September 2004 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - Morpheus spell check


image: s001

MELIORIS ADAMI SILESII PARODIAE et METAPHRASES HORATIANAE, Continentes argumenta sacra et scholastica; adeoque poetica progymnasmata.
[Gap desc: illustration]
FRANCOFURTI In Bibliopoleo Unckeliano. ANNO MDCXVI.


image: s002

VIRIS Pietate, virtute, doctrinâ clariss. D. D. D. SIMONI GRUNAEO, Phil. Poet. et Theolog. Ecclesiastae Lignic. CASPARO CONRADO, Phil. Poet. Medic. Vratislav. Physico ordin. GREGOR. MARTINIO, Philol. et Medic. Dioces. Wolaviens. Physico. Amicis primis.

DUM vobis mitto tenues, mea carmina, lusus;
Chara Deo, et Musis pectora chara piis;
Iure aliquis verbum mihi protritum occinat illud:
Quid ligna in silvas, in mare mittis aquas?
Huic ego; et Oceanum rivos admittere, et altis
Cernimus admixtas quercubus esse nuces.
Chara est formicae formica, cicada cicadae:
Et nil non parili gaudet ubique suo.
Quid? quod iudicium de carmine carminis auctor,
Vel magno melius Caesare ferre potest.
Praeterea est rerum studiosus quisque suarum;
Carmen amat, quis quis quis carmina docta facit.
Accipite haec ergo ludicra imitamina Flacci:
De vestro et numquam pectore vester eat


page 3, image: s003

I. AD SIMONEM GRUNAEUM THEOL. DEO, MUSISQUE carum. PARODIA Ex lib. 1, Carm. 4. Ode.

ANNI circlus abit fixâ vice Solis et meatus
Canuntque Iani festa plebs Kalendas.
Ac neque Mors hominum lethat genus, aut Avernus ignis;
Nec corda gelido dirigent tremore.
Iam late Eusebie fundit iubar, emicante caelo;
Iunctique turbis caelitum beati.
Suavia iam celebrant commercia; dum polum renatis
Servator orbis pandit universis:
Nunc decet et CHRISTO gratum melos intonare chordis,
Et ore, Flamen quod replevit almum.
Nunc et ad exemplum Veterum decet expedire vota;
Seu dona mittas, sive metra solum.
Christi natalis ducit Styge perditam catervam,
Gentesque caecas, ô GRUNAEE docte.
Gratia caelestis spem nos facit inchoare longam;
Systema iam Nos caelicum tenebit;


page 4, image: s004

Tempeque aeterni Paradisi: quo simul migrans;
Non dente sortis iciere nigrae;
Nec Fati insidiis terrebere; quas tremunt profani
Mortalium quandoque sancti et ipsi.

II. Ad CASPAREM CONRADUM Philos. Poet. et Medicum: PARODIA Ex lib. 1. Carm. 6. Ode.

QUAERATUR stolidis nummus, et aureae
Gazae, Iudaici more Cupidinis,
Quam vim cumque rei feta metallicae
Tellus viscere continet.
Nos, CONRADE, nihil quaerere, nec leves
Argenti philyras, protegere inscii,
Nec baccas Pharium per mare concheas,
Non saxo egregias domos
Curamus, superi terrea. Nam Deus
Affectûsque animus rite potens, vetat;
Donum concilii caelitis, et decus,
Curâ prodigere aereâ.
Quis Ditem laqueis saevum Acheronticis
Non vitaverit? aut artifici dolo
Partas divitias? aut odio DEI
Idoli scelus aemulum.
Nos gurgustia, nos parcam alimoniam,


page 5, image: s005

Tegmenta et fragili commoda corpori
Aequi consulimus, sive quid additur
Nil ultra modicum indigis.

III. IN ADVENTUM CHRISTI. PARODIA Ex lib. 1. Carm. 9. Ode.

AUDIS, ut aethrâ gestiat egredi
Gnatus IEHOVAE! ut te sibi praeferat!
Propterque te non exprimenda
Gaudia respuerit polorum!
Pande eia pectus, mente piâ hospitem
Tantum receptans: atque lubentius
Tuo Redemptori, redempte
Christiade, officium omne praesta.
Relinque mundo evanida: quae simul
Cepere mentes deliciis malis
Inebriatas, nec IEHOVAM,
Nec superum meditantur axem.
Tu sed IEHOVAM ne fuge quaerere, et
Quod vox bonorum cumque infert, fide
Apprende; nec divini amorem
Mitte Patris, neque tu Lytrotae.
Donec vocatus possideas fide
Apprensa: tunc et tristitia et metus
Morbique grassantes per artus


page 6, image: s006

Excidio perimentur uno.
Tunc et nepotum perditor ad Styga
Adamidarum praecipitabitur:
Hostesque sanctorum tyranni, et
Haeretici male literati.

