VIctor, quo precio [Reg: pretio] stet tibi laurea,
Per tot parta neces, bella, cadavera,
Regnorumque ruinas,
Per tot funera, non vides?
Orci te Furias, te Stygis incolas
Eduxisse ferunt; Martis acinaces
Caedes, praelia, strages
Haemi bellicrepo e iugo
Te traxisse canunt: quaeque erat unica
Ad lethum via, per te quoque multiplex
Facta est. Namque perimus
Ferro, flumine, et ignibus.
Quin tellus pyrio pulvere dissilit.
Inque auras levior iam lapis evolat,
Ingentique fragore
Troiae moenia corruunt.
Ah! cur empta placet laurea stragibus?
Cur, qua strata patet funeribus via
Provectare triumphum
Per calcata cadavera?
Cernis; quae facies, quisve Alemanniae
In vultu gemitus? sanguinea manu
Turres, oppida, et arces,
Urbes, moenia diruta,
Saevi relliquiae Martis et ignium
Maerent sub cinere; hic, sanguine qui piger
Ripas sordidat Ister,
Et lento fluvio natat;
Aggestis gravis hic corporibus stetit,
Et per non solitos effluus alveos
Late condidit agros
Tabo, sanguine et ossibus,
Hoc quodcumque vides, qua fluit Isara,
Qua Rhenus properat, qua Lycus aufugit,
Et qua fluctuat Oenus,
Martis cruda fuit domus,
Bellonaeque lares: hic Furor, hic Metus,
Hic Dirae, hic violens imperium necis,
Hic Discordia, Erynnes,
Hic ira, hic rabies stetit.
Hic iam pulvereis moenia ductibus
Pinguntur, Pario muri ubi marmore,
Auratisque columnis
Portabant laquearia.
Hic Manes ululant, hic Lemures gemunt.
Hic umbrae Stygiae tristibus insonant
Lamentis, ubi pacis
Fervebant hilares ioci.
Hic delubra DEI, hic inviolabili
Maiestate domus intulerant caput
Astris; nunc ubi equorum
Stant inculta cubilia.
Hic arae Superis thura frequentibus
Urebant phialis, nunc ubi sordidus
Aris impietatis
Mystes sacrilege litat
Et vos haec facies, hic patriae dolor
Nondum tangit? adhuc castra remugiunt,
Et convellere mundum
iurata agmina saeviunt?
O! si quae pietas pectoribus calet,
Martis bellicrepos tollite, PRINCIPES.
Bellonaeque fragores,
Feralesque tubae sonos.
Pacem mundus amat, murmura cornuum.
Et Martis strepitus, et litui sonos
Pertaesus: date pacis
Tranquillae otia PRINCIPES,
Pacem busta petunt, et lacrimae urbium.
Et versa in cineres oppida, et horridis
Albens ossibus aequor,
Et lassus patriae vigor.
Et sperare licet: iam nova promicat
Iris pacifici nuncia gaudii;
Iris sanguine Caesarum,
Et stirpe Austriadum sata:
FERNANDUS patrii nominis, et rei
Haeres, Caesareo sub diademate
Cinctus murice Regum,
Iris Regia promicat.
Olim Lamechidae nuncia ab aethere
Missa iris pelagi composuit minas,
Rixantesque procellas,
Et bella Hippotadae stitit.
Non fallor: veniet candida in Iride
Pax, rursus niveis vecta curulibus,
Germanusque redibit
Candor, simplicitas, fides.
INter nomina Principum,
Felici augurio, prima potentiae
Incunabula ponere,
Pars ingens decimae prosperitatis est.
At virtutibus evehi,
Et fundata Patrum stemmata vincere
Maiori studio; gravis
Hoc mentis meritum est, quam Sapientia
Magni pronuba consili,
Curarumque capax curia pectoris.
Plebeiamque licentiam
Refrenare potens gratia sospitat.
Haec, WAICHARDE, secundior
Sors, hoc elogium Principis optimum:
Virtutis studio sibi
Famae sternere iter, nec residem Patrum
Partae incumbere gloriae,
Fun dandae immemoren. Posceris. Hoc sat est;
Nec tam verticis infulam
Ambis ipse, tuo quam requiescere
Optat gloria vertice,
Heroumque latus cingere purpura.
Tu desiderium tui
Infudisti animo CAESARIS, ut leve
Censeret meritis decus,
Misceri in seriem et nomina Principum.
Haec flos vividus ingeni,
Haec vis iudicii mole potentior;
Et dives Sapientiae
Pompa, et nobilibus parta negotiis
Tot rerum experientia,
Et mens feta gravi pondere consili.
Torrensque aureus eloqui,
Et Suadae facilis vena opulentior
Reddi praemia grandibus
Poscebant meritis: haec amor Austriae,
Et consumpta laboribus
Aetas Austriacis, propositi tenax
Et iurata fides, doli
Prensantumque Themis nescia munerum,
Pectus rebus in arduis
Semper magnanimum, Solibus aemula
Virtus, cor adamantinum,
Caelo par animus, vultus atrociae
Fati cedere nescius,
Haec sancire tuis praemia laudibus
Urgebant grave Principum
Pridem concilium. Quin tibi CAESARIS
Affectus, meriti memor,
Infesse studuit; cuius ad Imperi
Germani diademata
Formasti sobolem. Nec potuit satis
Aut voto ipse suo, aut tuis
O PRINCEPS, meritis pendere. Nunc age
Maiorum titulos tuis
Addensa titulis: quaeque modestior
Pulsat limina Gloria,
Admittique rogat, blandior excipe.
Sed quo limine PRINCIPIS
Admittis titulos; hoc simul arduis
Regum pande negotiis.
Nimirum, facilis quem statuit DEUS
Subiectos populos super,
Undasque et strepitus plebis in arduas
Curas evocat. Otio
Privatus fruitur: mille negotia
Urgent Principibus caput.
Illi certa, quies constat, et otium
Rerum fluctibus altius;
Qui vitat titulos, qui sibi vivere
Soli condidicit: graves
Curae sollicitant atria Principum.
DIva gemmanti radiata Sole,
Quam timent silvae, famulusque retro
Montium census colit, et virentum [Reg: virentium]
Vulgus agrorum:
Si tuum stratae genibus veremur
Rite delubrum, facilique vota
Aure dignaris, dabimus Sabaea
Munus acerra.
Qua serenato spatiatus alveo
Prodigus laudes vehit AUSTRIORUM.
Ister, et patri triplici rependit
Mole tributum;
Fertilis frugum, pecorisque sedes
Aream pandit, viridesque Veris
Educat proles, et Etesiarum-
-Illudit amori.
Hic ubi ludens grege campus omni
Dulce pellitis ovibus Galesi
Invidet nectar, viridique certat
Herba Venafro,
Ambulant lymphae, vitreumque trudit
Rivus electrum, meliorque terrae
Vultus armento gracilem propinat
Aequore scenam.
At quis errantis moderator arvi
Pastor aprica modulatus herba
Ferias agnis canet, et Phalanti
Otia ruris?
Aut quis insani rabiem Leonis,
Fulmen armenti, nivei Tyrannum
Velleris, vita bene prostituta
Arceat ignis?
Te penes nostri gregis est potestas;
Te minax campi metuit Lycaon,
Cum laborantes sitientis ore
Eripis agnos.
Dum tibi Maurus vapor inter auras
Damna Panchaeae pretiosa silvae
Devorat, pastorem avidis petitum
Annue votis.
Nolo venalem precio [Reg: pretio] laborem;
Emptus argento labor otiosis
Incubat stratis, vigilemque mentis
Negligit arcem.
Ille Thersites, fideique nobis
Immemor sponsae, residi supinus
Otio curas dabit Adrianae
Fluctibus undae.
Dextra venalis fidei propola,
Fas nefas miscet. Gregis o Tyranne!
Quem Molorchaeis ululata campis
Proelia terrent.
Talis, o pulchro cycladata Sole
Diva Pastorum, nemorumque Praeles,
Talis ad nostros gregis: Imperator
Excubet agnos:
Cuius ad virgam male feriatus
Terror armenti dubitante raptus
Horreat cursu, trepidisque Taurus
Palleat ursis.
Prodigus vitae redimit peremptum
Pastor armentum, precio [Reg: pretio] que fusi
Sanguinis gaudet spolium luporum-
-Emisse bidentem.
DElicta silvae pervigil arceat
Pedo PHILIPPUS: quem vigilantia
Argum probavit, cui fideli
Excubitrix sedet ore cura,
Terror luporum prodigialium;
Seu qui Sicani pectore marmoris
Suxere venas, et parente,
Duritiem Prochyta biberunt
Seu quos paternis Taygeti iugis,
Umbrisve Tauri Persephone suo
Lacte educavit, vel Molorchus
Relliquiis satiavit hydrae.
Illi propinquae sollicitudines,
Gregum magistrae, tela fugacium
Arcent pavorum, in Austrienses
Non iterum reditura campos.
Ille aestuoso qualiter evolat
Immugientum pondere nubium
Crinale fulmen, quod minister
Per medios rapit ignis Austros.
Ibit cruentis Myrmidonum feris
Postrema clades, et Dolopum minas
Vastabit omnes. Heu! proterva
Dulichiae date monstra silvae [Reg: silvae] .
Hic ipse, qui nunc dentibus increpat
Iras Lycaon, fataque rictibus
Affixa portat, si cruentis
Austriadum meditetur agros
Tentare bellis, sacrilega pedum
Cervice tinget. Sic placitum Pali
Est Austriensi, sic odorae
Dona Arabum meruere nubes-
Sic fida magni pectoris hospita
Virtus parentum, et clarus originis
Promittit ordo, quem vetusta
Fama Patrum, seriesque Avorum
Ostentat orbi, quam neque temporis
Fuga invidentis, nec retro dissipet
Livoris incumbentis ira;
Nec rigidus rapientis aevi
Extinguat [Reg: Exstinguat] imber. Sic quoque nobili
Inscripta honesti linea pectori,
Divesque recti mens, et acre
iudicium, tumidisque pectus
Rerum natantum fluctibus altius,
Et vis profundi provida consili,
Virtusque par vasto labori,
Relligio, pietasque spondent.
Hic impotentis toxica Cerberi
Et belluosis partubus editos
Lupos, et immanes Leones
Fulmineo prohibebit ausu.
SAnctius vives; neque, si Favoni
Aura dum lambit, maris inquieti
Urgeas altum, placidoque navim a
Littore pellas:
Nec procellosos mare dum tumultus
Excitum volvit, nimium timendo
Cautus horrescas, teneatque semper
Anchora proram.
Auream quisquis nihil ambit urnam,
Ferream quisquis nihil expavescit;
Ille turbato suus esse rerum
Ordine novit.
Subditam quisquis mediocritati
Applicat mentem, nihil obsoletum
Horret ad tectum; nihil intumescit
Gangis honore.
Ipse Fortunam sibi fingit: ipse,
Cum graves casus movet, antegressus
Exitum, occurrit melioris aureo
Sortis asylo.
Ipse, cum sortis refluunt secundae
Candidi Soles, bene praeparatus
Horret adversos; neque lora menti in
Gaudia laxat.
Nulla sors longa est: abeunt Decembres,
Et redit Maius: pelago procellae
Detument; somno placido quiescunt
Murmura ponti.
iam gravis pinum Boreas lacessit;
iam levi illudit Zephyritis aura:
Laeta succedunt tragicis, dolori
Gaudia cedunt.
Faustitas et Pax bene praeparantur
Luctibus: nectar melius palato
Accidit, quando labra virulentus
Tinxit amaror.
Sic diem quando rutilo serenum
Crine spectabis, medioque euntem
Axe, venturas meditare denso
Turbine nubes.
Nil time infestam, nihil hospitalem
Aestima sortem: fugit ista, et illa
Cedit; alterno subeuntque semper
Ordine scenam.
HOminum res fatuorum est, radiare
Magis auro, phalerisque imperiale
Latus ambire, quam honesta caput umbra redimire.
