July 2004 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - Morpheus spell check

SUSPICIO SIVE POMUM THEODOSII.

ARGUMENTUM.

FAbula fuit aliquando discordiae pomum, nunc veritas. Accepit dono pomum Theodosius iunior Imperator; Eudoxiae Imperatrici offert: illa nihil sequius cogitans Paulino Theodosii amico aegrotanti mittit: Paulinus actorum ignarus, rursum Imperatori. Sed numquam sine strage in orbem lusit fortuna. Scilicet accepto commoveri Imperator, examinare, suum agnoscere, turbari, occultos ameres suspicari. Advocat Eudoxiam, de pomo inquirit; terretur illa; et dum alia submetuit, edisse se


page 65, image: s081

etiam iuramento confirmat. Hic scintilla in apertas flammas erumpit: pomum promit Imperator; mendacii arguit; amoris improbi ream agit; abdicat; Paulinum occidi imperat.

Sed licet diu, non semper latet veritas. Ipsa sibi sol est, eluctatur inter nubes. Eudoxiae sanctitatis fama, innocentiae testimoniis, plausuum, quibus Antiochiae et Hierosolymis excepta fuerat, perculsus nuntiis Imperator agente Chrysaphio Eunuche in Coniugis reditum consentit. Advocatur a Chrysaphio per literas Imperatrix, idque sapienti dolo efficitur, ut ea venienti Imperatori inexpectata occurrat. Hic mixtae gaudiis lacrimae concordia plausus.

Vide Cedrenum, et qui ex eo sumpserunt, Iustum Lipsium Monit. Polit. lib. 1. cap. 5. mon. 1. Nicol. Caussin. in Aula S. Hieremiam Drexel. orbis Phaeth. p. I. c. 15. §. 4.

PERSONAE.

Theodosius Imp.
Paulinus Aulae Praef.
Maximus Servus.
Villicus.
Paulini Umbra.
Innocentia.
Veritas.
Venatores.
Eudoxia Imperatrix.
Chrysaphius Eunuch.
Pollio servus
Genii.
Suspicio.
Timor.
Mendacium.


page 66, image: s082

PROTASIS.

SCENA PRIMA. Redux e templo Theodosius Imperator, pietate, regnorum firmamento, dilaudata, ab Ignobili quodam Asiatico pomum insignis magnitudinis dono accipit. Theodosius. Paulinus Villicus Asiaticus.

Theod. Equidem serenum frontis augustae iubar
In clara Solem proelia ardentem citat,
Dominamque radiis purpuram incendens facit
Orbi verendam: nosque conspicuo locat
Mundi theatro fama, dum caelo vehit
Sublime nomen: hinc frequens multo calet
Domus cliente, et totus officio strepit
Famulante mundus. Nempe mendaces agit
Fortuna ludos. quanta maiestas caput
Irradiat auro tanta tempestas reum
Animum flagellat. Ostro in Oebalio vorax
Sibi cura solium praeparat: quo rex sedet,
Sedent eodem pallidi metus loco.
Diadema vastis verticem aerumnis gravat:
Sceptrum timores dexterae ac menti ingerit:
Purpura cruento destinat fato Duces:
Solium est cacumen, unde per praeceps ruas.
Gemma venenum bibitur: extremus dies
Raro incruentam Regibus mortem tulit:
Signata multo sanguine Heroum via
Patet ad sepulchrum. Quisquis excelsus seder,


page 67, image: s083

Pavere numquam desinat: levis Dea
Fortuna eadem tollit,ac premit rota
Foedifraga semper: illa, cum lubet, thorum
Trahit in ruinam, dexterae sceptrum eripit,
Tenui salino mutat Augustas dapes,
Aulam mapali, sarculo virgam auream,
Vili lacerna purpuram, exilio domus
Tectum paternae, vinculis torquem, nece
Vitam, triumphos funeris pompa, iocos
Dolore, tumulis pergama, sepulchro tholos.
Laurum cupresso. Saepe quem nascens dies
Vidit superbum, vidit emoriens idem
Dies iacentem. Nemo securus sedet
Molli sub umbra, quando mugitu supra
Fulmen minatur; nemo sat tutus suae
Felicitatis aureo amplexu latet.
Nam quanta caeli, quanta tempestas soli
Tonante circum vexat incursu minax
Superba capita Dubia regnorum est salus,
Tumidosque constans turbo fortunae Duces
Hinc inde versat. Hora, momentum interest
Inter sedentis regna, et alienum genu.
Sic insolenti lubrica arbitrio citat
Rhamnusis alas, quemque Diis, caelo parem
Tulerat, profundam saepe sub vallem eicit.
Una est minantes Diva quae casus premit,
Avita pietas. Illa Regnorum salus,
Dubitantis aestus anchora. Augustos patris
Appello Manes, cuius aeternum memor,
Documenta teneo. Nate, dicebat, tui
Votum parentis; Nate genitoris decus,


page 68, image: s084

Nete iuventae flexus ancipiti ferat
Hinc inde calle. pectore Alcidae est opus.
Agnatus astris animus astrorum plagas
Petat volatu: sique te senem iuvat
Virtutis aequo in tramite ac Regni viis
Sequi Parentem, pectoris fixa in sinu
Stet alta pietas. Nullus impune impium
Diadema Princeps gessit: augustum thorum
Pronum in ruinas semper Impietas trahit.
Timida rotatur dextera sceptrum, DEI,
Caelestiumque negligens Ubi viget
Cultus Tonantis, regna firmantur bene.
Despecta pietas sceptra convellit Ducum,
Agnoscit orbis supparem natum Patri.
Paul. Imo videt iterum vivere in nato Patrem.
Theod. Sit prima Regis cura venerari Deum:
Hac arte mundum rexit Augustus parens.
Paul. Hac arte mundum natus Augustus regit.
Theod. Male imperatur quando religio iacet.
Pa. Regnare non vult, quisquis in caelum est reus.
Th. Quod tribuit aether, sanctitas regnum decet.
Paul. Et hoc peractum est. Vidit augustas manus
Caelo levari terra, lunari genu,
Calere pectus, lumina affigi solo.
Theod. Exemplar esse Caelarem suis decet.
Paul. Exempla Regum subditos sequi decet,
Exempla Regum iusta sunt. Illos videt
Positos in alto vulgus, et vitam notat,
Tacitoque secum murmure exemplum trahit.
Hinc templa fervent, quando maiestas tua
Pietate pariter, pariter imperio praeit.


page 69, image: s085

Theo. Ad alia curas vertere, aequali dies
Spatio diremptos limites spectans, monet.
Primas Tonanti legis ex nutu dedi.
Paul. Procede pompa, regium ad larem via est.
Asiat. Auguste Caesar, proximum caelo caput,
Amorque mundi; cuius augustas colit
Orbis secures, et genu curvo sacros
Fasces adorat: nostra si minimi gregis
Dignaris oculo munera, et magnum capis
In dono agresti pectus, Augusta manu
Dignare pomum. Theo Scimus et parvo gregi
Animum capacem laudis: et levi sua est
Mensura dono. Non ego pomum aestimo;
Dantis voluntas regium hoc donum facit.
Sed quo pependit iste pomorum Gigas
Parente ramo? sponte naturae satu,
An arte crevit? Asiat. Solis occidui mea
Qua spectat aedes terminos, caelo comas
Opaca miscet arbor, annosi labor
Quondam parentis: illa sublimi iugo
Pomonam, et omnes rapit in aspectum sui
Dryadum penates, ac honoratum caput
Levans ad astra, nil dein caelo invidet;
Contenta stellis aemulos fructus dare.
Hic mollis umbra spiritus lenes bibit
Inambulantis Aeoli, hic gratos trahit
Sudantis aegrum rustici mulcens opus
Philomela questus, agilis hic festos agit
Choros puella, quando dimissam labor
Quiete donat. Th. Arte qua crevit? Asia. Patris
Manus magistra, ac multus annorum labor


page 70, image: s086

Sudavit illi, sive cum tenerum ultima
Afferret Asia surculum, et matri daret
Terrae educandum; sive cum propter leves
Aquae susurros veheret, et grata sitim
Potaret unda. Filii hinc fesso Patri
Successit ardens cura, ne damnum trahat
Spes una nostrae stirpis, et columen domus
Pomona dives: illa, seu Phoebus diem
Impendat astris, sive nocturnis agat
Vigiles tenebris Luna stellarum choros,
Mentem lacessit. Saepe cum somnos traho.
Sollicitus animus arbori vigilat suae,
Et nunc potentes Sirii adducto polo
Excludit ignes, nunc procellosas Iovis
Avertit iras. Theo. Tanta vix Ducibus sui
Est cura sceptri. Regium pomum placet.
Auro rependo munus. Asiat. Est doni satis
Placuisse tanto Caesari. Theo. Sed quod placet,
Caesar rependit aera. Asia. sero hoc caput
Astris reposcant, donec et senio gravis,
Meritisque turgens sponte submittat caput
Morti advocatae. Numen adnuta preci.
Theo. Procede Pompa; tempus ad curas vocat.

SCENA SECUNDA Eudoxia timoribus nocturnis agitata Paulinum advocat, cui mali ominis somnium exponit: exeoque discit vanam esse somniorum fidem. Eudoxia Imperatrix. Paulinus.

