10 November 2003 Martin Tavakolian
TEI header added; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - Morpheus spell check


image: s001

POEMATUM JANI LERNUTI, JANI GULIELMI, VALENTIS ACIDALI, NOVA EDITIO. LIGNICI Impensis DAVIDIS ALBERTI Bibliopolae Vratisl. Anno cIc Ic CIII.


image: s003

Nobilissimis excellenti doctrina et virtute Viris D. JACOBO MONAVIO CONSILIARIO IGIOBREGENSI, et D. DANIELI RINDFLEISCH BUCRETIO PHILOSOPHO ET MEDICO; Patritiis Uratislaviensibus, Dominis et Patronis observandis CASPAR CONRADUS Uratislaviensis S. D.

MAgna apud piam antiquitatem Poetarum semper fuit existimatio, Viri Nobilissimi, magna reverentia atque observantia. Praeter hoc enim, quod primae Philosophiae Magistri, et
[Gap desc: Greek words]
hinc inde nuncupantur; filii etiam Deorum, Deorum interpretes, Prophetae, Patres sapientiae, Virtutum genitores a Platone magno illo Philosophiae sole perhibentur. Et non de nihilo. Fuerunt enim illi non solum eximia ingenii felicitate, sed varia etiam atque exquisita doctrina instructissimi, atque antesignani quasi ad eruditionis et virtutis viam. Unde Graeci filios suos potissimum Poetis crudiendos tradiderunt, solos nimirum illos sapientes judicantes: Nac infeliciter quidem, si eidem Platoni credimus, qui Poetas divino quodam furore


image: s004

concitatos multum commodi Graecis hominibus attulisse, in Phoedro suo attestatur. Atque obscurum sane hoc esse potest minime, vel solum Homerum intuenti. Illum enim ante omnes alios Graeci tanti fecerunt, ut non tantum filiis suis a prima statim aetate instillari voluerint; sed ipsi etiam ex eodem, tanquam ex locupletissimo penu omnem eruditionis, consilii ac virtutis thesaurum hauserint, eodem se oblectarint, ex eodem disputarint, et totam vitam suam, sive privatam illam, sive publicam agerent, exornarint. Ac Homeri quidem carmina primum dispersa, et seorsim hinc inde decantata, singulari quodam studio conquisivit Rex ille atque Legislator Spartanorum eximius Lycurgus, atque ex Ionia in omnem Graeciam intulit. Hunc deinceps simili fervore subsecutus Pisistratus Atheniensium tyrannus, illa, tanquam navis fractae disjectas tabulas collegit, et in duas partes, Iliada nempe atque Odysseam digessit. Hipparchus denique, Pisistrati filiorum natu maximus, cujus eximiae virtutes et sapientia inprimis atque studium, non tantum erga literas, sed patriam etiam summis laudibus celebratur, omnem Homerum Athenas attulit, atque ut a Rhapsodis, quos vocabant, solemnibus Atheniensium comitiis caneretur, instituit. Quid? quod eundem Aristoteles Peripatheticae Philosophiae Coryphaeus, summo et judicio et consilio Alexandro illi Magno praelegit, atque profundissime in animum ipsius instillavit: quod vel ipse Alexander reipsa comprobatum fecit, dum Iliada Homericam militaris scientiae viaticum indignitatam, e manibus numquam deposuit, sed dormiens etiam in castris cum gladio sub cervicali custodivit: imo dignissimam


image: s005

quoque censuit, quae arculae illi aureae inter Darii thesauros repertae crederetur. Sed nec hoc novum, esse Odysseam humanae vitae speculum, ut pote ex qua omnis illa non solum cognoscatur; sed quomodo instituenda, quae eligenda, quae omittenda, intelligatur. Auctoritatem etiam Homero non parum anget septem illarum Graeciae civitatum de patria ipsius certamen, quando nempe Civem suum volunt Smyrna, Rhodos, Colophon, Salamin, Ios, Argos Athenae.