Hominum res stolidorum est, populares
Magis armis premere iras, quam operoso
Sapientis studio, consilioque invigilante.
Furor insania fiet, nisi mentis
Moderamen vice fraeni domet iras.
Animi expers calor, et consilii mole sua alget.
Age, Martis violento quatiantur
Grege muri; furiali face tecta
Tumulentur, glomeratisque catervis ruat imber:
Crepet aucti tuba Martis, generosos
Pede palmas meritura, et cinerali
Tumulatura sepulchro sacra, acerras, bona, Cives:
Quis ovantis fera Martis removebit
iuga muris; trepidantes quis in urbe
Populorum premet undas, animosque ingenerabit?
Glacialis pavor omnes inhonesta
Febre stringet, neque Civis, neque Ductor,
Neque miles venientis dominatum premet hostis.
Hominum res sapientum est, moderari
Inimici lanienas, animosque
Populorum exanimatos documentis animare.
Age, Civis tonet armis, fremat urbis
Moderator famulari gravis aere;
Populi seditionem iugulare, est sapientis.
Ciceronem meministi, Cyneamque-
Hic in urbes penetravit sapiente-
-Eloquio; ille expulit Urbis dominatu Catilinam.
Sapiens non sibi vivit: veluti Sol
Aliis commodat ignem; tamen ipse et
Sibi lucet, sibi parcus, reliquorum in bona largus.
SIlentiosi Pythagorae cata
Musaea laudo, Cede loquacibus
Odis hirundo. Multa verba
Sunt animi rudioris index.
Plerumque multum, quod vacuum est, sonat;
Siletque plenum. Dolia tinniunt
Ex hausta, si pulses; tacentque,
queis [Reg: quibus] animat gremium Falerno
De colle vinum. Flumina quae strepunt
Profunda non sunt. It tacito Padus
Gravis fluento, vixque ripas
Alloquitur taciturnus unda.
Parens aquarum non nisi mobili
Afflatus aura Nereus adstrepit;
Magnasque securus carinas
Quando silet, vehit, et quietae
Importat orae: at quando sonantibus
Garrit procellis, heu, cave! rupibus
Allisa tempestate grandi
Naufragio ratis interibit.
Sentire multa, at pauca loqui iubet
Compendiosae lex Sapientiae,
Absiste verborum propola:
Qui tacet, hic Sapiens habetur.
NOli, quem quereris gravem
Morbum, difficili mente retundere.
Pars maior cecidit mali,
Si constans animus non superabili
Se firmat patientia.
Illic meta mali est, mens ubi torpuit.
Saevos inter aculeos
Dura PAVSILIPI; qui premit impetus,
Non est alea saeculi,
Aut longi studium temporis. Indoles
Innata est cruciatibus,
Non torquere diu. Quo gravius ferit
Tormentum, hoc citius perit.
Sic natura pio digerit ordine
Humanae numeros dicae,
Tormentique vices; ut tolerabilis
Sit morbi impetus, aut brevis.
Ergo si tragicis sors gravior minis
Maestum PAUSILIPI tibi
Cor pulset gemitu, tristibus abstine
Frontem involvere nubibus,
Aut pugnare DEO. Nutibus aetheris
Assentire lubens. Ego
Sortis difficili impulsus ab alea
Numquam vulnera sentio.
Caelorum imperiis asperioribus
Flecti non didici; at lubens
Fatorum obsequiis subdere verticem.
TU ne patricii quaesieris stemmate sanguinis
Dici nobilior; nec patrias deses imagines
Successor numeres. Non faciunt symbola nobilem,
Non Patrum clypei, aut paciferae Palladis atria
Maiorum statuis obsita, nec laurea gloriae,
Quam gentilitia saeta tulit mens sapientia.
Haec Patrum fuerant: non tua sunt. nemo nepotibus
In famam viguit. Si qua fuit nobilitas Patrum,
Haec iam praeteriit; nec riguo flumine gloriam
Infudit soboli per facilem sanguinis alveum.
Et quo tot Curios Herculeis viribus inclitos,
Tot Drusos recolis, procidui fulcra tot Imperi
Heroas patrii, aut Aeacidae, aut Scipiadae pares;
Si Patrum titulos immemori pulvere degener
Condis, nec paribus facta Patrum laudibus amplias?
Quo censes clypeos, et Scythica grandine saucios
Umbones crepitas; femineo si tibi cor metu
Concussam trepidat? Danubium quid canis amnibus
Mixtum sanguineis per patriae praelia dexterae
Virtutemque atavi; si tumulas ingenium mero
Sorberisque scyphis? Non magis in te bona patria
Migrant, quam vitium. Nobilitas et Sapientia
Nulli innata fuit. Nobilis est quisque suo magis,
Quam stirpis radio. Quis sapiens a sapientia
Maiorum meruit Socraticum scandere pulpitu [Reg: pulpitum] ?
Aut quis pumilio, quamlibet ipso steterit iugo
Haemi, aut Taygeti, vel Rhodopes culmine, grandior
Evadet? Celebris quisque suo est, quisque suo potens.
Secernas animum: Consulibus par erit Irus, et
Codrus Caesaribus. Nobilitas unica proprii
Est virtus animi. Nemo suo debeat ortui
Vitae exacta brevis, sed meritis grandia, saecula.
Haec magnum faciunt, quae quis agit, Sive Agamemnone,
Sive Iro genitus, nobilis est, qui popularibus
Se vulgi studiis eximit, et pectoris indolem
Virtuti dicat, et se studiis mancipat aetheris.
VIRGO, quam pronis venerantur astra
Ignibus, cuius famulata plantis
Luna se subdit; cycladique Phoebus
Totus inerrat:
Sive tu Regis cupis Aula dici,
Seu Parens vitae, Genitrixque Verbi,
Seu voluptatis Paradisus, Hortus
Numine clausus:
Sive tranquillum Mare Gratiarum.
Seu magis Caelum cupias vocari,
Numinis Sedes, Puteusve aquarum, aut
Ara salutis:
Undique es labis genialis insons:
Quodque nos crimen prius interemit.
Quam sumus nati, tibi Gloriosa
Virgo pepercit.
Regia es: sed quae reseravit aulam
Angelo Pacis, Peream, cruentam
Si Stygem credam celebraste primi hic
Foedera belli.
Es Parens vitae, Genitrixque Verbi.
Conflagrem, si te prius in catenas
Mortis abreptam periisse primo
Funere credam.
Es voluptatis Paradisus. Ista
Sede vitalis mihi cesset aura,
Si prius credam hic latitasse nigrum
Agmen Averni.
Hortus es clausus. Peream, malignum
Si halitum credam prius involasse,
Quam, maritali superadveniret
Spiritus aura.
Es supernarum Mare Gratiarum.
Concidam; si tu prius acta Cauri
Flatibus, quam se Zephyrus benigna-
-Infunderet aura.
DIVA, te Caelum veneror; sed isto
Monstra non credam stabulata caelo,
Antequam Numen sibi destinatum
Hospes adiret.
VIRGO, te oredo Puteum; sed undas
Non tuas credo prius in venenum
Isse, quam Verbum biberet salutis
Pocula nostrae.
Ara canteris: tamen hac in ara
Ante divinum thymiama quisquam
Credat accensas nebulas Averni-
-Arsisse favori?
Ite; non credo geniale crimen
VIRGINI infestum. Sine labe puram
Hic reus voti cano. Si negaro [Reg: negavero] ,
Fulmine stringar.
SIc est: invidiam gloria parturit.
Et Fortuna benignior
Spectantum lacerat viscera. Nominis
Splendor dilaniantibus
Livoris nimium dentibus obiacet.
Aulam criminis arguit.
Aulae qui studio pene perit. gravem
Famam Principis inficit,
Qui frustra titulos quaerit, et ambitu
Se consumit inutili.
Non est aula malum; sed malus aestimat.
Fraudes, ambitio impotens.
Innexique doli, mentis Erynnides,
Praeceps ira furoribus,
Legisque impatiens prava licentia
Intra limina Regiae
Infertur vitio tecta adeuntium.
Stabit criminis innocens
Regum augusta domus, si sua crimina
Nemo vestiat infulis.
Quodcumque aula mali, vel sceleris tenet,
Extra limina nascitur.
Hinc cum se populus densior ingerit,
Intrat cum populo scelus.
Hic secum invidiam portat, hic ambitum,
Alter praecipites minas,
Et multo gravidum funere acinacem,
Fraudesque, et tacitos dolos:
Alter non humilis sanguinis ultimus
Haeres, sedulus aspici,
Immanem caperat fronte superbiam;
Solique invidet aemulos
In vultu radios: alter in osculis
Fert incendia Cypridis.
Sic cum quisque suum detulerit scelus,
Crescit cum populo malum.
Vis aulam innocuam criminis? elige
Non qui limina basiant,
Frontemque assiduis risibus explicant:
Non quos ebria murice
Accendit Phrygio vestis, et aureis
Bullis omne latus sonat;
Non quos lucra iuvant vanida gloriae:
Sed quos vel Sapientia,
Mentis consilium, iudicium grave
Fetumque ingenio caput,
Vel quos Relligio munere Caelitum
Ornat; avosve coloribus
Virtus sidereis pingit; et aurea
Vestit nube modestia,
Sic cum nemo nocens limen adiverit
Regale, aula erit innocens.
NAm quae minacis fulgur acinacis;
Irasque ferri condidit improbo
Vagina neglectu, et feroces
Segnitie cicuravit enses?
Quis bullientem sanguinis impetum,
Quis mentis ignem, et fulmina dexterae
Extinxit, et torvam pavore
Saevitiem timor occupavit?
Audete Martis consilium sequi,
Felicitatis commoda publicae
Si quos iuvabunt,
et repulsis
Temperies reparata nimbis.
Pax empta bellis advenit, et salus
Tota est in armis publica: vulneri
Sic admovet ferrum Machaoen,
Cui facilis male dextra parcit.
Resume ferrum, et pectoris aes triplex.
Expergefactum mascula provocet
Virtus vigorem, Martiamque
In segetem rigeat iuventus.
Fastigiatas demite vertice
Turres capilli, casside pulchrius
Caput sub aerata vigebit,
Quam fluido radiet sub auro.
Emenda ferro Pax, animis eget,
Manuque: si quas sub glacialibus
Scythes pruinis, vel Gelonus
Sub Tanai tumulavit iras.
Expergefactas ad lituum vocet.
Si quos dies, vel Gangis ab aureo
Sinu evolutus, pendulusve
De medii cavitate caeli,
Aut funerandus fluctibus aequoris
Videt furores ire superstites,
Ad arma, ad arma convolate:
Certa salus posita est in armis.
O Nulla longi gaudia temporis,
Brevesque Soles, quos radiantibus
Regina quadrigis voluptas
Lora ioco quatiente ducit!
Heu posterorum risu Alemannia
Cantanda quondam! scilicet aureae
Felicitates bellicosum
Trans Tanain, Scythicosque nimbos
Evanuerunt. iamque minacibus
Cadmaea contis messis in horruit;
Quam bella, quam caedes, gravisque
Ilias insequitur malorum.
Exhauriuntur civibus oppida,
Campi colonis, moenia milite,
Et tecta, et urbes inquilinis,
Prole pater, patre caesa proles.
Non flos iuventam, non redimit senem
Caducus annus: funera vulnere
Caeco immolantur; fama, virtus,
Forma, decor, tumulatur Orbis,
Evisceratur condita montibus
Medulla; certis ictibus erutae
Rupes labascunt; hinc recumbit
Arte iugi tumor, inde surgit.
Aedes in ipsas Numinis, impotens
Desaevit ardor, stant vacuae sacris
Sedes adorandae, et tumultu
Sacrilego temerantur arae.
Recordor aevi, quo sine nubibus
Vulgus fluebat pacis amoribus,
Intraque porrectas, et extra
Imperium saliebat Alpes.
Felicitates at procul aufugae
Cessere nostrae; damnaque fertili
Crevere partu, O quae malorum
Iliadi dabit hora finem!
