi
Cor vulneratur.
Rex Regis opprobrium est, dare
Tam vile munus. An Vile, pretiosum facit
Dantis voluntas. Rex. Populus a pretio dati
Affectum amantis aestimat. An. At errat quoque,
Quod quisque pro se diligit, magni aestimat.
Rex At quem catenis liberum mitti petis?
An. Qui solus hodie victor in turpem fugam
Egit feroces belluas. Rex Unde hic amor?
An. Principium amoris nullus explorat satis.
Ignota saepe gratia in amores rapit,
Et notain odium.
Rex Quando tibi non noti amor
Animum occupavit? An. Quando damnari audii
Saevam ad securim, viscera moveri pio
Ardore sensi Nam aleae letum stetit
Iactu sinistro, non viri scelere. At ubi
Fugare arena visus immites feras,
Spectata virtus placuit, et crevit prior
Affectus animo, meque correptum tenet.
Rex. Virtutis haec est indoles: Etiam suo
Amatur hosti. Quod petis, donum feras,
Solutus antri nocte Bertulfus, tibi
Vitam diesque debeat, et atrae necis
Demptos timores: nutui servus tuo
Post obsequatur: praemium hoc constans amor
Meretur. At tu Regios inter choros,
Interque Ephebos primus uteris meo
Favore. Gratum faciet artifice chelys
Sonitura plectro. An. Phoebe terrarum, tuos
Adoro vultus; gratiam amplector. Diis
Affine quiddam detegis. Superas preces,
Et plura votis ingeris. Magni hoc habent
Animi, Deorum more, maiores dare,
Quam postulentur, gratias. Unam prece
Supplice petivi; Regis affectu duae
Veniunt petenti. Discet immenso mari
Seposita tellus, Regiae mentis sinus
Patere miseris; neminem votis suis
Fraudari; abire neminem cassa prece,
Audaciamque supplicis vinci tuâ
Benignitate. Quod tuos inter iubes
Barenam Ephebos vivere, optatum dabo
Fidelitatis specimen Rex. Et tanto dabo
Specimini amores. Vade, quem poscis, sui
Nocte evolutum carceris servum accipe.
Res vota superat. primus ingressus favet,
Paremque spondet exitum. Br. Quem res locum
Tenet inchoata? Fl. Quem pius voluit dolus.
Br. Solutus antri peste Bartenas? Fl. Diem
Liber catenis spectat, et puram trahit
Securus auram. At minima pars isthaec boni est.
Br. Sperare maius vota non poterant.
Fl. Potes
Spectare maius. Quem semel fausto bona
Fortuna cepit ducere afflatu gradum
Ad altiora promovet. Br. Regis datum
Subire vultus? Fl. Amplius. Br. Blandi ioco
Exceptus oris? Fl. Amplius.
Br. Plectro datum
Tentare chordas? Fl. Amplius. Br. Placuit melos?
Fl. Facilique bibitum est aure. Sed nondum satis.
Br. Effare cuncta. Qui diu ambiguum tenet.
Diu cruciat animum. Fare.
Fl. Bertulfus. Br. Spei
Affulget aliquid? Fl. Iam nihil debes spei,
Cum res tenetur. Br. Fallis? an ludis ioco?
Fl. Bertulfus arcto carcere, et ferri iugo
Liber, peritis fidibus in munus datus.
Neque hic favoris positus est limes: suos
Bartenam Ephebos inter adscribi iubet.
Br. Quo me beati Caelites! uno impetu
Fortuna faciles tota in amplexus ruit.
En ipse.
Br. Superi! video Bartenam meum?
An. vides: et una carcere exemptum vides,
Rigidaque ferri mole Bertulfum erutum.
Br. Teneone dominum! Exosculor dulcem manum,
Avidamque toto saturo Bartenâ sitim.
An. Bertulfe! Bert. Bartenas!
An. Meus posthac eris.
Bert. Et esse par est. Quidquid hic superest mei,
Inte recedit. An. Quidquid hic superest mei,
Inte reflectit. Bert. Sanguinem, et vitam tibi
Debeo, salutis unice astertor meae.
An. Quod est Tonanti proprium. hoc illi refer,
Sortem ille utramque gestit, et versat vices;
Oculisque noctem offundit, et reddit diem
Bert. Numen colendum, cuius in dextra salus
Optata vivit; cuius in leva tonant
Sinistra fata Video, quo mundum ordine,
Qua lege fata temperas: noctem et diem;
Tragica et amoena; proelia, et pacem; metus,
Et festa; nubes, et serenum; Etesias,
Et Circium, aestatem, et hiemem; laude, et probrum,
Damna, et levamina, unus in nostrum caput
Decernis auctor. Gratias primas Deo.
Tibi secundas debeo. Per te stetit,
Nos et catenis eximi, et leto erui.
Sed unde pronus ille, totumque occupans
Affectus animum, merita quem numquam valent
Emisse nostra? An. Lege non certa venit
Amor, et recedit. Genius interior rapit,
Nec causa aperta est Causa, quae miserum facit,
Me facit amantem. Bert. Primus aspectus mei,
(Testatur istud paginae tenor: Te ego
Ut vidi, amavi) primus aspectus mei
Te flamma amoris corripit: sed et te ego
Ut vidi, amavi. Me tamen superas tuo
Bartena amore. Namque non meritum tu amas,
Ego merentem. Purior nempe est amor
Non provocatus. Cui bona in gremium fluunt,
Necessitate diligit; sed qui bona
Confert, amore libero. An. Liber potest
Amor vocari; qui mihi mentem tenet,
Necessitate stringit Bert. At nullas habet
Amor catenas, sponte qui venit sua,
Et ante merita.
An. Cum semel mentem occupat,
Necessitate ferrea abreptum trahit.
Hoc ipse testor. Bert. Testor et sensu meo.
Leges amoris indoles nescit pati:
Sibi tamen indit ferreas leges amor.
Servit amor unus, alter imperium tenet.
Imperat amanti, qui sine meritis amat;
Servit at amanti, qui merita amantis videt.
Tua mihi pectus occupant. En servum habes?
Rex imperavit. An Facere quem servum valent
Mandata Regis, liberum pulcher sibi
Iubet amor esse. Ber. Servitus grata est tibi
Servire. An. Servum nolo, quem lege eximit
Amor obsequendi. Ber. Lege qui stringi meas
Sentio medullas. An. Quam tibi imponis.
Ber. Tuus
Quam scribit imo in pectore affectus. An. Locus,
Tempusque praesens, legis imperium, facit
Te servum; at hora subsequens, melior locus
Dominum probabit.
Ber Fuimus hoc olim! et pudet
Fuisse; et esse rursus inferior fugit
Conditio Servum atere; quod praesens iubet
Fortuna, iussa Regis, et amoris tui
Imperia. An. Non si premere fortuna incipit,
Impete perenni degravat. Tragicam asperat
Quandoque frontem, frontis at rursum exserit
Innube caelum. Ber. Innube iam caelum tulit,
Summoque, quem sperare fortunae queo,
Reposuit apice. An. Restat at melior adhuc
Quo te reponat. Ber. Sorte contentus mea,
Maiora fugio. An. Sorte contentus tua
Merere plura. Sequere. qui votis Deus
Huc usque favit, vota complebit quoque.
Arma Furores
Arma lavate:
Hostis in armis
Funera spirat.
Fid. Ignea Amores,
Arma movete:
Hostis apertas
Surgit in iras.
Tyran. Huc, huc Furores.
Fid. Huc, huc Amores.
Quae causa belli?
Tyran. Ut a rebelli
Tollam nocentem.
Fid. Con. Irae, et furori,
Certaque morti
Dare innocentem
Natura vetat.
Tyran. Mori nocentem
Natura iubet.
Fid. Aio innocentem,
Quisquis agente
Peccat amore.
Tyran. Vis perire?
Fid. Vis ferire?
Tyran. Teque, quosque
Uno absumptos
Funere mergam.
Fid. Teque tuosque
Sua peremptos
Ira necabit.
Tyran. Arma furores.
Fid. Arma et Amores.
Congreditur in auris duplex exercitus. Vincunt Amores.
Fides Ite bello: parta palma est:
cum choro. Aura pacis adfluit.
Ite bella; pax amico
Spargit ore gratias.
Fides. Vos amantes in beata
Ite amoris vincula.
Duo Am. Nos amamus. Chor. Nos amantes
Illiget concordia.
Duo Am. Nos amamus. Chor. Sit perennis
Nexus ille cordium!
Duo Am. Nos amamus. Chor. Hoc amore
Vena manet gratiae.
Duo Am. Nos amamus. Chor. Hoc amore
Vita mundi profluit.
Duo Am. Nos amamus. Chor. Astra terris
Nexus ille vinculat.
Duo Am. Nos amamus. Omn. Sit perennis
Ille nexus cordium.
TOta in triumpho est aula, natalem diem
Obitura Regis, tota plebs aestu pari,
Parique miles omnis in ludos calet.
Quae vota mente quisque digessit, quibus
Studiis sequatur Principem, in apertum exserit,
Sed quantus aulae lusibus fucus subest?
In fronte multis gaudii species micat;
Odium in recessu est; quique vult Regis necem,
Vovere longos fingit ad vitam dies,
Si verba spectes, trahere felicem iubent
Per saecla vitam; pace tranquillum diu
Vigere sceptrum; nube maeroris diem
Nullum inquinari: vota si mentis notes,
Sinusque penetres; corde perfidia sedens
Sub fronte amoena Tartarum et Furias tegit.
Sic pura numquam Regibus veri est fides.
Et tamen amantur, blanda qui fingunt; licet
Totum latente pectore Acheronte tegant.
Rex in propinquo est. aere numeroso tuba
Indicat aulae festa Natalis ioci.
Rex magne Regum, Principum augustum iubar,
Cui populus animos, sidera inclinant faces,
Gaudentque frontem lambere, et sacrae inseri
Capitis coronae: quando non renuis coli
Studiis tuorum, et publico plausu diem
Istum perire pateris, ad nutus tuos
Frequens ab aula Nobilis, Civis frequens,
Frequensque Miles prodit in scenam, suos
Sensus daturus integrae mentis. Iube:
Commune studium cordium affectuum exseret.
Primum spectaculum Plebis. Vitam persequitur Tempus: tuetur eam Affectus plebis; Cui pennas evellit, et stare iubes ad vitam Regis. Vitae. Affectus plebis, Tempus.
Vita infelix! quo sine nequeo
Vivere, ab illo perimor. Aff. Quis te
Sorte fecunda dignam, infausta
Sorte fatigat? Vit. Tempus miseram
Premit a tergo, semperque tonans
Suprema mihi fata minatur.
Aff. At non perimet. Iuro benigni
Sceptra Tonantis, non te perimet.
Vit. Omnia duris legibus arctat,
Cogitque suis subdi imperiis.
Aff. Omnia duris legibus arctans
Ego frenabo. Vit. Quod nemo potest,
Frustra aggrederis. Aff. Quodcumque volet,
Evincet amor. Vit. Sed non Tempus
Ecce ut rigida falce minatur.
Aff. Siste. Quid horres? Ego dementis
Ictum elidam. Temp. Tempore veniunt,
Tempore fugiunt omnia: nostris
Totus paret legibus orbis.
Ego marmoreas exstruo moles,
Ego marmoreas iterum in cinerem
Diruo moles. Aff. Ambitioso
Demus id animo. Temp. Tempore surgunt
Segetes campis, tempore recidunt.
Aff. Quae nihil obsunt, iactare sine.
Temp. Tempore hominibus vita advehitur,
Eadem rursus tempore adimitur.
Aff. Falsum est; quando stamina Amores,
Charitesque trahunt. Temp. Tempore veniunt,
Tempore fugiunt hominum affectus.
Aff. Falsum est. Ego te! Temp. Saecula et annos
Ego parturio: saecula et annos
Ego praecipito. Aff. Falsum est, bubo.
Saecula et annos ego produco.
Temp. Quae lingua dicax obstrepit? Aff. Ego te,
Ego te risum populi faciam.
Temp. Ridende puer! Aff. Damnande senex!
Temp. Puer imprudens. Aff. Delire senex.
Temp. Ego te perimam. Aff. Falce obtusa.
Temp. Qua meto Iuvenes, qua carpo senes,
Non luctando, sed fugiendo
Ego te perimam. Ass. Nec luctando,
Nec fugiendo poteris punctum
Demere Amori. Temp. Si mihi in auras
Penna levatur, tua vita fugit.
Aff. At non poteris tollere pennas.
Temp. Non? non potero? quis prohibebit?
Aff. Ego constringam. Temp. Vincula rumpam.
Eheu! teneor! Aff. Si potes, auras
Scinde volatu. Temp. Teneor, retrahor.
Fortia Amoris vincula fateor.
Aff. Nondum satis est. Forfice vita
Rescinde alas. Vit. Aff. Iam si valeas,
Molire fugam. Temp. Fortis nimium
Amor est. Aff. Ego, quod mandat Amor
Populi, cessa breviare dies,
Vitae et longum concede aevum.
Temp. Sentio; quod nec vis ulla potest
Stringere Tempus; tu solus Amor.
Vincire potes. Iussa capesso.
Aff. Tardum Regi, lentumque ibis?
Temp. Tardum Regi, lentumque ibo.
Aff. Nec praecipiti cursu ad meram
Rapies vitam? Temp. Nec praecipiti.
Cursu ad metam rapiam vitam.
Omnes. Haec est Amoris indoles,
Haec robur est Amoris:
Tardare cursum. Temporis,
Vitamque prorogare.
Rex magne Regum, tempore
Ne metiare vitam;
Sed subditorum affectibus,
Tuique Amore civis.
Mensura parva est temporis,
Et terminatur hora.
Non terminatur saeculis
Mensura longa Amoris.
Rex. Placuere vota Civium. Quidquid meis:
Super erit annis, vestra libertas suum
Salusque faciet. Lege Rex istam regit,
Ut prosit. Esse desinit Rex, cum sui
Populi salutem negligit. Nolim mihi
Fluere vel unam labilis vitae diem,
Nisi fructus eius commoda in populi fluat.
Sed quam triumpho Nobiles scenam parant?
Spectaculum Secundum. Nobilitas fugacem Fortunam insequitur, et captivam Regi sistit. Nobilis. Aulicus. Rex.
Age laeta pubes, nobili Augustum choro
Venerare Regem. pulla numeroso tremat
Tellus resultu: quaeque venantum solet
Fortuna studium ludere; et nulli satis
Constans, furorem et gratiam alterna vice,
Sine lege, ferte, more venantum cape,
Captamque Regi siste. Rex. Bartena, hic tuae
Arena laudi, gratiae campus meae
Aperitur. Arte barbiti quidquid vales,
Hic ede. Regis gratiam in munus feres.
Saltus Fortunae captivatae.
Rex Laudem merentur studia, et optatum sui.
Regis favorem. Nobilem hanc sortem trahunt:
Reges olympo, ut facere felices queant,
Quos sors maligna stravit. Hoc uno velim
Rex esse, sortem Regiam ut possim meos
Partiri in omnes. Martis heroum genus.
Propago bellis clara, quod festum paras?
Spectaculum Tertium. Fortitudo et Fidelitas, Militum nomine, Regem a furorum impetu defendunt. Felicitas Genius Regis. Fortitudo. Fidelitas.
Fel. Felicitati serviunt
Amica Fortitudo,
Et innocens Fidelitas.
Gen. Utraque sumo tela,
Utraque bella misceo,
Utraque plecto lauros.
For. Ego sumo tela dextera.
Fid. Ego sumpta non remitto.
For. Ego in furores proruo.
Fid. Ego opprimo furores.
For. Ego fortiter. Fid. Ego fideliter,
Utraeque. Victoriam reporto.
Gen. Sed en, furores irruunt,
Ferroque fata torquent.
Quis mihi latus tuebitur?
Fid. Ego latus tuebor.
Nec ante te vel spicula,
Vel arma sauciabunt:
Quam pectus istud transeant,
Examinentque fibras.
Fel. Fideliter! Gen. Tu fortiter!
Fel. A fronte tu resiste.
Gen. Infige telum pectori.
Fel. Preme, eneca, trucida,
Om. Fugere monstra Tartari,
Lues profusa Averno
Fugere. For. Sic semper solent,
Cum Fortitudo pugnat.
Om. Fugere. Fid. Sic semper solent,
Fidelitate stante.
Fel. Quiesce Rex: dat integram
Felicitas quietem.
Om. Sic regna semper candida
Felicitas gubernet!
Nec Martis arma mobilem
Regis gravent quietem.
Sic Fortitudo in proelia
Fidelitasque iurent.
Ut tuta sit felicitas,
Quieta sceptra Regis.
Rex Prodiga cruoris pectora, animosi genus
Sublime Martis, cuius in ferro salus
Reposita populi, Regis, et regni sedet;
Fidelitatem pectorum, et robur manus
Magis videndum Martius campus dedit,
Quam scena praesens. Studia, quae impendis mihi
Auro rependam. Fortiter fusus cruor
Pro Rege, patria, Cive, pro aris; et focis,
Nil non meretur. Paria virtuti tuae
Ignique mentis pretia si ferre haud licet;
Saltem fateri debita licebit. Suam
Felicitatem robori debet tuo
Fideique placidus Imperi nostri status.
Sed iam vacatum plausui et ludo satis.
Moderata durant. Limes adiungit brevis
Gaudia dolore. Parcius quisquis potest
Frui secundis, poterit et diu frui.
De liberali gaudii fonte ut bibas
Multum; bibendum est parcius. Curis quoque
Hora sua danda est. Plausuum quod est super,
Servetur horae. Persiae Orator prope est.
Ut fama nuntiavit; hic spectet mei
Pompam diei, quemque testatum facit
In nos amorem civis: et demum sciat
Hoc esse tegere, Civium affectu frui.
Funesta Regis pompa! funesta dies
Nocte obruendus! Ire credebam aureum
Titana caelo: Regiae invisus fuit
Cometa. Fl. Et istud publicos inter iocos?
Inter frementis Regiae plausus furis?
Gr. Et tu furoris causa non minima es mei.
Fl. Qua parte per me laesus affectus prior?
Gra. Qua parte veteres prodis, atque alios tibi
Fundas amicos. Cha. Turbinem emotae rege
Gratille mentis. Bl. Iustus in fibras dolor
Agit venenum. Char. Corda quod vexat malum?
Gra. Quod mihi, tibique, et omnibus crudam necem
Concire possit; vel quod est peius nece.
Cha. Quis ergo fluctus imminet?
Gra. Qui nos rapit
In brevia, et iram Regis in collum trahit.
Bl. Quae torquet omnes Cura, te solum latet.
Fl. Latere grande non potest unquam malum;
Neque tamen ullum prodit in apertum tuo
Dolore dignum. Gra. Scilicet parvi aestimas
Perdere favorem Regis? Ch. Hic constans fluit,
Pronusque in omnes.
Bl. Gratia cum in unum fluit,
Destituit omnes. Fl. Aura sed spirat prior.
Gra. Coacta in unum. Fl. Nullus adversam dolet.
Grat. Uni faventem, et extero, cuncti dolent
Ch. Commune quiddam est, Regiae mentis favor.
Hunc rivo eodem tendere ad plures decet.
Gra. Hoc est, quod animum torquet, atque iram gravi
Inflammat aestu. Debitus cunctis favor
Confluit in unum. Recole, quae Rex est palam
Testatus: At tu Regios inter choros,
Interque Ephebos primus uteris meo
Favore. Primus? Audiam hoc, et se tepens
Compescat animus? nobilem aut mentem face
Non urat ira? Ignavus est, ignobili
Sanguine creatus quisquis in Regis sinu
Patitur priorem. Fata si tanto malo
Negent levamen; ipse per fas et nefas
Quaeram levamen. Cha. Lubricum tentas iter,
Praecepsque Regis odia, quae fugis, vocas.
In te redibit ira. Gra. At inimicum opprimet.
Quid deinde metuam peius? Ubi Regis semel
Rapuit faverem, fecit, ut peius nihil
Timere possim. Gratis amissa iuvat
Etiam perire. Fel. Fateor, hoc crimen meum est:
Ego primus illum Regio tecto intuli,
Primus favori Regis obieci, nihil
Gnarus futuri. Quod tamen feci inscius,
Removebo prudens. Mille mihi restant modi
Amoliendi pestis inductae malum.
Char. His si procellis nostra iactanda estratis,
Unum perire praestat, atque omnes metu
Carere. Sed qua fraude tollendum putas?
Flor. Quae nequeat unquam revehi in auctoris caput.
Est in propinquo Persiae Orator: ratis
Cum reduce solvet multa: quid vendi vetat
Puerum, et repente conscio nullo avehi?
Blan. Suggeris amanda. Mente consilium pari
Studio, silentioque peragamus pari.
Patria est amori: patria me rursum vocat
Bertulfe. Quamvis gratia Regis fruar,
Maiorque spes affulgeat: quid me iuvet
Si, quae meorum summa votorum est, veter
Patriam videre, et rursum in amplexus dare
Memet meorum?
Bert. Vereor, ut surdis cadant
Tua vota ventis. Gratia illecebras habet;
Quae te moratur. Ans. Desipit menti favor,
qui me meorum prohibet amplexu frui.
Bert. Elusa Regis gratia furorem ciet.
Ansb. Furor est inanis, furere in absentem. Bert. Manus
Solet esse longa Regibus. Ans. Sed quam potes
Velocitate evadere. Bert. Incassum fugit,
Qui sibi propinquam semper a tergo trahit
Sequentis iram. Fugere, res facilis quidem est:
At non adire grande discrimen fuga,
Hoc aestimarem. Ans. Saepe sors favit. Bert. Nimis
Et saepe lusit Quo suam Reges manum
Porrigere nequeunt, porrigunt iram. Ans. Irritam,
Aut longo itinere languidam: quae non nocet,
Viresque perdit. Si tuo auxilio, comes
Ductorque euntem fulcias, fugae via
Secura patuit Bert. Istud in apertam trahet
Utrumque mortem. Si aleam mens est tamen
Subire, vitam debeo et mortem tibi.
Neque me negabo vulneri, si sors ferat;
Ut te innocentem mortis eripiam manu.
Ans. Vel idem utrumque ventus in potum vehat.
Vel idem utrumque fluctus absorptum voret.
Te mihi secundus obvium casus tulit.
Ans. Dextro, an sinistro pellitur vento ratis?
Flor. Laevus procellam concitat: at isthaec dabit
Procella portum. Saepe cui placidum mare
Portum negavit, fluctus in portum tulit.
Ansb. Quis ergo nostram ventus in stragem furit?
Flor. Ephebus omnis. Ans. Scelere quo laesus meo?
Fl. Virtute potius An Nemini virtus nocet.
Flor. Nocere credunt Cursus hic aulae est: magis
Aliena quemque commoda excruciant; suis
Quam gaudeat. Si quem aura prosequitur faves,
Invidiae, et odii turbinem a tergo trahit.
Quem Rex amarit, ceteri oderunt. Ans. Favor
In me profusus Regis hoc vulnus facit?
Flor. Tibi salubre.
Ansb. Fare, quid tandem parant?
Fl. Sese queruntur Regis affectu eici,
Omnem occupari ab extero: Regis fremunt
Sententia: At tu Regios inter choros,
Interque Ephebos primus is eris meo
Favore. Primus: Istud excruciat fibras
Fraudemque in omnem pectus accensum rapit,
Hinc te exulare Regia. et abactum procul
Volunt ab aula. Causa commissa est mihi,
Ut te implicatum fraude peregrinae rati
Sistam avehendum.
Ans. Hac nempe tu mecum fide?
Etiam innocentem prodis? Hoc merui? Abstine
Scelerate dextram, sanguine aut istud tuo
Satiabo ferrum Flor. Siccine fidelem tibi
Excipis amicum?
Ans. Proditor! amicum vocas?
Quem perditum vis? Flor. Scire quod cupias loquar.
Necdum paratae terminum fraudis dedi.
Ansb. Te mente fraudes volvere adverto satis.
Fl. Tibi profuturas. Ans. Toxicum melle imbuis.
Prodesse numquam fraus potest. Fl. Si sit pia?
Patere, ut retexam fraudis instructae dolos,
Ans. Loquere.
Fl. Saletis sidus hinc faustum micat
Tuae et tuorum. Ans. Fare.
Flor. In auctores dolus.
Regeretur iste: quodque tibi damnum volunt,
Gaudebis evenisse. Ans. Quid nectis moras?
Effare totum. Flor. occasio hinc pandet viam,
Qua fugere valeas, qua suo ereptus iugo
Bertulfus et Florillus, assumpta simul
Fuga, redire patriam in terram queant.
Ans. Si fallis? Fl. In me tota tempestas ruat.
Ans. Florille, parce, pectoris siquid procax
Peccavit aestus: error a vero avium
Abstraxit animum. Mente consilium exige
Bertulfe: quid res, tempus, et locus monet.
Bert. Periculosum est fugere, cum certus fugae
Necdum videtur exitus. Maius malum
Sequens priore est. Si tamen nautae fides
Sit certa: si securus ex aula exitus,
Occasionem sequere. Quae furtim venit,
Furtim recedit. Exhibet sese semel;
Neglecta, celerem corripit in auras fugam:
Nec invocata saepe, reflectit gradum.
Ans. Ergo vigilandum, si qua se nostris via
Votis aperiat. Flor. Insolens quidquid tibi
Invidia cudit, serviet nostrae rei.
Sic viso tutus aequor, et navim paro.
Ber. Res ista tenebras poscit, et lucem fugit.
Aperta fraus eluditur; vincit latens.
Ans. Velocitatem iunge cautelae, et cito
Age, quod agendum est. Calida consilia mora
Vel intepescunt, vel suo damno patent,
Tandemque vi maiore in auctorem cadunt.
Ain', propinquum Persiae Orator gradum
Admovit urbi? Prae. Iam sinum portus tenet.
Rex. Sic fama nostrum in exteras mundi plagas
Profert honorem. Nostra Legato obviam
Procedat aula. Praef. Magne Rex, urbis fores
Clausae tenentur. Rex. Iubeo recludi, licet
Nox atra caelo infula velarit diem.
Praef. Non paret ulli miles excubitor Rex. Mihi
Obtemperabit. Praef. Indicem si das notam.
Rex. Iurata Marti capita commendat fides.
Florille, mentem huc admove. Curae tuae
Committo signum, Regiae gemmam manus,
Solemque digiti. Perge, recludi iube
Portas, et aulae Regiae effundi choros;
Gratumque nostros hospitem admitti in lares.
Fl. Tuo obsequentem iussui accelero gradum.
Rex At vos in omnes gratiae intenti vias
Humanitate capite Legatum. Iuvat
Habere amicos Principes, nostros suo
Qui latere tangunt limites Regni optima
Custodia est, vicinus, et iuris tenax,
Fideique Princeps.
Phoebus optatam trahit
In vota lucem! Patuit insidiis iter.
Haec gemma vigili faciet indubiam fidem:
Hac nauta credet Regis imperium dari.
Gra. Florille, perge: perfer ad metam nefas.
Blan. A puppe vela blandus impellit Notus.
Cha. Fortuna non sperata se sponte ingerit:
Et ipsa gemma tempore utendum monet.
Flor. Age sors; favente coepta si nutu regis,
Mea vora teneo. Restat extremus doli
Peragendus actus: laeta principia exitum
Spondent amatum. Grat. Perge: pestifera lue
Purgetur aula. Livor occultus nequit
Partem quietis capere, dum videat suum
Hostem perisse Fl. Vos tamen fido sinu
Arcana tegite: facile se prodit dolus,
Quem livor urget; dumque reprimitur, magis
Se prodit ipse; et totus in vultum meat.
Gr. Monet hora: casses stringe: iam fera est tua.
Placuisse caelo vota quae sponte in sinum
Sors liberali commeat fluxu, docet.
Bartena, amamur Numini, et toto obviat
Favore caelum. Vix stetit menti fuga
Decreta, iam se pandit ad fugam via.
Propensa caeli studia de gemma lege.
An. Quid ominatis inde? quid confert meis
Haec gemma votis?
Fl. Regiae mentis nota est.
An In nos secunda? Fl. Si velis. An. Pendet mea
Amente rerum fluxus? Effare omnia.
Fl. Per istud aurum Regis imperium fero,
Ut pateat urbis porta. Be. Dum clausum tenet
Nox furva caelum? Fl. Dum ista se raptu brevi
Evolvit hora. Pignus hoc certum est, tuis
Adesse Numen rebus, et sortem suo
Nutu rotare. Iam tenes sortem: cave
Manum remittas. Hora. quae studiis favet,
Est involanda. Negligis? non est tuum
Cudere sequentem. Quae subit, peior venit;
Et quem prior paravit, evertit statum.
Be. Quid ergo agendum? Fl. Causa quod praesens monet.
Mecum ite ad urbis exitum: Regis dabo
Mandata Nautis: annulus faciet fidem;
Totosque se fortuna in amplexus dabit.
Br. At ubi supellex? vacuus excedes loco
Bartena? Be. Amoris cura Brunelle est tui
Curare reliqua.
Br. Non vides fulmen novum
Hinc imminere? Fl. Cura confusum facit
Anxia timorem. Br. Regio efferri sinent
Arcas penates? Fl. Studia quin ipsi sua
Operamque iungent. Omnia imperio meo
Haec finge peragi. Vota se credent sua
Tenere; nostra vota felice exitu
Nos submovebunt Regia, et regno procul.
Ansb. Sic sors premenda est, quando melioris iubar.
Frontis reducit. Flor. Hora non tolerat moras.
Brunelle, iussa perage. Vos mecum maris
Adite portum. Prima qui auspicia dedit,
Dabit supremum rebus eventum Deus.
Brunelle, quo te cura solli citum rapit?
Br. Ago imperata. Grat. Cuius?
Brun. Ah! nolo moras.
Cito obsequendum est. Blan. Unico verbo
Quis imperat? Brun. Florillus.
Blan. Et quid imperat?
Br. Servire. Gr. Quo? Br. Iam verba reposui duo
Unum petenti. Sinite, quo servum vocat
Amor obsequendi.
Blan. Modica nil perdit mora:
Effare, quid Florillus explendum iubet?
Brun. Ad litus arcam ferre Bartenae iubet.
Grat. Quid inde? Brun. Dixi iam omnia.
Blan. Et nihil amplius
Brun. Nihil. Grat. Obsequentem nulla iam retinet mora.
Ipse obsequentis studia, et animosam fidem
Ope promovebo. Perge: praeeuntem sequar.
O nos beatos! Rapitur Augusti e sinu,
Qui possidebat gratiae fontem; et locum
Eliminatis reddit. I, fruere tuo
Bartena honore, fruere Regali diu
Favore Iam tu regios inter choros,
Interque Ephebos primus Augusti uteris
Favore. Bl. Sic fraus fraude delusa est bene:
Optata teneo tecta, et Augustos lares
Adoro Regis. Ante me decuit tuis
Adesse festis, quam tenebroso polum
Caligo peplo involveret; sed me Notus
Adversus Euro tenuit, et posuit moras
Cupidis volare carbasis: votis tamen
Impulsa navis, antequam fessam sopor
Opprimeret aulam, tenuit optatum sinum.
Praef. In nostra laetus vota se vesper rotat.
Quando [(transcriber); sic: Qando] ad triumphi gloriam accedunt tui
Regis favores. Leg. Debet hoc Regis tui
Pari favori. Quando vicinos tenet
Pax alta Reges, alter alterius bonum est,
Et murus alter alteri est. Pactis fides
Quos sancta stringit, illa collatis iubet
Favere votis. Monuit Augusti dies
Natalis (Haec ut foedere arctentur novo
Imperia) veterem munere, et voto, et side
Testari amorem. Liceat affatu tuum
Regem vereri modica dum sessos quies
Relevarit artus. Praef. Dabitur optatis frui.
Succede sedi Regiae, ubi melior locus
Suadet quietem.
- Pars quota retrusa est maris?
Ber. Adhuc cacumina turrium apparent procul.
Insiste remis: iste non omni vacat
Locus periclo. Parva dum mora adhuc potest
Nocere, nulla Nereo danda est mora.
Iam iam recedunt littora, et quidquid vides,
Caelum est et unda Ans. Sed tamen toto iuvat
Distare ponto. Ber. Nisi meum vanus metus
Illudit animum, pone regalis ratem
Impellet ira, nosque supremo sacras
Quaeret furori victimas. Nemo dolis
Impune Reges lusit. Urgendae manus
Sunt in labores, donec adversam maris
Teneamus oram.
Ans. Pergite, et ventus favet
Et unda votis. Bert. Qui dedit coeptis bona
Auspicia, fine statuet optato Deus.
Fid. Amant Triumphus est Amoris,
Occasus est furoris,
Exordium est honoris.
Fid. Amant. 2. Depone velum,
Frontisque bellum
Ostende caelum
Fid. Videre te desiderat.
Am. 2. Desidero!
Am. 1. Quem credis esse?
Am. 2. Iocos facesse.
Amore cultum
Ostende vultum.
Fid. Videre te desiderat.
Am. 2. Desidero!
Am. 1. Cito patere,
Via est dolori.
Am. 2. Diu latere,
Mors est amori.
Fid. Videre te desiderat.
Am. 2. Desidero!
Am. 1. Numquam est amor absque timore.
In regno Amoris
Ardet severi
Rogus doloris;
Urgentque veri
Minae timoris,
Fid. Numquam est amor absque dolore.
Am. 1. Numquam est amor absque favore
In regno amoris
Deus tuetur:
Procul do loris
Vis amovetur;
Et lis furoris.
Fid. Numquam est amor absque favore.
Farer. Quousque scindimur
Vano furore?
Am. 2. En, quae perennitas
Est gaudiorum?
Furor. Quousque findimur
Pectus dolore?
Fid. Numquam est amor absque favore.
Am. 2. En, quae serenitas
Est nubilorum?
Fid. Numquam est amor absque favore.
Fur. Arma paremus.
Fid. Arma redundam
Fur. Tela rotemus.
Am. 1. Tela refundam.
Fur. Involabo.
Am. 2. Fulminabo,
Fur. Ite furores.
Fid. State Amores.
Am. Fulmina [(transcriber); sic: Fulmima] caelum
Fur. Heu! grave telum.
Fid. D. A. Numquam est amor absque favore.
Contra nocentes
Ut tela iactat,
Sic innocentes
Favore lactat,
Fovetque Numen.
Numquam est amor absque favore.
Solimanne, Regum gloria, Deorum nepos,
Fraterque Solis: Persiae orator tuos
Adoro vultus Causa me coram tibi
Amica sistit Vota, quae praesens tuo
Dies, dierum gemma, natali parat,
Augere votis Rex meus voluit suis.
Hinc tibi perennes ire sine nebula dies,
Florere sceptra, pace tranquilla solum
Gaudere, cives pacis obsequiis frui,
Regni ampliari limites, omnes supra
Te stare populos, perque stratorum gradi
Funesta Regum capita victorem vovet:
At se suosque patrio semper sinu
Et amore stringi Quoque si testis sui
In te caloris; Solis aestivi plaga
Abusque ductos, gloria claros Patrum
Iuvenes, et omni laude praestantes, tuis
Iubet sacrari honoribus. Rex. Gratum refer
Fuisse votum, munus acceptum Diem,
Quem mihi serenis ire sideribus [(transcriber); sic: siderihus] vovet,
Pariter et illi candidis semper rotis
Fulgere voveo. Regio semper sinu
Fovebo; dum sincera constabit fides.
Quae pubis artes? Indoles magni exhibet
Documenta generis.
Leg. Frontis exterso aequore
Quivis parentum loquitur excelsum genus.
At arte saltus, corporum flexu, pedum
Agili chorea, quisque sufficiens suo
Placere Regi. Si iubes, nati tuis
Plaudere triumphis experimentum dabunt.
Re. Bartenam adesse iubeo, qui docta chely
Praeludat armis. Interim ad numeros chorus
Regat arma iuvenum.
Chorea Pharedorum.
Magna non dubiis notis
Iuvenum videtur indoles, magnus patrum
Manasse in animos sanguis et quidam poli
Fulsisse genius. Quo sit in pretio mihi
Tam scita soboles, molle documentum dabo.
Amabo in istis Persiam, et nostri indicem
Edam favoris tesseram. Leg. Si quid iubes,
Habes paratum nutibus Persam tuis.
Rex. Hoc iubeo: vivat debiti semper memor,
Fidelitatis certus, et pacti tenax.
Abiin recessus, hora dum ad cenam vocet.
Sic nempe colimur! nostra sic promptos tenent
Imperia Ephebos? Gra. Culpa si fecit reos,
Habes furori obnoxios. Rex Iussi iocis
Bartenam adesse. vah pudor! sic me puer
Observat? ista lege reclusi sinum
Amoris et favoris, ut liber sua
Placita sequatur, negligat Regem, exteris
Prostituat aulam [(transcriber); sic: avalm] ? Nempe legatus sciet,
Quae disciplina Regiae nostrae, suis
Quae cura Regis: iussibus quantum meis
Sit pondus: Atque hoc Iuvenis impunis ferat?
Bartenam adesse iubeo, ut indigni ferat
Supplicia sceleris. Prae. Ante quaesitus diu,
Nusquam est repertus. Rex. Quo tulit bardus pedem?
Prae Fugisse narrant. Rex. Quis? cui? quo? qua via?
Prae. Elapsus urbe. Rex. Quis per occlusas fores
Inauspicatam pandere est ausus viam?
Prae. Florillus. Rex. Huic concredidi gemmam manus,
Prae. Abusus illa est Rex. Quo dolo?
Prae. Quo se rati
Dedit avehendum. R. Scire me cuncta addecet.
Evolve seriem Prae. Magne Rex, digiti decus
Gemmam dedisti, ut indice hoc urbis fores
Pandere iuberet. Iussit at eadem quoque
Turpiter abusus, navitam et pinum suae
Fugae paravit. Credidit doli inscius
A te iuberi hoc nauta, et avectum procul
Qua sistet ora, litore [(transcriber); sic: litrore] , aut portu, haud liquet.
Rex Florillus etiam? Prae. Fugit, ac una abstulit
Illum sepulta nuper emissum specu
Bertulfum. Rex. Amori reddis hoc nostro
Nostro hoc favori? Nempe non cauti sumus,
Quoties favemus, Gratiam ingrati ferunt,
Et negliguntur merita. Sic fraudes amor
Caecus subornat Parte qua capimur, capi
Meremur. Alto carcerum quotquot lacu
Teguntur, una strage concisi, impium
Mergant Averno spiritum et totum gregem
Absumat Orcus. Ite; sic probrum iuvat
Eluere primum, ne alteri pateat via.
Gratille, Tiphyn ocius iube insequi.
Urgere remos, trahere captivos, mihi
Sisti ad tribunal. Sentiant quam sit gravis
Regum ira, quando [(transcriber); sic: quanda] laesa maiestas furit.
Regi obsequendum est: hora sed danda est fugae.
Lente parari haec iussa nil Regi officit;
Mihi, meisque plurimum confert. Cito
Eadem parari iussa, nil Regem iuvet.
Mihi, meisque plurimum sociis nocet.
Hoc imperantis iussui Regis dabo,
Ut expedisse iussa Gratillum sciat.
Bartenae et istud gratiae extremum dabo, ut
Non impeditus fugiat. At mihi hoc quoque
Accedet inde commodi, ut caream aemulo.
Abesse quem desidero. nolim ut celer
Nauta assequatur Mentiar celeri tamen
Mandata vento currere, atque Austro levem
Certare pinum. Regiae hos mores amant.
Quicumque ad aulam ten dis, et mente arduos
Captas honores, disce mentiri. Nisi
Hac arte superes, aemulo risum dabis.
Nolente eundum est aethere: elisis tonant
Fulminibus aurae, proelia exercent Noti;
Et tamen eundum est.
Na. 1. Pontus insurgit gravi
Motus procella Na. 2. Turbo dubitantis latus
Utrumque navis tundit, et letum minax
Intentat oculis. Prae. Quaerimus, quem non licet
Caelo vetante consequi. Fulmen cremet
Impia iubentem! Cardine evulsus polus,
Compage fracta mundus in collum ruat
Na. 1. Superant furores: latera iam navis crepant.
Praef. A fronte scopulus, fluctus a tergo, dies
Exstinctus, astra nocte tumulata: omnia
Nostram in ruinam sidera et portum cient.
Na. 2. Iuvat perire.
Na. 1. Quando vis superat maris
Danda est furenti Aeoli arbitrio ratis.
Pr. Heu! innocentem fata Bartenam probant,
Regem nocentem Luimus alienum scelus.
Bertulfe, arena constitit tuta salus?
Exaestuansque Regis in sani furor,
Longe remotus irritas flaminas agit.
Hic se benignae silva, post timidam fugam,
Pandit quieti. Ber. Favit innocuis Deus:
Utinam et futuris faveat,
Ans. In plenum diem.
Bertulfe venies. Patrios iam te lares
Amica capita, et coniugem amplecti licet.
Ber O triste nomen coniugis! Non est mea,
Nihil illa meruit, nisi odium aeternum, et mei
Iacula furoris. Ans. Est tamen coniux tua.
Ber Non est: amorem in coniugem posuit prior.
Ans. Coniux maritum non amet?
Ber. Amores probat
Fortuna peior. Ans. Doluit aerumnis tuis
Bert Nescire voluit mersa deliciis suis.
Quae fors maritum premeret.
Ans. Et nulla nota
Testata amorem? Bert. Quae magis odium sapit.
Scintilla si vel unica agnatum feris
Animum cremabat, decuit aerumnis meis
Ope subvenire. Ans. Decuit. Et nullum dedit
Misero levamen? Bert. Quale sperari impio
Ab hoste posset. Pagina affectum improbae
Testis loquatur. Ans. Ista non tepidum notant
Amoris ignem. Bert. Verba si affectum probent.
Factis amor probandus est. Qui nil agit,
Ut verba amico nectare, et melle illinat,
Simulat amorem. Verus in factis micat.
Audi tenorem paginae et amorem lege.
Sed parce coniux. ista meditantem vetant
Abire amici: certa, quae castus pudor
Pericla adiret, sexus imbellis, rei
Impar petitae robur. Affectum tenes.
Hoc est amare? Ans. A femina quid plus petis?
Bert. Venire decuit.
Ansb. Non potuit. Bert. Amor potest
Maiora, quam se posse confidat Velit.
Superata causa est. Ans. Velle quid prodest, ubi
Valere non est? Optima voluntas cadit,
Ubi vim facultas denegat. Nec tu velis,
Si charam amabas coniugem, ut castus pudor
Pericla adiret Bert. Si domi puras nives
Servaret Alios miscuit pridem meo
Amori amores.
Ans. Istud haud constat. Bert. Sat est
Cessisse patriis laribus adeundi suum
Specie maritum, nec tamen sese suo
Unquam stitisse coniugi: proprio, sat est,
Testante calamo, coniugi adventum suum
Negasse. Demus feminae imbelli, arduo
Timore victam: sed quid e nostris pedem
Laribus coegit ferre: quid alias vagam
Invisere urbes? Fida quae viro est suo.
Latere mavult. Ans. Fida quae viro est suo.