Eudox. Heu quos timores inter et curas feror!


page 71, image: s087

Simulacra necdum noctis exclusit pavor!
An dormienti pavidus illusit sopor
Mendace scena? vera an effigies fuit?
Properate famuli iussa; Paulinum volo.
O nox quieti noxia! o somni graves!
O astra noctis conscia! An sortis furor
Felicitatis cursui insidias parat?
Gelata torpor membra trepidanti ligat
Horrore, et algens sudor e vultu fluit.
Heu noctis umbrae! dirus heu! somni pavor
Mentem inquietat, versat, affligit, rotat
Et huc, et illuc. Magne populorum arbiter
Deus, imminentum conde fatorum minas,
Metulque somni gaudio ingesto occupa.
Paul. O dura Regum servitus, gravi licet
Premare morbo, morbidum obsequia citant.
Eudox. Adesne tandem dulce solamen meis
Pauline rebus? Paul. Quis dolor mentem rotat?
Quid pavida metuis?
Eudox. Arbitro sedes vacet
Procus remoto. Cuncta, queis vel tu premi
Pauline posses, au ego infelix pati.
Pa In me revolvite astra, quodcumque est malum
Quod Imperatrix metuit, et luctu grave
Pectus fatigat. Sed quis est menti pavor?
Eu. Nescio, sed intus trepido! et ingentis mali
Praesagus animus sorte se damnat sua.
Pa. Quaecumque tantus damna formidat pavor
Nec inania esse credo, nec media puto.
Eud. Iterum pavore nuto, dum mentem quatit
Soporis alie fixus hesterni metus,


page 72, image: s088

Pauline! reliquum vocis obtruncat dolor.
Pauline! muto labra torpescunt gelu.
Pauline! verba cogit in fauces timor.
Paul. Augusta luctum efferre si potes, potes
Malo levamen capere. Dum morbus latet,
Paeonia frustra sudat auxilio manus.
Eu Vis magna vocem claudit, et vinctam tenet,
Curae leves possunt loqui; ingentes stupent.
Paul. Pars sanitatis velle sanari fuit;
Qui sanitatem postulat, pandat malum.
Non vult salutem vulneri, quisquis tegit.
Quid est dolorum Augusta? Eud. Sollicitas tuas
Pauline lacrimas. Sero sed scies tamen,
Quod et dolebis. Paul. Fata si quicquam meo
Dirum minantur vertici, ut caveam, refer.
In providentem mitius telum cadit.
Eud. Furata vixdum solis aspectum quies,
Minora mundo sidera videnda edidit,
Cum me pavendo tenuit implexam malo
Caliginosae noctis obscurum chaos.
Sistere superbae rupis excelso iugo,
Oculoque circum libero in vasti plagas
Me mundi abire credidi; cum se mihi
Geminus videndus exhibet caelo caput
Miscens colossus: alter hesperiam aspicit,
Alter Orientem, seque popularem super
Furatus orbem, plebis undantes greges
Timore vasto despicit: medius chalybs
Utrumque nectit, et catenarum rigor
Dulces perenni firmat amplexu moras.
Medius colossos inter accrescit pigro


page 73, image: s089

Virore collis, quaque se campus super
Interiacentes mollior clivus levat,
Veneranda facies nemoris annosi iocos
Plaufusque ventis instruit. medias vagus
Rivus per umbras errat, et qua se trahit
Molli natatu vitreus undarum lepor.
Vernus Smaragdi sequitur ad littus decor.
Circum serenus aer, et puro dies
Venustus auro ludit, ac blandas citat
Etesiarum gratias. Medius dies
Aequo videbat limite abeuntes polos,
Ventus silebat, et querebatur sono
Philomela dulci frondei Siren loci,
Et alumna nemoris multa concentu leves
Mulcebat auras: cum subitus horror locum
Invasit illinc, unde Boreali sonat
Glaciatus Aquilo grandine, et pluviis cadit
Rigidus Bootes nivibus: horrorem sonus
Venientis Aquilae sequitur: haec postquam aera,
Et omne gemino terruit gyro nemus,
Imitata lapsum fulminis medios ruit
Inter colossos, seque non fausto impete
Urgens, catenas ore magnanimo increpat.
Rumpit; revellit, disicit, et ungue abicit
Pomum, potentis Imperi Augustam notam.
Malum sequuntur fulmina: exterrens fragor
Per opaca vallis errat. Ad flammae impetum
Minor colossus territus, magna solum
Plangit ruina; teque vicinum trahit
In paria secum fata: quodque auget tuam
Pauline cladem, defluens venis cruor,


page 74, image: s090

Mixtaque cruori vita desertum fugit.
Hinc fata maesta, heu triste portentum auguror!
Paul. Et esse vanis somniis certam fidem
Augusta censes? Eud. Ulla vix bora effugit,
Quin per timores squalida effigies meis
Oculis oberrans, sanguine et tabo obsita
Dubitantis animum quatiat, et crebro increpet
Fidem morantem. Paul. Somnii illusam dolo
Inane spectrum terret. incassum pavet,
Quem noctis umbra verberat Eud. Utinam metu
Torquear inani! Paul. Somnio fidem nego,
Quod histrionum more mortales agit,
Luditque sensus. Quidquid exacti dies
Videre triste; quidquid infaustum etu
Flagellat animum, quando nox tacitis volat
Per astra bigis, somnus exactor gravis
Diurna repetens acta, pacatam vetat
Menti quietem. Tunc per insanos metus
Animus vagatur: forte si bilis nigra
Sese cruori miscet, et pressi intimos
Cerebri meatus occupat; metus, pavor,
Martis tumultus, scena bellorum gravis,
Caedes, sepulchra, funera, umbrarum chori,
Et insepulti Manium terrent greges.
Quoties prementem dormiens larvam timet,
Et incubantem pectori molem ferens
Clamare frustra tentat, et vinctas stupet
Haerere palmas, et catenatos pedes.
Quoties hiare lividam rictu stygem,
Et tristis Erebi luridas Umbras videt.
Quoties ruinas marmorum, casum aedium,


page 75, image: s091

Et mugientes fulmine excusso polos,
Et tota flammis astra vastari videt!
Non somnus omnis augur est: bilis, cruor,
Calorque formas saepe mendaces creant,
Falluntqueve sensum Eud Fallat o utinam hic pavor!
Sed non inanem somnii credo dolum,
Qui tam insolenti pectus affligit metu.
Paul. Deceptus animus ipse sibi larvas creat,
Eud Praesagus utinam fraude laudatur dolus!
Paul. Quoscumque trepidae suspicax menti ingerit
Timor dolores, non levatura foves
Cura Imperatrix. Eud Sed, reluctantem licet,
Per mille scopulos naufragam mentem trahunt,
Aegroque claudae pectori Empusae incubant,
Et quotquot umbris pectus illusit sopor.
Metus reducit. Paul. An Deum nostri putas
Posuisse habenas orbis, et nulla diem,
Noctemque volvi lege, nec suis regi
Sortem lupatis? Regimur (hoc sat est) Deo.
Hic fata volvit, quemque volt rerum exitum,
Dat ipse; placitis cuncta divinis fluunt.
Nec saevientis damna fortunae premunt,
Nolente caelo, nec Deo invito polus
Benigniores sortis afflabit dies:
Utramque summus aleam versat DEUS.
Illo iubente cadimus, ad laetam diem
Illo iubente surgimus Nectar pluit
Idem favente copia e cornu, ac idem
Iubet severis impeti telis caput.
Idem per altas aetheris vasti plagas
Natare mandat sidera, et parvos serit


page 76, image: s092

Per clara caeli spatia stellarum choros,
Aulamque multa luce defendit suam;
Idemque rursum condit alterna vice
Mundum tenebris: nox diem, noctem dies:
Aera serenum nubilus; rursum aera
Serenus arcet nubilum Patere tuas
Augusta curas dirigi, et recti tenax
Specta irretorto lumine arbitrium Dei.
Dabunt quietem somnia, et metus cadet.
Eudox Formido sensim frangitur; cadit pavor;
Cum sata Divum meditor arbitrio regi,
Quamcumque legem fata sanxerunt, feras.
Sero expavescis tela, quae cudit Deus.
Paul. Qui contumacis tela fortunae tulit,
Vicit ferendo: quisquis adversae cadit
Ad arma sortis. et lacessentem dolens
Casum recusat, in malo duplex malum
Portabit uno Ferre quam sortem iubent
Superi, voluntas minuit, ubi prompte tulit,
Imaginosus artifex Timor, et Amor,
Fateor, futura saepe praesagus canit:
Sed quem favores Caesarum clypeo tegunt,
Eximius atrae lubrico fortunae agit.
Regum timere neminem favor potest.
Sed qui propinquus regio lateri assides,
Quae posse fieri non putas, prudens time.


page 77, image: s093

SCENA TERTIA. Theodosius Imperator, pomum per Chrysaphium Eudoxiae Imperatrici dono mittit. Theodosius. Chrysaphius.

Theod. Equidem. fatebor, regia dignum manu,
Oculoque pomum. Chrys. Qualis in vulgus tenet
Imperia caesar unus, et totos super
Popularis undae solus emergit greges:
Talis minores rarus hic mali fatus
Superbientis spectat autumni choros:
Domina verendum purpura, et totum fluens
Murex per orbem Caesarem in pomis facit.
Theo. At quod serenat Caesarem, Augustam quoque
Pomum serenet. Femina infelix viri
Olim impiato polluit pomo gulam,
Traxitque superum vindicem in caput manum,
Secura mulier esse nunc pomo potest.
Agreste donum, Chrysaphi, nostrum, thori
Regina consors, non manu indignum sua,
Meaque sumat; faustius pomum a viro est,
Quam fuerit olim feminae: primum fuit
Mulum mulieris munus, at nunc sit viri.
Agat secundo gemmeos cursu dies,
Vitamque faustis prosperam evolvat rotis.
Pronumque amorem Caesaris sui hinc sciat.
In orbe stat perennitas, pallens rubor,
Rubeusque pallor proprius amoris color,
Ardor ruborem, cura pallorem imperat,
Quin a timore saepe pallorem induit


page 78, image: s094

Amor, timoris frater. Assiduo suum,
Quicumque amavit, roditur pectus metu.
Perge, ac amores perfer in pomo meos,
Chrys. Alis amoris nuntium ferri decet.

SCENA QUARTA. Eudoxia Imperatrix pomum laeta accipit, et illud afflicto podagra Paulino (ut hoc solacio dolores levet) transmittit Eudoxia. Chrysaphius. Maximus.

Eudox. Iterum fatigor. Omen hesternum metu
Solito revolvit animus, et toto tremens
Formido corde grande praesagit malum.
Sed quis citato laetus accurrit pede?
Chr. Augusta Princeps cuius ad frontem pavens
Hecate bicornis tumulat argentum facis,
Mediamque adultus Phoebus abscondit diem,
Augustus agere gemmeas luces iubet,
Vitamque faustis prosperam evolvi rotis.
In pomo amores Caesaris tui bibe:
Vivit (suorum vota si pronus Deus
Non aure surda praeterit) vivis quoque
Consorte tanto digna Cumaeos dies.
Eudox. O Rex superbientis autumni, rubens
Pomonae alumne, fructuum Phoebus micans,
Inter minora sidera hortorum dies!
Tuos amores Caesar in pomo lego.
Imago amoris orbis est, omni caret
Et orbis et Amor termino. Hinc pomum rubet,
Hinc pallet idem: rubor Amoris est nota,


page 79, image: s095

Pallorque amoris: quisquis hunc morti parem
Dixit, colorem mortis addixit simul.
Chrys. Dicere parabam Caesaris iussu omnia.
Sed tardiorem praevenis. Pallor, rubor,
Et forma amoris signa, quae refers, notant.
Eudox. In pomo Amores Caesaris mei lego,
Utinam perennes! Maxime, o fidus mei
Interpres animi, quando Paulinum tenet
Serpens per omnes corporis sinus calor
Lecto alligatum, quidquid ardentis mali est,
Nostri favoris nuntio pomo exime.
Maxi. Vive Imperatrix, quemque Paulinum cupit
Morbo expeditum, rebus Imperii diu
Vivat superstes. Eudox. Veniat e pomo salus.
Max. Ad iussa promotos impetu gradus lego.

