10 November 2003 Martin Tavakolian markup
TEI header added; typed text - structural tagging complete - no semantic tagging - Morpheus spell check
image: s001POEMATUM JANI LERNUTI, JANI GULIELMI, VALENTIS ACIDALI, NOVA EDITIO. LIGNICI Impensis DAVIDIS ALBERTI Bibliopolae Vratisl. Anno cIc Ic CIII.
image: s003Nobilissimis excellenti doctrina et virtute Viris D. JACOBO MONAVIO CONSILIARIO IGIOBREGENSI, et D. DANIELI RINDFLEISCH BUCRETIO PHILOSOPHO ET MEDICO; Patritiis Uratislaviensibus, Dominis et Patronis observandis CASPAR CONRADUS Uratislaviensis S. D.
MAgna apud piam antiquitatem Poetarum semper fuit existimatio, Viri Nobilissimi, magna reverentia atque observantia. Praeter hoc enim, quod primae Philosophiae Magistri, et [gap: Greek words] hinc inde nuncupantur; filii etiam Deorum, Deorum interpretes, Prophetae, Patres sapientiae, Virtutum genitores a Platone magno illo Philosophiae sole perhibentur. Et non de nihilo. Fuerunt enim illi non solum eximia ingenii felicitate, sed varia etiam atque exquisita doctrina instructissimi, atque antesignani quasi ad eruditionis et virtutis viam. Unde Graeci filios suos potissimum Poetis crudiendos tradiderunt, solos nimirum illos sapientes judicantes: Nac infeliciter quidem, si eidem Platoni credimus, qui Poetas divino quodam furore
image: s004concitatos multum commodi Graecis hominibus attulisse, in Phoedro suo attestatur. Atque obscurum sane hoc esse potest minime, vel solum Homerum intuenti. Illum enim ante omnes alios Graeci tanti fecerunt, ut non tantum filiis suis a prima statim aetate instillari voluerint; sed ipsi etiam ex eodem, tanquam ex locupletissimo penu omnem eruditionis, consilii ac virtutis thesaurum hauserint, eodem se oblectarint, ex eodem disputarint, et totam vitam suam, sive privatam illam, sive publicam agerent, exornarint. Ac Homeri quidem carmina primum dispersa, et seorsim hinc inde decantata, singulari quodam studio conquisivit Rex ille atque Legislator Spartanorum eximius Lycurgus, atque ex Ionia in omnem Graeciam intulit. Hunc deinceps simili fervore subsecutus Pisistratus Atheniensium tyrannus, illa, tanquam navis fractae disjectas tabulas collegit, et in duas partes, Iliada nempe atque Odysseam digessit. Hipparchus denique, Pisistrati filiorum natu maximus, cujus eximiae virtutes et sapientia inprimis atque studium, non tantum erga literas, sed patriam etiam summis laudibus celebratur, omnem Homerum Athenas attulit, atque ut a Rhapsodis, quos vocabant, solemnibus Atheniensium comitiis caneretur, instituit. Quid? quod eundem Aristoteles Peripatheticae Philosophiae Coryphaeus, summo et judicio et consilio Alexandro illi Magno praelegit, atque profundissime in animum ipsius instillavit: quod vel ipse Alexander reipsa comprobatum fecit, dum Iliada Homericam militaris scientiae viaticum indignitatam, e manibus numquam deposuit, sed dormiens etiam in castris cum gladio sub cervicali custodivit: imo dignissimam
image: s005quoque censuit, quae arculae illi aureae inter Darii thesauros repertae crederetur. Sed nec hoc novum, esse Odysseam humanae vitae speculum, ut pote ex qua omnis illa non solum cognoscatur; sed quomodo instituenda, quae eligenda, quae omittenda, intelligatur. Auctoritatem etiam Homero non parum anget septem illarum Graeciae civitatum de patria ipsius certamen, quando nempe Civem suum volunt Smyrna, Rhodos, Colophon, Salamin, Ios, Argos Athenae.
At vero quorsum ista de laudibus Homeri tam copiosa venditatio? nisi eo inprimis, ut quaede Principe Poetarum recte, vereque heic dicuntur, eadem etiam de reliquis Graeciae Poetis jure dicantur merito, et ad seram usque posteritatem transferantur. Neque praetereunda heic silentio summa etiam veneratio, quam Romani Poetis exhibuerunt. Augustus Virgilium nonne amavit? nonne cum Augusto Maecenas Horatium? nonne Martialem Elius Verus? Populus Romanus auditis in theatro versibus Virgilii surrexit universus: ipsum vero praesentem veneratus est velut Augustum. Cicero, si Donato credimus, cum a Cantoribus versus quosdam ex Eclogis Virgilii recitari audiret, et statim acri judicio intelligeret, non communi vena editos, totam Eclogam ab initio recitari jussit, atque accuratius illam observans, in haec tandem verba erupit; Magnae spes altera Romae.
Significare nimirum voluit Eloquentiae Pater, ipse ut Latinae linguae spes prima fuisset, ita secundam futurum Virgilium. Idem Cicero in oratione pro
image: s006Archia Praeceptore, de Poetis generalius disserens, accepisse se dicit a summis viris, ceterarum rerum studia, doctrina, praeceptis et arte constare; solum vero Poetam natura ipsa valere, et mentis viribus excitatum divino quodam Spiritu inflammari. Atque hac ratione Ennium sanctos Poetas adpellasse credo, quod quodam quas Deorum numine commendati nobis viderentur. Quod ipsum ipse etiam Ovidius adfirmat lib. 1. Fastor. dum sic in quit:
Est Deus in nobis, agitante calescimus ipso: Sedibus aetheriis Spiritus ille venit.Majestas Haec etiam Poetarum est eximia, quando Fabius summis Oratoribus credendum esse ait, qui veterum poemata vel ad fidem caussarum, vel ad eloquentiae ornamentum adsumunt. Taceo interim, non Philosophos tantum ethnicos Poetarum versibus crebro olim usos fuisse: sed religiosissimos etiam iisdem uti neque vaquam erubuisse. Divus Paulus electum illud Dei omnipotentis organon, cujus penes nos auctoritas omni exceptione maior esse debet, libros Poetarum et evolvit, et ad aedificationem ac correctionem aliorum, testimonia ex illis desumpsit luculenta. Sic Athenienses de Deo ignoto erudiens Aratum vetustissimum Poetam citat. Sic ex Menandro consortia malorum fugienda monet. Sic Cretensium mores ex Epimenide vivo colore depingit. Gregorius Nazianzenus ob excellentiam Theologus dictus, scriptis Poetarum mire et delectatus est, et ipse etiam sacrorum carminum volumen posteritati reliquit, quod non modo priscis temporibus puetis propositum est, sed hodie quoque a doctissimis quibusque
image: s007in deliciis habetur. Joannes Chrysostomus Patriarcha Constantinopolitanus, qui sub Arcadio et Honorio Imperatoribus claruit, Aristophanis Comoediis noctu etiam pro pulvino usus legitur. Eustathius Thessalonicensis in Homerum doctissimos commentarios scripsit, qui etiam adhuc hodie exstant. D. Basilius Caesariensis, cui virtutum splendor Magni cognomen peperit peculiari oratione adolescentes ex gentilium scriptis, ac Poetarum inprimis, multum proficere et posse et debere docet: utpote quod suavitas illa verborum lectores et magis adficiat, delectetque, et altius animis inhaereant quae rhythmis inclusa. Clemens Alexandrinus et Eusebius viri religiosissimi in difficilimis etiam de Deo quaestionibus illustrandis confirmandisque Poetarum gnomas adhibuerunt. Sed longum foret, si omnia omnium qui in Ecclesia floruerunt, de Poetis et poetica, quam Philippus Melanchton Phoenixille Germaniae, florem et thesaurum eruditionis, magistram vitae, linguae formatricem nuncupavit, vellem percensere judicia.
Inter alia autem omnia, quae de Poetarum laudibus magnifica dicuntur, illud mihi videtur vel maximum, quod Fautoribus suis nominis immortalitatem largiri perhibentur, edito in lucem et consecrato illis aliquo poemate quod longe lateque in omnes mundi partes diffusum ipsorum elogia tamquam tubae cantu personat, ut ita et vivi gloria sua perfruantur, etcum e vita discesserunt, magis magisque in Orbe vigeant traditi hominum memoriae sempiternae. Hi vero ut sunt praecones virtutum eximii, et rerum praeclare gestarum testes locupletissimi: ita e contrario
image: s008acerrimi sunt vitiorum reprehensores, et Nemesi quadam singulari manifestis sceleribus pollutos exagitare norunt. Quapropter Plato in Minoe eos, quibus existimatio sua curae est, in ullium odium offensionemque Poetae incurrete vetat. Claudius Nero quamquam alioquin omni diritate atque immanitate dirior; ab irritandis tamen Poetarum ingeniis, ut a Svetonio traditum est, sedulo temperavit. C. Caesar beneficiis potius cum Q. Valerio Catullo, quam odiis certare voluit, quamvis, ut idem Svetonius attestatur, versibus eius maledice atque contumeliose scriptis notatum se maculis sciret, quas numquam elueret. Sed quemadmodum olim Poetas erga dignitas atque observantia Maiorum fuit magna: ita nunc temporisin effoeta ista fatiscentis mundi senecta, cum omnium liberalium artium ac disciplinarum, tum Poeticae inprimis contemptus est longe maximus, adeo ut, Poetam si dixeris, hominem ab omni literatura alienum, aut mala etiam actum intemperie intelligant; vitio nescio an Poetarum, an vero reliquorum potius. Sane negare non possumus, divinitatis poeticae tantum nunc esse abusum, tantam irreverentiam, ut etiam, qui vix, quid versus sit, aut quot pedibus constet; nec quid Poeta sit, vel unde nomen acceperit, intelligunt, Poetae tamen nomen non adsectent saltim, sed redimant etiam levi aut pecuniola aut coenula: id quod satis superque ex doctissima Taubmani dissertatione Vitebergae habita adparet; qui stomachabundus quasi cavillo et convitio prope, ut ipsius verbis utar, petitus sibi videtur, si quis e vulgo isto Poetam eum nominet; Poetarum alioquin extra omnium invidiam facilime nunc
image: s009temporis Poeta. Sed et vitio vel inprimis reliquorum dia poesis patitur. Dum enim illi nulla aut laudis aut gloriae cupiditate ducuntur; sed vel quaestui, vel deterioribus quibusque studiis addicti: sive otio vacantes ac luxuriae laudanda facere desierunt, tantum abest, ut elogia Poetarum exspectent, ut metuant potius vitae suae turpiter actae ad longam posteritatem transcriptiones, atque ideo odio eos prosequantur plus quam Vatiniano. Imo cum quibusdam ita comparatum est, ut CARNEM potius a miseris poetis velint, quam CARMEN: quales in Areteugenia sua egregie describit Cramerus, vir ob singulare ingenii acumen omnium amore dignissimus. Verum-enim-vero pluribus hanc temporum et morum perversitatem ut improbem heic ego, et supervacaneum mihi videtur, et ab ingenio meo longe alienum. Miror tamen in tanto divinae poeseos contemptu tot adhuc reperiri excellentia ingenia, quae artem istam non modo venerantur atque extollunt, sed ita etiam excolunt atque exercent, ut dexteritate judicii, ingeniique solertia veterum gravitatem, dulcedinem atque elegantiam si non superent, aequent tamen, aut quam proxime accedant. Quis enim non novit magnum illum Musageten Julium Caesarem Scaligerum? ad cuius aures non pervenit clegantia, suavitas atque inimitabilis facilitas Theodori Bezae? Quem non delectent Mele illa dulcissima Melissi? ut interim nihil dicam de Douzis Patre et filio, Josepho Scaligero, Grutero, Reusnero, Maiore, Bersmanno, Laubano, atque aliis, quorum reconditas ingenii dotes posteritas nescio an mirabitur aliquando, an vero stupebit potius. Sed ut ad illos tamdem deveniam, quorum
image: s010caussa haec qualisqualis mea sermocinatio praecipue suscepta, JANUM nempe LERNUTIUM Belgam, JANUM GULIELMIUM Lubecensem, et VALENTEM ACIDALIUM Wistochiensem, quorum doctissima poemata vestro, Viri excellentes, instinctu, vestra persuasione atque opera, hinc inde collecta uno in hoc fasciculo nunc edo, fateor ego ingenue, me in enarrandis ipsorum elogiis, utpote qui sibi ipsi elogia, omnino mihi non modo non sufficere, sed vereri potius, ne ipsorum auctoritatem apud summos alioquin summam, ingenii mei tenuitate, verborumque inconcinno nexu deformem magis atque imminuam, quam augeam atque extollam, qui ipsi alioquin inter reliquos non nostri tantum, verum vetustioris etiam saeculi poetas fulgebunt, veluti inter stellas minores maximum illud atque lucidissimum solis corpus; et quorum canor longe melior ac suavior, quam gruum Clamor in aetherii dispersus sedibus Austri.
Tu Clarissime Monavi, cujus celebritas utramque solis domum iamdudum occupavit; Tu, inquam ingeniorum censor acutissime jure diceres merito Trigae hujus laudabiles laudes nulli alioquin satis laudandas, nisi familiarior consuetudo, atque amicitia conjunctior, amori potius te indulsisse quam veris rationibus ipsorum famam confirmasse, suspicari alios fortassis faceret. Sed et tu, Nobilissime Bucreti, antiquissimae Rindfleischiorum familiae in florentissima Uratisla viensium Repub, imo ipsius etiam Reipub, ornamentum nunc temporis eximium, potissimum diceres, nisi, quae summa est tua humanitas, modestia, atque animus a superbiore iactantia alienissimus
image: s011mus, verereris, ne tuas potius, quam ipsorum Laudes quaesiisse viderere. Pro vobis igitur, pro vobis, inqua, imo pro me etiam interim hoc agat magnum illud Eloquentiae latinae flumen Lipsius, qui hos ipsos non tantum ab interiore amicitia, sed a mira etiam ingeniorum felicitate et pernovit et commendavit in suis hinc inde scriptis. Ac de Lernutio quidem, avis vir fuerit, testantur plurimae ipsius Lipsii epistolae. Gulielmium quanti fecerit, adparet ex eiusdem Lipsii Electo. cap. 16. post praefationem heic adjuncto. De Acidalio quid senserit, peculiaris etiam eius epistola sub finem heic addita docebit. Sed et Lectori non immerito suum heic relinquitur judicium, qui plura fortassis, quam ipse aut sperabit, aut ego promittere valeam, habebit: modo ille hanc qualem qualem operam sibi in editione ista ab homine poetices amantissimo praestitam boni consulat, et vitio non vertat, quod alienis potius, quam meis in lucem prodire voluerim, non, ut mihi hinc aliquid gloriolae arripiam; sed ut optimorum istorum Vatum scripta optima ab interitu quasi vindicem, atque memoriae si non aeternae, longae tamen reservem. Si tamen, quod minime quaero, hinc laudis aliquid ad me manabit, sanctum illud cum beatis Trigae istius Manibus, tum vobis, Viri Clarissimi, qui mihi ad editionem istam non auctores saltim, sed adjutores quoque exstitistis, vovebo. Atque adeo, quando pleraque a vobis accepi, non immerito sub vestri nominis auspicio adparere in publico tam volo, quam debeo. Recipite igitur Viri nobiles, a vobis antea acceptos, alio tamen vestitu ornatos hosce tres poetas vestros, et cum illos, tum me etiam adversus malevolorum,
image: s012si quierunt, insultus atque morsiunculas defendite. Inprimis vero amanter vos rogatos volo, ut non tantum ea me erga adfectione, qua hactenus fuistis propensissima, pergatis, sed etiam, si excellentissimus Gruterus (quod tamen minime vereor) aegre fortassis ferret, Manes Gulielmianos hoc opere una etiam editos, non prius impetrata ipsius venia, pro amore vestro, quem cum ipso dudum fovistis, leniatis, me ipsi commendetis, atque Faventiam ipsius, quam exopto unice, concilietis. Sed nec doctissimum Christianum Acidalium hac Epigrammatum Germani sui reiterata atque aucta publicatione quidquam offensum iri, omnino spero; praecipue cum norim, esse illa tui, Amantissime Bucreti, juris, vel ex ipsa Valentis totali sanctione: imo rogatum ipsum publice heic volo, ut quae secum Fratris residua habet, aut nobiscum communicet, aut publici usus ipse faciat. Quod restat, DEUM OPT. MAX. oro, ut vobis et rebus vestris adsit, vestra omnia gubernet, se veat, fortunet; ac te, Clarissime Monavi, qui nomine Luna, re vero Sol es non tantum Patriae nostrae, sed totius pene Europae, Solem; Te vero, Bucreti, ut sanguine, ita et lumine huic adfinem, Lunam esse atque diurnare feliciter ad longa usque saecula cum tuis omnibus faciat. Bene valete viri optimi, atque optimis quibusque carissimi, ac Conrado vestro favere ne desinite, Preslaviae. VIII. Eid. Majas, quo die Ecclesia juxta Gregorianum Calendarium celebravit triumphantis Christi ad caelos adscensionem. Anno factae salutis humanae cIc Ic cIII.
image: s013JANI GULIELMII [orig: GUILIELMI] PRAECEPS B. obitus, eius defletio et laus ex Justi Lipsii [orig: LipsI]
2. Lib. Electorum c. 16.
ITa vivam ipse et valeam, ut peracerba nuper mihi accidit Jani Gulielmi mors, sive potius raptus. Subita enim fuit: et vix Biturigas venerat, cum febris eum occupavit, et in paucis diebus extremus ille dies. Sane amabam adolescentem insigni indole, magna spe: nec facile ingenium videram (juvenile quidem) magis mihi ad gustum. Libelli judicio meo testesquos in Gritico isto genere paucos edidit; sed probos doctosque, et quos haud tenere [reading uncertain: print unclear] Invidiae dens atteret aut lima labentis aevi. Sed peracerba mihi tamen haec mors, non nova. Quae enim alia vitae lex? Ut lignum uri natum est, arista secari: sic homines mori. Ite mei juvenes, et animis fidite aut annis. una nempe morbi aura est, quae adurit et exstinguit hunc omnem vitae florem. Quin ut venti, cum vehementissime perflant, ponunt fere et desinunt: sic mortales, cum grandia maxime spirant et sperant. Ego ipse, qui ista loquor, quam diu heic sum? Fallor: aut strictum iamin me quoque fatale hoc ferrum, et sequor te mi Gulielmi, imo calcem premo calce. Ita lentus difficilisque morbus hic suadet: qui ut hedera quaedam serpens, implicat et enecat me longo tractu. Sed hoc quidem fiet cum Deo meo visum: interea judicii mei de te et amoris monumentum hoc positum esto. non aeternum, scio, (stulti qui ab his scriptis id sperant) sed longaevum fortasse: si tamen, ut cum Pindaro dicam,
image: s014Cum fatali quodam duxilio Eximium Gratiarum decerpo Hortum.