Necessitate victa, quo tulerit amor,
Prodit in apertum. Suspicax res est amor;
Et saepe ficto decipit amantem metu.
Quam reris hostem, senties magis tui
Bertulfe amantem.
Bert. Nolo, nec posthac feram
Megaere amari. An. ista odia maiorem ingerent
Amoris aestum. Bert. Sede depulsus semel
Amor redire nescit. An. Heu! nostrae fugae
Intenta navis ultimo excidio venit.
Bert Exue timores. Ista quid possit manus,
Dabo experiri Tu prior leto tuam
Vitam obtulisti, vita truculento mea
Ne caderet ense. Quidquid est animae super,
Quidquid cruoris; debeo, et promptus dabo,
Ut nulla te pericula assultu premant.
An. An errat oculus? Navis a prora obvium
Prospectat austrum; puppe borealem trahit
In vela ventum?
Bert Barbari nihil haec vehit.
An Adnatat arenae. Bert. Si times latebras pete.
An, Non cedam arena. Te duce timendum est nihil,
Be. Iam constitere littore, et subeunt nemus.
Nescio, quod animus grande praesagit bonum,
Prohibetque pavido concuti pectus metu.
An. Adsunt. Be. Resiste.
An. Pace si liceat tua,
Hic sub virentem nemoris arcani domum
Secedo. Be. Cede.
- - Quo solo aut mundi plaga
Huc iter amici? qui genus? amicum gradum,
An fertis hostem? Me Pace gaudemus. Viam
Abusque Borea trahimus, Alemannum solum
Qua lambit unda Rhenus, et sese gravis
Coloniam usque volvit ingente alveo.
Be. O dulce nomen patriae! Colonia,
O suave nomen! quis inibi est rerum status?
Me. Ad vota prosper.
Be. Principem nullum intulit
Libitina tumulo? Me. Numine secundo trahunt
Auras faventes. Unus aut vivit male
Inter catenas; ultimum aut forsan diem
Captivus obiit, carcerum absumptus situ,
Bertulfus. Be. Istud fama Germanis [(transcriber); sic: Getmanis] canit?
Me. Et quisque credit.
Pe. Fallitur quisque. Me. An virum
Superesse credam? Be. Liberum, et suo erutum
Paedore. Me. Forsan liberum emisit specu
Gladius resecto capite?
Be. Quam coram vides.
Bertulfus ipse est. Vivus et sospes meis
Malis supersum. Me An umbra Bertulfi? an magis
Bertulfus ipse es? Be. Vera vos species movet;
Bertulfus adsum. Me Patere, ut amplexus tuos
Princeps petamus. Sanguinem nostrum, genus
Nostrum veremur. Be. Nostra qui vivit domus?
Me Deserta, lacrimis obsita, exhausta, et tui
Amore tabida, coniugem postquam tuam
Amor avocavit coniugis. Be. Non est mea:
Vel nomen ipsum coniugis acerbo premit
Animum dolore. Me Fama si verum canit,
Muliere maior facinus aggressa est viri.
Be. Quid fama narrat? Me Coniugis tractam sui
Amore, ventis vela, Neptuno ratem
Dedisse, ut inter Barbaros vinctum, et cava
Turri sepultum coniugem erueret. Be. Diu
Patriae relictis laribus inscendit mare?
Me. Duodena cursu Luna dimensa est polum.
Be. Numquam revisit patriam?
Me. Numquam. Be. Mare
Subiisse certo constat? Me. Indubia est fides.
Be. Bertulfe, quantum suspicax mentem tibi
Rotavit error! Fateor; erravi, fides
Si certa verbis. Integrum Phoebus polo
Excurrit annum; Ansberta sed necdum suos
Bertulfo amores attulit Me. Res est latens,
Verus amor. Be. Et velox simul. Forsan mari
Absorpta periit? Caelites! nostro hoc malum
Capite amovete! Capta fortassis specu
Iacet profundo condita, et lacrimis sui
Deflet catenas coniugis. Nondum satis
Concidit iniqua sorte Bertulfus, nisi
Fatalis etiam fluctus Ansbertam opprimat!
Me. Bertulfe, mentem lege rationis rege:
Spes nondum adempta est poteris Ansberta frui.
Be. Nullis amicos literis sortem suam
Dextram aut sinistram docuit?
Me. Auditum nihil.
Be. Causata sexum, monita amicorum, nives
Casti pudoris, pagina sua negat
Adesse posse; patriam terram tamen
Deserit, et alto vela committit mari.
Non est amore digna Bertulfi: mea
Non est. Amorem in coniugem simulat; suos
Sequitur amores. Patra a terra procul
(Vetat pudor proferre) sine comite, sine
Custode lateris, coniugis specie sui
Evinculandi, amore simulato movet.
Et quo? tacendum est. Viscera erodit dolor.
Subeamus umbram nemoris; ubi fessos recens
Aspiret aura et turbidas mentis mihi
Larvas serenet. - -
Ansberta. Brunellus.
- - Hactenus larvam tulit
Occultus ardor. Teximus qui vix tegi
Potest, amorem: nostra conditio, locus,
Tempus poposcit. Fabulae ad finem ultimum
Pandenda scena est. Non potest ultra tegi,
Qui rumpit animum, quique se profert, amor.
Dum nil timendum est, postulat amoris calor
Lucem videre publicam Video meum,
Meum et fateri coniugem nondum velim?
Ponenda larva est Flamma, quae pectus cremat,
Incendiorum more violentum obicem
Disicit, avara cernere, et cerni simul.
Brunelle, superor.
Brun. Decolor vultus, satis
Sub fronte lusit Coniugem aliena: tuam
Tandem resume: Gratiam tulit hactenus
Assumpta species: animus alterna vice
Iam per dolores agitur et amores. Subit
Metus subinde; rursus expulso metu
Effervet ira: dumque suspendis tuos
Aperire vultus, intimis gravem imprimis
Plagam medullis.
Ansb. Sit satis larvae hactenus,
Piaeque fraudis; tuta iam veram potest
Ansberta frontem prodere. Huc veteres mihi
Notas amoris. Lingua quod fari nequit,
Bertulfi imago prodat, armillae, et chelys.
Loquantur ista, quod amor Ansbertam vetat,
Iam praeliquescit gaudio pectus suo,
Et de virili fronte Bartenae emicat
Ansberta; iamque in feminam rursus migro
Urgente amore. Prima coniugii fides
Usque huc probata, quam pio affectu intimum
Subibit animum! fronte qua cernet piam
Fraudem retectam! Da chelym, ut modicum meo
Praeludam amori. - -
Primus. - - Evanuit, quidquid mali
Sors machinata est: nunc voluptati novae [(transcriber); sic: novae]
Concede mentem.
Be. Quae voluptatis queat
Recreare stilla, coniugis quando grave
Oculis oberrat facinus, et mentem novo
Semper dolore sauciat? Secund. Non est nocens,
Sed est nocenti similis.
Be. O probrum domus!
Indigna tanto coniuge; indigna et meo
Posthac amore. Quid audio? vindex meae
Unice salutis, cuius in manu stetit
Bertulfus, et quod sanguinis super est mei.
Hic est amici, cuius auspiciis neci
Caput hoc ademptum est: cuius artifice manu
Est mitigatus Regis accensi furor;
Amante cuius fraude Bertulfus suae
Morti est superstes: quidquid est vitae super,
Quidquid cruoris, spiritus, donum est tuum,
An Bertulfe laudes parcius nostras cane.
Deus profundo carcere exemit: Dei
Est vita munus: Si quid accessit mea
Ab arte, amoris debitum obsequium fuit.
Be. Hoc est quod animam flectit, et amorem meum
In te retorquet; quoque me cogis piam
In servitutem. An. Tolle non fausti sonum
Nominis. Amantes vinculum stringit quidem,
Non servitutis Be. Servitus magna est amor.
An. Sed libera simul: Vinculo hoc stringar, licet.
Sed etiam amorem redde cui debes.
Be. Cui?
An. Ansbertae. Be. Amorem quando tu totum rapis,
Nil dividendum restat Ansbertae. An Mihi
Quemcumque reddis, coniugi debes. Be. Mihi
Iam nulla coniux: Fuerit: at non est mea.
An. Adhuc amare credo. Be. Bertulfum?
An. Quem amet,
Non restat alius. Be. Scilicet constans probat
Fides amorem! An. Scelera suspicio ingerit.
Be. Non vana.
An. Vana est suspicio, quae non probat,
Be. Si sibi probari postulat, satis est nocens.
An. Scelus probari si nequit, non est nocens.
Be. Ipsum probari velle convincit ream.
An Hoc innocentis unicum est scutum. Rea
Utcumque tamen Ansberta sit. non sum nocens;
Mea et repelli vota non mereor. Be. Habes
Quodcumque postulabis. Ansbertae nihil
Debeo, nihil reservo. An Sed tamen est tua.
Tuus nec aliter esse Bartenas potest,
Nisi et tua sit Ansberta. Ber. Quo cogis meos
Bartena amores? An. Quo maritalis vocant
Te iura fidei, iura naturae, tuus
Affectus ipse. Be. Haec ora, et obtutus meos
Numquam videbit. An Sed videt; coram tuis
Assistit oculis; loquitur, amplexum petit,
Ego sum tua illa Ansberta.
Be. Quid demens ago?
An. Bertulfe. Ego sum Ansberta: Non noscis chelym?
Non annulum? aut imaginem? armillas? tua
Sunt ista dona. Coniugem agnosce; et pium
Indue maritum. Be. Caelites, quae me mihi
Gaudia reponunt! es mea Ansberta, es mea!
An. Bertulfe meus es. Be. Perditum me, me impium!
Sospes diei reddor; ego amoris vice
Te damno toties. Tu tuum, ut serves meum,
Morti propinas sanguinem: ego crudus tuam
Prostituo famam Tu tuum salvas, ego
Meam cruentus coniugem addico neci.
An Mittantur ista: Gaudium Ansbertae unicum.
Amor, voluptas, cura, deliciae, quies!
Be. Habes nocentem coniugem Ansberta: ut lubet,
Decerne digna sceleri supplicia meo.
An Nullum patratum est.
Be. Coniugem quoties meam
Te pernegavi? An. Sed tuum quoties mihi
Animum obligasti?
Be. Incognito. An Hoc tollit scelus.
Bertulfe amasti coniugem. Be. At larva sine
Amare decuit; nec maritali notam
Afflare fidei. An. Larva ubi dempta est, nota
Omnis recedit. Be. At meum remanet scelus
Poena expiandum. An.Poena iam sceleri stetit,
Si quod patratum est. ipsa suspicio. gravis
Est suspicanti poena. Be. Cur larva tamen
Ludere maritum placuit?
An. Ut amorem tuum
Dolor aperiret. Fidus interpres dolor
Amantis animi est. Be. Odia sed amoris vicem
Reposui amanti. An. At odia, quae dolens amor
Animo imperavit. Ipsa sunt odia tui
Testes amoris. Be. Fateor, et amavi, et dolor
Odia excitavit: error at mentem gravi
Nube implicavit. An. Error hic totus meae
Est tela fraudis. Quidquid hic culpae vides:
Culpa est amoris. Innocens tamen est amor
Quidcumque peccet error.
Be. Hoc vitae tuum
Repone munus: obtere infamem; aut fode
Telis nocentem. An. Nulla te culpae lues
Bertulfe foedat. Culpa si quae sit tamen,
In me redundat.Ego, ego Bertulfum meum
Errore lusi; et placuit erroris iocus.
Be. Errasse praestat. Error hic auget magis
Veteres amores: mutua ardentes face
Aestus uterque capimus. O socii, meus
Quos error acri lusit exemplo; date
Veniam nocenti. dumque me uxoris dolo
Carcere videtis liberum, et collum gravi
Pondere solutum, discite exemplo novo,
Quid coniugalis possit, et poscat fides.
Mortale nihil mutua vota
Complet amantum. Timide amatur,
Quod periturum est. Non bene satiant
Bona, quae a tergo fine premuntur.
Quisquis vero vivit amore,
Cupit aeternum vivere, quod amat.
Duo A. Tu Diva potes, quod mortale est,
Immortali sorte beare.
Fac noster amor superet, quidquid
Mortale sapit. Aet. Volo, quod possum.
Semper hic animus tenuit Superos,
Nullo Austriacos sine Hymenaeos
Claudere; donec mundum extrema
Linea claudat. Vos ego puro
Destino caelo. Praeterit omne,
Quod meat infra, quidquid supra est,
Est aeternum. Pergite; Solis
Lunaeque orbes iure tenete.
Aet. Con. Sic sancta poli decreta iubent.
Fel. Qualis olympum Cynthius astris
Replet [(transcriber); sic: Relplet] ; Con. aut qualis Cynthia terras
Floribus implet: Sol. et Fel. et Con. talis in omnem
Austria flores, Austria Stellas
Dividat orbem. Aet. Decede novo
Cynthie Soli: decede novae
Cynthia Lunae. Sol. Lu. Sancta iubetis.
Hoc mihi pridem fuit in votis:
Sol Cedere Soli. Lu. Cedere Lunae,
Sol. Cedere Soli: quem Diva dedit
Austria mundo. Lu. Cedere Lunae,
Quam Diva dedit mundo Hesperia.
Aet. Ite o magni lumina mundi
Iungite caelos, iungite sancto
Foedere terras. Sol Respice Solem
O Luna tuum. Lu. Respice Lunam
Sol magne tuam. Omn. Mutuus iste
Gaudia mundo dabit aspectus.
Am. 1. O Luna tuum respice Solem.
Am. 2. Sol magne tuam respice Lunam.
Om. Mutus iste
Gaudia mundo dabit aspectus.
Aet. Iam bona praesunt sidera mundo.
Cynthie stellas accende novas;
Cynthia flores vere aeterno
Expande novos. Om. Mutuus iste
Gaudia mundo dabit aspectus,
Aet. Iam bona praesunt sidera mundo.
Excidat, alto si quod iniquum
Sidus olympo est. Om. Excidat alte.
Iam bona praesunt sidera caelo.
Aet. Quidquid amantum siderum olympo est,
Plaudite Soli, plaudite Lunae.
Om. Plaudite Soli, plaudite Lunae:
Iam bona praesunt sidera munde.
ARGUMENTUM.
DEsignabat Triumphator Syriae Holofernes Bethulia excidium; cum Achior metuendum [(transcriber); sic: metueudum] DEUM suggessit. quem semper Israel sibi faventem [(transcriber); sic: faventm] habuisset, Indignatus HOlofernes. eum in manus Bethuliensium tradi iubet; ut una cum iis intereat. Alligatur a servis arbori. Solvitur a Bethuliensibus, in urbem deducitur. Statuitur in medio populi: vinculorum suorum causam exponit. Holofernes aquam intercipit Bethuliensibus. Sitis urbem occupat. Populus idcirco deditionem urget apud Oziam. In quintum diem [(transcriber); sic: die] hic sustinendum decernit, si auxilium non affulserit, urbem dediturus. Intelligit consilium Iudith vidua. Erigit Sacerdotum animes: consilium suum exeundi ad castra eis aperit:
illi approbant. Egreditur cum Abra ancilla: intercipitur ab Holofernis militibus: sistitur Duci, cui et Matronae species arridet. Illa se a Bethuliensibus fugitivam fingit. Impetrat potestatem, ut ad orationes subinde extra castra conferre se possit. Adhibetur cenae. Inebriatur Dux: lecto imponitur. Occasionem nacta Iudith, praemissa oratione, Holofernem in lecto proprio gladio obtruncat. Caput Abrae tradit in pera recondendum. Exit per Assyriorum castra sub specie orandi. Venit ad portas Bethuliae. Caput Holofernis ostendit: admittitur in urbem. Exponitur caput ad Urbis moenia. Excurrit populus Israel: turbantur Holofernis castra: concurritur ad Ducis penetrale: truncus capite reperitur. Timor et confusio invadit universum exercitum. Vertitur in fugam: persequitur Israel. Bethulia unius Iudithae speciali in Deum fiducia et oratione, liberatur. Vid. 1. Iud. a c. 5.
Achior Dux Ammon.
Nabath, Sebal, Abathias, Ierihel, Iophet, Simeon Seniores.
Merob.
Nicol.
Angelus.
Chermes, Rison Duces.
Chorus parvulorum.
Chorus Timoris.
Chorus Doloris.
Chorus Spei.
Chorus Gaudii.
Fossores.
Exploratores.
Exercitus.
NEmini secundae sortis
Aura sic est obligata;
Ut severioris irae
Iura numquam sentiat.
Ira et aura non quiescunt.
Altera alteri minatur;
Altera alteram occupatae
Iure sedis eicit
Res secundae et insecundae
Iura mutant, et vicissim
Eriguntque, deprimuntque,
Blandiuntur et necant.
Tutus ille fulminantes
Ridet iras, et iocantes
Spernit auras, qui Tonantem
Mente fixa respicit:
Et Deo regente credit?
Ire blanda, dura abire,
Ire dura, blanda abire;
Fata mundi currere.
Sors severa comminetur,
Sors amoena blandiatur,
Hanc, et illam cernet una
Fronte, constans et suus.
Imperitus ille Tiphys,
Qui silentis arva Nerei
Noverit tantum secare
Ad iocos Favonii.
Qui perinde blandientes
Scindit undas, et frementes
Ille ponti nominetur
Eruditus Institor.
Alligamur? quid [(transcriber); sic: qnid] nocebit,
Si ligamur hoc iubente?
Altera hora subsequetur,
Quae resolvet vincula.
Providentis quem tuetur
Dextra Numinis, prementis
Sortis ira non premetur;
Sed prementem ipse opprimet.
Experiris hoc amica
Urbs Dei; fremente quamvis
Martis aestu, fixa caelo
Firma stas Bethulia.
Fide caelo: Vera narro:
Vana se vorabit ira.
Non perit qui se Tonantis
Dat regendum dexterae.
Holof. Sic te videre placuit Holoferni, levis
Mendacis auctor fabulae, pestis tui
Suprema generis! Macte! sic Superis proba
Terrisque Numen esse, quod Medum [(reading uncertain: page blotted)] queat,
Aut fulminastrâ dexterâ, aut ferro pari
Excutere ferrum; cuius auxilio suum
Acuant Apellae robur, et certas queant
Sperare palmas. Nempe sublatis venit
Bethulia signis; cedite Assyrii: horrido
Feminea Marte pectora animabit furor,
Trepidoque nostrum in verticem mures trahunt
Cladem tumultu. Teste Melothides polo
Aditus refregi; cernua Euphrates iacens
Famulatur unda; serviunt cancro Lybis,
Austroque Iaphet subdita, ex Mambre et Cilix,
Fususque Madian omnis Holofernem pavet:
Et te furenti Numen eripiet Duci
Recutite Iuda? Marte quid possim, Syrus
Cellonque sensit: tela victoris reses
Iudas lacesset? Voce fatidica Achior
Ventura cecinit. Credite Assyrii, Achior
Dubitare iussit. Ach. Martis ambigua volat
Huc palma et illuc: fulget. adspirat, venit;
Nutatque rursus rursus exspirat, cadit,
Fugitque rursus. Quisquis afflictus Deum
Animo tenace amplectitur, solus potest
Sperare palmas. Illius nutu omina
Belli feruntur: solus ad clavum sedet,
Victoriamque parcus arbitrio elocat,
Non donat ulli. Coepta cum facili ferunt
Te bella cursu, brevibus armatum impetum
Tenere loris addecet. Victor quoque
Cecidit eodem saepe, quo vicit loco.
Quem strage victus elevat, sese suo
Premat ipse honore. Quisquis [(transcriber); sic: Quisqus] excelsus stetit,
Corruere potuit. Quando ridentem exserit
Fortuna vultum, fulmen adversae time.
Promittit omni, nemini servat fidem.
Hol. Sistam avolantem compede catenis fugam
Vetabo; pennas remiges vellam; fugam
Fortuna nescit, quisque quam facit sibi.
Ach. Sors illa nimium nutat, et lapsum timet,
Quam fundat ardor dexterae, et mentis vigor.
Ignava nulli fata condixit Deus,
Diesve lentos. Hora nonnumquam brevis
Evertit alta regna, florentem statum
Rei supinat publicae; solium casa,
Diadema taxo anutat, et famulo Ducem.
Quo te secundis altius Zephyris tulit
Fortuna, tumidos spiritus magis doma.
Nec sperne, quam vis debiles, hostes Deus
Cum mandat arma sumere, imbellis manus
Etiam potentem sternere Atlantem porest.
Semper timenda est dextra, quam munit Deus.
Hol. Audite vatem fata si quisquam velit
Sua praevidere. Turbo qui Holofernem premet,
Valida timendae turre Bethuliae venit.
Graves ferocis gentis, Assyrii minas
Pavete fungi. Ach. Numen imbelli quoque
Facere profundam dextera plagam potest.
Hol. Vulneret Olympum, si quis est caelo Deus:
Famulo lupatos ponet Assyrius solo.
Mea mihi mens est Numen. E caelo, mari,
Terraque Numen aliquod insani petunt:
Prudens in ipsa mente sibi Numen gerit.
Te mens adoro; tu mihi maius Deo
Quocumque Numen; pulchra scintilla aetheris.
Haec te docebit somnia, et tectam dolo
Mendace canere fabulam, Assyrias scies
Bellare cunas posse, cum pueri tuo
Sanguine madebunt; ultimum terrae probrum,
Prognate servis. Gerere dum Martem times,
Deum esse in hoste fingis: et verum ut putes,
Disces Apella Numen hac vinci manu;
Cum Mars Hebraeos vertet Assyrius [(transcriber); sic: AByrius] lares:
Cum tecta flammis exedi, in cinerem domos
Defluere cernes, socius in flammas cades.
Ach. Audio minantem. Finis at nondum patet.
Hunc nube clausum iustus occultat Deus,
Vertit, regitque. Hol. Dextera hac mundi Deo
Rapiam lupatos, quemque signavi exitum,
Donabo bellis, invido astrorum Deo.
Iam parva tecta cinerem aequatis dabo
Moenibus, et armis quidquid intactum, eruam.
Eamus: alta strage tumulabo domos,
Urbem ruina. sanguis Hebraeus mei
Testis furoris flebile Oceano dabit
Patri tributum. Cineribus surgam tuis
Bethulia; surgit vivido ut Phoenix rogo.
Ach. Quo surgit, illo et interit Phoenix rogo.
Hol. Fluet Holoferni regna pariturus cruor.
Ach. Invisa nimium est trabea, quam tingit cruor.
Expl. 1. Centuplicatis moenia haud tuti satis
Scutis timores obsident: trepidus pavor,
Et templa et aras concutit: Martis viri
Urbisque muri concidunt; ex quo micat
Assyrius armis, ultimus mundi stupor,
Bellique fulmen Martis infesti manu,
Ex quo per agros ferrea in damnum seges
Tumidos triumphis, nobiles palmis viros,
Domitisque nuper urbibus claros trahit.
Ex. 2. Sed spes resorbet damna, quae trepidus diu
Timor antevertit: melior aspirat dies:
Cum coepta pronus bella fortunat Deus.
Expl. Laetitia lenta est certior, cuius seges
A fine surgit: vana, quae dubia anteit
Eventa rerum. Casibus multis patet,
A fine quidquid pendet. Expl. 2. At nulli obiacent
Promissa caeli casui. Expl. 1. Didici diu
Malum timere. Explor. 2. Quando turbatis micat
Spes nulla rebus. Expl. 1. Quae procellosas micat
Spes inter undas? Ex. 2. Obvii portus. Expl. Ratis
Tabulas natantes fluctus in portum vehet?
Ex. 2. Saepe et procella duxit in portum ratem.
Expl. 1. Saepius aquarum vortice involvit Ex. 2. Mari
Iterum quieto reddidit. Expl. 1. Paucos quies
Tranquilla vidit, quos semel belli furor
Involvit armis. Sanguinem Mavors sitit,
Vastasque strages urbium: nec se prius
Exsaturat ira, caede quam iaceat patri
Affusa proles, prolibus Mater; lares
Et alta recta densus involvat cinis.
Quis strepitus aures verberat? Silvae tegunt
Plerumque fraudes. Expedi cornu manu,
Telumque frater, tectus arborea dolos
Assyrius umbra construit.
Achior. Iudae o genus,
Per si quid astris, si quid est Superis pium,
Audite [(reading uncertain: page blotted)] vota. Expl. 1. Speres Assyrius prece
Emace vitam? Ach. Rebus exstinctis adhuc
Spes vivere potest Genere non prodis Leae,
Nec silice durum pectus obducta riges,
Nec ossa caute. Expl. 1. Proditor! blandis iacis
Venena verbis Ach. Arbori advinctus nihil
Potest nocere. Expl. 2. Vinctus?
Ach. Holofernis iocus,
Ludibriumque Martis Assyrii. Expl. 1. Reum
Quae culpa strinxit?
Ach. Barbarum Holoferni est scelus,
Esse innocentem. Expl. 2. Et innocens vinctus? Ach. Deo
Superisque fidens. Expl. 1. Nempe quos Assur colit.
Ach. Quem tu vereris. Excute rigentis moras
Ferri, reumque siste Bethulia: dabo
Documenta vestri numinis, causas meae
Narrabo poenae.
Explor. 1. Solve. Ad Oziam veni.
Holof. Non esse me, qui sanguine, aut cruda nece
Nutritus olim, barbara a dentes dape
Satiem medullas, nec superbifico pede
Premam iacentes, generis Hebraei sciat
Vilis propago. Licuit obstantis moras
Mavorte toro infringere, evulsas domos,
Et templa, et aras Numinis, et ipsum Deum,
Involvere uno pariter, ac Cives rogo.
Moderabor aestum pectoris. Quamquam tua
Si merita spectem, vile mancipium soli,
Aegre lupatos teneo. Sed quod me decet,
Quod iura Martis exigunt, specto magis,
Quam quod tua acta postulant. Nostro quoque
Parco cruori. Militum est sanguis gravi
Pretio aestimandus. Unicus tora mihi
Hac gente, et urbe est carior. Nostro quoque
Dabitur honori, premere quos poteram nece,
Servasse miseros, sorte depressos manu
Tractasse molli. Contraho fulmen: diem
Explico serenum: candidae pacis iubar
Offero paratis obsequi, atque urbem meo
Subicere iuri. Narsea imperium expedi.
Vitam necemve defer, arbitrio suo
Iudae eligendam. Si velit vitam, mea
Sub lora veniat; purpuram Assyrii colat,
Sceptrumque adoret. Nostra si temere abnuat
Mordere frena; funera, et caedem, et neces
Minare duro. Nars. Si sapit, pacem eliget.
Praestat subesse libere, ac bonis frui.
Quam nolle ferre, ferre quod debes, iugum.
Hol. Sed contumaces spiritus ratio fugit.
Id evenire posse non credunt suos
Quod frangat ausus. Exitus fingunt sibi
Rerum secundos: quamque concipiunt, putant
Parere sortem. Nars. Plura, qui multum potest,
Se posse credit. Hol. Multa, qui nihil potest.
Se posse stulte credit. Nars. Est vanus furor,
Quem sola movit ira, nec vires iuvant.
Brachia furentis gemina sunt, vis, et furor.
Dat illa posse, at iste tentare adicit.
Uno carentem brachio eventus fugit.
Et vis furorem fulcit, et vires furor,
Hol. Vi destitutus facile reprimetur furor.
Parum est reprimere; nostra si imperia excutit,
Est opprimendus Narsea accelera moras,
Iam iustus iras excitat mentis dolor!
Duo vexilla accepit: album pacis, nigrum excidii.
Vexilla tecum gemina deporta. Color
Huic est amoena pacis: ast istud necis
Funestat atror. Eligant, utrum placet.
Istud sequetur gratia, et pronus favor,
Animusque amicus: illud excipiet necis
Cruenta facies. Urbis aequatae solo
Spargam ruinas [(transcriber); sic: ruivas] : undique [(transcriber); sic: vudique] ingestis lares
Flammis crepabunt; sacra non sacra impio
Sanguine natabunt; nullus inveniet suae
Saluti asylum; feminas mixtas viris,
Pueros, puellas, lacteum infantum gregem
Quadrupedis ungue poteram: nullus nece
Peribit una: mortuos cogam mori,
Perimam peremptos. Perge, me furor rapit.
Nars. Si saevientis laureae starent minis,
Victor Holofernes astra calcaret pede.
Sed comminari et vincere, haud distant parum.
Semper minari feminae possunt, viri
Non semper aeque vincere. Facile est Deo
Consilia tumidi vertere; et tristi exitu
In destinatos ducere triumphos necem.
Iussa imperantum fervidas poscunt manus,
Odere lentas. Tota properato salus
Pendet labore. Parte iam magna suos
Arte avocata lympha deseruit tubos,
Et urbe aberrat: parte nunc ista labor
Urgendus idem. Desidem nullus manum
Admoveat operi.
Nar. Virga tellure abditam
Exploret undam.
Dabr. Corylus hic flexit caput:
Hic est canalis: rursus hic humilis solum
Corylus adorat.
Vasc. Fodite, qui primus tubum
Repererit [Reg: Reppererit] undae, primus undantem bibet
Auro Lyaeum. Nar. Vile Bethuliae genus
Quanto labore constat? Dab. Invictus vigor
Per rupis Ange culmina; Apamaeam iuge
Subiecit Assur, Gabaam fregit; lupos
Posuit Idumae; Symam invasit; Libyn
Frenavit, igni rura Damasci dedit;
Ab usque Mambre flumine ad mare transiit;
Omnemque late victor Euphraten bibit:
Et hoc subire lora detrectat genus?
Vas Modica fatigat saepe victorem manus:
Saepe et molossum lassat Herculeum minor
Catellus ingens Remora navigium tenet.
Marmorea tabella eruantur
Fos. Portenta rerum!
Nars. Quod thema stuporis patet?
Fos. Varia Pelasgo e marmore effigies micat.
Va. Ostende monstra Multus hic populus fuga
Equites sequentes vitan Hic unda maris
Pendente utrinque panditur populo via.
Hic involutus fluctibus miles natat.
Da. Generis Abrami fabulas narras. Va. Mihi
Ignota cerno monstra. Da. Quae ad teneras canit
Iudaea cunas gerula: Pharaonem gravi
Pressisse populum stirpis Isaciae iugo.
Sed servitutis illa non patiens onus
Famulare [(transcriber); sic: Foemulare] collo ferre; praecipiti fuga
Sedes Canopis deserit.Densa premit
Fugitiva Rex vestigia cohorte, et minax
In ense fata portat. Ubi primum maris
Elapsa turba littus aspexit; stetit
Suspensa geminum Tethys opponens latus,
Liquidoque muro fluctibus negans viam.
Hinc nacta fugiens semitam Iudae cohors,
Per stantis undae moenia, innocuo pede
Transisse fertur. Sequitur ardenti furor
Pharaonis ira, pendulae fidens aquae,
Fugam stiturus ferrea leti mora.
Ubi totus equitum turbo iam liquidis stetit
Utrinque cinctus moenibus, rupto aggere
In se volutae rursus iverunt aquae,
Unusque totum militem gurges bibit.
Fugitiva littus interim aversum cohors
Secura tenuit: vidit innantes freto
Sospes [(transcriber); sic: Sosspes] ruinas hostium, et mixtos equis
Inter tumentes Nerei fluctus viros
Pugnare spumis, et procellarum impetum
Urgere palmis spumeis rixis agi,
Volvique castra; quemque metuebat prius,
In se reductis fluctibus Regem mari
Risit sepultum. Vasc [(transcriber); sic: Vacs] . Vera si narras, habent
Suis studentem rebus Hebraei Deum.
Da. Ne crede nugis, fabulas dixi, quibus suo
Rugosa cunis ludit Hebraeis anus.
Va. Agedum peracta iussa? Fos. Iam currit
Aversa Tethys alveo.At longo ordine
Metalla, tabulae, et aera patuerunt, soli
Dum rimor alta viscera. Da, Hebraei puta
Commenta cerebri Va. At artis operosus labor
Holoferne dignum est munus.
Ba. En votis adest.
Vasces. Magnanime Princeps, unda non solitis abit
Abducta rivis; viduus insuetam gemit
Sitim canalis. Hol. Magna pars isthinc mei
Pendet triumphi. Va. Forte quae monstra eruta
Tellure fossor reperit, indicium tuae
Sortis loquuntur. Ho. Dexteram artificis probo:
Quid tabula porro narret, incertum est mihi.
Quis iste vultus Dabria? Da. Hunc Mosen vocat.
Colitque Hebraeus. Ho. Ista quae medio via
Proscissa ponto? et iste quis populus pede
Sicco inter undas permeat? Da. Mosen ferunt
Iussu Tonantis Isaci gentis Ducem
Dura Pharaonis iura pertaesum, suam
Gentem avocasse. Iamque constiterat prope
Ripam alluentis Nerei, et certus spei
Potente virga reprimit cursum freti
In se meantis, perque pendentes vitri
Hinc inde muros sospitem gentem trahit.
Ho. Insana gentis somnia Hebraeae audio.
Quis iste fulmen dextera ferri rotat,
Flammasque spirat fronte, et alipedem incitat?
Da. Rex est Canopi Pharao; quem multa comes
Insequitur ira miles et vindex fugam
Premit Israelis. Ho. Ista quid fractis rotis,
Equisque versi turba luctatur mari?
Da Pharao paventes Isaci natos premens
Secti parentem semitam ingressus freti,
Coeuntis unde iurgio oppressus perit.
Ho [(transcriber); sic: He] . Quis Iuvenis ille spatia deserti [(reading uncertain: print blurred)] face
Ardente lustrat? Ille quis medio die
Praetexit umbram? Da. Spiritum caelo ferunt
Per dubia Idumae spatia, et arentis soli
Tractus calentes aviae genti viam
Lucente noctu face retexisse, et die
Furentis aestum Solis obducta super
Attemperasse nube. Ho. Quam facilem suis
Vesana votis turba confingit Deum.
Pertexe paucis omnia. Da. Hic pressis same
Populis dapale manna de caelo datum
Legitur ad ortum Solis. Hic domitus Moab,
Hic fusus Amalech; hic Iebusaeus iacet,
Chananeus hic depositus; hic Seon gemit,
Suasque victa plorat aerumnas Basan.
Hic Phoebus axe firmus invitos tenet
Freno iugales, quinque dum Reges premit,
Victorque Iosue Martio campo eicit.
Ho. Odi profanae fabulas gentis. Sile.
Quodcumque figant Numen Isacidae favens,
Semperque pronum rebus afflictis Deum;
Holofernis ille [(reading uncertain: print faded)] robore attritus gemet.
Si tot malorum pondere oppressum levat;
Interque sortis asperae aerumnas fovet,
Victoriamque semper impendit; meo
Concertet ensi: gente cum tota Deum
Calcabo Hebraeum. Fabulas narrent anus:
Heroa mentes facta generosas iuvant.
Bethulia seris posteris laudis meae
Historia siet; quando calcatos legar
Pressisse iugulos perque substrata agmina
Duxisse certo marte victorem gradum.
Va. Quemcumque populus ille vereatur Deum
Non cultu inani adorat. oppressum erigit,
Stantemque firmat; gravibus aerumnis levat.
Nec sub propinqua caedis instantis manu
Stratum iacere patitur.
Ho. Ubi nuper Deus
Delituit ille; quando qua Lybiae patent
Torrentis arva. quaque vicino Syrus
Calore fervet, qua suae lento alveo
Volumen undae dives Euphrates trahit,
Impune abibat Martis Assyrii calor,
Et omne late necibus implebat solum?
Nil terret umbra Numinis; cuius mea
Virtute robur saepius fractum ruit.
Va. Qui saepe vicit, victus aliquando cadit.
Hoc timeat ipsum, qui nihil timet; nihil
Quod timeat. Illuc gravius impendet malum,
Ubi minor instans praecavet damnum timor.
Non sum, vultu qui putor esse.
Mihi Tisiphone sedet in fronte,
Oculos flamma tristis Averni
Incendit Erinnys: cruda medusae
Labra venenum toxicat: ora
Draco Cocyti dentibus armat;
Ungue Leonis palma Armenii
Utraque saevit: tigridem toto
Corpore gesto Non sum, vultus
Quem peregrina simulat larva.
Si mihi larvam facie demas,
Nihil in fronte est mihi Tisiphones,
Nihil infernae in lumine flammae,
Nihil in labris, nihil in dente,
Sive Medusae est, sive Draconis.
Quae monstra paro, quae flagra roto,
Quas tendo minas: non sum tristis
Funeris index, non periturae
Praevola sortis, sed melioris
Nuntia vitae. Nunc Bethuliae
Per simulatos fronte horrores
Minor exitium.
Fugio! misera heu! quae mihi latebra
Pandat hiantes in vota sinus.
Fugio hac, illac: sed misera (eheu!)
Nusquam effugio fonte minaci
Timor huc pellit, rursusque Timor
Inde repellit. Nulla parte
Se mihi certae facies pandit
Vota salutis. Fugio. Sed me
Caspia rictu Tigris exspectat,
Fugio. Sequitur Leo crudeli
Ungue timendus. Tenet a fronte,
Premit a tergo torva Megaera:
Hinc caedis, et hinc tristis imago
Funeris oculis semper oberrat.
Desine tandem funeste Timor.
Desine mentem torquere flagris.
Fugio. Mars hinc fulgurat [(transcriber); sic: fulgerat] ense,
Fulminat ira, busta minatur.
Armis peior timor armorum est.
Frustra tentas vitare Deum.
Qua parte voles, fuge terrentem
Non effugies. Sed tamen unde
Ventura times fulmina sortis,
Inde timoris nube repulsa
Pura sequentur gaudia menti.
Etiam quando ferit est, mite
Numen, et ipso vulnere recreat.
Numquam mentem sic Deus alto
Sauciat ictu, quin molli iterum
Plagam inflictam recreer tactu.
Detego vultum. Cernite. Blandam
Pulchra serenat gratia frontem;
Amor utroque in lumine gemmat;
Puro certant ebori dentes.
Sum Timor, at qui longa serie
Duco salutis stamina, Primus,
Quando tragicos Fortuna trahit
Aspera casus, occupo mentes.
Semina primus pone sequentis
Sero laetitiae. Hoc maiora bibes
Gaudia, mentem quo tibi maior
Timor incesset.
Ozias. Ergo tyrannus acuit Assyrium furor
In astra, in aras Numinis, in urbis lares?
Ach. Sensit Holofernis militi in ludum datus
Achior, et urbe penitus excisa ultima
Decertus [(perhaps: Decretus)] ensi victima. Oz. At quonam putas
Haec fata vergent?
Ach. Fata Holofernis manu
Fingas rotari; nulla iam turres levat
Bethulia caelo; timidus inserpit dies
Sub luce ferri; moenia aequantur solo;
Monumenta Patrum diffluunt; iacent Dei
Prostrata templa; natus affusus Patri,
Filiaque Matri terga victoris pedi
Calcanda praebent. Tanta iam palmâ ebrium
Agit Holofernem flamma. Cum semel impotens
Ambitio mentem tenuit, insano impetu
Vires in ipsos cardines mundi evocat.
Sed robur expers consili molem trahit
Suam in ruinam. Rumpitur quidquid sua
Nimis intumescit mole.
Ozias. Sed quanam via
Sors explicanda dubia? Achior. Si iubeas, loquar.
Dixisse necdum paenitet, poenas licet
Dederim loquelae Si tuis servas Deum,
Rebus studentem, saeva tempestas licet
Mixtum procellis urbis exitium trahat,
Vis nulla franget. Opprimi bello nequit,
Cui pugnat aether. Si Deum iratum suis
Bethulia rebus patitur, Assyrio cadet
Bustum furori. Sontibus vindex Deus
Studere nescit: premere, quos odit, solet:
Poenamque semper scelera vicinam trahunt.
Chabri. Documenta praebes ipse, non magno gradu
Distare poenam scelere maturum nefas fero.
Collum catenis inicit, ferro manus.
Ach. Documenta fidei praebeo, quam inte
Pro te locutus vincula in poenam traho.
Oz. Nempe hostis hosti studuit, Assyrius mihi
Ach. Cui bellat aether, in suas partes trahit
Hostile pectus. Oz. Causa quae tandem tibi
Strinxit catenas? Ach. Veritas odium parit.
Odium catenas. Mente dum ambigua suis
Rebus Holofernes tuta consilia expetit;
Fortuna, dixi. semper alternat vices.
Ne fide nimium robori: ingentes Deus
Retundit ausus. Iste, quem spernis, Deum
Habet faventem populus. Hic illum elevat.
Si quando premitur; perque Fortunae vices
Semper quieti reddit, et riguis poli
Bonis inundat. Vetera, quae decimus nepos
Narrat, revolve. Numina in gentis suae
Prono favores uda praetexti maris
Cessere iura, mobile obstupuit salum
Cursu coacto, et vitreus cristallino
Obice pependit pontus, hinc et hinc vias
Praebere iussus, clade dum cinctus rotas
Pharao incitaret. sensit hostiles, Deo
Dictante, turmas agger undarum, ac aquis
In se reductis hausit insanum Ducem,
Omnemque belli turbinem immersit mari.
Deo regente domita, quam late patet,
Chananaea regio: iacuit affusus pedi
Superbus Amalech, et triumphatae iugo
Dedere vinctum barbarae collum plagae:
Gedeonis armis servus in medio dies
Stupefactus orbe constitit, longum obsequens
Daturus ignem, donec aversus fuga
Vacuaret hostis Martium campum metu,
Victoriamque invitus Hebraeis daret.
Vetusta mitto nomina Hebraeos Duces,
Duces Hethaeos quaeque Amorrhaeus chalybs
Funera trahebat, et Iebusaeas minas
Domitas Hebraeo Marte, cum Deo suis
Litaret aris. At ubi peregrina Impiis
Coluere flammis Numina, incestum gravi
Cultum rependit strage. Si vultu suos
Nunc quoque benigno spectat Isacidas Deus.
Frustra tumentes iacimus in caelum minas,
Humana Hebraeum tela non terrent Deum.
Haec ore cecini libero Holoferni. At mihi
Cecini ruinam. Scilicet multa fremit
Insanus ira; voce blasphema Deum
Sua inter astra desidem invadit; polo
Vocat in duellum; premere calcatum pede
Dei minatur verticem; ignavum ratus
Pugnante vinci numine, ubi fidit furor
In astra rabido iactus; insultat mihi
Ferrum minatus: ibis infelix; ait,
Tuoque sacram pollues leto Stygem.
Ite, ite Martis pectora; ignavum caput
Advinculate quercui, ubi muros videt
Urbis propinqua silva: cum bustum dabo
Flammis [(transcriber); sic: Fammis] Apellas, socius in flammas eat,
Mixtumque cinerem cinere dispergat Notus.
Dixit: cruentus miles invadit latus;
Premit, trahitque, qua furor mentis rapit,
Qua pellit ira pectoris: donec meo
Satur pudore, quercui adstrictum dedit
Ludum iocanti militi. Tantum potest
Laedere retecta veritas. Nondum tamen
Me veritatis paenitet. Quin et tibi
Narrata repeto. Nulla si fidas Deo.