CHORUS. Suspicio per Timorem et Mendacium in Aulam Theodosii vehitur. Caesareos Genios in limine, maritali coniunctos catena, dissociat; factoque docet innocentes esse suspicioni obnoxios. Suspicio. Mendacium. Timor. Innocentia. Hymen. Genius Theodosii. Genius Eudoxiae.

Suspic. Procede pompa: rusticas
Abominamur aedes.
Mendac. Suspicio, quo Mendacium
Iubes rotare currum?
Suspic. Suspicio tecta Caesarum
Regumque poscit aulas.


page 80, image: s096

Menda. Patete scenae cardines,
Regum redite postes,
Amamus aulas regias,
Non pauperum mapale.
Innoc. Heu experimur! regias
Evertitis curules.
Suspicio quanta diruis
Crepante regna casu?
Atlantas orbis bellua,
Quot saeva devorasti!
Mendac. Ego potentum provoco
Fallaciis furores.
Suspic. Ego trisulco fulmine
Regum cremo secures.
Si iubeo, Mavors proelia,
Bellona promit ignes.
Si iubeo, Amor, devortium,
Odiumque condocetur.
Si iubeo, saevis ignibus
Inambulantur arces,
Et regna vel firmissima
Una eruuntur hora.
Innoc. Abscede tristis bellua
Tun'regios penates?
Ubi regnat innocentia,
Tibi regna sunt negata.
Hymen. Abscede tristis bellua:
Amor iubet: recede.
Suspic. Mendacium, quo nos trahis,
Hac ilicet sequemur.
Mendac. Hac ambulo Mendacium,


page 81, image: s097

Qua me citant timores,
Auriga currus est Timor,
Quo me citat, volabo.
Timor. Ad purpuras, ad regias,
Ad regna, et ad coronas,
Nescisne quo Mendacium
Nascaris in penate?
An tecta nescis patria?
Natalis, Aula, terra est.
Hic educatum nasceris,
Hic educare natum.
Mendac. Admitte natum Regia,
Sic imperant timores;
Admitte, ego Mendacium,
Impello limen aulae.
Timor. Arcemur hinc, excludimur:
Via vi paranda restat.
Suspicio, torque fulmina.
Fores patent: adimus,
Hymen. Heu nodus ille ruptus est,
Catena coniugalis.
Gen.1. Ego innocens. Gen 2. Ego innocens [(transcriber); sic: innoceus] ,
Quem criminis notabis?
Hymen. Tu fidus es, tuque innocens,
Nec tu reus, nec ille.
Suspicio crimen invenit
In innocente corde.


page 82, image: s098

EPITASIS.

SCENA PRIMA. Paulinus aeger missum ab Imperatrice pomum accipit, illud Imperatori rarum ac regium munus offerri curat. Paulinus. Maximus. Pollio.

Max. Pauline magnum Caesarum votum, ac amor,
Qui tibi per artus serpit accensos dolor,
Ipsos dolere Caesares fecit quoque:
Dolet Imperatrix, cuius augusta e manu
Hoc tibi levando taedio munus venit.
Paul. Etiam iacentis vivit [(reading uncertain: last letter dubious)] Eudoxia memor?
Max. Vivit, tuisque condolet doloribus.
Paul. Exosculamur munera Augustae manus.
Ringatur usque livor, et totas voret
Hausto medullas toxico, et acutis fibras
Curis perustus cruciet, immotam tamen
Meam favores caesarum sortem dabunt:
Sit testis hoc e regia pomum manu,
Magni favoris nuntium. Telo impari
Livor duellas: saliat in nervum licet
Totis pharetra viribus, densa tegat
Arundo nube lucidum Phoebi diem;
Sagitta nulla Solis exstinguet iubar.
Punctum tenemus altius, quam vel queat
Vatiniani dentis arrosu premi,
Vel sorte sterni. Tuta stat virtus, ubi
Nititur amore Caesarum, et celsa ruens
Ex arce populi turbinem undantis, suis


page 83, image: s099

Radiis venustat sidera; et Phoebi rotas.
Invidia testis laudis et meriti comes,
Virtutis umbra est: illa non humiles casas
Sed alta Regum moenia assultu premit
Non opprimenda. Gloriae invidiam pati est.
Accide famae nomen, et magnae decus
Sublime sortis, livor accisus quoque est.
At quisquis aulam sequitur, et magno potens
Favore constat, Caesarum obsequiis emat
Auctis amores, vilia arrident quoque,
Cum rariora, Regibus; etiam Diis
Placuisse poma novimus. Si pomo emam
Caesaris amores, lucror hoc pretio satis.
Ades citatum Pollio ad nutus gradum:
Abi sacratis manibus, abiectum licet,
Tamen aestimandum forsitan, pomum refer,
Memet venire decuit, at calidos vagans
Podagra per artus, pedibus officium negat.
Pollio. Domini volucri celero mandatum pede.

SCENA SECUNDA. Theodosius missum e Paulino pomum accipit, suum agnoscit, suspicionem concipit, dissimulat. Theodosius. Pollio. Aulicus 1.

Nimium secundae sortis afflatu tumes.
Non est beatum, quidquid a casu potest
Trahere ruinam. Vivitur semper male
Inter timenda: rumpit inflatum tumor,
Fortuna fronte suavis est, cauda serit.


page 84, image: s100

Arridet oculis, donec in casses trahat:
Ubi traxit, arcte stringit, et gravius premit.
Numquam beatum dixeris, quisquis suae
Felicitatis exitum semper timet.
Ubi iuga crescunt montium, ibi vallem trahunt:
Ibi ruina est proxima, ubi solium tumet.
Beatitatem molliter pauci suam
Posuere Magni: quidquid hos levat, gravat;
Altamque nimio pondere ruinam trahit.
Quodcumque magnum est cladibus prope obiacet.
Cum dormit unda Nerei, fluctus time:
Ubi saepe lusit, mergitur navis quoque.
Quatiuntur alta montium ventis iuga.
Fortuna raro est facilis, et constans simul.
Sed ecce faustis vota volvuntur rotis.
Augusta iussas limina accedo, sacris
Donum daturus manibus, affatus suos
Ni denegarit Caesar. Aul 1. At quali subis
Augusta Caesaris ora cum dono? Poll. tegi,
Qui mittit, imperavit. Aul. In votum dabo
Patere valvas. Poll. Nescio, quid animus mihi
Dictat sinistrum. Caesarem insolitus pavor
Adire prohibet. Saepe Caesareos tamen
Vultus subivi, nullus adeuntem timor
Unquam occupavit, pelle sollicitos metus:
Obtemperandum est iussui, en cardo sonat.
Aul. Conclave patuit. Caesaris vultus subi.
Poll. O grande columen orbis, et mundi arbiter,
Obsequia Dominum solita cum citant meum,
Vagus calore morbus articulos tenet,
Animique votis compares vires negat;


page 85, image: s101

Interpres animi lingua substituor, tibi
Agreste munus, Caesaris dignum tamen
Oculis videri, et vota Paulini fero.
Theo. Anosco veteres mentis addictae notas,
Qua parte mundi dona Paulino haec data?
Poll. A nesciente Auguste responsum petis.
Theo. Aut quando Domini tecta subierunt tui?
Poll. Nec hoc tenemus.
Theod. Merita revocamus: placet
Insigne munus, praemium compar feret.

SCENA TERTIA. Demisso Paulini Aulico secum ipse varie agitur suspicione, dolore, ira, indignatione Imperator. Theodosius solus cum Aulico.

Th. Quamvis tegantur scelera, non semper tamen
Latere possunt. Foetor indicio putre
Prodit cadaver, fumus ardentem rogum.
Fallax Ulysses. Itane Caesareae tibi
Luduntur aulae? noster audacem favor
Pauline tene fecit? haec consors thori
Eudoxia fides? Illud est ipsum: nota
Impressa monstrat! pestis invisae lues!
Aul. Si prima flamma incendio tanto crepat,
Quales adultus ignis ardores dabit?
Th. Hoc nempe frontis ille compositae tenor,
Hoc ille vultus horror, et vitae rigor
Catonianus, hoc supercilium gravi
Arcu modestum, hoc facilis oculorum lepor,


page 86, image: s102

Orisque ficta dignitas, promptus calor
Ad obsequendum voluit. O fallax Sinon!
Si par micaret pectore occulto dies
Par fronte candor, causa Paulini foret
Orata pridem et innocens Eudoxia.
At saepe fictae scena dum frontis patet,
Animus tenebris conditus suis latet.
Ignem impudicus pectoris pulchra tegit
Larva pudoris; mente qui fraudes coquit,
Fidei colores induit; modum probat,
Qui scelere summis inhiat impatiens modi;
Praefert amores fronte, cui flammis cremat
Odium medullas: invidus prona manu
Simulat favores: ficta componit levem
Oris modesti scena; furiosum quies
Non vera honestat; pacis osorem feri
Damnata bella Martis; audacem timor
Amorque reverens; iuris inimicum Themis,
Praetexta pietas impium, virtus reum;
Simulata laudum scena, fallacem tenet.
Verum tegantur scelera quantumvis, diu
Nullus alienam ferre personam potest.
Eudoxia! eheu! tune post tantos mei
Imbres favoris, post datam toro fidem,
Post elevatam sorte meliori indolem,
Post iura solii, iura post sceptri data!
Potes! nefando (verba compescit dolor)
Potes! (resorbet alteram vocem pudor)
Potes! (sinite doloris immensi vices)
Tuos in unum infida Paulinum potes
Transferre amores? displicet Caesar? placet


page 87, image: s103

Lanista foedus, scurra rivalis meus,
Dolosus, audax, servus obscurus, nocens?
Et tu nec aequae Themidos, aut legum memor
Oblita iuris, moris humani, thori,
Taedaeque coniugalis, et famae, et tui,
Meique honoris regii, tantum scelus
Misera induisti? tuque tenebrosi Patris
Obscurus haeres, lixa postremae notae
Servile nomen, tune? quo trahis dolor?
Quo me revolvis criminis tanti pudor?
Pauline tantum dedecus! tantum nefas!
O quam profundi pectoris sensus latent!
Aliud putandum est, quam quod in oculos venit.
Quicumque vult decipere, personam induit.
Hic ille vitae simplicis, numquam nocens
Candor, et amorum nescius, sancti tenax
Semper pudoris fictus ad tempus rigor?
O summe mundi Rector et rerum arbiter
In tam nefanda crimina hoc passu pudor
Simulatus ibat! plura maestitia vetat.
Penetrale subeo, dabitur hic intus locus,
Ut in dolores liber excurram meos.
Aulic. O Imperatrix! quanta tempestas tuo
Capiti paratur! iam tonat; fulmen time.