At vero quorsum ista de laudibus Homeri tam copiosa venditatio? nisi eo inprimis, ut quaede Principe Poetarum recte, vereque heic dicuntur, eadem etiam de reliquis Graeciae Poetis jure dicantur merito, et ad seram usque posteritatem transferantur. Neque praetereunda heic silentio summa etiam veneratio, quam Romani Poetis exhibuerunt. Augustus Virgilium nonne amavit? nonne cum Augusto Maecenas Horatium? nonne Martialem Elius Verus? Populus Romanus auditis in theatro versibus Virgilii surrexit universus: ipsum vero praesentem veneratus est velut Augustum. Cicero, si Donato credimus, cum a Cantoribus versus quosdam ex Eclogis Virgilii recitari audiret, et statim acri judicio intelligeret, non communi vena editos, totam Eclogam ab initio recitari jussit, atque accuratius illam observans, in haec tandem verba erupit; Magnae spes altera Romae.

Significare nimirum voluit Eloquentiae Pater, ipse ut Latinae linguae spes prima fuisset, ita secundam futurum Virgilium. Idem Cicero in oratione pro


image: s006

Archia Praeceptore, de Poetis generalius disserens, accepisse se dicit a summis viris, ceterarum rerum studia, doctrina, praeceptis et arte constare; solum vero Poetam natura ipsa valere, et mentis viribus excitatum divino quodam Spiritu inflammari. Atque hac ratione Ennium sanctos Poetas adpellasse credo, quod quodam quas Deorum numine commendati nobis viderentur. Quod ipsum ipse etiam Ovidius adfirmat lib. 1. Fastor. dum sic in quit:

Est Deus in nobis, agitante calescimus ipso: Sedibus aetheriis Spiritus ille venit.
\^

Majestas Haec etiam Poetarum est eximia, quando Fabius summis Oratoribus credendum esse ait, qui veterum poemata vel ad fidem caussarum, vel ad eloquentiae ornamentum adsumunt. Taceo interim, non Philosophos tantum ethnicos Poetarum versibus crebro olim usos fuisse: sed religiosissimos etiam iisdem uti neque vaquam erubuisse. Divus Paulus electum illud Dei omnipotentis organon, cujus penes nos auctoritas omni exceptione maior esse debet, libros Poetarum et evolvit, et ad aedificationem ac correctionem aliorum, testimonia ex illis desumpsit luculenta. Sic Athenienses de Deo ignoto erudiens Aratum vetustissimum Poetam citat. Sic ex Menandro consortia malorum fugienda monet. Sic Cretensium mores ex Epimenide vivo colore depingit. Gregorius Nazianzenus ob excellentiam Theologus dictus, scriptis Poetarum mire et delectatus est, et ipse etiam sacrorum carminum volumen posteritati reliquit, quod non modo priscis temporibus puetis propositum est, sed hodie quoque a doctissimis quibusque


image: s007

in deliciis habetur. Joannes Chrysostomus Patriarcha Constantinopolitanus, qui sub Arcadio et Honorio Imperatoribus claruit, Aristophanis Comoediis noctu etiam pro pulvino usus legitur. Eustathius Thessalonicensis in Homerum doctissimos commentarios scripsit, qui etiam adhuc hodie exstant. D. Basilius Caesariensis, cui virtutum splendor Magni cognomen peperit peculiari oratione adolescentes ex gentilium scriptis, ac Poetarum inprimis, multum proficere et posse et debere docet: utpote quod suavitas illa verborum lectores et magis adficiat, delectetque, et altius animis inhaereant quae rhythmis inclusa. Clemens Alexandrinus et Eusebius viri religiosissimi in difficilimis etiam de Deo quaestionibus illustrandis confirmandisque Poetarum gnomas adhibuerunt. Sed longum foret, si omnia omnium qui in Ecclesia floruerunt, de Poetis et poetica, quam Philippus Melanchton Phoenixille Germaniae, florem et thesaurum eruditionis, magistram vitae, linguae formatricem nuncupavit, vellem percensere judicia.

Inter alia autem omnia, quae de Poetarum laudibus magnifica dicuntur, illud mihi videtur vel maximum, quod Fautoribus suis nominis immortalitatem largiri perhibentur, edito in lucem et consecrato illis aliquo poemate quod longe lateque in omnes mundi partes diffusum ipsorum elogia tamquam tubae cantu personat, ut ita et vivi gloria sua perfruantur, etcum e vita discesserunt, magis magisque in Orbe vigeant traditi hominum memoriae sempiternae. Hi vero ut sunt praecones virtutum eximii, et rerum praeclare gestarum testes locupletissimi: ita e contrario