Metuenda sors est: tot per exempla obvium
Experta semper Numen in partes tuas,
Sperate pronum rursus hoc bello potes,
Oz. Sed ille vastos messe Gradivi horrida
Campos inundat. Ach. Saepius vobis Cucum.
Exhaustus ardor, ac inexpletae sitis
Edomitus ignis. Oz. Impari bello nimis
Bethulia parva, et gentium terror, manus
Virosque in arma conserunt. Ach. parvae manus
Generis Abrami saepe fregerunt gravem
Belli apparatum. Oz. Sortis afflatu ebrius,
Victoriisque tumidus, hac pavidos sui
Mittit timores, qua sequens Martem trahit.
Ubi timores occupant urbem, cadit
Vis omnis animi, Civium trepidae manus
Male sumpta damnant arma.
Ach. Sed trepidos Deus
Suffulcit animos. Chabr. Dubia non dubi malo
Remedia suades. Rapimur; et, lentam licet,
Certam in ruinam vergimus, si hosti manus
Victorioso opponimus: patimur iugum?
Dubiam salutem petimus. Ambiguam decet
Potius salutem petere, quam certam necem.
Char. Quin et canales unda deservit suos,
Arensque populus languida emarcet siti.
Praestat per arma, quando pereundum est diu.
Citius perire Longior vita, est necis
Ministra longae. Satius est longae brevem
Praeferre mortem.
Ozias Varius in partes trahit
Affectus animum. Dubia ceu motae ratis
Luctatur undae, quando rixantur Noti
Zephyrique ponto; iamque concussum latus
Exaestuanti prona submittit freto:
Talis furentem metuo Fortunam magis,
Quam spe faventis erigar. Durum est pati
Hostile [(transcriber); sic: Hostilae] frenum, durius certa nece
Excutere frenum, Cernis, o Divum poten:
Hominumque Numen. quanta tempestas tuos
Involvit aestu? cernis exitium Deus
Generis Abrami [(transcriber); sic: Abram] ? Veteris occurrat recens
Imago amoris. Melle pavisti tuos
Olim fluente frontis auxilio sitis
Nunc destituitur In famem riguum poli
Rorem dedisti; nunc laboratae dape
Cereris caremus, O capax poenae dies!
In quae voluta maria iactatur ratis?
Et parte ab omni trepida praesentis videt
Fera iura mortis. Cha. Arma praetextis nihil
Arceris muras proderit, quando domi
Mori necesse est. Ach. Imperium est leto statum
Praeripere tempus.
Chabr. Quid morae excidio sumus.
Si gravius ipsa crescit excidium mora?
Ach. Spes non recessit omnis. Ex animo procul
Abiisse quando creditur, rimam tenet;
Ac inde tacita prospicit, et aliqua sui
Nictat favilla. Bella qui nutu regit
Votis vocetur. Dubia non erit salus,
Quam de vocati dextera exspectas Dei.
Oz. Deliberatum est (quinta nisi iussu Dei
Diu negatam rebus accisis dies
Iterum salutem referat) Assyrii Ducis
Mordere frenos. Ultimum, dura licet,
Praeoccupandum est urbis excidium viâ.
Necessitatis lege subeundum est semel,
Quod semper horres. Interim precibus metus
Vos temperate. Fata qui belli regit,
Ponitque Marti lora, confisos sibi
Forsan procella eripiet, et tutam dabit
Calcare arenam.
Achior. Facilis in votum est Deus,
Nec inani in auras patitur effusas preces
Abire voto. Voce non multa salus
Emenda prostat. Pressius moto interim
Luctare ponto. Debilem virtus manum
Confisa caelo roborat. Oz. Supplex cohors
Affusa templis vota concipiat Deo.
Oz. Sacrata Divis mulier, in cursu est mali
Catena nostri tempus extremum imminet.
Quo fata cogunt, ire nolentes decet.
Angustus [(transcriber); sic: Angstus] hosti campus est; nobis metu
Angustus animus. Nostra non ulla salus
A parte fulget. Quinta nisi caelo dies
Auxilia certa praestet, Assyrium pati
Iugum necesse est.
Iudith Ista degener es viri
Consilia tractent. Sponte suscepto iugo
Male emitur unus lucis indultae dies.
Oz. Necessitatis legibus temere obvias.
Iud. Necessitatis iura, quae sanxit timor.
Frangere, virorum est. Mentis hoc magnae est, gravis
Calcare sortis damna, nec vinci malis.
Oz. Spes quando nulla damna superandi micat.
Quo fata cogunt, mentis est magnae, sequi.
Iudith. Cur spes recedunt? Nullus est caelo Deus?
Cuius Canopus horruit nuper manum
Prodigia passus; quando deserto lacu
Erravit agris rana; vel fratres culex
Cyniphes secutus nube densata diem
Eripuit orbi; quando sanguineo [(transcriber); sic: sauguineo] vada
Natare visa flumine, et totis vorax
Locusta campis messibus stragem tulit?
Est, qui secundat fata, qui pressis regit
Martem lupatis ille sidentes vado
Eripiet, et opem vindice ubi tulerit manu,
Nemo resistet. Oz. Tarda medicina est malo,
Sperare certam rebus attritis opem:
Cum iam propinquo moenia insultu premit
Indomitus hostis; solita lympharum tubi
Negant tributa; rivus exclusis gemit
Viduatus undis; viva per vicos obit
Imago mortis Si qua spes vitae est super,
Solum est in hoste.
Iud. Nulla spes vitae est super,
Quaecumque in hoste est. Certior spes est, opem
Quae spectat astris. Oz. Quando subsidium negant.
Iu. Ecquando vana vota ceciderunt prece!
Ozias. Quando obstiterunt scelera.
Iudit. Quae nostro fuit
Contracta scelere poena, deposito quoque
Ponetur eadem scelere, Non plectit Deus
Nisi promerentes Desine scelesto polum
Temerare nisu, desinet saevis caput
Impetere telis lapsus in caute in scelus,
Veniam precare; venia non aegre venit
Desideranti. In gratiam est pronus Deus,
Tardusque in iram. Respice: optatam dedit
Quoties salutem? Fulmen ubi rapuit, prece
Evicta dextra languit, Si quae fuit
Immissa caelo poena, praeeuntem gravi
Secuta noxam est fulmine. Amotum est scelus;
Amota poena est. Excidit fulmen manu;
Cum noxa corde ponitur, Non haec Deus
Praecipite sancit mente; sed certo ordine
Librata ducit. Crimini semper sua
Supplicia nectit. Tollere at poenam potes,
Si crimen aufers, Corpora in saetas date,
Rigidosque villos: capita perfundat cinis,
Deducta fletu lumina extenuent genas,
Arcana laceret viscera salubris dolor.
Sic multa fulmen lacrima excutiet Deo.
Meliorque rerum scena recludet diem,
Oz. Quintam tenere iussimus votis diem,
Si forte melior rebus aspiret Deus.
Iud. Ne crede victos. Numen in tempus solet
Differre vota. Iura sed caelo dare,
Opique tempus ponere; hoc solus potest,
Qui ferre cum vult, solus auxilium potest.
Erit hora poenis ultima, et mitis Deus
Iterum serenum proferet frontis iubar.
Patiamur iram, nostra [(transcriber); sic: nosta] quam invito polo
Traxere scelera. Sponte qui subdit caput
Humile Tonanti, mitigat flammas. Solet
Premere superbos, parcere afflictis Deus.
Est utraque nostri iuris, et poena: et salus.
Ozias. Malo salutem.
Iud. Noxa plectatur. Ozias. Sat est:
Abite: tenuem multa per rimam mihi
Salus videtur: ite, perfossis hiet
Tellus cavernis; inde non modicis aquae
Venis meabunt; quaeque iam tostas gemit
Siti medullas turba. solamen suo
Bibet dolori. Vos Sacerdotum chorus
Florem Iuventae sceleris ignarum gregem
In templa Divum cogite; puellas Iudith
Festasque Matres Numinis ad aras trahat,
Unaque fusa leniat Numen prece.
Iud. Nos vota templis, cura te foris manet.
Precibus et armis emitur ex aequo salus.
Sic dum precantes explicat Moses manus,
Aaron triumphat. Ille non dubiam metet
Ex hoste palmam, bella qui fulcit prece.
Serv. Divum Sacerdos maxime Interpres
Ab hoste missus Narseas poscit tuos
Subire vultus. Oz. Subeat. At patres prius poli,
Adesse iubeo. Ser. Proximum limen tenent.
Oz. Periculosum est, solus ut solum alloquar.
Ubi testis adstat, nulla suspicio subit.
Colenda populo capita, venerandi senes,
Quid ab hoste portet hostis, audire expedit,
Nab. Hoc iura belli, gentium hoc leges petunt
Ozias. Huc advocetur. Nars. Missus Assyrii Ducis
Legatus adsum; quodque vos decuit prius
Petiisse iussus postulo. Vestras meus
Humanitate praevenit Princeps preces.
Pacem decebat poscere, ac sponte obvium
Proferre gressum: quemque Victorem colit
Vicina late regio, non hostem, at patrem
Excipere gremio At arma sumpsistis male.
Consulta dextris Unde si Martis velit
Agere Holofernes lege, prostrati solo
Muri iacerent, igni crepitarent lares,
Unaque Cives clade sepeliret cinis.
Sed mitis animus cladibus abhorret. Placet
Offerre pacem. Vestra quo pelago ratis
Volvatur, ipsi cernitis. Muris abest
Miles tuendis, unda sedandae siti,
Famique panis: occupat passim timor
Pueros, virosque. Nostra quo vigeat statu
Fortuna, pariter cernitis. Ductor fremit
Palmis superbus; adfremit miles Duci
Victoriosus; dumque praeteritas memor
Palmas recenset, vile Bethuliae lares
Pretium labori destinat Circum iacens
Edomita tellus omnis Assyrium iugum
Subiisse gaudet Nemo se victum gemit;
Cum prope paterna sceptra domitoris suo
Bono experitur Sapere peregrino decet,
Si proprium amatis commodum. Non est viri,
Ire in ruinam, quando se promit salus.
Deliberate, vestra quod poscit salus,
Quod iam timentis patriae votum petit.
Oz. Deliberantum sensa dum Patrum lego,
Concede tempus.
Ozias. - - Blanda fallaci dolo
Miscet severis: Multa promittit, nihil
Forsan daturus: multa minitatur, nihil
Forte nociturus. Causa quid praesens petat.
Exigite Patres. Nab. Causa si sensu, Patres,
Humano agatur, magna poscenti annuam,
Urbemque pandam. Si tamen melius sacris
Momenta rerum libro ponderibus, Dei
Non nostra causa est. Numen impetitur; Dei
Ruina nostri quaeritur, et unus coli
Assyrius ambit. Causa quando agitur Dei,
Pudeat inertes esse; vel frangi metu.
Si robur absit, Numen in causa sua
Deproeliantes fulciet, vindex sui
Honoris ipse. Cura, quae semper Dei
Nos egit, illa prohibet inimici grave
Iugum subire. Sen. Nulla non faustum exitum
Conspexit aetas proelii, quando Dei
Suscepta causa est. Vetera non memor. Metum,
Qui fert in urbis moenia, videtur suis
Timere rebus. Nam quid immunes lares
Quid salva spondet tecta, si metuit nihil?
Nihil timentem fortior adurget suos
Sitis ad triumphos. Facilis hinc tumidum premens
Indicia palmae certa iam monstrat Deus
Ab. Capiamus omen. Petere, quod possis manus
Viribus habere, est robori suo parum
Fidere. petivit: ipse diffidit sibi.
Minatur imis summa miscere, haec quoque
Trepidantis animi signa sunt. Qui se satis
Valere credit viribus, lingua tacet;
Factis laborat. Ille, cui Mars in labris
Cruentus ignes spirat; in factis riget.
Ie. Sed domuit arces, moenia infregit, iugo
Subiecit urbes, regna sub fasces suos
Perampla traxit. Fateor. at facile est iugum
Inicere populis; quando, quo martem trahis,
Metus antecedens urbium pandit fores.
Nondum periimus, quamdiu venis calet
Vel una gutta sanguinis; semper micat
Spes aliqua nobis; ille, quod timeat, habet.
Io. Magis ferocit ille, qui potest minus.
Quae murmurante nube tempestas diu
Se lenta volvit; illa metuenda est minus:
Metuenda magis est illa, quae praeceps venit,
Feritque praeceps Aemulus quando silet,
Tumidus ferocit aemulus: quando manus
Applicuit armis, seque constanti pede
Opposuit; animo tumidus insano cadit,
Ponitque flammas. Sim. Avia obsessis sitim
Minatur unda quantulum hoc urbi est malum?
Nondum ligones sustulit, et uncos aquae
Eviscerandae; nubibus nondum imperat,
Ut pertinaci denegent nimbos sinu.
Quid comminatur parva, nil magni potest
Tentare contra Stemus Extremus furor,
Cum reperit animos, mole se frangit sua.
Oz. Consilia vestra Numinis iussam puto,
Proboque mentes patriae impensas bono.
Quin si Tonanti placeat evictos dare
Ferro tyranni, nos tamen, Patres, decet
Adhuc cruentum laribus arcere impetum
Per fata nostra, et corporum aggestu obicem
Ponere furenti. Causa quae tangit Deum,
Signanda fuso sanguine est. Caelo bene
Is foeneratur; sanguinem quisquis Deo
Vitamque fundit. Quam ille donavit prius,
Reddatur illi vita. Non potes nece
Honestiore cadere, quam in causa Dei.
Quod ergo Patres sentiunt, mandat Deus,
Patriae salutem promovet, servat lares.
Et in futurae gloriam nostram trahit
Aetatis annos; moenia Holofernes petat,
Premat, teratque: pectora in novos dabit
Bethulia muros. Adsit, Holoferni Patrum
Qui sensa referat. - -
- - Insolens visus furor
Vestri est tyranni. Martis Assyrii iugo
Non serviemus. Populus ingenuus sumus:
Non serviemus Moenibus stragem, facen:
Laribus minatur Ista non terrent viros
Maiora passos. Moenia inscendit prius:
Postea minetur urbis eversae viros
Condere ruinis. Valla subvertat: viri
Sua explicabunt pectora in vallum. Siti
Laticem negabit? pluvia de caelo dabit.
Audis? cadentes tecta iam nimbi rigant:
Pluvia cadit.
Iam populus omnis dona cisternis capit
Caeli pluentis. Liberos flammis lares
Salvamque vitam spondet, Assyrio iugo
Si colla demus. Scilicet magnum quid est,
Non rapere vitam; quodque latrones solent
Conferre munus. Hactenus gentes sua
Sub frena traxit: nempe quae dentem lupis
Sponte induere. Liberam fecit Deus
Gentem Abrahami; frena non patimur, nisi
Dei imperantis. Cede quae dixi, tuo
Refer Holoferni Liberi Assyrio iugo
Non serviemus.
Narsis. Consili ad libram voca
Decreta prima Sequitur a tergo dolor
Male inchoata. Tempori caute applica
Mentem futuro. haec hora consilio datur
Prudentiori: tarda, quae sequitur, tuos
Vexilla explicat.
Damnabit ausus. Gemina vexilla explico.
Istud serena in iride optatae quies
Pacis sequetur istud ingentes trahet
Urbis ruinas. Elige utrumvis. Oz. Placet
Patriam tueri. Causa, quae Martem hunc trahit,
Causa est Tonantis Sanguinem et vitam dare
Deo, est honestum. Perge. decretum est semel,
Bene Prostituto vertice tueri Deum.
Vexillum nigrum proicit ad medium.
Nars. Igitur volenti funera indico, et neces,
Cineresque templis, laribus excidium ultimum,
Urbi sepulchrum, matribus laceros sinus,
Lanianda membra prolibus. Si quis latet
Materno in utero fetus, aut pendet labris
Ubere parentis, sanguinem lacti suo
Mixtum profundet, belluas ipsas trahet
In fata vindex miltis nostri manus.
Oz. Isthaec minare, quando calcandum dabis
Deo iubente pedibus attritum caput.
Me. Sperare fausta iussit Antistes Dei.
Cha. Crede imperanti, quando, qui muros premit
Indicit arma Numini. Nobis licet,
Peiora meritis, arma sint poenae; tamen
Severiore dextera in telum volat,
Siquando Numen spernitur. Reliquas Deus
Clementiore dextera culpas premit;
Hanc semper ultor proxima impellit manu.
Me Hinc mihi salutis aliqua spes blandae micat,
Communis unde causa nobis cum Deo est.
Nic. Nec arida sitis urget; ubi pluviis Deus
Terras inundat. Bina iam puro tumet
Cisterna latice: tertiam hic fosso solo.
Iusso labore pandimus. Non est labor
Gravis ille, qui pro publico sudat bono.
Me. At ecce marmor aurea illusum nota.
Cha. Hic ille primus sanguinis nostri parens,
Vindexque libertatis, Horebi petram
Iussu Tonantis increpat virga; et siti
Aqua liberalis monte de coeso cadit.
Nic. Felicitatis omen hoc nostrae accipe.
Qualis calentem fonte populorum sitim
Deus inopino sustulit; talis sitim
Levare nostram promptus inopino dabit
De fonte laticem. Vera testatur polus.
En liberalis rursus e caelo cadit
In vota nimbus. Pluviae.
Charmi. Nempe quando hostis vias
Obturat undae, nube fecundos Deus
Impendit imbres. Ite, cisternae sinus
Recente dono implete: dum reliquus Deum
Placare populus precibus intentis studet.
Ponite maesta pueri fronte
Spolium verno e flore corollas.
Tempus acerbi Martis amoeno
Cingere prohibet tempora flore.
Ch. Puer. Ponimus omnes florente rosas
A vere satas Melius spina hac
Cingeret hora tempora serto.
Iud. Vos quoque tenerae prima iuventae
Gemma, puellae, solvite crinem
Sparsusque fluat per colla levi
Solvunt capillos.
Amne capillus. Ch. Puel. Solvimus omnes
Fronte capillos, et non solito
Laceras luctu, sparsasque comas
Damus in tristes Boreae lusus.
Chab. Ponite Serum vellera pueri:
Alius cultus decet afflictos.
Exuunt praetextas: assumunt cilicia.
Iud. Vos quoque teneros laniate sinus:
Quaeque per armos taenia facili
Zephyro illudit, lacerata gemat.
Chab. Indue rigidis corpora villis
Fune colla induunt.
Maesta Iuventus. Iud. Vos quoque colla
Cingite saetis. Chab. Sparge fluentem
Pulvere crinem. Iud. Tu quoque cinerem
Cinere se spargunt.
Ingere capiti Ch. uterque. Cinis incompto
Vertice sparsus fluit in vultus.
Chab. Lumina caelo figite; palmas
Tollite in altum. Iud. Sed vos oculos
Figite terrae; purasque manus
Iungite sinui. Forma puellas
Pudibunda decet. Chab. Nunc, nunc mecum
Flebile caelo tollite carmen,
Votisque piis onerate Deum.
O Deus, audi vota precantum?
Ch. uterque. O Deus, audi vota precantum!
Chab. Pater o hominum sincerus amor,
Meliore tuos aspice vultu.
Quanta Assyrius fulminet ira;
Quantisque cadat plebs tua damnis,
Cernis ab alto. Sed qui statuis
Sceleri metam, finemque malis;
Medio trepidos exime leto.
O Deus, audi vota precantum!
Ch. uterque. O Deus, audi vota precantum!
Iud. Obvia dum se mortis imago
Undique iactat, spes vivit adhuc
Innixa tuo Deus auxilio:
Quosque afflictis formido rapit
Animos, iterum spes restituit.
O Deus, audi vota precantum!
Ch. uterque. O Deus, audi vota precantum!
Chabri. Pro tibi caro populo, dignum
Molire tuo Numine robur.
Olim Pharii castra tyranni
Per scissa rubri foedera ponti
Rapta, procellis involvisti.
Non hic tantis viribus opus est.
Valet ex tenui nube profusa
Tibi servire in proelia rana,
Leviorque culex. aut ut quondam
Late Pharios fusa per agros
Densa locusta in bella venire.
O Deus, audi vota precantum!
Ch. uterque. O Deus, audi vota precantum!
Iud. Nullis opus est (o Deus!) armis,
Nullo torti fulminis igne.
Velis: hostilis iam iacet ira,
Mordetque suum rabies aestum.
Velis: exempta est Bethulia iugo,
Pavidique trahunt sponte ruinam
Prostrata solo castra Assyrii.
Qualiter olim litui ad sonitum
Moenia lapsu sponte ruerunt.
Necis, et vitae Domino facile est
Vertere sortem. Velis: ex ipso
Rediviva cohors tumulo surgit.
Eadem causa est tibi, nobisque,
Acer honoris proprii vindex;
Fac ut honoris tui inimicus
Propria discat clade, Tonanti
Esse ultricis pondera dextrae.
O Deus, audi vota precantum!
Ch. uterque. O Deus, audi vota precantum!
Chabri. Surgite. Numen compressa diu
Tandem poenae frena resolvet.
Si pede claudo crimina sequitur,
Tandem assequitur, pensatque moram
Gravitate ictus. Nulli impune
Constitit, armis tentasse Deum.
Rideor Apellis gentium victor, polo
Quascumque medio lustrat aequalis dies?
Rideor? et una ferre detrectat lupos
Bethulia vecors, quos momordere inclitae
Mavorte gentes? Rideor? nec se meis
Acclinat armis turpe servorum genus!
Na. Servire generis aestimat probrum fui.
Ho. Gens nata fervis?
Na. Moenibus nullam timet
Suis ruinam. Hol. Post tot aequatas solo
Versasque turres? Na. Nec timet populi sitim.
Hol. Post avocatos semita rivos sua?
Na. Stragem imminentem pectorum obiectu teget.
Ho. Post tot repletas funerum aggestu vias,
Camposque stratos ossibus?
Na. Vitam dari
Non deprecatur: munus id etiam rata
Saevi latronis esse, Quae nostrum rotat
In bella Martem. Numinis causam facit.
In causa honesta sanguinem et vitam dare,
Reputat honestum: gloriae aeternae decus
Hoc stare puncto si asserat cultum Deo,
Vel pro asserendo spiritum morte exuat.
Vestem abicit, acinacem stringit.
Ho Habear, quod optat. Flammeo amorum globo
Involvat urbem miles: assultu premat,
Quidquid resistit; laribus et flammam et necem
Iniciat ultor. Obvius quisquis venit,
Morti immoletur. Innocens nemo est, ubi
Omnes nocentes culpa communis facit.
Quidquid probrosi est sanguinis, ferrum hauriat;
Incendiumque Lemnios ignes supra,
Maiorque flamma flamma Avernali voret.
Nec ante sistat impetum infrenis calor,
Quam nostro ab ense sanguinis tantum fluat,
Ut aestuantem exstinguere ardorem queat.
At nullus inde Numini Hebraeo tamen
Honor asseretur; gloriae infringam rotas,
Si queis [Reg: quis] triumpho umbratili illudit sibi;
Levibusque Verbis fictus Abramidum Deus,
Quacumque sese tollat, attritum meis
Calcabo pedibus, meque adorandum Deum
Solio reponam. sic Deum atque homines regam.
Semper acerbo surgit ab ortu,
Quidquid amoenum est. Rosas florentis
Temporis auspex, Paestique decus
Acribus ortum trahit a spinis.
Gemmea pulchri sidera caeli,
Mitesque faces aetheris alti
Ex nocte micant: Ipse diei
Genitor Phoebus pelagi salsis
Nascitur undis. Nihil humanis
Purum in rebus, ducit amoenum
Ortum et finem. Tragicas scenas
Hilaresque agimus; laetos ortus,
Tragicos fines; tragicos ortus,
Laetos fines: semperque Dolor
Gaudia praeeo. Sua Bethulia
Gaudia quaerit: gaudia habebit:
Sed prius acri pressa dolore.
Ego tormentis instruo scenam.
Ite volantes aethere gladii:
Ite furentis semina flammae:
Ite calentis belli horrores:
Inamoena sitis, comitata fame
Sua Bethuliae tormenta date.
Unde fluentes nectare rivos
Puraeque bibat gaudia mentis.
Magna voluptas venit magni
Merce doloris. - -
Heu mihi! laxis ignis habenis
Horrea vastat, messisque vorat
Multae aestatis [(transcriber); sic: astatis] . Sic quae lecta
Bona per multos condimus annos,
Una hora rapit Surgit ab igne
Heu! cruda Fames. Haec ipsa mihi
Mordet acuto viscera dente.
Heu! mihi fauces saeva elidit!
Desine tristis colla Megaera
Stringere. Morior! desine, morior!
Nostra catenae more rotantur
Damna, perennes ducta per orbes.
Vix unum exit, pullulat aliud
Gravius primo Parte sinistra
Parteque dextra, simul a fronte
Simul a tergo, desuper, infra,
Mille minantur mortibus enses.
Parcite Martis saevi horrores!
Quid me nimium [(transcriber); sic: nimimum] dire superbo
Pede conculcas? parce minaci
Fulgure ferri Mars dire meos
Terrere oculos. Iterum damnum
Prius alterius gradus est damni.
Undique ferri scintillat atrox
Flamma, nec ullum mihi desertae
Tutum in latebras panditur antrum.
Rebus in arctis amplior animo
Scena paratur. Surrige mentem;
Qua patet ampli regia caeli;
Unde fluentum series rerum,
Certusque orbis ducitur ordo.
Res ubi lapsa est, spes ibi surgit:
Spes ibi vivit, res ubi moritur.
Tunc Numen adest, quando humanis
Nullum a mediis micat auxilium.
Hinc vena fluit secura boni.
Quae te ferit, est divina manus:
Eadem sanat. Confide Deo,
Mitior animum dolor affliget.
Beth. Nemo, nemo mea solari
Tormenta potest; nemo timores
Pellere; nemo ferre levamen.
Sic ergo tibi Deus, alterna
Qui vice nostras res moderaris.
Sic tibi placuit? Nihil abluctor.
Sum tua, Numen. Quodcumque iubes,
Regula recti est, gaudii amussis,
Norma quietis. Parce, erravi.
Didici sero, didici tamen hoc,
Nihil humanis fidere rebus.
Quicumque voles ope destitui.
Plus fide homini, caeloque minus.
Quicumque voles ope fulciri,
Omnia caelo, nil fide homini.
Experta loquor: quando minantur
Undique mortes; fatumque atro
Funere saevit, te trade Deo.
Ille est, fatum qui movit omne:
Ille minarum nubila volvit,
Ille minarum nubila tergit.
En tua venio Deus in iura;
Nusquam possum tutior esse,
Quam si totam me tibi tradam.
Accipe Numen, me accipe: tua sum.
En tua venio Deus in iura.
QUid anime suades? feminae? imbellis manus
Viris inausa tentet? At genius tamen
Internus urget: Vade in Assyrias Iudith
Intrepida furias: una depositae dabis
Urbi salutem. Caelites! vestram fidem!
An loquitur intus Numen, et sexu aggredi
Maiora cogit? Arte qua speras feram,
Avidamque nostri sanguinis tigrin tua
In vota trahere? Melleus linguae lepor,
Blanditiae in ore, risus in vultu, tenor
Mitis oculorum, gratia genarum, viris
Est blandus hamus, quamlibet corde efferis.
Etiam feroces gratia emollit tigres.
Sic est: ferocem mollies, damno tuo,
Et prostituta pectoris casti nive.
Patriae salutem fingis, et perdis tuam.
Periculose milites inter viros
Prodit venusta forma. Procedunt via
Plerumque eadem, Martis exlegis rigor,
Calorque Veneris. Non vides, quanti imminet
Iactura pretii? sed monet rursus tamen.
Urgetque rursus, quisquis internas agit
Animi medullas spiritus: vade inclita
Soboles Abrami; vade; qui mittit, tuo
Aderit pudori tutor; hoc per te dabit,
Quo detumescat turbo, qui versat ratem.
O si ista caelo monita descendunt, modum
Dictate Superi, quo procellosi cadat
Tanta ira belli, nostra quo veniat salus!
Ne temere agamus, agenda meditatu prius
Sunt digerenda. Agenda non video, et tamen
In agenda cogor. An iubes caelum manus
Armare telis? Nempe inexpertam iubes,
Durique Martis nesciam: risum dabo
Et urbi, et hosti. Sentio rursum fibras
Intus moveri: vade, tu risum dabis
Urbi, sed hosti funus, et cladem ultimam.
Ego? ego Holoferni funus? et cladem ultimam?
Natura si benignior Iudith virum
Fecisset, animum masculum cordi quoque
Huic indidisset, quique congressus viro
Sperare posset ultimam cladem dare.
Sed sexus id sperare femineus vetat.
Quidcumque subsit, audeo; et grandes mihi
Eunt per animum spiritus, sexum supra
Supraque vires feminae. Non stent tamen
Consilia tanta unius arbitrio: Patres
Si sensa nostra, et pectoris vocem probent,
Vocemque credant Numinis, nulla est mora:
Media per hostis arma, qua Genius feret,
Qua mens agetur, ibo nil leti timens,
Nihil pudoris: qui iubet, vires dabit.
In bella miles, otia exosus, calet,
Pulchramque parere gloriam affectat Duci.
Dilata vota, militum enervant manum.
Tunc spes secundi proelii est, quando calet
Communis aestus; iste, si trahitur mora,
Elanguet ignis, spemque conceptam atterit.
Decreta Regis sancta sunt, ferro et face
Evertere urbem. Parte, qua facilem putes,
Pandemus aditum?
Che. Parte, qua tuta est minus.
Hoc est agendum; certa ut Assyrio Duci
Subdantur urbis moenia, et parce tamen
Cruor hauriatur militis. Quid nos iuvet,
Fudisse multum sanguinem, et vilem locum
Emisse pretio, nulla quod reparet dies?
Par perditae est victoriae, victoria
Quae prostituto sanguine tuorum venit.
Ris, Signanda arena est, qua sibi nostrae viam
Rumpant cohortes. Vilis est locus, ut vides;
Aditu sed undique arduus. Parte hac viam
Praerupta saxa denegant. Parte hac palus
Profunda stagnat. Qua resurgentem diem
Prospectat, humili lenis assurgit iugo
Clivus, bonamque spondet accessu viam.
Che. Sed inde maius moenibus robur.
Ris. Manu
Nostra eruetur. Quanta tempestas polum
Repente totum contrahit? Nostrae invidet
Felicitati hic nimbus, et densa ruens
Procella nube. Che. Siste, qui frustra polo
Immugiente fulmina minaris, putre
Inersque Numen. Ris. Parce blasphemo Deum
Lacessere ore. Che. Nullus Abramidum est Deus.
Ris. Tamen ista quisquis fulmina elidit, Deus
Est aliquis. Che. Illum nube detrudam sua.
Huc fulminaster, quisquis eliso micas
Metuendus igne, consere huic manui manum,
Telumque telo. Ris. Desine, o Chermes: prope
Iam cecidit ira fulminis prima. Cher. Irrita
Et cassa cecidit illa. Nempe istam manum
Ignava timuit. Bi. Prima si transit, caput
Ferit secunda. Nullus irato polo
Impune certat. Cher. vacua iam residi est manus.
Iam nostra tela adurgeo, et inertem sua
Eicio sede Fulmen! heu! fulmen cadit.
Ris. Hoc habet. Olympum nemo secure impio
Lacessit ore. Quisquis est, tamen est Deus
Per quem rotantur fulmina, et vastis eunt
Nimbis procellae. Noster at frustra est labor
Viam notandi, donec exterso polo
Aperiat iterum pulsa tempestas diem.
Tollite cadaver, omen infaustum nimis
Holofernis armis. - -
Ozias. - - Illa consilia polo
Venisse credis? Iud. Genius haerentem monet;
Et quam vel hostis ira, vel sexus negat
Spem, pollicetur.
Oz. Dubia pro certis refers.
Iud. Non patitur esse dubia, qui semper mihi
Vellit medullas spiritus.
Chab. Sed dum patent
Meditata mentis incitae, eventus latet.
Iud. Da mentis esse sensa de caelo incitae,
Iam certus est eventus.
Chab. Id nondum patet,
An verset animum genius e caelo inditus.
An spes inanis feminae illudat magis.
Iud. Hinc placita vestra postulo, a quorum decet
Pendere nutu. Char. Sed quibus mediis dare
Rei secundos exitus speras? Iud. Quibus
Animum manumque feminae caelum reget.
Char. Prudentis hoc est; non prius callem ingredi,
Quam providente cernat aspectu exitum.
Iud. Prudentis etiam est, ire, quo caelum trahit.
Char. Sed non eundum est impetu caeco. Iud. Pia est
In obsequente coe citas, imo unica
Obtemperantis regula. Oz. At homines Deus,
Non bruta, nos creavit.
Iud. Hoc hominem decet.
Caece imperantis Numinis voci obsequi.
Oz. Ratione regimur; ratio consilia aspicit.
Iud. Mandata quando ratio suffulcit, cadit
Studium obsequendi Ratio rationum unica est:
Sic mandat ille, quem nihil rerum later,
Qui perspicace lumine abstrusos videt
Veri recessus, fallere, aut falli cui
Aeque est negatum.
Oz. Plurima hic mentis gravem
Petunt bilancem. Iud. Vestra iudicia mei
Sunt norma voti; velle si vultis, volo:
Si nolle, nolo. Gloria est eadem mihi
Voluisse, noluisse; cum Vestra fluet
Utrumque lege. Oz. Fateor, ancipitem tenes.
Amanda populo poscis; haud minus tamen
Tibi metuenda. Iud. Cura vos tangit mei?
Oz. Optata tumido victima Holoferni cades.
Iud. Iactura facilis feminae est.
Oz. At non licet
Hosti innocentem tradere. Iud. Erratis. licet
Non impedire a morte cupientem mori,
Periclitantis patriae quando id salus
Ambigua poscit. Oz. Sed quid effectum dabis?
Iud. Quod ille menti suggeret. cuius manu
Ducimur ad ista. Velle qui dederit. dabit
Et scire, et una posse, quod iussit. Oz. Tuo
Nihil vereris vertici? Iud. Nihil. Oz. Tuo
Nihil pudori? Iud. Et huic nihil. Oz. Famae tuae
Intaminato nomini nihil? Ind. Nihil.
Oz. Secede modicum: mente matura est rei
Libranda moles. Iud. Urbis, et Vestram, et Dei
Librate causam. - - - -
Ozias. - - - Quanta femineo tegit
Decreta mundo! Feminae caelum dedit
Animos viriles. Quid agimus? Numen putem
Hanc regere mentem? nata consilia Deo
Dictante credam? posse muliebri manu
Dari salutem? Multa dissuadent; tamen
Et multa suadent. Nutat ambiguo bono
Suspensus animus. Quid iuvet, quid non iuvet
Statum labantem. vestra consilia explicent.
Chab. Suspectus equidem spiritus mentis potest
Esse in muliere, quando privati solet
Suspectus esse genius: at neque nos decet
Praestare facilem rebus ambiguis fidem.
Errore facile capitur, assensu levi
Quicumque vana sequitur: At constans tamen
Animi ille stimulus inciti, et nullo cadens
Periculo ardor, maior humana fides,
Ausisque fetum grandibus pectus, satis
Divini agentis spiritus prodit notas.
Quid ergo dubias feminae inicimus moras?
Errare agente spiritu tanto nequit.
Eat? Holofernis castra perturbet. Potest
Venire gratia, unde sperari nequit.
Che. Sed adde puros feminae mores, notas
Divinioris pectoris, vitam integram.
Mentemque labis nesciam. His loquitur Deus;
Hos urget intus. Singula at nondum paten.
Quid inde? Magna tempore patescunt; latent
Ad tempus eadem. Vota per gradus eunt:
Neque Numen uno cuncta momento explicat.
Primam apprehendi gratiam a nobis iubet.
Hanc si recusas, magna momento ruunt.
Hanc occupa, secunda connexam fluent
Ducta in catenam. Deinde, si faustum nihil
Sperate liceat feminae a voto; licet
Nihil timere. Si quid invisum tamen
Possit timeri, cauta praevidit: mori
Nec ipsa refugit. Vita permitti potest
Venalis ensi, quando periturae salus
Id poscit urbis. Oz. Vestra consilia meae
Sunt fulcra mentis. Ille confisus Deo
Magnanimus ardor, ille diffisus sibi,
Nostroque pendens genius a nutu nihil
Non grande prodit, quodque speramen sapit
Divinioris regulae. Haec certa est nota
Dei regentis; proprio genio minus
Credere; alieni frena consilii pati.
Ergo quod astris placeat, et faustum velint
Superi evenire; fine meditata exeant,
Qui sit secunda patriae afflictae salus.
Huc advocetur. - -
- - Filia Abrahamo patre
Progenita, magnae stirpis excelsum decus,
Placuit probati cordis intrepidus calor,
Mentisque flamma. Vade, quo Numen vocat,
Quo te medullis inditus genius agit.
Nescimus quidem quid velint Superi; tamen
Secunda nobis velle persuadet tua
Virtus, et alte mentis excelsus vigor,
Animusque fisus Numini, et subdens sua
Consilia nostris. Astra non dubium est tuis
Studere rebus. Vade, quod agendum Deus
Indiderit animo, prospero eventu effice.
Iud. Probare vota Caelites tandem scio,
Hinc crescit animo robur, et flagrans calor
It per medullas, seque non dubio salus
Insinuat aestu. Quando lassatus dies
Pronior in undas ibit occidui maris,
Hinc castra adibo. Oz. Reque confectâ bene,
Optata populo gaudia e castris refer.
O triste fati pondus! o vulnus grave!
Infauste Chermes! fulmine impulsus iaces!
Quam magnus animus sorte non fausta obrutus
Meos honores turbat! Est semper malum
Priore peius alterum, quod spes meas
Trahit in sepulchrum. Quisquis Hebraeus Deus
Pugnat trisulca cuspide, hanc timeat manum
Martem timere nesciam. Ris. Faustum nihil
Hic ominari patitur Assyriis tumor.
Sunt sua parata fulmina superbis. Vag. Perit,
Dux magne, miles omnis, atque uno tegit
Solum macello. Hol. Turbo quis rursus meis
Inhiat triumphis?
Vag. Monstra per liquidum aera
Invecta; caedes caedibus cumulant. Moras
Abrumpe Princeps. Fluctus hic celerem malo
Petit medelam. Mil. 1. Fulmen elisum fuge,
Fuge fida Martis anima!
Hol. Quo praeceps ruis?
Mil. 2. Dehisce tellus! conde Avernali caput
Istud sub umbra. Tartaro si quod praees
Numen inamoenum.
Ris. Siste furialem impetum
Vesane bubo. Mil. 1. Monstra terrifica manu
Capitibus instant.
Mil. 2. Vulgus umbrarum trahe
Me sub Acheronta. Hol. Martiae mentis pudor!
Probrumque vile gentis Assyriae! satis
Datum timori. Strage, quid propria furis?
Mil. 2. Attolle vultus: cerne quid nobis Deus
Immineat ultor, spiculis auras, polos
Terrore, campos strage miseranda oppleat.
Hol. Quae monstra caelum! militum fidae manus!
Iactamur una sorte! quid? tellus labat?
Hiat in cavernas orbis? Effractis ruit
Cardinibus aether? mole collapsus sua
Me condat orbis, nube me picea tegat
Stygis recessus ultimus: Caelo erutus
Nocti perenni iura concedat dies.
Ris. Miserande Princeps! eripe invictum caput
Irae Tonantis. Obvius quisquis stetit
Deo, perivit. Hol. Terra sub pedibus tremit.
Ris Fuge, fuge Princeps, ultimam stragem fuge
Mundi cadentis. Hol. Fata fugientem premunt.
Ang. Vel ad minantis fulmen hoc caeli sape,
Vel impiato funus Acheronti cade.
Deus priusquam feriat, intentat minas:
Si praemonentis irritae cadant minae,
Graviore vulnus ultimum infligit manu.
Quis aestus ille? quis lacessiti fragor
Assyrii in armis? moenia affultu parat
Eruere? an umbras fingit? an patitur? mihi
Tumultus iste grande portendit malum.
Me. Stat vigilin armis Civis, et circum omnia
Moenia coronat, perque stationes suas
Digestus omnes hostium observat minas;
Nihil at parari virium in muros videt.
10. Annon tumultum advertit?
Nic. Advertit; stupet
Timere. fugere, cadere; et exemplo novo
Nullo impetente ruere, qua praeceps agit
Metus, vel ira. Me. Panicus vel est timor,
Vel proeliantis Numinis vindex manus
10. Quidcumque subsit, dulce portentum mihi est
Nostrae salutis. Quando confuso metu
Deus arma turbat hostium, quid non licet
Sperare? Nic. Iam se posuit, id quidquid fuit,
Altumque miles ambitu toto silet.
Sed ecce Iudith. Qualis incessu Dea!
Favet hora; adurge coepta: quod timeas, nihil
Superesse crede, quando confuso stupet
Hostis timore percitus forte et bonam
Desperat auram. Facile ponuntur minae;
Pax obtinetur facile, quando hostis timet,
Qua fronte adibis castra?
Iud. Qua coram vides.
Oz. Nihil horret animus?
Iud. Nam [(perhaps: Num)] quid horrorem creet?
Oz. Etiam virile pectus inimicum timet:
Iud. Quem praevalere viribus, et armis putat:
Oz. Nata es quieti mulier, hic bello potens,
Ferox tumore, gentium victor, gravis
Spoliis, onustus urbium praeda, calens
Voto triumphi, et sanguinis nostri siti.
Iud. Animi minores ista formidant, quibus
Est cura maior sanguinis, quam sit Dei.
Hosti timores incutit, qui nil timet.
Favete votis, quique mortales regit
Ab axe curas, ille constanti prece
Populi invocetur, quae iubet, fausto exitu
Eadem coronet. Oz. Vade quo caelum vocat,
Et vel recente ab hostibus palma inclita,
Vel invidenda nobilis olea redi.
Cantu prosequuntur vota.
Chorus. Magna Herois. Genus Abrami.
Decus Isacidum, comitante Deo
Vade, Assyrium vel conterere,
Vel blanditiis lenire metum
Contra Superos qui bella gerit,
Sciat esse Deum, quem congestis
Impetit armis: sciat esse Deum
Qui congestis obviat armis
Graviore manu. Nemo impune
Astra lacessit, longosque scelus
Ducit in annos. Est sua tumido
Meta furori; quem vel lenit
Tempore mitis gratia linguae;
Vel violento pondere gravior
Dextera truncat. Vade Abramidum
Gloria Iudith, evius ope Deus
Exempla parat grandia sero
Cantanda aevo. Vade, nec animo
Confisa tuo, sed fisa Deo
Gaudia miseris sperata refer.
Ubi res agitur Numinis, ipsum
Aderit Numen propriae causae.
Mil. 1. Abiere furiae, quaeque per caeli plagas
Diffusa monstra militi stragem dabant,
Evanuere: rursus oblitus mali,
Exsuscitatus ardet in muros furor.