CHORUS. Innocentiam in aula super pomo dormientem Veritas discedens deserit. Suspicio aggreditur, vulnerat, ne quidquam protegente Mendacio.

Veritas. Suspicio, Innocentia, Mendacium.
Verites. Vale, vale Innocentia.


page 88, image: s104

Quam somnus est profundus!
Vale, vale Innocentia!
Discedimus: valeto.
Non audit. at non protrahi
Diu somnus hic valebit.
Longos in aulis innocens
Nemo trahit sopores.
Suspic. Mihi nemo, nemo est innocens:
Virtus nocens fit ipsa.
Innoxios, et noxios
Prosterno fulminatrix.
Innoc. Ego innocens. Susp. Ego nubilas
In sole cerno labes.
Innoc. Abscede Susp. Nolo. Inn. Sum innocens.
Suspic. Pomum probat nocentem.
Innoc. Mendacium! Mendacium!
Occidimur: tuere.
Mendac. Adsum. tegare pallio
Meo, innocens virago.
Suspic. Male tegeris: pellucida
Mendacii est lacerna:
Tenue quid est mendacium,
Non arcet hostis iras.
Mend. Habet. Inn Perimus' Uterque. Concidit!
Redeamus: est peractum.
Innoc. Heu vulnus atrox! Discite
Regesque subditique;
Male protegi Innocentiam
Mendacii in lacerna.
Et sceptra quae vos regiae
Putatis esse sortis


page 89, image: s105

Sunt Arma in innocentiam,
In vestra fata telum.
I crede sceptris, in tuam
Enses necem ministrant.

CATASTASIS.

SCENA PRIMA. Theodosius aestu suspicionis actus Eudoxiam advocat, de pomo inquirit: illa comedisse se iurat. Indignatur Caesar, pomum depromit, mendacii arguit, et occultos amores improperat. Theodosius. Eudoxia.

Theod. NOn sic tumentis Nerei innantem salo,
Rixata ventis unda convellit ratem,
Cum tundit Eurum Zephyrus, et Boream Notus,
Dubiusque pontus ambigit cuius pati
Imperia deceat: mentis ut motae aestuat
Alternus ardor, dum maritalem dolor
Animum cruentat vulnere, et pectus coquit.
Amor dolori pugnat, et amori dolor:
Nec hic, nec ille vincit; at laniat tamen
Et hic, et ille. Siccine Imperii iubar
Amore vetito decuit, et laesa fide
Contaminare? O Regii opprobrium gradus,
Pudorque Regum! at suspicax malum est Amor.
Adeste iussis fida famulorum manus.
Protinus adesse Caesar Augustam iubet.


page 90, image: s106

Diu latere veritas numquam potest.
Si missa dono poma Paulino neget,
Mutetve vultus, aestuet, dubiter, tremat;
Peracta causa est. Innocens animus sibi
Constat, nec ullo territus metu labat:
Non erubescit innocens. frontis color
Est mentis index: sceleris admissi nota est
Mutare vultus. haeret, et dubitat reus,
Et huc, et illuc fluctuat, pallet, rubet,
Ipsisque timidus capit ab auxiliis metum.
Quod vox negabit, dic et inconstans color.
Agnoscat orbis, quam sit horrendum nefas,
Movisse in iras Caesarem. At vultu dolor,
Animus prematur ore. succedit fera
Eud. Auguste sanguis, Caesarum nepos, parens
Auguste Regum, gemmeo dies age
Cursu beatos. Theo. Surge meliori caput
Radiata inauro Cynthia, Eudoxia meae
Pars melior animae, grande Theodosii iubar,
Augusta Princeps, Caesarum Mater, thori
Augusta consors, gemmeos dies age,
Secedite, vacet teste secluso locus.
Eud. Auguste Caesar patere muneribus prius
Grates rependi, quam tuae evolvas mihi
Consilia mentis. Theod. Placuit agrestis Deae
Tam vile munus?
Eud. Odor Achaemenium, color
Tyrium probabat, dulcis ambrosiam sapor,
Et ipse Divum nectari certans liquor.
Theod. Credamne dictis?
Eudox. Regii consors thori


page 91, image: s107

Numquam fefellit. Th. Haeccine Augusta est fides?
Habes, eneris. Eud Imperi testor notas,
Iubarque frontis lucidum, aesar tuum
Munus comestum. Th. Daedalum rursus putem
Finxisse pomo remiges pennas, tuo
Ut evolaret stomacho, et augustas redux
Manus subiret. Cernis? estne ipsum? vides?
Vides nocentis indices mentis notas?
Quid trepida nutas?
Eud. Caesar: an ream negem?
Fatearve? sermo trepidat, et ratio stupet.
Th. Habet hoc secutus crimen admissum timor,
Constare firmam sede rationem vetat,
Orique verba denegat: quidvis licet
Latente crimine audeat; quidvis timet,
Cum publicatum venit in lucem scelus.
Ingrata post tot merita, sum visus doli
Materia facilis? misera popularis gregis
Mediis natabas fluctibus; vulgus super
Ego te levavi; sorte Caesarea dedi
Calcare populos, premere pulvinar sacrum,
Tractare sceptra iura sub iectis dare,
Radiare in auro verticem, nostrum pari
Thalamum tenere iure: Sed fallax fides,
Mutabilisque feminae! sceptri decus,
Diadema regni, iura connubii, thori
Decreta sanctas foederis leges, rei
Amore scurrae polluis. Testor datum
In dona pomum: sceleris agnoscis notas?
Nemo innocens est, quis quis est signis nocens,
Haec norma iuris? Quodque maiori fidem


page 92, image: s108

Ratione firmat, culpa mendaci peplo
Induitur umbrae: Caesar inquirit, negat
Rea Imperatrix nectaris dulcis liquor
Ambrosia pomi placuit. O fallax! dolis
Assueta mulier! culpa si pectus reum
Nulla quatiebat, innocens poteras tuae
Confisa causae mentis arcanum palam
Pandere roganti coniugi. Mendacium
Probat nocentem Excede; iam non es mea.

SCENA SECUNDA. Eudoxia sortem suam deplorat, ac mendacium detestatur. Eudoxia. Chrysaphius.

Eud. Quid agam? loquenti debita negatur fides,
Nec supplicantis aure suscipiet preces,
Neque lacrimantis. Caesari qui displicet,
Ut crimen absit, sceleris est reus tamen.
Heu me! perimus! hinc inhumano minax
Augustus instat ore, nec centum pudet
Onerare probris Coniugis suae caput.
O sors acerba! Fateor heu! misera potest
Esse Imperatrix, forma et exemplum prius
Beatitatis, vile nunc aulae probrum.
Vos me extulistis, gravius, ut ruerem, poli.
O quam reciproco dubius Euripo natat,
Renatatque mundus! illa tam felix die
Ineunte coniux Caesaris, sero die
Cadit cadente. Chr. Lacrimis (quid hoc?) sinus
Regina totos implet. Eud. O sortis favor,
Infide semper! Chr. Sortis infidae rotas


page 93, image: s109

Accusat. Eudox. Eheu! sentio, tantum potest
Nocere, quantum profuit levis Dea.
Chr. Semper minantur fata, sed raro favent.
Eud. O turpis oris lapsus, et tanti parens
Saevus doloris: licuit heu! licuit tamen
Verum fateri: stulta, quid mendacio
Te protegebas.
Chr. Grande, quod plangit, malum est.
Augusta, tristem transigis luctu diem,
Lentisque maestas lacrimis urges genas?
Eud. Ades meorum causa damnorum, nocens,
Sed innocenter Chrysaphi in nostrum caput.
Chrys. Augusta parce, si quid admisi nocens
Nullius animus conscius culpae est, tamen
Se perpetrati criminis reum timet.
Eud. Tu dona magni coniugis, agrestis manus
Insigne munus, nuper in nostri malum
Capitis tulisti. Chr. Vertat hoc telum Deus,
Quodquod tibi minatur, in nostrum caput.
Eud. Fatale pomum! Chr. Sceleris id reum facis?
Eu. Male imputati! Chr. Sceleris immunes fibrae
Habent patronas semper auxilio manus.
Sibi constat animus innocens: premi potest
Non opprimi. Eud. Istud noctis exactae sopor
Nuper docebat, quando dissolvi chalybs
Geminos colossos inter, ac alter gravi
Terrere casu subditae vallis cavum
Visus colossus. Vera per somnum DEUS
Quandoque narrat. Insequens noctis dies
Ostendit omen. Una labentis steti
Columna mundi. Sed steti (casus sequens


page 94, image: s110

Docet) caduca sede: furibundus toro
Me Caesar arcet coniugem. Chr. At forsan modo
Imminuit iras, cuncta quae minuit dies.
Eudox. Non sunt furores Caesarum leves: die
Minuuntur alia; Caesarum crescit furor.
Chrysaph. Augusta sic est. illa quae lentas diu
Scintilla vires colligit, tandem micat:
Sed ubi satis bacchata, defervet quoque;
Sors longa nulla est.
Eudox. Scilicet longum est nihil.
Cum nostra semper casus in peius rotat.
Da spatia lacrimis, flere nunc tantum iuvat.
Chrys. O tuta numquam purpura! Euripus fugax!
Quot imminentes perpetim casus habes!

SCENA TERTIA. Paulinus intellecta Caesaris suspicione, hinc metu imminentis vindictae, inde spe recuperandae veniae actus, quid agendum deliberat. Paulinus solus.