Cui monumento carmen etiam tuum insculpo, certum et elegantissimi ingenii symbolum, et in me puri adfectus. (V. infra pag. 82.)
JUSTUS LIPSIUS VALENTI ACIDALIO S. D.
TU vero quid facis, mi Acidali? Amicitiam meam ambis? abi, abi, frustra: quidita? iam diu habes. Testor Kalendas hujus anni auspices, et ita mihi felix ille eat, ut te amavi, cum primum faetum illum ingenii tui vidi, Velleianas Notas. Leviculas, inquis. Audacter dicito, et in hac modestia consta. O ornamentum juventutis pudor: seges verae gloriae et doctrinae! Alii, inquam, omnes melius dete, quam tu, sentiant: et sic parva tibi videantur, quae feceris, ut maiora cottidie possis. Vix autem faciet, qui facere se iam putat. Sed ad amorem. in clausula illius libelli tui, quam veri et vivi ignes? sensi, tetigi, et me quoque iam tunc accenderunt. Quid nunc, cum ventilas eos velut flabro suavissimarum epistolarum? uno veroque verbo, Amo: et velut ad aras tibi, cum Poeta, spondeo:
Tui haud capiet me oblivio, quam diu in vivis fuero et mea caera haec ut membra movebo.
image: s015Certe, natura ipsa duce, amo ingenia, quae rectiora video, et ire ab bonam famam. Janum Gulielmium, popularem tuum, quanti fecerim, ipse scivit, atque etiam posteri, si vita aut gratia meis scriptis. Tu succede, quoniam Deus illum eripuit, optimum aevo pessimo, et constituit in felici illa sede. Nos quoque (am aliquid vaticinabor?) brevi illuc imus, ut valetudo haec dictat, vacillans, tenuis: tu vive nostri memor, et vale. Lovanii, Kal. quas dixi anni.
MDXCIII.
image: s016LECTORI BENEVOLO.
TRriga poetarum prius edita junctim opere uno;
Catullus, et Tibullus, et propertius.
Triga Poetarum nunc junctim opere edita item uno est;
Lernutius, Gulielmus, et Acidalius.
Per Charites! Charites ut in illa, ita in ista etiam sunt;
Suaeque sunt et huic et illi elegantiae.
Trinum o perfectum! Trino o hoc utere bino,
Quicumque trinis vis placere Charitibus!CASP. CONRADUS UratisL.
image: s017JANI LERNUTII OCELLI. ELEGIAE. ODAE. EPIGRAMMATA.
image: s018AD JANI LERNUTII [orig: LERNUTI] MANES.
Lernutii [orig: LErnutI] Manes, Vos o sanctissima Phaebi
Numina, Lernutii [orig: LernutI] nomine quae cluitis!
Parcite, si superas opera hac vos lucis in auras,
LernurI ipso, inquam, vestri opere hoc, revoco.
Quei patiatur enim genere aut genio edita Phaebi
Ille Deum atque hominum disperiisse Pater?
Phaebi erat hic genus; aut genius Phaebi ipsius ipse;
Iste ita in illo, et in isto ille erat arte potens.
In Phaebi ergo viget Lernutii [orig: LernutI] Numine nomen:
Phaebi et, in hujus ovat nomine, Numen item.
Dum vivet Phaebus, vivet Lernutius idem:
Non potis est Genio Phoebus obisse suo.CASP. CONRADVS UratisL.
page 3, image: s019IANI LERNUTII OCELLI.
CARM. I.
QVis sese ocellis insinuans tuis
Divum receptus hoc amat? et manu
Cessante et arcu, crebra nigris
Tela superciliis coruscat?
Sacrata virtus Numinis, heu quibus
Ducta illecebris, atque qui immemor
Consedit istic? an procacem
Esse Iovem rear, et relicta,
Junone rursus nequitias dolis
Moliri opertas, praepetis ut sui
Cum tectus involucro ephebum
Sustulit Iliadem? an puellum
Catum decorae Cypridis; ac faces
Hinc spargere acres, spiculaque improbo
Vibranda cornu, nunc venenis
Tinguere, nunc variare melle?
Vultus ita olim Dardanios prece
Motus Parentis sumpsit, et abdita.
Divinitate Elissam amicum
Fratris in arbitrium coegit.
Quid quisque credat, disspiciat: sacris
Haec fixa myrti carmina ramulis,
Amorem ocellis ferre Hyellam
Credere me populis loquantur.
page 4, image: s020CARM. II.
FVlgentes oculi bifida qui frontis ab arce
Stringitis obliquis spicula fulminibus:
Cum vobis Puer ille Gnidi postponat honores,
Excubet et vestris assidue in speculis,
Quo vos compellem titulo? neque enim estis ocelli:
Astra estis, tantum queis pote ferre Deum.CARM. III.
MEns animi, quo caeca ruis? sic ergo tui exsors
Alterius pergis te dare in arbitrium?
Vos oculi, quis fervor agit? quo Paeone fretos
Vulnoris insani non pudet esse viam?
Nempe ope nunc vestra abjectus, quod sit mare amare,
Cogar ab ingrato discere servitio.
Mens animi o infracta! oculi o male conjurati!
In mea tam pronos exitia ire meos?
Aeternum miseri socio languete dolore.
Fas necis artifices, me moriente, mori.CARM. IV.
ADspectu sine, Vita, tuo me pascere ocellos:
Nec mihi delicias hac, rogo, parte nega.
Sic ego. cum strophii diducta nube, revelas
Ora Terapnaeis aemula numinibus.
Hinc velut aetherei pavefacta fragore tonitrus,
Abdita festino mox pede tecta subis.
page 5, image: s021
Non est hoc sinere adspectu, Lux, pascere ocellos:
Est iaculo injecto tollere, quae dederas.CARM. V.
TE Lux, te quoties video, subito aestuo totus,
Sulfur ut accensam cum rapuit faculam.
Te Lux, te cum non video, subito algeo totus,
Ut eos Alpinis quae latet in nivibus.
Astra Nepae exspectent alii, Capricorni alii astra,
Et caeli certis se recreent spatiis,
Tu mihi vel tropico sub sidere Sirius ardes:
Sirio at ardente, tu mihi frigida hiems.CARM. VI.
QValis Dardania quondam Citherea sub Ida
Pastoris Phrygii venit in arbitrium;
Cum nuptam, natasque Jovis Dea livida formam
Perpulit humano subdere judicio:
Talis et arcano egreditur mea Vita cubili,
Nativum nullis artibus aucta decus.
Cernis ut explicito niteat frons aequore? cernis
Acer ut ex oculis spicula stringat Amor?
His Deus ille, polo, terraque Amathuside missis,
Ut propriis gaudens ludit in hospitiis.
Quam bene caesaries vernans sua tempora obumbrat!
Emicat e roseis gratia quanta genis!
page 6, image: s022
Flammea puniceo non cedunt labra corallo:
Et primis certat narium ebur nivibus.
Quam teretes digiti! quam laevia colla! venustum
Quam latus! artifici quae data forma pedi est!
Ut non mortalem seprodit! ut omnia rara,
Omnia vel magni sunt thalamo apta Jovis!
Dum licet, admissos Tilhonia flecte jugales:
Teque iterum Eois abde sub aequoribus:
Aut ferruginea vultum tege nube. refulget
Clarior e terris lux modo luce tua.
Nifacis; egressam temere pudor obruet aureus:
Victa meae postquam videris os Dominae.CARM. VII.
O Frons Hyellae marmore laevior,
Splendere summi digna toro Iovis,
Non absque fronte sidera ista
Sideribus tua adaequo, et ultra
Formosi amoenum Luciferi jubar,
Astris pudorem quo reliquis facit;
His audeo excitare nomen
Spumigena Venere invidente.
Impune nemo te videat; sui
Quin exsul, ipsum se tibi mancipet
Devotus; extemploque nexum
Sponte tuum petat: ille cartu
Fallace blandas qui volucres maris
Sprevit puellas, non queat illicem
page 7, image: s023
Transire flammam, flamma visam
Non mage, quam queat ipsa naphtham.
Perenniclaris tu quoque frontibus
Jungere posthac, fulgidulos tibi
Me teste scintillare ocellos,
Unde faces animet Cupido.CARM. VIII.
FUlmen habet caeli domitor: fert Aegida Pallas:
Oceani trino est fuscina dente minax.
Marspiter et curru molitur praelia et ense:
Pugnis Tyndarides praevalet, alter equis.
Alcides clava bellatur, Mulciber igni,
Thyrso Evan, virga praepes Atlantiades.
Quei solus pharetra viduus Puer errat et arcu?
Quei face? cuncta oculis haec gerit arma Venus.
Quae Venus? illa mei pulcherrima caussa furoris,
Mille oculis Veneres quae simul una gerit.CARM. IX.
EXcors exanimis semper vestigia sector
Lux tua: et huc illuc irrequietus eo.
An quae olim Clytien damnarunt fata, eadem nunc
Improba Parcarum net manus illa mihi?
Herculis an sub fronte tibi lapis occultatur?
Atque animi nobis ingenium ex chalybe est?
An potius radiis istis, velut igne pyrausta,
Captus in exitium sponte mea rapior?
page 8, image: s024
Eheu quam miserum male versat dulcis amaror;
Dum tecum sine me me sine Hyella vagor!CARM. X.
QVate luce mihi, mea Lux, fas visere non est;
Quae lux est aliis nox inamoena mihi est.
Per loca sic manes furvae lugubria Divae
Errant aeternis palliduli in tenebris.
At qua luce mihi, mea Lux, te visere fas est;
Turbine lux agili praecipitata fugit.
Sic Jovis ad mensas Heroes nectare fusi,
Quamvis longa, tamen tempora non numerant.
O mihi te, mea Lux, semper sic visere fas sit,
Ne caelo invideam, sufficere hora potest.CARM. XI.
AUra felicis Zephyri, aura felix,
Aura, quam Phoebo Dea mater antris
Clam sub exesis genuit: secundo
Sic in amore
Chloris ardenti tua semper adsit:
Sic tuis cedant animosa fratrum
Flabra: sic regnes: age nunc volatus
Suscita, et arcem
I, pete Heroi positam Maluto,
Quam Venus, spretis Eryce atque Cypro,
Incolit, simul mea Lux eam oris
Praetulit istis.
page 9, image: s025
Defer has illi lacrimas, per ora
Quae mihi nivis liquidae instar undant:
Defer et suspiria nostra, ab imo
Pectoris aegri
Quae traho, noctuque dieque mortem
Dum miser vivo miseram, atque curas
Inter insanas jecur usque saevo a
Vulture rodor.
Dic, bona oppressum nisi sublevet spes,
Mox fore, adspectu ut recreer cupito;
Nil fore, optatum toties subire
Cur morer Orcum?
Sed quis haec amens tibi? luce tacta
Ut meae prima fueris puellae,
Flamine actutum ex humili emicabis
Arduus ignis.CARM. XII.
TAm procul ergo meo vixi divisus ab igne:
Et sine te, mea Lux, perditus haud perii?
Mens ergo potuit tantas evincere moles,
Ultimaque infernae justa negare rati?
Sic adeo immites lacerarunt intima curae:
Sic dolor usque suo saeviit ingenio:
Ut superesse hilum mirer mihi pectoris hujus;
Ut mirer fatis me superesse meis?
Nunc demum expertus video, curas in amore,
Quamvis depressos non temere opprimere:
page 10, image: s026
Scilicet ut miseri magis ac magis excruciemur,
Inque diem peius nos mala nostra habeant.
Caucasea infelix ideo de rupe Prometheus
Pendet, et assidua carpitur a volucre:
Cumque semel letho posset finire aerumnas,
Perpetuo vivit, perpetuo moritur.
At tu, Vita, tuos ultra mihi ne nega ocellos.
In rivos lacrimarum ecce abiere mei.CARM. XIII.
QVando Hyella cernere
Tuos ocellos, hospites Amoris,
Fiet integrum mihi
Rursus: diem prae omnibus diebus
Expetitum et aureum
Semper fatebor, efferamque semper.
Gaudia ista vel mihi
Si nox reducat: omnibus diebus
Praeferendam et auream
Noctem fatebor, efferamque semper.CARM. XIV.
FOrte sub adspectum dominae cum, Douza, venirem:
Atque oculis epulas ferre suas caperer:
Extemplo arcanas penetrans vis sacra medullas
Irruit, et rapidis me ignibus implicuit:
Implicuit graviterque accensum funditus ussit.
Sic subita Aethnaei fulminis ira ferit.
page 11, image: s027
Miretur iaculos celeres Libyae incola: virus,
DI magni, quanto majus habent oculi!CARM. XV.
EXoculis mea Hyella tuis modo gaudia mille;
At modo tristitiae semina mille traho.
Cor micat, et trepidis exsultant pectora fibris:
Spem vultu quotios candidiore facis.
Mens cadit, atque exspes iaceo in maerore, metuque
Spem vultu quoties turbidiore negas.
Quid iam non in me tibi DI voluere licere,
Montibus his animum sic mihi quando rapis?
Ah ducis exemplo Aemonii, Lux, mollior adsis!
Cumque tot intuleris vulnera, confer opem.CARM. XVI.
Sancte senex, Nerei quem sunt penes aequora, Proteus,
Cui fas, in leges te variare tuas:
Omnia si rerum miracula corpore formas;
Flamma superjecto quei potes esse mari?
Sic ego: Carpathius contra mihi talia vates:
Nam quae sollicitum cura animum, inquit, habet?
Dic agedum, intuitu quoties tua te Venus urit,
Frigidus in mediis aestibus unde tremis?CARM. XVII.
AMorem ocellis flammeolis Herae
Vidi insidentem, credite posteri:
page 12, image: s028
Fratresque circum ludibundos
Cum pharetra volitare et arcu.
Eheu pavore cor trepido salit,
Mensque icta amoris Numine devium
Lymphatur. Eheu parce telis,
Parce gravi puer acer igne.
Fas inquieta sit mihi gaudia,
Curasque dulces, cuspidis et tuae
Votiva vulnera, atque amicum
Arte lyrae celebrare amarum.
Fas et parentis regna Amathusidos
Porrecta late dicere; partaque
Tropaea de Titane, et astus
Mulciberis male pertinacis.
Tu vim leonum, tu tigrides domas,
Ceteque et uros: perque acies truci
Dextra gradivum fulminantem
Mitem animis placidumque reddis.
Tu post Gigantum terrigenam manum
Fusam fugatam, tela Diespitri
Irata tollis: tu relicta
Conjuge sidereisque regnis,
Quandoque tauro dissimilem sui
Abdis vel auro: iam gelidis cygnum
Uris sub undis, iam salacem
Destruis in Satyrum aut in hircum.
page 13, image: s029
Te Bruta tellus, te maris aequora
Caelumque et invisi horrida Tartari
Sedes veretur: te veretur
Ipsa Hecate, Patruusque Pluto.CARM. XVIII.
COr mihi nescio quis rapuit? quis? numquid Hyella?
Sic est: luminibus praeda fuit dominae.
Quid nunc quid faciam? qua cor ratione reposcam?
An toties captus audeam adire iterum?
Sirenumque iterum ad scopulos haerere, et iniquas
Ilicet in pedicas non rediturus agi?
An potius maneo? praestat. Sed corde remoto,
Languida quei solitus membra calor recreet?
Quo feror ambiguus? pro me puer ito Cupido:
Aut Paphiae ceston huc cedo matris: eo.CARM. XIX.
DVm penitus nostris nondum Puer ossibus haesit,
Et prima afflatus incalui facula:
Intentis in te pendebam fixus ocellis,
Argus ut in pastus pellio Inachiae.
Et quamquam infestum lunaret fervidus arcum,
Et plena circum te streperet pharetra:
Mensque acris praesaga mali trepidaret, et ire
Ultro se proprium sciret in exitium:
page 14, image: s030
Non tamen a caro potui divellier ore,
Insolitis gaudens vita cupidinibus.
Atjam nunc animum et sensus deperditus omnes,
Sera ut Nyctimene, ferre aciem nequeo:
Incertusque mei muto, iactorque Medusae
Tamquam saxificae cernere vultum habeam.
Nec tamen a caro possum divellier ore,
Insolitis captus vita cupidinibus.