Mil. 2. Nescio quid anceps animus abstrusis mihi
Loquitur medullis. Nempe, non tantum levi
Cum gente bellum est: gentis est etiam Deus
Caelo extrahendus; cuius auxilio mare
Cessisse iactant: cuius et nube, et face
Vicisse iura Solis, et noctis crepant.
Mil. 1. Quis inde vultus emicat?
Iud. Fibris metum
Abra arceamus. Ab. Durius dura mihi
Stat caute pectus. Mil. 2. Frondium tecti comis
Hic aucupemur verba.
Ab. Spectamur! Iud. Dolis
Innecte verba. Ab. Perge; cui sexus dedit
Muliebre pectus, pectori inducat virum
Animosa virtus, Vota quid toties vice
Variante nutant? Iud. Melleum vultum Ducis
Sperare possim? Ab Caspiae haud equidem virum
Genuere [(transcriber); sic: Gevere] tigres. Iud. Multa, quae metuat. habet
Hebraea mulier.
Ab. Sponte venienti obvios
Tendet favores. Nulla iam spes est domi,
Multa est in hoste Sequere, quod coeptum est semel
Cum spes in urbem nulla redeundi est super.
Mil. 1. Spes est in hoste
Mil. 2. Siste, dum coepti calet
Sermonis ordo: plura successus dabit.
Iud. Sed ab hoste quid sperare felici licet?
Ab. Quod polliceri nemo ab imbelli sibi
Possit vel aussit, Iud. Aureae sortis favor
Reddit ferocem. Abr. Parca cui vilem dedit
Natura mentem. Mi. 2. Grandia affatur, Ducis
Quae nomen augent Mi. 2. Plura permitte incitâ
Prodire linguâ. Iud. Ac urbis hostilis sinu
Fugitiva venio. Ab Hoc faciet ingenuo Duci
Te cariorem. Iud. Proditrix credar. Ab. Fuga
Probat innocentem. Iu. Quanta suspicio ingeret?
Ab Non habet honesta in mente suspicio locum.
Iu. Forsan dolosa credar. Ab. Hoc mores tui
Prohibent, et animi candidi effulgens nitor.
Iu. Creditur et ipse candor aliquando dolus.
Ab. Quando probatus ante candorem reus
Est fraudis animus.
Iud. Non statim ex fronte aspicit
Imago mentis. Ab. Oculus at prudens legit
Ex fronte mentem. Perge sub vultus Ducis.
Spes illa certa est, quam innocens animus facit.
Mil. 1. Parant adire principem: tempus monet
Praeoccupare: praeda, si faveat polus,
Haec grande lucrum coget in nostras manus.
Mi. 2. Praeoccupemus. Mulier, ubi Mavors obit
Urbem corona, sola sine comite tui
Custode lateris, inter hostiles potes
Prodire furias? Iu. Gentis Hebraeae timor
Audere iussit Mi. 1. Nempe dum cuncti timent,
Nihil una metuis? Iu. Metuo, sed ab ipso metu
Audaciores spiritus mente induo.
Mi. 2. Et quae timoris causa? Iu. ne peream simul
Urbe pereunte.
Mi. 1. Quis urbis obsessae est status?
Iud. Cui spem timores exuunt. Mi. 1. Sperant nihil?
Iu. Sed plura metuunt. Mi. 1. Quae?
Iu. Solo aequari lares;
Delubra et aras Caelitum in cineres agi,
Fundi cruorem civium, uxores rapi,
Caedi innocentes, strages sepeliri pari
Sacra et profana. Mi. 1. Non habent qui seviros
Praestent in armis? Iu. Debiles, fractos, sua
Aegre trahentes corpora, atque umbras meras.
Mi. 2. Cur ergo amicos differunt tanti Ducis
Mordere frenos? Iu. Invicem sese Dei
Favore lactant; quaeque meminerunt suis
Prodigia quondam patribus ostensa, a Deo
Renovanda sperant
Mi. 1. Credula est nimium fides,
Quae cuncta sperat, facta quae aliquando videt.
Iu. Melius salutem quae rerent miti a Duce.
Hinc ego salutis cupida ruituros lares
Declino cauta, spemque securam fero
In vestra castra Mi. 1. Spe tuâ, et castâ fide
Frui mereris. Iu. Liceat invicti Ducis
Subire vultus, supplice optatam genu
Veniam precari quemque concepi spei
Fructum experiri. Mi. 2. Parcere afflictis solet,
Transire mitis supplices, ferro gravi
In contumaces ruere Quod poscis, feres.
Mi. 1. At grande nobis praeda tam fausti dabis
Pretium laboris Vade, quo spes te vocat.
Surge: spes certa est. Brevis ira sortem
Urget adversam, Mare saevit undis,
Aestuat, fervet, tumidasque spumas
Iactat in caelum; sed amica rursum
Pax redit ponto, placidisque venti
Flatibus ludunt, ubi detumescit
Ira, spes certa est Brevis ira sortem
Urget adversam. Boreale murmur
Concutit silvas, rigidâque frondes
Decoquit brumâ, Zephyritidosque
Regna non fausto populatur ore:
Sed redit silvis viror, et iocantum
Frondium lusus; Zephyrusque rursum
Blandior terras nive pulsa oberrat.
Surge; spes certa est. Mala nulla longum
Extrahunt aevum. Laceratur aether
Fulmine eliso, trepidumque mundum
Terret et montes iaculatus igne
Urbibus grande excidium minatur.
Sed quies caelo redit, et serenis
Curribus purus per inane Titan
Fertur. Adversae est brevis ira sortis.
Nil, quod afflictos premit est perenne.
Gaudet alternis premere, et levare
Res Deus nostras: favor et furores
Invicem cedunt, Mala sors timentes
Hactenus pressit, melior subibit,
Fidite caelo.
Ergo frons laetae micuit salutis?
Spes. Nemo desperet meliora pressus.
Cernis, impulsis agitata velis
Navis ut nutat, dubiisque fertur
Fluctibus ludus? latus a procellis
Tunditur lassae; Borealis ira
Incubat puppi, lacerata vela
Abripit ventus; mare iam dehiscens
Fluctibus totam sepelit. Quis ausit
Credere, infami tumulata ponto
Vela felicem subitura portum?
En tamen mitis mare per quietum
Ambulat rursum Zephyrus, iacensque
Nereus somno leviore, prona
Terga summittit, facilique navim
Sistit arena.
Beth. Nemo desperet meliora, quando
Saevior moti tumet ira ponti.
Turbidis tandem male tunsa curis
Corda quiescunt.
Hic ubi pugnax equitavit Auster,
Vela tranquillae moderantur aurae;
Quas parti mitis Zephyrus, vel ore
Blandior Eurus.
Sic rege afflictam bona Diva mentem;
Meque venatu sequere incitato.
Be. Diva! quo pennas agis? Insequamur.
Siste, quo tendis? Spe. Rapidis sub astra
Elevor pennis. Be. Paribus volantem
Insequar pennis. Spe Sequere, obtinebis.
Nulla spes firma est, ubi cuncta caeco
Fluctuant motu, dubiusque versat
Turbo mortales. Revocanda in altum est,
Si qua spes firmo pede stare debet.
Be. Diva me tecum rape. Spem volantem
Insequor frustra, nisi Spes amica
Porrigat dextram Spe. Fugitiva credor:
Attamen non sum. Fugio, ut sequentis
Provocem mentem Sequere: assequeris.
Be. Diva iam nostra es. Spe. Tua sum, voloque
Esse constanter tua. Quid moraris?
Anchoram caelo studiosa fige.
Be. Figo Quis caelo mihi Spem refiget?
Non tumens hostis furor, aut tyranni
Aestus insani. neque mota belli
Caeca tempestas Nihil hic sinistra
Fata formidat, cui fixa adhaeret
Anchora caelo.
NOn impetrabis. Vag. Nam quid hinc metuis mali?
Ris. Quid non metuere debeat, quisquis sapit?
Va. Vir natus armis feminam imbellem? Ri. Dolos
Fraudesque nimium nemo femineas cavet.
Va. Quid sola possit, debilis, inermis? Ri. Vafra, et
Dolosa quid possit mulier, oras? Ferus
Quod nequeat hostis, quodque post cassis fleant
Lacrimis nepotes Femina abstrusos habet
Animi recessus. Blanda dum vultu exhibet
Timenda cordis intimo abscessu coquit.
Va. Non exitura. Coquere quid prosit dolos,
Quibus negata ad publicam est lucem via?
Ri. In hoc coquuntur mente, ut inveniant viam.
Qua prodeant in publicum.
Va Ubi vires negat
Natura, vanus mentis obtectae est furor.
Ri. Ita imbecillem nemini credas manum.
Ut non superbum sternere Heroem queat.
Va Sine, videatur mulier Assyrio Duci.
Siquid latentis esse cognoscet doli,
Ipse, quid agendum statuet. Ri. Hoc ipsum est, capi
Dolis, videre feminam. Vagao abstine,
Nocitura petere: lumina ut subeat Ducis
Non impetrabis. Vita fidetur, fat est
Quod petitur ultra, non vacat grandi metu,
Quid possit una mulier, ubi coepit virum
Documenta magnis cladibus mundus dedin.
At impetrabo. Ferre quae demum potest
Nocumenta, si se vultui ostendat Ducis?
Placebit oculis? Placeat: Assyriis timor
Quis inde castris imminet? Non est Draco.
Qui visus imis toxicum iniciat fibris:
Non est Medusa, cuius aspectu viri
In saxa rigeant. Femina est: ergo potest
Capi viri prudentia, et nostrae quoque
Servire palmae. Parte, qua Rison latens
Malum vetetur, video non modicae spei
Fulgere radium. Nempe Bethuliae in sinu
Consilia portat: quis sit armorum vigor,
Quis apparatus, quod virum robur, manus
Quam firma muros teneat; arcenda fami
Quam multa Cereris copia; assultu premi
Qua parte possit Civitas, nostri Ducis
Minore damno. Molle mulieri dedit
Natura pectus, pervium affatu, et patens
Verbis fluentis gratiae. Quidquid latet
Mulieris animo conditum abstrusum, nocens,
Gratia Holofernis eruet. Frontem exserat
Sereniorem [(transcriber); sic: Serenionem] , gratiam in linguam evocet,
In verba nectat, et supet cilium grave
Benignitate mitiget; aperta est via
Ad ima cordis. Ilicet sponte effluent
Consilia, et omne mentis arcanum evoment.
Hoc impetrabo Feminam Holofernes sciat
Venisse ab urbe, parta iam palma est mihi.
Ipsum mulieris nomen, et gratae decens
Frontis character, sortis est laqueus viro.
Adhuc inhaeret pectori infixus dolor,
Timorque spectri, nostra quod fremitu gravi
Circumvolavit castra. Quid tandem Dii
In nos minantur? Una tumulabit dies
Famam et triumphos, ista quos peperit manus?
Va. Favet hora votis. Alloqui Ducem iuvat.
Verende Princeps, parce, si servus tuus
Audet rogare; fronte, quem spiras, dolor
Me quoque lacessit. Turbo quis mentem rotat,
Vultusque purum nube deformat polum?
Ho. Mens inquieta grande praesagit malum.
Va. Qua parte mentem fluctus invictam quatit?
Ho. Qua nil timendum credidi. Quid me iuvet
Tot meruisse [(perhaps: me tulisse)] laureas, Marte inclitos
Fregisse populos nomen Assyrium exteris
Plantasse terris; una si famae decus
Exstinguat omne, vilis, et nostro prope
Indigna Marte Civitas. Va. Unde haec mali
Suspicio Princeps?
Ho. Video, non vana Achior
Fuisse verba; Celsius quo te tulit
Fortuna, tumidos spiritus magis doma.
Semper timenda est dextra, quam munit Deus.
Va. Credis canenti fabulas? Ho. Verum probant
Prodigia caeli: quaeque per liquidum aera
Infusa monstra militi extremum metum
Dedere nostro. Ubi tanta conspirant mala,
Malum parari grandius quoddam probant.
Va. Meliora, Princeps, adfero. Ho. An ludis ioco?
Va. Optanda narro Femina fugaces tulit
In castra gressus. Ho. Unde?
Va. Bethuliae e sinu.
Ho Qualis? Va. Camilla corporis tractu, Dea
Vultus decore, gratia aspectu nihil
Non grande spirat. Ho. Causa quae suasit fugam?
Quae fluctuanti possit Holoferni dare
Animi quietem Num quid adportat novi?
Va Eruere nondum licuit: at tibi id licet.
Nisi in malignum sortis extremae chaos
Depressa ruerent omnia haud equidem fuga
Suam salutem quaereret. Si quid spei
Superesset urbi, ab hoste speraret minus.
Huc vela vertit, unde spes melior micat.
Affare Princeps feminam; alloquio potes
Erupere plura, mente quae cauta tegit.
Ho. Huc advocetur, forte solamen dabit.
Hinc liquida quaedam gratia, et dulcis favus
Afflat dolentis pectus, et tergit metum
Istud licebit scire, quis urbis status,
Quae spes virorum, Civium quantus calor,
Quod robur armis, quae fami arcendae Ceres,
An post canales erutos undae satis
Siti domandae; an aliqua mihi spes sit super
Urbe potiundi. - - -
Rison. - - Nolo. Vagao. Sed frustra. Ri. Abstine.
Vag. Iubet Holofernes. Ri. Iubet in opprobrium meum,
Tuum in favorem. Hol. Quis movet mentes calor?
Quae fervet ira? Va. Postea hoc referam Duci.
Iussa expedivi, Magne bellonae nepos:
Rebus studentem feminam Assyriis habes.
Iu. Bellator ingens, parque sideribus pugil,
Unum levamen feminae afflictae. Hol. Solo
Attolle genua. Quisquis Assyrii petit
Sceptri favores, innocens nostros valet
Subire vultus:ille nos timeat, cui
Rigente Sipylo durius pectus riget,
Virtute eadem frangimus durum gelu,
Mollique menti parcimus. Quae tetulit
Huc causa? Iu. Princeps magne, spes vitae, et salus.
Ho. Ab hoste vitam postulas? Iu. Sed quem pius
Commendat animus Ho. Fortis Holofernem magis
Probavit ira, et hostium fusus cruor,
Iu. In quos amica lenitas potuit nihil,
Oblata quem non mititas flectit, decet
Frangi rigore. Me tamen vultu aspice
Clementiore, et vana trepidantem erige.
Ho. Nil metue, sexus plurimum pro te rogat,
Nitidaeque frontis area, et vultus decor.
Est vilis ira, si quae in imbellem furit,
Habes quod optas Fare, quis rerum status
Vili est in urbe? Iu. trepidus atque ultro sua
Infata pronus. In viris larvae virum
Obeunt per urbis compita, et macie et metu
Exsucca [Reg: Exsuca] membra, vixque par robur levi
Ferro gerendo: pertinax passim fames
Rabiesque edendi, pertinax pariter sitis
Ignota mensis pocula atque escam rogat.
Ho Quis in urbe miles signa consequitur?
Iu. Levis
Hinc inde vilem raptus in censum Ho. Et tamen
Opponere audent militi Assyrio caput?
Iu. Quid obstinatae mentis, invalidus licet,
Non audet aestus? Ho. Unde tam durus rigor?
Iu. Achior inani corda spe; quo vult, trahit.
Ho. Sed quae scelestus suggerit. vanae spei
Alimenta vivi? Iu. Grandia effatus, metum
Ait, remitte corde; nam tibi Deum
Habes studentem: saeva tempestas licet
Mixtum procellis urbis exitium trahat,
Vis nulla franget Opprimi bello nequit,
Cui pugnat aether. Vetera in exemplum vocat;
Divisa virga maria per siccum viam
Fecisse populo: immobilem in medio diem
Stetisse; noctis imperium face
Praeeunte victum; Solis ardores levi
Attemperatos nube; dimissum polo
Manna, et tot armis hostium fractos Duces.
Additque demum: nulla si sidas Deo
Metuenda sors est: tot per exempla obvium
Experta semper Numen in partes tuas
Sperare pronum rursus hoc bello potes.
Ho. Cur non scelesto messui anguineum caput?
Et sparsa membra canibus in praedam didi?
Iu. Et iam statuerant pectora instantis mali
Urgente fluctu, quinta nisi ferret dies
Auxilia caelo, subditum Assyrio iugo
Collum exhibere; sana consilia iterum
Vox illa fregit: ista degeneres viros
Arguere sensa: in viscera admissum semel
Gravius venenum furere: suscepto iugo
Male comparari lucis unius diem:
Praeesse caelo Numen, in cuius manu
Sunt fata belli, cuius expertus graves
Aegyptus iras. Ille fidentes polo
Eripiet isto turbine. Hoc rursum viris
Cor obstinavit. Impetu hinc caeco ruunt
Certi salutis, certum ubi exitium imminet
Hol. Si vera narras, irritas egit minias
Libratus ille in nube [(transcriber); sic: nuhe] geniorum chorus.
Iud. Narrasse vera pronus in pontum dies
Ostendet iste. Hol. Tu quoque Assyrio Duci
Semper coleris Gratiae signum petes
Habes volentem. Iud. Gratiam immensam reor
Tibi placuisse. Hol. Gratiae adiciam alteram,
Semperque veterem gratia sequetur nova.
Opta, quod optas. Iud. Liceat Hebraeum mihi
Numen vereri. Hol. Liceat Hoc parum est Duci
In plura prono. Iu. Liceat, ubi fessum mari
Exstinguet ignem Cynthius, solitas dare
Preces Tonanti. Hol. Liber est cultus Dei
Sui cuique. Iud. Liceat ut Numen colam.
Per media castra impune vicinum in nemus
Exire. Hol. Liceat. Vagao, dispersus sciat
Miles Holofernis iussa, ne quis quam audeat
Arcere euntem: Iud. Quando postremum Deus
Librabit ictum vindicis dextrae, et tuo
Victoriosum chalybe signabit decus,
Te per ego compita urbis et medias canens
Arces praeibo, Ho. Tu quoque supremum Deas
Inter tenebis Regis Assyrii locum.
Tum fama claris vecta per caelum rotis
Utrumque mundum nomine implebit tuo.
I, vota sequere. Iu. Quinta non stabit dies
Suspensa medio in axe, cum factum dabo,
Quod mente volvo.
Ho. Pronus aspiret polus.
Ego pertinacis gentis infringam gelu,
Sentiat Apella vilis, Assyriis hebes
Non esse ferrum Morte non una cadent
Mori obstinati. Laetus hic vesper fluat
Ducique militique, recutitum genus
Cras impiato victimam Acheronti dabo.
Tibi vota caelo ferre, si libeat. licet.
Donec paratum classicum ad cenam vocet.
Iu. Consueta pensa tempus exposcunt breve.
Res non vacat timore: at in vito tamen
Ferenda nunc est. Exitum tempus dabit:
Utinam secundum! Parva spes fulget boni,
Metus malorum plurimus mentem quatit.
Prudentis esse credo, cunctantem fidem
Praestare verbis feminae. Est animus levis
Qui facile credit. Audii ex latebra omnia:
Sed pauca credo. Civium tantos metus,
Et tam insolentes spiritus una sibi
Constare credam? Possit his pueris fidem
Facere: Risontem cautior sensus decet.
Quis pertinacem credat in populo famem.
Vivaxque ad arma pectus? Ubi stringit fames,
Cadit omne ad arma robur, atque animi vigor.
Non est fidelis Principi, quisquis Deum
Non colit eundem. Vinculum populi et Ducum
Una est religio. Corda non coeunt, ubi
Cultus Deorum scinditur. Hebraeum Deum
Adorat illa; Numini Assyrio genu
Curvat Holofernes. Feminae alienam fidem
Credam vacare fraude, vel solido Ducis
Bono studere? Suspicio non est scelus,
Cum suspicari ratio nolentem iubet.
Timeo experiri Dissident multum sinus,
Et frons, et ora feminae, et blande micans
Nitor oculorum. Gratiam vultu refert,
Sub corde varios fraudis anfractus habet.
Auspicia votis fausta concessit Deus.
Per media castra patuit huc nobis via
Non impedita. Miles accinctus suis
Stat vigil in armis; spectat abeuntem, tacet
Hastaque flexa molliter euntem colit.
Quid ominaris Abra? Abr. Consiliis Deum
Tuis adesse, iamque felici gradu
Meditata ferri. Iud. Quae putas isto sinu
Ardere vota? Abr. Grandia, et prorsus suo
Auctore digna; quae probat caelum, quibus
Periclitantis Patriae innixa est salus.
Iud. Sic est. peracta fraude sed si me rapi
Caedique videas Abra, quid sensus tibi
Subibit animum? Abr. Sanguinis pretio tui
Consilia stabunt?
Iud. Patriae at grandi lucro.
Abr. Iactura lucro maior est. Erras pio
Decepta voto. Non petit Numen, tua
Ut morte ematur patriae occiduae salas.
Iud. Bene vita plurium emitur unius nece.
Si pereat ille, stante quo stare. haud potest
Secura patria, nil moror vitam dare,
Et prostituto capite mercari integram
Urbi salutem. Abr. Spes Patrum in vita est tua.
Iud. Dum vota peragam: vota cum steterint suo
Firmata facto, vita nil ultra mea
Praestare poterit Patriae. Abr. Tanta est tibi
Mori voluptas? Iud. Tantus est amor mihi
Patriae cadentis. Abr. Morte si demum tua
Redimenda vita est Civibus, tecum mori
Concede famulae. Iu. Tantus est animi vigor?
Abr. Quin et voluptas.
Iud. Abra, non distat procul
Ab utraque letum: grandibus utrique est opus
Animis. Sed ille, fata qui mundi regit,
Et omne retro vertere instantis mali
Potest flagellum, terminum optatum dabit,
Qui primus animum movit, auxilium suis
Non denegabit iussibus: Mecum hic nemus
Ubi densat umbras, in preces Numen voca.
Aeterne caeli Rector, arcanos sinus
Qui cernis animi, cuius imperio obsequens
In castra veni, cuius obsequio caput
Hoc dedicavi, cuius ad nutum mori
Iudith parata est video, quae impellis meam
In ausa dextram; video; nec mentem imparem
Adapto iussis. Magna si moles subest
Periculorum, non minor virtus tibi est
Famulae in salutem: facta ne mea sint tuis
Minora iussis, auspicem caelo manum
Protende; quodque viribus nequeo meis,
Tuis adimple, postque si iubes mori,
En me paratam. Patriae mori, et Deo,
Dulce, et decorum est. Ille quis genius levi
Libratus aura?
- - - Vota fortunat Deus.
Nihil insecundum metue. Sic fati ordinat
Deus catenam, ut cuncta felici fluant
Serie in superbi debitum exitium Decis,
Suae in salutem gentis, Hic vesper dabit
Documenta mundo, quid fidem stabilem polo
Fixisse prosit. In sinum plen fluet
Occasio facilis alveo. Tumidus Draco
Vomuit supremum toxicum: nihil est super,
Nisi ut supremum spiritum in Avernum evomat.
Et hoc Deo iubente tu factum dabis.
Iud. Ergo triumphum dexterae spondes meae
Numen benignum! video nunc tandem polo
Venisse menti Spiritum, et gratos Deo
Cecidisse nisus dexterae infirmae. Meam
Iam sponte vitam prodigo; quidquid fluit
Venas per imas sanguinis, quidquid latet
Sub corde vitae, Numen hoc totum tuo
Effluat honori. Membra lacerentur, caput
Humeris revellant, viscerum occultos sinus
Ferro emedullent, ossa confringant. Sat est
Placuisse caelo vota, et instantis mali
Repulisse molem. Ang. Nec tuo capiti time.
Iacebit ille; tu super populos gravi
Ferere plause, et patriae erectae canes
Paeana laetum.
Iud. Vive Bethulia! Ang. Tua
Virtute vivet, et sciet demum. iugo
Non subiacere sortis adversae, Deo
Quicumque fidit.
Iud. Patria trepidantes metus
Excute medullis, iamque solamen cape:
Felicitatem Phoebus occumbens dabit.
Ang. Ruet malignus anguis, et dextra ruet
Tua peremptus. Nempe retrogradum Deus
Agit furorem, quodque fabricabat malum
Capiti alieno, funus in proprium trahit.
Sciat id rigente Civitas excors metu,
Animosque revocet. Arundo, cui chartam alligo
Certae salutis nunciam, ad Cives abi:
Solare maestos, erige iacentes, spei
Adfer vigorem: noctis instantis chaos
Sereniorem Cynthii evolvet facem.
Iud. Abra, audiisti? Abra. Verba quae media natans
In morte pectus rursus in vegetam queant
Retrahere vitam. Vivimus Iudith! Deo
Est cura nostri Iud. Nemini eventu cadit
Sua spes sinistro, cuius aeterno anchora
Tenax adhaeret Numini. Inclinat dies;
Remetiamur Abra securae viam,
Meliore agendam sorte, cum fortis manus
Exempla dedero, quodque promisit Deus,
Victrice dextra fudero Assyrias minas.
Ab. Videbo facti, posse quae fieri mihi
Animus negabat. Iud. Adsit inceptis Deus.
Hol. Et huc Risontem intemperans egit furor?
Ri. Rebus studentem publicis.
Ho. Nostro malo.
Ris. Syriae saluti. Hol. Nempe sum visus tibi
Materia probri.
Ris. Huc magne Dux nun quam mea
Respexit ira. Ho. Debuit at isthuc prius
Respicere prudens, antequam stricto manum
Armaret ense. Nam quod est crimen mihi
Sistere mulierem in castra venientem? Quis est
Belli imperator? tune? an Holofernes? tua.
An nostra aguntur lege bellorum vices?
Ris Agnosco belli Principem, et pronus tua
Imperia veneror: multa sed dubiam mihi
Suspicio mentem tenuit.
Hol. Hoc animum probat
Formidolosum. Suspicax res est metus.
Ris. Sed mentis esse providae hoc reor quoque,
Cavere multa. Ho. Quam colorato induis
Nomine, pudenda facta: cautela est timor.
Audite bellis incliti Assyrii: timor.
Est mentis index providae.
Ris. Hoc etiam audiant.
Prudentis esse; parcius verbis dare
Fidem mulieris. Hol. Ista prudentem virum
Cautela deceat numquid accessu meo
Arcenda fuerat? Ris. Feminae argutum est malum.
Sub fronte blanda virus instillat latens.
Aspectus unus sufficit, mortem ut trahas.
Hol. Adeo Holofernes mentis ac animi est inops,
Ut praecavere nesciat: Ris. Nec tam Rison
Est mentis arctae, ut quanta se moles agat
Periculorum haud videat,
Hol. Hic multum videt
Periculorum multa qui metuit. Ris. Cave,
Ignota mulier, hostium soboles, sui
Cultrix Tonantis, legis Hebraeae tenax,
Nil humile mente voluit.
Hol. Ut nolit Rison
Generis Hebraei feminam Holofernes colit,
Fidemque verbis praestat. Ris. In cladem suam.
Ho. Parentur epulae: dexterae assideat meae
Veneranda Amazon. Classicum Martis sonet,
Hilaremque signum Ducibus ad cenam canat.
Ubi reperta est? Nic. Urbis in medio foro
Defixa terrae, qua Sacerdotum via
Recta est ad aedes. Oz. Unde venisse autumas?
Num fixa fraude est? iacta num Iudith manu?
Cha. Nihil hic latentis fraudis est. Magno Dei
Consilio in urbem credo iactatam, ut spei
Ferret tabellam nuntiam. Oz. Quis est tenor?
Cha. Sperate: res ad vota succedit: dies
Sepultus ista nocte felices facit.
Stet vigil in armis civis, et vacuus metu,
Iudithque reducem letus excipiat. Mihi
Fidite, futura nuntio: eventus prope est.
Dabat ille, qui vos diligit. Oz. Superi boni!
Amamur astris: nostra quid dubiter fides?
Satis est amari. Affectus hic longam trahit
Boni catenam, quando respondent sibi
Amor et potestas, quodque vult ille, haec valet.
Si noster otiosus aliquando est amor,
Dei otiosus esse non potest amor.
Stet vigil in armis vivis, ut tabula haec iubet;
Sed magis honestae clypeo obarmatus spei
Propius, faventem sortis exspectat diem,
Dum quae spopondit nuntia, eventu probet.
Fervet calore cena: Dux mistus suis
Iucunda mensae sacra genialis colit.
Augere cumulus hic voluptatem potest,
Si vestra. Iuvenes, studia praesagus calor
In vota palmae flectat, et mixtus chorus
Simulacra belli misceat. Iuv. 1. Virtus Ducis
Generosa flamma militis, nostro imminens
Dies triumpho, gentis Hebraeae probro
Nostros labores evocant. Votum date
Quicumque amatis. Iuv. 2. Vivat Holofernes diu!
Istudque partae gloriae adiciat decus,
Victorioso ut calcet Hebraeos pede.
Chorus. Iam cadit omnis Martis amaror.
Quando palmae spes certa micat;
Et prope nostro calcata pede
Genu Holofernis moenia adorant.
Tua non frustra est gloria miles,
Avidusque animus duris emere
Famam obsequiis, Parvo distant
Limite, magnae virtutis opus
Magnumque decus. Meritis umbra
Sua succedit, gloria, et aucti
Splendor honoris. Sua sudori,
Sint sera licet, gaudia veniunt:
Sua virtutem pensa sequuntur
Pulchra severae laurea frontis,
Spolia oppresso ex hoste relata,
Fama aeternos ducta per annos,
Undique nostri fixa tropaea
Stant signa ducis, laurusque viret.
Ubi pugnavit manus Assyria.
Nil tam rigido cinctum est aere.
Quod non Assur Martia virtus;
Vel violento ruperit ense,
Vel subiectae terra aequarit.
Nil tam excelso natura loco
Posuit, quo non sese Holofernis
Vivida virtus agat, et toto
Vertice superet. Quin si medio
Lateat caelo clausa Bethulia,
Sentiet irae vindicis aestum
Totaque minor fronte tumorem
Cupiet nostro pede calcari.
Vivi Holofernes dum simulati
Nos Mavortis proelia inimus,
Tu non fictos pinge triumphos.
Quidquid Spes potuit fingere, Gaudium
Maestis exhibeo. Frangite vincula
Exsecranda Dolor, nec melior Timor,
Queis [Reg: quis] implexa Deae bracchia stringitis,
Res est compedibus libera Gaudium.
Quo-me-cumque traho, mecum it amabilis
Libertas animi. Tollite nubila
Circumfusa oculis; quae male condita
Involvunt tenebris, corda paventibus,
Umbrisque exagitant pectus inanibus.
Pleni Solis amat lumina Gaudium,
Et semper placido stare meridie.
Mi semper comes it pulchra serenitas,
Vel me consequitur. Tollite pectori
Haerentem gladium. Fixa latentibus
Nescit visceribus vulnera Gaudium.
Spinas a pedibus tollite sauciis
Implexosque vepres. Murice Gaudium
Si gaudet roseo tempora cingere;
Non gaudet niveos sentibus horridis
Investire pedes. Sic Dea vinculis,
Et nocte, et gladio, et libera sentibus;
Dilata niveis pectora gaudiis.
Nec passam pigeat tristia: dulcius
Hic ridet, gravior cui gemitus prius
Salso fonte genas et labra proluit.
Iustas Carnifici redde vices, Dea.
Qui tormenta dedit non meritae, ferat,
Lex haec iusta Dei est supplicium ferat,
Qui fecit. Bet. Timor hic ad Sypilum [Reg: Sipylum] geme,
Nulli post trepidis frigoribus gravis:
Et nubes tolera. queis [Reg: quis] mihi ademeras
Solis mite iubar: queis [Reg: quis] Acherontias
Innutris lamias, Ditis imagines,
Et larvas stygiis vultibus horridas,
Informemque suis Tartara noctibus.
Gau [(transcriber); sic: Gru] . Quod quis non nocuo supplicium intulit,
Auctorem reperit. Bet. Tu Dolor abditis
Fixisti gladium visceribus; pedes
Cinxisti rigidis sentibus: hoc refer,
Advinctum scopulo poena Promethei
Tundat perpetuis improba morsibus,
Immitis laniet viscera pugio,
Immanesque rubi dilacerent pedes.
Gau. Auctorem sceleris poena retrogrado
Incessu repetit. - -
- - Iam satis est Tibi
Pando Diva sinus. Huc levis advola
Hic vivi innocuos laetitiae dies,
Quos nec contemneret. nubibus Africus,
Nec scindat Boreas, nec truculentior
Eliso laceret flumine Iuppiter;
Sed pax, et niveis gratia curribus,
Tranquilliusque animi candor inambulet;
Atque in longa fluens saecula faustitas.
Huic gratus magis est sortis amoenior
Vultus, cui rigidae frontis imagine
Adversa incubuit. Be. Pectora quod gravat,
Aeternum nihil est. Iam teneo sinus,
Quos vovi toties. Iam fruor aureae
Lucis temperie; iam levibus super
Portata a zephyris nubibus impero,
Atque infra patriam rideo turbinum,
Et lapsa invalidis fulmina nisibus.
Gaud. et Beth. Sic quisquis patiens Numinis integer
Sub labente stetit sorte, meretur ut
Stet regno positus, quo nequeat suam
Sors adversa manum, aut spicula mittere.
Duo sunt cavenda militi; Bacchi scyphus,
Venerisque flamma. Corporis vires male
Uterque frangit mentis illustrem facem
Uterque sepelit. Corde consilium exulat,
Quo vina redolent: mentis excelsae Venus
Turpe est sepulchrum. Cordis intrepidi vigor
Ab utroque languet Utraque male cautus lue
Dux incalescit. Cernitis, quanto ebrius [(transcriber); sic: obrius]
Spumat Lyaeo? Quanta tempestas meri
Obscurat animum? Nempe sic tuti sumus,
Si capiat hostis arma, et arrepto ruat
In castra ferro. Si quis ex imo grege
Miles Lyaeo spumet, id ferri potest:
Si Dux Falerno bestiam epoto bibat
Rationis omnis impotem, hoc semper gravi
Periculo est obnoxium. Hol. Miles suis
Stet cinctus armis. Ris. pendulus sermo labris
Quam fortis exhortatio est! Ho. Apage hinc lues.
Quid stas cruente? Ris At nullus Holofernem petit.
Hol. O proditores! Ris. Vana delusum rotat
Imago cerebrum. Hol. Restitas? Fractum traham
In mille frusta corpus. Ris. Animosi hic vide
Exempla magna militis! Hol. Quis me vocat?
Vacuate semitam Nabuchodonosori.
Rex magne Principum. Ris Ebrius Princeps nihil
Amente distat. Hol. Quod scelus meum est? Ego?
Ego arma capiti Regio? Hic flexum caput
Adsterno pedibus: sanguinem et vitam tibi
Debet Holofernes. Quae rota huc cursum movet?
Ris Vertiginosum fertur in gyrum caput,
Quam pulchra species vigilis ad bellum Ducis.
Auferte mentis impotem, et stratum suo
Infundite toro, donec epoti cadat
Fervor Lyaei. Me interim curae manent,
Ne quis sinister castra perturbet dolus.
Vagao. Iudith.
Sic imperatum est: pareo iussis. decet
Te quoque paratae mentis obsequio huc agi,
Quo iussa ducunt. Iud. Obsequens Iudith Ducis
Nutus adoro. Miles excubias aget?
Vag. Quas iura Martis exigunt. Pars stat suis
Accincta in armis, ne qua tempestas gravem
Ferat procellam, pars reclinatum caput
Quiete sternit. Issa sed quorsum rogas?
Iud. Ut mihi benigni gratia Ducis frui
Impune liceat. Vag. Gratiam nemo vetat,
Quamcumque Dux concesserit.
Iud. Nosti meis
Pronum annuisse precibus; ut liceat, die
Tenebris sepulto, proximam in silvam meo
Deferre vota Numini. Vag. Sanctum puta,
Quod imperatum est Nemo venienti moram
Iniciet ullam. Iussa iam miles tenet.
Iud. Licentiosum miles est hominum genus.
Quid si procace quispiam assultu audeat
Prohibere euntem?
Vag. Nemo (contestor Deos)
Nemo id parabit, lege quod rigida Ducis
Mandata prohibent. Ipse si poscis, comes
Per castra ducam. Iud. Fido testanti Deos.
Me dormientis lectulo sistam prius.
Attenta, num se tempus in longum trahet
Sopor inchoatus: hausta si longum mihi
Promittat aura, gratia obtenta fruar,
Et in propinquo nemore vigilanti dabo
Mea vota caelo: crastinus sese ut dies
Sereniore lumine evolvat mari.
Vag. I, vota sequere: libera ad silvam est via.
Solae in arena volvimur. Tempus favet
Locusque votis. Abra, quo credis mihi
Ardere ab igne pectus? Ab. E caelo venit,
Quaecumque flamma pectus heroum coquit.
Iud. Audebo facinus? Ab. Facere si Iudith decet.
Iud. Occasionem pandit optatam Deus.
Ab. Quid moliendi? Iud. Grande, quod stupeas. Ab. Simul
Utile et honestum? Iud. Cuius eventu salus
Sperata pendet. Ab Nummis vocem reor,
Quodcumque magnae suggerit menti calor.
Iud. O fata Superum! Cernis in medios feram
Laqueos redactam? Generis hic nostri iacet
Capitalis hostis. Patriae siquis suae
Amat salutem, facere quid rerum addecet
Quando capillos obvios frontis bona
Fortuna porgit. Ab Grandius votis agis
Sub mente facinus, quodque non magna vacat
Periculorum mole. Iud. Superatus timor
Est primus: alter stabit eventu pari.
Ab. Bene meditata saepe confundit malo
Fortuna fine. Iud. Multa qui metuit, Parum
Aggreditur. Audax animus aut finem invenit,
Aut cogit ipse.
Ab. Quidquid aggreditur manus,
Praecipitat animus ante, num possit suum
Tenere finem. Iud. Quisquis aggreditur Deo
Iubente facinus, exitum facti Deo
Prudens remittar. Sed micat quiddam tamen
Felicioris exitus. Liber datur
Per castra gressus. Surge feminei excute
Timoris umbras anime. Non caelo dabis
Patriaeque dextram? Praeda num frustra haec tuis
Oblata manibus? Viscera infusum altius
Bibere Numen. Surge, dum pronum favet
In vota caelum; precibus excitus studet
Dum rebus aether. Quis reluctantem timor
Retro coercet? Urgeor, tamen et subit
Pavor medullas. Abstine: quid me timor
Ab imperatis avocas? si, quod libet,
Liceret illi; nonne iam fusus cruor
Omnis nataret civium? At licet mihi
Praeoccupare: Reddere salutem licet
Mihi, meisque. Negligam? non sum pia
Patriae, Deoque. Sit nihil Civis, nihil
Sit patria: inultum Numen ulcisci potes.
Hinc inchoatae gloriae magna est seges.
Tuam iste mucro balteo appensus manum
Invitat: aether undique aspirat. Deus
Clarescat orbe. Vincere est, semel aggredi.
Abra, inchoata vota prosequere, et fores
Tuere, ne quis propior accedat pavor
Ab. Nihil timemus; aperit insidiis viam
Tempus locusque. Facinus appropera. Mora
Periculum auget. Magna qui statuit, cito
Peragat, priusquam proditain lucem exeant.
Iud. O qui superbum Martis examen premis
Mundi Imperator, placidus in votum Deus
Adverte Numen robora hanc ferro manum,
Viresque subde pectori: per me ultimum
Hostis cruenta misceat somnum nece.
Ab Populi levamen unicum, pressis salus
Optata Hebraeis, causa communis tibi
Nobisque in armis vertitur: per nos tua
Geruntur arma. Numinis vindex tui
Ades ipse, magne Genitor. Hebraeum sua
E clade discant Numen Assyriae tigres.
Iud. Meditata factis praevolo. Holofernes iacet,
Suo peremptus ense; quo stante Israel
Cecidisset omnis. Sanguini immersus natat,
Cuius calorem nullus exstinxit satis
Cruor innocentum. Colla Hebraeorum suo
Qui destinabat ictui, cecidit suo
Ferro peremptus. Solus Assyria fuit
Metuendus ira, solus exstinguit metum,
Qui fecit, urbis
Ab. Numen hoc munus tuum est.
Properanda reliqua Tempori quidquid datur,
Obnoxium est periculo. Magnis mora est
Nociva rebus.
Iud. Horridum monstri caput
Reconde pera. Ab. Parta, iam parta ultio est.
Deo auspicante. Iud. Turbo famulari sinu
Nos rape per auras, hisque disiunctas locis
Trepidae levamen urbis ad muros loca.
Ab. Propera salutem patriae, et tibi, et mihi.
Iud. Hac sequere. Pietas aperit innocuam viam.
Iam nox sepulto sidera eduxit die,
Somnumque placida militi indulget quies,
Ut restitutis vitibus Hebraeo recens
Occurrat hosti. Dormit Holofernes mero
Sepultus. Omnis cura Risontem gravat,
Ut ordinatas miles excubias agat.
Si sternere Ducum est, et coronatos scyphos
Vacuare, et omni se voluptati dare;
Munus tenere nemo non velit Ducis,
Et quisque possit. Militem leges ligant:
Licentiose iura conculcant Duces.
Laborem honesto militi imponunt, sibi
Metunt honorem. Pendula labris fame
Sitique miles tabet, at mensae Ducum
Gemunt sub epulis, et peregrino natant
Vino aestuantes. Semper hic rerum est stylus;
Magnos voluptas sequitur, abiectos dolor.
Feramus isthac interim. Ex spinis rosa,
Ex nocte Phoebus nascitur: tandem est suus
Finis dolori. Viso, num excubitor agat
Miles vigilias. Tesseram exquiro.
Mil. 1. Quis hic?
Quis castra turbat? Excutio telum, nisi
Verbum reponis. Ris. Amicus est.
Mil. Nemo hoc loco,
Hac hora amicus. Tesseram redde. Ris. Avolat
Fortuna si non occupas. Mil. 1. Tuto hinc abi.
Mil. 2. Quis hic? Quis hic?
Ris. Amicus est. Mil. 2. Hostem reor.
Nisi prodis ore tesseram. Ris. Prodo. Avolat
Fortuna, si non occupas. Mil. 2. Tenes. abi.
Ris. Sic excubare militem attentum decet.
In nostra laetus vota redivivus diem
Phoebus reducit: luce secura frui
Datum est timenti. Cives, evulso fores
Aperite poste. Nab. An hostis? an amicus vocat?
Iud. Maiora votis affero. Reducto fores
Cardine patescant. Hora non patitur moras.
Oz. Quid video? victrix hoste superato redis?
An victa trepidos vertis in fugam gradus?
Iud. Quod inchoavit Numen, hoc sancto exitu
Secundat idem. Oz. Vicimus?
Iud. Regnat Deus,
Idem severus impiis, mitis probis.