O nulla veri nominis felicitas!
Uno rates iocantur, et pereunt die.
Fortuna fausta nemini, et longa est simul.
Quem res secundae prosperant, malae opprimunt.
O quam beato ducit eventu dies,
Quisquis propinquam littori navim regit;
Nec nimis in altum vectus infreni dedit
Raptanda vento lina. Qui littus tenet,
Facile tumentes Nerei irridet minas.


page 95, image: s111

Humi latentes ira Regalis casas
Non intrat: altas fulmen in quercus cadit,
Humili myricae parcit. Erratis, Ducum
Qui teritis aulas; aula curarum parens,
Et machinatrix fraudium, mater doli,
Scelerum charybdis, mentis Euripus, mare est,
Reciprocatis aestuans semper Notis.
Quisquis favori credit, et magna diu
Spectatus aula, non levis memor Deae
Latae dedisti credulam mentem aleae,
In me tuere, clara ludentis damus
Exempla sortis: ille terrarum Deus,
Cuius frequenti caluit affluxu domus
Semper clientum, cuius ad pedes dies
Vidit iacentes saepe terrarum Duces,
Pronumque populum, cuius ad nutus dabat
Iura Imperator: ille qui arbitrio suo
Ipsos regebat Caesares, aulae atrio
Exesse iubeor. O diem luctu gravem!
Ego favores vendidi, sed nunc miser
Omni favore careo. Pro! quantum potest
Fecunda sors maeroribus! cuius ferox
Consilia metuit Asia, nunc rebus suis
Consilia nulla reperit. Augustos lares
Adire tentem? nempe quos prior dies
Tentare vetuit. Caesaris vultus petam?
Sed nubilosas asperae frontis notas,
Diemque vultus; mortuum, extinctum iubar
Oris sereni, potero non trepido miser
Spectare vultu? Quisquis irati potest
Adire vultus Caesaris, iacti potest


page 96, image: s112

Vultus subire fulminis, time, time.
Fulmen propinquos devorat. Frontem putas
Enubilabit? aemulus gnatus Patris,
Natura clemens, aurei mores, pius
Animus in omnes (quodque supremum reor)
Paulinus humilis, quidquid admisit nocens
Paulinus, iterum terget: oppressos solet
Levare Caesar: Ceteris nobis pares,
Uno hoc Deorum Caesares sortem trahunt,
Donando vitam. Prima regnantum nota est,
Regnare miti dextera. Et praedam Leo
Humilem benignus praeterit: seape impetrat
Veniam profusus squalor; et supplex reus
Etiam meretur. Ibo. Quid agis? ah potes
Sperare veniam? Caesarum numquam solet
Esse levis ira. Quot tamen stratos humi
Erexit ille? parcere afflictis solet,
Calcare tumidos Saepe sed animus sibi
Humile imperavit aliquid, atque infra virum.
Fors et procella desiit, turbo gravis
Sese refregit. Graviter, et diu semel
Agitare mentes Caesarum furor nequit.
Odia potentum vindicem chalybem gerunt.
Simul minantur et tonant: simul cadit
Fragor, et crepantis fulgur elisum facis.
Veniam iubet sperare, qui differt necem.


page 97, image: s113

SCENA QUARTA. Theodosius tollere e medio Paulinum decernit; et qui id executioni mandent, ablegat. Theodosius. Aulicus.

Theod Quid agis? resistis anime? quid frustra es pius?
Vindicta! quo me timida molentem trahis
Suspicio? vulsus animus in partes duas,
Nec huc, nec illuc certus inflecti potest.
Suspicio sic est, dubia pro veris timet.
Quid ago? furentem Caesar in poenas potes
Cohibere chalybem? Recole, quam labem tuae
Intulerit aulae. In Caesarem vera parum est
Carere culpa: suspicio culpae procul
Abesse debet. Caede suspectum luat,
Fors et patratum facinus. Inpari est scelus
Voluisse, vel fecisse. Non teste est opus,
Pomum fatetur. Dubia si pomi est fides,
Et hoc pavendum est: Iure pro certis timent
Ambigua Reges. In malis numquam gradu
Sistitur in uno. Lubricum est sceleris iter,
Per scelus ad aliud sternitur scelus via;
Audebit aliud, quis quis hoc audet nefas.
Quid non pavendam est? Antequam vires malum
Capiat, prematur Nemo quem incolumem timet,
Queritur peremptum: praestat unius nece
Potare ferrum, tota quam regni trahat
Moles ruinam Sequere, quas iustus vocat,
Castique Amoris tutor in poenas furor.


page 98, image: s114

Deliberatum est: ira vindictam vocat.
Ite hinc, et atrae debitum morti caput
Manante sensim sanguine in mortem date.
Aul. At si forensem iure compellet Themin?
The? Non audiatur Aul Supplices tendet manus.
Tee. Non audiatur. Aul Si tuam clementiam?
The. Non audiatur. Aul Si suam in regno fidem?
The. Non audiatur, Au Merita si in Rempublicam?
Theo Non audiatur. Aul. Studia si sagi, et togae?
Theod Non audiatur: emori Caesar iubet.
Aulic. Manca a Caesar ordino, invitus licet.

CHORUS. Paulini Genius suspicionis fulmina vitare nititur sed frustra; et [(reading uncertain: print faded)] iam in laqueos a Suspicione, et Mendacio structos incidit, et fulmine icitur. Suspicio. Mendacium. Genius.

Suspicio. Ite ultrices fulminis alae,
Suspicio iubet, currite taedae.
Genius Fugio instantis fulmina taedae.
Suspicio. Non effugies Genius Funera Caesar
Animo volvit. Patria praestat
Sede relicta procul externis
Degere terris: fugimus, fugimus.
Susp. et Mend. Non, effigies sequitur vindex
Furor a tergo. non effugies,
Gen. Parcite taedae Susp. Et Mend. Non effugies.
Geniu. Quae fugitivum regio excipiat.
Susp et Mend. Non effugies. Gen. Parcite taedae!
Susp. et Men non effugies. Gen. Heu me! teneor!


page 99, image: s115

Susp. et Men Currite taedae. Gen. Pomum infelix!
Mitte fugacem vertere terga
Susp. et Mend. Non effugies. tela volate.
Genius. Heu fulmen atrox parcite flammae!
Susp. et Mend. Sic suspicio, nescia veniam
Dare suspectis, fulminat orbem.

CATASTROPHE.

SCENA PRIMA. Paulinus mortis sententiam excipit, innocentem se protestatur; necatur. Paulinus. Aulicus.

Pau. Ergo moriendum Caesaris iussu refers?
Aul. Utinam ipse dira morte cecidissem prius!
Aut mutas saltem posset officio suo
Deesse lingua. Cogimur, contra est nefas
Niti, rapaci more iactamur freti,
Et obsequendum est: sortis extremae ac ultimae
Necessitatis nuntium invitus fero.
Sed parce Princeps.
Paul. Scelere quo mortem genus
Mortale traxit, unus in mortem trahor.
Fatale pomum! et orbis exitium, et mei!
Quo ire damnor? Aul. Iure quo debes mori.
Paul. Lex universi me iubet mori? Aul. iubet
Caesar Monarcha mundi.
Paul. Inauditum! Aul Iubet.
Paul. Quae causa mortis?
Aul. Culpa quae reum facit.


page 100, image: s116

Paul. Suspicio crimen suggerit.
Aul. Pomum probat.
Paul. Suspicio. fieri quod potest, factum putat.
Aul. Et hoc timere Caesares malum decet.
Paul. Fatale pomum!
Aul Sceleris hoc pomum nota est.
Pa. Sit nota, sed ipsum crimen haud liquet tamen.
Aul. Ubi esse potuit Suspicio, scelus fuit.
Paul. Faciunt nocentem signa?
Aul Condemnant quoque.
Exlege signa. Paul. Ex lege si causam exigit,
Sim reus: at illa Caesaris pietas tamen
Sperare patitur. Aul. Ratio, ius, leges vetant,
Quicumque crimen negligit Iudex, facit.
Paulin. Cedamus anime tempori, ac irae: scelus
Fecisse, quod sum visus, immeritus luo.
Succumbe virtus: morimur: at rutilo diem
Curru volantem testor, innocuus cado.
Probat anteactae purior vitae tenor,
Sine nube ducta linea aetatis prior,
Probatus aulae candor, et veri sequax
Castaeque mentis animus, exosus dolos,
Et longa virtus: Imperi augustam fidem
Appello, vitae consciam, ac testem meae.
Si destituto calculum mundus neget,
Tuere caelum, terra quem peragit reum
Proba innocentem.
Aul. Mente qua semper soles,
Pauline, consta. fortis, hoc specimen viri est,
Utramque vultu ferre fortunam pari.
Non est viri, pericla si demas, tuba


page 101, image: s117

Martem ciere, mortuum insultu et iocis
Petere Leonem. Placida cum ludunt freta
Zephyro iocos serente, si lava rate
Portum subintres, nemo miratur: mare
Fremitu et procellis aestuans Nautam probat.
Ostendit acies militem, adversi virum
Casus honestant: plurimum sibi adicit
Afflicta virtus gloriae, ubi constat sibi.
Paul. Testor latentes pectoris sensus; mori
Non timeo: laesum Caesarem doleo. Mori
Vulgaris est res: Caesare irato mori,
Hoc est, quod horret animus. Innocuus licet
Moriar, nocentem auctoritas faciet tamen.
Age nunc theatrum pande funereum neci.
Aul. Reserate postes, funebris pompae locum.
Succede morti, patuit in poenas locus.
Paulin. Iterum relabor. testor ardentem diem,
Deumque testor, non cadit animus, pedes
Exulcerato corpori officium negant.
Succedite pedes; ultimum officium mihi
Praestate misero; trita iam multis via
Alacri prematur ultimam ad metam gradu.
Et hoc theatrum gloriae extremum tuae
Pauline surgit? capita populorum super
Sic ambulatur? videor, et video mei
Scenam doloris. Iste funereus color,
Instructa morti Scena, fatalis rigor
Non terret animum. Vester aspectus mihi
Auget dolores. Nempe quis mentem videt
Oculos latentem? Nemo. Sed videt mea
Supplicia mundus. Inde quis dicet, necem


page 102, image: s118

Paulinus obiit innocens. Quae me reum
Aetas negabit, quando me Caesar reum
Adfata damnat? Nemo privatus potest
Damnare Regum iussa. Paulinum mori
Iubet Imperator; ergo promeruit mori.
Olim hoc canetur. Conscium at facti polum,
Verumque restem mentis appello DEUM,
Suspicio me, non culpa condemnat. Tamen
Denuntiatam Caesaris iussu necem
Anime obeamus: fortis hoc viri fuit,
Et obsequentis. Aul. Quisquis extremam tulit
Sortem serenus innocens si non fuit,
Potuit videri Causa si misera est necis,
Mors misera non est.
Aul. Stabilis, et nullo color
Terrore fugiens mentis innocuae est nota.
Tamen obsequendum legibus: venas feri,
Fluidoque mixtam sanguine vitam extrahe.
Paul. Habeo: peractum est. Gratiae o vanus favor,
Aetasque vitrea! Sortis inconstans tenor
Semper nocenti melior, infidus bono.
Aul. Sic aula pressos tollit, et stantes premit.
Quem lenis aure deserit, et aulae favor,
Fatalis odii naufragum involvit mare.
Paul. I nunc et albae sortis exceptus sinu
Lateri propinquus Caesarum instratum preme
Pulvinar ostro, colla populorum gravi
Inscende passu, despice effusas gregis
Minoris undas: nempe non firma gradum
Statione figis. Quidquid excelsum est tremit,
Timetque casum. Quercus hoc gravius ruit,
Quo se superbo capite iactavit magis,