IIII. Ad GREGORIUM MARTINIUM Phil. Poet. et Med. PARODIA Ex lib. 1. Carm. 10. Ode.

GREGORI dilecte comes Thaliae,
Qui sacras dotes Clariae catervae
Mente quaesisti catus, et sagacis
More latrantis:
Te canam doctae Sophiae et Minervae
Adseclam, mentisque piae tenacem;
Fervidum, quicquid libuit, cerebri
Condere cellis.
Te, caballini quia combibisti
Largiter fontis latices, frequenti
Artium potu saturum, brabeo
Donat Apollo.
Quin et affulgente tibi Minervâ,
Matris emensus Physeos vireta
Impigro Coi studio, et Galeni
Surgis in ausûs.


page 7, image: s007

Tu salutari positos reduces
Pharmaco, diras adimesque letho
Artifex vires, hominum supremis,
Gratus et imis.

V. Ad IOANNEM TYRSIUM SPONSUM, Cum ROSINA STENIA Ex lib. 1. Carm. 14. Ode.

MI TYRSI, repetis iura, iterum, tori
Sponsus? nae bene agis! faustiter appara
Taedas: quippe tenes, ut
Codex caelitus editus,
Utque exempla pii plurima saeculi
Isthaec iura probent; ut sine compare
Nulli ferre penates
Possint sollicitudinum
Molem. Iam tibi sunt pignora suavia,
Est res, quae sociam, poscit opem domûs:
Sincerê ergo ROSINAM,
Praestantis sobolem viri,
Ardes, et genus, et cor fidei integrae.
Nil fluxis Arabum mens piae laminis
Fidit. Tu, Deus alme,
Casto connubio favens,
Dignate Edenios iungere compares;


page 8, image: s008

O et praesidium, et spes thalami unica;
Integrata, volente
Serves; te duce, gaudia!

VI. Ad Lib. 1. Carm. 19. Oden. PARODIA Temporis rationem habendam.

VELOX circuitus poli
Descriptaeque iubent lucis, Homo, vices;
Et rerum cita flexio;
Momentum omne animo condere temporis.
Urat te Eusebies amor,
Durantis volucri tempore longius:
Urat grata Polymnia,
Virtutisque nitor, nescius emori.
In te pallida mors ruens
Corpus deiciet; nec dabitur dies,
Et clarum iubare aureo
Solem cernere: nec, quae nihil attinet.
Hic ius atque pium cole: hic
Dissuaves Charites, Numina mitia,
Pindi cum triplici choro:
Sic fatis fueris altior omnibus.


page 9, image: s009

VII. Ad DANIELEM ARNOLDUM SPONSUM. Ex lib. 1. Carm. 26. O.

CALDAE solutus febris anhelitu,
Gaudes iugari non male dispari,
ARNOLDE, vinclo: quae futuro
Sit metuenda procella Iano,
Quos Mars oberrans appetat, unicê
Securus. O qui nexibus intimis
Vincis amantes, siste pacem,
Siste toro egregio salutem,
IEHOVA praeses. Nil sine te novi
Possunt amores: Tu duo copulas,
Tu copulata augere corda
Divite visque potesque dote.

VIII. Ad I. PHILIPPUM PAREUM De nova Plauti edit. PARODICON Ex lib. 1. Carm. 29. Ode.

PAREE primas nunc Critici occupas
ChoragI, et agmen Vaticinum praeis;


page 10, image: s010

Non ante depulsis ab Umbro
Noctibus, illuvieique socci
Indis nitorem. Quis tibi Gloriae
Currus per orbem nomina differet?
Pectus quod e Pindo sagaci
Non referet capiti usque grates
Flagrans Poetam volvere Comicum
Mente evoluta? quis neget arduos
Plauti adsequi iam posse sensûs,
Teutoniae et Latium reverti?
Quando coactis undique Apographis,
Gazamque Belgae, et lampada Gallicam
Inferre perplexis locorum,
Expediens meliora, quaeris.

IX. IN [(transcriber); sic: In IN] IDOLOLATRIAM PONTIFICIAM. PARODIA Ex lib. 2. Carm. 31. Ode.

QUEM Christianus poscet opem hispidis
Rerum in procellis? spem veniae unde nam
Culpis requiret? non Latini
Praesulis Indigetum a maniplis;
Non sordidatis ex operum globis;
Signisque mutis; non popae ab hostiis,
Non ossibus, quae vanus erro


page 11, image: s011

Venditat agminibus coactis.
Fidant nefandis hisce, quibus placet
Romana Thais, terror et omnium
Praesul sacrorum, praesulisque
Mancipium, populo monota
Invisus omni. Quippe per amplius
Ducit cucullum, quam laticem sacrum,
Fastu profano: nos IESU
Antilytron, meritumque salvat.
Niti antilytro hoc et merito mihi
O CHRISTE dones: at precor integrâ
Cum mente, tum vitam deinceps
Degere criminibus carentem.

X. Ad SIGISMUNDUM a Nibelschiß. Equitem Silesium, DE USUFRUCTU DISPUTANTEM. PARODICON Ex lib. 1. Carm. 43. Ode.

RARUS Camenae cultor, et infrequens
Laboriosae grex sapientiae
Equestris exstat: tu cupiscis
Vela dare, atque iterare cursus,
SIGMUNDE, avitos. Nam sua, Delius,
Cuivis alumno munia dividens,


page 12, image: s012

Huc te usque per laetos Themistos
Excit agros, lepidumque tractum:
Quo casca Virtus, atque Politica;
Quo larque privus, quo Physeos sata
Iucunda, quo cultus IEHOVAE
Perfruitur: valet alta mentis
Monstrare, et edoctum edit agon Dices
Lycea tangens. Hîc apicem sagax
Astraea cum clamore amico
Efferet; hîc micuisse gaudet.