Heu tacti ad vivum, frustra, frustra estis ocelli!
Quid libertatis quaerere jus patriae?
Aut quorsum invitos alio contendere gressus?
Sic Phryga pos damnum sero ferunt sapere.
Quin agedum perstate, avidique haurite venenum
Vivere cum non sit, sit mihi posse mori.CARM. XX.
HVc illuc quo quisque means in Sole vagatur,
Corporis accedit corpus inane sui.
haud aliter quo, Vita, pedum vestigia flectis,
Corporis accedo corpus inane tui.
Certe tecum animi vivit pars optima nostri:
Ne quem me species arguit, esse putes.
Sum tu: cura tui nec te tamen ulla remordet.
Corporis hinc iactor corpus inane mei.
At simul ex oculis oculos subducis, inane
Qui modo corpus eram, dispereo in nihilum.
Nec minus hei nihilum luctus, lacrimaeque male urunt!
Sic post fata etiam Mygdonis orba dolet.
page 15, image: s031CARM. XXI.
QVem tu, Vita, tuo semel
Perstrinctum placido lumine ceperis,
Illum non vagus Adria
Jactabit cupidum: non creperae vices
Ardentem in fera praelia
Raptabunt. neque fors aulica, callidis
Occultum ingenii artibus
Quod Regum obsequio subdiderit caput,
Adscribet procerum ordini.
Sed qui sanctus Amor dulcicado madet,
Et formae insolitus lepos,
Diffundent liquido nectare caelitem.
Caeli me rota tertii
Concinnat Charites inter amabiles,
Ac sacrum Veneri gregem:
Et iam mole minus corporis aggravor.
Omortalibus invidas
Mentis quae tenebras, Lux mea, discutis!
Oseclo quoque reptili
Incussura aquilae, si libeat, volatum!
Ex omni et merito tuum est,
Quod cura vacuus degeneri feror,
Nil Deos tacite obsecrans.
Quod vivo et valeo, sumque meus, tuum est.
page 16, image: s032CARM. XXII.
ALituum immortale decus, DIs aemulus ales,
Ipse sibi genitor, ipse sibi soboles:
Qui nostri ex alto spernens consortia mundi,
Nec Fortunatis cernitur a populis:
Sed Tigrim, Gangemque ultra, Nabathaeaque flabra
Lucifer ardentes mane ubi frenat equos,
Aurorae roseos inter Titanidis ortus,
Non adeunda aliis regna beata tenet:
Taedia decurse quoties male fert aetatis,
Ne fati temere concidat arbitrio:
Aggereum educit tumulum sibi colle sub alto,
Conspicuum myrrha, conspicuum casia:
Et tumulo adjiciens flores et germina florum,
Mercibus intactam pauperat Arabiam:
Mox Phoebi ad radios pennas quatit auri colores,
Accenditque sui funera sponte rogi:
Scilicet ut letho redivivus surgat ab ipso,
Natalesque ambusta hauriat e cinere.
Sic ego dum nitidos Dominae me verto ob ocellos,
Instar siderei qui mihi Solis habent,
Spe, desiderio, dulcique agitatus amore,
Ipse pyra et proprio sum meus igne rogus.
Atque ubi diripuere avidae praecordia flammae;
Vivere desisto, vivere ut incipiam.
page 17, image: s033CARM. XXIII.
Non tibi pulchra satis, Claudi, mea Hyella videtur:
Nec merito raris digna cani numeris.
Aut miser invidia, aut alio excaecatus amore es.
Sume meos oculos, et dabis esse deam.CARM. XXIV.
ENspeculum formae testem cape, labraque Hyella,
Adspice Acidaliis invidiosar rosis.
Adspice marmoreum frontis decus: adspice Phaebi
Lumina sidereis aemula luminibus:
Ut superet niveos facies candore hyacinthos,
Et cervix Indum lactea ebur superet.
Quintiliae tali nec contigit esse: nec ipsa,
Sexte, tua venia Cynthia talis erat.
Talis erat Phrygia praelata duabus in Ida,
Ad caelum victrix dum Cytherea redit.
Omnia contulerunt in te sua munera Divi.
Ah cave, ne cupidis surripiare Diis.CARM. XXV.
OCellus ille, quem cano, Dei alitis
Ait fuisse nidus unus unicus:
Neque ullius lepori amabilis nurus
Nequisse praenitere, sive seriis
Opus foret vacare, sive lusibus.
Et hoc negat Lycaenidis male aemulae
Negare frontem, et auream Critheidem,
page 18, image: s034
Plocenque nobilem, Aeliamque caesiam,
Glyconida, speculumque Belgii Antherin:
Ubi iste post-ocellus, antea fuit
Serena stella. namque in orbe lacteo
Micante saepe lumen extulit face.
Tabuda magne, tuque ductor Hespere
Tibi haec fuisse et esse cognitissima
Ocellus inquit: ultima ex origine
Choros stetisse dicit inter astricos:
Tuo ustulasse te tuosque in aequore:
Et inde tot per invidentium greges
Decus tulisse, dura sive mollia
Moveret arma, sive mallet Aliger
Simul protervus abdere utraque in jecur.
Neque ulla vota amasionibus Diis
Sibi esse facta, cum veniret a domo
Jovis superbi adusque candidum hunc diem.
Sed haec prius fuere. nunc Dioneo
Cluitque honore, seque dedicat Tibi
Cupid Amoris, atque Amor Cupidinis.CARM. XXVI.
CAesarias alius deducat in arma cohortes,
Aut Othomannorum praelia resque canat
Ipse domi quo Marte premar, quibus impetar ausis,
Eloquar Idalii perditus insidiis.
Non equites, non me pedites, classesue lacessunt:
Agminis insoliti fraus nova bella movet.
page 19, image: s035
Lunatoque superciliorum e fornice grassans
Crudia venenatis vulnera dat iaculis.
CARM. XXVII.
CRedimus in superis aevum si ducere Divos
Ex quo Saturnum templa Acherontis habent:
Quei nunc caelyrum tractu, illecebrisque relictis,
Degere Lux tecum gaudet et audet Amor?
Certe oculi quaecumque tui vis attrahit illum,
Iure mihi fuerit maior Amoris amor.CARM. XXVIII.
HAec hora dicta est: exit ecce patriis
Factura Diis ritu annuo.
Spectare rarum si juvat formae decus,
Nulla ante quale protulit
Aetas avorum, nec futura posteris
Producet ulla saeculis:
Ut invidis reconditum exseras jubar
Titan, memento, nubibus.
At ne procaci lumine avius cave
Et mente et axe corruas:
Clademque nati rursus instaures tui,
Cum terra hiulca incendio
Manes profundi prodidisset Tartari;
Cybamque publicam Senex
Pigro paludis abdicarat alveo:
Et iam ipse Erynnias furens
page 20, image: s036
Deos in ipsos Dis citasset, amnium
Ni Rex Paterque perditi
Orbis misertus attulisset ultimis
In rebus auxilium Padus.
Praesens face adsis, et memor, Cupidines,
Si quando Divos urere
Redit voluntas, ex ocellulis Herae
Geminas ciere lampades.CARM. XXIX.
LVce oculorum orbus cum fertur utraque Cupido
Dictat ut Aoniis gens operata sacris:
Queinam tam certo sua spicula discutit arcu,
Lascivum quoties stat penetrare jecur?
Heu spes ambiguas! quid non in amore timendum,
Vulnere si caecus dirigit arte Puer?CARM. XXX.
LVtea puniceis Matuta jugalibus exit:
Etque pruinoso excita viri gremio
Tollitur: aequorei adsiliunt sub sidere fluctus:
Et trahit aurivomos purpurea unda sinus.
Sol pone emergens radiatum insigne reportat,
Et juga rimatur ardua luce nova.
Tu quoque, Vita, tuis lucem mihi suscita ocellis:
Et tenebras laeta disjice fronte meas.
page 21, image: s037
Non audis? et verba nothis facio irrita? nox est
Luce vel in media te sine plena mihi.CARM. XXXI.
FLecte oculos, mea vita, tuos: si cernere pergam,
Fiam Tiresias alter, et Oedipodes.
Redde oculos, mea vita, tuos: ni cernere pergam,
Frigidus exanimi pectore dispeream.
O dubii vis certa mali! quid Cypri miraris?
Quae nova te in clades asperat ira meas?
Aut placidis fruar impune et cum pace; vel aeger
Ne toties moriar, da semel ut moriar.CARM. XXXII.
SI quandoque mihi obviam
Facta es; hos oculos tuos
Ut vidi, hei geminas faces,
Queis dudum misere uror!
Ne rursum exitio sciens
Memet objiciam; ilicet
Incerto trepidus pede,
Qua datur, retrocedo.
Frustra: nam prius aridas
Flamma per segetes strepens
Sedetur; prius in caput
Cursus Isara flectat:
Quam desiderii queam
page 22, image: s038
Surgentis premere impetum:
Aut menti arbitrio meo
Legem ponere recti.
Ut quondam (Inachiae fidem
Si veram historiae putas)
Ad pestem ante oculos sitam
Ivit Amphiaraus:
Sic cernam licet, apparem
Quid mali mihi, ni loco
Devitem; tamen in crucem,
Velpes me rapit ipse.
Cur ergo, o oculi, fuga
Vana nitimur? aestuat
Imis visceribus latens
Vis concepta veneni:
Quam nec Thessala cantibus:
Aut herbis anus enecet:
Quin nec ipse Epidaurius
Curet arte paterna:
Hic etsi lacerum Deae,
Vitaeque Hippolitum suae
Olim reddidit; haec polo
Possit diripere astra.
Ah Amor nimium impotens!
Ah me clade gravi obrutum!
Jamne conditio feris
Ipsis mitior exstat?
His et lethiferas manus
page 23, image: s039
Pastoris fugere, et sacro
Dictamni antidoto datur
Plagae posse mederi:
Si quam forte volatili
Percusse iaculo latus,
Dum male insidias cavent,
Accepere trementes.
Sed nil deprecor. impudens
Sim, si vel puerum sui
Optem dissimilem, aut velim
Captum luce videre.CARM. XXXIII.
CVr faciem quoties istam, Lux, cernere pergo
Immemor ah animi exsternor et obstupeo?
Nec secus, ac contra tendit qui tela diei,
Protinus obscura differor a nebula?
DI facerent, Argi cingant mihi lumina frontem!
Alitis aut cingant lumina fulmigerae.
Arcas virga meos oculos non vinceret unquam:
In capite hoc somno nec foret ulla quies:
Quin formae tot monstra tuae formosa tuerer,
Dum mors obtutus solveret una meos.
Et sane dos digna Diis pote, et aequa videri,
Extulerint cum te dotibus innumeris,
Innumeros tribuisse mihi quoque luminis orbes:
Mirer ut hos inte, Lux, propiusque sequar.
page 24, image: s40CARM. XXXIV.
POst obitum in varias animam migrare figuras
Euphorbo vere si placuit Samio:
Nec mors ingenium mutat, seu flumina canus
Servet olor, nemorum seu leo tesqua colat:
Ipse ego (quando suo me cepit lumine Hyella)
Composito gignar funere papilio.CARM. XXXV.
AD te si quando accessi, et tua lumina specto,
Lumnina Phaebeis quae mihi pro facibus:
Ut qui monstrifice Phorcynidos ora tuentur,
Frigidus adstricto pectore dirigeo.
Nec mora: lux animum attonito rapit improba: et alter
Sum Thamyras, fieri dum volo Aristorides.
Quodque Poetarum superat mira omnia, fio
Hoc mage Aristorides, quo mage sum Thamyras.CARM. XXXVI.
CUr numquam satier tuos
Spectans, Lux mea, ocellulos,
Istos, Lux mea, ocellulos,
Qui cor sic mihi carpunt
Ignitum faculis suis,
Ut nec Aenariae obrutus
Altis vorticibus Gigas
Coeus ardeat aeque;
page 25, image: s41
Mirabar prius: at modo
Nil novi video. in necem
Sponte tendere Pyralin
Vidi lucis amore.CARM. XXXVII.
QVisolis Libyae degit Basiliscus arenis,
Cuncta cenenato lumine trux perimit.
Quid mirum, vastis igitur si regnet in oris,
Nec quisquam propius audeat ire ferum?
Mirandum magis. adsector te, Lux mea, semper,
Cum tamen et miti lumine me perimas.CARM. XXXVIII.
UT Afro ratis occupata vento,
Dum caelum tenebris, fretumque inhorrens
Solo fulgure claret: ipsa cani
Dum prudentia et ars stupet magistri,
Jam Pollucibus ultimum invocatis:
Si secundior aura spiret, et lux
E Pharo procul emicet; repente
Hanc remis petit, advolatque velis.
Sic istos mihi quando, Vita, occellos,
Post lentas hiemes amoris offers
Jactato male perditeque: surgit
Celer mox animus, fugaque fluctus
Tam saevos trepidante spernit, et se
In portum penitus suum recondit.
page 26, image: s42
Illum ego utsequar, assequarque, si quis
Te tunc me sinat usque basiare:
Usque ad milia millies trecenta
Te tunc te mea basiare pergam,
Aut ultra potius neque osculandi
Umquam me satias moveret ulla:
Non, si praepavitante corde, et ipsis
Tandem deficientibus medullis,
Totus hauriar obruarque totus.
Sed dum te mea basiare pergo:
Dum plexus cupidis tibi lacertis,
Ut tenax hedera arbori aut corymbus,
Isto nectare solvor osculorum,
Quo nec suavius ipse Phryx Tonanti
Inter pocula caelitum ministrat:
Nolim vel cupiam, haud queam teneri,
Quin et lucidulos tuos ocellos,
Quin genas roseas, et oris hujus
Clari, candiduli duos pyropos,
Unde has delicias mihi creari,
Unde haec gaudia gaudeo evenire,
Grato lumine saepius salutem.
DI quod hoc genus impotentiae? ergo
Sic labris misere invidere ocellos:
Nec spem esse auxilii? Huc Meneni: et olim
Si plebem patribus reduxti amicam,
Quam malus temere efferarat error,
page 27, image: s43
Nunc age ingenium excita, allabora,
Cum labris bene congruant ocelli:
Et Deus mihi pacis alter esto.CARM. XXXIX.
NOn ita Parrhasiam spectat lapis Indus ad Arcton,
Occulto magnes nobilis ingenio:
Nec Clytie sic solis equos intenta tuetur,
Mortua non potuit cujus amore mori:
Nec sic aurata rutilantia in arbore mala
Observat custos pervigil Hesperidum:
Nec sic Phryxei tutatur velleris Hydrus
Excubat insomni nocte dieque acie:
In te ego ut obtutu semper defigor eodem,
Lux mea, luce frui fas mihi quando tua est.
Sed quae fata meis credam contraria votis?
Colchida quamve in me sacra piare querar?
Dum tibi devotos usque aversaris amores,
Nescia blanditiis reddere mota vicem?
Namque vel adsiduis studiis addicta Minerva
Secreta certas delituisse domo:
Velsi fors prodire juvat: velo abdita prodis,
Tamquam deliciis invidiosa meis.
Ah nostri si nulla tibi, Lux, mutua cura est!
Saltem sit Pueri mutua cura Dei.
page 28, image: s44
Hic est ille, tuis qui cernere gaudet ocellis:
Qui tibi cum superis et Venerem antetulit.
Et potes o male grata Deum bis lumine adempto
Abstrusum coecas deprimere in latebras?
Ne tantum ne offirma animo pulcherrima crimen:
Quin potius laesi numina concilia.
Ut possis prodire velis, vultu sed aperto:
Teque palam videat, invideatque Venus.CARM. XL.
OCelle Americi soli, volans sacrata Phoebo,
Fors inter alites tibi fortuna jure favit,
Quascumque mobile aeris per aequor aura tollit:
Cum labe nulla turpior novoque salva ab orbe
Munusculum Puellulae meae obtigisti amicum:
Atque illius nunc in sinu melos suave lingua
Tentes sonare blaesula; cibisque nunc cupitis
Fruare, nec tuae Indiae te germina aut odores
Morentur; omnia Indiae cum germina ac odores,
Nectarque dulce caelitum trahas velosculo uno.
Dic o mihi, dic, roscido soluta mane somno
Cubile avando deserit, decusque amabile oris
Exsuscitans toro emicat; natale numquid astrum,
Eque occidente oririer stupesne posse solem?CARM. XLI.
Quid juvat in nostros dentem distringere lusus:
Et premere innocuae simplicitatis opus?
page 29, image: s45
Non hic Galbano prurit mihi pagina luxu
Hellespontiaca nec crepat aera manu.
Nec Didymi exactas renovat sub fornice noctes:
Aut Nero, quae tacitis gesserat in Capreis.
Adspicis ingenua deducta poemata fronte,
Qualia dum Paphiis ignibus incalui,
Prima verecundo cecinit mea Pieris ausu.
Estne quid heic oculi, Zoile, cur doleant?
Si doleant; tu caussa mali. quos invidia exest,
Intuitu sanos sic vitiant oculos.CARM. XLII.
NOn insolenti nec dubia ferar
Via uniformis per superum igneas
Amator arces: atque nexu
Corporis ante obitum exsolutus
Terrena spernam. nil capiet mei
De parte sacra Persephone nocens,
Tagaxque Parca, stamen occet,
Ut lubet, e tribus una nostrum.
Jam iam repulsa nocte animi, vigor
Conturbat intus, atque hominem procul
Exturbat aegrum, concitoque
Pectus obit agitatque motu.
Jam mens inerti carcere libera
Supra maligni tramitis obices
page 30, image: s46
Curru Cupidinis levata,
Evehitur per inane magnum.