page 103, image: s119

Fortuna si quem tollit, in casus parat.
Sensim fatiscit corpus, et robur cadit.
Resume vires anime: perfractos recens
Mens vigeat artus. Caelites ad vos venit
Paulinus insons, innocens sola reus
Opinione. Pandite aetherei sacrum
Penetrale mundi, magna Paulinum suum
Spes praeit ad astra. Pandite Augusti micans
Solium Tonantis: terra subsidit, boni
Tenuis recedit umbra, sincerum bonum
Dum mente volvo. Vos meae testes necis,
Saevique casus conscii, extremam precor
Excipite vocem. Nemo confidat suae
Beatitati: quidquid assurgit. potest
Iterum relabi: celsa quae vulgus putat,
Praerupta crede; quae rapi possunt, tua
Male nominabis; illa quae celsa sedent
Secura mentis arce sectemur bona.
Aul. Sensim labascit.
Paulin Innocens, caelum invoco
Scelerisque purus morior Aul. O quantum potest,
Quae frena mundi flectit inconstans Dea!
Quid est, quod illa sede non sternat sua
Seu vi velit, seu fraude? Si ridet, time:
Dabit ille risus lacrimas. Si te levat,
Cave. profundam maxima ruinam trahunt.
Si ludit, Ille lusus afflictam trahet
In acerba mentem vulnera. Extremum rudis
Hoc disco sortis vitream aetatem levi
Perire tactu; quodque selevat, gravem
Facili ruinam semper impulsu dare.


page 104, image: s120

SCENA SECUNDA. Eudoxia ab Imperatore Hierosolymam Secedendi veniam impetrat, et discedit. Theodosius Eudoxia. Chrysephius. Aulicus.

Chr. Dive Imperator; tristis Eudoxia tuos
Subire vultus poscit, at tutam prius
Pacem precatur. The. Merita iam pridem meis
Arceri ab oculis? Chr. Tracta clementis sinu.
The. Infida sperat? Chr. Id tuus tenor iubet.
The. Fides repellit laesa. Chr. Servatam probat.
The. Fractam probavit. Ch. Suspicax res est amor.
The. Venire patior. Et reluctantes fibras
Natura frangit, vincit et vires Amor.
Eud. Auguste coniux, (pace si licet tua
Hoc nomine tui, quando me tuam negas)
Et subditorum magne populorum arbiter,
Si mentis aestus patitur, et toto ream
Non perimis odio; pauca Caesarea precor
Non durus aure verba pro causa excipe.
Auguste coniux, fateor ex imo gradu
Miseram tulisti, quando ius aequum status,
Sceptri, coronae, gloriae, solii, thori
Mihi contulisti: gemina sed mecum tamen
Aulam subivit gemma, cui nequeat parem
Nutrire Ganges, aut fluens auro Tagus,
Pudor, fidesque. prima Caesareo toro
Data est; secundam foeda suspicio opprimit.
Utramque tecum perdidi. site mei,
Post imputatum erimen, et laesi gravem
Opinionem iuris, et Regni decus


page 105, image: s121

Vel minima tangit cura, dimissam tuis
Excedere oris patere secreto luam
Orbe imputatum crimen, ac aulae probra.
Absens furorem mitius tuum feram.
Th. Quis restat orbis, quo tuum abscondas nefas?
Eud. Qua Sol recente natus accendit face
Solymaea tecta vota concurrunt mea,
Hic osse multo Golgothae albescit iugum,
Taboque sordens squalet humano solum,
Ubi Deus ipse brachia in partes duas
Diducta, gemino vulnera adstrictas manus,
Pedesque venis pervios saevo dedit
Ferro premendos: gentis humanae hic nocens
Scelus expiatum est: crimen hic meum luam.
Theo. Quo te tuorum conscius scelerum vocat
Animus, abire fas sit. Eud Imperii iubar
Vale, valete regna. Meliori vale
Caesar marite sorte. Theo. Quid frustra es pia?
Impune vota sequere Eud. Solymaeos peto
Despecta colles [(reading uncertain: print faded)] aptus hic lacrimis locus,
Hic Patris iras Christus extinxit: mei
Iras mariti forsan exstinguam quoque.
Abeamus anime: solyma iam votis patet.
Abitum parate; Longa Byzanti est mora.
Feramus anime quidquid adversum ruis
Imponit humeris arbiter mundi Deus.
Eudoxia patere. Regio sceptro cares?
Etiam Carebat patrio extorris polo
Deus Homo. Lacrimis quereris amissis opes?
Non perdidisti: quidquid ambiguus potest.
Rotare casus, esse ne tuum aestima.


page 106, image: s122

Quidquid rapit Fortuna, nullius puto.
Chrys. Augusta Princeps immerita poenas luis,
Quam nulla foedat culpa. Aul Sic aulae premunt
Saepe innocentes. Eud. Lubricam exemplo meo
Doceo iocantis esse fortunae rotam.
Chr. At veniet albis vectus in caelum rotis,
Qui te reponat gloriae in sinum, dies
Eudo. Facile resurgit quisquis in plano cadit;
At quem eminenti casus e solio trahit
Speret reponi? Caesarum est gravis furor.
Chrys. Etiam tumentis ira Neptuni cadit.
Eud. Sed in tumore naufragas sorbet rates.
Chr. Resarciuntur naufragae ad littus rates.
Eud. Dispersa medio frusta dum natant freto?
Chr. Quae rapuit aestus, mitior reddit quies.
Eud. Quos ira coepit Caesarum premere, opprimit.
Chr. Latente vero. Eud. Veritas raro solet
Patere in aulis. Chr. Veritas constat mora:
Tandem una pandit hora, quod multis latet.
Eu Sed sera nimium. Chr. Propria nascenti mora
Est veritati. Chrysaphi, si quid fides,
Astusque. nota si quid obsequia valent,
Dabitur reponi gloriae rursum in sinum.
Eud. Tibi derelicta capere spem reditus queo.
Valete fida turba, iam tempus citat.
Chr. Vale Imperatrix.
Eud. Noster at per vos quoque
Coniux valebit. Nolit, est tamen meus:
Non amet, amabo: dissitum solum locus,
At iunctum Amor tenebit. hoc animo fides
Numquam exulabit. tempus invitat, vale.


page 107, image: s123

Aul. I. Confide rutilo frontis Augustae ioco,
Ut ridearis Invida sortis manu
Sceptra offeruntur. Porrigit laeva, rapit
Oblata dextra. quidquid obtulerit, volans
Fulmen imitatur; qua venit, subito fugit.
Chr. Suspicio sortem prosperam a tergo premit.

ANTITRAGOEDIA, Sive Triumphus innocentis Eudoxiae. ANTIPROTASIS. SCENA PRIMA. Dormienti Theodosio repraesentatur pompa, qua Eudoxia Antiochiae excepta est; cum ei, ut decimae Musae, aerea statua in Musarum concilio est erecta. Chorus Statuariorum.

Chor. FRustra sollicitudinem
Virtutis studio pendis. Inutile est,
Quidquid Phidiaco manus
Sudore Oebalii marmoris erigit.
Virtus nescia plausuum,
Clangentisve tubae, nec popularibus
Assueta obsequiis coli,
Illustrem proprii se satis ubere
Vena luminis exhibet.
Qualis purpureo Cynthius essedo
Vivum, qua graditur, diem
Incendit radiis, nec magis exteris
Vivit cultus ab ignibus:
Talis, qua graditur, luminis orbitam


page 108, image: s124

Virtus ducit amabilem;
Nec gaudet nitidam luce domestica
Frontem pingere murice
Mendacis stibii. Eudoxia si sua
Virtute inclita se latis
Aeternat, memores arte Corinthia
Quid frustra statuas levas!
Formae est opprobrium grande, coloribus
Posse adsciticiis coli.
Antichor. Etsi pulchra sua ridet amoenius
Virtus fronte; tuum tamen
Non damnet studium Surrige marmora.
Admiranda Nepotibus,
Quae non vis avidi temporis exedat,
Non oblivio deterat.
Laudem incide basi: Eudoxia Palladi
Non impar Sapientia,
Musarum decimo digna loco Dea,
Fecunda ingenio, simul
Fecunda eloquio, moribus innocens;
Condemnata domi rea,
Sed nobis sceleris pura, in imagine
Hac vincet Pylii senis
Aetatem rigidam. Si nihil aggeris.
Sic virtutis honoribus;
At partem pretii ponis amabili,
Virtutis merito; et tuo
Es facto melior, cum, licet impari
Conatu, egregiis cupis
Factorum meritis solvere gratias.


page 109, image: s125

SCENA SECUNDA. Somnium rememorat Imperator; de Eudoxia ac Paulini Innocentia aliqua subit cogitatio. Theodosius solus.

Quis dormientis pectori illusit sopor?
Inter disertos visa Musarum choros
Caput levate statua, Mygdonio Deas
Imitata in aere: decima Musarum cani
Audita nostra Eudoxia. Erravi. probant
Haec innocentem somnia: externi favent
Populi, immerentem quando damnamus domi.
Si vera narrat Morpheus, turpi manus
Contaminavi sanguine, incautus necis
Decreta sanxi. Lenta iud cia probo.
Tempore patescit veritas, licet diu
Sepulta lateat. Nulla, vel in hominem quoque
De plebe natum, propera iudicia placent.
Carere potuit scelere, cui tantum favent
Inter remotas astra degenti plagas.

SCENA TERTIA. Acceptas Antiochia de pompa, qua Eudoxia salutata fuit, literas Imperatori porrigit Chrysaphius ex quibus prima, quam conceperat, innocentiae cogitatio augetur. Theodosius. Chrysaphius.