XI. Ad Rever. et clariss. V. QUIRINUM REUTERUM Theol. D. ZACHARIAE URSINI opera coniunctim edentem. PARODIA Ex lib. 2. Carm. 1. Ode.

MOTUM ex Fabello praesule turbidum,
Bellique causas, et genera, et modos,
Schedasque disiectas piasque
Theulogiae tabulas, et arma
Numquam orthodoxis visa cohortibus,
Ursiniani plenum opus ingenI,
Tractas, et educis tenebris


page 13, image: s013

Depositos dubiis libellos.
Quantum haec sacrorum cura voluminum
Iurabit orbem! quam Tibi, diditas
Res ordinanti, illustre nomen
Christiadûm statuetur oris!
Insigne sanctae praesidium rei,
QUIRINE, ripae gloria Nicridos:
Cui Phoebus aeternos honores
Eusebie tribuit iubente.
Iam nunc discerto flumine pectoris
Perfundis aures: iam pia Veritas
Et robur armorum, minaces
Dissipat haeresewn maniplos.
Videre magnum iam videor ducem
Imo sepulchri de scrobe redditum,
Et cuncta technarum subacta,
Ipsam etiam rabiem Socini.
Brenno, et planorum quisquis inanior,
Scitê revicto, diffugit impotens,
Errore, purgatum venenis
Emicat haereticis Alethes.
Ursinianis dogmasi fortior,
Quis non minister bella sacerrima
Testatur, auditumque Gallis
Pantachiae strepitum Chimerae?
Qui Ludus, aut quae pulpita copiae
Ignara cornu; quod dedit ante hac
Foras PAREUS? Teutonorum
Quae caret ora labore sancto?
Sed ne invenustis Musa procax modis


page 14, image: s014

Curae moreris tempora Phoebicae,
Mecum QUIRINO pro labore,
Pro studio hoc age grata grates.

XII. Ad CHRISTIANUM KUFERUM Philos. tunc Candid. PARODIA Ex lib. 2. Carm. 2. Odâ.

NULLUS Euterpae nitor est, cerebri
Abditae cellis, operate Musis,
CHRISTIANE, olim: nisi Apollinarem
Vincat agona.
Floret aeternante PHILIPPUS aevo,
Clarus encomI a Clario tributi;
Illum aget plausu metuente frangi
Fama Alemannûm.
Altius tendas, puteal ferendo
Phoebicum; quam si Domi-murcio usque
Sessites, et te tua arena iactet
Alpha Sophorum.
Urget, adspirans supera illa templa,
Nec pedem sistit; nisi summa dulcis
Presseris Pindi, et nemorosa [(transcriber); sic: nemerosa] tempe,
Perfica victrix.
Erutum temet tenebris Vacunae,
Dissidens bardis, numero eruditorum


page 15, image: s015

Inserit Clio; Clariamque recte addicit
Alumno
Lauream; famae decus et virorem
Detrahens illis, studiique fructum:
Quotquot haud Circo hoc iuvat experiri
Laudis honorem.

XIII. Ad ANDREAM LANGIUM IC. PARODIA Ex lib. 2. Carm. 11. Ode. In Dei providentiâ acquiescendum.

QUID flexuosi circuitus poli,
Amice LANGI, spondeat, ignibus
Distinctus astrorum remitte
Quaerere: nec trepides in orbem
Ferentis anni fausta. Regit DEUS
Hoc universum: sedis et arduae
Stellantis, et Titaniae astra,
Et variam face Noctilucam.
Non vel capillus vertice defluit
Nostro, nec ales se laqueo implicat
Casu: quid aeternis minorem
Consiliis animum fatigas?
Cur non in isthac divite sat mali
Vitâ serenas pectus, et omnium
Securus, in grates canendas


page 16, image: s016

Totus abis DOMINO, bonoque
Praesente gaudes? exigit ipsemet
IEHOVA grates. Quis sed enim exputet
Sub corde summatim paterna
Aetherii benefacta Patris?
Quis adsequatur munera caelitus
Profecta? eburnâ quin age cum lyrâ
Davidis adsis, dicque carmen
Cordivoris relevate curis.

XIV. Ad Lib. 3. Carm. 18. Oden. PARODIA HORTAtoria.

MYSTA, Lutheri vehemens amator,
In tuos fratres animum benignum
Serus adsumas: redeasque CHRISTI
Aequus alumnis.
Si sumus Christi bene sana membra;
Dulce nec defit fidei charisma,
Spiritûs donum: coliturque vero
Numen honore.
Sumimus cenae Domini sigilla,
Cum subit noxae facies patratae:
Festus in sacrâ canit aede CHRISTI
Munera coetus.
Non leo saevum furit in leonem,


page 17, image: s017

In tibi agnatam ruis ut catervam:
Gaudeas iram pepulisse tandem
Trans Garamantas.