Interque caeli septa Quiritium,
Et Gratiarum virgineum chorum,
Qua Cyprius movetur orbis,
Ipsius in gremio Diones
Laetatur omni laetitia: et Deae
Agnoscit expressam effigiem suae,
Ardetque, miraturque, et inse
Liquitur illecebra decoris!
Frustra latebris, Lux, penetralium
Peploque gaudes: nusquam oculis abes
Invisa nostris. mitte peplum,
Mitte supervacuas latebras.AMORE MAGISTRO.
page 31, image: s47JANI LERNUTII [orig: LERNUTI] ELEGIAE.
AD JANUM DOUZAM A NOORTWIICK ELEGIA. I.
TU nunc ambrosia Musarum et nectare plenus
Disseris ingenii semina, Douza, tui.
Ac curis procul aeternos moliris honores,
Unde et ab exsequiis laus tibi certa manet.
Non levis ambitio, nec amor male suadus habendi,
Quae dira humanis pabula dant vitiis,
Nec te desidiae Siren movet improba: nec te
Ulla voluptatis sevocat illecebra.
Aut ergo ante tuos vivis conviva penates,
Et nihil arcana voce rogas superos:
Aut qua secretum illudit tremulis nemus umbris,
Lymphaque muscos a prosilit e scatebra,
Inter hamadryades et agrestum Numina Faunos,
Insolitum citharae dividis arte melos:
Dumque canis; sistunt latices, nemus arrigit aures:
Mirati applaudunt Fauni et Hamadryades.
Aut Dominae in gremio tereti cervice reposta,
Dilectis oculos pascis imaginibus:
Labraque turgidulis pressans sitientia labris,
Ipsum cum Paphia despicis Odrysium.
page 32, image: s48
Mox niveis caeli vectus super ardua cygnis,
Qua sola unius semita facta solo est,
Ultra luciferum formosae Amathusidis orbem,
Hic ubi in auratis Sol micat altus equis,
Mille rapis, monstrante Deo, miracula rerum:
Et duplici mentis igne citas animum.
Hinc tua sub nostras venerunt basia chartas,
Basia deliciis invidiosa suis.
Basia vel Pyliam nata emollire senectam,
Basia vel sanctos digna hilarare Deos.
Felicem o te sorte tua ter, Doaza, quaterque:
Ante obitum vita caelicolum frueris.
At mea me caris Lachesis procul arcet ab oris,
Et miserum ignoto iactat in exsilio.
Nec satis est Alpes modo transcendisse nivesque,
Saxaque mutatis vis superanda feris:
Et toties sprevisse viae discrimina caeca,
Tot subiisse aestus, tot subiisse hiemes:
Ecce aliam ex alia cogor mox visere gentem,
Currere et Insubrum finibus ulterius.
Interea ferus instat Amor, Dominamque relictam
Objicit: et rapidas ventilat usque faces.
Quid tibi jucundum nostras incendere poenas?
Tam tener hei numquam non gravis esse potes?
Haud ego desertor fugi tua signa Cupido.
Justa fuit patrium linquere caussa Larem.
page 33, image: s49
Quam Tityo volucris, nobis concede quietem.
Plus satis est durae me mala ferre viae.
Neve vaces; rigidos istis age subde sagittis,
Per lacerum penetrant iam mihi tela jecur.
Aut si nulla mei tibi parcere cura dolori est;
Sit saltem pharetris parcere cura tuis.
Haec ita, sed surdae, nequidquam conqueror auri:
Raptaque lascivi verba ferunt Zephyri.
Ille animum, sensusque meos sine fine venenat:
Ille mihi noctes asperat, ille dies.
Nec prosunt ultra dulces in carmine Divi,
Delius et Musae, Thyrsiger, et Charites.
Nec me rura suis opibus halantia tangunt,
Nec tangunt cantus aut citharae, aut avium.
Omnia sunt inamaena: vagus sequor avia longe,
Atque horrore sacras lugeo per silvas.
Turturis heic vidui vox est mihi grata gementis:
Ille meae speciem tristitiae unus habet.
Hic lapidi lapis incumbens prope fontis ad urnam,
(Vos eritis testes Najades et Satyri.)
Ah quoties, lacrimis in maesta cadentibus ora,
Irent perpetui fonte novo latices:
Ni mox siccatas ambusti pectoris aestu
Agmine serpenti repere vix paterer:
Ah quoties patrias frustra convertor ad oras!
Et averula nomen voce voco Dominae!
page 34, image: s50
Saepe mihi Morpheus ipsi nova somnia fingo,
Somnia perpetuo vera futura mihi.
Saepe ego ne tales pergam sentire dolores,
Mygdoniis opto stare jugis scopulus:
Sic mihi flos vitae, melior sic deperit aetas:
Nec quisquam externo porrigit auxilium.
Nunc Teper Genium studii communis adoro,
Perque alterna sacrae foedera amicitiae,
Adfer opem, curasque animi proscribe tyrannas:
Et tandem alloquiis me mihi redde tuis.
Nam potes: ipse Tibi Paean sua carmina donat:
Donat et Ismariam Calliopaea lyram.
Maxima nec defit doctis vis addita dictis,
Et quidquid Pitho, vel probat Aegiale.
Quod mihi si saevos sedaris in ossibus ignes,
Fas sit ut ingenii libera fila sequi:
Non quia te nostris sperem pote tollere Musis.
Sed qua mente Deos thure, mero colimus;
Aeterno tibi digna canam praeconia versu:
Virtutisque tuae, Douza, Poeta ferar.
Nec subtile Umbri metuam censoris acumen,
Et dabo Burenae materiam invidiae.
Jamque adeo in tanto rerum quod turbine possum,
Qualiacumque meae pignora Terpsichores
Mitto, dicoque tibi. Solito tu suscipe vultu
Quae damus: atque oculis esto meis speculum.
page 35, image: s51AD JUSTUM LIPSIUM. II.
MUsae Pierides, Musae genus ab Jove sacrum,
Alite cum Puero, tuque Erycina Venus,
Et Lepor, et Charites, et Divum quidquid amicis
Praesidet, ac sancta gaudet amicitia;
Dilectum pariter mecum invitate sodalem,
Et facite, adventu nos suo ut ille beet.
Adsis o Lipsi patriae columenque, decusque!
Adsis, et coram nos face ut ipse bees.
Hic te Mekerchus semper tuus, atque Briardus,
Te manet hic Victor, Te manet hic Modius.
Nansius, et Pantinus, et indigitatus ab urna,
Non senis impuris, Sed Phrygis Iliadae,
Unanimem unanimes cupide opperiuntur amicum:
Cernere te Brugae, te Ria noster avet.
Brugae scriptura illustres tua et Attice Athenae:
At Ria prole virum par Tiberi atque Pado.
Inprimis Te Lernutius manet ex die in horas:
Nec pote discidium ferre tui ulterius,
Non secus absentem Pylades quaesivit Orestem,
Non secus absentem Thesea Pirithous.
Sic mater juvenem, quem trans maris aequora ventus
Cunctantem externis detinet hospitiis,
Irrequieta vocat: noctis sic gaudia amator
Pacta sibi exspectare, et solet expetere.
page 36, image: s52
Adsis o Lipsi, patriae columenque, decusque!
Adsis, et coram nos face ut ipse bees,
Quid rear? an fidos liquisti, Iuste, penates?
Nec te conjugii cura, domusque tenet.
Sic certe fidei praevenit epistola sponsor,
Et sperare bonam spem bene nos voluit.
Jamque Lare egressus proprio tua praedia transis,
Corniger irriguo quae lavat Isca pede.
Bruxellamque subis, sedem Regumque, Ducumque,
Ex merito Nemesin Regum itidem atque Ducum.
Testis Cuninga, testis decumator Eous,
Et quotquot similes induit in laqueos,
Naufragiumque solo in solido facere alta coegit
Ambitio, et caecae mentis avaritia.
Et quamquam hic summis Belgi de rebus agatur,
Quid contra vafrum pro patria Autolycum
Facto opus, et contra Briareia monstra Harpyias,
Totque lupos, Calpe quos alit occidua.
Alostum porro contendere pergis ad urbem,
Urbi dissimilem, dissimilemque sibi
Ipsi, quae modo flos erat, et Tenerae urbium ocellus,
Cum nondum diri militis insidiis
Intercepta minas, caedesque et stupra Marana
Pertulit. heu Divi quae fuit illa dies!
Hinc rursus digressa manus cum predita Iberum
Funditus Europae sustuli Emporium!
page 37, image: s53
Tunc barathro Eumenides simul exsiluere profanae:
Tunc Mars in pestem perniciemque hominum,
Et mors incubuit; conjunctaque fata ferentes
Ditarunt Stygium perpetuo aere Senem.
Non tot Cannensi ceciderunt clade Quirites;
Nec simili aggestas laomedontis opes
Turbine victores rapuere ad Pergama Graji,
Argolica Trojam dum capit arte Sinon.
Ergo interfectae tu caussa, pecunia, es urbis?
Per te qui vivunt, vivere desierunt.
Tu dubiis animos auxisti mentibus: ex te
Orta lues scelerum prodigiosa fuit.
Tu Maurum trepidum, spectantem ad foedera pacis,
Audere insana cuncta manu subigis.
Nam dum te affectat; periit fas, jusque, bonumque:
Et flamma periere innocui, et gladio:
Et Janus non justa piae dare debita alumnae,
Nec flere extremas audet ad inferias:
Sed sua vulturii nunc vexant membra, vorantque
Improbi, et infanda luridi ab ingluvie.
O Maja genitrice nepos Cyllenie Athlantis,
Sic a stirpe orbis procubuisse forum?
Aut quidnam eversa gaudes Gradive Anuersa?
Si nescis, nervus urbs erat ista tuus.
Scaldi quid auxilium imploras? quid Numina in ore
Surda tibi? ex adytis Divi abiere tui.
page 38, image: s54
Nam tibi quae flavo trepidabat flumine lymphae,
Adspice purpureo sanguine spissa rubet.
Adspice, Mulcibero dominante incendia passim
Tecta vomunt. quid habes, cur superesse velis?
Omnia sunt tecum pariter tua commoda fracta:
Omnia sunt tecum gaudia pulsa tua.
Abde caput miserande: et pronam tubridus urnam
Contere. nil superest, cur superesse velis.
Aut patris Oceani in gremium fuge. forsitan illic
Fortunae maelior spes melioris erit.
Sic erit. o votis Superi adspirate secundi!
Et date composit a vivere pace piis.
Prome caput, pronamque relabere versus ad urnam:
Audierunt justa Numina, Scaldi, preces.
Detumuere animi latronum arx Ganda recepta est:
Qua sine res etiam Flandrica pessum ierat.
Ad quam deproperans proprior fit Lipsius, et iam
Gorduno primum proximus ad lapidem:
Crastina si faveat roseo Dea Leucothoe ortu;
Speratum nostra ponet in urbe pedem.
Heu quae non cupidum mulcent solacia pectus!
Dum desideriis mens animi icta suis
Nocturnum incusat, optatque ardescere lucem,
Qua dabitur carum cernere posse caput.
Nunc lubet invisas penitus deponere curas,
Et mala cuncta avidis tradere turbinibus.
page 39, image: s55
Nunc lubet Aonios iterum insanire furores,
Auribus et doctis arte satisfaceret.
Et niveo signare diem de more lapillo,
Plenaque laetitiae tendere vela meae.
Huc mihi verbenam puer, Assyriosque liquores,
Cumque igni Laurum, cumque mero calicem.
Otius heic aram vivo de cespite tolle,
Qua fugit intonsis lympha sub arboribus.
Ipse Deum plena venerabor Numina acera
Prostratus, sacris et dabo thura focis.
Sancte vigil, tutela mei fidissima Lipsi,
Seu Te progenitum Pleiade Mercurium,
Sive magis Phoebum, seu credere Pallada Fis est:
Sis bonus, atque, lim quae tibi vota, cape.
En tibi servatos brumae per tempora flores,
En tibi, quae crines spica Cilissa lavet.
Ante aram phrygios iterat tibi tibia cantus.
Ad cantus facilem te precor esse mihi.
Dive fave: nam sponsa fide, promissaque posco.
Tu juvenem nostris sistito luminibus.
Neu amor eludens cupidum spe lactet inani:
Neu mora sollicitum lentior excruciet.
Da capere affatus, alternaque jungere verba:
Da satiare oculos, da satiare animum.
Cras tibi pro meritis meriti solventur honores:
Et cadet ante tuos victima caesae pedes.
page 40, image: s56
Audimur: rata signa Deum testantur, et omen
Delphica succenso laurus in igne crepat.
Ipsius et liquidis stillant unguenta capillis:
Et sertae appositam decidit in pateram.AD VICTOREM GISELINVM. III.
Ex quo Belgarum patrio digressus ab orbe
Sequanicae adscribor pars Academiolae;
Suspicor irato Genio, aversisque Camenis,
Nulla mihi mentem, nulla animum aura subit:
Nec me consuetis lustravit Apollo choreis,
Ipse suis abiit spiritus e numeris.
Et iam quarta novum reparat Dea menstrua cornu,
Fraternis toties excita luminibus.
Sic ubi frigidior brumae rigor impulit annum,
Fluminaque hiberna adstricta stupent glacie;
Ora premunt volucres, et vepribus in perplexis
Languidulae nullis se soluunt studiis:
Horriferos hiemis tantum aversatae Aquilones,
Querquera lugubri murmura voce iterant.
Nil igitur posthac placidum manabit ab ore?
Sic alium mutus vertar in Harpocratem?
Non ita Pierides cupiant: hoc nolit Hyella,
Illa meis olim nobilis ex oculis:
page 41, image: s57
Cum me prima suis victum sibi cepit ocellis:
Jussit et ad certos verba animare modos:
Reptantemque solo, vulgique in nocte latentem
Extulit e tenebris, et dedit esse aliquem.
Surge anima; atque iterum nimium intermissa retracta
Carmina, Victori fausta precanda tuo.
Qui nunc natales abitum meditatur ad oras,
Palladii repetens maenia Lovanii:
Heic ubi Deliades vitreo sub fornice nymphae
Saepe illum intentis obstupuere oculis:
Dum modo sacratum Phaebo projectus ad amnem
Versibus insolitis sistere cogit aquas:
Nunc nemore in viridi turba admodulante volucrum
Et saxis aures indit et arboribus:
Interdum Aeoliis resonam concentibus Echo
Incitat, ac vocis flectit ad arbitrium:
Arbitrium, exempto quod saecula fine loquantur,
Quodque hominem superis inserat ordinibus.
O mihi dum liceat porro usque audire canentem!
Quam juvet exactas rursus inire vias:
Aut te per scopulos etiam, Giseline, Ceraunos,
Aut per inhumanos persequi Hyperboreos.
Nec me flagranti terreret Sirius astro,
Nec nivis aeternae terra adoperta gelis.
Vel tecum optatas peterem patrii orbis Athenas:
Vel pariter lympha mergerer in Stygia.
page 42, image: s58
Nunc alio me fata trahunt. divellimur ambo.
Quid faciam? temere est spernere velle Deos.
At tu, Faune, poetarum tutela piorum,
Longa per externos quo via iactat agros:
Si mea saepe tuas decantat fistula laudes,
Si a tenero constans saepe tibi facio:
Incolumni da sancte iterum cito jungar amico
Incolumis: nec nos dividat ulla dies.
Tunc voti reus, irriguae juxta caput amnis,
Perstrepit argutas qua lapis inter aquas,
Exesa sub rupe sacram tibi moliar aram:
Grataque de Paphio serta feram nemore.
Hanc circum pueri, seriesque innupta puellarum
Et plaudent choreas, et tua facta canent.
Ipse ego inumbratus viridanti tempora pinu,
Haedulus ardentem dum tremit ante focum,
Terna tibi laticis Nysaei cymbia libans,
Ter celer obflammas vertar, et exiliam.
Sive tamen redeo: reditum seu Parca negarit;
I, pete speratae dulce solum Patriae.
Et longum mihi, Victor, ave, ave optime Victor:
Jam vocat ad solitos te tua Musa choros.
Jam tibi constantes portat Deus ales amores,
Blandaque conjugii vincula nectit Hymen.
Illis laetus eris, votoque solutior omni,
Cum simili reddet te puer ore patrem.
page 43, image: s59
Ecce Coronides lateri sociatus euntis
Contingi claro lumine se capitur.
Ecce novo gaudens prodit Medicina paratu,
Ac merit a frontem fronde tibi decorat.
Ante valetudo campis emissa beatis,
Ingreditur proprio concomitante grege:
Grex Vigor atque Jocus, Roburque, animique Voluptas,
Gaudiaque et sancto juncta venus Bromio.
In medio Phoebus gemino tibi foedere vinctus,
Et citharam laeva sustinet, et Panacen:
Insolitumque hilaris, tantoque elatus alumno
Instat, et admissos concitat alipedes.
Parte alia affectae timor atque infamia terrae
Cum morbis altum Mors ruit in barathrum.
Salvete o colles Grudii: tu Dilia salve:
Salve undansque citis macte voluminibus.
Olim praeteritis quaecumque audistis in annis,
Cum secura suo Cos stetit Hippocrate;
Ac antu divos movit Oeagrius Orpheus:
Fas eadem et nostris cernere temporibus.AD JUSTUM LIPSIUM. IV.
ET Genii, ingeniique potens cultissime Lipsi,
Nascentem placidis quem Dea Svada oculis
page 44, image: s60
Dum rapuit, lethae eripuit: atque invidia ipsa
Maiori indulsit vivere perpetuum:
Queis nunc in studiis Tesuspicer excolere aevum!