image: s008

acerrimi sunt vitiorum reprehensores, et Nemesi quadam singulari manifestis sceleribus pollutos exagitare norunt. Quapropter Plato in Minoe eos, quibus existimatio sua curae est, in ullium odium offensionemque Poetae incurrete vetat. Claudius Nero quamquam alioquin omni diritate atque immanitate dirior; ab irritandis tamen Poetarum ingeniis, ut a Svetonio traditum est, sedulo temperavit. C. Caesar beneficiis potius cum Q. Valerio Catullo, quam odiis certare voluit, quamvis, ut idem Svetonius attestatur, versibus eius maledice atque contumeliose scriptis notatum se maculis sciret, quas numquam elueret. Sed quemadmodum olim Poetas erga dignitas atque observantia Maiorum fuit magna: ita nunc temporisin effoeta ista fatiscentis mundi senecta, cum omnium liberalium artium ac disciplinarum, tum Poeticae inprimis contemptus est longe maximus, adeo ut, Poetam si dixeris, hominem ab omni literatura alienum, aut mala etiam actum intemperie intelligant; vitio nescio an Poetarum, an vero reliquorum potius. Sane negare non possumus, divinitatis poeticae tantum nunc esse abusum, tantam irreverentiam, ut etiam, qui vix, quid versus sit, aut quot pedibus constet; nec quid Poeta sit, vel unde nomen acceperit, intelligunt, Poetae tamen nomen non adsectent saltim, sed redimant etiam levi aut pecuniola aut coenula: id quod satis superque ex doctissima Taubmani dissertatione Vitebergae habita adparet; qui stomachabundus quasi cavillo et convitio prope, ut ipsius verbis utar, petitus sibi videtur, si quis e vulgo isto Poetam eum nominet; Poetarum alioquin extra omnium invidiam facilime nunc


image: s009

temporis Poeta. Sed et vitio vel inprimis reliquorum dia poesis patitur. Dum enim illi nulla aut laudis aut gloriae cupiditate ducuntur; sed vel quaestui, vel deterioribus quibusque studiis addicti: sive otio vacantes ac luxuriae laudanda facere desierunt, tantum abest, ut elogia Poetarum exspectent, ut metuant potius vitae suae turpiter actae ad longam posteritatem transcriptiones, atque ideo odio eos prosequantur plus quam Vatiniano. Imo cum quibusdam ita comparatum est, ut CARNEM potius a miseris poetis velint, quam CARMEN: quales in Areteugenia sua egregie describit Cramerus, vir ob singulare ingenii acumen omnium amore dignissimus. Verum-enim-vero pluribus hanc temporum et morum perversitatem ut improbem heic ego, et supervacaneum mihi videtur, et ab ingenio meo longe alienum. Miror tamen in tanto divinae poeseos contemptu tot adhuc reperiri excellentia ingenia, quae artem istam non modo venerantur atque extollunt, sed ita etiam excolunt atque exercent, ut dexteritate judicii, ingeniique solertia veterum gravitatem, dulcedinem atque elegantiam si non superent, aequent tamen, aut quam proxime accedant. Quis enim non novit magnum illum Musageten Julium Caesarem Scaligerum? ad cuius aures non pervenit clegantia, suavitas atque inimitabilis facilitas Theodori Bezae? Quem non delectent Mele illa dulcissima Melissi? ut interim nihil dicam de Douzis Patre et filio, Josepho Scaligero, Grutero, Reusnero, Maiore, Bersmanno, Laubano, atque aliis, quorum reconditas ingenii dotes posteritas nescio an mirabitur aliquando, an vero stupebit potius. Sed ut ad illos tamdem deveniam, quorum


image: s010

caussa haec qualisqualis mea sermocinatio praecipue suscepta, JANUM nempe LERNUTIUM Belgam, JANUM GULIELMIUM Lubecensem, et VALENTEM ACIDALIUM Wistochiensem, quorum doctissima poemata vestro, Viri excellentes, instinctu, vestra persuasione atque opera, hinc inde collecta uno in hoc fasciculo nunc edo, fateor ego ingenue, me in enarrandis ipsorum elogiis, utpote qui sibi ipsi elogia, omnino mihi non modo non sufficere, sed vereri potius, ne ipsorum auctoritatem apud summos alioquin summam, ingenii mei tenuitate, verborumque inconcinno nexu deformem magis atque imminuam, quam augeam atque extollam, qui ipsi alioquin inter reliquos non nostri tantum, verum vetustioris etiam saeculi poetas fulgebunt, veluti inter stellas minores maximum illud atque lucidissimum solis corpus; et quorum canor longe melior ac suavior, quam gruum Clamor in aetherii dispersus sedibus Austri.