XV. Ad GENTEM IUDAICAM prosfw/nhsis. Ex lib. 3. Carm. 20. O.

AH viden' quanto abicias periclo,
Gens Abrae, summi monitûs IEHOVAE!
Pro gravi magnas solues brevi post
Crimine poenas:
Cum per effusas Latii catervas
Ibit, insignem referens triumphum,
Hostis, excisâ tuâ et urbe et omni
Germine gentis.
Interim dum tu sacra iussa temnis
Impiê; ille enses acuit tremendos:
Certus hanc omnem posuisse forti
Sub pede terram
Victor, et diris abolere flammis
Arduum sancti penetrale templi:
Qualis ille olim Assyriae tyrannus
Alter et alter.


page 18, image: s018

In SYMBOLUM IOANNIS BREITHORII IC. Ex ECCLESIASTICI PROTREPTICO: In omnibus sermonibus tuis memento ultimorum tuorum; et in aeternum non peccabis. PARODIA Ex lib. 4. Carm. 3. Ode.

QUI te, sera Catastrophe,
Mortalis memori pectore gesserit:
Illum non Honor orbicus
Inflabit stolidum: non Venus ignea
Caecis ludet amoribus
Lurconem: neque res Croesica ditibus
Donatum preciis Midam,
Quod sortis dubias iam superet vices,
Adfiget male sacculis:
Sed qui Flatus agit corda fidelium,
Et spes delicii astrici;
Tollent a luteis sedibus ad polum.
Victrix mnemosynon mali
Orditur, brevitas aevi inamabilis,
Mundi educere me lue;
Et iam tecta modo diligo caelica.


page 19, image: s019

O luctaminis ardui
Pausam quae solidam Mors placidê facis!
O duris quoque cautibus.
Incussura Erebi, si capiant, metum!
Totum hortaminis hoc tui est,
Quod de corde meo iam magis et magis
Exudat scelerum vapor;
Quod sensim morior vano operi, tuum est.

XVII. De FRUCTIBUS RESURRECTIONIS CHRISTI. Ex lib. 4. Carm. 3. Ode.

CUM tu, CHRISTE DEUS, semel
Victor de tumuli rupe reveneris;
Iam nos haud dolor inferi
Terrebit barathri: non tabula utraque
Mosis deferet amplius
Peccantes: neque res putrida flebili
Consumptos tumulo sitos,
Qui vivi capitis membra sumus tuae
Claudet perpetuo in scrobe:
Sed qui te DEUS exciit
Et vis corporis enthea
Sistent iudicii tempore vividos.
Haec spes lethi abigit metum,
Suadetque haud trepidis hospitio hoc soli


page 20, image: s020

Aeternam patriam ingredi,
Et prensare animo nil nisi caelica.
O diro cruciamine
Tetrum qui facinus, CHRISTE, hominum expias;
O caecis quoque gentibus
Donature poli, si capiant, decus:
Totum muneris hoc tui est,
Quod sesim morior mortiferae lui,
Flatus vi superâ sacri;
Quod mortem haud timeo, nec Satanam, tuum est.

XVIII. Ad SPIRITUM SANCTUM. PARODIA Ex lib. 4. Carm. 3. Ode.

QUEM, tu Pneuma DEI, semel
Electum superâ luce beaveris,
Illum non Sathanae furor
Caecabit dubium; nulla Sophistice
Falso ludet acumine
Deceptum, neque mens obruta noxiis
Dirae mancipium Stygis,
Quod summi monitus respuerit Patris
Dio concilio exiget:
Sed quae sola hominem iustificat Fides,
Et caelestis Heri favor,
Praestant Tartario carcere liberum.
CHRISTI principis omnium


page 21, image: s021

Dignatur bonitas igniculi istius
Motus tangere me pios:
Etiam labe minus gaudeo sordidâ.
O caliginis insitae
Caecas qui tenebras Spiritus eximis!
O duris quoque gentibus
Donature poli, si cupiant, iubar
Totum luminis hoc tui est,
Quod iungor numero te celebrantium,
Caetûs adsecla caelici:
Quod credo et bene ago, si bene ago, tuum est.

XIX. Ad PHILIP-ERNESTUM VOEGELINUM SPONSUM. PARODIA Ex lib. 4. Carm. 3. Ode.

QUEM tu, dia Charis, semel
Flagrantem facili compare iunxeris:
Illum non Eris improba
Vexabit calidum: non Stygius furor
Caecis uret amoribus
Insanum: neque res patria edacibus
Marcentem studiis Virum,
Quod nil subsidii fidi habeat domi,


page 22, image: s022

Turbis iunget inanibus:
Sed qua iura tori Pax bona continet,
Et cura socia domûs
Fingent Aesonida staminis aemulum.
Isthoc gratia Numinis
Dignatur parilis participem tori,
Mi VOEGLINE tibi addere
Et iam, triste minus cor ederis, vigil.
O privi cruciaminis
Saevos quae stimulos, dia Charis, fugas;
O brutis quoque belluis
Praebens laetitiae, quam cupiunt, facem
Totum muneris hoc tui est,
Quod florent bene res terram habitantium,
Firmâ coniugii fide:
Quod stirps est hominum, sicut erit, tuum est.