Oz. Iacet ergo crudus hostis? Iud. Et nostro iacet
Iugulatus ictu. Cernis anguineum caput
Trunco recisum? Oz. Civis occurre ocius
Tuae saluti. Ab. Poena retrogrado pede
Petiit minantem, quodque meditatus malum
In nos parabat, sensit Holofernes suum in
Caput reflexum. Oz. Vivimus Hebraeum genus,
Soboles Tonantis. Vivimus! Iud. Tantum est Dei
Credere vocantis nutibus. Oz. Sero pudet
Dubitasse: iamque disco muneribus Deum
Superare vota. Caedis exactae modum
Seriemque narra. Iud. Placuit extersae iubar
Illustre frontis, purpura genarum, ioci
Ridentis oris, risus aspectus, tenor
Morum modestus: visa sum tanti Ducis
Amore digna; digna quam lautis quoque
Adhiberet epulis. Ille non modico ebrius
Vino, mera hominis larva, temulentum caput
Toro reclinat. teste submoto in Ducis
Conclave ducor. Cura quae mentem mihi
Tunc verberavit? Iustus at caelo Deus,
Qui concatenat ordinem rerum, mei
Custos pudoris adfuit; et hydrum in manus
Dedit necandum Forte pendebat toro
Suspensus ensis: macte, dicebam, virum
Assume Iudith; tempus aspirat, locus
Hortatur, iste gladius appensus toro
Invitat iram. Stringo mucronem, comam
Laeva prehendo, Numen in factum voco;
Unoque monstri verbere abscindo caput.
Oz. Qua fraude lusus hostis, ut tutum daret
Per castra callem? Nullus advertit? Iud. Ducis
Iussu per omnem militem patuit via,
Quoties liberet Numini preces dare,
Colle in propinquo. Credidit miles preces
A me parari, liberam misit. Caput
Huc sisto domitae belluae. Cha. Vivat sui
Iudith redemptrix generis! Iud. Hoc caeli date
Benignitati. Iussa nil praeter, meum est
Egisse: summa gloriae auctorem manet.
Hortatur hora, surgite invicta manu
Capessite arma; castra turbate, et fugam
Praeoccupata caede. Quid miles queat
Duce destitutus? Mentis attonitae stupor
Timore mixtus, ordo confusus, novum
Spectaculum iras pectore, et crudos manu
Excutiet enses. Surgite; inceptum dolum
Urgete Cives. Prosequi victoriam
Et vincere aequa lega victorem decet.
Oz. Excurre Civis; strage reliquias pari
Depone belli. aut caede fugientes preme.
Quis hic tumultus Martis, et rauco fremens
Clangore fervor? Tympano excussus sopor
Armis reponat militem: quidquid fremit,
Est praecavendum. In ordinem miles suum.
Vag. Cervi leones provocant; stultis calet
Hebraeus armis. Confer huc vires; dabis
Diem triumpho nobilem. Exc. non sunt minae:
Res agitur ipsa: funera et stragem parat
Despectus hostis. Ris. Aliquod insuetum malum
Praesagit animus. Exc. Marte congesto ruit,
Acieque tota volitat Hebraeus furor.
Nisi antevertis ausa, res omnis cadit,
Et ante pugnam miles occisus iacet.
Discrimen urget, nisi malo dextram admoves.
Ris. Occurro contra. Primus in Hebraeos manu
Verto furores. Vagao temulento Duci
Excute soporem: grande discrimen doce.
Properet in arma. prima non trepidus meo
Arcebo damna capite. Quod tempus morae
Datur, periculo additur. - -
- - - Quanto ruit
In nos procella turbine! et somnus Ducem
Quietus arctat. Vagao, quid nectis moras!
Brevis hora rerum grandium evertit statum.
Vag. Non audit.
Mil. Illa nempe sopitum tenet
Hebraea Nympha. Vag. Tympano hic rauco increpa
Ducis soporem. Nullus auditur. Mil. Fores
Perrumpe Vagao. Vag. Non licet. Mil. Periculum
Excusat. Vag. Inde maius at mihi imminet.
Vasc. In nos severa fata conspirant: perit
Decus omne nostri militis: Ducis nisi
Praesentia animet, creta pernicies adest.
Confusus omnis miles exspectat Ducis
Mandata: et ille plumeo infusus toro
Dormit profundum? seria reposcunt manum.
Evolve portam Vagao cardinibus. Vag. Nihil
Audimur. Aliquid fraudis obtectae latet.
Vasc. Irrumpe. Vag. Superi! Vivo? Quod factum insolens?
Truncus Holofernes capite rescisso iacet,
Suoque sanguini innatat; totam ebrius
Evomuit animam. Feminae Hebraeae dolo
Assyria fortuna apice de summo ruit.
Quin retroactus aethere e medio fugit
Dies in umbras; nosque condensa tegit
Nocte involutos: impio eructa sinu
Acheron vapores. Nebula non melior reum
Teget ulla. Quid me lumine innocuo aspicit
Sol axe pendens? luceant flammae stygis
Fugae nocentis, meque trans mundum ferant,
Quo nulla Soli, nulla sideribus via est.
Ego, ego potentis generis excelsum decus,
Primumque Martis columen Holofernem fera
Nece interemi; prodidi gentem, novo
Scelere vetustam gloriam tumulavi. Ego
Fraudum architectus feminam induxi toro,
Ego ipse sceleri feci inaudito locum,
Confunde rerum iura, qui caelo praees,
Unaque me, et mulierem, et Holofernem, obrue
Pereunte mundo. O femina anguineum genus!
Quas mente larvas Tartari occulta geris!
Virtutis umbram fronte fallace exhibes,
Totum doloso pectore Acherontem tegis.
Nondum Lyaeum longus excoxit sopor?
Iam campus omnis hoste completur: moram
Vetat ruina publica. Vag. Abrupta est mora,
Abrupta sors est. Cernis? Ris. Attonitum gelu
Mihi membra stringit. Vincimur, caede impia
Necamur, hosti praeda despecto sumus.
Non ante monui; femina dolosum est malum:
Cerussat ora, ut placeat; at corde abdito
Venena, et arma condit, ut leto enecet.
Tu caedis auctor.
Vag. Fateor, ego feci hoc nefas
Ego caedis auctor impiae, et quod maximum
Scelus est, mulieri credidi. O fallax color
Ridentis ore gratiae! vanae spei
Inanis umbra! Vasc. Castra iam Hebraeus tenet,
Victorque turpi saevit in nostros manu.
Ris. Caligo, noctis horror, Acherontis vapor,
Imi cavernae tartari, et priscum chaos
Obruite caput hoc.
Dabr. Miles huc illuc fuga
Abripitur omnis. Cernis Holofernis caput?
Ris. Imbellis, excors, feminae Hebraeae iocus.
Et quod superbi maximum est probrum Ducis.
Voluptuose miles! Nars. A tergo necem
Clademque Apellae promovent. Nullus locus
Patet saluti. Fugere, qui potuit, potest
Servare vitam. Ris. Fugite, queis [Reg: quis] vitae est amor.
Talis triumphas, magne terrarum stupor,
Fulmenque belli! Sic tibi flexum genu
Bethulia curvat. Sanguinis nostri sitim
Sic tigris exple: sic leo insontis vora
Populi cadaver; perque calcatas strues
Subi innocentum. Oz. Non diu torpet Deus,
Sed nec citata fulmen elidit manu.
Suum ultioni tempus est; quando vocant
Matura scelera. Patitur ad tempus breve
Impune crimen ire; sed tandem venit
Vindicta caelo, quamque sustinuit moram
Gravitate pensat verberis. Nullus diu
Vixit scelestus. Quantus in nostras neces
Ibat Holofernes! Quantus ex illo tumor
Superest Gigante?
Char. Flevimus, sed non diu,
Sub forte dura: risit ad nostras vices
Superbus Assur: Sortis inversa est rota:
Ad nos triumphi pompa spectandi redit,
Lacrimaeque ad illum. At flere cum nequeat, suo
Stillans cruore lacrimae pensat vicem.
Oz. Sic fata aguntur. Nullus est semper miser,
Nullusque felix semper. Alternis eunt
Dolor et voluptas motibus. Si quem anxia
Caligo nocte involvit; exspectet diem.
Qui prius in undis visum est Titan mori,
Idem resurgens invehit caelo facem.
Iud. I iam cruente gentium latro, tuos
Exple furores, quando, quid possit manus
Confisa caelo, grande documentum exhibes.
Ach. Adoro verum gentis Hebraeae Deum,
Qui solus et vult, et potest solus manu
Potente frangere hostium insanos metus;
Spolia superbis demere; triumphi rotas
Frangere furori; facere vindictae locum,
Cum non timetur; feminae dextra virum
Superare facta. Te colo posthac Deum;
Qui non nocentem, Numini fisum tuo
Populum paterno semper affectu foves.
Oz. Assurge: votum Numen accepit pium,
Et quo recondit corde progeniem suam.
Hoc te fovendum filium affectu excipit.
Cha. At ecce victor civis ex campo redit
Spoliis onustus, caede et hostili satur.
Deus severo iustus exitio trucem
Fregit Holofernem, et qui Giganteo insolens
Fastu subiat astra, deposito iacet
Tumore funus: omnis eiectus sua
Statione miles, fata mutari docet.
Tumidumque fastum stare non tuto loce.
Quicumque nostrae stabat intentus neci,
Citior sagitta fugit, et nostrae dedit
Campum patentem gloriae: qui non fuga
Elapsus ensi colla subtraxit, solo
Iacet inhonorus, barbaros tabo suo
Pasturus ursos. Civis in praedam vola
Everte castra, solus hic superest labor
Plenum ad triumphum.
Oz. Sistite: Hic quidquid suo
Pretio superbit, quidquid Holofernis fuit,
Iudith meretur. Prima quae stragem dedit,
Prima in laboris praemium impensi venit.
Iud. Omnia remitto Civibus. Partae decus
Commune palmae praeda communis decet,
Me sola praeda satiat, Holofernis caput.
Civ. 1. Hic arca gemmis turgida, et multo gravis
Refulget auro. Oz. Dexterae hoc munus tuae est,
Invicta Iudith. Iud. Dexterae hoc munus meae est,
Caput Holofernis. Si qua sit virtus mea,
Est maior auro. Nobilem mentem sitis
Avara lucri dedecet. Civis ferat
Commune lucrum.
Civ. 2. Purpurae hic mundus trahit
Immune syrma. Oz. Purpuram virtus tua
Iudith meretur. Iud. Dedecet viduam hic color.
Conditio nostra melius atrato latet
Velita peplo. Oz. Spolia congerite.
Civ. 3. Hic iacent
Torques ab auro nobiles. Civ. 4. Tentoria
Illusa ab auro. Civ. 5. Signa sericeis super
Inducta villis. Civ. 6. Annuli culto incliti
Adamere. Ci. 7. Multa cassides gemma graves;
Civ. 7. Scyphi micantes onyche: nectareae abacus
Pretiosa mensae: grandis armorum strues;
Opulenta pompa vestium; currus, equi,
Iumenta, et omne bellicae fulcrum rei.
Oz. Partire Iudith ista. Iud. Communis labor
Commune referat praemium. Spolia omnia
Addantur aeri publico. Crescunt opes
Cuiusque, quantum publicum crescit bonum.
Civ. Vive Israelis vita, Hebraeorum salus,
Vindex Tonantis, urbis afflictae unicum
Iudith levamen. Iud. Parcius laudes mihi
Pendite, Tonanti debeas. Unum hoc meum est,
Sperasse. Quidquid spem supra est, fecit DEUS.
Hoc Israelis longa posteritas sciat:
Qui fidit usque Numini, numquam perit.
Ach. Iam mihi sacratis pectus a flammis furit.
Ite hinc profani; sacra meditamur Deo,
Per quem triumphi plausus hodierni stetit.
Quem procella pertinace
Martis impetit furore,
Cui pavores et dolores,
Urbiumque vastitatem,
Caediumque, stragiumque
Mars minatur curditatem;
Fide caelo: non perivit
Ulla spes Tonante nixa.
Sortis ira non secundae
In tua manu rotatur:
Te volente sunt secunda,
Quae sinistra iudicantur.
Te volente sunt sinistra,
Quae secunda iudicantur.
Fide caelo: non perivit
Ulla spes Tonante nixa.
Tela cudat, cudat arma,
Fulminumque libret ictus:
Membra findat, vellat artus,
Sternat aedes, vertat urbes;
Igniumque per procellas
Mille devoret talenta,
Fide caelo: non perivit
Ulla spes Tonante nixa.
Sorte quisquis insecunda
Aggravatur, ille semet
Angue torquet inquieto.
Quidquid angit, quid quid urit,
Sustinendo mitigatur.
Sustinere, est vincere.
Fide caelo: non perivit
Ulla spes Tonante nixa.
Ille robur, ille vires
Administrat sustinenti,
Debilesque fulcit artus:
Quaeque sufferenda mandat.
Portat ipse. Quis queratur
Grande pondus, dum iuvatur
Tam potente dextera.
Fide caelo: non perivit
Ulla spes Tonante nixa.
Vicimus favente caelo!
Vicimus, sed sustinendo.
Quod timore nos ligabat,
Quod dolore nos premebar,
Hoc honori est abditum.
Hoc futura discat aetas:
Caelo agente fata volvi;
Advenire non secunda,
Rursum abire agente caelo.
Quando res eunt sinistrae,
Fide caelo, non perivit
Ulla spes Tonante nixa.
ALphonsus X. Legionis et Castelle Rex, quam singulares acceperat a natura dotes, tam improbe iis abutebatur. Ingenium, et iudicium supra ceteros sui saeculi mortales sortitus, illud ad ceniuranda [(perhaps: coniuranda)] sugillandaque Dei opera sacrilege erexit;
ausus et sentire, et dicere: Si ipse in prima mundi molitione Deo Creatori consiliarius adfuisset, futurum fuisse, ut complura melius ordinarentur. Dum hoc in plurium, qui non arridebant, eventuum occursu repeteret, excitat Deus monitores, tum e vicina silva Anachoretam, tum in aula Petrum, ius filii magistrum: sed uterque risum tulit, et indignationem. Corripit igitur fulmen Deus, et dum aulam repetitis ictibus verberat, metum simul, et saniorem mentem Regi incutit, ut humanam arrogantiam divinae sapientiae subiceret. Praeclaro documento; Deum lente clementerque punire. Rod. Sant. 4. p. Hist. Hisp. c. 5.
Data Passavii, 1666.
QUis me silente nemoris excitum specu
Genius in urbem revocat, et veteres iubet
Repetere turbas? Magne moderator poli,
Cur bene relictam nobili pompam fuga
Sequor profundae rupis emissus cavo?
Patriaeque species urbis in mentem redux
Sollicitat animum, meque tranquillo erutum
Solidae quietis littore in fluctus rapit?
Sentio medullas spiritu impelli abdito,
Et increpari voce taciturna fibras:
Elphege, in urbem. Quae novae rerum vices
Mihi subeundae? Blanda me hic recreat quies;
Liquida voluptas Caelitum, placidi flatus
Tranquillus animi, gaudii purus tenor;
Et hinc migrandum est? Repetit arcano sono:
Elphege in urbem. Quo? unde discessi semel
Fastum perosus saeculi? huc rursus pedem
Deo vocanti inobsequens, nocuus mihi,
Non profuturus ceteris, plebi iocus,
Vilisque pueris ludus, Elphegus feram?
Quid inchoasse proderit? Rursum audio:
Elphege, in urbem. Nempe ubi tabo natat
Merum cadaver, et superfuso patre
Putent sepulti filii: huc caro vocor
Redux ab antro? Forsan ut cumulem tuam
Castella cladem, et funus aggestis novum
Funeribus addar? Forsan ut trepidum eximam
Pavore populum? Quidquid id fuerit, meum
Repetitus animum semper impellit sonus:
Elphege, in urbem. Mortis, et vitae arbiter,
Miserere populi, qui super modicus gemit,
Gravibusque poenis debitum agnoscens caput
Reus, dolensque genibus accumbit tuis.
Culpam fateri primus ad veniam est gradus,
Odisse crimen, alter. Humanae nota
Est vilitatis, cadere: Divinae decus
Benignitatis, supplicii veniam dare.
Te fulminantem mundus agnoscit, Deus:
Est quod vereri possit; at, quod amet, petit,
Frange insolentis igneas leti minas,
Et pervicacis elue veneni malum.
Sed quid repente cardines caeli movet?
Secreta Superum rupis ex antro legam.
Gen. I volantis penna venti,
Alitisque mens superbi,
Pone me sub astra; mundum
Aequiore lege flectam.
Multa casus, et fluentis
Sortis ordo temperat.
Illa certa lege currunt,
Quae perita mens regentis
Ordinem tenere cogit.
Quae meant regente caelo,
Saepe caeca, saepe curva
Lege eunt in devia.
Nem. Siste gressum frons superba,
Et tumentis cordis aestum.
Quo volatum tendis, inde
Lapsus instat. Insolentis
Iste finis est laboris,
Se ruina perdere.
Gen. Evolabo. Nem. Te retrudam.
Gen. Te repellam. Nem. Te retundam.
Gen. Te revellam. Nem. Te refringam.
Gen. Me levabo. Nem. Te domabo.
Gen. Me locabo. Nem. Te necabo.
Uterque. Te revolvam in Tartara.
Nem. O superbe frontis ardor!
Gen. O minantis imbecilla
Vis furoris! Nem. Vis perire?
Gen. Vis tuo solum cruore
Inquinare? Nem. Vis Averno
Spiritum demergere?
Gen. Arma prode: quid minaris?
Vanus est furoris ardor,
Absque viribus minari.
Nem. Arma prode: sero disces,
Esse Numen, esse tela,
Quae scelestos fulminent,
Superb. Tela nost a sume dextra.
Editura tela stragem.
Perge: certus est triumphus.
Tunde laevam: frange dextram.
Cede; cede: nil verere;
In sinum delaberis.
Nem. Disce tandem iam vereri
Numen, ore quod scelesto
Impetebas. Ni refrenes
Exsecrandae mentis aestum,
Ibis exul sede Divum;
Ibis orco victima.
Angeli. Lege caeli iam statutum est:
Deleatur Rex superbus:
Cuius os prosanat astra,
Et cavillis Numen afflat,
Deleatur Rex superbus,
Cedat orco victima.
Sic peribit, ni redibit,
Quisquis audet acta caeli
Improbare; quisquis ore
Impio Deum lacessit.
Lenta quamvis, certa crimen
Insequuntur fulmina.
Elph. O triste satum! scena funesti parens
Metuende leti! quo meos luctus trahis!
Hoc est, quod intus monuit arcano sono:
Elphege, in urbem: vel pari ut peream nece
Cum cive; vel solamen ut civi ultimum
Addam cadenti. Grande lucrum est unica
Anima redempta. Pereat Alphonsus, licet,
Si vult perire, nec manum medicam pati:
Sed tot cadentum spiritus vivant Deo.
Quid me rotare sceptra? quid pronos iuvat
Calcare populos? purpurae quid vel rubor,
Vel eminentis verticis prodest iubar?
Orbi imperare dicimur. verbum grave,
Fucata res est. Invidus semper polus
Imperia nostra turbat, et fluctus ciet.
Currunt, recurrunt mobiles sortis vices,
Reciprocante fluctuum motu, et subit
Semper priore peior in scenam furor.
Sceptri o voluptas noxia! o fallax bonum!
O regni amara suavitas! quantum tegis
Dulcore modico toxicum! et amaris tamen.
Quid iuvat amica pace Castellam frui,
Si vi maligna pestis imperium vorat,
Et strata late corpora effusis iacent
Inhumata campis?
Rod. Magne Rex, mente hic opus,
Qua sortis olim deviae semper graves
Casus tulisti. Quisque cum regnum silet,
Scit imperare; at arduis rebus gravis
Servatur animus.
Alph. Nostra si tangunt parum
Me damna, damna civium affligunt magis,
Lacerantque pectus.
Rod. Quidquid adversum tibi est,
Fortuna Regni est publica Minatur Deus,
Sed parcit aeque. Fulmen in populum vibrat,
Sed tu cadentes sustines caeli faces
Indemne scutum.
Alph. Nempe sic nutu regit
Sapiente mundum. Culpa quae fecit reum,
Ut strage tanta civium haud fiat fatur?
Quae parvulorum damna, quos mundo dies
Hesterna genuit? Scelera si plectit patrum,
Cur innocentes filios telo obicit?
Lex haec honesti est? Discat, humanis praeest
Quicumque rebus, sanguinis atrocem sitim
Pascere suorum necibus, ac poenâ pari
Et innocentes tollere, ac scelerum reos.
Rod. Rex, nimium honoras sortis imperium asperae,
Si vel dolore tela, vel casus tuâ
Dignaris ira. Sternere infestam potes,
Et tibi benignam facere fortunae manum.
Servet te olympus, stabit et regni salus,
Alph. Servabo memet, quando non servat fidem
Invidus olympus. Aura me melior iuvat,
Purusque caeli afflatus in silvas vocat.
Rod. Est Regis animo digna venandi sitis,
Ut aut odorem putris evitet luis,
Aut mole regni pectus oppressum levet.
Alph. Aurae salubrem spondet afflatum polus.
Roderice, casses instrui et canes iube:
Lubet vagantes petere venatu feras.
Quod ante maestis vulnus impressum est fibris,
Adhuc dolentem cruciat, et crescens metus
Attonita pigro membra constringit gelu.
O luctuosae Regis Alphonsi vices!
Ergo ille posthac aureo expunctus libro,
Indignus astris, Caelitum indignus choro,
Miserandus, exspes, dedecus mundi ultimum,
Abominanda polluet Avernum nece:
Cur me sinistris casibus regni Deus
Servas videndis? quin iubes lachesin prius
Mihi fila vitae scindere, aut vivum hoc caput
Condi sepulchro? Iam satis vitae mihi
Indulsit aether: iam satis Solis faces
Luxere misero. Quidquid est vitae super,
Hoc morte dura gravius Elphegum premit.
Ang. Elphege in urbem.
Elph. Fallor? an vox, quae prius
Arcana sensus tetigit, haec rursus sono
Manifesto in aures funditur? an astris venit?
An quis per ista tesqua deludit senem?
Ang. Elphege, in urbem.
Elph. Auditis? at nemo mies
Occurrit oculis. Pande te, quisquis ioco
Dubium fatigas, vel bene latentem iubes
Urbi reponi. Quis peregrinus subit
Haec hospes antra, nec viis sectum nemus?
Ang. Elphege in urbem.
Elph. Fallor? an Stygio venis
Tentator igne? Repete funestum chaos,
Feta antra flammis. Egone desertos bene
Repetam tumultus urbis, et mundi graves
Subeam procellas; unde fruiturus Deo
Nuper migravi? Christe me prohibe dolo
Stygis implicari. Cede ad aeternos rogos
Ardentis orci: Ang. Nullus est fraudi locus.
En signa, quae me fraudis immunem probant.
Elph. Hunc ego salutis veneror auctorem meae.
Ang. Hunc ego profundae adoro domitorem stygis.
Elph. Divinioris aliquid hic genii latet.
O quisquis altis siderum emissus plagis.
Ades, timori parce inassueti senis
Vocibus olympi, et fronte sub pulchra dolos
Metuentis animi: parce si ignotum impius
Iussi sub ipsos Tartari mergi lacus.
Ang. Assurge: id ipsum sceleris innocuum probat.
Elph. Quid ergo mandas?
Ang. Siderum exsertus furor
Regi ruinam, et fulmina, et Avernum parat.
Elph. Hoc est, quod ante vidimus. Strictum Deus
Suspende fulmen: patris affectum exsere
Mitis, piusque genitor! Ang. At frustra preces
Decreta caeli fixa sunt. Elph. Sed quod scelus
Facit nocentem? Ang. Tumidus invadit Deum.
Et acta Numinis ore sacrilego improbat.
Tuum est paratum fulmen ab iniqui Ducis
Prohibere capite. Rumpe torpentes moras
Elphege, et urbem repere, et Augusto ultimam
Describe cladem. Sequitur haec propero gradu,
Nisi veneretur Numen, et vitam sequens
Damnet priorem.
Elph. Quis ego, qui vultum audeam
Regis subire? Ang. Dignitas magna est Ducum,
Maior Tonantis. Elph. Audiet agrestem senem,
Multaque ruga, et frontis illuvie obsitum?
Ang. Audire, non audire ad arbitrium potest.
Si pronus audit, concidit caeli furor;
Si pertinace mente violatum Deum
Adhuc lacessit, fulmen in collum trahit.
Elphege, propera: hic unicus vitam interest
Mortemque Phoebus. Propera medicina est malo
Propero admovenda. Nisi cito occurris, perit.
Vindicta ad horam laneo incedit pede,
Deinde celeres fulminis pennas citat.
Elph. Si quaerat; unde? quis polo has tulerit minas?
Quem te fatebor? qua fidem eliciam nota?
Ang. Caelo adfuisse nuntium Regi refer.
En astra subeo patria Hinc, quis sim, scies.
Elph. Volante penna raptus invasit polos.
Agnosco [(transcriber); sic: Agosco] : Numen aliquod Elphegum vocat,
Et de quiete ad regias turbas citat.
Fateor, timores pectus urgebant prius,
Et ante vultum Regis errabat furor,
Praesensque mortis horror: at cum se probant
Aperta caeli iussa, nil pectus minae,
Periculorum tela nil mentem movent.
Qui mandat, indem tollit ex animo metum.
Sonuere silvis bella venantum cohors:
Tegamur umbris interim exesi specus
Fors tempus istud Regis affatum dabit.
Ven. 1. Lustrare silvas canibus, et reti nemus
Cingere frequenti, Regis imperium iubet [(transcriber); sic: ibet] .
Parata iam sunt singula; et plagae, et canes [(transcriber); sic: cnes] .
Ven. 2. In varia nemoris spatia divisos iuvat [(transcriber); sic: uvat]
No sire; et alta montium, et cava vallium
Cornu increpare
Ven. 1. Magna pars Regi comes
Infusa silvae est. Ven. 3. Pestis ut Regem cremet,
Cui vita saltus inter est dulcis, mihi
Laboriosa. Noctibus iungit dies:
Nec pace nocte, nec frui licet die.
Ven. 2. Remitte curas. Aula dum profert moras,
Nobis amoenis interim fas sit iocis
Lassare arenam. Parte tu laevâ Ducem
Attende: dextra parte tu observa: mone,
Si se propinquo portet in silvam gradu.
Saltus Venatorum.
Ven. 4. Adest: silete. Ven. 3. Dente distractum voret,
Aut ursus atrox, aut ferus rictu leo.
Rod. Ubi Rex? Ven. 1. Propinqua in lustra sociorum manum
Traxit sequentem. Rod. Visus ingentem sequi
Venabulo aprum, nemoris abstrusi aviis
Se mersit umbris: dumque praeeuntem sequor,
Oculos repente ludit, et solum cavis
Deserit in umbris. Ite qua saltus patent,
Qua scabra surgunt culminum, et valles hiant,
Regem sequamur, praeda ne forsan suae
Praedae ipse fiat. Ven. 1. Siste: quod monstrum specu
Se prodit antro? Rod. Tu retro tergus preme;
Meumque trepidam belluam in ferrum incita.
Elph. Magnanime Princeps.
Rod. Vocis humanae est sonus.
Elph. Audi precantis verba.
Rod. Quid petis? Elph. Alloqui.
Rod. Quem? Elph. Te. Rod. Quis es?
Elph. Silere cupientem rogas.
Rod. Fare. Elph. Cupientem proloqui enervat metus.
Rod. Assurge: nil verere. Elph. Quod dici iubes,
Siluisse cupies. Rod. Qui iubet dici, parat
Audire dicta. Elph. Saepe sed poenam luunt
Expressa verba. Rod. Placidus eloquium audiam.
Elph. O quisquis aulam sequeris, et Regi frequens
Obsequia praestas, fata Castellae aspice,
Strictoquo caeli fulmini scutum obice.
Rod. Quidquamne possim?
Elph. Plurimum. Rod. Obniti Deo?
Elph. Dei iubentis obsequi imperio. Rod. Refer.
Quid ille mandat? Elph. Scelera iam incestant polum,
Et expeditas Numen in flammas vocant.
Rod. An scelera populi? Elph. Regis. Hic menti dies
Restituat illum, parta medicina est malo,
Auramque rursus astra meliorem dabunt.
Si pertinacem crimina in seriem trahat,
Idem hic Tonantem coget in poenam dies.
Rod. Qua tripode promis ista?
Elph. Qua loquitur Deus.
Rod. Quam facile credit somnia hoc hominum genus!
Age hic quietos, incola antrorum, dies;
Quid moliatur aula, quid Reges agant,
Curare mitte. Si minus credas tibi,
Magis quietos exiges silvis dies.
Quod turbat animum, fictio est mentis. Vale.
Vos item mecum, quaerite errantem Ducem.
Elph. Sic aula ludit serios sensus poli,
Superumque monita. Spernimur: sed non Deus
Elphege, in urbem concita fessum gradum,
Ibi parata tela communi prece
Averte capite Regis, aut iram excipe
Tuo ipse capite. Summa sic poscit rei.
Nemes. Adsum nemesis, toties precibus
Lassata tuis o Theodynami,
Totiesque tuis, o Theosophia.
Parcite lentae. claudos iubeor
Tardare gradus; nec praecipitem
Nimis in fulmen laxare manum.
Ira Tonantem suspensa decet
Lentusque furor. Qui cito plectit,
Amente parum distat. Theo. Sed qui
Prohibere potest, patiturque tamen
Regna everti scelerum peste,
Peccante parum distat. Namque
Impune scelus cumulat scelera.
Theos. Si tu pateris devota Deo
Regna everti; quis prohibebit?
Quaecumque micat spes bona rerum,
Succisa cadet. Nem. Mitte querelas,
Turba Dearum. Venio immane
Vetitura scelus: sed non torta
Fulminis ira. Euphr. Sic ergo ibit
Impune scelus, quo populatur
Nemora Alphenus. Nem. Non, non ibit
Cum pono manu fulmina, iura
Mihi silvarum vendico. Nemesis
Exuo vultum; tota Dianam
Induo amictu. Quid me petitis?
Theod. Ultrice manu fulmina mitti.
Nem. In quem? Theo. Caeca es? non vidisti,
Quae cuncta vides crimina mundi,
Non vidisti tibi carorum
Vulnera nemorum, nostrumque probrum?
Nem. Etsi videam, non vidisse
Simulo tacita sed mente noto.
Erom. Cadit interea gloria nemorum
Scelere Alpheni. Nem. Poena parata est.
Non qua perimam, sed qua emendem
Eu. Nempe docebis balare lupum,
Ridere tigrin Nem. Pretium grande est
Sanguinis. Absit fundere; quando
Servare potes, totumque tamen
Tollere crimen. Non ego perimam;
Sed frenabo. Cingite silvam
Cassibus; omnem prohibete viam:
Ista tantum pateat parte
Semita eunti. The. Studium sociae
Urgete Deae: huc iungite casses.
Erom. Ista irrita tu parte feram,
Reliquae fidis lateant umbris,
Donec ab antris sese in apertum
Proferat hircus, latro silvarum.
The, Bestia capripes: caput hircinum!
Homo caprinus: nec capra, nec homo!
Al. Haec probra inultus ferat Alphenus?
Quin ego? Th. Quid tu? Al. Caput infringam.
Th. Cornibus hirci, quae fronte geris.
Decoque vanum stulte furorem.
Ne. Scelerate latro. Al. Quod mihi fulmen
Perculit aures? Ne. Tempus in iras
Monet: insidias aperite Deae.
Th. Hirce graveolens! Al. Quae me insidiae
Undique cingunt? nec patet ulla
Parte effugium. Eu. Larvate caper.
Putride cucumis. Al. Non sum nocuus;
Non sum, qualem creditis esse,
Ferus, immitis, saevus et atrox.
Non sum nocuus. Eu. Tu scelerate.
Non Theosophiae saepe illudis?
Al. Quodnam scelus est ludere? Lusum
Excipe lusu. Th. Non Theodynamin
Saepe irrides? Al. Ridere scelus
Sanguine dignum est? Th. Non et regno
Saepe laboras nos eicere?
Al. Nondum eieci. Quid vero nocet
Niti incassum? Ero. Nonne Theotimam
Modo crudeli fuste petebas?
Al. Estis placidae ne morum Divae!
Nem. Sed tu ferus es nemorum latro.
Al. O Diva, tace: tu sola metu
Animum enervas. Ne. Iam diu tacitum est.
Tempus in aequas hoc vocat iras.
Al. O Diva, sile: quidquid posces,
Dabit Alphenus. Ne. Dabis et vitam.
Al. Mitte furorem. Magnos animos
Sanguinis expers vindicta decet.
Ne. Ergo capistrum hoc indue. Al. Dura
Lex metuenti sed subeunda.
Eu Ponere saevum crude tyranne
Disce furorem. Ne. Disce benignam
Nemesis dextram. Sternere potuit,
Maluit ori imponere frenum.
Quando tolerant crimina frenum,
Parca Severas exigo poenas,
Fulmenque manu vindice pono.
Th. Frenum excussit. Superi! fugit.
Ne. Currite Divae, parteque ab omni
Obvia tendite tela scelesto.
Manuel, paternae stirpis augustum decus,
Columenque regni, prime flos generis tui
Fecunde quondam fructibus, clari recens
Aurora Solis; quam facis magno patri
Spem sceptra quondam et regna flectendi, pari
Industria aequa. Magna consilia impiger
Labor iuventae gignit. A verna fluit
Aetate virtus omnis Auroram dies
Purus serenam sequitur. Hac eunt senes,
Qua coepit aetas prima.
Man. Qua pandit viam
Sapiens Magister. Nemo se solo mali
Declinat ansam: quisque praeeuntis viam
Tenet Magistri. Pet. Semita in dubia duce
Opus est! perito. Man. Sorte me hac faustum reor,
Quod mihi favore Numinis talis datus
Vitae institutor. Pet. Atra nox tenebris diem
Nondum explicavit: pulchra suspensis micant
Sidera der axem flammulis. Genium indolem,
Nomen situmque siderum, et cursum refer.
Man. Hac it Bootes, et pigro secum gradu
Septem gubernat Arcades. Pet. Quali influit
Fax illa genio? Man. Frigido, et terras gelu,
Glacieque fluvios induit. Pet. Causam nota.
Man. Procul remotam solis ardente a face
Tenet Bootes semitam. Pet. Sed qua via
Lentus vagatur? Man. Stella, quae tangit polum,
Est ursa: pone sequitur Arctophylax. Brevis
Est cursus illi, sed piger. Quanto dies
Spatio per omnes aetheris campos meat,
Tanto ursa circum vertitur punctum poli,
Pet. Redde rationem.
Man. Nescio. Pet. Rotam aspice.
Nonne axis iste circulo est toto minor?
Man. Minor est.
Pet. Tamen rotantis ad motum, suum
Non ante cursum peragit, quam peragat rota.
Quo sphaerica magis corpora a centro fluunt
Moventur hoc velocius. Man. Quae fax polo
Cadit sereno? Pet. Sidus hoc forte aestimas?
Man. Par flamma certe est sideri. Pet. Non est tamen
Man Quis ignis ergo? En alterum Sidus ruit.
Pet. Est fatuus ignis. Quando sublato ambiens.
Pugnat calori frigus, et circum obsidet,
Arctatus in se accenditur: tum qua trahit
Linea vaporem, sequitur; ut flammam vides
Sparsum volare per nitrum: quando abstrahis
Flammae voraci pabulum in nihilum perit
Ignis meantis impetus. Man. Gravior micat
E nube fulgor. Pet. Causa par illum creat.
Si copiosus nube stringatur vapor,
Abit in trisulca fulmina, et terras ferit,
Rupesque frangit. Man. Tanta vis igni est? Pet. Nihil
Impune tangit. Arborum reges sua
Radice vellit; montium rumpit iuga,
Ferrum in favillam redigit, in cinerem domos.
Rigidumque marmor: ossa pervadit cute
Intaminata: carnibus parcit, face
Absumit ossa: vasa comburit merum
Sine vase in aura pendet: exhaurit merum,
Stant vacua vasa.
Man. Mira, quae narras. Pet. Tamen
Probata saepe. Man Pulchrior sensim dies
Se reddit orbi, siderum illustris chorus
Exstinguit ignes, noxque discedens sinum
Retegit olympo.
Pet. Cura nos ergo vocat
Ad solita pensa Palladis. Eph. Sedes patet,
Monetque tempus.
Pet. Agite: quae memori data
Mandanda menti, exprome. Ep. Qua sese levent
In alta lege gravia, qua mediis natent
Suspensa in auris.
Man. Cernere exemplum libet.
Eph. En ista moles quanta! versatur rotat
Se partem in omnem; verticem inclinat, levat
Se rursum in auras; nutat in dextrum latus,
Et in sinistrum; nec tamen centro excidit.
Exploro Sobolis indolem. Et Regem iuvat
Audire docta. Petre, quae prodit meus
Indicia, Manuel ingeni? quantae sinum
Capacitatis? quam probae mentis facem?
Pet. Aurora prima aetatis augustum diem
Promittit olim: mentis est amplus sinus,
Aeque et sciendi cupidus. Auditum semel
Quodcumque fuerit, marmori infixum putes,
Sic haeret animo: nec minor sequitur labor
Capacitatem; gustus illi unus, diem
Discendo fallere.
Al. Regis afflicti unicum
Hoc est levamen, filius dignus patre,
Dignusque regno. Nullus est sceptri labor,
Vel facilis ille, quando bene culta indoles
Par est labori, Regiae mentis placet
Facere periclum. Ma. Nulla, mi genitor, mora est.
Al. Quid ista primam machina, et medio puer
Puncto locatus denotat? Ma. Cum sors rotat
Per tragica regnum damna, cum saevit ferox
Fortuna, ad omnem sortis adversae impetum
Animo eminere, et stare rationis iugo.
Al. Bene est, At istud artis exemplo doce.
Ma. Versa, reversa: verticem inclina. Vides,
Ut hinc et inde nutat, et constans tamen
Stat puncto in uno? Stare sic Regem decet.
Quando minantur omnia ruinam ultimam,
Stet puncto in uno.
Al. Quod notas punctum? Ma. Deum.
Nullum Tonante nixa mens casum pavet.
Al. Sit animus ipse regius fulcrum sibi.
Qui centro in isto sistit, ad nullam pavet
Sortis procellam. Quid globus circum ambitu
Redimitus aureo Ma. Tuta quo sedeat loco
Corona, monstra. Al. Tuta quo sedet loco?
Ma. Quo dimovere nullus impulsus potest.
Inverte molem: mitte. Subigendam putes
Motu coronam. Rursus everte. En pater,
Et firma constat, et globo toto eminet.
Alph. Quod atte ab ista nate documentum capis?
Ma. Debere niti Numine coronas Ducum.
Alph. Quicumque mente spiritum excelsa gerit
Sibi ipse magnum numen est. Ista decet
Fundare frontis regiae augustum iubar,
Sceptrumque populi regulam. Haec absit, cadit
Nolente caeli regula, invito Deo,
Auctoritatis regiae splendor, metus
Amorque populi, quidquid et Regem facit.
Mittamus ista. Nate, quis regna optime
Princeps gubernat. Ma. Lege qui caeli regit,
Iuste pieque. Sceptra, quae metuunt Deum,
Diu vigebunt. nesciunt aevum Duces,
Quibus esse vilis Numinis cultus solet.
Al. Quidcumque flectat astra, curarum ultima est,
Qui dicit orbi iura, qui terras regit,
Ipse sibi dura fata in obsequium trahat.
Invita cogere astra mens grandis potest.
Quid tunc agendum, quando decumanos ciet
Mavors tumultus? quando metuendos agit
Bellona fluctus? Ma. Bella fortunat Deus,
Idemque palmam versat alterna vice.
Hic consulendus, Ille si mandat, venit
Ab hoste laurus: ille si prohibet, cadit
Fortuna Martis. Al. Ille si prohibet, traham
Martem obsequentem. Petre quid aniles doces
Ad sceptra natum fabulas? Istud doce
Virtute niti propria, proprio ali quid
Audere Marte, ment e fundari ardua,
Suoque genio. Cuncta qui adscribit Deo,
Est vilis animus, sortis ignarus suae.
Nihilne possit pulchra scintilla aetheris,
Animusque plebe maior? Hic sortem premit,
Quacumque parte turbines motos ciet;
Et servituti subicit fati vices.
Abiectus hebetem, celsus invictum facit.
Talia parentis Regis heredem doce,
Est vis in animo, multus est mentis vigor
Aetate in ista, et dignus imperio calor.
Pet. In quam malignos venimus saecli dies!
Al. O pestis Erebi! tibia offensa est. Vide.
An vulnus aliquod hiet, an assurgat tumor.
Equidem creanti sidera, et terras Deo
Ego si adstitissem, multa meliori modo
Condita stetissent. Tibiam decuit tegi
Obstante sura. Ro. Magne Rex, nihil est mali.
Al. Sic est: creassem plura melius, quam DEUS.
Ad quos tyrannos venimus? quodnam solum?
Quae regna? quasnam barbarae gentis plagas?
Quod clima mundi incolimus? O regna impia,
Blasphema, caelo invisa, Lethaeo satu
Enata regna! digna Lethaeis caput
Sepelire in umbris! Vivimus? In ultus Deus
Patiensque toleras ista? nec flammis pluis?
Nec fulmen urges? nec sinu evolvis maris
Omnem procellam, nosque cum regno opprimis?
Nec terra hiatus pandit, aut ruptum solum
Cum rege regnum absorbet? O Manuel patre
Meliore digne! sanguinem quamvis trahas
A patre, tantum trahere sed nefas cave.
Vae! vae! impiato pectori, quod se diu
Felice iactat scelere; quod tacita poli
Impune transit ira! Si lento venit
Pede poena, tandem Nemesis impellit gradum,
Certumque librat ultor a tergo Deus
Ictum in scelestos. Fulmen ad tempus silet,
At tandem a cuta loquitur elisum face.
Si tamen et alia mitius tolerat Deus,
Scelus arrogantis pectoris gravius ferit.
O nate, patre sanctior, quantum tui
Me cura tangit! Ma. Ne patris mores traham?
Pe. Exempla patrum pondus in soboles habent.
Fluere parentum crimina in natos solent.
Ma Ne metue Petre: maior hanc mentem Dei
Timor coercet. Sanguinem in natum pater
Transfudit; at non impiae nato ingeret
Vitae tenorem. Mente stat fixum, prius
Per mille mortes ire, per ferri minas,
Ignisque flammas, scelere quam indigno ream
Mentem inquinare.
Pe. Manuel, o quantum mihi
Solamen addis! Quidquid in mitem Deum
Violentus ore peccat incesto pater,
Pensabis olim. Vive, quo vivis modo.
Iussu Tonantis, rupis excitus cavo,
Peregrinus Urbem subeo. Sed Regis lares
Subire decuit. Decuit: at vultu Ducum
Arcemur umbra vilior. Regem iubent
Superi moneri. Praestet hoc tetri incola
Incultus antri, an civis; id refert parem.
Quin monita multa civium a turba trahent
Immane pondus. Hora suprema imminet
Castella! Cives, hora suprema imminet:
Audite cives: hora suprema imminet:
Ci. 1. Quae fata nobis tristis occentor canis?
El. Funesta, dira, proxima, imminentia.