Tu Clarissime Monavi, cujus celebritas utramque solis domum iamdudum occupavit; Tu, inquam ingeniorum censor acutissime jure diceres merito Trigae hujus laudabiles laudes nulli alioquin satis laudandas, nisi familiarior consuetudo, atque amicitia conjunctior, amori potius te indulsisse quam veris rationibus ipsorum famam confirmasse, suspicari alios fortassis faceret. Sed et tu, Nobilissime Bucreti, antiquissimae Rindfleischiorum familiae in florentissima Uratisla viensium Repub, imo ipsius etiam Reipub, ornamentum nunc temporis eximium, potissimum diceres, nisi, quae summa est tua humanitas, modestia, atque animus a superbiore iactantia alienissimus


image: s011

mus, verereris, ne tuas potius, quam ipsorum Laudes quaesiisse viderere. Pro vobis igitur, pro vobis, inqua, imo pro me etiam interim hoc agat magnum illud Eloquentiae latinae flumen Lipsius, qui hos ipsos non tantum ab interiore amicitia, sed a mira etiam ingeniorum felicitate et pernovit et commendavit in suis hinc inde scriptis. Ac de Lernutio quidem, avis vir fuerit, testantur plurimae ipsius Lipsii epistolae. Gulielmium quanti fecerit, adparet ex eiusdem Lipsii Electo. cap. 16. post praefationem heic adjuncto. De Acidalio quid senserit, peculiaris etiam eius epistola sub finem heic addita docebit. Sed et Lectori non immerito suum heic relinquitur judicium, qui plura fortassis, quam ipse aut sperabit, aut ego promittere valeam, habebit: modo ille hanc qualem qualem operam sibi in editione ista ab homine poetices amantissimo praestitam boni consulat, et vitio non vertat, quod alienis potius, quam meis in lucem prodire voluerim, non, ut mihi hinc aliquid gloriolae arripiam; sed ut optimorum istorum Vatum scripta optima ab interitu quasi vindicem, atque memoriae si non aeternae, longae tamen reservem. Si tamen, quod minime quaero, hinc laudis aliquid ad me manabit, sanctum illud cum beatis Trigae istius Manibus, tum vobis, Viri Clarissimi, qui mihi ad editionem istam non auctores saltim, sed adjutores quoque exstitistis, vovebo. Atque adeo, quando pleraque a vobis accepi, non immerito sub vestri nominis auspicio adparere in publico tam volo, quam debeo. Recipite igitur Viri nobiles, a vobis antea acceptos, alio tamen vestitu ornatos hosce tres poetas vestros, et cum illos, tum me etiam adversus malevolorum,


image: s012

si quierunt, insultus atque morsiunculas defendite. Inprimis vero amanter vos rogatos volo, ut non tantum ea me erga adfectione, qua hactenus fuistis propensissima, pergatis, sed etiam, si excellentissimus Gruterus (quod tamen minime vereor) aegre fortassis ferret, Manes Gulielmianos hoc opere una etiam editos, non prius impetrata ipsius venia, pro amore vestro, quem cum ipso dudum fovistis, leniatis, me ipsi commendetis, atque Faventiam ipsius, quam exopto unice, concilietis. Sed nec doctissimum Christianum Acidalium hac Epigrammatum Germani sui reiterata atque aucta publicatione quidquam offensum iri, omnino spero; praecipue cum norim, esse illa tui, Amantissime Bucreti, juris, vel ex ipsa Valentis totali sanctione: imo rogatum ipsum publice heic volo, ut quae secum Fratris residua habet, aut nobiscum communicet, aut publici usus ipse faciat. Quod restat, DEUM OPT. MAX. oro, ut vobis et rebus vestris adsit, vestra omnia gubernet, se veat, fortunet; ac te, Clarissime Monavi, qui nomine Luna, re vero Sol es non tantum Patriae nostrae, sed totius pene Europae, Solem; Te vero, Bucreti, ut sanguine, ita et lumine huic adfinem, Lunam esse atque diurnare feliciter ad longa usque saecula cum tuis omnibus faciat. Bene valete viri optimi, atque optimis quibusque carissimi, ac Conrado vestro favere ne desinite, Preslaviae. VIII. Eid. Majas, quo die Ecclesia juxta Gregorianum Calendarium celebravit triumphantis Christi ad caelos adscensionem. Anno factae salutis humanae cIc Ic cIII.