Chry. Dissimulo visas; ipse (quod voveo) petet


page 110, image: s126

Caesar tabellas: gestibus, vultu, notis
Denuntiari magna simulabo. Placet.
Etiam remotis afflat aspectu sui
Venerationem gentibus virtus. Nocens
Vix esse potuit Domina, quam populus sequax
Gratia tuetur. Theod Conscias num tu mei
Portas tabellas somnii? Chrys. Augustum caput
Orbis venerande Caesar, et pridem polo
Aequande Princeps, parce, si vultus prius
Honora me non perculit species tui.
Theod. Cuius tabellas indices adfers rei?
Chrys. Momenta rerum Caesares tractant, tuis
Indigna Caesar vultibus petis. Theod Leve
Delectat animos, gravia nolentes tenent.
Chr. Testor volenti porrigo. Th. Iubenti quoque.
Theodorus Chrysaphio [(transcriber); sic: Chrysapio] Salutem plurimam dicit.
ADvenit Augusta Imperatrix Dea visa; cum aureo sublimis curru, salutanti Senatui, Populoque Antiocheno responderet. Secutus est dictionem plausus, erectae illi geminae statuae aere fusae: altera forum tenet Imperatrici: altera Bibliothecam decimae Musae Eudoxiae sacra. Musarum numero annumerari fecit aurea facundia. Nempe disparia sunt multorum iudicia. Vos domi ream agitis, nos salutamus innocentem. Vix esse rea


page 111, image: s127

potest, quam tantis favoribus caelum prosequitur. Qua graditur Dea est: praevola Innocentiae opinio Maiestatem conciliat. Tu si in eius causa quid potes, ne praetereas. Vale. Dabamus Antiochiae Cal: Novemb.
Theo. Quae somniavit animus, haec testes probant
Nuntia tabellae. Chr. Saepe praesagus videt
Animus sutura, saepe praeterita quoque.
Theod. Sed cogitare singula exacte decet.
Intus patebit tacita me ditanti quies,
Redeunt amores pectori; et animum movent.
Chrys. Bene est! beamur! currit in votum rota:
Primas amores rursus incendunt faces.
Redit voluntas pronior, vetus favor.
Stimulabo motum, crastinus quando dies
Lucem quadriga dederit ambigua parem.

CHORUS. Innocentiae Suspicionem, Veritas Mendacium Aula Caesarea flagellis expellunt. Veritas. Mendacium. Innocentia. Suspicio,

Verit. Excede regno. Mend. Verberas?
Innoc. Excede. Suspic. Verberamur?
Verit. Excede. Innoc. Contra niteris?
Suspic. Innoxiam flagellas.
Verit. Innoxium mendacium?
Mendac. Innoxium flagellas.
Innoc. Suspicio non est noxia?


page 112, image: s128

Suspic. Innoxiam flagellas.
Verit. Mentiris o Mendacium.
Innoc. Suspicio falsa fingis.
Verit. Te Regiis amoribus
Nocuisse fama narrat.
Innoc. Tu vulnere Innocentiam
Dolosa fulminasti.
Verit. Vos Veritatem regio
A limine arcuistis.
Excede Regno Mend. Parcite.
Innoc. Excede. Suspic. Cur flagellas?
Verit. Tu causa fusi sanguinis,
Et mortis innocentis.
Tu causa rupti foederis,
Taedaeque coniugalis.
Innoc. Excede. Susp Cedo. Mend. Parcite.
Verit. Excede. Susp. Cedo. Mend. Cedo.
Verit. Redeamus Innocentia,
Et Veritas ad aulam.
Innoc. Tutus locus promittitur,
Superi velint perennem.
Verit. O Regiae felicitas,
Par Caelitum quieti:
Quam nec premit Mendacium,
Suspicio nec molestat.


page 113, image: s129

ANTI-EPITASIS. SCENA PRIMA. Gaudet de felici machinationum successu Chrysaphius; alteras de Eudoxiae Hierosolymam adventu literas producit Imperatori oblaturus. Chrysaphius.

INcepta voto prosper impellit Notus.
Provehimur alto: Prima perculsum tenet.
Et prope dolentem Caesarem charta: in fibras
Penetrant amores, ira subsidit, cadunt
Animi tumultus: altera optatum dabit
Tabella rebus exitum. Evictum est. redis
Augusta Princeps, teque meliori tuis
Rependis iterum sorte. Non potest Amor
Semel excitatus reprimi, quando fovet
Subiectus ignis. Altera en faustae micat
Materia flammae.
Theodorus Chrysaphio.
AD 15. Calend. Ian. Solyma tenuimus. Eminus adhuc spectantibus sacri Maiestas loci venerationem afflavit. Dici non potest, quanti in singulis fuerint pietatis motus. Effusa ad ripam civitas pompam fecit exscendentibus.


page 114, image: s130

Ad urbis valvas tenuit Clerus: Augustam veneratus ad sacra pulvinaria deduxit. Sacer hic horror reverentiam imperavit. Hinc ad fora et moenia processit plausus. Interim Eudoxia non Innocentis tantum, sed et Sanctae nomen habet. Ita adversae sortes aut exprimunt, aut manifestant, quod felices tegunt. Heri Olivetum, hodie Calvariae iugum invisit. Diva inter homines videtur. digna profecto meliori sorte. Vale.
---- Perlege Caesar: cadet
Immitis animus. Non tamen suxit Leae
Ubera Libyssae, non procellosi satus
Furore ponti lacte commistas bibit
Hominum ruinas, funera, et caedem, et neces.
Et innocentem Eudoxiam et sanctam vocant
Populi sequaces, calculi innocuam probant.
Diva inter homines dicitur. Non est rea,
Consentientis vota quam vulgi tegunt.
Sed en dolenti similis in scenam venit.
Maturus urget finis intenti locus.
Aggredior.


page 115, image: s131

SCENA SECUNDA Chrysaphius Imperatricis Eudoxiae causam apud Imperatorem Theodosium agit, et eius animum emollit. Quare literas, quibus Eudoxiam advocet, expediri properat. Theodosius. Chrysaphius.

Chrys. ---- O nutantis Imperii salus,
Columenque mundi; cuius ad genua [(transcriber); sic: gnnua] iacet
Uterque terrae cardo, si sacrae patent
Aures loquenti, pauca Theodosio loquar.
Theod. Habere famulam Caesares aurem decet
Necessitati publicae. Loquere, audio.
Chrys. Iam saepe Phoebus orbitam emensus totis:
Nullum sereni gaudii diem tulit.
Saepe stetit axe media sublimi dies
Bene pexa crinem, at interim armatus manu
Caliginosae noctis assiduus dolor
Lucem negabat gaudii; aerati gemunt
Maerore postes, turba famulantum gemit,
Gemunt et urbis compita, Augusti lares,
Diadema, sceptrum, purpura, solium, torus.
Auguste Caesar, Phoebus es mundi; tuae
Sed viduus igne Cynthiae. Titanem amat
Subiectus orbis, Cynthiae ecclipsim dolet.
Alterna mundo lumina impendit soror,
Sed fratre plena. solus Imperium tenet
Per astra Phoebus, sed tamen gaudet suo
Lumine sororem accendere, et dare aemulis


page 116, image: s132

Obire flammis astra: nec Solis minor
Laus est, honoris aemulam Lunam vehi.
Gaudent potentum gratiae extendi. Vides?
Vides iacentem, squalido situ obsitam,
Maerore multo languidam, et fletu genas
Aulam madentem? cernis et potes piis
Aures negare precibus? Th. An manus mihi
Illiberalis? pectus in preces dabo,
Si liberalis esse non possit manus.
Chr. Tuam reduci Eudoxiam in solium petit.
Theod. Ipsos latentis pectoris tangis sinus.
Iudicia damnabo mea? Chr. Damnantur bene,
Cum corriguntur. Th Ipse me mali arguam?
Chrys. Corrigere laus est.
Theod Facta damnantur male
Quae corriguntur.
Chrys. Saepe, quae laudem ferunt,
Mutasse laus est amplior, quando vice
Meliore aguntur. Th Nemo quae prudens probat,
Cum laude damnat.
Chrys. Visa tum nocens fuit,
Nunc innocentem fama posterior probat.
Theodos. Quis innocentem?
Chrys. Fama, rumor, exteri,
Domesticique: si sacro tabulas meas
Digneris oculo, quanta Solymaeis Dea
Sit visa populis, Caesar agnosces. Th. Lege.
Chrys. Ad I 5. Calend. Ianuar. Solyma tenuimus, etc. ut sup.
Theodos. Nolentis animos, et reluctantis fibras


page 117, image: s133

Eudoxia trahis. Sed tuam tanti facis
Famam Imperator? si ream absolvis, prior
Censura condemnatur, et temet reum
Agis. Vel illa est innocens, et tureus;
Vel iusta tua sunt iudicia, et illa est rea.
Damnare memet nolo, damnatam vetor
Revocare. Chr. Regni praedo populorum lues,
Latro petitam Caesaris veniam in sinu
Invenit: Uni Eudoxiae! Uni Eudoxiae
A coniugali pectore negantur pia
Clementis animi signa! Theod. Paulinum nece
Per me cruenta populus extinctum canet.
Chr. Infecta facta non queunt fieri: tamen
Facienda quae sunt reliqua, peragantur bene.
Caedes dolorem postulat: at Eudoxia
Digna est amari Caesari. Theod. Utinam regios
Lares teneret! Chr. Alite secundo volant
Meditata. Veniet. pagina Augustam ocius
Regale Solymis rursus in solium vocet.
Expedio tabulas vota dum fauste volant.

CHORUS. Paulini Umbra per sequitur Suspicionem, et ingesto Paulini sanguine suffocat. Suspicio Umbra.

Tacete. vindex Umbra silentibus
Lunae sub ipsis cornibus ad necem
Me quaerit, hem! quis me vocavit?
Effugium date noctis umbrae.
Quis me recessus? quae tegat extimi
Latebra mundi? mergite Caelites


page 118, image: s134

Phoebum reluctantem tenebris,
Caeca diem tumulate vela.
Caligo, noctes, umbra, chaos vetus
Involvat orbem, meque sequentibus
Umbris inaspectam latere
Cymereis patiatur antris.
Invise Titan cernis, et Innocens
Per astra curris? nec memor amplius
Umbrae Thyestaeae serenos
Volvis equos, facilesque flammas.
Heu me! tenemur! vindice quid flagro
Premis fugacem? Desine. credimus
In antecedentem scelestum
Poena sequax tonat ultionem.

ANTI-CATASTASIS. SCENA PRIMA. Eudoxia ad Constantinopolim redux apparet; patriam salutat; Chrysaphio reditum suum nuntiat. Eudoxia. Aulicus.