Suspensa ad horam perbrevem; irato polo
Decreta. Ci. 2. Post tot pestis invisae lue
Corpora sepulta? post tot aggestas strues
Olentium cadaverum, superest adhuc
Peius priore clade, quod clades sequens
Eripiat urbi? Ci. 1. fare; quod malum imminet?
El. Immane, crudum, flebile, exsecrabile.
Ci. 1. Dilatione pectora excrucias: refer,
Quae tragica tandem fata nos miseros manent?
Fl. Vox fauci adhaeret, verba consumit dolor.
Ci. 1. Resume mentem; quod Deus fatum tonat,
Prompti feremus. El. Dira, quae caelum mihi
Dedit videnda! dira, quae cecinit mihi
Aliger ab astris missus. Ci. 1. Et species viri,
Cultusque vitae incultus, et frontis rigor,
Habitusque vilis facile persuadent, Deo
Docente scire abscondita.
Ci. 2. At quid sit, refer.
Cuinam flagello destinat cives Deus?
El. Miseretur omnium: unicum in poenas vocat,
Regi statutus ultimus vitae dies
Hic ipse. Ci. 1. In aulam pestis irrumpet lues?
Et capita quae iam civium imminuit, malo
Non abstinebit, donec et Regem opprimat?
El. Premit haec minora capita: maiori Duci
Gravius ab axe fulmen intentat Deus.
Ci. 1. peribit ergo? El. Nisi suum era dat scelus.
In vos severa detonat caeli manus;
Sed scelera Regis luitis. in cives fluunt
Supplicia Regi debita: at certam quoque
Feret ipse poenam. Si tamen resipit, Deus
Et pestem ab Urbe, et fulmen a Rege amovet.
Ut mitis ante nuntiat poenam et minis
Mutare mentem poscit; ita iustus quoque
In pertinacem Fulmine eliso tonat.
Quisquamne tantum pectore vigorem gerit,
Regis ut ad aures portet imperium Dei?
Ci. 2. A Cive Rex monendus est?
El. Cives pii
Hoc agite, si vos Regis et regni salus,
Vestrique tangit. Civ. 1. Ibimus, nam quid vetat
Aulam subire? Elph. Publicum hoc urbis bonum
Cardine rotatur. Audiet? pestem amovet
A cive; capite fulmen avertit suo.
Non audiet? pestem auget, et vorax malum,
Rigidumque proprium in verticem fulmen trahit.
Una medicina duplici adhibetur malo.
Sic ite cives: publicae exitium rei,
Regisque poscit. annuet coeptis Deus.
Ego relictos nemoris umbrosi lares,
Antrumque amatum repeto. - -
Civ. 1. - - Nos vero decet
Librare mente, qua via errantem iuvet
Revocare Regem; vine et armatis minis?
An obsecrando? Civ. 2. Nulla vis civi potest
Tuta satis esse. Pectoris marmor prece
Mollire praestat. Est suus miti locus
Orationi, robur est precibus suum.
Adde: obstinata vulnera immiti manu
Tractanda non sunt Facile distringi potest
In arma dextra; facile sed frangi quoque.
Ambigua semper alea est Martis. Quid est,
Quod Marte petimus? Regis evelli scelus,
Servare Regem. Totus hic cardo rei est,
Neutrum per arma evincimus, Regum ferox
Animus ferocit civium assultu magis,
Et impotentem sumit a fluctu impetum
In sensa mentis propria. Si rigidus fuit,
Magis obrigescit Deinde quis Regem, furor
Ubi intumescit, servet? Insana ruit
Plebs omnis ira, nec capit modum calor.
Precibus agendum censeo. Hoc civem decet.
Hoc regis urget dignitas.
Civ. 3. Numquam vacat
Discrimine aestus civium. Sumptis semel
Rex cedet armis: longa sed trahitur mali
Catena nostri. Tempori aptabit fidem,
Sed tacitum in imis toxicum fibris alet.
Erumpet istud, quando metuemus minus;
Nec providentes opprimet. Vulnus grave
Tegit cicatrix saepe, non sanat: Furor
Regum abit in annos; tuncque vindictam evocat,
Cum prima flammae occasio locum facit.
Simulare prima est indoles Regum. Undique
Seu vincat ira nostra, seu vincat Ducis,
Discrimen urget. Mollior cauto via
Tenenda civi est.
Civ. 4. Flectere immitem grave est.
Periculosum frangere.
Civ. 1. At si non sinant
Se dura flecti corda, quid agendum est super?
Ci. 4. Media tenenda est semita: et minae et preces
Saxo applicandae. Si preces locum obtinent, mora
Minae cavendae: Si locus non sit preci,
Minae admovendae, Civ. 1. Longa non superest
Nec scelera tolerant tempus: haec debet dies
Regi salutem, Civibus vitam dare.
Bl. Ar. Scelus ad summum pertigit apicem:
Vindicta veni, Sua cuiusque
Crimina funes sibi contexunt;
Quibus in terras saeva Tonantis
Ira trahatur. Vindicta veni.
Vind. Venio Nemesis: sed violentis,
Testor Superos, tracta catenis.
Quis me caelo trahit invitam?
Pressâque ira grande volentem
Transire scelus rapit in terras?
Blasph. Ego blasphema docui voce
Violare polos. Arr. Ego deliri
Caeca tumoris documenta dedi.
Utraque. Ille magistram vincit utramque.
Gen. Audio. sed quid, nescio. Tacitus
Terror in imum penetrat pectus,
Mentemque gelat. Vin. Conscia sibi mens
Pavida est semper. Per. Nate quid horres?
Vilior animus timeat Superos:
Tu ipsos Superos terrere potes.
Gen. Audio quiddam dirum, insolitum,
Terribile, atrox! Pert. Non, non audi,
Nate, huc aurem. Ne tibi caeli
Murmur ad imum penetret pectus,
Bombyce aurem claudo utramque.
Bl. Ar. Vindicta veni! scelus in summo est.
Gen. Nihil auditum iam mihi turbat.
Sed tamen oculos plurima terrent.
Video, video; trepidatque animus.
Pert. Quid nate vides? Gen. Pavor instantis
Fati exanimat. Pert. Verte huc oculos,
Ne vel crebri fulguris ignes,
Vel monstra oculos tibi confundant,
Praetendo peplum. Bl. Ar. Quid Diva moras
Languida nectis, fulmenque, vetas
Ire volante in crimina penna?
Gen. Nihil auditum, nihil aspectum
Amplius urget larva horroris.
Bl. Ar. Vindicta veni! scelus in summo est.
Gen. Nihil auditum iam mihi terret:
Nihil aspectum iam mihi turbat.
Bl. Ar. Satis est. Ego me subtraho scenae,
Suadere nefas operae nostrae est.
Cum iusta venit poena, severum
Ferat ille flagrum, qui scelus egit.
Gen. Libet ire via, qua semel ire
Coepimus, Vin. Adsum. iam nihil audit,
Adsum. Frustra est clamor in aures.
Adsum. Frustra est. exsero flagrum
Tergusque ictu verbero Gen. Quis mi
Terga flagellat? Vind. Perfide Superis,
Invise Deo! Gen. Desine, quisquis
Mihi terga feris. Desine, satis est.
Vind. Nondum satis est, donec ademptum
Numini honorem crude reponas.
Gen. Desine, satis est. Vind. Nondum satis est.
Sic ego moneo, sic ego flagris
Increpo mentem. Discite tumidos
Animos poenae frenare metu,
Si corda metus non satis arcto
Limite stringat, venio rursum, et
Scelus extremo fulmine perdo.
QUid ais? timenda plebis incensae manus?
Magis timenda Regis irati est manus,
Rod. Manus imperantum populus est. Quidquid valent
Reges, per ipsas Civium vires valent.
Al. Est umbra Regis, quem facit sortem suas
Civis. Rod. iacere neminem tantum puta,
Quin, si furore exaestuet, in ipsos queat,
Peiora reges. Al. Non amant? metuant suum
Regem scelesti. Rod. O Rex, metus non est bonus
Regni minister. Al. Sed bonos cives facit.
Rod. Etiam timendos Regibus. Al. Quibus tepet
In corde sanguis. Rod. Et quibus nimium calet.
Nec vilis hominis ira spernenda est. Iacet
Quandoque sceptro oppressa, sed tandem timor
Diuturnus animos addit, et caecam rapit
In arma turmam.
Alph. At unde? quae nostrum caput
Procella poscit? Rod. Ira communis ducem
Non patitur: unus impetus cunctos rapit.
Al. Primum furoris prode communis caput.
Rod. Ubi quisque primus, nemo non primus fuit.
Saepe sine capite plebs simul ferrum rapit,
Simulque saevit. Al. Ergo per cunctos ruam,
Promiscuoque funere exstinguam malum.
Rod. Male ferrum et ignes admoves, quando malum
Lenem medelam postulat. Plebis furor
Gravior in iras surgit, ubi ferrum obicis;
Benignitate vincitur. Al. Non est meum
Precario imperare. Rod. Sed Rex, hoc tuum est.
Cives habere, ut imperes. Al. Etiam meum est,
Demetere capita, quae pati imperium abnuunt
Regem. - - Quid aeris iste concussi sonus?
Rod. O Rex, procellam turbo vicinam impulit.
Nunc. Alphonse, capiti consule: in ferrum ruit
Popularis unda; Consul ardentem praeit
Turbam, Senatus aestuat, vulgus fremit,
Furor it per urbis compita. In Regis caput
Hic turbo fervet. Al. Fervet in Regis caput?
Sine me furorem solus in medium ruam,
Feriamque capita sontium, aut insons cadam.
Rod. Cave, o, furori regium obtendas caput.
Al. Sine me. Rod. Ministri prohibet hoc constans fides.
Al. Perimam nocentes. Rod. Ipse non nocens cades.
Al. Sine me perire. Ro. Cede tantisper malo:
Cedendo franges. Al. Regium hoc magis puta,
Frangere cadendo. Ro. Si quid Augusto fides
Probata, si quid merita Roderici valent,
Subtrahe furori plebis invictum caput.
Al. Quis sistet ignem? quis rebellantum manu
Excutiet arma? Ro: Mitte Rex curas; ego,
Ego incitatas leniam plebis minas:
Nec ante sacrum Regis attinget caput,
Quam nostra se per pectora enervet furor,
Al. Frenemus iram: plebis emotae impetum
Tu siste. At astra iuro.
Rod. Se turbo huc rotat.
Occurro inermis. - -
- - Talis hoc limen subis?
Hanc Consul aulam? Con. Tempus id praesens iubet,
Pietasque civi debita. Rod. Sed hoc non iubet
Iurata pietas, et sacramento fides
Promissi Regi. Con. Quando rex caelo fidem
Frangit, meretur civium frangi fidem.
Trib. Insiste coeptis Consul: accensum mora
Placat furorem. Rod. Siste: Pietati dabo,
Quodcumque poscit. Sana non suadet furor,
Remittite arma. Vultis hoc pelagus pio
Transire remo? Trib. Civium sistet salus,
Et vita populi. Rod. Stabit. hoc pacto mei
Sancio cruoris. Consulem sit fas mihi
Solum alloquendi. quidquid est voti, seres.
Con. Abscede modicum. Ro. Consul armatam manum
Video tuorum civium; at nondum tamen
Causam furoris video. Nil humile arbitror
Quidcumque sit. quod dextris ferrum ingerit,
Con. Vides ruentem patriam, atque urbis statum
Misere cadentem, quodque violentum imprimit
Animis dolorem, fata misceri, rapi
Iuvenes, senesque, filios maesto patri,
Maestumque patrem filiis: causam tamen
Nostri doloris postulas? Rod. Quisnam Deo
Statuere leges possit? Arbitrio vices
Mundi hic gubernat: iam salutifero solum
Amica caeli sidera influxu beant:
Iam gravis, et ater incubat mundo vapor.
Sed et meremur siderum invisas faces
Per nostra scelera.
Cons. Non grave est unquam pati,
Quod quis meretur scelere supplicium suo
Sed scelera regis populus immeritus luit.
Rod. Regis? quis ista finxit? Est iustus Deus,
Rigidus nocenti, mitis innocuo pater.
Cons. Sed iustus idem ac mitis, in populo expiat
Delicta regum. Rod. Labe si populus caret,
Deus minace fulmine in populum abstiner.
Cons. A Rege culpa ducta sceleratum facit
Populum. Rod. Tonantis aequitas istud vetat.
Quod quisque peccat, hoc luit.
Cons. Verum est: reum
Supplicia poscunt; est tamen Regis sui
Pars magna populus. Inde cum Regum Deus
Delicta punit, magna pars poenae cadit
In non nocentes. Rod. Culpa si Regis facit
Civem nocentem; culpa, quam civis patrat
Civem innocentem faciet? Cons. At saltem minus
Faciet nocentem. Rod. Nemo sine culpa gravi
Arma violenta Regis in vitam tulit.
Cons. Regia potestas, est potestatis Dei
Pars aliqua. Desinit esse Rex, qui non regit
Populum Tonantis lege. Si hoc nomen cadit,
Iam vindicandi iura me stringunt.
Rod. Dei est
Statuere Reges: tollere, hoc quoque est Dei.
Cons Quandoque Reges Numen expungi sinit,
Rod. Ut reliqua scelera, quae tamen et idem vetat.
Cons. Ergo feremus impii Regis iugum?
Abi: statutum est: ibit in Regem furor,
Quo stante sexus omnis ac aetas ruit.
Rod. Meliora Consul. Causa si constet. nihil
Coepta remorabor: Causa dum nondum patet,
Cautius agendum est. Cons. Ore veridico Deus
Edixit ista: Populus immeritus luit
Delicta Regis. Ista restatus palam
Incola propinquae rupis Elphegus, cui
Arcana saepe pandit e caelo Deus.
Rod. Adverto fraudem. Consul, excelsae tene
Mentis tribunal: pondera et dicta, et virum.
Quae somniavit dormiens, vigilans putat
Decreta caeli. Durus hic morum vigor,
Haec silvicultrix vita plerumque obiacet
Illusioni. Demus haud modicum notae
Prudentis animi, levia si credis. Tamen
Fac esse caeli verba; prudentem virum
Prius decet librare, quam statuat, modum.
Examinemus unde? quo fonte? hauriat
Elphegus ista: vera si constet sides,
Si verba Superum, iussa si caeli probet;
Ego, ego ipse tecum in arma, et in flammas ruam.
Co. Constabis ista mente? Ro. Dum constat polus.
Con. Adeste cives propius. Hoc vestras manus
Compulit in arma; scelera quod Regis petant
Iugulum innocentum civium?
Trib. Hoc iustos vocat
Populi furores. Con. Istud Elphegus, poli
Interpres, animis indidit? Tr. Et aequum fuit
Audire Caeli verba. Con. Quis vero a Deo
Haec iussa tulerit, lance matura satis
Non ponderatum est, Dixit Elphegus: statim
Fides secuta est. Tr. Credidimus. Con. At par fuit
Credenda lanci appendere. Hinc dandam moram
Rodericus irae suadet, ut constent prius
Indicia caeli, ne dolo inductus furor
In paenitenda proruat. Tr. Id aequum reor.
Sed hoc periclo obnoxium est, tanto impetu
Tentasse cives regiae incursum domus.
Male inchoatis raro stat finis bonus.
Rod. Impunitatem spondeo, si res dolo
Conficta fuerit: vera si fuerit, meam
Et ipse dextram in arma vobiscum dabo.
Tr. Placet, placet? Civ. Placet. Con. Male armatus furor
Ea iam resedit. ponimus ferri minas
Dum veritatis veniat in apertum dies.
Quam saeva populus bellua, atque audax fera est!
Quae cum furori frena laxaverit semel,
Aegre domatur. Multiceps hydrae genus
Vice rationis impetus primos habet,
Sequiturque: qualis fluctus in fluctum ruit
Agente Borea. Sidit aliquantum calor:
Sed prima vis repressa vim saepe alteram,
Et saeviorem concitat. Cardo strepit.
Al. Roderice fluctus concidit? vel res loco
Periculoso vertitur? Rod. Non est levis
Procella, populus asper, atque irae impetu
Exasperatus. Sed tamen mentis furor
Remittit aestus. At nihil tutum puta:
Brevis hora mentem mutat, et veterem coit
Ira in procellam. Causa tollenda est mali,
Incendiumque pabulo abstracto cadet [(transcriber); sic: eadet] .
Al. Quae causa flammae?
Rod. Si iubes, dicam. Al. Volo,
Iubeoque. Rod. Vano tota tempestas furit
Errore nixa; culpa vel tota est tua.
Al. Mea culpa tanti sceleris?
Rod. Hoc velum impiae
Audaciae praetenditur. Regis scelus
Se luere populus autumat. Quod se ferox
Libitina iactet; quod simul cadant patres,
Patribusque iuncti filii. et pueris senes,
Crebraeque circum funera exsequiae gemant,
Tuis sceleribus imputant. Al. Cur non Deo?
Quod gemimus, ipse patrat; atque hominum neces
Videre gaudet. Ille consilio suo
Mundum gubernat: quamlibet, si res meo
Placito ageretur, multa meliori darem
Fluere meatu. Fateor, hoc vulnus grave est,
Quod luctu in ipso luctus oriatur novus,
Alterque trudat alterum. Sed quis iubet?
Quis inquietat publicum cursum rei?
Si praesiden di rebus humanis mihi
Esset potestas, melius et terrae vices,
Et astra regerem. Sed quis Alphonsum facit
Reum? quis imputare Regi audet scelus?
Rod. Fortuna nullum sede tam celsa locat,
Quo non sinistra plebis inveniant viam
Iudicia. vilis nemoris abstrusi in cola
Elphegus, actus mente non sana (licet
Pietate fors maiore) per medios choros
Plebisque, civiumque raptus, sic ait:
Delicta Regis populus immeritus luit.
Hinc ille turbo concitus ferro sacrum
Regis petebat verticem. Al. Elphegus? ferax
Pestis malorum! Elphegus? O fallax Sion!
Annosa vulpes! rigidus hoc vitae tenor!
Hoc ficta pietas? hoc supercilii gravis
Agitabat arcus? Crede iam fronti piae,
Vitae rigori crede, qui tantos coquit
Movetque fluctus Iuro per regnum meum,
Non ante Phoebus iste in occasum ruet,
Quam pestis illa victima inferno cadat.
Roderice nemoris antra, et umbrosos lares,
Omniaque late lustra perquiri iube.
Scelusque ab antro, carceris ad antrum trahi.
Cui lingua nimis est libera, catenas ferat.
Castella, regnum nuper augustum, modo
Vix larva regni! Strage iam late edita.
Cadaverumque strue, nihil tui amplius
In te reperio. Cecidit antiquum decus
Et forma regni: vasta successit lues
Chaosque rerum! sed quod in pectus fluit,
Et dente acuto viscerum fibras vorat,
Nos, nos sceleribus fecimus caelum nocens:
Nos impiata sidera in tristes faces
Per ausa nostra accendimus. Non est Deus,
Ut arbitratur vulgus, inclemens, minax,
Amansque saevi fulminis: sed nos bonum,
Mitem, quietum, et indole benigna pium,
Nos inserenum facimus, immitem, asperum.
Nos fabricamus tela, queis [Reg: quis] nostrum petat
Severus ultor verticem. At quod est caput,
Si scelera populi transit, in Reges tonat,
Hinc immerentes poena communis ferit.
O magne caeli Rector, vitaeque arbiter,
Vindexque Numen; quem tibi Alphonsus negat.
Hunc tribuo honorem. Cuncta sapiente ordine,
Modo, tenore, lege statuisti: omnia
Sapiente pariter ordine, ac modo regis.
Sed tibi potestas cordium est: si vis, potes
Mutare Regis indolem, et honoris tui
Ingerere amores Istud, ut porro velis,
Valeat profusus sanguis, et merita tui,
Et mors acerba filii. Tanti haud leve est
Pretium cruoris. Unicam impende, o Pater,
Regis saluti guttulam: quantus fremit,
Tantus Tonanti serviet.
Sat. 1. Hic ipse est. Sat. 2. Sile.
Venemur aure verba. Elph. Prociduam Deus
Populo salutem redde: Non meritus luit
Delicta Regis. Si quod in regem cadit
Facinus, id esse patere materiem tuae
Clementiae. Eadem causa clementem facit,
Iustumque te. Non ardet in poenas manus,
Si scelera desint: nomen amittis pii,
Si nemo peccet: parcere est proprium tibi,
Plectere alienum.
Sat. 2. Commodus fraudi est locus,
Et urget hora.
El. Parce, mi Deus! Sat. 2. Irrue.
Sat. 1. O machinator fraudis! o mundi lues!
Et vile terrae pondus, in casses venis.
Sat. 2. Age, quid olympus possit, exemplo doce.
Precare, caelos rumpe singultu, Dei
Aures fatiga: nemo te nostris dabit
Hinc ire manibus liberum. Sat. 1. Quis me pavor
Retro coercet? Sat. 2. Perage meditatum scelus.
Et me timoris nescium invadit gelu.
Sat. 1. Repetamus orsa Coepta texuntur bene,
Male licet inchoata. Da vinclis manus.
Da colla resti. El. Vinculis nihil est opus
Animo innocenti Sponte, quo vultis, grave
Urgebo senium. Sat. 2. Pone simulatum modum,
Larvamque vitae: scena iam mentis patet
Et virus animi. El. Iura si sequeris, forum
Concede causae: iura si nolis, lubens
Poenas in omnes innocens pectus dabo.
Vind. ite tela. venit hora
Iam suprema. Fulminandum est:
Ite tela. quid moramur?
Crimen auget omnis hora.
Ite flammae vindices.
Rex negat malo medelam:
Blanda ridet, saeva spernit;
Verba ludit, flagra damnat:
Spes adempta est. Ite tela:
Hora venit ultima.
Clem. Parce Diva, fulminisque
Vim coerce. Vind. Quid moraris?
Venit hora: mitte fulmen.
Regis impii ut rebellem
Eruamus spiritum.
Clem. Est benignus Rector orbis.
Vind. Estque iustus. Clem. Sed benignum
Indoles facit. Vind. Severum
Cogit esse perfidorum
Indoles mortalium.
Clem. Fac severum semper esse,
Detonare, ac fulminare
Semper igne: quisnam amabit?
Dissolutus in favillam
Totus orbis occidet.
Vind. Fac benignum semper esse,
Nec minari, nec vibrare
Tela dextra; quis timebit?
Orbis ibit in ruinam
Criminum licentia.
Clem. Desinet pater vocari.
Vind. Desinet iustus vocari.
Clem. Lenitatis laus iacebit.
Vind. Aequitatis laus peribit.
Clem. Mitis est. Vind. Et aequus est.
Clem. Lenitate se fatetur
Esse Numen. Vind. Aequitate
Imperare gaudet orbi.
Clem. Saepe parcit Vind. Saepe punit.
Clem. Mitis. Vind. Ultor imperat.
Clem. Siste fulminis fragores.
Vind. Mitte me. maturat hora:
Crimen urget. Clem. Spem recidis?
Vind. Spes recedit Clem. Spes doloris
Pollicetur lacrimas.
Vind. Pono fulmen, si resurgat.
Clem. Pone fulmen, ut resurgat.
Vind. Pono fulmen. Viraque. Ira differt.
Rex inique, surditatem
Pone duri pectoris.
Nil morari suadet hora:
Vita fallit finis instat,
Mors minatur, orcus ardet,
Rex inique, surditatem
Pone duri pectoris,
Numen advocat morantem,
Numen adiuvat volentem,
Gratiamque dat cadenti.
Rex inique, surditatem
Pone duri pectoris.
QUis me soporis sede tranquilla excitum
Vocat tumultus? Somnium? an vates fuit
Haec scena veri? Numen, heu! rigidum procul
Averte fulmen! Mens stupet, animus riget,
Et adhuc per ossa gelidus exerrat pavor.
O mitis, inae parcus, et poenae abstinens,
Facilisque veniae, Nemesis invitae Deus!
Suspende lenta fulmen accensum manu.
Siluere caeli, posita tempestas minas
Abstersit. At non semper haec caelo quies:
Non semper iram Numinis lentus sopor
Tenet sepultam. Languet ad tempus: tamen
Aliquando flammae vindicis torquet faces.
Si tardat ictum, gravius hunc quondam exserit,
Et saeviore clade compensat moram.
Aliquid minatur Diva, quae sceptrum manu.
Audace fregit; aliquid allisum solo
Decus coronae, et laurea in ventos data.
Sed quid? Peribit huius augustum decus
Et forma regni? periit. in civem lues
Plebemque saevit: nulla funeribus dies,
Nox nulla vacua. Quod supervivit, mera
Est larva vitae. Namque qui nondum necis
Colore pallet, pallet assiduo metu.
Superi! quid ultra poscitis? cui me malo
Caelum reservas? Quis repercussis fragor
Sonuit ab astris?
Ang. Petre. Pet. Te veneror: iube.
Ang. Deus parentis lege moderatur solum,
Et occupare pectora aggestis amat
Muneribus. At si pertinax mentis rigor
Cervice dura pugnet, intorto minax
Flagro pavores ingerit. Si nec minae
Prosint, flagellis erudit. Verber flagri
Si corda nondum conterat, tandem admovet
Sceleri supremum fulmen. Alphonsi stupor
Hucusque venit. Crimina invitum Deum
In ultionem provocant. Quae se tuis
Oculis dederunt spectra, sunt minae ultimae.
Nisi resipiscat, occidit. Stat iam Deo
Fixum scelestum perdere, atque una scelus.
Pet. Concede Numen aliquid oranti Ang. Nihil.
Pet. Aliquid benigno nomini patris. Ang. Nihil.
Pet. Aliquid tuae clementiae.
Ang. Nihil, nihil.
Pet. Tuo cruori aliquid. Ang. Nihil. Prece abstine.
Matura nullas fulmina admittunt preces.
Abi, et supremas nuntia Alphonso minas.
Si scelere mentem revocat, et Numen suas
Deponit iras: scelera si cumulat, Deus
Severus ultor antecedentem premet.
Quam quisque serere gloriam aut poenam volet,
Hanc a benigno, aut vindice severo metet;
Abi; hora restat unica. Hoc Regi refer.
Quae me rebellem fulmina ad Regem pater
Deferre mandas? Gravior imperio heu labor!
Abi, et supremas nuntia Alphonso minas.
Quis? cui? superbus ille monitorem audiet?
Heu! triste nimis Elphegus exemplum dedit,
Adhuc sepultus nocte tenebrosi specus.
Sed quid patravit criminis? Regem fui
Sceleris moneri iussit, et culpam elui.
Par culpa nostra comparem poenam feret.
Si scelere mentem revocat, et Numen suas
Deponit iras. Sceleris agnoscet notam?
Umbramve culpae? Mentis hoc glacies vetat,
Rigidumque marmor. Qui semel mentem obstinat.
Aegre monetur: Si scelera cumulat, Deus
Severus ultor antecedentem premet.
Probatus ante terror obstipum nihil
Commovit animum: tetra mercedis loco
Elphegus antra inhabitat. At caelum iubet
Regem moneri, veterem ut exosus viam
In sanctiorem flectat errantem gradum.
Abi, hora restat unica. Hoc Regi refer.
Quid est agendum? scopulus utrinque obviat;
Et nolle, velle, proelium alternum cient.
Quidquid agimus, nihil agimus. Monitor luet.
Monita iacebunt. Sed tamen caelum iubet:
Huic obsequendum est. Petre, cui gaudes magis
Parere? Regi? an Numini? Dubias agis
Animo procellas? Quid times, quando Deus
Iubet? Ille verbis robur, et nervum dabit.
Etiam meare lympha de saxo potest
Tangente caelo. Si cadant verba irrita,
Equidem dolebo; non meam sortem, at Dei
Elusum honorem. Tela si iactet furor
In innocentis colla; qui imperium dedit,
Idem paterna reprimet ferrum manu.
Si sit cadendum, causa honestabit necem.
Est grande lucrum pro Dei causa mori.
Sic constitutum est. Qui iubes, praesens ades.
Sed ecce Rex. Occasio in votum fluit.
Ne crede, nate, fabulas vulgi levis.
Sapiente stare lege caelorum faces,
Cursus, recursusque ire sapiente ordine,
Pendere terras, aerem fluere, mare
Ire, et redire non nego: naevo tamen
Suo notavi plurima, ut condi queant
Meliore lege, et ordine, et forma, et modo.
Hoc, nate, crede; multa consilio potes
Sapientiore, quam Deus, quondam dare,
Sint multa numeris condita expletis, tamen
Ratione si rem ponderes, multis quoque
Perfectionis adici multum potest.
Man Aliquem praeesse rebus humanis Deum,
Genitor fatemur.
Alph. Quis negat? At istud nego:
Hoc Numen ipsum cuncta sapienter satis
Aut condidisse, aut regere.
Petr. Funestum heu scelus?
Al. Petre, mitte puero fabulas canere. Hoc doce
Qua lege regna temperet, cives domet,
Populos gubernet, pacta constituat, metus
A se repellat hostium pacem colat;
Vel si gerenda bella, quo gerat auspice,
Qua sede, milite, Duce, tempore, et loco.
Arcana Regem haec scire perfectum decet.
Figmenta reliqua trade plebeio gregi,
Pet. Ars temperandi regna sumenda a Deo est.
Hoc quisque melius sceptra moderatur, Deum
Quo propius aemulatur. Al. Haec vetulis cane;
Graviora Regi. Pet. Sapida si fari haud licet,
Proficua dicam. Magne Rex, grandem trahis,
Molem pericli Parce: non ego sum ea
Praesumptionis indole, ut Regis velim
Arguere dicta: sed tamen cogor prece
Humili rogare. Parce blasphemo pium
Scelerare Numen ore. Al. Quod Numen? meo
Quod erudiri forte consilio queat?
Pet. Dabisne veniam, arcana si caeli loquar?
Al. Edic aniles fabulas. Pet. Testor Deum,
Non me: sed ipsa sidera haec Regi loqui.
Tibi supremus imminet caeli rigor.
Al. Quis? cui minatur? Pet. Maior e caelo Deus
Premit minores Principes. Al. Veneror Deum,
Qua promeretur parte. Pet. Sed ab omni coli
Meretur ille parte. Al. Num solus sapit?
Pet. Collata mens mortalium menti Dei,
Stultitia pura est. Desipit quisquis putat
Se sapere. Fecit cuncta sapiente ordine,
Sapiente cuncta flectit.
Al. Est falsum. Pet. Hinc minas
In te Tonantis provocas. Al. Steriles minas,
Fatuumque fulmen. Pet. Scelera si cumulas, Deus
Severus ultor antecedentem premet.
Sunt verba nuntii. Al. Premat: et ego
Premam sequentem.
Pet. Rex, prope est poenae dies,
Imo hora restat unica. Al. Quid ulula crepas?
Pet. Rex, hora restat unica. Exemplum dabis,
Quid provocatus possit in poenas Deus.
Al. Malefauste bubo, larva Cocyti, stygis
Feralis echo. Man. Parce, mi genitor! fidem
Imploro natus Regiam. Al. Exemplum dabo,
Quid provocatus possit in poenas Deus!
Et astra salli, teque mentiri scies.
Pet. Iussa expedivi verba: nil addo amplius.
Al. Sed ego profundae victimam te addam Stygi.
Ma. Genitor, furori parce. Al. Sine. sparso solum
Cruore inundem, Man. Parce mi genitor. Alph. Mihi,
Non ominosae parco Cocyti strigi.
Sed hinc recede, laribus Augusti procul
Avolve pestem. Man. Grande, mi genitor, decus
Et magna meritum submoves aula virum.
Al. Peiora meritum. Ma. Nam quid admisit nocens?
Al. Quod traxit auram, maximum crimen puta:
Quod aula honores addidit, scelus alterum est.
Man. Commune primum est, alterum est genitor tuum.
Al. Commune tolero; quod meum est poena expio.
Man. Te per ego lacrimas oro, per quidquid sacrum est,
Amande genitor. Al. Amove a genibus manus.
Man Immerita petrum poena non sontem ferit.
Al. Insons scelestus? cuius ululatu parens
Post horam armata victima Inferno Iovi
Male destinatur? Degener sanguis Patris,
Ut hic superstes vivat, extrema patrem
Nece vis perire? Quin tibi elisum solo
Dispergo cerebrum? pestis augustae domus!
Ite hic uterque; postque sepositas procul
Mundi latebras condite scelestum caput.
Manuel quid agimus? Man. Petre, quid agimus? Petr. Pater
Exesse ab aula iussit. Ma. Innocuum tamen,
Scelerisque purum. nullius culpae reum.
Pet. Solamen hoc est unicum, et solidum; innocens
Purusque labis animus. Excedo lubens
Regalis aulae limine, ubi numquam, nisi
Coactus egi. Fateor, invito tamen
Tu mihi voluptas unica, et grandis mei
Merces laboris, digne meliore patre
Princeps fuisti. Me ille virtutis capax,
Cupidusque tenuit animus, et puro indoles
Infusa caelo, pectus adnatum Deo,
Olim per omnes gloriae fausto impetu
Gradus iturum. Man. Hoc laudis est punctum tuae.
Tu me parentis impii infaustum genus,
Caelo advocasti Pet. Numini hoc tribue, et tibi.
Si quid tamen salubre traxisti Petro
Docente, Manuel; istud in seros tene
Aetatis annos: hocque supremum cape
Monitum: verere Numen, huic toto sinu
Animoque adhaere. Regula haec prima est boni.
Tum fuge vel umbram sceleris. Hoc solo Deum
Procul fugamus pectore. At quando reges
Populos et urbes, patrio affectu rege.
Nil tam potenter vicium affectum exprimit,
Quam si paternum Civis affectum colat.
Concede populo plura, quam rapias. Nihil
Aeque in ruinam regna cum populis trahit,
Quam Rex avarus: sed nihil magis quoque
E subditorum pectore affectum rapit,
Quam liberalis, mitis, innubis, pius,
Clemensque Princeps. Rarius fulmen vibra,
Quam dona spargas Sic Deus mundo imperat,
Parcus severi fulminis, et amplo in bona
Profusus amne. Scelera si leni queant
Tolli medela, sanguine et ferro abstine.
Hoc pretio amicos civium affectus emes:
Sociusque tecum sceptra moderatus Deus
Felicitatem perpetem regno dabit.
His te supremum veneror. O superis caput
Terrisque amandum Manuel, extremum vale.
Ma. Quocumque pergis Petre; me tecum trahes.
Pet. Privata Petrum vita, te sceptrum vocat.
Ma. Privatus esse Regius sanguis potest.
Pet. Non absque probro.
Ma. Ut grandius vitet probrum.
Cum Patre vivo Tartaro tecum Deo.
Pet. Absiste nate. Ma. Si negas, animum ultimo
Vulnere cruentas. Pet. Nisi negem incertam necem
Utrumque rapio. Ma. Nisi sinis, certam necem
In me revolvis. Pet. Ergo vis una duos
Perire, meque, teque? Man. Non pater hoc volo.
Sed si cadendum est, cadere ego tecum volo.
Pet. Est nocua pietas, quae simul secum trahit
Alium in ruinam Ma. Innocuus est amor, licet
Nocitura poscat,
Pet. Manuel, abeundum est. Vale.
Ma. Non valeo sine te Si nihil possunt preces,
Concede lacrimis aliquid,
Pet. O vulnus grave!
Amare, et abigi. - - -
- - Manuel, hic ante situs,
Haec forma prolem Regis Augusti decet?
Quid vero poscunt lacrimae?
Ma, Ereptam mihi
Fleo salutem. Rod. Caelites tantum malum
A capite sobolis Regiae avertant procul.
Forte ira patris vulnere inflicto premit?
Man. In innocentem saevit
Rod. Est patrius furor.
Si quando saevit iste, mox animo redit
Paterna pietas. Esse non patitur diu
Saevum ferumque: monitor internus iubet
Patrios redire rursum in amplexus, prius
Qui iussit ire patrio ab aspectu procul.
Ma. Simul redire et alterum iubeat patrem.
Ro. Quem? Ma. Quem innocentem et nullius culpae reum
Furens abesse iussit. Rod. An Petrum? Ma. Virum
Amore dignum, gratia ac meritis gravem:
Quem sola virtus Regiae invisum facit.
Rod. Manuel, parentis indolem nosti: Furit
Repente; sed repente compositus redit
Furor in amores. Exulem quem hodie iubet,
Cras advocabit. Manuel ad patrem redi:
Sic imperavit. Man. Redde Manueli Petrum.
Rod. Quem prima rapuit hora, posterior dabit.
Confide Regum gratiae, et fallax bonum
Venare mente; quisquis ignoras, male
Felicitatem splendido inniti vitro.
O male locatos optimae aetatis dies,
Quos servitutis regiae absumpsit rigor!
Parum est, merentem negligi, augeri bonis
Minus merentem; gratiam infidis dari,
Fidis negari; pendere obsequia, et grave
Odium referre; multa promitti, at nihil
Dari fruendum; multa sperare, at sibi
Tandem perire: grandius malis malum est,
Sic occupari Principum obsequiis, Deo
Ut non supersit hora. Quam fallax bonum!
Quod vera mentis damnat exilio bona.
Aulam vocamus; carcerem dicam: ubi
Sepulta virtus clauditur, et arcem tenent
Soluta vitia; luditur honestus pudor,
Laudatur effrons Veneris impurae nepos;
Doli tribunal obtinent, premitur fides
Pietas necatur, omnis improbitas placet
Et omne late spargit in vulgus nefas,
Sed iam theatrum teneo; iam fas est meae
Vacare menti, Numine et toto frui.
Valete pulchra nomina, infames lares,
Spelaea scelerum, lustra mendacis poli.
Et quidquid aula dicitur. Iam sum meus,
Idem mihi imperator, et civis simul,
Et iura dico, et iura dictantis fero.
Valete. Vixi Regiae; vivam Deo.
Gen. Heu! quae fidis me tegat umbris
Latebra? E caelo trepidum Phoebe
Devolve diem Quae mihi circum
Monstra minantur? Nox, caligo,
Chaos antiquum sepelite orbem.
Umb. Nate infelix. Gen. Fulmen in aure est
Vox ista mihi. Umb. Nate infelix,
Cur te genui, labem stirpis,
Maculamque mei nominis? At non
Docui sanctum scelerare Deum
Gen. O vox, gravior fulminis ictu!
Umb. Scelerate, tui conspice generis
Circum attonitos Manes. Scelerum
Exempla stupent dira tuorum,
Ante hac generi non nota suo.
Ego te genui: nate infelix!
Ego te, donec sapias iterum,
Armata minis insequar Umbra.
Ite severae Maiorum umbrae,
Ite, minaci terrete oculos
Undique flamma. Gen. Saeva o facies!
Triste theatrum! Quo? quo fugio?
Quo me verto? quo sceleratum
Caput abscondo? Latus hoc flammae
Tergusque premunt, frontemque urunt.
Qua parte fugam tento, in gravius
Discrimen eo. Umb. Cingite adauctis
Undique flammis latus, et frontem,
Tergusque rei, stringite, in arctum
Cogite. Gen. Superi! si tamen estis
Superi, mundum qui ratione,
Mente, et recta regitis lege,
Non, non estis. Mea me virtus
Eripe monstris. Umb. Non effugies.
Gen. Propria mihi mens Deus est. Aude
Scelere assuetum cumulare scelus.
Non habet una satis in culpa,
Qui plura dedit documenta sui.
Umb. Satis est una scelerasse polos
Culpa ut pereas. Est elapsus:
Non tamen omnem poenam effugiet.
Nulla est sceleri tuta latebra.
Gen. Astra subibo Numenque ipsum
Frena docebo tractare orbis,
Meliore modo, legeque rerum
Condere seriem. Umb. Non tolerabo.
Gen. Heu! heu! Umb. Domitus disce superbam
Ponere mentem Non ante Draco
Te dimittet, quam tu Superum
Numen adores.
QUis saevientum nubium elisus sinu
Fragor, propinquo regiam, et Regem sono
Percellit? Aliqua parte violati lares
Trahunt ruinam. Sonitus indicium mali est.
Iterumne noster invido caelo status
Sortisque fluxus displicet? Co Princeps fuge:
Perimus omnes. Alph. Quis fugam Regi intonat?
Cui vilis anima corde sub trepido sedet,
Ille incitatos vertat in fugam pedes:
Me non moveri, quidquid immineat, decet.
Trib. Rex, aula flammis undique infestis crepat.
Violensque sese noxa per tectum trahit.
Excede laribus. Alph. Quod tibi suadet metus,
Regem timere dedecet. Co. Non est metus:
Res ipsa loquitur. Icta fulmineo impetu
Pars magna turris corruit pars altera
Lapsum minatur: ignis impune exserit
In texta vires: omnia in cineres eunt,
Et in favillas. Cede, ne labens domus
Uno sepulchro semet, et Regem tegat.
Alph. Non cedo; tecta corruant, crepet domus,
Suoque Regis opprimant lapsu caput.
Rod. audis tonantes desuper caeli minas,
Et convolutum murmure irato polum,
Repetita perque fulmina in Regis lares
Ignem volantem? Cede dum Princeps potes,
Coacta in istos ira conspirat lares.
Alph. In quem tonantis ista tempestas poli
Distringit iras?
Rod. Impetu caeco volant
Elisa tela: iamque sublimes domos;
Iam tecta auguri vilis incendunt facis
Vorace flamma.
Alph. Nempe sapiente ordine
Omnia reguntur. Rod. Magne Rex, non sunt ioci,
Non sunt aniles fabulae quae vel senex
Silvae inquilinus, vel Petrus caelo data
Denuntiavit monita. Alph. Quid? iusto Deus
Rodine, modoque temperat mundi vices?
Exempla nempe cernimus. Nam quid domus
Peccavit ista? scelera si plectit, caput
Petat scelesti. quid domum frustra quatit,
Et innocentem, fulmine; Hoc fixum est; Deo
Si socius orbem flecterem, rebus darem
Meliore lege currere. Rod. Heu! Regem prope
Afflavit ignis fulminis. Propius tonat,
Suumque honorem vindicat, quisquis polum
Deus gubernat, et vices mundi rotat.
Alph. Quae me procella afflavit? aut quae me solo
Afflixit ira? Rod. Fulmen: ut credas, Deum
Amabilem indole esse; per nostrum scelus
Fieri severum. Quanta peccamus? tacet,
Dissimulat, ire patitur ad tempus nefas;
Retrahit amice, lene adhortatur, monet
Blande, minatur eminus, deinde et prope
Sua tela mittit: cuncta pertentat, reum
Ut flectat animum. Cuncta si prosint nihil,
Demum coactus fulmen extremum iacit.
Auguste, mente repete, quae Numen tibi
Ingessit animo monita. Per cives lues
Grassata late sustulit florem optimum
Iuvenum, senumque: monuit Elphegus polo
Iubente: monuit Petrus, et tui inclita
Propago generis Manuel innocua prece
Patrem rogavit, debitum magno dare
Tonanti honorem. Deinde ceciderunt minae
Fulminis in aedes; propius et telum tuos
Afflavit artus: saeva tempestas adhuc
Plures pavendo murmure in poenas furit
Haec sunt Tonantis monita. Iam tandem voca
In tuta sensus, antequam iratus Deus,
Quod inter atros nubium volvit sinus,
Elidat igne fulmen, et Regem opprimat.