SVperba nullo crimine nomina
Vacant: agresti sub lare tutior
Amica virtus hospitatur,
Quam Tyrio resupina in ostro.
Quo multa sese nomina congerunt,
Plerumque virtus exulat [Reg: exsulat] : otia
Hac exeunt, qua intrat tumultus,
Et strepitus titulorum inanis.
Reclude vastum limen honoribus,
Latam dedisti criminibus viam;
Si quam frequentant aedem honores,
Hanc scelerum furor inquietat.
Nescit potentum limina faustitas,
Vitaeque candor, puraque veritas,
Nec fas, nec Astraea, aut Parentum
Cana fides, niveique mores.
Furor satelles stipat aheneas
Fores palati, livor inambulat
Imum penetrale, et suprema
Tecta tenet furiata Enyo.
Libido sancit iura, calumnia
Mendaciorum fraudibus illita,
Tristesque indictae, et dolosae
Sub titulis latuere larvae.
Haec providenti limina MICHAEL
Cura cavebis; quae facili potes
Intrare gressu, sed ligatam
Difficile est revocare mentem.
CEdo, beato vela Favonio,
Sortisque VENDI risibus explices,
Cyproque servam, vel Phraatae
Divitiis, dominoque Baccho
Mentem remittas. Exiget, exiget
Ventura quondam supplicium dies.
Suspendit ultor Numen ictum,
Lenta rapit Nemesis flagellum?
Sed tarda quamvis poena nocentibus,
Non vana certe est. Plectere distulit
Immane crimen? tarditatem
Supplicio graviore pensat.
Quod si reducat vindicibus DEUS
Manus ab armis, nec subitaneum
Vibret per auras fulmen, ipsa
Mens scelerum rea se fatigat.
Ut poena desit, supplicium sibi
Mens est acerbum; quam pavor, et timor,
Umbraeque, larvaeque, et tyranna
Eumenides face subsequuntur.
Seu nox Iberis emeritum diem
Mergat sub undis; seu revehat diem
Recentiorem Aurora, semper
Lictor agit pavor, et medullas
Mentis tyrannus discruciat metus.
Sequens priori maxima crimini
Est poena crimen: haec minaci
Semper agit stimulo scelestum.
VIve, PRUDENTI tibi; pluriumque
Frater evita, sociusque dici.
Antequam quaeras populo videri,
Disce latere.
Saepe qui mores tulit innocentes
In forum, mores retulit nocentes
In domum. quivis vitii propinquo-
-Instillat amorem.
Quisquis ad flammas steterit, calebit,
Quamlibet nolit: pariter rigebit,
Quisquis algenti dederit Decembri
Stringere membra.
Mollis emollit socius, dolosus
In dolos ducit, ferus efferatos
Imprimit mores; docet invidere
Invidus alter.
Sic pecus pestem pecudi frequenter
Allinit; carbo socium profanat
Igne carbonem. Sua quisque amico
Crimina suadet.
Vive, sed tecum; populumque vita.
Ille securus, placidusque vixit,
Qui sibi solus vice plurimorum
Sufficit unus.
LEgenda Vates carmina posteris
Committo chartae. Nomina Caesarum
Ignota Thuscis [Reg: Tuscis] sub sepulchris
Nocte sua tumulata squallent.
iacent perenni Regna silentio
Oppressa Regum, trita Quiritium
Fama, et verecundis sepultae
Noctibus occubuere laudes.
Quam saepe famam livor ab aureo
Rosit trophaeo? at non Acheronticis
Exorta ab antris te, GEORGI,
Invidiae tumulabit umbra.
Doctus perennem nominis aurei
Impendiosae merce scientiae
Parare famam, per nepotes
Ingenio cumulabis aevum.
En iam paratus saecula ducere
Longaeva ianus fusa citantibus
Parcis ademit, Gratiasque
Staminibus glomerare lentam
iussit senectam: saecula Gratiae
Trahenda longo staminis ordine
Sumpsere, pronus queis [Reg: quibus] Apollo, et
Pierides sociant laborem.
O Gratiarum stamine dignior,
Dura, GEORGI, et temporis aufugi
Incide pennas, dum bifrontis
Saepe dies repetita iani
Revolvat aevum, milleque saecula
Beata ab auro, queis [Reg: quibus] tua gemmei
Supremum honoris concitatis
Gloria currat iter quadrigis.
NOn, si labantis saeva necessitas
In damna mundi fraena licentiae
Relaxat, ac ignara flecti
Firma rigent adamante fata,
Totum rogalis machina flammeis
Fratrem procellis, et lacrimabili
Involvet igni, nec caducum
In cineres aget urna Fratrem.
Quod lege fluxi corporis omnibus
Erat ferendum, non timuit mori.
Lethumque corpore interempto
Parte sui meliore vicit.
Mori suprema non timuit die,
Quem saepe virtus edocuit mori:
Cui pectus ambulare doctum.
Arva super popularis aurae
Dedit. Sepulchri nescit inertiam
Divina Virtus; nec lacrimabili
Urgetur orco; nec remistis
Turpe latet tumulata in undis.
Sed torta Martis spicula despicit,
Et se quietis nubibus inserit,
Dulcemque gustatura pacem
A strepitu revocatur Orbis.
Hac tu IOANNES tendis iter via
Urnae superstes. vidimus horridis
Armata telis Fata ad urnam
Ante diem propera evocare-
Audis vocantem. certior Icaro
Arces revisis sideris igneas,
Quo fata non scandunt, sed uni
Sceptra manent stabilita vitae.
TItan, morantes pone fugacibus
Annis catenas; quasque per aureum
Caeli coronati theatrum
Praecipiti Pyroente vectus
Agis quadrigas; siste: nec annuo
Florae tributo germen inambula,
Nec obvia Alcidae Leoni,
Nec geminas repete Aequitatis
Lances, nec Ursas: hic melioribus
Discriminavit partibus annuam
RUDOLPHUS aetatem: nec extra.
Quaerit opes melioris anni.
Sub temperata mente agit aureum
Ver: fortitudo aestivat in ignibus
Leonis; autumnat bilance
iustitiae, sapientiore
Sub mente canae sunt hyemis nives.
Hic siste Titan: non levibus rotis
Hic ibit annus; sed perennes
Inter aget sua festa pompas.
Audimur! axem iam pigrioribus
Canthis serenat Phoebus, et orbitae
Cursus, reluctantemque currum, et
Fata tenet breviore loro.
RUDOLPHE, sic te ianus amet tuus,
Et aemulandum te soboli polus
Conservet, usque dum coronet
Par sobolem sine nube virtus.
IAcete fluctus. Dii quibus est amor
Turbata somno flumina sternere,
Qui contumaces in procellas
Imperium domini tenetis,
Favete. vobis grande GEORGIUM
Concredo pignus, pignus amabile.
Favetes; dum pacata nostrae
Dimidium gerit unda vitae.
Et tu nitentis pulchra Serenitas
Propago caeli, filia siderum
Istro natantes molliore
Diva rates comitare vento.
Fallorne? an Istri terga silentibus
Pacata ventis, et tacito Tethis
Ludit natatu, vitreisque
Danubii soboles capillis
Circum volantem dat choreas trabem?
En omnis una Nereidum chorus
Comes per undosam quietem
Laeta pari terit arva gressu.
I navis, altum fluminis otium
Dum se supinat, pone fugacibus
Impulsa ventis, et lege Istro
Austriacas famulante ripas.
SAtis dolori; iam satis et super,
Datum querelis: corrige flebilem
In fronte luctum, FERDINANDE, -
-Impensa Deos tetigere vota.
Et iam tenaci Typhis ab anchora
Littus resolvit, iam procul alveo
Georgium desideratum
Unda vehit. placidoque motu
Ister secundat. deripe segnibus
Moris catenas, nec piger otio
Divende Soles; iam propinquis
Danubii sonat unda remis.
Amor morarum nescius impigras
Exercet alas! gratior est salus
Praeoccupata, Gratiarum
Mixta choris, calidaeque mentis
Inserta sedi. Qualia Gratiis
Delubra quondam consiliantium
Gratus Pelasgorum Senatus
Constituit, memoresque acerras
Accendit aris talia te sinu
FERNANDE mentis convenit intimo
Delubra moliri, in Georgium
Sancta tui monumenta Amoris.
Adest; quid haeres? iamque natatili
Exscendit alno. quid refluentia
Per vota luctaris? tumultum
Pone animi, dubiamque pugnam
Spei et timoris: portus habet ratem,
Arena amicum. Surge, superstitem
Fatis amicum FERDINANDE
Stringe sinu, veterique amore.
HEu! quam dolosa ludimur alea!
Umbrisque mentem pascimus aufugis!
Dum vota vitae longioris
Sollicito meditamur aestu.
Excede porro saecula Nestoris,
Et cana vatis tempora Persicae,
Annosque Tithoni, nivesque
Exsupera Pyliae senectae:
iurata tecum pectoris hospita
Puro voluptas stamina protrahat
Auro laborata, et serenis
Ad genium famuletur astris;
Clementiores temporis arbiter,
In apparatus dulce supercili
Numen serenet, grandietque
Deliciis opulentus aether:
At quando amicis lustra Favoniis
Producta current, et Charitum ioci,
Risusque laetum blandientur,
Vive memor fugientis horae.
Nec longa vitae stamina cogita,
Brumaeque sparsas canitie comas:
Quot lustra vivis, tot prementis.
Lustra potes numerare mortis.
Imus. futuri conscia funeris
Praetervolantes hora vorax dies
Absumit, ac instante letho
Vita suam premit ipsa vitam.
Qualis serenis dum micat ignibus
Nocturnus ardor lampadis, in suam.
Desaevit aetatem, coloque
Ire iubet breviore vitam.
I, longa felix saecula protrahe
Semper futuri temporis helluo,
Annisque millenis beata
Mille iterum superadde lustra;
Censebis albi saecula lilii,
Lustrum rosarum; quas veniens dies
Suo superbas in theatro
Obstupuit, medio peremptas
Ab axe vidit. Nemo perennibus
Mensuret annis, quod vorat unicum
Fatale momentum; ultimumque
Hora brevis trahit in sepulchrum.
VErum est: orbita temporum
Umbras Pegaseis cursibus incitat,
Atque hora impatiens morae
Praeterlapsa diem praecipitem rapit.
Sic undis iubar aureum
Cum Sol extulerit, vix medium aethera
Flammae pensilis igneo
Accendit precio [Reg: pretio] , mox ruit impetu
In Tartessiacum mare.
O Solis nimium lubrica semita!
Specta (si lacrimae tamen
Te spectare sinunt, nec tenebras tuis
Infudere oculis) vide
Nostri praecipites Solis in Hesperum
Lapsus. Sol meus occidit
GERARDUS: radiis quem Sapientia
Investiverat aureis,
Flammis Consilium, Astraea coloribus;
Quem virtus aluit parens:
Cui constans animus, cui Vigilantia
Indefessa meridiem
Auratum dederat. Sol meus occidit
GERARDUS. Lacrimae genis
Nostris deciduae sternite mortuo
Pontum: Sol amat occidens
In salsi tumulum defluere aequoris.
NUm totus raperis pater?
Et post fata tui nil manet amplius?
Parcae, o curta necessitas!
Frustra funereis horrida casibus
Magnis interitum viris
Intentas: spolium corporis exues.
Famam non rapies. Diem
Claudes curriculi, saecula sed tamen
Immortalia sancies.
Quantum temporibus detrahis invida,
Tantum laudibus aggeris.
Virtus interitus nescia, saeculis
Vitam prorogat integris.
Quamvis in cinerem corpora defluant;
Ignis sub cinere hoc manet.
GERARDI cineres, si lubet, emovet
En scintilla frequens volat,
Virtutisque nitor vividus emicat.
Sed siste: o precor abstine
Motu, nec cineres laede superstites:
Ne quas in gremio fovent
Scintillarum animas, invida sidera
Nobis eripiant. Habet
Hoc, vel iusta nimis, vel nimis invida
Astrorum. Pietas, amat
Addi nostra suo sidera sideri.