XX. Ad IOH. BURCKARDUM WETZELIUM Philos. Candidat. Ex lib. 4. Carm. 9. Odâ.

NE crede ineptê futilia esse, quae
Claro Stagirae natus in oppido,
Non ante Phoebeas per artes
Apta dedit monumenta dextrê.
Non si priores Theulogie tenet,
Themisve, Cousve; Euepies latent


page 23, image: s023

Cleiûsque et innuptae Thaliae,
Uraniaeque graves labores:
Nec si quid olim grex Sophiae edidit
Haec spernit aetas: vivit adhuc Plato,
Ducuntque passim per Lycea
Socratici radios alumni.
Non sancta doctas Technosynes fugit
Opes, et acrem iudicii notam
Limamque linguarumque fructus,
Et decus Eusebie magistra.
Non iureconsultus Logicas item
Fastidit artes: saepe Politice
Adscita, depugnavit acris
Perspicuis Sophiae logismis
Perplexa legum proelia: non sagax
Calenus, aut hoc Hippocrates prior,
Neglexit illa arcana Tempe,
Pieridum latice irrigata.
Vixere docti, post ea lumina,
Multi, sed omnes, de Sophies face
Se feneratos esse fame
Principium, unanimes fatentur.
Tantum supremis addit adoreis
Exculta Clio. Non ita te suis
Donis inornatum carere,
Totve tuos patietur exin,
WETZELI, agonas carpere lividas
Obliviones. Est animus tibi
Rerumque abundans, et venustae
Rhetoricae, Logicaeque plenus,


page 24, image: s024

Grassatus omnes per Physicae ambitus
Latê patentes; scis bene siderum
Certos meatus, scis tonitru
Quid moveat, Zephyri aut tumultum;
Iudex honesti limitis, utile
Discernis, ardens prava recidere
Affectuum, et commune iustis
Ordinibus statuisse magnum.
Non venditantem multa, vocaveris
Rectê eruditum; rectius occupat
Laudem eruditi, qui Camenâ
Multiplici sapienter uti,
Linguasque callet edere principes,
Dulcesque Musis iungere Gratias:
Non ille caelos eleganti
Laureolâ timidus ferire.

XXI. Ad Lib. 4. Carm. 10. Oden. Spiritus Sancti laudes.

FLAMEN, parantem ludicra pangere,
Verasque laudes; admonuit sacrum:
Ne dia terrenis canendis
Plectra darem. Tua mens IEHOVA
Fructusque sanctis contulit uberes;
Et dona lapso restituit gregi,
Amissa primorum parentum


page 25, image: s025

Nequitiâ; et vetitam redemptis
Arcem polorum pandit; et entheum
Catum impetenti frena tyrannidi
Iniecit; emovitque pestes;
Atque idiomata donat alma:
Per quae verendum nomen et incliti
Surgunt honores, summaque Numinis
Diffusa maiestas, ab ortu
Solis ad Hesperium cubile.
Adstante nobis Flamine, non furor
Mundanus, aut vis ulla fidem eximet:
Non fraus Sathanae, qui fideli
Insidias struit usque turbae:
Non, qui Latinum Pontificem colunt,
Promissa tollent caelica: non Getae,
Non Turca, pestis Christianûm
Non Parathum prope flumen orti.
Nos et profestis lucibus, et sacris,
Templi sonoris in laquearibus,
Cum prole matronisque nostris
Rite DEUM prius apprecati,
Virtute plenos caelifluâ viros,
Linguis micantes eminus igneis,
Petrumque facundum, et timentem
Progeniem Isacidûm, canemus.


page 26, image: s026

XXII. In HERODEM INFANTICIDAM, PARODIA Ex Epod. 6. Ode.

QUID innocentes bimulos mactas, Leo,
Moliris et CHRISTO necem?
Nae prorsum inanes, ô tyranne, edis minas,
Stimulumque contra calcitras!
Nam quale fulmen diritasque grandinis,
Infesta pestis messibus,
Ruit per agros turbine immani sata,
Et cuncta ruris gaudia:
Tu cum novâ feritate perpetras scelus,
Morte insolenti concides.
Time, time! namque in truces Rhamnusia
Parata vibrat spicula:
Ut in Pharaona Aegyptio mersum aequore,
Aut in profanum illum Syrum.
An si quis ausis impiis petat DEUM?
Inultus ille evaserit?


page 27, image: s027

XXIII. Ad EPO. 10. ODEN. PARODIA PROPEMPTICA.

FAUSTO Thaliae alumnus exit alite,
Petens Lyceum Phoebicum.
Ut inviis custodias pium viis,
IEHOVA te precor Deus.
Caelestis ales ipsius claudat latus,
Cladesque cunctas exigat.
Exsurgat Phaethon qualis illis solibus
Cum ver remigrat aureum.
Nec imber atrâ nube densus appluat,
Quem Tethyos neptes cient.
Feliciore sed feratur hinc itu;
Olim ac TOBIAE filius:
Quem sanctus alto missus ales aethere,
Dixit, reduxit sospitem.
O quantus erga te omnium elucet favor,
Quanta omnium exspectatio:
Et illa non simulata gratulatio,
Grates et aeternum ad DEUM:
Insignis olim cum coronâ Pythicâ
Reversus ad tuos eris.
Devota quod si vox [transcriber: word missing] meas preces,
A te profecta, iuverit


page 28, image: s028

IEHOVA clemens prosperabit exitum,
Reditum dabitque candidum.