An tetrica Astraeae munia justitiae
Indefessus obis? Patriique oblita retractas
Jura fori: et magnum es aemulus Aemilium?
An longinqua patrum facta atque antiqua reperta
Sedulus invisis eruis e tenebris?
An genis ipse tuo felici e pectore, quae mox
Praesens et ventura omnia secla legant?
Et modo liberiora juvat continguere verba
Melle Arpinati, Cecropioque sale?
Et modo stat choreis lustrare Helicona novenis,
Plectere et in numeros carmina dia suos?
An potius densa Grudium admirante caterva
Exponis Veneti scripta operosa Titi?
Perfunctusque tibi temet furaris; et horti
Rure tui gaudes prae sene Corycio:
Horti, quem Ver adsiduum, quem Flora, Venusque
Incolit, et Zephyri credidit hospitium.
Non tibi nequidquam mentem ex meliore metalle
Japetionides indidit atque animum:
Qui vulgi de more insanis otia curis
Transigere, et tacitas condere opes cuperes:
Sed mage qui priscis posses certare disertis,
Sive tuis Theseus, sive Quirine tuis.
page 45, image: s61
Per quem barbaries nostro procul orbe fugata
Cocyti obscuras se abderet in latebras:
Cujus de Borea laus iret didit ad Austrum,
Iret ad Eoos, iret ad hespererios.
Ergo Arcas Divum interpres, et carminis auctor
Cynthius, et Pallas Virgoque, masque eadem;
Et Paphiae comites, dominae sine veste sorores,
A puero meritis dedita turba tuis,
Aeterno, sanctoque tui inflammantur amoret:
Certatim grates et tibi persoluunt.
Arvaque Thespiades fusae per aprica puellae
Exercent dextras in tua dona agiles.
Haec apium intexit casiae: metit haec amaranthos:
Illa rosis pingit lilia puniceis.
Altera septenas modulatur pollice chordas,
Et similes chordis voce sonos animat.
Illa tuum nomen bifidi super ardua montis
Culmina corticibus scalpit in arboreis.
Nec iam Nisigena aut thyasos inducit Iaccho,
Aut jacet hesterna membra gravis crapula
Musarum manibus sed serta tibi interplexa
Fert vigil, et mentis ipse suae Dominus.
O caelo dilecte, tui flos unice secli,
Salve, ait, et propriis macte potens opibus.
Nec tibi sit Crassos mirari divite ab auro,
Amplaque ab auratis atria porticibus:
page 46, image: s62
Aut Arabo advectas, Indove ex aequore merces
Expetere, aut succis vellere lota Tyri.
Ista leves iactent animos per fanda nesanda.
Tu cape pugnatae praemia militiae.
En ego te niveis subvectum ad sidera pennis
Mnemosynae statuo conspicuum ante pedes:
Et capiti imposita immortali e fronde corona,
Haec tua circumeat tempora, temporibus
Omnibus interimenda; micantem fulgida ad Arcton
Dum stabit Cressae torta corolla Deae.
Sic ille. adsensu plausere Aganippides uno:
Et patria Phoebus plausit ab Ortygia:
Ipse hedera vinctum movit caput Evius Evan:
Fallor? an ad plausum cor mihi subsiliit.IN JUSTI LIPSI TACITUM V.
VI cum Sol oritur, cedunt umbraeque, soporque,
Noxque abit atrata cincta caput nebula:
Luce nova albescunt auraeque et carrula caeli,
Atque mari et terrae redditur inde color.
Sic postq vam ingenii caepisti fundere lumen,
Et per te antiquis fama revixit avis:
Artes emersere bonae, bona prisca repertae
Elongo rursus enituere situ.
page 47, image: s63
Fugit barbaries, totus iam mille per annos
Regnata, et praeceps ivit in exsilium.
Ipsa caput victrix attollit Belgica caelo,
Quamvis pressa malis innumerabilibus.
Virgineasque tibi nutrit iam sedula lauros,
Cedere se et Celtis, Ausoniaeque negat.
Jure tuo. nam quis sese tibi comparet, arte
Sive opus est, ipso sive opus ingenio?
Non ille, egregiis monumentis clarus ubique,
Italus in Gallis, Gallus in Italia:
Non rigida et veteri, qui de virtute locutus
Vivit, et Arpinas audit in urbe novus:
Non alii, quorum nostra haec et serior aetas
Intexet chartis nomina perpetuis.
Nam patria procul atque bonis, civilia passus
Vulnera, et undosi litus ad Oceani:
Continuis languens morbis, et mortis avarae
Faucibus ereptus atque iterum atque iterum,
Aut priscae historiae, et juris primordia sancti
In Batavis magno primus honore doces:
Pegasidesque olim potas Aganippide lympha,
Mel bibere, et nectar cogis in Oceano.
Aut operae immodicus nocturnae ad signa lucernae
Mandas aeteris scripta voluminibus.
Sic modo prodierunt lecta illa Electa, simulque
Prodierunt Latii lautitiae et Veneres.
page 48, image: s64
Sic et Epistolicae: mellitum opus et sale tinctum
Illo, unde, ut fama est, Cyprigena orta Dea.
Sic tua nunc olim vivunt Convivia in orbe,
Queis Hebe adspersit mattia voelicolum.
Ecce iterum Tacitus, totum quem paene lituris
Opplerat medio tempore barbaria:
Purus et illustratus, in antiquumque nitorem
Redditus, optato prodit in ora hominum.
Aesona non aliter memorant Medeide canam
Arte comam, et rugas deposuisse senem.
Hunc tacite o Caesar dignum Te, iam face mille
Descriptum exemplis pulpita cuncta habeant.
Sed quid opus fisci reditus absumere? quidve
Scribarum celeres sollicitare operas?
Nam Tacitus Plantinus erit, qui parva opera et re
Efficiet magno Caesare in jus opus.
macti esse eximio Tacite et Plantine labore,
Et Lipsi nostrae maxima pars animae.
page 49, image: s65JANI LERNUTII [orig: LERNUTI] ODAE. AD BONAM VALETUDINEM. PRO JUSTO LIPSIO.
I.
Odiva! dites quae colis insulas,
Praesens salubri temperie genus
Curare nostrum, spemque praesens
Ludere praecipitem Charontis:
Te veste molli umbrata genas vocat
Ferox juventus: te senii unicum
Levamen aegri, quos senecta
Vi tacita attenuavit aetas.
Te cunctae amicant sollicitae sibi
Suisque gentes, quaque oriens diem
Illustrat orbis, quaque pronus
Mergitur Hesperium sub aequor:
Formo dolosa ne luce tabeat
Mortale seclum, neu populos frequens
Emissus Orco Lictor Orci
Vastet atrox, spolietque luce.
Te mater ambit laeta Lubentia,
Chorosque, Cantusque, et Charites manu
Ductans amica; nec voluptas
Candida abest, validumque Robur.
page 50, image: s66
Te Liber, et stirps Uraniae aureus
Sectatur Hymen, nec latus abnegat,
Quo cumque sub caelo caducam
Iapeti sobolem alma visis.
At tussis impura, at mala Febrium
Cohors facessit: diffugiunt pede
Tremente morbi, Morsque fundo
Exsulat interiore Averni.
Serva cubantem Lipsium, et ultimam
Extende metam: neu patere abditae
Antiquitatis occupatum
In studio ante diem fuisse.
Heu impiorum, et nequitiae pudet
Avumque: quid non barbara polluit
Aetas? quid intactum nepotes
Vidimus? unde stylum magister
Inscitia effrons continuit? cui
Pepercit auctori? hoc utinam caput
Orbi supersit! ille priscis
Restituet decus omne Musis.AD PHOEBUM DE J. LIPSIO. II.
SI textum capitis rosa
Incendat rutilans, temporaque ardeant
page 51, image: s67
Circum Chrysoliti, mare
Dum mane Oceanum linquis, et aetherae
Curru scandis in aureo.
Sic declivus aquas vespere ad hospites
Cum vergis, celeri obviam
Horae, ac Nereides agmine prodeant:
Exceptumque sinu, patris
Ducani in thalamos, fons ubi nectare
Arcanus scaturit mero.
Sic seu voce melos, sive melos lyra
Mavis dividere, ac Deum
Instaurare epulas, carmina caelites
Attenta aure vorent tua,
Spernantque ambrosiam prae modulamine:
O mundi decus! o Pater
Vatum Phaebe, lubens huc ades! et mihi
Nubem pectoris exige,
Et lustra ingenium lumine candido:
Da Sancte orgia mystica
Rimari, atque oculis prendere lynceis:
Da versu lepido et pio
Laudes egregii sribere Lipsii.
Aut id si mereor minus,
Si perferre homini tantum onus est nesas:
Hoc plectrum, hanc citharam Deus
Certe sume tibi, dignaque Lipsio
page 52, image: s68
Pro me carmina concine.
Hic namque ille bonis est animi potens
Divinis animi bonis;
Princeps nobilium Lipsius artium.
Hic est, quem neque turbidi
Armorum sonitus, nec variantia
Fortunae, et fera perpetis
Morbi saevities a studio avocant
Virtutis, Sapientiae.
Hic est, quem et decus et delicias suas
Ad cantum ingeminant lyrae
Musae, Mercurius, Gratia, Amor, Venus.
Quem Svadela via invia
Supra urbes, populosque et maria arduum
Famae curribus evehit:
Et tecum pariter currere dat polum.
Cui si, Phoebe, parem putas
Doctrina, eloquio, moribus, ac fide:
Et tibi esse puta pares
Astrorum faculas, non hieme aspera
Caeli cardine in horrido,
Cum per signa meas semiferi senis
Acri frigore pallidus:
Sed cum vel nitidi Veris obis dies;
Admissisque jugalibus
Exultas medio flammeus aequore:
page 53, image: s69
Velcum frugiferae premens
Spicas Erigones ignimi cantibus
Autumnum radiis coquis,
In partemque Deos agricolas juvas.
Hoc plectrum, hanc citharam pater
Ergo sume tibi, dignaque Lipsio
Pro me carmina concinens
Ipsum crede tuum dicere te Linum.JANI LERNUTI EPIGRAMMATA. AD JANUM DOUZAM.
ADspice et haec, lauroque favens et baccare lustra,
O Phoebi, o Charitum, Douza, cor atque anime!
Nec mirere, rudis cur se tibi nostra dicarit
Pieris, et nomen te velit esse suum.
Ingenio lucem Domini quae ferre negaret,
Victuram Genio se putat illa tuo.
Sic et prisca tholis olim monumenta sacrarunt.
Fallor? an et Clarium tu mihi Numen eris?
page 54, image: s070
Seu placet hoc superis; seu fors manet altera; credam.
Quid vetat optata credulitate frui?
Adspice et haec, lauroque favens et baccare lustra.
Auguror, et Clarium tu mihi Numen eris.AD JACOBUM MONAVIUM.
CUm paucis sapiens ipsum Te, Monave, nosti,
Uno spes omnis dum tua nixa Deo est.
Magne DEUS, sobolesque DEI, DEUS ac Homo Christe,
Tuque amor amborum in Numine Numen idem:
Da porro,ut quidquid statuet tua sancta voluntas,
Hoc probet usque pio Monavus ex animo:
Ut seu laeta illi eveniant, seu tristia, pergat
In terris vitam vivere caelicolum.AD GOTOFREDUM HAEFTIUM.
CEnsuram, Gotofrede, mei tibi carminis edam.
Pars mala, pars melior pessima, pars media est.
Quaeris ubi bona sunt? quaere ut lubet. haud tamen ulla
Parte boni species vel simulata latet.
Unde igitur victura reor? livore carebunt;
Invidiam quod habet, non solet esse diu.DE VENERE ET ROSIS.
DUm septis Cytherea rosas legit aurea in hortis,
Quas juveni in sertum plecteret Assyrio;
page 55, image: s071
Spinarum imprudens distrinxit acumine dextram:
Nec mora: conspectu sanguinis ictasui,
Palluit: utque Deamflores sensere paventem;
Exillo semper erubuere rosae.AD FURIUM.
VIS dicam, Furi, quare tuus iste libellus
Projicit ampullas, et tumide inflat utrem?
Cum nunc sacrorum fastos, ac Pontificum jus,
Nunc crepat historias, scriptaque perpetua:
Quaeque alia haud umquam tibi sunt per somnia visa,
Ne dicam studiis evigilata tuis.
Nescio quid certe: an verum cantat Apollo;
Nominis augendi omnia te facere?
Sic certe: clamat cerebri vesania, morbum
Ut pellas, succis esse opus Anticyrae.IN VIPERAM.
VIpera habet dextras, quarum est pice lentior Idae
Altera, Vibenni est altera vera soror.
Vipera homo est ater: nam sanctos spernit amores,
Et fas, ut libuit juxta amat, atque nefas.
Vipera homo est demens; nec sperat vindicis iram,
Deprensus pergit qui temere esse tagax.
Sed nunc id crucior, quod grato, ingratus haberi
Sustinet, et furto polluit hospitium.
page 56, image: s072
Non impune tamen: qui sis, tete omnia secla,
Noscent, et venies, Vipera, in ora virum.AD FLORUM.
DAmnat Fusio nostra, Flore, damnat
Ille Fusio, Fusio ille, secli
Ingens opprobrium sui. quid? anne
Damnat Fusio nostra, Flore? laudat.DE BASSO.
CUr concinata fulgidus nitet veste,
Nec leucophaeam Bassus, ut solet, gestat?
Sponso placere vult suo: brevi nubet.AD JACOBUM HAEFTIUM.
SI quisquam tibi sincero se foedere junxit,
Et rebus penitus se dedit ipse tuis:
Quem neque Fortuna tumidum Fors blandior inflet,
Nec metus infringat asperior timidum:
Hujus me fido unanimem, Haefti, scribito in albo:
Et tibi Dardanium me esse puta Hyrtacidem.IN MILITIAM TEMPORIS NOSTRI.
QUid faciat Virtus, ubi Fors regit omnia: et ictu
Ardua fulmineo subruta quaeque ruunt?
page 57, image: s073
Ipsi Pelides, quos extimuisset et Hector,
Saepius imbelli morte cadunt globuli.
Bellum ergo Andabatum nihil est, nisi mutua caedes.
Et DEUS, ex alto qui videt, hanc patitur?DE JOVE ET AMORE.
NEquitias pueri pater incusabat Amoris
Acrior, irarum non sine nube tonans.
Huic Amor: ardenti, quantum pote, fulmine saevi?
Et gelido, dixit, flumine nabis olor.IN VIPERAM.
VIpera non frustra, aut temere mihi cognite furax,
Quae mala te tantum crux agit in facinus?
Siccine blanditiis, et magni loquentia abutens,
Delicias rapuisti et bona cuncta mea!
Nec pudet? hei Musae nostrae interfector acerbe!
Hei pestis vitae, pernitiesque meae!IN HYARENAM.
DIfficilem quod te nimis, austeramque vocarim,
Da veniam. in culpa non ego, fervor erat.
Ecce recantatis studium est tibi parcere dictis.
Mollis es, et facilis: nulli Hyarena negas.AD JANUM DOUZAM.
Stemmata si quis miretur; tibi stemmata, Douza,
Sunt veterum Herois ducta ab originibus.
page 58, image: s074
Sin animum ingenio mavult et moribus auctum;
Moribus est animus auctus et ingenio.
Divitias potius fulvo si spectet in auro;
Quae et cupidum satient, sunt tibi divitiae.
Ante alios triplici sic nobilitatus honore,
Unicus es verae nobilitatis honor.AD AFRUM.
OMnia molitur, quo rem struat, Afer Iberus:
Et tamen infelix, Irus ut alter, eget:
Per flammas, per saxa ruit: non flumina terrent,
Non via navifragis in via vorticibus.
Affete odor nares lucri semel; ilicet ibit
Ultra Memnonidas, ultra et Hyperboreos.
Nil grave, nil durum cupido: vel fata lacesset,
Et vitam infestis offeret agminibus.
Mirandum jure et merito est, titulisque notandum.
Quis credat? satagit, nec sat Iberus agit.IN ANTONIUM.
Moechus es, et leno, et perjurus, et helluo, miror
Te pater, Antoni, cur spurium esse putet?DE MILVIO.
MIlvius expertus scabiem male serpere Iberam,
Si quis vulgivaga perficit in Chione:
page 59, image: s075
Hanc ipsam ut vitet; vitat muliebria secla:
Et vomit, et potat perdite, amatque potos.
Quod voluit, cavit. scabie tamen integer ut sit,
haud opus Hujaco est: Oeta opus Herculea est.AD LINUM.
PRomittis toties: et adhuc, Line, scribere cessas?
Duxi, ais, uxorem. Do veniam; haud tuus es.EPITAPHIUM JUVENIS FORMOSI.
ANte diem primis vitae surreptus in annis
Inter mortales desiit esse Crotus.
Qui puerum letho exstinctum putat, errat: Adonis
Alter Persephonae, Diti Hyacinthus abit.FLACCILLAE EPITAPHIUM.
DUm bibet, et crebris Flaccilla trientibus instat,
Obruit immodico viscera, seque DEO.
Quo non mors penetrat? frustra fugis aequora: in ipsa,
Cum volet haec, mensa naufragium facies.IN OLLUM.
ANte nihil fueras: subito nunc summa tenentem
Tefors destituit. rursus es, Olle, nihil.
page 60, image: s076AD QVINTUM.
MVltaque, magnaque sunt, quae scribis, maxime Quinte:
Atque albo inscribi vis Heliconiadum.