Alp. Roderice, quantus pectori incumbis meo,
Et pene frangis! Da locum soli, et moram.
Abi insolentes ignium ut sistant minas.
Impelle studia civium: si quod tamen
Discrimen instet gravius. Alphonsum mone,
Quo me superbae mentis abstraxit furor.
Caelo rebellem, Numini infidum, gravem
Patriae, mihique! Mentis o durum gelu,
Rigidumque cordis marmor! Audivi rigens
Ferusque, et atrox monita veracis senis:
Delicta Regis, populus immeritus suit.
Vidi veneno pestis exstingui viros,
Iuvenes, senesque; funerum ingentes strues
Agi in sepulchra; quotque pene horae fluunt,
Tot ire cives triste Libitinae ad forum.
Audita caeli fata, quod sceptrum vorax
Letum per urbem iactet, et late imperet
Mors virulenta civibus, nostro hoc malum
Crimine parari. risimus caeli minas,
Vel in furorem mentis erupit calor.
Hinc in catenis vinctus Elphegus gemit
Antri sepultus nocte. Civilis furor
In arma visus ruere, et excidium face
Ferroque in aulam fundere: at duro stetit
Animus rigore contumax, caelo impius,
Deo rebellis, Petrus auditus loqui
Tonantis ore: Scelera si cumulas, Deus
Severus ultor antecedentem premet.
Linguae procacis creditus, iussus mea est
Aula exulare. Quodque supremum addidit,
Horrore demum pectus attonitum quatit:
Haec hora restat unica. O monstrum ferax
Alphonse scelerum, quo ruis? caelum tonat,
O, hiat Averni, terret ex alto Deus
Severus ultor, tela non patiens morae
Mors ultima acuit: hora suprema imminet;
Haec hora restat unica. Et demens tumes?
Tuumque Numen ore blasphemo increpas?
Brevis hora, rapidaque mora! qua condes caput
Alphonse latebra? quo trahes tutus loco
Animam furori proxime obiectam Dei?
Undique pavoris horror, et timor, et tremor
Mentem flagellant; undique occurrit mei
Sceleris imago torva, terrifica, horrida,
Animumque laniat. Quis mihi. Elphegum dabit
Carcere solutum? Fida famulorum manus
Adeste: ferro liberum Elphegum volo.
Adhuc ferocit ignis. E tecto intimos
Sese in recessus egit, et rupto obice
Per ipsa regni pretia bacchatus, famem
Gemmis et auro satiat. Al. Alphonso hoc leve est
Tolerare pondus: plura promerui. Rod. Deus!
Alphonsus ista loquitur? Al. Absumat domum,
Qua praepediti industria humana nequit.
Gemmas et aurum, pretia regnorum voret;
Meruimus ista. Ro. Credat hoc quisquam, gelu
Illud rigentis pectoris spatio brevi
Potuisse frangi? Al. Pereat hoc, quidquid leve est.
Servate gemina decora Manuelem meum,
Ferri et solutum pondere elphegum Duo
Sunt omne regnum, et omne regnorum decus,
Quodcumque voveo. Ubi Manuel nostri salus
Futura regni? Ro. Credidi socium suo
Adesse Patri. Al. Caelites! meus mihi
Manuel superstes vivat. Ma. o Genitor! Al. Mei
Vox ista nati est. Ma. Genitor! o genitor! tuo
Succurre nato. Al. Frangite obstantes moras.
Quis mihi feroce pignus ex flamma eruat?
Aurum et favorem spondeo Ro. Hac audax viam
Rimare parte. Ma. Flamma me circum undique
O genitor ambit. Al. Sinite, Manuelem meum
Medios per ignes eruam. Ro. Princeps tuam
Oro salutem! Regis obsequio mea
Debetur anima. Liceat extremo fidem
Testari in apice. Ma. O genitor! auxilium impera
Meae saluti. Al. Nate! quam rigido fodis
Vulnere parentem! Sinite me medios viam
Rumpere per ignes. Civ. Abstine, Princeps, tui
Capitis periclo; tutus est Manuel tuus.
Al. Propera salutem. Video te Manuel!
Ma. Pater
Te video. Al. Dulcis nate, quam pectus gravi
Timore solvis! Ma. O pater! quam cor mihi
Amore satias! Al. Vivimus fili! Levis
Iactura reliqua est. Pereat hoc, quidquid potest
Semel perire, aut debet. Aeternum nihil
Fortuna caeca Regibus terrae dedit.
Servemus illa. quae eripi numquam valent.
Ma. Ita Pater: illa propria natura et Deus
Virtusque faciunt: reliqua fortunae obiacent.
Al. O nate, patris grande solamen tui,
Quantum parentis indolem excedis tua!
Ma. Petro Magistro. Al. O Petre! confusi dolor
Secundus animi! quanta regalem quies
Mentem teneret. Verba si Petri meo
Penitus bibissem pectore! At nondum integram
Felicitatem teneo: et Elphegum volo.
Et Petrum adesse. Magna pars sortis meae
Erunt uterque. Sero virtutem aestimo,
Quam vel profundo carcere insanus tego,
Vel in remotas exulem mundi plagas
Abire iussi. - - -
- Ad ultimum leti innocens
Ducor theatrum? Al. Elphege, da veniam precor
Tuo latroni. El. Caelites! Regem meis
Accidere genibus? Surge, cui par est mihi
Lunare poplitem. Surge. Al. Da veniam Pater.
El. Peccas precando. Al. Sceleris admissi dolor
Iubet precari. El. Sceleris admissi dolor
Vetat precari. Grande sit quamvis nefas
Quodcumque Regis, sceleris amittit notam
Per vim doloris. Una sat lacrima est gravi
Culpae eluendae. Poplitem terra leva,
Quem regna adorant. Al. Ante non genus erigo,
Quam me reponas gratiae. El. A laeso hoc pete.
Al. A te petendum est; cuius in collum probra,
Ferrum, catenas, vincla, conieci impius.
El. Quodcumque fuerat crimen, hoc culpa vacat.
Al. O me scelestum Principem! augusti luem
Probrumque regni! scelera praecipitem ema
Quo me tulerunt! Estne spes veniae super,
Quae me nefandum reddere Tonanti queat?
El. Sinus apertos gratiis Numen gerit.
Quas in volentes nube munifica pluit.
Al. Quis occupandae gratiae Alphonso modus?
El. qui cuique prostat. Al. Limitem nullum Deo
Tot scelera figunt? El. Fateor immani polos
Scelere impiasti. saepe (quod grande est nefas
Vel cogitare) conditis rebus sua
Inesse vitia; lege meliore et modo
Potuisse condi, voce blasphema furens
Pronuntiasti. Tacuit ad tempus Deus;
Deinde vindex aeri infudit nocens
Pestis venenum, magna pars urbis malo
Hoc expedita est. Al. Populus immeritus luit
Delicta Regis. El. Monita suggessit calor
Tumultuantum civium, et plebis furor:
Non audiisti! Monita repetivit meo
Ab ore in urbem sparsa Rodericus tuus:
Non audiisti. Monita repetivit Petrus;
Non audiisti.Denique elisa face
Mollivit animum, quodque glaciatum gelu
Pectus rigebat, gratiae inflexit calor.
Redde ergo. quidquid ore sacrilego Deo
Tulisti honoris: parta iam venia est reo.
Al. Quam lenitatis grande documentum Deus
In me dedisti! Iustus es, clemens tamen
Magis. Ego, saevum et Tartaro dignum caput,
Dignumque mille distrahi poenis! Ego,
Pudet prosari, scelere non uno reus
Totum sub uno pectore Acherontem tuli.
O parcum in iras Numen! o magni Deus
Potens amoris! Quidquid est per me tibi
Ereptum honoris, reddo, qua possum. Meo
Utinam cruore reddere liceret! Tibi
Regni coronam consecro; sceptrum tibi.
Laterisque nostri purpuram; o Numen dico.
Quidquid cruoris bullit in venis tuum est;
In corde quidquid spiritus. ardet, tuum est.
El. Assurge Princeps. victimam accepit Deus:
Et se redonat. Al. Fide tu posthac meo
Elphege laceri socius incede, et comes,
Idemque monitor Regis, et culpae reo
Decerne poenas. Vita, quam traham, tuo
Stat arbitratu. Petrus ad nostram redux
Vocetur aulam. Medius incedam duos
Princeps Achates inter, et certam legam
Viam salutis Nate, quem! laesit nimis
Abominande sceleris exemplo parens;
Meliore vitam semita innocuam trahe
Documenta Patris abice, et Petri tene.
Demum remotus discat hoc mundus: Dei
Dare signa poenae; plectere benignâ manu;
Nec amare nostra damna; sed reduces suis
Sceleribus arcto stringere affectu patris.
EPILOGUS. Docet Deum dare signa imminentis poenae, et clementer punire. Umbra
Ferdinandi Regis. Genius Alphonse. Clementia. Vindicta.
Sapit Alphonsus. Meus est iterum.
Iam pono minas; exuo spectrum,
Vultuque trucem detraho larvam,
Et simulatos, patris affectu
Muto furores Sapit Alphonsus:
Quodque sacrilego contudit ore
Numen, amanti corde veretur.
Tu quoque patri sancta minanti
Sat famulatus Draco, quem rictu
Patulo hausisti, redde Alphonsum.
Meus Alphonsus, meus est: redde.
Dicite posthac: Deus est iustus;
Deus est clemens Etiam quando
Contrahit axem, et saeva minatur
Flumina terris, mundumque omnem
Tonitru terret; Deus est clemens.
Satis est tonitum; satis in pectus
Ivere faces. Ego succedo
Patrio caelo Tu Draco repete
Veteres silvas. Gen. Deus est iustus,
Clemensque simul. Terret amaris,
Dulcia prodit: perdere fingit,
Servare cupit fulmina mittit,
Non ut perdat; sed meliore ut
Imbuat animo. Fulmina facile est
Vitare Dei; si terrorum
Praevia series animos tangat.
Semper poenas praeit indiciis,
Datque sequentis signa furoris.
Cle. Meus Alphonse es. Vin. Meus Alphonse es.
Cle. Meus es. Vin. Meus es. Cle. Tibi divinos
Pando amplexus. Ades Alphonse!
Vin. Tibi pacatas depono faces:
Ades Alphonse! Utr. O ades Alphonse!
Cle Meus es. Vin. Meus es. Utr. Iam tibi amicus
Panditur aether iam meliore
Cursu imperium; iam continuo
Ibit honorum semita fluxu.
Alphonse veni; propiorque subi
Tibi placati Numinis ora.
Cle. Ego sum Bonitas. Vin. Ego sum Nemesis:
Sed deposito fulmine pia sum.
Ego terrores animo admovi.
Cle. Ego, terrores ut penetrarent,
Mollivi animum. Gen. Deus est iustus,
Deus est clemens. Utr. Mens communis
Studiumque unum fuit utrique;
Terrere minis, parcere poenae.
Gen. Deus est iustus, clemensque simul.
Dicite mecum Deus est iustus,
Clemensque simul. Om. Deus est iustus,
Clemensque simul. Lentus in iras,
Parca severae fulmina Nemesis
Iacit ex alto. Sepe minatur
Fulmina; raro fulmina torquet.
Si quando tamen scelus humanum
Vindice cogat saevire manu;
Prius ignavo murmure nubes
Undique cogit, crebroque igne
Oculos stringit; prius in deminas
Nemorum quercus tela exonerat,
Quam sceleratum caput intorto
Fulmine feriat Perdere fingit,
Perdere non vult. Semper poenas
Praeit indiciis, datque sequentis
Signa furoris, queis [Reg: quis] meliorem
Suadet animum. Signa attende,
Domitumque stude meliore via
Ducere sensum; poena repressa est.
Deus est iustus, Deus est clemens.
VEritatem praesentem Fabula tegimus. Evergetes Regii sanguinis adolescens ab Aretino Patre, eoque olim Rege, sed iniquitate fortunae ad pastoriciam sortem devoluto, ad contrahendas cum Endoxa Regia vidua nuptias urgebatur; sed severe respuebat, institutione et suasu potissimum Euprepiae, a qua educatus fuerat, quaeque identidem cum ad privatam vitam hortabatur. Igitur huius monitis dissimulat habitum, aspectum, et linguam; Et a suo parente in servum admitti postulat: a quo, iam suum Evergeten se perdidisse exsistimante, in filium adoptatur. Observatus demum proditusque quod nec blaesus sit, neque altero oculo caecus. suspicionem sui facit, et capta maiore experientia deprehenditur
esse Evergetes. et tandem Endoxae desponsatur. Annal. Passav. ad Ann. 1664.
Data Passavii. Reverendiss. ac Celsiss. Principi Episcopo, 1665.
QUid mente semper pendula incertum trahis
Fili parentem? Nostra res agitur. Decus
Resarciendum stirpis huc mentem meam
Flexit, Vetustum respice ad nomen Patrum:
Reges fuerunt; sceptra rexerunt manu,
Et sancta populis iura dixerunt. Nisi
Huc nate vota dirigas. clarum diem
Sanguinis aviti mente degenere obtegis.
Verum est: iniquo sortis afflatu, prior
Splendor familiae cecidit, et adempto incliti
Honore sceptri ad rusticam ducti casam
Sanguine minorem ducimus vitam: tamen
Ubi se priorem pandit ad sortem via,
Degeneris animi est. flectere aliorsum gradum.
Ev. Vereor paterna monita Sed liceat tamen
Aperire sensa cordis, et clausam sinu
Retegere mentem. Ar. Fare. Ev. Maiorum decus
Honorque sceptri, et frontis augustae iubar,
Invitat equidem pectus, at plures tamen
A nuptiarum legibus causae avocant.
Ar. Cum genitor orat?
Ev. Sponsa cum forte est ferox.
Parumque blanda Nympha; quae cupiat emi
Doloribus, suspiriis, et lacrimis.
Ar. Annuit et ipsa. Ev. Genitor et Sponsae? Ar. Annuit.
Ev. Placeat necesse Evergetae est.
Ar. Et non placet?
Ev. Fastidit illam. Ar. Caelites! quaenam tibi
Placebit unquam sponsa, si Endoxa haud placet.
Considerasti frontis augustae notas?
Ev. Consideravi. Ar. Dentium candens ebur.
Risus leporem, gratiam augustam Deae?
Ev. Consideravi Ar. Nonne de geminis micant
Soles ocellis? Nonne placatus tenor
Frontis sereno proelium indicit polo?
Et non gemellae Charites in labris sedent?
Sed adde dotis Regiae opulentum sinum,
Provinciarum iura, Regnorum insulas:
Adde et vetusti sanguinis avitum genus,
Ductumque ab atavis Regibus clarum decus.
Et pulchra, dives, nobilis: quid plus petis?
Ev. Et pulchra dives, nobilis: sed non placet.
Ar. Sed non placet? Mi nate, quam affligis patrem!
Ev. Afflictioni demo maiori. pater.
Ar. Addis minori. Grande supplicium puta,
Quod sorte nuper Regia eiectus dies
Subter mapali rustico obscuros agam:
Sed maius hoc exsistima; quod cum patet
Aperta rursus Regium ad solium via;
Per te parenti ad gloriam eniti haud licet.
Ev. Meminisse genitor dic eat, olim quae mihi
Dicere solebas: Non facit Regem, aureum
Iubar coronae; non manus sceptro gravis;
Non purpurati lateris augustus color;
Aut tecta Sole gravida radiantis Tagi,
Spoliisque Erythrae; quidquid aut Indus legit,
Aut demetit Arabs; non satellitii cohors
Affixa lateri. Regis hic nomen ferat,
Qui nec secundo tollitur sortis ioco,
Nec insecundo sternitur casu: cui
Idem serenum mentis est, seu se erigat
Turbo malorum, seu cupitorum affluat
Torrens bonorum: iura qui dicit suae
Legesque menti; qui nihil metuit, nihil
NImis ambit. Ista, care mi genitor, mihi
Olim canebas: ista condidici puer,
Iuvenique inhaerent; nec seni attrio [(perhaps: attrito)] excident.
Ar. Verum est: Beatus, regna qui mentis tenet:
Sed si tenere mentis, et mun di simul
Imperia possis; nullus infaustum arguet:
Ev. Imperia mundi, et mentis haud constant simul.
Ar. Constare si quis nolit: at si quis velit,
Simul imperare civibus et animo potest.
Ev. Unus duobus hostibus numquam bene
Rex imperavit. Mentis imperium quies
Tenet alta; mundi regna volvuntur maris
Instar procellae.
Ar. Stat tamen Tiphys sua
Navi quietus, quamlibet pontus fremat.
Multoque tabulas impete lacessant Noti.
Ev. Sed in quiete trepidat, atque omnem timet
Eluctum supremum
Ar. Cautus evitat quoque.
Ev. Quando procellam lentus Hippotades movet:
Sed cum ferocit, Aquilo cum laevum latus,
Auster flagellat dextrum, et prorae incubat
Violentus Eurus, Zephyrus in puppim suas
Despumat iras, hincque stat caelo minax,
Et hinc, et inde scopulus; an quisquam, Pater,
Vitare cautus Tiphys interitum queat?
Ar. Mi nate; non sic nostra tempestas furit.
Tiphyn per umbras turbo violentus rapit,
At nos volentes agimur.
Ev. Et miseri ad stygem
Imus volentes. Ar. Nemo; si nolit. perit.
Ev. Est blanda quoque necessitas; tanto magis;
Violenta; quanto amoena titillat magis.
Volupta sit necessitas, quando semel.
Sequeris trahentem.
Ar. Non sequi, arbitrii est tui.
Ev. Sed sensus ipse saepe nolentem abripit.
Ar. Mi nate, mitte bella verborum: Patrem
Sequere rogantem. Ev. Cara libertas placet.
Ar. Et liber esse poteris, et Coniux simul.
Ev. Da tempus, oro Quod semel tantum licet
Statuere, mente seria et cauta decet
Deliberare. Ar. Iusta, mi sili, petis.
Meliora sensa crastinus Phoebus dabit.
Pulsa doloris nocte, laetitiae diem
Aurora profert Carolo nuper tuo,
(O dulce nomen Caroli!) nuper tuo
Viduata Nympha Carolo inamoenum dies
Maesti tulere vulnus, et acerbo fibras
Scidere morsu; quanta in unius nece
Succisa spes est! Nostra sed tetigit Deos
AErumna. Spes in proximo est nobis. Placent
Parenti utrique coniugi leges. tibi
Placere patris placita conveniens puta.
Et ut Aretinum Evergetes semper colit,
Non nolet ille, quod senex genitor volet.
En. Tuus est labor iubere; me ad placitum tuum
Fingere verende genitor. Ad leges quidem
Redire casti coniugi suadet mihi
Numerosa proles: sed tamen.
En. Quid, sed tamen?
End. Evergetes. Pon. Hic non placet?
En Non est satis.
Po. Quid ergo nata poscis? En. Ut placeam quoque
Amare mentis grande tormentum est, nisi
Amor vices rependat. Po. Endoxa es. satis,
Ut ameris, hoc exsistima. En. Est Evergetes,
Satis, ne amemur, hoc puta. Po. An durae indolis,
Animi ferocis, barbari genii putas?
En. Non est. Parentum sanguis in natum fluit:
Est mitis, animi nobilis, genii aurei;
Nec avita virtus esse crudelem sinit.
Po. Et tamen amanti reddere haud credis vices?
En Imo amat amantem.
Po. Ergo nihil restat super.
En. Imo, ergo confectum est nihil. Po. Si mutui
Coniugium amores sanciunt; si amat, et amas,
Res est peracta. En. Genitor, Euprepian amat
Evergetes, non me. Po. Quid? Euprepian amat?
Habes amantum vitia: rivalem sibi
In amore fingunt. Suspicax res est amor,
Suisque sese somniis torquet. Mihi
Endoxa crede, falleris. En. Superi velint,
Ut fallar! at quem longa sociavit fides,
Ususque longus, esse sine amore haud potest.
Po. Duram, fugacem honoris, obscuram abditam
Semper tenebris, semper invisam faci
Sobolem diurnae, filiam noctis sibi
Sanguine oriundus Regio adolescens legat!
End. Statu minora saepe diligimus. Po. Suam
Pares amores fingere ad stirpem decet.
End. Decet. sed usus saepe in aversum trahit.
Quaecumque teneri discimus, amamus senes.
Primum ille florem aetatis Euprepiae dedit.
Prima haec cadentem matre, subiecto sinu
Excepit, illa fovit, ac uber dedit,
Primosque gressus figere, et primos sonos
Proferre docuit, nec adolescentis latus
Unquam reliquit. Ivit in Italiam comes,
Comes per omnem Franciam, et Germaniam:
Et adhuc adhaeret pertinax lateri. Quibus
Assuescit aetas prima, adhaerescit sequens:
Nec ullus est constantior in animis a mor,
Quam quem tenellus hauseris.
Pon. Verum id quidem est;
Sed multa amamus saepe, quae nostro tamen
Non usque digna genere censemus. Licet
Aliquid amare; cui tamen numquam licet
Sese obligare.
End. De pari haec, genitor, meant,
Amare, amari; obstringere, obstringi. Po. At pater
Sancta spopondit lege consensum sui
Evergetae. End. Quid hoc iuvat? Potuit pater
Id velle, nolle filius. Non hoc novum est.
Coniugia sobolis non facit sensus patris,
Si absit voluntas filii.
Pon. At patris tamen
Sensum veretur filius. Quidquid iubet,
Id exsequetur. Summa lex placitum est patris
Bene educato filio. End. Sed lex patris
Nondum est voluntas filii. Nec ego velim
Coactum amorem. Coniugum infelix nimis
Conditionen se amantium est.
Pon. Endoxa habes,
Quod trahat amorem Evergetae; egregiae decus
Illustre frontis, sanguinem Regum, Infulas
Virtute avorum conditas, virgam auream,
Et dignitatem purpurae, et vastas opes:
Immane quodque ceteris pretium adicit,
Virtutis omnem gloriam, prudentiam,
Maturitatem, consili plenum sinum,
Iusti tenacem, grandibus curis parem;
Severitatem in improbos, aequam in probos
Serenitatem, Caelitum curam, Dei
Studium, et amorem civium mea nata habes.
Pone ergo amictum lugubrem, et cultum indue.
Amoeniorem. Festa, quae soboli pater
Instruo. serenae postulant frontis iubar,
Laetumque mundum End. Patris hoc iussis dabo.
Sed dubia adhuc spes nutat. Po. Ego certam dabo.
Quantis rotamur fluctibus! quae me regat
Cynosura, saevos inter ambigui maris
Nantem procellas! Nolo. Sed Patri est nefas
Non obsequi. Sed et obsequi, par est nefas.
Parere nolo. Evergetes patri? volo.
Quid velle iuvat, ubi reluctantem nequis
Impellere animum? Testor aeternis Deum
Polos regentem nutibus, non sum meus.
Patris voluntas filii assensum trahit,
Sed plura retro filii assensum trahunt.
Non amo, et amare cogor. Infelix amor
Necessitatus! Liberum quiddam est amor,
Nec lege stringi, nec potest patris ingeri
Auctoritate. Quisque genitori subest,
Sed lege amandi liber est. Saeve o amor!
Quantos dolores pectori infausto paris!
Nec blandientem ferre genitorem queo,
Nec saevientem cernere: alterutrum tamen
Evergetae est necesse; vel patris minas
Iramque sustinere, vel iussum sequi.
Quid misero agendum est? scopulus hinc surgit gravis,
Nec inde levior. Coniugem, quam non ames,
Habere, quantus cordis afflicti est dolor!
Amare tenere, et semper iratum patrem
Videre, amanti filio quantum parit
Sub corde vulnus! quodque me tangit magis,
Sese esse miserum genitor exclamat, miser
Nisi velis esse Evergetes. Miser est pater,
Si sceptra renuam, quae maritali feret
Endoxa dote: filius quoque est miser,
Si de quieto ad turbidum evadat statum.
O fraude tecta purpura, et cladis ferax
Sceptri potestas: siccine afflatu malo
Vel obsequentem filium caro patri,
Vel patrem amanti filio inimicum facis?
Sed quid moramur`Facta non questus iuvant,
Vel abdicare Evergetes temet patris
Debes amore, vel reluctantis fibras.
Pervincere animi, vel novas sponsus faces
Concipere amoris. Fateor, hic non sum meus.
Sana dubitanti Euprepia consilia dabit.
Nolo. colore defluo
Illusa corda fallis:
Illudis, ac illuderis,
Aliosque, teque captas.
Ep. Vides coronam? Id. Non volo.
Meros alit chelydros.
Ep. Meros chelydros? Id. Vertici
Impone. An experiris?
Ep. Utcumque serpens mordeat,
Grata tamen est corona.
Viden' catenas, aureas
Notas beatitatis?
Id. Sunt vincula mentis liberae.
Incinge colla. Cernis?
Ep. Utcumque colla vinciat,
Grata tamen est corona.
Assume sceptra Regia,
Et disce principari.
Id. Et sceptra fraude plena sunt:
Quid me dolore ludis?
Propius medullas inspice:
Haec Principi minantur.
Ep. Utcumque sceptra sint minae,
Mihi tamen aestimantur.
Pulvinar ecce Regium:
Est eminere pulchrum.
Id. Tibi: non mihi. Plumis cycni
Solium tumere credis?
Est spina; spina est undique,
Quae pungit usque mentem.
Ep. Utcumque spina torqueat,
Grata tamen est amanti.
Id. Sed non mihi. Non tanti emo
Nocitura. Ep. Stulta, deses,
Ignava [(transcriber); sic: Ingnava] non intelligis:
Indigna es hoc honore.
Id. Indigna saepe est dignior.
Ringare: non movebis.
QUid Diva suades? hactenus totus tuo
Nutu pependi; consilia semper tua
Rebus dederunt exitum optatum meis.
Eup. Mi nate, genio multa debentur tuo
Modestiaeque: facilis assensus boni
Pronus ad honestum sensus, est virtus tua.
Ev. Tua documenta, Diva, quae semper colo,
Colamque. Eup. Nosti quanta me semper tui
Tetigere studia. Quae iuvant, non quae placent,
Suadere soleo. Meta consiliis meis
Commodum et honestum; non voluptas est. Dolis
Blanditur ista: at exitu tandem ferit.
Errare non vis? sequere, qua praefert diem
Fax pulchra honesti.
Ev. Fixa mihi mens est, tuo
Pendete suasu. Eup. Nate, momentum est grave
Praeesse populis Quanta magnorum cadunt
Pondere sub isto pectora! O stultae nimis
Mortalium mentes! Amant quae sat sciunt
Nocitura, sol da mentis oderunt bona.
Rerum colorem defluum agnoscunt; tamen
Rerum colore defluo falli placet,
Quaeruntque falli. Nate; quid sceptrum iuvet,
Noceatve, cura provide unius tui
Cura tibi gravis est; anne multorum feres?
An obsequentem nutibus habebis gregem!
Haec fama nulli contigit Regum. Mare est
Tempestuosum populus. Hic semper rotat
Aestus procellam: semper est aliquis ferox,
Durusque flecti, publico inimicus bono,
Osor quietis, iuris eversor, Dei
Odium, hominumque. Fac tamen cunctos tuis
Parere nutibus, obsequi promptos sacro
Iuri obsequentes, publico intentos bono,
Probos, quietos, integros: quales tuae
Tibi ipse menti figere optatu potes:
Ipsum iubere, pondus est nimium grave.
Nam quidquid alios iusseris, factis prior
Implere debes. Sarcina haec Reges premit,
Ut verba factis comprobent; iubeant nihil,
Quod exhibere pudeat. Imperium optimum est,
Iubere factis: pessimum imperium est, pia
Mandare verbis, impia operibus dare.
Firmanda factis iussa sunt. Tamen hinc nihil
Tibi nate vereor. Facilis ad honestum indoles,
Genius parentum nobilis, avitum genus.
Virtutis avidus animus haud aegre darent
Exempla recti. colla sed gravius premit
Onus imperantum: Regere sic populos. Dei
Ut sancta iura servet, atque illos Deo
Iterum reponat. Scelera populorum migrant
In capita Regum. Subditus siquis perit,
A Rege poena poscitur. Non est leve hoc,
Aliena ferre crimina. Ev. Hanc poenam ferat.
Qui sceptra Regia ambitu insano petit.
Eup. At tu latere doctus, atque hominum oculis
Subtrahere frontem, vive curarum gravi
Pondere solutus, sorte contentus tua.
Qui scit latere, nobilem partem tenet
Solidae quietis. Ev. Diva, consilium tuum
Ante occupavi mente. Sic certum est mihi
Vivere. Sed artem, Diva, qua vivam, doce.
Obstant parentis monita. et assiduae preces;
Obstant amici, et sanguinis aviti genus
Stirpemque Regiam ingerunt. Eup. Cave, audias
Secus monentes Ipse feralem tibi
Paras catastam, sceptra si sumis manu,
Ev, Satis ipse, Diva, grande sum pondus mihi,
Aliena nedum pondera incautus meis
Humeris ferenda congeram. Ut lateam, doce,
Iramque vitem patris. Eup. Ut lateas. modum
Accipe, viamque Pone, quam collo geris
Circumligato fasciam: sume hanc togam,
Totumque vela Evergetem. Ev. Sed frons patens
Sonusque vocis, veste quod tego, aperiet,
Doli insecunde fine. Eup. Laevum oculum tege,
Caecumque finge. Loquere; sed blaesos sonos.
Ev. Sum blaesus, et sum caecus; et vide o tamen
Et expedite proloquor. Non sum prior,
Cum volo, iterumque sum prior, quando volo.
Eup. Es, qui volebas esse, iam totus tuus.
Alius videris; tamen es ipse Evergetes.
Vultu parentem fallere, et amicos potes.
Laudabilis fraus illa, quae temet tibi,
Deoque servat. Ev. Adde, si placeat, Dea;
Veteres amictus arbori appendam, meum
Ut mentiantur funus. Eup. Appendas, licet.
Ev. Et lemma scribam: Hanc arborem patriae, ac patri
Moriturus, isto Evergetes spolio induit.
Eup. Iam tutus ora Civium, et vultus patris
Subire poteris: proprio in patris lare
Potes hospes esse ignotus, et notus tibi.
Libetne patrio forsan a tecto fugam
Suscipere? Ev. Durum, Diva, me quiddam rogas.
Fateor, hic ipse sensus haud pectus semel
Pulsavit: at me filium memini. Nimis
Amo parentem. Filium avelli a patre,
Condicio [(transcriber); sic: Coditio] dura est; quando tam natum pater,
Quam natus etiam diligit patrem. Eup. Potes
Peregrinus esse domesticus. tutus lates,
Nisi sponte prodas. Ev. Patris ut teneam latus,
Servire poscam. Servitus blanda est, suo
Servire patri. Eup. Talis, o mi Evergetes,
Cura esse, vives Semper et caelo, et tibi.
Quonam abiit ergo. Fl. Quo solet.
Ar. Sed quo solet?
Fl. Veteres amores quo trahunt. Ar. Sed quo trahunt?
Fl. Suam ad magistram, prima quae excepit sinu,
Primoque lacte pavit, et primos gradus,
Sonosque primos docuit, et puerum stata
Cura educavit, ad suam Euprepiam. Ar. Puer
Iuvenisque semper tenuit Euprepiae latus,
Sed nihil amoris prodidit. Verum est. Dea est
Matura, prudens, consili grandis capax,
Placida, modesta, moribus adultis gravis,
Quaeque sui amores ingerere possit viris,
Sed non Iuvenibus. Indolem Iuvenes gravem,
Rugas severae frontis. obtutum asperum
Non facile amant. Sed longus in amorem potest
Usus migrasse. Fateor, Euprepiam aestimo,
Sed esse sponsam silii nolim. Nimis
Lucem veretur publicam, et noctes amat,
Gaudetque vitam ducere remotam procul
Mortalibus. Pon. Aretine, consilium Poni,
Si placet, amori cede tantisper. Potens
Amor esse primus assolet Iuvenum: tamen
Volatilis etiam esse, et inconstans solet.
Obex amorem irritat, enervat mora.
Communis haec affectuum lex est: cito
Exsuscitantur; si moram trahas, cadunt.
Nec obviandum est, quando fervescunt. Obex
Oppositus animum indurat, et mentem obstinat.
Iuvenile pectus cum semel amorem bibit.
Consilium, et omne mentis amittit iubar;
Illudque solum conspicit, cuius tenet
Assectus animum: totus hic haeret sui
Impos. Serenum lenta sed pandit mora,
Facilemque praestat ductui. Nato breve
Concede tempus. Nuptias si non amat,
Dissimula amare: regere si popules fugit,
Et avita Patrum sceptra, et augustum iubar,
Genio id relinque
Ar. Cauta sectari velim.
Si prima patior semina, exsurget seges.
Po. Si prima semina opprimis, fructu cares.
Aliquid necesse est semper adolescens amet,
In hoc parentis studia versari decet,
Ut nati amorem flectat in cursum boni.
Ar. Sed ipsa amori robur accrescit mora.
Po. Etiam remittit. Peccat ad tempus calor
Iuvenilis animi, et impotens aestus sui:
Sed ipsa per peccata fit sapiens amor.
Devia secutus semitam in rectam gradus
Referte discit.
Ar. Sera medicina est malo,
Diuturna amori quando concessa est mora,
Ut flamma, vires auget, et crescit mora
Po. Sed quanta, quanta flamma, sese ipsam vorat.
Ar. Non ante, quam per aedium clades merum
Bustum relinquat.
Pon. Melior e bustis domus
Deinde surgit. Ar. Sed bona in busto iacet.
Pon. Sic est: amantes error ad mentem vocat:
Nec anie sapiunt, quam per errores suos
Peccasse videant. Nullus affectus mora
Non languet: at nec impetu frangi potest.
Ad summa cum pervenerit, cadere incipit.
Ar. Nimium iuventae fidis.
Pen Expertus loquor.
Saepius amoris Iuvenis affectum bibit.
Iterumque ponit, unda quam fluctus suos
Levet, prematque. Sequere consilium meum.
Dies quod una denegat, id adfert sequens.
Ar. Sequar. sed an proficua consilia, haereo.
Sed quis repente clangor increpuit nemus?
Succede frondi: Faunus huc flectit gradum.
Alphenus. Satyrus. Aretinus. Ponus.
Pro! quam serenum Phoebus accendit diem,
Nostraeque grande sortis auspicium vehit!
Opima spolia haec arbor Alpheno dedit.
Adeste Fauni, adeste, festivum diem
Exigite plausu. Ar. Fallor! an falli placet?
Sat. Quae festa mandas?
Al. Divitem Alphenum vides?
Ar. Evergetae haec sunt symbola.
Al. O faustum diem,
Suoque dignum lumine! Hoc spolium bene
Plausum meretur nemoris. Est rarus dies,
Qui sic beare soleat. Pon. Absiste hinc parum.
Ar. Agnosco chlamydem.
Pon. Plura prodibunt. Sile.
Al. Ite, ite, plausum turba Faunorum date,
Diemque lusu frangite: Alphenus iubet.
Ar. Amor morari ulterius haud patitur.
Pon. Sile.
Aperiet ista tempus, et lucem dabit
Rei tenebris obsitae. Ar. Excusso tubo
Terrebo monstra. Pulverem huc nitri exhibe.
Et fascia, et chlamys, et gladius Evergetae est.
Pon. Aretine, quidnam exsistimas? Ar. Quoddam sapit
Res ista monstrum. Nonne dicebas suam
Ivisse ad Euprepiam?
Flor. Iterum dico. Ar. Hoc loco
Euprepia degit? Flor. Ire ad Euprepiam suam
Sed dixit ipse.
Ar. Fraudibus dominum, et dolis
Mendacibus circumvenis. Certe salus
Proxima periclo filii nutat. Pon. Metus
Tibi ipse fingis, nullus ubi metus est mali.
Ar. Suspecta merito est lucta, qua, semper patri
Obtemperare assuetus, Endoxam abnuit.
Pon. Summam timoris explica. Ar. Forsan sibi
Ipse laniantem in viscera mucronem manu
Violenta adegit. forsan infelix dedit
Pendere collum ex arbore. Ah genitor! meum
Natum peremi. Pon. Sponte si periit, Patrem
Quae culpa tangit?
Ar. Quod voluntati obvius
Steti, ac amoris nescium ad amorem impuli.
Pon. Atque inde se peremerit? ferrum sibi
Immerserit? Quod huius indicium exhibes?
Ar. Et fascia, et chlamys et gladius Evergetae
Loquuntur. Pon. At non nuntiant morti datum,
Aliquo latebit nemore. Ar. Sic Superi velint.
Optare, non sperare genitori hoc licet.
Pon. Opima spolia haec arbor Alpheno dedit:
Scrutemur ante cuncta; fors aliquid facis
Absterget umbras.
At. Arborem hac, patriae, ac patri
Moriturus, isto Evergetes spolio induit.
Miserande genitor! Pon. Lege rationis rege
Fluctum doloris. Ar. Pereo! Pon. Florille huc aquam.
Ar. Infauste genitor! durus obtentae preci
Aurem negavi: fascino illectus pio
Patribus ademptam purpuram ambivi, et iubar
Regale frontis, sortis oblitus meae,
Securitatis, gaudii, pacis, boni;
Quod sub mapali rustico Aretinus tuli.
Supplicia facto paria non insons fero,
Ampleque mereor. Arborem hanc, patriae, ac patri
Moriturus. O si Parca rupisset prius
Mihi stamen! una morte periissem. Miser,
Nunc morte gemina. et filii, et mea occido.
Abrumpe vitam Lachesis, ut natum sequar:
Mortis per umbras filii amplexus petam.
Quid vivo frustra, quando pars melior meae
Vitae perempta est.
Po. Arborem hanc, patriae, at patri
Moriturus, isto Evergetes spolio induit.
Fateor, acerbum vulnus est animo patris
Talis peremptus filius, tamque obsequens,
Tam cereus, tam facilis, ac tantae spei.
Sed ubi repetere perditum iam non licet.
Malo obsequendum est: fluctui danda est ratis,
Cum non licet pugnare Magnanimum virum
Casus sinistros vincere ferendo decet.
Ar. Quando est ferendo: quando sed superat malum
Vires ferentis, opprimit, quem sic premit.
Po. Quandoque navis fluctuum arbitrio data
Secura portum tenuit. Ar. Id rarus tulit
Eventus. Po. Etiam rarus eventus tibi
Succedere potest. Ar. Crebrior terret magis.
Quae facta video saepius, prudens mihi
Ventura timeo. Po. Est facilis in peius fides.
Ar. Ubi nulla rima pandit ad melius viam.
Po. Fortuna qua severa praemunit viam
Sereniori, semper ad melius bonum
Rima aliqua patuit. Ar. Nulla sed nostris malis
Potest patere. Magna iam cecidit mei
Meliorque pars. Si restat aliquid adhuc super.
Leve est. perire coepimus. iam pertuli,
Quodcumque totis gravius in fatis fuit.
Et dum periit Evergeta, exhausi necem.
Miserande Iuvenis! sic tibi inluctum patris
Perire placuit, funere ut patrem tuo
Simul permeres? Si peris, me etiam trahe
Tecum sub umbras. Sole sublato super
Est umbra sola patris, et periit pater,
Si strata forsan ossa adhuc sparsim iacent
Inhumata campis, ibo per saevas tigres,
Per et leones, filium ut repetam meum.
Ibo, et levamen ultimum aerumnis dabo;
Videre saltem, et nosse qua periit nece.
Vos interempto Evergetae luctum date.
Po. Cum dolor in apice est, ipse linquendus sibi est,
Ut aut fatiscat lassus, aut mora cadat.
Beatus ille qui procul
Negotiis ab aulae est!
Infaustus ille, publica
Qui mergitur procella.
O vita dura! o splendida
Miseria! cur amaris?
Quid est potestas publica?
Professio est laboris.
Quies in aula Principum
Non invenit quietem.
O vita dura! o splendida
Miseria! cur amaris?
Cum Sole curae transeunt,
Cum Sole non recedunt:
Habet graves meridies,
Neque nox habet minores.
O vita dura! o splendida
Miseria! cur amaris?
Quodcumque telum publicae
Casum rei minatur,
Prius lacessit Principes,
Quam vulnerat minores.
O vita dura! o splendida
Miseria! cur amaris!
Aulam timores occupant,
Erinydesque mentis;
Fraudes et aemulatio,
Et livor, ambitusque.
O vira dura! o splendida
Miseria! cur amaris?
Ep. Valete mundi cardines,
Ad astra provolabo.
Id. Quis hic? Ep. In alta tendimus.
Id. Tuam paras ruinam.
Ep. Cui sanguis ardet nobilis,
Lentus iacere nescit.
Qua sede Phoebus considet,
Illa sedebo sede.
Hac indoles sese erigit
Honoris in theatra.
Id. Hac indoles se nobilis
Devolvit in ruinam.
Ep. Luminis avarum publici
Levate in alta nubes.
Id. Luminis avarus publici
Sterneris in sepulchrum.
Ep. Io! volamus. Id. Io tuos
Casus ad astra tendis.
Numquam secundus exitus
Immodica vota honestat.
Ep. Heu! Id. Nonne dixi? Credite,
Gravis est ruina ab alto.
Quicumque tentat ardua,
Quaerit suam ruinam.
Privata amare discite,
Suaque quisque sorte
Contentus esse: discite
Amare tutiora
O vita felix! lumine
A publico remota!
Tu sola regnum possides.
Et sola non amaris.
Tu sola motus comprimis,
Et exhibes quietem.
Tu sola nescis crimina,
Et sola non amaris
Tu sola carpis otium,
Tutosque nocte somnos;
Tu sola vivis innocens,
Et sola non amaris.
Tu sola turbae incognita es,
Sed tibi, Deoque nota.
Tu sola felix occubas,
Et sola non amaris.
O stulta gens mortalium,
In profutura caeci!
Amate, quae vos enecant;
Ego tutiora amabo.
Ego hic remota ab urbibus
Leni fruar quiete.
Ignota moriar urbibus,
Mihi Deoque nota.
QUocumque gradior, filii genius meos
Stat ante vultus. Capto, nec capio tamen:
Sequor, nec assequor: suo est praesens patri,
Fugitque semper: Specto, respectat: loquor,
Ridet modeste: blandior, rursum mihi
Blanditur ipse: lacrimor, lacrimas meo
Detergit ore: fronte maerorem induo,
Maerore prohibet: tacitus haec auri ingerit:
Maerore, genitor, abstine, et pectus gravi
Pondere doloris exime: dolorem mea
Sors non meretur; quando me meis beat
Fortuna votis. Ista mihi nocte, et die
Versat, reversat animus, et pugnant simul
Gaudia dolori, gaudiis dolor. Volo
Premere dolorem gaudio at superat dolor;
Quando, quod adfert gaudium, est umbra: et dolor
Ab orbitate nascitur vera domus.
Quid sit perisse filium, nemo capit
Qui prole caruit. Rursus hic Evergetes
Stetit ante vultus parris, et ridens ait:
Luctum voluptas claudet. At quaenam patrem
Tanget voluptas, quando non fas est meo
Nato potiri? Hic unus omnia mihi erat:
Hoc perdito omnia perdidi Hac rursum volat!