FINIS PARODIARUM. Sequuntur METAPHRASES.

METAPHRASIS Odae 1. libri 1. Carminum Horatii. I.

INCLUTE Maecenas, atavûm sate sanguine regum;
Praesidium Musis dulce decusque meis;
Sunt variis variae curae, et sua quemque voluptas,
Quemque suum studium ducit, et artis opus.
Sunt, quos delectat rapido contendere cursu:
Et metam cautis praeteriisse rotis.
Qui dein sollenni tendunt super aethera palmâ,
Tergemino divis semper honore pares.
Hunc, si mobilium plebis circumfusa Quiritum
Laudet, et ad caelos voce favente vehat:
Illum, qui fundos gaudet coluisse paternos,
Messibus invectis horrea plena iuvant.


page 29, image: s029

Talem, Myrtoi trabe findat ut aequoris undas,
Perduxe Attalicâ haud conditione queas.
Tum licet Icariis mercator fluctibus errans,
Discupiat patrii rura videre soli:
Attamen, ut paulum venti posuere, reversus
Ad genium, quassas repparat ipse rates.
Est alius, vitae prorsum pertaesus agrestis,
Qui capitur sapidi lurco liquore meri;
Nec dubitat solidam somno diffindere lucem.
Propter aquam, aut viridi, membra supinus humo
Castra iuvant alios, litui, sonitusque tubaeve
Atque invisa nimis matribus arma piis.
Venator tandem, cervos sectatus, aprosque
Investigatos sedulitate canum;
Immemor et sociae tenerae, et surgentis alumni;
Vel noctes udo sub Iove durus agit.
Haec alii: ast me hederae, doctae redimicula frontis,
Longaeva prohibent posteritate mori.
Hinc solum nemus, et silvestria numina, Nymphe
Sufficiunt soli gaudia vera mihi.
Si placida Euterpe si blanda Polymnia chordis
Non fugit Alceae plectra movere lyrae.
Dein si me Lyricae tu gaudes addere turbae:
Vertice nae feriam sidera celsa meo.
Nil ego terrarum dominos, palmasque superbas;
Nil ego delicias divitiasque morer.


page 30, image: s030

II. METAPHRASIS Odae 3. libri 1. Carm.

ERGO abit ille meos non ultimus inter amicos,
Aemulus Ascraei Maeonidaeque senis?
Ergo sedet, doctas invisere Pallados arces;
Aequoreisque vehi per freta longa viis?
O, cuius fidei vates est creditus ille,
Navis, velivolo currere docta mari;
Salvum Cecropiis exponas finibus, opto;
Conserves animae dimidiumque meae.
Sic te, diva potens Cypri, Venus aequore nata,
Sic Helenae fratres, ligna corusca, regant!
Hippotadesque aliis ventorum carcere clausis,
Adspiret Zephyri flabra secunda tibi!
At vero fragiles qui primus in aequora puppes
Duxit et infido marmore vela dedit;
Nec timuit rapidum, certantem Aquilonibus, Austrum,
Nec tristes Hyades, non rabiemque Noti;
Quo non est alius maris impetuosior undis;
Arbitrio cuius statque movetque salum;
Illi, credo, triplex circum praecordia ferrum:
Illi et de rigido robore pectus erat.
Ecquid enim gelidae timuit mortis genus ullum?
Qui siccis oculis monstra inamoena maris;
Qui latê infames, illa Acroceraunia, montes
Vidit, et irati saevitiem Iconii?


page 31, image: s031

Atque Deus, prudens cum poneret omnia, vasto
Nequiquam terras abscidit Oceano:
Si tamen et lati penetrant vada caerula Ponti,
Immensi finem transiliuntque rates.
Usque adeo nil non audax tentare, lucelli
Causâ. gens hominum per scelus omne ruit.
Sic satus Iapeto, quondam audax intulit ignem
Sub ductum aetheria, fraude nocente, domo;
Hinc macies, hinc dura fames hinc visa nec unquam
Invasit terras febrium acerba cohors.
Inde, prius nobis quae tarda venire solebat,
Iam properat celeri mors inopina gradu.
Ingressus vacuum sic Daedalus aera pennis,
Ivit, quas homini non datur ire, vias.
Sic ferus Alcides raperet quo cerberon umbris,
Ausus perrupit ipsum Acheronta truci.
Nil hominum usque adeo petulantia linquit inausum:
Caelum etiam terrae dira propago petit.
Atque ita per nostras, admissa immania, culpas
Irata haud patimur ponere tela Iovem.