QUae Martis artes, cernite Caelites,
Quae decoloris sanguine Nerei,
Quae forma Rheni, Istri, Lycique,
Quae facies miseranda terrae!
Regina mundi non superabilis
Germana tellus, lubrica sanguine,
Confossa telis, usta flammis,
Vix tenuem trahit oris auram.
Caligo densa nube Bohemicum
Involvit orbem: Vandala Moravus
Expertus arma est; Alsatamque
Ostrogotho tenuit lupato
Mavors rebellis: flamma Silesios
Exhausit agros; Westphaliam sitis
Exuxit armorum; et Gothunnus
Per Bavaras equitavit oras.
iactata bellis saepe Borussia
Undavit alto sanguine civium,
Multusque Franco, multus arctum
In cinerem Pomeranus ivit.
Illa insolentis Virgo proterviae,
Superba magni robore Caroli
Olim represso, nunc probrosum
Parthenope in cinerem flagravit.
Ferocienti Lipsia non semel
Praedam Gradivo non tenuem dedit;
Senum, Sacerdotumque mixtum
Herbipolis gemuit cruorem
Instante Adolpho: vidit aheneis
Suos catenis ludibrio trahi
Bamberga Patres, et Senatum
Vandalicis dare terga lixis.
Augusta multo fervidad milite
Bis cessit hosti: et iam prope tertiam
Cladem dedisset, ni paratis
Suppetias LEOPOLDUS armis
Tandem tulisset. Gloggavia utraque
Flevit suorum funera civium;
Flevit Brisacum, Gallicanos
Impatiens tolerare fraenos [Reg: frenos] .
Quod Bruna nondum sedibus eruta
Suis fatiscat, gloria Martii
Est magna Sousae, sed ruinis
Ampla tamen cecidere tecta.
Adhuc in ipso fert Olomucium
Sinu Gothunnos. Quid memorem mare,
Portusque Sudanos frequente
Thyssagetum trepidare Luna?
Aut quid Caneas non reparabili
Damno sepultas, quando Othomannicis
Per valla, per muros in Urbem
Fecit iter furiatus ardor.
Hae Martis artes, otia praelio
Turbare; caedes, vulnera, funera,
Stragesque miscere, et cruento
Interitu sepelire mundum.
O qui beatae pacis in otio
Aeterna Divi saecula ducitis,
Favete tandem, ac exulantem
Imperio, revocate pacem.
ET nos potentes in bona publica
Viros paramus, discite posteri
Non sola Brutorum, aut Numarum
Aegeriae alloquio tumentum;
Aut iuliorum nomina fascibus,
Et Romulaeis digna securibus:
Et nos Atlantes, publicumque
Fulcra damus vetitura lapsum,
Lauros, Steberos, Matthiolos, Crotos.
Cuspinianos, et Medias rotas,
Aichspaldiosque, Salviosque, et
(Ne tumulis nimium vetustis
Manes vocemus) vivit adhuc super
Grata verendus canitie Pater,
REgum voluptas, Caesarumque
Certa salus, Libitinae, et acer
Rechperger ultor, cui sua congerit
Virtus honores; cui niveum caput,
Sed acre pectus, mensque celsa
Portat adhuc animam recentem.
Cui candor alti proditor ingeni
Frontem serenat, cuius in aureis
Oracla labris mella verbis,
Alloquio geniale nectar.
Vivit superstes Lucifer ingeni,
Scientiarum Condus et omnium,
Decus Viennensis Minervae, et
Praesidium Managetta primum.
Quem copiosae fama scientiae
Multaeque Lauri plausus amabili
Attollit ala, quem sequaci
Nobilitat popularis aurae
Clamor triumpho: Sceptra Academica
Versare doctus, regnaque Palladis
Fulcire; quem grato tumultu, et
Compositis venerantur umbris
Lycaea Phoebi. Disce TIMONIDES.
Quamvis lacertos subiiciat bono
Astraea communi, et labantem
Sustineat subeunte nervo
Mundi ruinam; nos quoque pendulam
Urbis salutem, et funera saeculi,
Minasque mundi sustinere,
Et dubiis vigilare rebus.
FElicitatis gaudia, COTTILE,
Parantur auro, Saepe ferociam
Pacavit argentum, et repensis
Praelia detumuere nummis.
Cui multa Persis divite de sinu.
Tributa pendit Pygmalionia,
Tagusque distentam flagellat
Divitiis opulentus arcam,
Hunc fausta cornu divite copia
Ultro sequetur. qua radiantium
It grando nummorum, et refusi
Per populos vagus imber auri,
Illac honestam pulchra pedissequa [Reg: pedisequa]
Trahit quietem, non sine plausibus
Redempta pax, et advolantes
Integritas comitata risus,
Lususque, et albis otia curribus,
Moresque amici, et blanda serenitas
Tranquillitatis, et fidelis
Propositi studiosus ardor.
At retro vis, et prodigialium
Circum corona cincta tumultuum
Cessere bella, pallidusque
Ora pavor, gelidique damna
Funesta ferri; quosque minantibus
Belona dextris torsit acinaces,
Luctusque, maerorque, et dolores,
Et Tragici simulachra [Reg: simulacra] Lethi.
Pax constat auro: civibus otia
Emuntur auro: praelia moenibus
Pelluntur auro: auro quieta
Temperies reparatur Orbi.
VErum est: cruenti materies mali
Parensque curae, et sollicitudinum
Aurum est, et argenti et micantis
Splendidior series metalli.
Auri libido concutit urbium
Muros ruinis; pergama diruit,
Convellit arces, urbibusque
Heu miserum male nudat Orbem!
Aurum procellas suscitat alitis
In arva ferri, et grandine plumbea.
Prosternit agros, et volante
Igne sacras populatur arces,
Divum penates. turpis amor nihil
Intaminatum deserit: otium
Proscribit, et natos, patresque
Per Tragicas inimicat iras.
Auro perimus: mergimus improbi
Felicitatem, dum male montibus
Scrutamur aurum; et queis [Reg: quibus] metallum
Eruimus, sepelimur umbris.
O caeca flavo pectora fulgetro
Fallacis auri! o sollicitudinum
Mentes avarae! quo inquieti
Imperium tibi gleba cordis
Aufert, PERONI? quo rapit impotens.
Sitis metalli? dissociabile
Quo scindis aequor? per furentis
Quid toties pelagi procellas
Urges carinam? Divitis Indiae
Fastidiosis eripe fluctibus
Mentem sepultam, et blandientis
Fata Midae speciosa gressu
Aude superbo proterere. Eripis
Morsu Promethei, Ixionis orbibus,
Et Sysiphi impendente mole,
Et Tytii laceratione
Mentem; metalli si eripis aurei
Amore pectus. Pauperis insciae
Curae mapalis, huc sequuntur,
Quo praeiit sacer aestus auri.
VIdimus caelum Sapientis arte
Numinis factum. Liber est: character
Sicera, ornatus radii; Planetae
Litera maior: [Note: Isa. 34. v. 4.]
Non legam. non est melius serenae
Mentis hic lumen; Sapientiaeque
Incapax caelum, nequit aeviternam. [Note: 3. Reg. 8.]
Claudere lucem.
Vidimus magnis hominem figuris
Arte descriptum. Liber est: in ipso
Frontis aspectu DEUS Author [Reg: Auctor] ; intus
Linea recti.
Non legam. Postquam maculatus atra
Labe peccati, prohibetur, Orci
Debitus flammis. DEUS inquinatas
Non amat aedes.
Vidimus late spaciantis Orbis
Machinam effusam. Liber est; peritis
Litibus quondam bene destinatus [Note: Eccl. 3.]
Lege Tonantis.
Non legam. Caeli rapientur ignis
Impetu, solvent elementa flammae, [Note: 1. Petr]
Devoratorem male sustinebit
Terra colorem. [Note: Luc. 1.]
Te legam VIRGO. Generationis
Es liber. parvus; Sapientiam in uno
Contines Verbo, quod amante scripsit
Spiritus umbra.
Te legam VIRGO. reliquis carentem
Me libris MATER facilis docebis
Unicum Verbum: quod ubi tenebo
Omnia noscam.
NOn saxis ebur Indicum
Incumbens BAriis; non laquearia
Gemmis Indus inambulans;
Non vestis Tyriis tincta coloribus,
Non frontis nitor aureae
Felicem faciunt, nec Mareotici
Vectigalia marmoris:
Non quidquid Lybicis verritur areis,
Aut dives fodit Occidens.
Sorti pauperies incubat aureae,
Mordax Migdonias opes
Cingit sollicitis cura pavoribus.
Personata beatitas
Mendaci stibio picta, per aurea
Regum fulgurat atria.
Auctam consequitur cura pecuniam,
Aurum pallida servitus.
Incorrupta quies strata potentium,
Et cenas fugit Attali.
Non Tartessiaci Numina gurgitis,
Lambentemque loquacia
Indum Memnoniis littora bracteis
Si, CORDE, in tua limina
Derives, stabili sorte beaberis.
Felix cui Babylonios
Luxus, et comites conditionibus
Daunis sollicitudines
Curtae cura rei corrigit, et manu
Parca demetitur Ceres:
Cui non vel Cilicum cura, vel aureis
Undat Lydia messibus;
Quem non vana trahunt esseda gloriae,
Non princeps populi Favor.
Hic mersum tenebris, et medium polo
Aequa fronte videt diem:
Hic nec Tyndaridum gaudet ad otia,
Nec flet praelia Pleiadum.
Et nullum Dominos pectoris ardui
Fasces ponit ad arbitrum,
Ad nullum timidus sortis aculeum.
EXasperata nube supercili
Terrere vulgus, fulmine frangere
Vocem, et cothurnato suorum
Colla super pede inambulare,
Regem vetabo. tergite barbaras,
E fronte nubes ex oculis minas,
Ex ore spumas, ferreasque
Ex animis, manibusque flammas.
Cui semper atri funeris arbitra
Madet recenti sanguine dextera,
Et saeva gaudet subditorum
Per iugulos animasse tela;
Regnare nescit. Non bene caedibus
Fundantur urbes; non bene sanguine
Ostrum coloratur, nec ardet
Fulmineo bene dextra ferro.
Sitire caedes, tigridis indoles
Est, vel leonis. Fervor acinacis
Exhaurit urbes, cum tyranno
Incubuit malesanus ictu.
Correcta plani ruga supercili,
Mitisque Regem dextera condecet.
Invisus es? depone sceptra:
Regna diu timor occupare
Nescivit umquam. Caedibus aggeris
Cruente caedes? iam tibi stringitur
Vindicta de caelo. Superbos
Non patitur DEUS imperare
Diu Tyrannos. Accumulas neci
Neces recenti? desine Rex tuis
Posthac vocari. semper ardens
Regna chalybs male temperavit.
Nutus severis nutibus asperas
Obliqua spectans? Civibus igneas
Infundis iras. quot sinistro
Ore vides, totidem vident te
Vultu sinistro. Vis popularibus
Timendus undis ire? prior time.
Haec certa lex est: qui timeris,
Disce prior timuisse multos.
Clementiores ergo supercili
Nubem serenent duplicis Irides,
Frontemque risus explicatam
In populos Proceresque vertant.
Blandis emuntur pectora risibus.
Tam pervicaces nemo Ligustica
De rupe contraxit medullas,
Quas nequeat tenor explicatae
Mollire frontis. prodita Caucasi
Sub caute tigris, vel Borealibus
Leaena saxis, blandiores
Deposita feritate mores
Discunt, magistri cum facilis manus
Demulcet iras. Ut vice Numinum
Rex sceptra tractat, sic Deorum
Ingenuas imitetur artes;
Parcus cruoris, caedium et abstinens,
Et fulminantum [Reg: fulminantium] nescius ensium;
Nisi in rebellantum [Reg: rebellantium] furores,
Lenta decet manus imperantem.
ISter nobilium pater
Undarum, profugam Parrhasias super
Booetae senis orbitas
Astraeam patriis suscipe pulpitis.