Adsum inquit, O mi nate, quo patrem fugis!
Mi nate! Me. Domine! Ar. Quem teneo? non est meus.
Me. Mi Domine, parce, incautus huc gressum impuli.
Ar. Tibi nemo visus, semita hac trahere gradum?
Me Quis Domine, quaeso? Ar. Evergetes. Me Nomen quidem
Saepius ad aures istud allapsum est: tamen
Evergeten de fronte non vidi. Ar. Via hac
Quis ambulavit? Me. Ego Domine!
Ar. Nemo obvius?
Me. Te nemo praeter. Ar. Mira res! tamen hic fuit,
Ubi tu pedem defigis, ubi veniens gradum rogas?
Huc attulisti. Me. Verus? an fictus fuit?
An ipse? an umbra Evergetae? Ar. Quid me hoc
An vera sint, an ficta, quae sequitur amans,
Nec ipse novit. Utraque per amorem trahunt,
Utraque dolorem leniunt. Me. Multum interest.
An vera sint, an ficta. Ar. Sed amans non videt,
Quando omnis illi fictio tangit pari
Gustu medullas. Dum careo vero bono,
Me pasco ficto. Me. Sed vices veri boni
Bona ficta non supplent satis.
Ar. Verum est: tamen
Quando carere fata me veris volunt,
Recreare mentem umbratili indulgent bono.
Sed ficta species gaudii excessit quoque.
Me. Vera frueris. Ar. Quando?
Me. Quando tu voles.
Ar. Haec innocenter loqueris ignarus rei.
Sed unde iuvenis? quo gradum?
Me. Infelix patris
Fortuna memet esse peregrinum iubet;
Servire egestas cogit. Ar. Hoc Iuvenis iugum
Non promereris. Sorte meliori tuam
Fecere mores indolem dignam, Me. At facit
Mendicum egestas. Ar. Saeva sic semper bonos
Fortuna vexat. Ergo servire est tibi
Mens fixa? Me. Et est necessitas. Ar. Etiam mihi?
Me. Ego me beatum dixero, sorte hac frui.
Ar. Si fata iubeant. Multus est Evergetes,
In fronte, in oculis, in genis in moribus,
Totaque corporis indole. Me. Heu! prodor.
Ar. Quid est?
Quid ora vertis? Me. Tangor affectu tui,
Dum tanta me benignitas miserum excipis.
Ar. Fueris misellus hactenus, iam non eris.
Me. Si vis beatum facere me, solus potes.
Ar. Volo. Me. Tuis me servulum servis iube.
Ar. Hoc nolo. Me. Summum sortis hoc duco meae.
Ar. Quod flagitare te decuit, hoc flagitas,
Conferre quod me convenit, ego conferam.
Me Servire sinon sustines servis tuis,
Servire tibi, sed ultimum eservis iube.
Ar. Non impetrabis.
Me. Ergo deceptum prior
Conditio me torquebit. Ar. Aerumnis modum
Conditio melior statuet.
Me. At prohibes tamen
Tuos clientes inter accessum mihi.
Ar. Nolo clientes, nolo famulorum gregem.
Me. Quid ergo?
Ar. Maius genius, et mores tui
Merentur aliquid. Me. Vile quodcumque est, mea
Est merita supra: vilius quoque est, tibi
Maiore gustu serviam. Ar. Hac ipsa prece
Maiora poscis: pertinax seitem bonam,
Quam fugis, habebis Filium te ego mihi
Post fata adopto Evergetae, genitor nisi
Tuus recuset. Mer. Id scio, Patri meo
Equidem placere, sed supra sortem meam est,
Supraque vota.
Ar. Non tamen merita supra.
Inte lucrabor filium, quem sors patri
Iniqua rapuit. Mer. Ast ego partes agam
Servi obsequentis.
Ar. Quod tibi est nomen? Mer. Pater,
Omnisque me familia Meritinum vocat.
Ar. Adludit istud nomini nomen, mei
Evergetae. Illud voce Romana exprimis,
Quod voce Graeca Evergetes. Meritum dedit
Utrique nomen, nominis at nomen dedit
Utrique morum candor, et vitae tenor.
Meritine. Mer. Domine.
Ar. Me patrem posthac voca,
Meritine. Mer. Dne [Abbr.: Domine] . Parce dum advocem patris
Afluesco. Ar. Totam Evergetae assume indolem,
Mer. Quaqua licebit, genitor, in me Evergeten
Patri exhibebo.
Ar. Sic mihi spondent tua
Virtus, tuusque genius, et morum indoles.
Constabis ista? Mer Filium dum me tuum
Patieris esse, gutta dum calidis fluet
Venis cruoris. Ar. Ergo iam meus es. Mer. Tuus
Et esse cupio vivus, et tuus mori.
Mea nata, nondum sponsa, iam vidua es. Habes
Infesta caeli fata. vix annus caput
Erexit alter, tertius sponsus tibi
Cecidit in urnam. Siccine infatis Dii
Scripsere brevia gaudia, et longos tibi
Endoxa luctus?
End. Numinis regimur manu:
Illo volente faustitas votis litat,
Illo volente faustitas rursum cadit.
Decreta menti fixa sunt, Evergeta
Transcripto in astra, nullius fidei fidem
Ultra obligare, ferre viduales dies,
Sortemque sponsi nesciam. Pon. Sed non potest,
Dilecta nata, non potest, tua sors diu
Carere sponso. Regii generis status,
Et multitudo prolium hoc vitae genus,
Endoxa prohibet. Queis [Reg: Quis] Deus celso dedit
Sedere solio, iussit aliorum bono
Vitam obligare. End. Non tamen nostro malo,
Sic serviendum ceteris, nulla ut mei
Iactura fiat commodi. Pon. Quid nata ais?
Pronuntiatum hoc mentis est humilis: suis
Plebeius animus commodis servit: cui
Scintilla flammae Regiae in venis calet,
Bono obligatus civium, minimum suis
Gaudet studere commodis. Qui te velit
Endoxa sponsam, multus est sponsus super.
End. Sed qui vel aequet merita, vel penset pari
Virtute raptum Evergeten, nullum dabis.
Pon. Dabo hoc amanti. Nobilis mentis bona,
Natura facilis, genius humanus, gravis,
Clemensque vultus gratia, modestus tenor,
Adulta pietas, cura Caelituum, timor
Et amor Tonantis, publicae studium rei,
Animusque prudens, et sinus mentis capax
Curarum, et ignis pectoris magnis amans
Exercitari rebus, et gravium humerus
Patiens laborum, decora virtutum omnium
Fecere dignum Evergeten Endoxa; tamen
Odiosa comparatio est: mores sui,
Sua quemque virtus ornat, et dignum facit.
End. Sua quemque, sed et Evergetem, o genitor sua;
Cui quisque cedit sponte. Da mi Evergeten,
Endoxa vivet.
Pon. Ne mo non fieri potest
Evergetes. virtute si quisquam tibi
Minor videtur, esse per honorem potest,
Conditio saepe fecit eximium, cui
Non favit usque genius, et morum tenor.
End. Sperare possum; habere sed malim optimum.
Deliberandi causa non ursit prius,
Cum singulorum vota traxisset sua
Evergetes virtute: nunc maior me agit;
Cum quaero ab omni parte, quaesitum tamen
Nusquam reperio Evergetem.
Pon. Endoxa, hoc licet,
Deliberare: statuere at debes quoque
Deliberanti vita ne pereat. Moram
Consilia sana postulant; sed si mora
Trahitur in annos, implicat mentem gravi
Nebula, nec ante finis aspicitur rei,
Quam fata stringant spiculum, et tandem occupent
Deliberantem Statue, quod natam decet,
Te vinculare lege coniugii End. Pater,
Iam constitutum est: qui placuit, adhuc placet.
Aut nubo soli Evergetae, aut solum pari.
Quot ille vultus fingit, et cordis vices
Immutat idem? fervet, elanguet, riget,.
Anhelat, ardet, aestuat, plorat, calet,
Amat, doletque. Filium quaerit, quem habet;
Defletque raptum morte, quem vivum videt.
Poterone gemitus patris, et amoris vices
Fletusque siccus cernere, et fraude impia
Adhuc latere? Potero tot suspiria,
Luctus, dolores, lacrimas, maesti senis
Tolerare, meque tegere, vel nullum dare
Natus levamen? lene solamen dabo.
Senex meretur, filium decet, gravis
Aerumna poscit. Litteras fingo, solo
Missas remoto a filio. Vivum sciat,
Qua parte mundi vivat, haud multum interest.
Percepta vita filii patrem sibi
Iterum reponet. Mortuum deflet, sciat
Vivere; resident lacrimae; ad vitam pia
Redibit arte, et filium urgebit minus
Maeror alienus. Huc pater tendit gradum
Quid est? quid adfers? - -
- - Nate, quo vertis gradum
Veniente patre?
Mer. Qui hic stetit, tabulas dedit
Tibi exhibendas. Ar. Cuius oblatas manu?
Mer Id non rogavi.
Ar. Signa num fallunt senem?
Hoc est sigillum Evergetae? hic Evergetae
Character est, Quis tibi dedit tabulas?
Mer. Mihi
De fronte numquam visus est. Ar. Forsan datae
Fatis priusquam cederet, mortis genus
Narrant parenti, et funeris strati locum.
Vivus, valensque Evergetes maesto patri.
Avere maestum filius patrem iubet.
Haec, ut dolorem lenias, scribo. Scio
Videoque calidas lacrimas causa mei
A te profusas, audio gemitus; meo
Et ipse corde lancinor. Patris dolor
In me redundat. Sorte cum fausta fruor,
Hoc cruci at unum, quod meus genitor doles.
An ista ab alta siderum scribit domo?
An ab remotis ultimi mundi plagis?
Sed mitte luctus, dulce lenimen cape.
Vivo: quid ultra genitor anato petis?
O nate! vivis! vivo, mi fili, quoque.
O me beatum; Evergetes vivit meus.
Vivo: quid ultra genitor anato petis?
Audi, quid ultra genitor a nato petat:
Ut te reponas patriae, ac patriam tibi.
Non crede natum, genitor, immemorem tui:
Saepe tibi praesens adsto, tu praesens mihi.
Videor parenti, videoque parentem. Procul
Numquam recedo, quamlibet credar procul.
Sic est; vel umbra filii. vel filius
Oberrat oculis. Si procul non es, redi
Minate; reddete mihi, et memet tibi.
Dilecte genitor, parce lamentis, tuum
Lacerare natum: parce. Quo ploras magis,
Hoc saeviore dente mihi scindis fibras.
Quis temperare lacrimis possit satis?
Tuus dolor meus est dolor. Vivo, tamen
Si et usque et usque diffluis lacrimis, facis
Quod esse factum credis, et defles pio
Errore. Parce nate, si iniussus dolor
Me rapiat ipsum mihi reluctantem. Impotens
Affectus omne mentis imperium excutit.
Dolere, non dolere, vix quisquam potest
Adlibitum. Amantis istud ingenii est, rapi
Dolore. Si me postulas vivum, abstine
Defler e lacrimis mortuum. Vivo: vale.
Sed unde scripta pagina est? nullum locum
Fini adnotavit. Nate, quid torques patrem?
Si non amarem, dicerem ingratum: tamen
Vel sic parenti gratus es. Vivis: mihi est
Aliquod levamen. Nuntias vivum: cupis
Fortasse quaeri. Saepe sic praeceps rapit
Iuventa in actum; cumque regressus pudet,
Revocari amat. Nihil moror. Raptus ferar
Silvas per omnes. Nullus est nimius labor,
Durusve amori. Nate, tu mecum quoque
Evergetem require. Mer Mi genitor, tuus
Iam quando vivit filius, natum abstine
Me nominare; servus ut dicar, iube.
Vices peregi Evergetae; rursus migro
Sortem in minorem, sed mihi excelsam nimis.
Ar. Sors ista binos sustinet. Nam Evergeten
Natura amanti filium patri dedit,
At te voluntas fecit. Et es, et eris meus
Meritinus, aut Evergetes alter. Boni
Superi, favete, ut perdito ex uno duos
Pater recipiam filios!
Mer. Aut ut vices
Unus duorum penset. Ar. Huc urge gradum
Meritine mecum, qua trahit et amor, et dolor,
Stat mente fixum, non prius somno dare
Levanda membra, quam meus natus mihi
Reddatur iterum. Perge, dispersam trahe
In haec iuventam studia, ut amissam patri
Sobolem reponat. Quisquis inveniet, manu
Condigna studio praemia e nostra feret.
O quam diu Prometheu
Vagaris inter astra?
Descende tandem Caelite
Armatus igne Solis,
Limoque redde spiritum.
Descende: quid moraris?
Ades Prometheu? Prom. Iussibus
Adsum tuis paratus.
Quid Diva mandas? Idiot. Ad mea
Effinge verba massam.
Vides, ut omnes publici
Ardeant amore Solis;
Privata tangunt neminem.
Homines volo, saluti
Suae studentes, simplices,
Probosque. Prom. Parva tali
Minorque flamma sufficit.
Aduro. surge. consta.
Et tu movere. surrige
Tu corpus. Hic morare.
En iussa facta. Idiot. Quid piger
Collaberis? resurge.
Insiste pedibus. plumbeum
Caput reflecte Collum
Attolle rursum laberis?
Studium omne perdo tecum.
Tu stertis altum? ut dormias,
Tibi data flamma caeli est?
Assurge. Credo in terream
Rursus abiisse massam.
Assurge: fulcro sustine
Pontus luti labantis.
Actum est. Prometheu quam rudem
His spiritum indidisti.
Prom. Sic iussit is, qui arbitrio
Solum, polumque flectit:
Quoscumque privato paras
Minore adure flamma.
Sed quos refervo publico,
Maiore adure sole.
Epit. Ergo age Prometheu, publico
Aptum mihi refinge.
Prom. Hic totus ignis ardeat,
Rex suscitandus orbi est.
Vides, ut est serenior,
Amoeniorque vultus!
Omnisque gestus comptior,
Capaxque mens honesti!
Proloquere piscis: quid sapis.
Prom. figm. Audite nostra iussa
Massae rudes. Non audior:
Altum trahunt soporem,
Audite: flagra prompta sunt
Si verba negligantur.
Audite: pondus tollite:
Pigrum levate corpus.
Insistite pedi. Occurrite
Furentis hostis armis.
Hic intus ardet: ilico
Aquis domate flammam.
Abite: tuti vivite:
Agros coloni arate.
Ego vigilabo publico, et
Periculi monebo.
At non pigri vos iussibus
Parebitis monentis.
Idiot. Pudet Prometheu perfide,
Dolose, fraudulente,
Et innocentis proditor!
Sic me opprimi iuvabat?
Excedo nunc, sed criminis
Tui revertar ultrix.
Epit. Prom. Abi: et remotam publico
Sectare stulta vitam,
Quae nec movetur, nec movet,
Nisi publica iuvetur.
Ut inter astra Cynthius
Dat singulis vigorem,
In membra cor ut dividit
Animantque, sanguinemque:
Sic Principes Rem publicam
Animamque, sustinentque,
Ergo est latere turpius,
Honestius patere.
FLorille, vera nuntias? an me dolo
Fallente ludis? Fl. Omne redivivum sonat
Evergeten nemus. Po. Unde? quis famam tulit?
Fl. Aretinus ipse pagina accepta legit
Superstitem esse filium. Po. Sed quis dedit?
Quis exaravit paginam? Fl. Ignotus tulit,
At scripsit ipse Evergetes. Po. Ex quo loco?
Fl. Hoc non notavit.
Po. Fraudis hic aliquid latet.
Memini, quod ille ab arbore appendit suae
Mortis epigramma: fascia et pendens chlamys.
Evergetae ensis signa non dubia dabant
Per lemma mortis. Arborem hanc, patriae, ac patri
Moriturus isto Evergetes spolio induit:
Et iam redisse fertur ad vitam. Fl. Redit.
Po. Sic falsa nempe scripta testantur.
Fl. Fidem
Facit ipsa dextra Evergetae. Po. Si mortuus
Evergetes est, scribere haud potuit Fl. manus
Obiisse numquam funus extremum probat.
Po. Nosti tenorem paginae?
Fl. In promptu est. Po. Lege, Epistola,
Vivus, valensque Evergetes maesto patri,
Avere maestum filius patrem iubet.
Haec ut dolorem lentas, scribo Scio,
Videoque calidas lacrimas causa mei
A te profusas; audio gemitus; meo
Et ipse corde lancinor. Patris dolor
In me redundat Sorte dum fausta fruor.
Hic cruciat unum, quod meus genitor dolet.
Sed mitte luctus; dulce lenimen cape:
Vivo. quid ultra genitor, a nato petis?
Non crede natum genitor, immemorem tui.
Saepe tibi praesens adsto, tu praesens mihi.
Videor parenti, videoque parentem. Procul
Numquam rededo; quamlibet credar procul.
Dilecte genitor parce lamentis: tuum
Lacerare natum parce. Quo ploras magis,
Hoc saeviore dentem hi mordes fibrae.
Tuus dolor meus est dolor. Vivo, tamen
Si et usque et usque diffluis lacrimis, facit
Quod esse factum credis, et defles pio
Errore. Si me postulas vivum, abstine
De flere lacrimis mortuum Vivo: Vale.
Po. Utcumque res est clara. Quid genitor ait?
Fl. Dolor omnis in spem versus est. Evergetem
Et hac et illac quaerit, et totam occupat
Silvae iuventam ut reperiat. Certum tenet
Non procul abesse. Tempus id suadet quoque,
Quo se paternis laribus eripuit, procul
Non abmigrasse. Po. Vana quae finxit modo
Imago veri, agnosco. Spes animo redit,
Quae pacta nostra firmet, et sponso meam
Felice natam prosperet. Quae credidi
Erepta vota, video dilata. Avolat,
Revolatque sors secunda, et ingenti fugax
Si cor dolore sauciat, rediens pari
Instaurat animum gaudio. Non est spei
Statuenda meta, quando res omnes iacent.
Etiam procella in ultima affulget salus.
Hoc est quod animus dixit Endoxae meae:
Stat inquiebat, qui placuit, adhuc placet,
Aut nubo soli Evergetae, aut solum pari.
Habes, quod optas filia. Vivit tuus
Evergetes, Flor ille, ad Endoxam praei;
Fluere natatu nuntia fausto ratem
Votisque pandi semitam: Vivi tamen
Evergetae nil memineris: patrem sequi
Plenumque ferre gaudium natae refer.
El. Volabo; iussis impiger fungar tuis.
Fauste pericla fregimus Semper tua
Sic profuerunt, Diva consilia. Eup. Hactenus
Nil suspicatur genitor? Ev. Omnino nihil.
Eup. Servire num te patitur? Ev. In nati locum,
Me iussit esse filium. Eup. Mi Evergetes
Bis sorte gaudes filii: natus semel,
Deinde lectus. Alteram sortem dedit
Natura; a moris alteram affectus dedit.
Ev. Utraque felix sorte sum: quodque unicum
Semper vovebam, vivo, documento tuo,
Curis solutus, coniugi liber metu,
Metuque regni fluctuum; et vano capi
Rerum colore nescius, veras opes
Animi, voluptae limpidos rivos sequor,
Puramque capio gloriam, et dominus mei
De me triumpho. Eup. Laudis hoc verae decus,
Hoc esse crede proximum ad Superos itur.
Sed nate, quid si filii optati decus
Parem procellam concitet? quid si tori
In iura, et inde in iura regnandi trahat?
Ev. Dum stirpe natus Regia ignoror, nihil
Reor timendum. Sceptra non nubunt, nisi
Pari: superbum sanguinem sanguis legit
Superbus. Esse rustica natus casa
Dum videor, alti stemmatis cautus bene
Eludo amores. Aula, quem vili satum
De plebe credit, arcet a sceptris procul.
Eup. At saepe sceptrum rustica rotavit manus,
Ev. Vel vi, vel astu. Vi nihil quaero: nihil
Doli per artes. Nemini ignoto datur
Regina sponsa. Quaeritur notus pater,
Avique noti, et Regia stirpe editi.
Ba Estne Meritinus? verba sine scopulo exprimit,
Eu. Tamen cavendum moneo. Dum cedit dolus.
Ne fide nimium. Saepe qui tectus favet
Dolus, nocet deprensus,
Bat. Ex isto angulo
Venabor astum. Ev. Prima cum ex voto obtigit
Fraudis paratae lines, secundam traho.
Quicumque amoris semper est felix dolus.
Eup. Non creditur amor esse, qui fingit dolos.
Simulare fraudes vera vix potuit fides,
Ev. Cum casus urget, exuit vultus amor,
Omnesque formas induit. Eup. Sic est: licet
Subire larvam, quando sub larvae dolo
Fideliore fulget ornatu fides.
Mi nate, rursus moneo, bene cautus late.
Abi, ratemque prosperis ventis age,
Ev. Meritinus esse rursus incipio. Vale.
Suspecta res est. Aliquid in puero latet,
Quod non videtur. Sponte profitetur dolum
Fraudemque, non deprensus. Ex voto obtigit
Ubi prima fraudis linea, secundam traho.
Quae prima? quae secunda? Si memet meus
Non fallit error, plenus hic technis puer
Nil humile tentat: Nympha conspirat, monet,
Urgetque coepta et cauta moliri iubet.
Molitur ergo quidpiam. Sed quid; satis
Nondum videtur. Adde. qui blaesus fuit,
Hic expedite loquitur. Haec magni probant
Doli architectum, et conditum produnt scelus.
Non vacua mens est scelere, quae larvam, induit,
Simulare fraudes candidum pectus fugit.
Referam parenti? versus in furiam exiget
Domo scelestum. At exigat. Talem dolus
Poenam meretur. Commodum, en prodit senex.
Neque tibi visus uspiam est natus meus
Batille? Ba. Vidi Domine, sed vidi dolens.
Ar. An forte caesum, aut dente discerptum ferae?
Ba. Vivit, valetque filius. Ar. Sed quis dolor
Tetigit videntem? Ba. Moribus quod se tuis
Non usque dignum fingat Ar. Indignum meo
Aliquid patravit filio? Ba. In patris domo
Et ferme in oculis. Ar. Natus in patris domo est,
Quem nemore toto quaero? Ba. Meritinus domi est
Ar. Iterum parentis pectus ingenti feris
Vulnere Batille. Ba. Quod tuus natus domi est?
Ar. Quod non domi est. Ba. At huc modo gressum intulit.
Ar. Sed non meus. Ba. Tuus ipse Meritinus.
Ar. Meum.
Evergeten requiro. Ba. Meritinum tuum
Loquebar. Ar. At quod ille patravit nefas?
Ba Quod architectus fraudis occultus solet.
Ar. In me? Ba. Dolenter profero.
Ar. Profer tamen.
Ba. Scitum dolebis, scire quod nimium petis.
Ar. Suspicio dubii criminis torquet magis,
Quam crimen ipsum Ba. Iuncta solamen dabit
Incertitudo. Ar. Semper in peius fides
Propensa credit omne patratum nefas,
Quod quis patrare potuit. Edic, quod scelus
Meritinus ausus. Ba. Eloquar iusso tuo.
Hic ubi virentem frondium scenam explicat
Umbrosa silva, prodidit fraudes suas.
Matura Nympha (nomen ignotum mihi est, Ignota species)
Nympha consilium hoc dabat:
Tamen cavendum moneo. Dum cedit dolus,
Ne crede nimium. Saepe, qui tectus favet
Dolus nocet deprensus. At rursus [(transcriber); sic: rusrus] Deae
Meritinus haec reposuit: Ex voto obtigit
Cum prima fraudis linea secundam traho.
Quid machinetur, assequi non est meum.
Ar. Cum prima fraudis linea ex voto obtigit.
Traho secundam. Planus est aliquis dolus;
Sed involutum nube penetrare haud licet.
Quae prima fraudis linea ex voto obtigit?
Confundor animo; nec satis clausae patet
Imago fraudis Aliqua non certa dedit
Indicia mentis? Ba. Quidquid hic fraudis latet
Amoris esse suspicor. Ar. Amoris dedit
Indicia? Ba non occulta Namque sic ait:
Cum casus urget exuit vultus amor,
Omnesque formas induit. Ar. quisnam Deae
Vultus monentis? forma qua? vel quis color?
Ba. Statura honesta est, Vultus aspectu gravis,
Matura species, subniger frontis color,
Simulque vegetus.
Ar. Fallor? Euprepiam notas.
Rapuisse patri Evergeten non est satis,
Etiam innocentem rapere Meritinum volet?
Sit licet honestum semitam Euprepiae sequi,
Seseque lege regere privata; tamen
Non usque honestum est, publici pondus boni
Subire nolle; quando quis sensu omnium
Censetur aptus; quando quem hoc pondus iubet
Subire numen. Iste, quem optavi, puer
Quamvis parente rustico natus; tamen
Virtute sortem patris excedit sui;
Olimque magnum publico poterit bono
Firmamen esse. Si domi est Iuvenis, domi
Tenebo clausum Nolo cum Euprepia ineat
Commercium Ba. Ut sit indolis magnae, tamen
Molitur aliquid fraudis.
Ar. Et quidnam putas?
Ba. Domine, impeditae credis hunc linguae? Ar. Probat
Istud loquela: Ba. Tacitus ex antro audii
Diu loquentem, verba sine scopulo fluunt
Non impedita Ar. Blaesulus non est? Ba. Minus
Parente. Ar. Blaesus at fuit? Ba. Puto dolo
Finxisse linguam. Ar. Vera si narras, dolus
Pueri tenetur Ba. Vera narravi, Deo
Firmanda teste. Quodque manifestum dolum
Probare credo. quando supremum Vale
Deae reposuit? Diva, dicebat Vale:
Meritinus esse rursus incipio. Subit
Suspicio mentem, nomine sub isto tegi
Infame quiddam. Ar. O nominis probrum mei,
Scelerate Iuvenis! Ergo sum visus tuis
Materia digna fraudibus? Non est meus
Doli magister; fraudis et tantae artifex.
Tentabo pueri verba: si imponit seni,
Fraudis retectae debitas poenas dabit.
Satis est belli: ponite ferrum:
Ponite saevum corde furorem:
Pax ego iubeo, ponite bellum.
Huc mihi gladios, huc arma mihi.
Utraque paci reddita festis
Utere rebus. Nil sine pace
Datur humanis laetum in rebus.
Id. Pareo iussis o Diva, tuis
Exuo ferrum, pono furorem.
Ep. Pacis amoenae iussa amplector,
Positis armis ruo in amplexus,
Soror, o animi dulcedo mei!
Idi. Soror, o melior vita sororis!
Epi. Nectarque meum! Id. Caelumque meum!
Porrige dextram. Ep. Tu mihi laevam.
Pacis amoenae in vincula sponte
Utraque ruimus. Pax. Sic vos vitam
Laetam alternis trahite officiis.
Idi. Pulchrum est, aliquid dare privato.
Epi. Pulchrum est, aliquid dare communi.
Utraque. Sic nemo dies agat, ut tantum
Sibi se impendat. Sic nemo dies
Agat, ut tantum publica curet.
Pax Publica pereunt, si quisque suis
Studeat rebus: privata cadunt,
Si communi nemo studeat
Utilitati. Om. Sic ergo dies
Quisquis impendat, se ut possideat,
Dominusque sui constante manu
Teneat frenum: quantumque licet,
Publica sollers commoda curet.
Ep. Est segnities, nimium fugere;
Id. Est ambitio, quaerere nimium
Populo exstare, et dicere iura.
Volo communi. Ep. Volo privatae
Utr. Vivere curae. iunctaeque simul
Semper agemus. Felix vita!
Ambitionem, quae moderatur:
Quae se, et populos una lege
Flectit honesti. Sic vivemus.
Id. Ego communis studiosa boni:
Epi. Ego privatae studiosa rei.
Viraque. Utraque curam geret utramque.
Om. Felix vita est, quae dum surgit,
Sese imperio meliore sui
Sub iuga cogit; quae dum premitur,
Tenet excelsae solium mentis.
Sic vivemus. Sic vivemus.
FAllax Ulysses! patriae, ac patris probrum,
Senisque amantis proditor! Merui hoc tuis
Captus miseriis, ludus ut fierem. Mer. Pater!
Ar. Non sum scelesti capitis.
Mer. At fueras tamen
Ar. Pudet fuisse mer. Domine! Ar. Sed non perfidi,
Nec fraudulenti, et impii servi. Me. Polum,
Et iura testor sanguinis, non sum nocens.
Ar. Scelerate, nondum tela periuram times
Ultura linguam?
Mer. Lingua cum peccat nihil,
Nihil horret iras fulminum. Ar. Periurio
Violas olympum. Mer. Innoxiae mentis voco
Testem Ar. Nocentem culpa quem fecit, nequit
Polus innocentem dicere. Me. Nocentem minus,
Cum nulla mentem culpa sceleratam inquinat.
Ar. Iam fraus tenetur. Noster has artes amor,
Has machinas te docuit; ut miserum senem
Tui misertum luderes? Mer. Quidquid vides,
Amoris artes, fidei, et obsequii vides.
Ar. Amoris? artes video fallendi, et dolos
Per mille ductos machinas, Lingua negas
Crimen, quod actis perfide fateris tuis.
Speras dolosa posse me larva capi?
Mer. Quod lingua loquitur, acta testantur, scelus
Nequit fateri lingua, quod vitae tenor
Negat. Ar. Ipsa lingua crimen et negat, et probat.
Larva sub una milie velantur doli.
Edic sceleste: blaesus es? dubitas? taces?
Me. Etiam innocentem verba destituunt. Ar. Palam
Fatere fraudem blaesus es? rursum taces?
Me. Audis loquentem Aretine!
Ar. Fallentem audio.
Depone larvem: fraudis est pridem satis,
Pronuntiare Sigma te iubeo. Me. Pater,
Lingua impedita est.
Ar. Quando praesentem me habes:
At cum latere te putas, quando tuos
Euprepiae amores explicas. (Me. Superi boni!)
Ar. Tum tibi solutis vinculis sermo fluit.
Me. Euprepiae amores?
Aret. Calide in fraudes puer!
Sine nunc amores; vis trahere ad alia senem:
Quid ad hoc reponis? blaesus? a lingua integra es?
Me. Pater, fatebor: quidquid hic fictum vides,
Amor suasit. Ar. Quo fidem dictis facis?
Hoc nempe firmant illa secreto angulo
Commissa verba: quando mi ex voto obtigit
Incepta fraudis linea, secundam traho.
Hoc est amare? in lineam textos dolos
Agere? Mer. Videntem mentis arcanae sinus
Testor Tonantem, nil mali hic actum est doli.
Aret. Si nil mali hic actum est doli, cur tui exitum
Malum timebas? cur revelari dolos
Tua Diva vetuit?
Mer. Diva? quam tectum est nihil!
Ar. Etiam hoc negabis? Nonne dicebat tibi:
Tamen cavendum moneo: cum cedit dolus,
Ne crede nimium. Saepe qui tectus favet
Dolus, nocet deprensus. Haec forsan tegi
Potuisse credis? scelerae non latent diu.
Haec poena semper sequitur occultum nefas,
Prodire tandem Sed quid est illud tuum:
Cum casus urget, exuit vultus amor,
Omnesque formas induit. Quos tu in domum
Iuvenis amores, tacitus, et patre inscio?
Scelerate iuvenis, cede; iam non es meus.
Mer O parce!
Ar. Cede perfide, nec oculos meos
Subire posthac liceat. Exundans dolor
Decernit istud. Siste. Quid si cum dolo
Primo secundus pateat? Hoc non est novum.
Qui fallit uno, fallere in multis solet.
Dic, esne caecus lumine sinistro? an dolo
Mentiris esse? Detege. O fallax caput!
O exsecrande fraudis impostor! Me Pater!
Ar. Patrem reposui: iudicem iam agam tuum,
Qui refugis uti gratia, poenas feres.
Sed quis repente vultus ex vultu emicat?
Ades. Recede. - -
- Quis mihi mentem rotat
Repente fluctus? Ira desidit licet
Merito excitata. Patris affectus redit,
Seque in medullas tacitus insinuat amor.
An vultus oculos fallit? an hic est meus
Everget es? sic ora, sic oculos tulit;
Sic et serenum frontis explicuit diem:
Sic moribus, sic gestibus, sic indole
Evergetes placebat. At cur se meam
In servitutem tradidit? primus dedit
Aspectus aliquid, aliquid extremus notat.
Sed sorte constans ludit affectus patrem.
Namque Meritinus sest visus mihi
Evergetes Imago semel animo indita
Adhuc inhaeret prorsus, et fallit senem.
Non est; sed est similis tamen, sed quid notant
Ambigua verba epistolae scriptae: Scio,
Videoque calidas lacrimas, causa mei
A te profusas; audio gemitus. Videt?
Non ergo procul est. Ipse testatur: Procul
Numquam recede quamlibet credar procul.
Numquam recedit? Natus ergo meus domi
Mentitus habitum O stultum, et insanum caput!
Nonne tibi claris istud inscripsit notis?
Saepe tibi praesens adsto, tu praesens mihi.
Videor parenti, videoque parentem. An potest
Manifestius se prodere? Haec satis probant
Evergeten hunc esse. secretus quoque
Qui semper animum strinxit, id loquitur amor,
Frena bo motus, blandius puerum alloquar;
Fors veritatis eruam certas notas.
Fortuna fracta est: haeret in sicco ratis,
Sistitque cursum.
Eu Fare, quis rerum status?
Ev. Patuere patri nostra consilia: furit
Dolo rerecto, seque delusum gemens
Ultima minatur.
Eu. Nosceris? Ev. Partem tenet
Iam veritatis: reliqua non poterit diu
Latere. Eu. Quanta patuit ad verum via?
Ev. Quanta satis esse possit ad fundum. Tenet
Figmenta linguae, patuit oculorum innocens
Purumque vitrum. Plura iam quaeret: Nihil
Licet negare Diva, quid facto est opus?
Eu. Incaute Iuvenis: nonne praemonui, nihil
Ut sponte prodas? Ev. Hic nihil culpae meum est.
Tu prodidisti Evergeten. Eu Ego prodidi?
Ev. Tu prodidisti: nulla sed culpa est tua.
Eu. Dic, quando per me es proditus?
Ev. Quando piam
Fraudem docebas; quando documentum dabas
Caute latendi. Ev. Nullus audivit. Ev. Putas.
Audivit aliquis tacitus, et retulit patri.
Eu. Figmenta texis. Ev. Diva, non fallo. Mihi
Tua ipsa verba obtrusit iratus pater.
Tamen cavendum moneo: dum cedit dolus,
Ne crede nimium. Saepe qui tectus favet
Dolus, nocet deprensus. Eu. Haec a me pater
Tibi dicta novit? Ev. Novit: et quidem amplius
Latere suspicatur. Eu. Infelix nimis!
Sed quis retexit verba secreto tibi
Confisa nemore? Ev. Saxa nisi credas loqui,
Venatus aliquis dicta narravit patri.
Eu. Res est aperta Evergetes, quid ages? fuga
Iam parte ab omni clauditur: nulla amplius
Latere fas est, Fraude vel opus est nova;
Retegere vel te Evergetes debes patri.
Ev. O Diva, si quem suggerit ratio modum
Adhuc latendi, pande. Non nosci meam
Reputa salutem Eu. Evergetes, mihi mens nihil
Artis ministrat. Ev. Suggerit aliquid mihi.
Eu. Expone. Ev. Frontem decolor tingat color
Manusque. Eu, Sana suggeris: prompta est mihi
Necessitati sepia Huc ubi latex
Strepitu modesto praefluit. Ev. Propera Dea
Nullam supremo in apice res tolerat moram.
Eu. Viden, colorem Hoc tinctus Aethiopem dabis.
Deprensa fraus est. Siste. Sic ludis senem?
Et fraude ab una graderis in fraudem alteram?
Ev. Venerande genitor, sisto me nocuum tuis
Pedibus profusum. Parce, si quidquam pius
Peccavit animus. Ar. Intimas pulsat mihi
Vox haec medullas. Ev. Parce; sum, fateor, nocens:
Quod immerentem fraude delusi patrem.
Sed ipse fraudem suasit affectus. Ar. Rei
Nodum retexe candida et pura fide.
Quis tibi dolosis artibus mentem imbuit?
Ev. Iuvenilis aestus mentis, atque instans gravi
Euprepia monito. Ar. Quae mihi rapuit meum
Evergeten? Ev. Quae fraudis altrices domos
Regum vocabat tecta, vitiorum lares,
Spelaea scelerum, fluctibus turgens mare,
Viamque stygis ad ima. Ar. Quis docuit dolum
Linguae impeditae? Ev. Euprepia. Ar. Quis laevum tibi
Velavit oculum? Ev. Eadem Euprepia.
Ar. Semper meo
Adversa voto Euprepia! Quae causa est doli?
Ev. Patrem ut laterem. Ar. Quis tuus pater?
Ev. Satis
Patuere fraudes: plura ne quaere, o pater.
Ar. Plura volo: nondum nodus arcanus patet.
Quae patria? quod stemma tibi? quis genitor tuus?
Ev. Habes nocentem. plecte. Quisquis sit pater,
Nihil ille meruit. Ego, ego sum fraudis faber?
Ego dolentem gravius affixi patrem.
Ar. Nomen parentis expreme.
Ev. Indignum meo
Me patre feci, quando. Ar. Quid texis moras?
Nomen parentis edoce. Ev. Hac vivit plaga,
Hoc nemore. Ar. Notus est mihi?
Ev. Nemo magis.
Ar. Quod semper animus dixit, in apertum venit.
Quousque fraudem texis? Ev. In fundo es pater.
Ar. Rubram sinistro brachio ingenitam habuit
A matre stellam. Si ista se prodit, meum
Agnosco natum. Brachium laevum exsere,
Aperi. Quid istud Caelites? natus meus,
Evergetes. Ev. Sum genitor.
Ar. Occidui patris
Unica voluptas. Ev. Gaudium nati, o pater!
Ar. vivo superstes, quando mihi vivus redis.
Ev. Vivo redivivo patre.
Ar. Iam corpus lubens
Tumulo reponam, quando de tumulo meus
Natus redivit. Tu gradum celera, novum
Adfer tegendo corpori ornatum: voca
Viciniam omnem, filium evulga meum
Vivere iubeque plausibus festis diem
Hunc occupari. Nate, potuisti patris
Videre lacrimas, quas tui affectus meis
Exstrusit oculis?
Ev. Genitor, hae pectus mihi
Pene exsciderunt. Inde tibi scripsi. Tuis
Dilecte genitor parce lamentis: tuum
Lacer are natum parce: quo ploras magis,
Hoc saeviore dente mihi scindis fibras.
Ar. Sed nate, quid te compulit, maestum ut patrem
Latere velles? Ev. Ne domo exirem tua,
Amor coegit: Filium quando tuum
Me cogitavi, patris avelli a sinu
Durum putavi. Sed tamen volui (heu pudet)
Volui patrem latere.
Ar. Cur vestem arbori
Spolium dedisti, fata mentitus tua?
Ev. Ut esse credens mortuum fleres minus;
Namque hic Tonantis diceres manum; et tuum
Ferres dolorem mitius. Faciunt minus
Divina vulnus tela.
Ar. Qua causa patrem
Evergetes latere voluisti? Ev. Mihi
Ut solus ipse viverem. Ar. Hoc poteras mea
In aede, nate. Ev. Genitor, erravi. Meae
Parce, o Iuventae. Stare credebam simul
Non posse; vivere publico bono, et mihi.
Ar. Intelligo, mi nate: cum sponsam tibi
Statui, futuri providus, vulnus tuae
Mentis putasti. Ev. Credidi in casum me agi
Nomen per altum Principis. Blandum iubar
Equidem putabam; sed tamen fallax simul,
Quod fronte rideat, intus implacidas agat
Animi procellas. Esse dicebam magis
Illum beatum, mente qui stringit suas
Opes, lupoque vota compescit brevi,
Modica secutus. Addidit stimulos pio
Euprepia genio: Mente divitias loca,
Dicebar illa: sanctius regnum tuo
Require in animo, si supra sortis rotam
Casusque tolli postulas: totus tibi
Incumbe nate; nec tuum quidquam puta,
Nisi quod repostum mente fortunam fugit.
Ar. Secerne veris falsa, mi fili. Deus
Vult esse Reges. Ille dispergit manu
Non invida talenta. Regali pares
Dat ille dotes purpura; pares quoque
Dat rusticano sarculo. Ingratus Deo est,
Talenta qui recondit, aut uti negat.
Mi nate, caelum tanta cam dederit tibi,
Supprimere noli. Numini obsequium adimis
Maius, minusque sequeris. Obsequium hoc Deus
A quoque, quod talenta promittunt, petit.
Ev. Pater, obsequentem filium iussis habes.
Ar. Depone vile tegumen. Ev. Agnosco Dei
Sic imperantis iussa. Ar. Vestitu tege
Meliore corpus. Ista per humeros fluat
Dignumque regno Evergeten cingat chlamys.
Sic apparati filium Endoxae decet.
Quae forma visum stringit? an vera intuor?
An ficta ludunt? Ar. Vera vos species movet.
Evergetes est. End. Forsan huc ultrix mei
Venisti amoris umbra. Ev. An in spectrum mei
Revolvor ipse? vivo. Quis vestris mea
Infixit animis fata? Pon. Vitalis vigor
In membra rediit. Sed quid amplexus moror?
Mei voluptas pectoris, et animi quies!
Ev. Mea lux amici. Ar. Lux amicorum nova
Evergetes. Ev. O carior vita pater!
Ar. O nate, bis nunc reddite, et tibi, et mihi,
Sponsaeque amori. En. Regiae o columen domus
Meliore sorte digne! iam pridem tuo
Indigna amore visa sum. Ev. Digna es nimis,
Nostraeque longe sortis excedis gradum.
En. Humanitatis verba contemptum tegunt.
Ar. Magnanima Princeps, nullus est dubio locus:
Superare visa sortis es nostrae gradum.
Sed quando vel te deprimis, vel nos levas,
Peracta res est. Est tuus, nisi abnuas,
Evergetes tuus est.
End. Tua Endoxa est quoque.
Constante amoris lege sancivi, ac patri
Nuper reposui: Qui placuit, adhuc placet.
Ev. Endoxa! Ar. Regno Evergetes reddis patrem,
Patrique regnum. Po. Evergetes, quidquid sumus,
Tui sumus, patrisque. Ev. Pone, quidquid sumus,
Tui sumus, et Endoxae. In obscuro dies
Statuerat animus agere; sed memet Deus
Voluit reponi publico. Vivam tamen
Humilis in alto: semper intentus meis;
Semper alienis: omnium exaequo, et meus.
Ar. Hoc, nate, sapere est: ista stant una bene:
Sic vivere tibi, publicum ut cures bonum,
Sic vivere aliis, ne tuum perdas bonum.
Ev. Satis est: benigno vota solvantur polo.
Communis istam plausus absumat diem.
Datur plausus, et vota.
FINIS.