Vel Rex, vel Caesar, vel Iuppiter esto; libido
Multa tibi, et magna scribere dum maneat.AD HYELLAM.
SI fortasse meis dabitur superesse Camenis,
Aeternum in nostro carmine nomen eris.
Sin tantum sperare nefas: quod, Lux mea, fas est,
Aeternum in nostro pectore Numen eris.
Illius ergo arrham hanc immo aram, pono, dicoque:
Quasuper uratur mens tibi et ingenium.DE FILIO JANI DOUZAE.
NAscere Douzaeis promisse penatibus haeres,
Altera lux patriae nascere, magne Puer,
Quem pater Aonida madidum Pimplaeide inundet
Largius, Aeaciden quam Stygio amne Thetis:
Umbratumque hedera Parnassi attollat in arces,
Quonec Mincigenae fas fuit ire seni.
Ipsa tibi sacri referat Charis Orgia luci:
Totaque reclusis postibus Ascra patet.AD FALCULAM.
CEsserunt hostes domiti: res Falcula, gestae
Fortiter, invictum te statuere tuis.
page 61, image: s077
Nec iam quod timeas, superat: Mars cuncta repressit,
Et tibi ad arbitrium contulit omne decus.
Exsultare tamen nimium cave: praelia restant.
Ut temnas alios, Falcula, te metue.IN STELLIONEM.
PErpetuas scripsisse notas se, Stellio dicit,
Justinianaei codicis ad placita.
Dicit. sed fronte amissa quae Stellio dicit,
Dicere Cretensem credite, vel Ligurem.IN AEDILUM.
FEmineum genus exosus fugis Aedile: gaude,
Euripidi similem te Deus esse dedit.
Cirratos impendio amans petis, Aedile: perge,
Aeagri comes heic, et tibi natus erit.
Pervigil ad Cyathos noctem trahis Aedile: macte,
Hac ipsum aequasti laude Melesigenem
Desidia ignavus molli fluis, Aedile: quid ni?
Otia sectatus fertur et ante Maro.
Perfurta et plagia ad famam ruis, Aedile: numquis
Par tibi et heic? si quis, Aedile, ne valeam.EPITAPHIUM L. DUCATI. [gap: Greek word] .
SIste gradum, tumuloque novos insperge amarantos,
Faustaqueter cineri verba precare sacro.
page 62, image: s078
Hic spes Aonidum cubat aurea: mersit amores
Hic et Athenaeae Palladis et Charitum
Impia non miti mors funere: Lucius hic est,
Ille suae Ligiae lux simul, ac tenebrae.
Lux; Aganippaei cum per juga laurea montis
Raptus inextincto lumine eam irradiat.
Nunc contra tenebrae; tenero cum veris in aevo
Infelix diro concidit interitu.
Ah fatum crudele! Quid ah quid acerba libido
Carpere te subiit! vix modo vita suos
Torserat egrediens sextae trieteridis orbes:
Et taxo visa est digna quati Stygia!
Macte tamen juvenis: non te Cocytia mergent
Flumina: non saevi tristior aura Erebi
Illustrem exmerito nebulis involvet opacis.
Mortuus et Phoenix tu tibi verus eris.AD AMICUM.
ET montes etiam intonsi te absente queruntur:
Maestaque deciduis silva gemit foliis.
Ante alia abruptos delamentantur amores
Scultenna, undantique avius amne furit.
Sed quamquam exsilio ipsa tuo haud animata moventur,
Crudior hei nulli, quam mihi, luctus abes!
Felicem Nioben! bis sex ad busta, dolores
Ponere crudeles facta lapis potuit.
page 63, image: s079DE MACRINO.
ARgolicum vincit longe Macrinus Homerum.
Quaratione, rogas? nocte, dieque bibit.IN ANTIQVARIUM.
EX his, qui vivunt, nullum probat Avila Vatem.
Cui bonus est nemo, quis malus esse potest?AD ATTALUM.
CUm tibi sit conjux rara pulcherrima forma;
Miraris: quare tot tua, teque colant?
haud sat, quo tendant, advertis: an, Attale, mirum est,
Laute coenantem si Gnatho Apicium amet?AD TUMULUM FRANCISCI PETRARCHAE.
DI tenuem tibi terram, et in urna perpetuum ver;
Ardoris nostri, magne poeta, iaces.DE PHILANDRO.
INgenio florens olim atque aetate Philander,
Munia tractabat irrequieta fori.
Nunc senior Musis affectos devovet annos.
Quam bene Mercurio Calliope apta suo!CONTRARIUM DE AEMILIO.
CUm virides Phoebo Aemilius sacraverit annos;
Nunc fora sectatur litigiosa senex.
Mutati caussam studii scis Angele? nummis
In saltu tendit fertiliore plagas.
page 64, image: s080IN QVENDAM.
LIbertas, pacisque bonae bona commoda quando
Ah iterum terras missa polo repetent?
Impius et demens, tragicaque agitatus Erinny,
Quisquis opes potius, quam bona pacis amat.
Mygdonios teneat campos, Hermumque, Tagumque;
Serviat: et Martem qui colit, usque colat.AD VICTOREM GISELINUM.
MOnstrorum genera in numerum quis cogere speret?
Non tot taurigenae mella legunt volucres.
Hic oculo caret, estque Gigas: caret auribus ille:
Hic pravo ac turpi corpore pumilio est.
Sunt qui natura ambigua sint Hermaphroditi:
Quosdam ad opus neutrum cernimus appositos.
Verum ut narrando percurras singula, monstrum
Aeque admirandum, non fuit, est, vel erit;
Ut modo quod nostris natum regionibus ipsi
Vidimus, horrenda monstrificum specie.
Idquam vis durum Victor mihi credere: crede,
Vera loquor. gestat in capite Hyllo pedes.AD PONTICUM.
VErsiculos facias quod in hora saepe ducentos,
Pontice Virgilium te superare putas.
Ne fallas, ne fallaris: non Pontice multa,
Sed multum scribet, qui volet esse Maro.
page 65, image: s081IN MILVIUM.
MIlvius est doctus. quid ni? qui condere libros
Audet et antiqui prodere jura Numae?
Sed tamen hic doctus Phoebo sit doctior ipso,
Pagina si plagiis illius ulla vacet.AD SALVAGUM.
SAlvage, dum licuit lumen decurrere vitae,
Atque hominum in numero fas fuit esse tibi:
Omnibus invisus, simul omnibus invidus, alter
Ut draco congestas abdis avarus opes.
At nunc te ecce vocat fuscae Deus arbiter aulae.
Nil bene fecisti, Salvage: iamfacies.AD PAPILUM.
FIliolum Astrologus tibi, Papile, dixerat unum.
Caeli annuisse sidera.
Ecce duos tua Polla tulit. quid, Papile, censes?
Vana arte nixum et futili?
Nil minus. Astrologo sua constant dicta: secundum
Moecha addit hunc uxor tibi.
page 66, image: s082AD LECTOREM.
INgentes alius, seraque coronide libros
Extendat, numeris ludat et innumeris.
Ipse ego pauca dedi. cui non nisi multa placere
Magna solent, Quintis gaudeat; haec mea sunt.FINIS.
AUsones heic, et Germani Gallique et Iberi
Quod demirentur, quodque imitentur, habent.F. N. F.
page 67, image: s083JANI GULIELMI ROSAE. ELEGIAE. EPIGRAMMATA. MANES PALMERIANI. JANI GRUTERI MANES GULIELMIANI.
page 68, image: s084AD JANUM GULIELMUM.
TU GULIELME etiam praenobile Hamadriadum astrum;
Tu Phoebi et Saidos flos, Charitumque decus:
TU GULIELME, inquam, cor LipsI, oculusque Gruteri;
Tu MonavI, inquam, animus, Bucretiique anima:
En Ego Te Elysios raptum ex Helicone sub agros
Mnemosynae numeris nunc quoque sacro tuis.
Scilicet hoc Genius Tibi de meliore metallo
Factus, et ingenuum poscit ita ingenium.
Macte ergo o juvenum dulciscime! age enthea secla
Metro heic cum Terreis; mente ibi cum Superis.CASP. CONRADUS Uratis L.
page 69, image: s085VIRO ILLUSTRI HENRICO RANTSOVIO REGIO IN HOLSATIA VICARIO ETC.
OFlos Cimbrorum, Rantsoae gentis ocelle
Henrice, in primo defixus lemmate, numquid
Hibernas mirare rosas et praecoqua dona?
Scilicet Aonio qui florent vertice flores
Non ulla aut anni, aut adversi injuria caeli
Defectos vegeta coget marcescere vita.
Inde hoc, exiguum quamvis, Vir maxime, munus
Mitto; tui miro mentem percussus amore.
Namque tibi incoctum doctrina pectus, et arte
Excultum ingenua, meritis maioribus auget
Belli potentum atavum laudes ac fortia facta.
Hinc tua se didit varias laus inclita in oras,
Conciliatque ipsis populi rectoribus ultro,
Magnanimoque in primis regi, Danausque, Getesque.
page 70, image: s086
Norvagiusque hominum extremus, quem pronus adorat,
Et te Vatem ipsum, certatim adamantave, coluntque
Musei vates, cultis qui versibus olim
Vociferabuntur venturis ordine seclis
Virtutis decora ampla tuae, gentemque tuorum:
In quibus ut non sim; tamen et mea carmina si quod
Nomen apud seros retinebunt forte nepotes,
Rantsoviorum una praelustria stemmata dicent,
Et mansura tuis praepandent lumina factis.
Tu modo crescentis ne tenvia dona Poetae,
Maiorisque rudimenta atque prooemia Musae
Aspernare; sed, ut consuesti, fronte serena
Suscipe, et addictum facilis complectere amicum
Expertem fuci, et verae virtutis amantem.JANUS GULIELMUS.
page 71, image: s087JANI GULIELMI ROSAE.
AH quoties gelidae media interfrigora brumae
Suda mihi blandi Veris imago subit!
Et desiderio pellectus, ut ante, vagandi
Priva suis doleo rura jacere bonis.
Nam neque graminea campi ulli in veste virescunt,
Arboreaeque avium stant sine honore domus:
Ulla neque incultis plantarum surgit in hortis:
Nusquam formoso lilia de calice,
Nusquam quae reliquas princeps, reginaque stirpes
Exsuperat folio luxuriante, fosa:
Noster amor rosa, quae solis Heliconis in umbris
Pubescit lauris aemula virginibus,
Quaemihi odoriferis satiato suaviter auris
Protelo in docto carmine sepe fuit.
Cum juvenantem animum primo sub vere juvaret
Inter crescentes ire, redire rosas;
Et modo maturo spoliare rosaria fructu,
Floridaque in nostras texere serta comas:
Et modo vicinas in vota ciere Camenas,
Carminaque argutis ludere arundinibus.
Scilicet Assyrios alius conquirat odores,
Et vitam externis ducat in illecebris,
page 72, image: s088
Cui natura satis patrio non sufficit orbe,
Adque voluptates est sua terra parum:
Me iuvet hos luxus, et nostri ruris inemptas
Interdum prisce sumere delicias;
Halantemque rosam matris decerpere dumi
E spina, et molli saepe fovere manu.
Ecquid enim spiret bene - olentem suavius auram,
Quam rosa, dum verna primula surgit humo?
Dum caput et blandos alabastri pandit honores,
Fulvus et in teneris flos hiat unguiculis:
Illam non Arabum vincant de gramine odores,
Ulla nec extrema messis in Assyria.
Illam sive Venus jussit mortalibus aegris
E propriis natam surgere basiolis,
Dum fortunatis late disseminat agris
Ignea quaeque tulit basia, quaeque dedit:
Sive Jovi ad cyathos dum praesto est forte Cupido
Ah nova inexpertis gaudia caelitibus
Edidit, effusi per ludum in Chloridos arva
Nectaris, et spumae qua Venus orta satu.
Utcumque est, certe Quocumque e semine natam
Ipsa suis tinxit Cypria vulneribus:
Dum Dea semianimem lethali vulnere Adonin
Nequidquam letho nititur eripere.
Dicite mi Musae, et Veneris renovate dolorem,
Ut Dea formoso tabuit in puero,
page 73, image: s089
Quem Cypro in magna patria succensa senecta
Progenuit mater Myrrha, eademque soror.
Hic olim matri geminorum fertur amorum
Unus posthabito Marte fuisse dolor:
Illi mane novo comes, illi vespere sero
Visa fuit tenerum claudere juncta latus.
Nec puduit, puerili animo dum Diva placeret,
Hispida caelesti retia ferre manu:
Ah pereat! quicumque plagas et retia primus
Texuit invitis subdola caelitibus.
Hinc nata inviti feralia semina belli,
Hinc variae mores corripiere gradum,
Hinc auro contra dilectum vidit Adonin
Deserta exanimem rupe iacere Venus.
Illum saevus aper venantem in montibus altis
Deprensum raras straverat ante plagas.
Ad quem luctu amens dum fertur Cypria, spina
Currentis niveos pungit acuta pedes:
Quam supra humanae pendebat debita curae
Nata sub hamato plurima vepre rosa:
At Dea triste gemens maestum mannare cruorem
Ut videt e rupti vulnere hiante pedis,
Manare et sparsos divino sanguine sentes
Adspicit: injustis multa locuta rubis,
Haec tamen e mediis enata rosaria dumis
(Flens ait) haec nostri signa doloris erunt,
page 74, image: s090
Quaeque mihi candore prius, magis inde placebunt
PUrpureo duri vulneris indicio.
Finierat lacrumans. at tacti sanguine sentes
Ilicet inversis erubuere rosis:
Ut cum mutarunt pudibundae virginis ora,
Strictura aut candenti ut rubet in chalybe.
Inde per immensum sparsae efflorescitis orbem
Heic illhic folio versicolore rosae:
Vos tutela Deum, Venerisque exinde voluptas,
Et Florae ante horti cetera deliciae,
Nec non prae reliquis Charitum vos triga sororum
Ad labra irrigui nutrit Acidalii,
Et vos Bacchus amat; primus fragrantia Bacchus
Expressa e vestris vina bibit foliis,
Expositas magnorum ad pulvinaria Divum
Instituit sanctos pacificare Deos,
Quin sertis simul intextas halantibus idem
Intulit, et mensis intulit et choreis.
Quid loquar, ut dubiis languentia corpora morbis
Protinus admota restituatis ope?
Utque nec officio vestro, justisque supremis
In dura miseri destituamur humo,
Aonisinque bono ut soliti pro carmine vates
Sertarum e malicis texta viere rosis.
Vos ego perpetuo, si qua est ea gratia, dicam
Qualicumque mei carminis obsequio,
page 75, image: s091
Incedamque rosis evinctus tempora vernis.
Vos ego dum plenis naribus olfaciam,
Ne mihi sit nimium sectari unguenta; sed ipsam
Arabiam, dites despiciamque Syros.
Et tamen ut memini, blandis cum pascerer auris,
Aestivusque siti finderet arva canis:
Quae matutino viguissent sole, repente
Deciduas medio deperiisse rosas.
Una dies tantum terris monstrarat honorem,
Atque eadem abstulerat (proh dolor!) una dies.
Fallor an, et doctis sic apta juventa Camenis
Labitur, et numquam post reditura fugit?
Aufugit utilior, subrepit inertior aetas:
Ut spinetarosa deficiente manent.
Quisquis es ergo rosae blando oblectatus odore,
Sis memor ut vitae sit brevis hora tuae.
Te juvet a prima coluisse Helicona juventa,
Si sapis, atque artes addidicisse bonas.
Cuncta rosae pereunt instar mortalia, sola
Quae parta ingenio est gloria, morte caret.
page 76, image: s092JANI GULIELMI ELEGIAE. IN JUSTI LIPSI TACITUM.
MNemosides Divae, nostros queis detuli amores,
A puero vestris deditus in studiis,
Una haec servitii, si fas est, praemia posco,
Si vos rite olim lacte, meroque colo:
LIPSI magnum animum prisca virtute, fideque
Ut mihi vos proprium concilietis herae;
LIPSI, quem primis multum miratus ab annis,
Omni jugas stupui fundere mentis opes;
Cornu ut Amaltheae, manantibus ubere fundo
Messibus, annum horno copem ab honore beat:
Quod Vates Rhetorque bonus, summusque clueret
Antiquae condus promus et historiae;
Addo huc Socraticamque penum, Romanaque jura,
Cetera, vobiscum quaeque Minerva probat.
Testes prisci operis musco emblemate structa,
Quattuor in conum erecta voluminibus
Tot moda queis veterum ruta caesa, et coecare texens
Oracla, electis multus et historiis,
Aegra catus sanis dispescere, turbida apertis,
Seu medicam, sive interpretis addit opem.
Quid memorem Taciti monumenta augusta librorum
Tot misere pridem manca et hiulca locis,
Integra, qua potuit, nunc tandem? cui tamen ultro
Majus adhuc operae constituit pretium
page 77, image: s093
Adjicere; e tenebris veterum dum plurima morum
Promit, et in pura luce videnda locat:
Aut tentata aliis, post conclamata, natator
Delius, admittente eruit unus avi.
Gaude CORNELI, si quidquam in funere sentis,
Quae dederas cunctis iam manifesta patent;
Quaeque illis passim cariosa admorderat aetas
Dente malo, medica convaluere manu.
At tu Musarum, LIPSI, illibata medulla,
Attica cui puro nectare vena fluit,
Perge tuos facere, et bene devincire merendo,
Qui sumus his tecum turba operata sacris.