image: s013

JANI GUILIELMI PRAECEPS B. obitus, eius defletio et laus ex Justi LipsI

2. Lib. Electorum c. 16.

ITa vivam ipse et valeam, ut peracerba nuper mihi accidit Jani Gulielmi mors, sive potius raptus. Subita enim fuit: et vix Biturigas venerat, cum febris eum occupavit, et in paucis diebus extremus ille dies. Sane amabam adolescentem insigni indole, magna spe: nec facile ingenium videram (juvenile quidem) magis mihi ad gustum. Libelli judicio meo testesquos in Gritico isto genere paucos edidit; sed probos doctosque, et quos haud tenere [(reading uncertain: print unclear)] Invidiae dens atteret aut lima labentis aevi. Sed peracerba mihi tamen haec mors, non nova. Quae enim alia vitae lex? Ut lignum uri natum est, arista secari: sic homines mori. Ite mei juvenes, et animis fidite aut annis. una nempe morbi aura est, quae adurit et exstinguit hunc omnem vitae florem. Quin ut venti, cum vehementissime perflant, ponunt fere et desinunt: sic mortales, cum grandia maxime spirant et sperant. Ego ipse, qui ista loquor, quam diu heic sum? Fallor: aut strictum iamin me quoque fatale hoc ferrum, et sequor te mi Gulielmi, imo calcem premo calce. Ita lentus difficilisque morbus hic suadet: qui ut hedera quaedam serpens, implicat et enecat me longo tractu. Sed hoc quidem fiet cum Deo meo visum: interea judicii mei de te et amoris monumentum hoc positum esto. non aeternum, scio, (stulti qui ab his scriptis id sperant) sed longaevum fortasse: si tamen, ut cum Pindaro dicam,


image: s014

Cum fatali quodam duxilio Eximium Gratiarum decerpo Hortum.

Cui monumento carmen etiam tuum insculpo, certum et elegantissimi ingenii symbolum, et in me puri adfectus. (V. infra pag. 82.)

JUSTUS LIPSIUS VALENTI ACIDALIO S. D.

TU vero quid facis, mi Acidali? Amicitiam meam ambis? abi, abi, frustra: quidita? iam diu habes. Testor Kalendas hujus anni auspices, et ita mihi felix ille eat, ut te amavi, cum primum faetum illum ingenii tui vidi, Velleianas Notas. Leviculas, inquis. Audacter dicito, et in hac modestia consta. O ornamentum juventutis pudor: seges verae gloriae et doctrinae! Alii, inquam, omnes melius dete, quam tu, sentiant: et sic parva tibi videantur, quae feceris, ut maiora cottidie possis. Vix autem faciet, qui facere se iam putat. Sed ad amorem. in clausula illius libelli tui, quam veri et vivi ignes? sensi, tetigi, et me quoque iam tunc accenderunt. Quid nunc, cum ventilas eos velut flabro suavissimarum epistolarum? uno veroque verbo, Amo: et velut ad aras tibi, cum Poeta, spondeo:

Tui haud capiet me oblivio, quam diu in vivis fuero et mea caera haec ut membra movebo.


image: s015

Certe, natura ipsa duce, amo ingenia, quae rectiora video, et ire ab bonam famam. Janum Gulielmium, popularem tuum, quanti fecerim, ipse scivit, atque etiam posteri, si vita aut gratia meis scriptis. Tu succede, quoniam Deus illum eripuit, optimum aevo pessimo, et constituit in felici illa sede. Nos quoque (am aliquid vaticinabor?) brevi illuc imus, ut valetudo haec dictat, vacillans, tenuis: tu vive nostri memor, et vale. Lovanii, Kal. quas dixi anni.

MDXCIII.


image: s016

LECTORI BENEVOLO.

TRriga poetarum prius edita junctim opere uno;
Catullus, et Tibullus, et propertius.
Triga Poetarum nunc junctim opere edita item uno est;
Lernutius, Gulielmus, et Acidalius.
Per Charites! Charites ut in illa, ita in ista etiam sunt;
Suaeque sunt et huic et illi elegantiae.
Trinum o perfectum! Trino o hoc utere bino,
Quicumque trinis vis placere Charitibus!

CASP. CONRADUS UratisL.