Non iam Romuleo latus
Insignita Numa nubivago polum
Praeterlabitur impete;
Arctoasque nives, et pigra frigidis
Visit plaustra Trionibus.
Non iam Cecropidum, non Lacedaemonum
Leges, et veterem Theumin;
Non obsessa reis pulpita suscitat.
En primis melior rosis
Aurorae reducis, par radiantibus
Pulchrae risibus Iridis,
In terres Zephyris vecta iugalibus,
Damnato revehit polo
Secum Dardaniis iura Quiritibus,
Dictatasque Lycurgicis
Leges iudiciis: hic ubi Caesarum
Ister mordet aqua lares,
Appendit trutinam ponderis arbitram;
Cui longo procul ordine
Adrepunt calidis turba laboribus:
At te candida gemmeae,
FRIDERICE, manent praemia Virginis.
Cernis? pendula nubibus
Certantes animos perfidia fugae
Fallit Tantaleae, et tuas
Pulsat Diva fores: excute consciam
Noctem nobilis otii,
Et magnis animam suffice praeliis.
Non multum tumulo abdito
Distat sepositus miles in otia:
Cum Mars increpat aereis
Campum fulminibus, magnae animae capax
Pectus desidia exilit [Reg: exsilit] ,
Et quacumque sequi Mars iubet, emicat.
Talis fervida iurgiis
In campum Themidos provocat. emicas,
Ductricemque praeis Deam
Capturus trutinae praemia pensilis:
Cuius ne dubia latus
Lingua dissimili lance gravem trahat
Molem, iure Quiritium
Virtutem sociam iuribus alligas.
LEges Solonis, iura Lycurgica
Notata virga Romulei Numae
Nocturna dictatrix Virago, et
Cecropidum Themis obsoleta,
Iniuriosas excute pulveris
Prementis umbras, impedientium
Moras sepulchrorum, et reductam
E tumulo rediviva frontem
Ostende luci. Te male segnibus
PETRUS sepulchri provocat otiis,
Vitaque donat: sat quieti
Funereae, tumulique legi
Datum. Novato iure Promethei
Vitam sepultis sufficit artubus
PETRUS, profundos dum eruditae.
In Themidos penetrat recessus.
Felicitantur vota! silentio
Leges Lycurgi, quo Lacedaemonum,
Et Romulaei virga Regis,
Et Themidos rediviva surgit
Cohors sepultae, scilicet evocas
Tu pertinaci PETRE scientia:
Dum vel Cleanthaea lucerna
Exsuperas tenebrosa noctis;
Vel Solem abaequas ingenii face.
Sic perge porro pulchra laboribus
Exempla describe; insequemur
Fratris iter, studiumque famae.
NOn Dindymenes tesqua sonantibus
Impulsa sistris, non Erycisiuga,
Aut terga Cynthi, murmuransve
Castaliis Aracynthus umbris
Sublimiori dat Sapientiae
Sedem: nec udae vile perambulat
Terrae pavimentum, Deorum
Concilio superoque Patrum
Mens nata caelo. Delphica turgidum
Mendaciorum stemmate nobilis
Cortina Pindum; Dindymumque
Nobilitent Corybantes aere:
Diviniori culmine olympicis
Maritus oris, mons Sapientiae
Molitur aedem, quam nec atri
Hippotadae quatiant tumultus;
Nec fulminantum [Reg: fulminantium] murmura nubium
Sternant procellis, aut necibus graves
Tonantis irae, vel cadente
Concutiat fragor orbe natus.
Non ille terrae progenitus satu
Evisceratae constitit arduo
iugo superbus, sed parente
Rupe satum meminere Patres.
Nam monte quondam, non sine Numine,
Lapis recisus contudit ardui
Molem Gigantis, proprioque
Praecipitem tumulavit auro.
Alterque natus celsior aspici
Vertex in auras crevit, et aetheris
Excessit orbes, obviasque
Aeolidum superavit iras.
Hinc diva saevos Hippotadae choros,
Hinc mugientem despicit Aeolum,
Ostroque fulgens iura caelis,
iura solo, pelagoque dictat.
Laboriosae vi Sapientiae
Huc vos amatis tendere. Pergite:
Hinc plebis undas, hinc premetis
Vulgus iners, dubiamque sortem.
SUperba quisquis Pergama Mempheos
Minata caelis, aut Halyatticae
Pompae lacunar, barbaraque
Tecta stupes laqueata praeda;
Sortis memento: quae vice lubrica
FAstigiatis invidet aedibus;
Ludumque ludens pertinacem,
Cum vigilans venit Hesperugo
Turres potenti subruit impetu,
Quas vidit Eos Mygdonia graves
Fulgere praeda, subrutasque
Perfidiae monumenta ponit.
Nihil perennat: dente per omnia
Edax vetustas stringitur invido;
Gaudetque magnorum ruinas
Funereo sepelire fastu.
At non fugacis temporis orbita
Aetate fessum pegma vorabitur,
Nec dente dilabentis aevi
Carpta ruet Sapientis aula.
Illam perennis Cedrus inambulat,
Vitaque donat, quam neque pallida
Necessitas sternat, nec aetas
Immemori tumulet sepulchro.
Hac vos beatae vis Sapientiae
Bene auspicatis sideribus dedit
Sedere, Bacca Laureati,
Et tumulis nova iura ferre.
Ut saevienti vita superstites
Fato sepulchri, et funereae facis
Reservet immunes, necisque
Imperium superare donet.
INsanientum [Reg: INsanientium] dure Decembrium
Nepos, gelata grandine barbare
Tyranne, pone inauspicati
Sarmaticas Aquilonis iras.
Procul sonantes Hippotadae impetus,
Licentiosae trux furor Arcadis:
Non poma debemus Capellae
Oleniae ferienda cornu;
Aut saevientis ludibrio Noti,
Senisque canis legibus Arctici.
Iniuriosas sive in Haemo
Ore nives operosiore,
Sive in remotis Thyssagetum iugis
Compone: Pomus luxuriantium
Dum vere frondescit comarum,
Et dominis spatiata ramis
Cognata caelo brachia porrigit.
Arbor severi nescia turbinis
Nil debet algenti Trionum
Imperio, nihil Orioni.
At tu, vagantes cuius inambulat
Oliva crines, Iride tempora
Discriminata Faustitatis
Et Charitum generosa proles,
Pax, dissidentum [Reg: dissidentium] nescia litium,
Pax innocentis pectoris hospita,
Tranquilla mundi sospitatrix,
Cordis amor, requies laborum;
Descende caelo Dive, satellite
Latus iocosum cincta Favonio,
Caelumque contractum serenet
Compositis Zephyritis auris.
Audimur! alti margine labitur
Vocata caeli Pax, et amabili
Stipata coetu grandinantis
Castra fugat male sana Cauri.
Succedit albis gemmea Faustitas
Invecta bigis, seque volatilis
Per frondium iactat virores
Quos et aquis fovet, et Favoni
Adulat auris. Hinc popularibus
Undis superbum Diva levans caput,
Quae poma Pace obstetricante
Arborea generabit umbra!
Qualem ministri fulminis alites
Examinarunt Solis ad orbitam
Parente plenam, patriique
Plenam animi, generisque prolem;
Qualemve laetus Marmaricus Leo
Exosculatur; cum videt arduae
Virtutis haeredem, iubaeque,
Tesqua pari superare cursu.
Virtus parentum [Reg: parentium] per sobolem fluet,
Fingetque pectus vilia pertinax
Calcare, et haeredem [Reg: heredem] paternae
iustitiae, decorisque mentem.
CUpediarum tollite nundinas,
Gravesque multa merce Thyonei
Levate mensas, et Falerno
Sigma madens, Bromiique castra
Conscripta Coo littore, Milites,
Efferte castris. Inter Apicii
Calaena, Lucrinosque purus
Saepe cados animus natante
Letho dehiscit. Mens ibi nubila est,
Ubi Falisco vitra nitent mero.
Regnum voluptatis modesti
Lora animi caveamque rumpit.
Tunc quidquid alto pectore sederat,
Mali latentis, liberioribus
Se prodit auris. Impudicus
Vilem animi profitetur ignem,
Crudelis iram, lividus invidae
Venena linguae publicat, arrogans
Mentem superbam, ac insolentes
Se petulans agit in choreas.
Erumpit ignis, qua ingreditur merum:
Interque festos Bassarides iocos
Vel bella miscent, vel cruento
Penthea dilaniant furore.
Quid verba labris pendula, quid caput
Vertiginosum, quid dubium gradum.
Quid mota tecta, et turbinatos
Commemorem vitio Falerni
Errare vultus? consilium exulat [Reg: exsulat] ,
Ubi hospitantur vina. Quid ingeni
Cotem vocatis? Quid fluentis
Eloquii sobolem, Lyaeum?
Non credo. Linguae, dixero, balneum,
Mentis sepulchrum, iudicii hesperum;
Et viscerum vermem, et fugatae
Exilium rationis, inter
Reciprocantes delicias, patrem
Tot lacrimarum, naufragium boni,
Scyllam salutis, vel Charybdim,
Quae patrium decus omne sorbet.
Non haec parentum [Reg: parentium] per probra masculus
Decurrit ardor. vidimus arduae
Avara famae corda quondam
In viridi recubare mensa,
Artusque stratos praetereuntium
Potare aquarum flumine, vel cava
Haurire dextra, militemque et
Cornipedem simul in parato
Sitim fluento mergere: mox ubi
Tonante fortis praelia classico
Mors imperavit, gloriosum
In clypeum ruere, inque ferrum,
Mori paratum, aut vincere. Tollite,
Antiqua mensis vinifluis super
Descripta Patrum bella: vires
Fontis aqua melius bibuntur
QUid aestuoso mentis anhelitu
Fasces Quirinos, et Capitolium,
Borysthenemque, Colchidemque
Pegaseo petimus volatu?
Quid sceptra ferri lege paciscimur
Rotata Pyrrho? quidve Agamemnonis
Venamur ostrum, vel rubentes
Ostriferae latices Abydi?
Non Daedalaeis quem populos super,
Urbesque, turresque, et maria extulit
Libido ceris, et sub astra
Remigibus dedit ire pennis
Fortuna; non quem Lemnos et Ismara,
Divesque Sestos dives Acarnia
Gemmis, Palatinaeque rupes
Supposito venerantur ostro,
Regem vocabo; si vacuum gemat
Caput Minerva, nec popularibus
Pectus catervis maius imam
Spernat humum fugiente penna.
Periculosa semper ad ardua
Spe navigatis, quos diadematis
Urunt Mycaenaei calores,
Aut animos tituli fatigant.
Rex est, Minerva pectoris impetum
Qui flectit omnem, qui per inhospitas
Sublimis incedit procellas,
Et domino pede calcat iras.
Qui parva spernit, nec nimis ardua
Prudens lacessit, parcus et occupat.
Lenocinantem sortis auram,
Cum posito iacet aequor aestu.
Qui cum levatur, nube modestiae
Vultus obumbrat; cum premitur, tamen
Stat mente; nec labens honoras
Ullo animi patitur secures
Rapi tyranno: qui sibi vendicat
Regnum sui, nec sollicitat bona
Caduca, quae Dii remotam
Trans animi posuere ripam.
Qui, si minentur fulmina, sustinet;
Si urat voluptas blandior, abstinet;
Si corda rimentur furores,
Dissimulat doluisse vulnus,
Magnum elocutus: sunt puerilium
Larvae timorum, vulnera, funera,
Caedesque, stillatusque sanguis,
Excidium, et laniatus, artus
Avulsus artus. Me Scynis Isthmia
Suspendat orno, vel thalamo pedes
Brevi Procustes metiatur;
Non brevius erit inde pectus.
Me trans gementem a Phaside Colchidem
Agant tyranni, me Geta, me Scythes,
Et sanguine enutritus flagellet
Bessus, Achaemeniumque ferrum.