In queis (namque nefas faciles tibi spernere Musas)
Me tibi habe, seu tu foedere amicitiae,
Sive clientela, seu mancipio endo peditum,
Seu quacumque voles conditione, tuum;
Quo tu jure tuo, precor utere. ne mihi quisquam
Heic duit, impositis vindicias manibus:
Quin usum fructum nostrae, doctissime, vitae
Si tibi perpetuo carpere servitio;
Quem tibi mansurum, summota ut fraude spopondi,
Et Sanci et Genii numina juro tui;
Si fallo, ex hominum coetu in te stabilem uterque
Ejiciat; doctis hic procul, ille bonis.
At Vos Mnemosides, JuSTuS, si justa paciscor,
Perficite, ut coeat foedera, et ut valeat.
page 78, image: s094AD FRANCISCUM MODIUM DE Q. CURTIO EMENDATO. II.
SI mihi se facili indulgerent numine Musae;
Et mea Castalius tingueret ora liquor:
Non ego, culte MODI, fulvo te divitem ab auro,
Aut canerem priscis nobilem imaginibus:
Sunt magna haec fateor, sed me maiora tenerent,
Mirantem illa tui dona beata animi;
Et morum decus, et rarum virtutis amorem;
Utque tuis habitet Svada benigna labris;
Utque tua antiquis committas scripta Poetis,
Praecipue et grato lucis honore libros
Defectos, dias referens ut promus in auras,
Emendes naevis innumerabilibus.
Equeis ille olim Romana clarus in urbe
Jam tandem niveis editur alitibus
CURTIUS, in Persas Macetum qui bella tyranni
Aspera non humili condidit historia:
At misere truncus lucem vix hactenus ipsam
Pertulit; obscuris aut potius tenebris
Delituit mersus, velut huic non nomine dispar,
Non-animo, patriis montibus occulitur.
Ex quo postulio DIS missus manibus, atrum
Insiluit (miser ah hac pietate!) lacum.
page 79, image: s095
Non illo vivus magis aut magis incorruptus
Ante fuit Macetum conditor historiae:
Qui nunc mendorum purus, sanatus et omnios
Membra, tua totus pene revixit ope.
Horum Ego praeco essem, sed Musae saepe vocatae
Teque, tuumque animum linquere velle negant,
Totque tibi Virtus quos conciliavit amicos:
Inprimis, cujus pectore numquam abeunt
DUZIADEN; Satyra vitiis qui bella minatur,
Clarus avis, magno clarior ingenio:
Teque decus secli, LIPSI, admirabile nostri;
Cui debent, quantum vix alii, studia;
Belgica quo famam tellus aequavit Olympo
Cedere se et dominae iam negat Ausoniae,
Et te care mihi ante alios, carissime Phoebo,
Doctrinae et veteris, CARRIO, sacra penus;
Te quoque, LERNUTI, tenero cultissime versu.
Sive elegis mavis ludere, sive lyra;
Quosque alios numero non est comprendere, post quos
An cuiquam prudenti hiscere quid lubeat?
Non mihi. ne blandos inter strepere anser olores,
Et videar laudes atteruisse tuas.
At tu macte MODI, tantis stipatus amicis,
Hoc animo, hoc fructu divitis ingenii.
Nec te deficiat tenero certare Tibullo,
Et par Romano ludere Callimacho:
page 80, image: s096
Nec doctos, veterum divina reperta, libellos
In lucem e longo restituisse situ.
Sic tibi maior honos crescet, crescentibus annis:
Ille tua aeternis nomina nominibus
Inseret: ut criticos inter, serosque Poetas,
Te quoque posteritas nescia ne taceat.IN SPICILEGIUM JANI MELLERI PALMERI. III.
VIderat haec illis oculis, quibus Aelia quomdam
Calliope, et noctes, Varre operose, tuas:
Viderat; et, cuinam o tanto post tempore lucet,
Quod periit, dixit, qui periisse vetet?
Quis spem aegrotantem nostram, miserasque sepulti
Reliquias Latii non sinit esse nihil;
Intactas vulgo, Aonii dum trita vagantur
Campi: nec cum ullo scripta Deo vigilant?
Scilicet id spicas legere est? anquirere id uvas?
An magis auctumnis horrea fertilibus
Densare, ut foetoque obstetricarier anno:
Messorum bardas vellere et auriculas?
Et iam sera iterum dubiis cuppedia mensis
Dapsilior variase referet Cerere:
page 81, image: s097
Crispi quincunces, et blandi culta Terenti
Rursus honoratos ejicient calamos.
Quid loquar aut inter Cari lucata vireta:
Aut, modo nulla, Atti iam rediviva sata?
Inclute Pythagora: sic sint tua vera reperta,
An Plautinam animam huic insinuasse rear?
Sic reor: agnosco nulla non arte politum
Pectus, et argutos, gaudia nostra, sales.
Ac numeris veterum certantia carmina Vatum:
Quae (hos oculos tango) me juvet esse mea.
Jam vero, ad Tulli cum illum tulit impetus artes,
Mentior? an solose minor arma quatit?
Quid? vice sermonis, cum astricto seria socco,
Et joca percurrit, quo ciet ore sonos?
Ut celer in pugnum se colligit? ut rotat usque
Sermonem? ut similis volvitur ipse sui?
Ergo o deliciae juvenum, quis Castalis undae
Perpetuo sacram fronte ministrat aquam,
Quae tibi, quae tali pro munere munera reddam?
Namque ubi purgatus se tibi debet ager:
Inprimis Plauti: quem ipsae consevimus, in quo
Consuemus nostris quaerere honorem epulis.
Vellem equidem, et meritum scio, cujus Lydia Creso,
Ac gemino Cresi conscia Roma fuit:
Sed mihi non gazas, non vulgi munus, honores
Est dare: scis alias haec dare munera heras.
page 82, image: s098
Quod reliquum est, vinces lethum, invidiaque fatem te
Primus in Ascraea messe colonus eris.
Non tibi se orator, faxo, non se tibi Vates
Praeferat, aut critici, tertia cura, labor.
Victurumque omnes clarabit adorea in annos,
Dedita ad Hesperidum, Mnemonidumque domos,
Talia Calliope: assensu fremuere sorores:
Omnia sic cedrinis sculpsi ego corticibus,AD JUSTUM LIPSIUM. IV.
VEllem, dividerent non tot nos milia, LIPSI,
Dispernunt Ubiis milia quot Batavos:
Non ego commissem mutis mea verba tabellis,
Hei desiderii conscia verba mei!
Coram melli esset sermones caedere tecum,
Et bibere attonitis mutuum amorem oculis,
Nunc quid agam? prohibentque viae prohibentque pericla,
Plurima ab hostili quae metuenda dolo:
At nil certe animos umquam distraxit amicum,
Quos germana pio vinxit amore fides.
His certe una erimus, non nolis tu modo, LIPSI,
Meque tuum puro si modo amore coles.
Quod facies. nec enim te, JUSTE, serenior alter
Dicitur, aut cana carior esse fide;
page 83, image: s099
Nec cui post Sophiam sit amicior aurea virtus,
Nec cui post Musas plus Charites faveant.
De me, mi certe penitas penetrare medullas,
Et potuisti imo te illatebrare animo,
Unde dies nulli, nulli te extrudere amores,
Non mors occasu possit avara meo.
Vivit enim semper post ultima funera virtus,
Et sibi cognatis pendet ab usque bonis,
Nec cum mortali studia immortalia vita
Parcarum rapidam fas temerare manum est.
Sed quibus aut Musis cessare aetate in agunda,
Aut illibatae cura fuit Sophiae,
Mens eadem post fata manet: semperque beatis
Otia pacato dantur in Elysio.
Heic me sive Sophi stipabunt agmine casci,
Sive piis medius Vatibus ingrediar:
Narrabo Superis, unum te vivere, LIPSI,
Qui Vatum princeps sit, Sophiaeque, locis.
Et dicam, Cicero licet audiat, ipseque Varro,
In te Varronem cum Cicerone loqui.
Interea autem heic dum vegeta perduxero vita,
Ardebo in nostro semper amore recens:
Nec me deficiet de te meminisse, tuumque
Promeritum in vates, historiasque loqui.
Ut per te rigua restinguat ab Hippocrene
Uberius sacram Musa Latina sitim;
page 84, image: s100
Ut veterum mores, te producente, virosque
Paene oculis sit contingere, paene manu.
Ut non iam tacitus Tacitae pater historiai
Germanos iterum vociferetur avos,
Et tibi Caesaribus volvenda in saecula misto
E quercu porgat civica dona sacra.
Namtu, JUSTE, salus illi, tu vita fuisti,
Semianimi longo depositoque situ:
Membra senescenti cum putiscentia tabo
Felici Chirones medicatus ope,
Inductumque novis renovato in corpore succis
Doctorum misti rursus in ora Virum:
Custodes juveni ponens doctosque, catosque,
In caro vigiles assiduos latere;
Ne fera barbaries mulorum, extorsque lubisdo
Mordicibus sacrum scinderet historicum;
Aut barbatorum gens horrida Grammaticorum
Impesteret versis postmodo, ut ante, stylis.
Non secus, ut fama est, felicibus Aesona plantis
Phasias in pueros transdidit ante-senem;
Illi etiam tenero fertur Medaea Magistros,
Illi etiam comites adtribuisse suos.
Felix! vitalem cui bis decurrere campum,
Et reditum a meta fata dedere novum.
At tuus hic, LIPSI, Tacitus felicior. illi
Circumiit nihilo mors minus atra caput;
page 85, image: s101
Huic aeterna dehinc, te procurante, juventa
Non defecturae lucis et usus adest.
Haec ego, quaeque tibi debemus cetera docti,
Quo potero semper commemorabo sono.
Quod si etiam inter nos, video ut non nolle, meabunt
Scripta per alternas missiculata vices:
Efficiam certe, ne te constantius ulli
Neve fide videas candidiore coli,
Neu tibi quid rerum possit latuisse mearum,
Neu pars officii claudicet ulla mei.
Non ita sopitos infusa resuscitat ignes
Pallas, et in viva calce refervit aqua;
Quanto laxatos protelo intendit amores
Nuncia disjuncti littera colloquii.
Quare quod tua non offendat commoda, LIPSI,
Hanc operam carae surripe amicitiae.
Meque, satin salvae? scitare frequenter, et isthic
Vos etiam recte vivere significa.
Quaeque modo elimes Musis affecta secundis,
Quaeque parata foras scripta operosa feras:
Et quibus auspiciis Ledaeis abdita lucis
Belgica Pieriis tesqua rigentur aquis,
Et si quid docti vis incinat enthea Duzae
Quod memoret sero tempore posteritas,
Duzae, cujus amor tantum mihi crescit in aevum
Et Phoebi quantum crescit et Aonidum.
page 86, image: s102
Omnia quae mihi mox recte ut perscribere possis,
Et valide nobis, et tibi, JUSTE, Vale.
AD AURORAM. Cum in pago quodam Vestphaliae pestis metu insomnia noctu vexarer. V.
AH me! quaenam animi infelicem insomnia mentem
Sollicitans hinc, isthinc, aliunde, agitat?
Ut medio quamvis nocturnus in aethere somnum
Advocet humanis sollicitudinibus,
Ipse tamen cura adsectus maestoque timore,
Cunctari saevas multa querar tenebras.
Nec me hesternae angunt fastidia cenulae, et atrum
Furfur, et incocti rustica vappa, male;
Nec quod molle latus squallentia grabbata radunt:
Magna ea semiruti munera sunt tuguri:
Nec gravidae latrone viae, quem Belgica hiantem
Dimisit patriis montibus exitium:
Sed mihi quod pestis, furiarum maxima pestis,
Imminet, ha lateri proxima paene meo.
Illa suis pagum fertur viduasse colonis,
Et misere hanc etiam depopulasse casam.
Illa angens me cura omnes oculis expellit
Somnos; dum vanes mi ipse ego fingo metus,
page 87, image: s103
Et furiae adventum paveo horridus, omnibus inque
Hesuram, immo herere autumo iam articulis.
Me miserum! anne viae in causa est solum intervallum,
Quod genua et tremuli condoluere pedes
Omnia quod languent lassato in corpore membra,
Pallidulam turpet quod macies faciem.
Ha patria! ha qua te vestigem parte Lubecum?
His ne ego te posthac patria terra oculis
Conspiciam? velte saltem Agrippina videbon?
Quae mihi tot caros conciliasti animos
Doctorum Vatum: tene o carissime POSTHI,
Cui niveo assiduus pectore candor habet?
Tene o PEKIADE pullum Phoebi atque sororum,
CARRIOque et fratris qui mihi AHALA loco es?
An MODIUM,an PAPIUM, MARIVORDAM, LAUTIUM, et illum
MELLERUM Almanis nobile sidus agris?
Ette PETREI, cui debet Graecia, debet
Emendes tandem Tullius ipse libros
Vosne, satin salvae? salvo ipsi corpore tempus
Ullum erit ut reduci sit rogitare mihi.
Atque adventitia traducere tempora cena,
Optatoque iterum pascier alloquio.
Ah erit: illa nimum spes unica rellevat aegrum,
Ne cur arum undis succubuisse velit.
Tu modo diva pudori coloribus aurea pennis,
Tu modo purpureum diva, age, redde diem:
page 88, image: s104
Nec tibi sit tanti Tithoni lectulus, ut me
Destituas mediis, impia, funeribus.
Sic tua sancta fides thalami, me Vate canetur,
Ut foveas roseo diva senem accubitu.
Ille etiam vitae immortalem est aptus honorem,
Optati compos te tribuente sui:
Demens quem non perpetuae quoque laeta juventae
A facili subiit munera te petere.
At nunc decrepitus quamvis, par cetera divis
Nectar et aeternam pascitur ambrosiam.
Complexuque tuo frigentia membra fovetur;
Nec tibi cum capulo est concubuisse pudor.
Quin ultro incusas properantem cedere noctem
Aethere, tam longa non satiata mor a:
Et licet incuses, nunc formosissima saltem
Mane novum properis accelerato rotis,
Ad laudesque tuas festina accedere. cessas?
Ergo alia nobis, dura, vocanda via es.
Ipse etiam Cephalum novi. sed st: aut ego fallor;
Aut tener occiduo purpurat orbe polus.
Purpurat, haud fallor: thalamum pudibunda reliquit
Nempe Dea ad Cephali nomen, et erubuit.
Ne metuas Dea magna, ego ne tua furta retexam,
Non adeo me omnis deseruit pietas.
Tu saltem invisas cis pellere perge tenebras,
Et me pestiferis eripe, sancta, locis,
page 89, image: s105
Tuque Molane, mei consors, sociusque laboris,
Quo duce tam longas sustinui ire vias,
Surge, agedum in tantis nimium secure periclis
Surge, nec in media stulte morare lue.
Hos fugiamus agros, non fortunataque rura,
Nos virosa etiam ne furia inficiat.
page 90, image: s106JANI GULIELMI EPIGRAMMATA. IN APOLLINEM.
PHoebe pater, seu tu Deus es, sive auricomus Sol,
Et Solis donum est, et valitudo Dei.
Corpora Sol vegetat divino vivida abigni,
Ortaque ab aeterno sunt bona cuncta Deo.
Sed quemcumque pater te jus est, fasque cluere,
Respice perpetuo me bonus auxilio.IN EUNDEM.
QVis mihi praeferri possit Deus? est bene-factis
Et meritis homini si Deus ullus homo.
Nil animo melius, nil vita carius: illum
Expolio vates; hanc tueor medicus.IN AESCULAPII statuam.
Quae statua? Asclepii [orig: AsclepI]. cur bini hinc inde dracones?
Insomni superandi hi medicis studio.
Ipse senex: vitam tuitur. fert laurea serta:
Haec quoque, uti medicus, tetra venena fugant.
Nodosum cur dextra pedum tenet? haud facul artem
Disci tot septam amfractibus indicio est.
Insulam habet: nympharum et sobrietatis amans est.
Cerno canem: expositum nutriit illa Deum.
page 91, image: s107
Hostia cur capra est? auctori nempe salutis
Perpetuae poenas febris alumna luit.IN CHIRONEM.
HErba solo, sidus caelo, inque animantibus ulcus
Me Physicum, Medicum clamat, et Astronomum.IN HIPPOCRATEM.
HErculis, Asclepique nepos feror. ille feris nos
Eripit; hic morbis: hic genio; ille manu.
Ipse manu virosa levo dum vulnera, morbos
Ingenio, egerunt quod duo, solus ago.IN HEROPHILUM.
HErophilo herbarum dederat vim noscere Phoebus,
Et sua contulerant munera Pierides,
Hinc vates, Medicusque fuit. quis credat? acumen
Obfuit, et vegeti vis nimia ingenii.
Hoc Medici culpant. sed te hac, doctissime, cum vix
Culpa quisquam, ecquis laudibus aequi paret.IN ASCLEPIADEN.
QVis Te Asclepiade taceat? seu Rhetora, seu te
Esse rear medicum: sed potius medicum.
Quem te esse haud alios servando ita dive probasti,
Quam tua quod nulla victa senecta lue.
page 92, image: s108
Pluto indignatus tardos descendere manes,
Te remoram scalis dejicit, et moreris.IN ANTONIUM MUSAM.
MUsa, tibi Augusto servato Roma fatetur
Debere, auratae testis honos statuae.
Felix o, si itidem defendere cetera posses,
Nec tibi Marcelli balnea probra forent.
Jam sive error inest facto, seu terror herilis,
Culpa animi hoc, illo proditur ingenii.IN CL. GALENUM.
SAlve, sancte senex, medici laus altera fundi,
Par Phoebo, et Coo non minor Hippocrate:
Invenit ille artem, tu perficis: ingenii illhic,
Judicii heic fuerat uberioris opus.IN THESSALUM [gap: Greek words] .