III. METAPHRASIS Odae 2. lib. 2. Carm.

CRISPE, genus princeps ab equestri sanguine ducens,
Quem capit haud caecis abdita lamna locis:
Argento color est nullus, nullus color auro;
Splendorem ex usu nî moderante trahat.


page 32, image: s032

Proin aget extento Proculeius nobilis aevo,
Fratribus indulsit, qui patris instar, opes.
Illum felici terrarum Fama per orbem
Pennâ solvi unquam rite cavente, vehet.
Nempe sitim infandam quicumque exstinguit habendi,
Heroum vincit fortia facta ducum:
Latius et poteris fines extendere regni,
Si valeas animi flabra inhibere tui:
Quam Libyam iungas ipsis si Gadibus olim,
Et subsit domino Poenus uterque iugo.
Namque sibi indulgens ceu crescit diditus hydrops;
Corpore nî languor fugerit albus aquae:
Sic sitis expleri haec nulla ratione potestur;
Ni cedat fervens ille Cupido tibi.
Hinc virtus censu felici cauta Phraaten
Eximit, infamem crimine avaritiae.
Vocibus et falsis vulgum bene dedocet uti:
Qui solum Croesos autumat esse deos.
Ast uni regnum defert diademaque tutum
Et laudis rarae, praemia rara, decus:
Quicumque ingentes auri cum spectet acervos;
Haud aciem ad cumulos usque retorquet opus.


page 33, image: s033

IV. METAPHRASIS Odae 10. lib. 2. Carm.

QUALITER Oceano dans carbasa libera quondam,
Felici portum navita tangit ave;
Si neque se pelago credat temerarius alto;
Neu malefida nimis littora nave premat:
Sic tibi, mi Licini, ducetur leniter aevum;
Sors cordi semper si mediocris erit.
Aurea cui placet haec; non squalet sordibus, idem
Sobrius invidiâ, summa petente, caret.
Nam quo res usquam fuerit praelustrior ulla;
Hoc gravior a illam crede, pericla manent.
Cernis, ut ingentes ventorum turbine pinus,
Ut querceta [Reg: querqueta] gravi saepe Aquilone tremant!
Cernis, ut aeriae, monimenta immania, turres
Haud raro casu terrificante ruant!
Cernis, ut in caelum minitantes vertice montes
Irato feriant fulmina missa polo!
Sed bene munitus contra vim sortis utramque,
Atque suis animus dives ubique bonis;
Infestis sperat meliora; timetque secundis,
Altera ne versâ sors eat acta rotâ.
Tristia nam laetis (rerum haec adamantina lex est)
Laetaque mutari tristibus, ipse vides.
Ipse vides, ut vere Iovis moderamine pulso,
Instent tristis hiems et penetrale gelu.
Summovet ille idem glacialia tempora brumae;
Atque comis silvas, gramine vestit humum.


page 34, image: s034

Et male si nunc est, male forsan non erit olim:
Non rerum facies una, colorve manet.
Dirigit haud semper lethalia vulnera ferro,
Sed quondam et citharâ blandus Apollo canit.
Tu iam, mi Licini, sis sortem ad utramque paratus:
Non tumidus laetis, non timidusque malis.

V. METAPHRASIS Odae 16 lib. 2. Carm.

UT primum piceâ tegitur caligine caelum:
Nec monstrant pelagi sidera certa viam:
Dulcia tranquillae superos rogat otia vitae,
Quisquis in Aegeis nauta laborat aquis.
Otia vult Thrace, studiis asperrima belli;
Haec eadem pharetrâ Medus honorus amat.
Quilibet exoptat sibi tutam, GROSPHE, quietem:
Verum huc quae ducit non via cuique patet.
Non etenim gemmis, non est venalis et auro,
Non, quae Sidonio murice lana nitet:
Non possunt gazae deducere corde tumultus;
Aut Croesus tenuit quicquid avarus opum.
Non lictor populum quantumvis summovet, idem
Marmoreâ curas exigere aede potest.
Ille potest, tenui cui quadrâ dulce salinum
Splendet, qui vitae tempora laetus agit.
Huic faciles somnos numquam [(transcriber); sic: unquam] timor anxius aufert:
Hunc dubium numquam, dire Cupido, quatis,
Sed modicis rebus satiatus regnat, et in se
Divitiarum exsors, satque superque tenet:


page 35, image: s035

Ecquid in exiguo iaculamur fortiter avo
Plurima, quis praesens vix facit hora fidem?
Quid terras alio mutamus sole calentes?
Quid semet recti pectus inane fugit?
Aeratas scandit curarum vis mala naves,
Et turmas equitum sollicitudo petit.
Ocior est cervis, est alis ocior Euri,
Nec locus est, quem [(transcriber); sic: quen] non anxia cura petat.
Ergo animus saltem praesenti gaudeat altus,
Securus quid sors crastina luxve ferat.
St quid (ceu sunt res) forte exhibeatur acerbi,
Temperet ingenuus risus amaritiem
Nam nihil ex omni reperitur parte beatum:
Nosque latet, quidnam vespera sera vehat.
Sic quondam clarum cita mors lethavit Achillem:
Abscidit et socii gaudia certa tori.
Sic quoque Tithonum consumpsit longa senectus;
Et cladem cantu macra cicada refert,
Et mihi fortassis felix id porriget hora,
Quod tibi praelustri Parca noverca negat:
Nam tibi, GROSPHE, greges, armentaque bucera sunto;
Parturit ubertim qualia Trinacria:
Sint et equae, latê implentes hinnitibus auras,
Lanaque te Tyrio tincta colore tegat:
Divitiae contra modicae mihi, parvaque rura:
Alceae tenuis spiritus estque lyrae.
Praeterea infidum vis mascula temnere vulgus:
His ego ditatus, nil tua, GROSPHE, moror,