Nusquam Viris est exilium: aetheris
Qua vasta mundum circuit orbita,
Terrasque Neptunus flagellat,
Est patrius Sapientis aer.
Ubique doctus vivere, patrias
Ubique sedes invenit, aut facit.
Quam calco terram, quodque specto,
Nemo potest rapuisse caelum.
O Rex beatum pacis ab otio
Cui servit aevum; cui Sapientia,
Domi Senatum, Consulemque,
Conciliumque Patrum educavit;
Et omnis intra pectoris aream
Vivit Senator: sic Sapientia
Regna; unde verum discat Orbis
Imperium Sapientis esse.
NOn quem tributo servus inambulat
Gemmante Nereus, cui Babilonii
Sudant labores, aut Arachnes
In Tyrio manus errat ostro;
Non cui flagellat Pygmalionium
Vectigal arcas, cui laquearibus
Inserpit Hermus, divitisque
Oceani rigat unda limen,
Magnum vocabis. Pumilus edita
Pindi vel Ossae in fronto superbiat
Maior videri, semper idem
Nanus erit, nec ab altiorum
Statura crescet vertice montium.
Subiecta moles nulla virum facit.
Nec Ossa, nec Pindus, nec Haemi
Taygeti iuga pressa dorso.
Tumere quamvis exterioribus
Detur, negatur crescere; de suo
Virum aestimabis. Mutuata
Laus, animi est nota vilioris.
Quae Cypris umquam pulchrior aspici
Cerussat ora, aut quae stybio genas
Charis venustavit? Medusa est,
Quam facies peregrina honestat.
A propriorum quemlibet aestima
Censu bonorum. Sit preciosior [Reg: pretiosior] .
Gemmata vitis, sed Falernum
Non melius dabit illa praelo.
Non certiores illa per aequora
Sulcos arabit navis, Etesias
Quae captat auro fluctuante,
Vel Phrygio faciles labore
Irritat Euros. Illa per obvios
Scyllae latratus, et pelagi graves
Inter procellarumque rixas
Oceani domitrix natabit,
Cui firma puppis, ferrea cui latus
Compago nectit. Nec phaleris equum
Metimur aureis, nec micante
A capulo chalybdem aestimamus.
Et invidendis quae Sapientia
I [(reading uncertain: reading uncertain)] arat theatris Numina gloriae,
Hoc aestimemus apparatu
Arbitrio popularis aurae?
Viri suorum laude domestica
Gaudent laborum. Ne mihi Synnadam
Mirare, vel servam Caryston,
Vel pedibus famulantem Achatem:
Quando arrogatis laudibus altior.
Virtus virorum dat precium [Reg: pretium] sibi,
Nec ambit externos honores
Ipsa suis trabeata flammis.
QUid compta gemmis, sed sine acinace
Vagina prosit? quid sine nucleo
Cortex iuvabit, vel liquore
Balsameo viduata pyxis?
Virtute dempta deme scientiam
Frustra paratam. Nom ego Cynthii
Velim recursus, Cynthiaeque
Scire vias, vigilesque caeli
Notare flammas, praelia Tethyos,
Gyros Charydis, bellaque Circii,
Fluctusque, et Euripos, et iras
Nosse vagi per inane teli;
Marita virtus ni Sapientiae
Nubat paratae, Quamlibet aureos
Per terga Cynthi, per Stagiras
Fama citet studiosa currus;
Et Daedalaeo nominis essedo
Supra iacentes te popularium
Evolvere undas allaboret;
Numquam apicem soliumque veri
Premes honoris; si furor impotens,
Metusque, et irae seditionibus
Pectus lacessant, aviusque
Lora pati neget appetitus.
Vel si Dione pectoris aream
Telis coronet, vel Cyprius puer
Per ustulatas igne fibras
Trinacriis potiora flammis
Venena spargat: si minor aurei
A umna caeli [(reading uncertain: reading uncertain)] mens popularibus
Volvatur undis, nec Deorum
Concilio sociata, vulgus
Inter prematur. Quisquis in orbita
Scientiarum moenia gloriae
Lacessis, augustam laboras
Imperii superare molem
Si praeliantis dirigat impetum
Bellona Virtus, viceris; et novi
Pulvinar insumes honoris
Sceptra, iubar, cydares, secures.
NOn si cruentum sanguinea manu
Mavors Cerastem torqueat, et fero
Bellona procedens flagello
Excidium populorum, et ipsas
Orbis ruinas labilis intonet;
Et iam propinqua caede minacior
Insultet ensis, ferreamque
Diluvies inimica flammam
Provinciarum in funera suscitet,
Passimque tabo sparsa cadavera
Natent profuso, ac insolentis
Maesta gemant simulachra [Reg: simulacra] Lethi;
Sua evolutus sede movebitur,
Divinioris cui Sapientiae
Ardor medullas roboravit;
Sed tepidi generosus orbis
Feret ruinas. Scilicet eminet
Mortale supra. Tyro minantium
Pallescit aspectu sarissarum,
Ad fluidos veteranus imbres
Gaudet cruoris. Nil violentia,
Nil vecta saevis bella tonitruis,
Nil concatenati tumultus
Intrepidam Sapientis arcem
umquam movebunt. Impavidus Leo
Pulchra latrantem saepe superbia
Ridet catellum: nec Molossus,
Dum geminat Melitaeus iras,
Obliquat hirquos [Reg: hircos] . Vilia despicit
Heroa virtus, par sibi, seu diem
Sol elaboret, seu tenebras
Nox patriis trahat Orci ab umbris.
Est semper idem, seu Tragico fremat
Sors in Cothurno, seu levioribus
Inducta soccis in cachinnos
Imperio leviore frontis
Solvat theatrum; seu mare inaestuet,
Seu blandienti lene Favonio
Inambuletur; semper idem est,
Ad vitream, solidamque sortem;
INeruditum fata premunt caput,
Timent Stagiram: scilicet omnium
Perstare sub rerum tumultu
Docta, potest dare iura fatis.
Interque diras non superabilis
Ridere scenas: non popularium
Illam procellae sibilorum,
Non placidi movet aura vulgi.
Testis mearum turba Panaetii
Sententiarum, quique Corynthio.
Saxo laborati perennem
Marmorea simulant Myronis
In arte vitam: testis inambulans
Lauros Stagira, et Pythagorae senis
Docta crepantes tusse sellae,
Quaeque suo ad vigilem lucernam
Impalluerunt agmina Socrati.
Testis docentis Porticus atrii,
Senexque Cecrops, pulpitumque
Democrito quatiente lassum.
Illi ruinas mentis ab arduo
Clivo tuentur, nec facilem sequi
Auram osculati, Hyadesque spectant.
Tyndarides, Hyadesque spectant.
Hinc Diva scalpro Gloria nobili
Perennitati dedicat aureae,
Vitaque in argento recusa
Eximios iubet esse fati.
Si te perito vertice pensile
Honoris aurum, si sapientium
Theatra laudum, ac eruditae
Sollicitat diadema frontis;
Hac verte gressum; cetera pertinax
Calcare: franges temporis aufugi
Pennas superstes, proteresque
Imperium morientis aevi.
SUprema seris verba nepotibus
Decanto. Vivae ostendite saecula
Avara famae, dum labantis
Pando locum soliumque Honoris.
Erratis: aulae limina basio
Quisquis salutas, teque clientibus
Misces, honorum nundinator,
Et decorum studiosus emptor.
Quisquis perennem Marte sub aereo
Formidolosi fulmine praelii
Famam aucuparis, hostiumque ab
Interitu trahis ipse vitam.
Erratis: arctas Pygmalioniis
Si quos iuvabit censibus areas
Beasse, vel gemmas liquenti
E tumulo maris eruisse.
Rebus colorem demite defluum.
Quo nundinaris vulnere gloriam.
Illo peribis. gemmam avarus
Quo rapies, rapiere ponto.
Achate strati liminis orbita
Est lubricorum semita casuum.
Experta canto: Pallas una,
Una potest domuisse casus.
EXile regnum est, quod Tyrio iacet
Ostro sepultum. Quod Mareoticae
Vectigal undae, quid Syenes
Erigimus, colimusque praedas?
Virtute pensat; non opibus DEUS
Mortale regnum. par probus improbo.
Prudensque stulto est, si coacti
Divitiae numerentur auri.
Rex est, beatum cui Sapientia
Nectar propinat, quem popularibus
Laurus theatris altiorem
Per medios iubet ire caelos.
Hac arte nixus te MICHAEL rotis
Infers olympi, et per radiantia
Delubra Divum, per quietas
Aetherei spatiaris orbis
Superbus arces: cui latus ambiunt
Scientiarum celsior aspici
Chorus; sequaces, qua volanti
Stelligeri patet aula caeli,
Trahis cohortes. Tollite praepetem
Per astra Divae; tollite nubila,
Qua Solis et Lunae labores
Attonito vehit aethra caelo.
Hac nos volantem turba minor Patrem
Audax sequemur, donec Olympica
Lauro triumphantes, tumentis
Invidiae superemus iras.
QUem vel per auras non humili satu
Enixa Virtus, vel vigil obstetrix
Lavas, et in nisus tenellum
Magnanimos acuis calorem;
Hunc vile terrae desidis otium
Tranare docto pectore, et aureo
Pendere caelo, nubiumque
Imperium penetrare cogis.
Hic ille Regum sorte beatior
Rerum ruinas despicit, et metus,
Casusque, pugnantemque sortem
Impavidus vocat in duellum.
Non ille (quamvis stemmate nobili
Satus) procellas divitis Indiae
Scrutatur, aut pallens refossor
Dalmatico insidiatur auro.
Non structa fessis tecta Cyclopibus.
Aut aeviternos digna palatia
Lacessere orbes, non theatra
Barbarico veneranda fastu
Ambit Quiritum. dextera diruet
Humana, quidquid dextera suscitat:
Natura subvertit labores
Sortis, iners vel edit vetustas,
Virtus, caduci nescia temporis,
Si quae virorum pectora muniit;
Vindex sepulchri funerales
In cineres prohibet migrare.
Hac arte duras edomuit meus
Sortes PHALINUS: non humilem gravis
Extorsit iram, non superba
Sors levior tumefecit ora.
Hunc tu iacentis vilibus erutum
Vulgi procellis, o Sapientia.
Infer Stagyrae, et Laureato
Concilio adnumera Sophorum.
O Cui verendi nominis Infulam
Honor serenis crinibus implicat,
BAPTISTA PRAESUL, cui minoris
Arva dedit superare vulgi
Implexa sacro gloria vertici.
Annis iuventam deme prioribus,
Vitaeque donandam futurae
Canitiem melioris aevi
Assume vivax; quam neque pulvere
Sibylla adaequet, nec senibus gravis
Tithonus annis, nec iuventae
Ipse suae reparator ales.
Vovere si fas plura: vovebimus
Fecunda laudum saecula, saecula
Fecunda honorum: exaggeratis
Dum meritis opibusque Divi
Gravem reposcant, audior, audior!
Addixit aether: dum tenerum polo
Proferret ostrum aurora, dixit,
Cedo diem tibi, cedo PRAESUL.
Cessit: beate est. Hinc, mihi credite,
Sui JOANNES nominis aemula
Lucerna erit lucens et ardens,
Si Superos mea vota flectunt.
SI quem iuvabit nominis auream
Caliginosi nocte silentii
Famam eruisse, gloriaeque
Pegaseis volitasse pennis;
Si quem sereno vertice pensile
Honoris aurum, vel Nasamoniae,
Laudis theatrum, gemmeaeque
Sollicitat diadema frontis;
Quamvis adaequet nobilis Imperi
Cum Sole metas, et propior polo
Despectet Argivum trophaea,
Aut humiles statuas Quiritum;
Quam vis novato Laomedontias
Bello cohortes denset, et aerea
Phalange septus aemuletur
Aemathiis sata bella campis:
Non ille Thesei nominis aemulam
Speret coronam, aut fulgura gloriae
Inter tiaras, laureaeque
Forte decus diadema frontis.