EUdox. Resiste ductor, patriae Augustae eminus
Turres adora. Patuit ad muros iter.
Aulic. Salvete caelis aemulae terrae domus,
Sacri penates Caesarum, annosi labor
Longus Cyclopis; maius humano decus
Labore salve: Eudoxiae sinum explica,
Faustoque reducem rursus amplexu fove.
Eudox. Teneo potentis Imperi augustum solum,


page 119, image: s135

Miseraeque votis exulis summum bonum,
Turres soli natalis, et patrios lares.
Aulic. Ut laeta turba patriae intramus lares!
Ancipite qualis nauta sub medio mari
Rate fluctuatus, quando turbatis tumet
Agitata ventis unda, et incumbunt simul
Rapiuntque pelagus infimo eversum solo
Adversus Euro Zephyrus, et Boreae Notus,
Agitur procellis, cadit Imperio maris,
Et huc et illuc errat, ac pallens stygem
Timet propinquam; celsa si forsan Pharos
Ardente tenebras noctis evincat face,
Tenuifque sensim Zephyrus illapsus mare
Tranquillet alis, sperat, et magno petit
Amore portum: talis educta est specu
Mortis propinquae Eudoxia, et patriae, et sibi
Adest superstes. Eud. Dulcis in portu est labor,
Repetere fluctus mente, cum exactis licet
Frui periclis. Voce Chrysaphium mea
Iubete adesse, nota dum lento gradu
Subintro nemora.
Aulic. Nulla retinebit mora.

SCENA SECUNDA. Dum Chrysaphius cum desiderio Eudoxiam praestolatur, adest qui eam vicinam nuntiat. Venationis a Caesare indictae nuntium accipit, opportunam hanc restituendae Imperatricis occasionem offerri gaudet Chrysaphius. Aulicus. Venator.

Chrys. Venisne tandem serus accensis dies


page 120, image: s136

Cupite votis! cuius invidiam facit
Eudoxia redux faciat, et lucem pari
Dispenset igne. Longa iam votis mora est;
Adesse pridem decuit ad tabulae fidem.
Occurro, si fors eminus celso e iugo
Spectata. nostras gaudio terras levet.
Sed quis citato anhelus occurrit gradu?
Aulic. Adsum salutis nuntius.
Chrys. Videon' mei
Partem reversam pectoris? Aulic. Byzantium
Tuis citata paginis Eudoxia
Solymae liquit tecta, et antiquos lares
Sparsos cruore Numinis. Chry. Qualis redit?
Aulic. Qualis marina Phoebus ex unda solet,
Cum convolutis noctis exactae viis,
Iterum recentes citat in officium rotas.
Chrys. Agnosco tantae praeviam stellam facis.
Sed num propinquum semitae callem tenet?
Aul. Hinc qua senescens Phoebus exstinguit iubar
Ignota, paucis vecta subsidiis rotae,
Paucis equorum, comite vix ullo, et humilis,
Quae saevientem Caesarem possit suo
Placare vultu; gratiae fidens, spei
Plena appropinquat. Ven. Retibus circum nemus
Omne obsidete, nemora vicini iugi
Terrete canibus. Chr. Cura quae mentem citat?
Ven. Lustrare silvas canibus, et reti feras
Cingere fugaces. Caesar augustus iubet.
Chrys. Qua parte nemoris?
Venat. Hic ubi denso citat
Agmine fugaces cervus in silvam pedes.


page 121, image: s137

Chrys. Quando.
Venat. Minorum crastinus turbas premet
Cum luce Phoebus siderum.
Chrys. In portu nato!
Ite hinc, volate, veniet in casses fera.
Superi beamur! tempus hoc aptum dolis.
Sed quis tumultus?
Aulic. Chrysaphi Augustam vides?

SCENA TERTIA. Eudoxiae occurrit Chrysaphius, salutat, reditum gratulatur; latere is silva ad tempus suadet, Imperatoris gratiam pollicetur. Eudoxia. Chrysaphius.

Chrys. Heroa Princeps, Imperi Augustum decus,
Quanta appropinquas patriae, et fessas levas
Dolore mentes! qualis Eoo redux
Pelago venustus matris Idaliae comes
Umbras resolvit, luce dum iuvenem praeit,
Et solita Phoebum ad pensa nascentem citat.
Talis renatum patriae, et nostro diem
Revehis dolori: Sospitem vel sic iuvat
Eudoxiam revidere. Eud. Chrysaphi o mei
Medela morbi! Chrysaphi in tantis malis
Levamen unum! quod redux veteres lares
Augusta regum moenia, invidiam polo
Factura specto, quodque suppressus furor
Caesaris adesse Coniugem patitur, tibi
Debere fateor. Chrys. Parcius laudum seges
Metenda Princeps: mentis innocuae fuit


page 122, image: s138

Emergere avida Nerei undantis gula.
Semper patronos innocens animus habet.
Precariam ceu Phoebus exosus facem
Sua superbit; talis innocens sibi
Ipse est patronus. Veritas tandem patet,
Diu sepulta. Eud Sed arte qua reddes meo
Caram marito? Chr. Crastinus quando dies
Solis coruscum promet in mundum iubar,
Inter penates frondeos, virides domos,
Et antra tenebris saepta Theodosium dabo.
Hic una praeda nobilis venies. Eud. Putas,
Placebo rursus? an supercilii [(transcriber); sic: spercilii] grave
Attemperabit fulmen? Chr. Exstinctae ab oculis
Cecidere pridem mentis iratae faces.
Eudox Prior secundam saepe tempestas ciet.
Chrys. Quando tonantis prima tempestas poli
Consumpsit iras, non habet vires sequens.
Eud. Quae domita saepe est visa, ad aspectum rei
Ultio revixit: hostis obtutus vetus
Accendit odium Chr. Veteris at si quem premunt
Odii dolores, hostis aspectu pudet
Properi furoris Fax supercilii iacet
Extincta pridem, et mentis expulsus rigor
Placidae quieti pectoris sedem dedit
Hic inter arcus frondium, Dryadum domos
Augusta modicum tempus in moram extrahe,
Dum Phoebus unda crastinus diem vehat.
Omnes amanti noxias moras scio,
Mori est morari: sustine hanc noctem, dies
Laeta appropinquat. Caesar hic feras aget.
Quid agas, amores suggerent: luctum preme,


page 123, image: s139

Laetitia semper maior a luctu redit.
Eudox. Subeo propinquos frondium umbrantum lares.
Dum spes timori certat, et timor spei,
Spei facilior semper in bonum est fides.
Hoc facile sperat quisque, quod nimium cupit.

ANTICATASTROPHE. SCENA UNICA. Audito Venationis tumultu Imperatrix spem inter metumque luctatur. occurrit venanti Caesari: deprecatur. Agnoscit errorem Caesar. Suspicionem detestatur: veniam petit: innocentem Promulgat Eudoxiam: ad aulam cum plausu reducit. Theodosius. Eudoxia. Aulicus. Venatores.

Venat. Properat molossus, iam procul lento suem
Odore sentit, urget, et tacito locum
Rostro pererrat. Ven. 2 Praeda iam propior olet,
Cervice tota pugnat, et gestu citat
Dominum tenentem, seque remoranti eripit.
Theod. Curis sepultis, dulcis invitat labor.
Lustrare nemora, persequi feras placet.
Animis adeste, prima Caesareo sonant
Initia cornu. Aul. Multus in fugam salit
Hinc inde cervus: turba succedat pari
Sonora cornu. Theod. Lustra latratu sonant.
Laxate lora, sequere. parte ista minax


page 124, image: s140

Cervus fugaces egit in silvam pedes.
Resiste, tela porrige in casses abit.
Absiste: cecidit. Protrahite. Mensis date
Pauperibus epulum.
Aulic. Praepes in cursum canis
Leporis subacti dente iam collum tenet.
Accurre, tolle. Caesarum ad mensas valet.
Theod. Succede silvis intimis, dum se serae
Intro reducunt, et diem evitant fuga.
Eud. Sonuere silvae cornibus quantis mihi
Pectus duellat motibus! Timor, et Amor
Spes et cupido pectore sub uno tonant.
Volvor, revolvor, dubia ceu fluctum ratis
Et huc, et illuc sequitur. O rerum arbiter,
Cui spes, timorque paret, ac animi vices
Attemperantur, unus afflictis veni
Rebus patronus. Aderit, haud unquam suos
Deserit olympus. Hunc ego clypeum meo
Tendam pavori. Lectule Tonantis mei,
E quo pependit Numen, obtentu tui
Tuere famulam: si rigor frontem obsidet,
Unus quiete sternere furores potes.
Tu grande munus Caesari datus. potes
Sedare calidae mentis iratas faces,
Animique fluctus. Rursus a canibus latrant,
Sonantque silvae a cornibus. Tectum date
Frondosa nemora, donec accessum prope
Tentare liceat coniugi. Aul. I. Hic denso ruunt
Agmine per umbras dente minitantes apri.
Th. Quid hic per umbras serpit? accessum date.
Quae monstra? Eud. Caesar!


page 125, image: s141

Theod. Caesarem fletu vocat.
Eudox. Pie Imperator! Theod. Quem gemis?
Eudox. Sortem meam.
Admitte! Theod Cede. Eud. Parce.
Theod. Cui? Eud. Miserae. Theod. Tibi?
Eudox Genua tenenti Theod. Quid petis?
Eudox. Ventam? Theod. Cui?
Eudox. Mihi supplicanti.
Theod. Quae tu es? Eud Ego! loqui vetor.
Theod Effare. Eud. Metuo.
Theodos. Caesarem tuum paves?
Eudox. Meum. Theod. Quid ultra?
Eudox. Coniugem. Theod. Coniux? fibras
Vox ista mentis perculit.
Eudox. Meum. Theod. Peplo
Vultus revela. Eudox. Caesar!
Theod. O Eudoxia!
Eudox. Coniux!
Theod Sacratam differ a genibus manum.
Eud. Parce; et fugetur omnis ex animo tumor.
Theod. Tu parce potius, quidquid admisi nocens.
Erasus omnis mente decessit furor,
Animo exciderunt odia. Sed fateor male,
Male iudicavi! Coniugem inno cuam, probam,
Fidei, tenacem, sceleris immunem, piam
Ego in has coegi sortis invisae lues.
Ego innocentem perdidi, et falsum nefas
Cum damno, mente contraho verum scelus.
Exempla terris Caesar infelix dedi,
Quid inter aulas falsa suspicio queat.
Sed parce coniux. Tuque Caesareos gradus


page 126, image: s142

Quicumque sequeris, disce maiores premi
Opinionis fulmine Heroum domos.
Eud. Mittantur ista. Si placeo rursum, sat est.
Theod Audite fines ultimi: seu qua diem
Aurora lactat, sive qua Titan senes
Tumulat quadrigas: Sceleris immunem palam,
Eudoxiam pronuntio Eud. Caesar sat est.
Remitte plura. Theo. Tu magis tanto mea es,
Quanto sileri vetera deposcis magis.
Eud. Grates rependat ille, quadrifidae trabe
Qui tensa membra porrigit: donum cape
Solymis paratum, et pectus in dono simul.
Theod. Placet: vereri mitte. per capitis rubos,
Pedumque chalybem iam mea est Eudoxia!
Sit iste amoris vinculum novi novum!


page 127, image: s143