page 36, image: s036

VI. METAPHRASIS Odae 1. lib. 3. Carm.

QUAE sit pax animi, quae nostra medela malorum,
Ille ego Musarum dicere Mysta paro.
Impia turba procul, procul impia turba facesse:
Carmina nulla tibi percipienda cano:
Percipienda cano sed castis auribus illa:
Quales Nympharum sunt puerûmque gregi.
Imperium in cives est summis regibus amplum:
Imperium in reges, sed tenet ipse Deus.
Ipse supercilio trifida movet arida terrae:
Ipse Giganteas disicit igne manus.
Contingit, laetas disponat ut ordine vites
Latius hic alio, pluraque vina legat:
Contingit Martis descendat in aequora campi
Illustri proavûm nobilitate potens:
Moribus ast alius melior descendat eodem;
Virtutisque decus nomina clara, ferat.
Attamen et summos pariter mors tollit et imos:
Fatalis nomen quodlibet urna movet.
Non Siculae poterunt somnos inducere mensae:
Non avium cantus, non citharaeque soni:
Desuper immineat si setâ adpensus equinâ
Ensis, et exitii si premat usque metus.
Contra blanda quies numquam fastidit agrestum,
Qui gestant curis libera corda, casas:
Umbrosis desunt nec ripis munera somni:
Tempe etiam Zephyris pervia somnus adit.


page 37, image: s037

Nam qui, quod satis est, nihil ultra discupit; illi,
Laudari felix cur mercatur, habet.
Ille procellosi numquam petit aequora Ponti;
Arcturi occiduas non timet ille minas.
Numquam illum cruciant affictae grandine vites;
Numquam laesa arbos, aut malefidus ager.
Sed cui nec tellus satis est; hic molibus altum
Contegit, et solitum piscibus arctat iter.
Quippe frequens istuc mittit caementa redemptor
Cum famulis, domino tecta parante suo.
Nec sic declinat miserae vexamina mentis;
Cordis et affectus, qui fuit ante, manet.
Scandit Herus navem, navem spes scandit eandem;
Cedere de Domino cura timorque negant.
Cornipede invehitur sublimis; et huc quoque cura
Advolat: expertem nec sinit esse sui.
Proin si nec Phrygium scit delinire dolentem
Marmor, nec stellis amula lana potest:
Si mentem haud recreant generosi pocla Falerni;
Si nec Achaemeniis costa profecta plagis:
Cur ego vesano vasta atria moliar ausu?
Cur mihi divitias per scelus omne parem?
Non his permutem positas in valle Sabinâ
Aedes: non curas tanti ego sanus emam.

VII. METAPHRASIS Odae ultimae lib. 3. Carm.

ERGO opus exegi Musis Phoeboque favente,
Claudens Aeoliis Itala verba modis,


page 38, image: s038

Hoc opus et statuis fuerit vivacius aeneis,
Altius insigni Pyramidumque situ;
Hoc non imber edax non saevus diruet Auster.
Nec pessum annorum saecula cana dabunt.
Hoc me vitalem faciet post funeris horam;
Nec totus gelidâ contumulabor humo.
Semper apud seros crescet mea fama nepotes,
In Capitolinâ dum cadet aede bidens.
Et quamvis humili prognatos sanguine dicar;
Attamen in vatum carmine multus ero;
Quâ latê rapidis violens strepit Aufidus undis;
Quâ Daunus sicis imperitavit agris;
Nempe ego, qui princeps Alcaei plectra secutus,
Aeoliis vinxi verba Latina metris:
Flexanimesque dedi vario discrimine cantus,
Ante ausus vatum quos dare nemo fuit.
Tolle Thalia caput, meritis celeberrima tantis;
Atque meas lauru cinge virente comas.

VIII. METAPHRASIS. Odae 3. lib. 4. Carm.

QUEM tu cumque semel progressum matris ab alvo
Spectaris placido lumine Melpomene:
Illum haud clarabit pugilem labor Isthmius acrem
Insignis pugnis, caestibus atque, labor.
Illum non cursis sonipes excitus Achaeo
Victorem plausus murmur et inter aget.
Nec capitolinam victor ducetur ad aedem,
Ornatus meritas Delide fronde comas.


page 39, image: s039

Illum, quod regum fera debellaverit arma,
Fregerit et vires, contuderitque iugum,
Non Mavors Clariâ redimitum tempora fronde
Romanâ egregium sistes in aede Ducem.
Plurima sed Tibur quae fertile praefluit unda
Et silvae facilis vatibus umbra sacris;
Aeolio fingent insignem carmine, fingent
Illustrem Heroo Maeoniisque modis.
Hinc urbs imperitans de septem montibus orbi,
Me vatum gaudet connumerare choro.
Atque adeo iam nunc mihi laudis adorea crescit:
Dente minus iam nunc mordeor invidiae.
O quae temperiem dulcis testudinis aptam
Innumeris numeris, Pieri sancta, facis;
O tibi si libeat mutis quoque piscibus illum
Donatura cygni Dauliadisque sonum:
Muneris omne tui est, digito quod monstror, et hic est
Ille lyrae fidem, audio, id omne tuum est;
Quod spiro, et validas habeo in sacra carmina vires,
Quod placeo, atque legar, si legar, omne tuum est.

FINIS METAFRASEWN.