At qui cruentos depopulantium
Rictus ferarum, et prodigialia
Ausus venena tauriformis
Semihominis superare monstri.
Qui tortuosa Victor ab orbita
Ductore Cressae stamine Virginis
Effulsit, et fefellit arva
Ambiguo sinuosa flexu.
Unum sequenti Thesea saeculo
Tulit vetustas; si tamen ignea
Pectus lacessit aemulandi
Ambitio cupidum nepotem,
In arma surgat. prodigialibus
Portenta monstris edita-praelio
Olim lacessat invidendo.
Cum decimi venient nepotes,
Et acta vestrae sculpta Corynthio
Laudis videbunt vivere marmore,
Et belluosa monstra flere
Mygdonio sua damna saxo.
CRedetis? io! sera prioribus
Aetas nepotum crede parentibus,
Sortis triumphatae labores
Palladia occubuisse dextra.
Hunc Diva, fluctus quae regit Antii,
Pontum retexit, non reparabili
Afficta damno, quam duello
Parva manus Sophiae subegit.
Hic fusa Gangis progenies ratis,
Hic Sardiani filius aequoris
Hydaspe dives, dives Indo
Procubuit sine laude malus.
Hic sibilanti sveta Favonio [(transcriber); sic: Fovonio]
Vela adiocari, funereo iacent
Damnata ponto, hac supparorum
Turpe decus tumulatur urna.
Audete pubes posthuma Martio
Exercitati pectoris impete
Lassare Fortunam, et canenda
Post decimum dare bella seclum [Reg: saeculum] .
Inerme pectus parcite squammeo
Armare ferro, nec latus asperis
Vallate scutis, nec minaci
Terga sonent pharetrarum ab aestu.
Virtus honesto laeta periculo
Non aere fusis tecta timoribus
Bellare gaudet, vel recocto
Trinacria clypeo sub Aetna
Munire pectus: non adamantino
Lorica nexu, aut impenetrabilis
Septemplicato parma suto,
Non Siculis Steropi caminis
Sudata cassis praestet ahenei
Securiorem fulgure tegminis;
Non arte Brontaea gelata
Fulminei simulacra Martis:
Periculosum pectus in aleam
Nudum propinans, fulmine saevior
Metit reluctantum [Reg: reluctantium] procellam,
Et profugas acies fatigat.
PEriculosae plenum opus aleae est
Tentare pontum, quando Aquilonibus
Exsuscitatur, et procellae
Aeoliis equitantur ausis;
Quando pavendis Oceanus minis,
Et murmurantum [Reg: murmurantium] iurgia fluctuum
iam iam fatiscentem lacessunt
Imperio graviore pinum
Quem von avari terreat oscitans
Vorago Nerei, vel grave montium
Murmur liquentum [Reg: liquentium] , et saevientis
Excidium Boreale ponti?
Sed non minaces pallet ad impetus
Heroa virtus, docta Acheloios
Ridere fluctus, et Charybdim,
Cum celeres agit in ruinam
Contorta giros: illa per invios
Scyllae latratus, perque Ceraunia,
Pacemque, ferventemque pugnan
Aequoreae dominatur irae.
Sic nuper aureo vellere ditior
Per mugientes aequoris arbitros
Pubes volavit Graeciensis;
Cum liquido timefactus aestu
Spumare pontus, fervere Nereus,
Immugientis murmura Circii,
Pugnaeque ventorum natantem
Imperio violentiore
Ursere [Reg: Urserunt] puppim. Sed velut arduo
Tumens marinum vertice despicit
Calpe furorem, nec rotatum
Oceani pavet ad tridentem,
Tentata virtus fluctibus aequoris
Maior refulsit; sveta periculis
Emisse famam, et se sequentum [Reg: sequentium]
Volvere per seriem nepotum
FRustra cruento fumat anhelitu
Exasperati incendia pectoris
Protrita sub victorioso
Philosophum pede sortis ira,
Frustra Voluptas, civis Hymettia,
Campana Siren, miles inertiae,
Materque languoris laborat
Pressa iugo relevare colla.
Apollinari quem Sapientia
Semel subactum sub pede presserit,
Non ante dimittet, pudendo
Quam barathro resupinet artus.
Sic ille quondam fumi Acherontici
Proles Chelydrus, qui vitra Phocidos.
Cyrrhaeque turbabat fluenta
Virgineis inimicus undis,
Poenas veneni praeproperi dedit;
Cum sulphurato victima Taenaro,
Phoebo cadens urgente, sparsit
Mixta suis aconita spumis.
Sic et voluptas, ultima saeculi
Faex eruditi, sic comes Antii
Regina calcatum furorem in
Tartareum exonerabit antrum;
Et pervicacis cornua spiritus,
Assueta diris seditionibus,
Attrita plorabis profundo
Nequitiae domitae sepulchro.
I pestis Orbis, prodigialium
Proles parentum, quam Sapientiae
In funera Orcus parturivit,
Et rabidis violens Megaera
Excepit ulnis, i, Phlegetontias
Insume taedas: mergere, mergere;
Suisque tormentis Mimanta,
Enceladum, Tytiumque solve.
ENavigandis carbasa pandimus
Tumultuosi seditionibus
Freti, Favete o Amphitrite, et
Nereidum vitreae cohortes!
Vos otiosi littoris accolae
Tritones, iras sternite Nerei,
Et dormientis regna ponti
Aeoliis animis parate.
Ut contumacis torva licentia
Maris resedit! nec freta inambulat
Metus procellarum, nec undae
Implacidis equitantur Austris!
Aptate remos, et pede carbasa
Firmate pubes, pergite Tethyos
Favente somno: non sinistro
Unda feret famulata cursu,
EHeu! fulmineis CRISPE volatibus
Anni praetereunt; nec fugientia
Fessae tempora vitae
Vel vis, vel mora detinet.
Vix enata dies, se tacitis agit
In noctem cythisis; in senium fluunt
Cristae verticis aurei,
Mentisque indomitae vigor.
Nulli fata licet sistere: pergimus
Omnes funeribus debita victima;
Calcamusque sepulchrum,
Quod frustra fugere arduo
Conatu cupimus. Ferreus ad pios
Stat iudex gemitus, non lacrimabili
Flectendus prece, nulla
Exorabilis hostia.
Seu Regum gravior scena Quiritium.
Seu Codri fuimus; meta relinquimur
Letho, cuius in omnes
Exercet pharetram furor.
Quot iam Geryones asperioribus
Nutritos studiis deposuit solo?
Quot nullis superandos
Olim viribus Hectoras
Excessere Midae; quaeque superbia
Formidanda dedit nomina, stragibus
Stant congesta, brevique
Magni sub tumulo iacent.
Et nos sorte pari CRISPE citabimur,
Et dulces thalamos, et patriae focos,
Centenosque sodales
Unus surripiet dies.
Stabit maesta domus; nec vidui lares
Solamen capient; quaeque laboribus
Magnis parta stetere,
Non magno impete corruent.
O vitae nimium ver breve; labile
O mortale decus! Ludimus: interim
mors vicina sepulchrum
Inspectantibus effodit.
Sic navis faciles captat Etesias;
Sed dum tuta volat, turbidus ingruit
Saeva Circius ira;
Et quo lusit in aequore,
Illo fracta ratis mergitur, et suo
Infamat scopulos funere. Ludimus,
Ludentesque perimus
Fato non revocabili.
Sed quis labilium funera mensium,
Quis lapsi precium [Reg: pretium] temporis aestimat?
Illud CRISPE memento:
Qua primum genitus die es,
Coeptum est mortis iter. Quaelibet horula
Aetatem minuit; quique prioribus
Annis additur annus,
Fato sit propior tuo.
Sic quae protrahimus tempora, perdimus;
Parcarumque leves atterimus colos:
Et quae longa putamus
Vitae stamina, frangimus.
EXtremis Perues eruta montibus,
Aut quaesita Tago, aut Gange beatitas
Nil prodest. Animum deme fluentium
Votis; adde perennium.
Auges divitias? opprimis [(transcriber); sic: oprimis] anxium
Tormentis animum. Non fine plurimo
Sudore invenies; parta pavoribus
Mentem conficient bona.
Torquent, sive habeas, seu careas, opes.
Possessae trepidis corda timoribus
Urunt, ne careas, non habitae sui
Te desideriis necant.
Quin si possideas, non fugis hospitam
Tecti pauperiem; dum minus invenis
Semper, quam cupias, et perimentibus
Votis pectus inaestuat.
Non tu si numeres. pascua Dauniae,
Diceris locuples, dum simul anxius
Ardor plura sitit. Nullius indigus,
Hic est ditior omnibus.
Si multum cupias (multa habeas licet)
Semper pauper eris. Nil habeas licet,
Si nullo indigeas, dives eris tamen
Tecti nobilis incola.
O Quam grande malum est, dissociabilis
Tempestas animi! Mitius aestuat
Rixis Oceanus, cum Zephyro Notus,
Et Cauro Africus incubat.
Fervent spumigeri murmura Nerei
Dedignata suum littus, et obvias
Per terras liquidum dissidium trahunt,
Incertisque meatibus
Unda offensa ruit: mitius aethera
Convulsum lacerant murmura fulminum,
Cum collisa fremunt dilaniantibus
Bellis agmina nubium.
Pars una Oceani fervet; at altera
Pars tranquilla iacet: fulmina nubibus
Errant; pars melior siderum amabili
Semper Sole meridiat.
At quem continuis acta tumultibus
Intestina movent praelia pectoris,
Nulla parte suus, fronte sub integra
Mentis vulnera comprimit.
Mentitur faciem Solibus aemulam,
Intus se studiis dilacerantibus
Consumit: Charites in cilium vocat,
Intus felle nigro tumet;
Et caedes meditans se prius enecat,
Dum, quae mente coquit vulnera, dextera
Attentare timet, nec finitur furor
Frontem insumere, vel manum.
O poenae Tytii! o plaga Promethei,
Pectus perpetuis dissidiis hians,
Mens infesta sibi, et fluctibus aestuans
In mente Oceanus mali!
Quae me paciferi littoris hospitem
Tranquillo requies excipiat sinu,
Ignarumque animum sollicitudinum
Sacro indulgeat otio!
Hic est alta quies, hic ubi Regiam
In me stringo manum, et civica propriae
Mentis bella premo, subditus ipsemet
Et Rex impero, et obsequor.
TAndem vertitur alea:
Et sortis miserae conditionibus
Eluctor! iacui satis,
Casus ipse mei nescius aureis
Vinctus compedibus: satis
Fortunae gemui sub pede, liberae
Aurae frustra avidus. Mihi
Sed nunc restituor: pondus inutile
Pono sollicitudinum,
Fortunae domitor. Scilicet hactenus
Me curae insatiabili
Voto trans Abylam, trans freta Gadibus
Insultantia Nerei,
Extremis Iaponum me regionibus
Aut Gangis stiterint sinu
Immensi cupidum: nil tamen uspiam,
Praeter sollicitudines,
Et curas vigiles, aut leve somnium.
Votum explevit inutile.
Quod dextra tenui, lubrica fallere
Fortunae rota sustulit.
Multum zelotypis stringere brachiis
Credebam; vacuae fuit
Sed nubis species. Utilioribus
iam mens aestuat ignibus,
Fraeno praecipites pectoris impetus.
Fastum mentis et anxiae
Livorem trepidum flectere, et aviam
Caeli a calle cupidinem
In rectum patriae ducere tramitem
Quamdiu pallidus institor
Calcavi Oceani tergora navibus,
Numquam me placido quies
Excepit gremio: quamdiu in ultimos
Spes ibat Peruae sinus,
Numquam tuta domi res stetit. Et metus
Et curae latus ambiunt,
Quod gemmae, precio [Reg: pretio] Gangis, inambulant,
Pallor pauperis inscius
Mapalis, foribus Nobilium assidet.
Tranquillus sopor atria
Regum non penetrat. Vivere divitem
Est noctis breve somnium.
Ibunt, et dominum destituent suum,
Infidae comites, opes
Angustum ad tumulum. Surripe te solo
Mens caelo sata. Quo minor
De mundi spoliis sarcina presserit,
Hoc sese levius ferent
In caelos animi. Haec una brevissima
Est ad divitias via,
Inter divitias vivere pauperem, aut
Exemplo veteris Sophi,
Ne mergant, pelagi mergere fluctibus.
FAllor? an virtus nihil arrogato
Indiget Solis radio ad nitorem,
Ipsa cognata sibi luce Phoebe,
Cynthius ipsa?
Si tamen magno generi, et paterni
Sanguinis luci societur, illa
Clarius splendet, geminaqne sese
Luce coronat.
Sic suo iaspis precio [Reg: pretio] superbit,
Sic suo Phoebe radiat nitore,
Sic rubes terni satiata succi
Purpura ab imbre.
Si tamen iaspis socius Pyropo,
Vel coronatus radiantis auri
Ardeat flamma, gemino micabit
Clarior igne.
Pulchrior Phoebe est, quoties corona
Siderum ambitur, faculaeque circum
Mille stellari famulantur igne ad
iussa paratae.
Pulchrius circum latus errat ostrum,
Quando Maiorum fluit in rubentem
Purpuram sanguis, meritisque Avorum
Filius undat.
Plurimum refert, genitusne patre
Titiro, an ducas abavos ab ipso
Hercule, et magnum tibi stemma primo
Fulserit ortu.
Nempe virtutem generosa origo
Prolis accendit, titulique Avorum
Influunt menti, tacitoque pectus
Impete adurgent
Saepe quem virtus iubet emicare,
Vilior sanguis retinet sub umbris
Patrii tecti, prohibetque vili-
-Emergere ab alga.
At quibus cerae generosiores
Facta Maiorum, titulosque Patrum
Ingerunt menti, decus insequuntur
Semper Avorum.
Sic Patrum laudes animant nepotes,
Dum sui semper memores fluenti
Sedulo antiquum decus aemulantur
Impete Patrum.
ABsiste laetis, Fulmina, fulmina
Tonant in aures. Non ego fabulas
Renarro, mendacisque frustra
Ingenii simulachra [Reg: simulacra] fingo.
Vivone? an umbris (heu! miserabilis
Ipse umbra) mixtus, praecipitantium
Rerum ruinas, et suprema
Fata gemo pereuntis orbis?
Sic est: citamur iudicis ad forum
Agmen reorum; seu quibus igneus
Averni hiatus criminosae
Supplicium statuit iuventae:
Seu molliori quos alit ebria
Sinu voluptas; immiserabili
Sententia vitae anteactae
Promeritam subituri arenam,
Vel quam micantum [Reg: ?micantium] patria siderum,
Vel quam reorum flumina Manium
Pandent: ad examen bilancis
Innocuus veniet, nocensque
Caelum pavendo torva volumine
Nubes gravabit: sidere fulmina
Elisa crispabunt acutas
In iugulos hominum sagittas.
Quin sulphuratis depluet ignibus
Laxatus aether, et sola diruet
Incendiis, altoque busto
Flamma vorax tumulabit orbem.
iudex severi nube supercili
Frontem asperatus fulgure vindicem
Vultum efferabit, flammeumque
Ore vomet retonante ferrum.
Divisa stabunt agmina sontium
Et innocentum; quosque reatibus
Absolvit inculpata virtus,
Ipsi etiam minitantis ignes
Vultus pavebunt. Nil vigilantium
Vim perspicacem fallere luminum,
iustamque devitare acerbi
iudicii poterit bilancem.
Quaecumque noctes crimina pectoris
Texere velo, sub mediam diem
Protracta Silis erubescent,
Et lacrimis pudibunda vultum
Non profuturis deiicient. Reae
Quae scena frontis? quis trepidantium
Tremor medullarum? quis horror?
Quisve sinus cruciabit anguis?
Quanta iacebit strage superbiae
Extinctus ardor? quae diadematum
Clades gemiscet? quae Phalanti,
Quaeve Midae violenta gazas
Rapina tollet? quantus Apicii
Turbo culullos, aut Alyatticae
Tributa cenae devorabit?
Quam gravibus Veneris favillae
Flammis peribunt? nil Sapientia,
Nil fraus, dolive, aut robora dexterae,
Nil vis metallorum, nec auri
Vile reos precium [Reg: pretium] iuvabit.
Frustra rigentes Marte sub aereo
Spectas cohortes. Viceris hactenus:
Vincere tandem, incendiisque
Corda Stygis dabis ustulanda.
Frustra clientum respicis agmina,
Frustra potentum [Reg: potentium] Numina Principum:
Hoc ad tribunal impotentum [Reg: impotentium]
Sceptra iacent, metuuntque Regum.
Frustra propinquos auxilio vocas,
Frustra nepotes. Nil poterunt avi,
Nihil parentes. Obrigescet,
Quidquid erat tibi spes salutis;
Virtute tutus ni steteris tua.
Haec fulminantum [Reg: fulminantium] iurgia siderum,
Haec sulphurati tela caeli
Intrepidis oculis videbit.
Haec innocentem proteget, ultimam
Sententiam cum proferet igneo
Furore iudex, haec ab ira
Te redimet ferientis aethrae.
Quin ergo, DELLI, quod capiti imminet,
Ferrum tueris? quin lacrimabili
Rerum ruina expergefactus
In melius tua vota flectis?
Absiste, DELLI, pectore inanium
Nuda aucupari nomina phasmatum;
Legumque virtutumque clade
Interitum male nundinari.
Abominandi tela Cupidinis
Sontesque flammas Cypridos excute
Scuto, timoris; ne repente
In iugulum furiatus ensis
Distringat iras. Degeneri via
Mentem voluptas incitat, huc rapis
Insane gressum, ubi nocentum [Reg: nocentium]
Flamma vorax populata Manes
Non expiandis ignibus alligat,
Totisque Averni fluctibus obruit.
Inverte mentem: iam sequacem
Vita trahit male ducta poenam.
QUis turbo flammae sidere depluus
Invasit aras? numquid amabili
Dolo Prometheae favillae
Furta novo reparantur ausu?
An forte recto tramite devius
Rursum paternos praecipitantibus
Canthisque, quadrigisque mundi
Natus equos agit in ruinam?
Quantam superbus nimbus ad aethera
Refundit iram? volvitur igneo
Coruscus incessu, et marita
Astra super radiatur ardor.
Quanta profundae progenies Stygis
Fumus plicatus nube serenius
Titanis aurum, labilemque
Axe diem dedit ire caelo?
Erramus. ardet victima Taenaro
Devota pridem, mors inamabili
Casura fato, cui Sacerdos
Vita, super fera colla cultrum
Adegit ultor. Labitur ultimo
Orci propago vulnere, nubibus
Se turba protrudit, vagaque
Hippotadae regione sparsus
Incestat auras sanguis, inertia
Lenta volutus tabifico solum
Lambit veneno, spumeoque
Terra fugit maculata tabo.
Sed iam serenam purum Hyperionis
Rursus per aethram lumen inambulat,
iubetque furvas interemptae
Relliquias necis exulare.
Cessere nubes. Cerno secespitas
Rotare vitam, queis [Reg: quibus] inamabile
Monstrum peremit, inque saevae
Opprobrium Libitinae amatum
Lauroque vinctum Diva CHRYSOSTOMUM
Hac arte replet. Funera, dixerat,
Morbosque, grassantemque disce
Paeonia clypeatus [Reg: clipeatus] arte
Pressisse mortem. deripe manibus
Manes, severam saepe Proserpinam
Clothonque delude, et Charontis
Rara nigram terat umbra puppim.
Audimur! Ergo Mercuri in otia
Demitte virgam, quando CHRYSOSTOMUS
Turbam in sepulchrum, et ad nigrantes
Ire Deos, prohibet minorem.
FRustra sollicitudinem
Virtutis studio pendis. Inutile est
Quidquid Phidiaco manus
Sudore Oebalii marmoris erigit.
Extra se precium [Reg: pretium] petit,
Quem mendica domi pauperies premit,
Virtus nescia plausuum,
Clangentisve tubae, nec popularibus
Assueta obsequiis coli,
Illustrem proprii se satis ubere
Vena luminis exhibet.
Qualis purpureo Cynthius essedo
Vivum, qua graditur, diem
Incendit radiis, nec magis exteris
Vivit cultus ab ignibus;
Quamvis tota polum Mercurialibus
Urat Graecia lusibus:
Talis, quam graditur, luminis orbitam
Virtus ducit amabilem;
Nec gaudet nitidam luce domestica
Frontem pingere murice
Mendacis stibii. Eudoxia si sua
Virtute inclita se satis
Aeternat, memores arte Corinthia
Quid frustra statuas levas?
Formae est opprobrium grande, coloribus
Posse adscititiis coli,
Externoque decus schemate crescere.
ETsi pulchra, coloribus
Virtutis species crescere nesciat,
Et neglecta serenius
Se vibret nitidae frontis amoenitas
In miracula: sed tuum
Non damno studium. Surrige marmora
Admiranda nepotibus,
Vel decocta focis aera Corinthiis,
Et laudum memores bases;
Quas non vis avidi temporis exedat,
Non oblivio deterat.
Laudem incide basi: Eudoxia Palladi
Non impar Sapientia,
Musarum decimo digna loco Dea,
Fecunda ingenio, simul
Facunda eloquio, moribus innocens;
Condemnata domi rea,
Sed nobis sceleris, pura, in imagine
Evincat Pylii senis
Aetatem rigidam. Si nihil aggeris
Sic virtutis honoribus;
At partem precii [Reg: pretii] ponis, amabili
Virtutis merito, et tuo
Es facto melior: cum, licet impari
Conatu, egregiis cupis
C [(reading uncertain: reading uncertain)] Factorum meritis solvere gratias.
BERINDE, quo te vis animi impotens,
Caecusque flammae fervor agit? Peris
BERINDE, et in praeceps ruinam
Ipse tuam malesanus urges.
iurata foedo vota Cupidini,
Pulsusque candor pectoris, ultimum
Discrimen accersit pudoris,
Atque animum trahit in sepulchrum.
Nam quae volutis aequora fluctibus,
Aut nota crebris naufragiis iuga,
Quis Syrtis aestus, quae Charybdis
Sic trepidis minitata nautis
Discrimen ursit? quod Mareoticis
Monstrum cavernis, quae fera Caspiis
Educta ab antris, sic feroces
In rabiem stimulavit ungues,
Ut se voluptas improba mentium
Armat ruinis? quam neque Tartari
Flammatus ardor, nec tremendo
Igne minax remoratur aether.
Mundum voluptas exitio ultimo
Vastavit olim, cum iuga montium
Neptunus excessit, nec ullas
Oceano posuere metas
Superbiorum culmina montium
Obiecta. Quinis urbibus ultimae
Stetere causae, cur perirent,
Et pluvio raperentur igne,
Aestus Diones. Pergama Martiis
Incensa quondam seditionibus
Movit Cythere, et luctuosos
In cineres inimica vertit.
O saeva amantum [Reg: amantium] taeda, Acheronticae
Pars magna flammae! Quot facibus tuis
Eductae ab Orco sunt Megaerae!
Quot furiis vitiatus orbis!
Quot dirutae urbes! quot subito oppida
Sepulta casu! quotque tragoediis
Reges perempti! quos pudendo
Interitu periere Atlantes!
BERINDE, si te vel prior indoles,
Vel stemma Patris, vel vigor ingeni,
Vel cura caeli, vel Tonantis
Tangit amor benesuadus; audi
Sancte monentem. Tela Cupidinis
Distringe tandem, vincere pertinax
Hostem iuventutis; calensque
Imperio moderare pectus.
Nondum priorum te pudet ignium?
Florisque tam pulchri, heu! nimis improba
Flamma enecati? non parentum
Dedecoris, propriaeque labis?
Compesce mentem sistere nesciam.
Si provocanti fraena licentiae
Laxaris; incensus iuventam
Abripiet per iniqua fervor.