THessalus heic iaceo, medicum de gente tropae
Adjecto cippis Appia longa tuis.
Plorate aegroti, mecum medicina sepulta est,
Quae vivo vixit me, moriente obiit.IN EUNDEM.
Qui medicinae audit victor, num tradidit artem,
Ille orbi, an, victor quod solet, eripuit?
page 93, image: s109
Hoc potius testis vel millium Claudius instar,
Et titulus vacui certa fides capitis.IN ALEXANDRUM TRALLIANUM.
PAtria Alexandro Tralleis, domus inclita roma,
Ars eadem, quae fratri medicina fuit,
Aetas quae regem venerata est Justinianum.
Hoc satis. ingenium scripta operosa docent.IN VITAM HUMANAM.
DEmocriti vita haec evanida perpete risu,
Heracliteis pingitur et lacrimis.
Sollicitumne metu mage quid, spe vanius? at nos
Inter spem miseri vivimus atque metum.
Recte ergo illi auris et noctis inanior umbris.
Huic visa est tristi tristior helleboro.IN M. ATTIUM PLAUTUM.
MArce Atti, sanctamne rear te Cyprida pullum
Eduxe? an Paphio, an Idalio in nemore?
Inde adportasse Hyblaeo mage dulcia melle
Verba, et Acidaliis ebria deliciis.
Sic certe est. testes tua vel ruta caesa poetis
Omnibus unum omnes subripuisse sales.
Et quid, verba habeas si nupta? venustior haud est,
In placito quam cum ludit amore venus.
page 94, image: s110In Symbolum JACOBI MONAVII IPSE FACIET.
FRustra sollicitis, mortales, parcite curis,
Nam FACIET certe, quod volet, IPSE Deus.
Hoc animo scriptum retines sapiente, Monavi,
Et retine. fac nos velle, quod ille facit.IN IDEM.
QVo ruitis curis miseri, cassoque labore?
In summum satius spem posuisse Deum.
IPSE Deus FACIET, Monavi sapientia clamat.
Invito frustra est cura, laborque Deo.IN IDEM.
IPSUS AIT, solitos scio diccre Pythagoraeos,
Tu, Monavi, quanto rectius? IPSUS AGET.
Fallere Pythagoras potuit homo: Regula veri
Christus quidquid ait confore, certus aget.IN IDEM.
ESto tuis studiis DEus unicus, unica meta
Quod cupis effectum, si volet, ille dabit.
Seu gaudes felix, metuens sis illius. haud te
Tu fortunatum, solus at ille facit.
page 95, image: s111
Sive doles crepero rerum in discrimine, fide:
Si pius es pro te nam facit ipse Deus.
Hoc quoniam sedit penita tibi mente, MONAVI:
IPSE, tibi aeternum qui bene sit, FACIET.AD DANIELEM RINDFLEISCH BUCRETIUM.
CErto sodali certius nemo bonum,
Nec dulci amico possidet jucundius:
Hoc hilaritatem perficit consortium:
Hoc maestitatem deterit salatium:
Hoc continetur tota vita commodo.
BUCRETI, amicos quot fideles obtines,
Tot obtinere te Smaragdos autuma.
Dolus modo absit, et duplex versuties,
Adsit fides et in bono consensio,
Germanicaque pectus albicans nive.
Carbunculus sodalitatis est FIDES.AD ALBERTUM CLAMPIUM.
CUm tibi fraterno memet devinxerim amore,
Cum tibi me fructu, cum tibi mancupio
Totum tradiderim, Clampi, quid inania verba,
Et praeter propter carmina fusa petis?
[gap: Greek words] igitur mutare placebit?
Redde data, et numeros vel tibi mille dabo:
page 96, image: s112
Aut si illud non vos, hoc desine poscere, si non
Me tibi quando dedi, tunc tibi verba dedi.CAPRA LUPI NUTRIX E GRAECO.
HIsce lupi uberibus (miseram me) lacto catellum
Invita, imperio desipientis heri.
Hac ope succrescet fera rursum in me ille futurus.
Ingenuum immutant nec bene-facta malum.IN ROSCIUM.
MUlta legis, Rosci. nam civica jura, Poetas,
Rhetoras, historicos, Grammaticosque legis.
Verum horum capias cum vix millesima quaeque,
Multa aliis Rosci, sed mihi pauca legis.IN ONNUM.
DUm spurco ore cies et nigro scommate risum,
His ego sum gerris, Onne, facetus ais.
Frustra es, rideri soli si rere faceto:
Morio sic nempe et scurra facetus erit.
Falsa tuis igitur dare nomina desine factis.
Namque ego te fatuum vel puto tritalogum.IN CURIPIDEM.
TOt tibi mellifluo manant sententiae ab ore,
Quot numeri, aut plures his etiam, Euripide.
page 97, image: s113
Hoc de te Arpinas, sed mecum, dixit: et arte
Aonia quotquot Dii poliere, potes
Attestantur idem. tu macte hoc posteritatis
Judicio felix post tua fata senex.IN EUNDEM.
EUripides simul inclinans caput exspiravit,
Emoritur tragicae quidquid erat Veneris.
Ubertim patriae flent Graecia Graeciae Athenae.
Exuviis lausum dat Maceta et tumulum.
Nomen ab exsequiis clarere magisque magisque
Viderat, et viso tabuit invidia.AD JANUM PALMERIUM MELLERUM.
QVam brevis heic datus est, Palmeri, fructus homullis:
Quos Cuninae ipsi Morta propinqua rapit.
Non igitur semper studiis vigilare severis,
Cessatum interdum ducere fas animum:
Et bene curato officio vinoque, jocoque
Quod datur, id fama non reprobante datur.
Nat alis meus est, huic te jus voce favere,
Et, bene te, sumptis dicere jus cyathis.
Una simus ai. stat duram exporgere frontem.
Invita est dulci quae sine vita joco est.
page 98, image: s114IMITATIO AUSONIANA.
Mene etiam Ausonii lusu contendere sit fas?
Atque animum questus proferre sub altisonum cal,
Dum mala multa aevi praesentis secum agitat mens.
Quidnam est quo regna atque urbes stant incolumi? lex.
Quotque arte jungit populos et consociat? jus.
Illa ut sarta duat, praeponitur imperio rex:
Floreat ut pace atque viris et divitiis urbs.
At nostris odio est et regibus et ducibus jus,
Munimenque unum iam creditur imperii vis.
Hinc expulsa deum pulcherrima longe abiit pax,
Et fremit emissis bellorum fulminibus Mars;
Et male-suada furit mediis in funeribus lis.
Tantis anne malis reliquum ullum est confugium? spes.
Sed taceo. Haud tutum est contingere in ulceribus pus,
Et digito os cludens pater annuit Hippocrate est.In novas aedes JOAN. LAUTERBACHII. P. L.
CAstalides vobis has Lauterbachius aedes
Dedicat, et vestris, quotquot ubique, choris.
At vos o Musae crescentem augere poetam
Pergite carminibus, pergite divitiis.
Invida pallenti rumpantur ut ilia Codro.
At vester vobis usque Poeta canat.
page 99, image: s115IN EASDEM.
UT decet hoc Muse, sic vestrum habitare Poetam,
Nec modo vos versus, sed quoque tecta dare.
Invidus heic macros corrodit Maevius ungues,
Et secem, haud Vatum est aedificare; canant.
Nec male: culta novo sed carmina sunt lare digna,
At tua limosa turba coaxet aqua.DE SE ET P. PEXKIO P. F. elegantissimi ingenii Puero.
OMnes se dicit memorem mei Peckius annos
Victurum et nostrae dulcis amicitiae.
Dicit, at o Musae quod dicit Peckius, hoc ne
Effluat oblito, saepe monete, animo.
Ipse quoque, aetatem Pecki pro numine nomen
Mi fore sub memori pectore polliceor.
Polliciti at si parva fides, haud deprecor ipso
Expelli furcis Aone ab Aonisin.IN ROSCIUM.
BEllus homo es Rosci. quid ni? cui lingua tacere
Nescia verborum tot moda suppeditat.
Sed tamen hic bellus verbum si dixerit ullum
Quod conspersum aliquo sit sale, ne valeam.
page 100, image: s116IN MATREM SPARTANAM e Graeco.
EPugna fugitivum, interfecto agmine, natum
Spartana, ah partus immemor! interimit.
Nempe suum Spartam germanum agnoscere sanguen
Bellatorum animis, non genere aut proavis.IN NAEVIUM.
QVid dicam, Naevi, quare rabidi impete rictus
Nil meritum allatres meque meumque caput?
Fallor, an a vero non errat devia fama,
Transuersum fastu te rapi et invidia?
Hinc oestro quasi percussum baccharier omnes
Promiscam inque bonos, ut lubet, inque malos.
Sic certe est. clamat linguae petulantia, morbo
Curando esse omnem non satis Anticyram.DE MAORE e Graeco.
NE lacrimis spera flammam restinguere amoris,
Flamma ea pauxillae cedere nescit aquae.
Auro semper amor medicante vigebit: at idem
Nec medio nascens obrutus est pelago.IN AVILUM.
DIfferri populi me vocibus, Avile gaudes,
Deque meo tibi sunt parta tropaea malo.
page 101, image: s117
Ipse tua et vulgi deliria rideo, dum mens
Haec sibi nullius conscia flagitii est.
Hac ego fretus ovo. nam si non est potis a me
Praestari plebis fabula, culpa pote est.
Tu miser absumptus semper pungentis ab oestro
Invidiae, ah mihi quam supplicium acre dabis!
Scilicet uno isto furia haec non pessima, semper
Exest cultores perdit et ipsa suos.IN ONNUM.
ROgatus elavisset Onnus ut nummis,
Medico, inquit, aeger omnia mea transcripsi.
Quid, alter addit, ergo tantum erat morbi?
Vinaria hospes, inquit Onnus, angina.IN PALISCANUM.
SEptem trionum filium Paliscanum,
Pestem voraginosam patrii Zythi,
Intercute errat, qui perisse aqua credit.
Nam dum helluatur et bibit diu noctu,
Pransus paratus, sed probe quoque appotus,
Inter cutem stagnante flumine est mersus
Non sobrio undae, sed phrenetico Zythi.IN AULUM.
REcte ne te omnes, Aule, divitem iactant?
Recte, inquies, me; cui tot arca nummorum
page 102, image: s118
Domi est beata milibus: tum agri tantum,
Quantum nec Asra Didus byrsa circumdet:
Huc adde merces orbe ab exlimo ad vectas,
Hibericam, Indicam, Moscique pellitam.
Reipsa tamen te heic, Aule, pernegas ditem,
Qui ut insimum mendicimonium popli,
Famis (miser) metu harpagas, clepis cuncta:
Atri bolum ipse et invides tibi panis,
Scrutarioque pro toga obsita pannis
Multa ante questus, vix teruncium solvis:
Obolo quam amicum subleves, mori mavis.
Decoctor intervertit interim sumti
Te foenoris, grandique forte et usura,
Colonus agrorumque subripit fructum,
Servi negotiantes et suum abradunt.
Tibi nempe es Irus, Aule, ceteris Plutus.
Nam qui utitur, non qui incubat bonis, dis est.AD MUSAS DE J. PALMERIO, ET F. MODIO.
Quonam herere loci putabo Musae
Jam Palmeriolum meum et Modillum?
Vestras delicias, measque, an illum,
Ut decreverat, horridas per Alpes
Europae Italium petisse sumen
Rebor? an residem Mogani ad oram
page 103, image: s119
Illa illa aurea publicare spica,
Queis plura aut meliora nemo legit
Horto ex Aonidum Allemaniarum
Filius, critices mala impetigo
Quemcumque attigit incitante psora?
Anne hunc Franciacis novum hospitem agris
Vos abstraxe simul putabo? et amnes
Docto carmine sistere, et ferarum
Delinire animos, et eruditas
Aures indere, uti solebat, ornis,
Dum casum patriae ruentis, et tot
Deflet capta, cremata, disque-jecta
Pridem moenia, nomina alta deinceps.
At vos, sint ubicumque, ne sodalis
Jucundi immemores agant, monete
Et Palmeriolum, Deae, et Modillum.AD JOAN. POSTHIUM Archiatrum Herbipolitanum.
POsthi dulce novem decus sororum,
Posthi cui medici politiores
Adsurgunt medico politiori:
Ultro cui, cithara lubente, Vates
Summittunt numeros, bono poetae;
Gratias tibi quotquot usquam et usquam
Dico, quod lepidum meum libellum.
page 104, image: s120
Non cultis modo versibus decorum;
Verum insignibus et tuis superbum
Cupisti magis, et magis placentem
Mea saepe manu teri, legique.
O insignia nobilis Poetae
Rara Juppiter et sereniora!
Ut vos exuviae oscinis secundae
Plumae tergeminae lubens adoro!
Ut te buccina! quae ministra Posthi
Doctrinae et genii beata dona
Late notificas canore vasto, et
Didis postgenitum omnibus, quot umquam
Musas suspicient Apollinemque.
Et tu Laurea frontium corona
Doctarum, o hederae soror gemella!
Ut insignibus optimi medentum
Pulchre convenit, optimique Vatum
Frons tua exitium mali veneni!
Frons tua emeritae quies Camenae.
Tu vero in medio citate campo
Qui venare decus perenne, Posthi,
Et laudem omnibus a bonis perennem,
Cornu perpete personans, quod omnis
Presens audit, et insequens nepotum
Surrectis bibet auribus propago:
Macte insignibus, ingenI politi
page 105, image: s121
Veris testibus, aureaeque mentis,
Virtutum et studii severioris,
Et mori indocilis tuae Camenae:
Macte his dotibus, et meos phaleucos,
Sudanti calamo modo exaratos
Male atque illepide meos phaleucos
Lubens suscipe, qualecumque munus;
Mei mnemosynon fidele amoris,
O novem decus unicum sororum!ORACULUM DATUM LAJO THEBANO.
LAi Labbacide, thalami me pignora poscis,
Et tibi mascla dabo. at manet irrevocabile fatum,
Gnati casurum te dextra. hoc Juppiter ipse
Infandis victus diris Pelopi annuit, ex quo
Carum illi natum eripuisti; inde haec rata vota.AENIGMA SPHINGIS.
TErram animans quadrupesque, bipesque habet, unius oris;
Et quandoque tripes: genium mutabile solum
Omnium humi quae sunt, perque aethera, perque profundum.
Pluribus at properum pedibus cum insistere caepit,
Destituit vigor infirmos evanidus artus.
page 106, image: s122MARTINUS NORDANUS DE ROSIS JANI GULIELMI.
ANne Venus Latia est nimbo quae tecta rosarum,
Heic, GULIELME, sibi destinat hospitium?
Sic reor. ast caussae quid dicam? num velut olim
Illa suo tinctis sanguine capta rosis,
Sic haec capta tuis: Latio quia flore renident,
Cunctarum et Venerum divite rore madent,
Delicium juvenis! Divam qui cogere possis
Sponte tuis Latium mutet ut illa rosis.IDEM.
HUmanae nobis simulacrum flebile vitae
Dat brevis in mediis sentibus orta rosa.
Quae cum ridentem calicis iam pandit honorem
Primulum, et explicito flore comante nitet:
Ut non se prodit fragilem, reliquisque pudorem
Fulgore ut plantis luxuriante facit!
At mox tacta nothis, posito capite, elanguescit,
Et vix heu lapsi signa decoris habet.
Sic miseri in mediis curis nascuntur homulli,
Summula queis vitae quantula, quaeso, datur?
Ah brevis! atque eadem cum nobis optima visa est,
Dulcacido numquam non tamen illa madet.
Ergo, qui sapit, is dubiae sic tempora vitae
Ducat, spem ut longam ne inchoet ille quidem,
page 107, image: s123
Sed mage praesentem studiis sic collocet horam
Prudens, et rebus sedulus invigilet:
Ne frustra aetatis juvenili flore peracto
Discere tunc cupiat, discere cum nequeat.
page 108, image: s124JANI GULIELMI MANES PALMERIANI AD HIERONYMUM BERCHEMIUM. JC.
Ovenae pater aureae
BERCHEMI, Aoniae dulce decus lyrae!
Idemque haud minor arbiter
Romanae Themidos, quam Labeo aut vetus:
Seu tu, justitiae comes,
Juri QVOD MELIUS AEQVIUS ASPERO
Misces; sive praeis tuo
EGMOND ANO, atavos dum ruit ultimos
E prisco historiae situ,
Et regum veteri stemmate se genus
FRISONUM reminiscitur;
Seu leni cithar a carmina temperas,
Atque immania Belgici
Lamentare piis vulnera questubus;
Aufer cuncta opera. et vice
Jam longi lacrimas temporis aridas
In luctum renova novum,
Et nostris gemitum junge doloribus.
Dum manes cieo Deos
PALMERI, superis non ita crediti.
page 109, image: s125
Et damnum fleo, publice
Musis et Latiae principibus rei,
Privatim tibi flebile
BERCHEMI, ante alios, tum mihi, quem, a tuo
Cum discesserat, omnium
Praeponebat (eheu!) nuper amoribus.
Illum dum lacrumabili
Raptim prosequor, et concino naenia,
Maestam tu quoque barbiton
Tende, et sic meritos increpita Deos,
Qui tam desubito tuo
Occasum juveni praecipitaverunt,
Cui Grajae Veneris lepor,
Et linguae arbitrium cesserat Italae;
Qui, BERCHEMI, animi tui
Secum dimidium sustulit, et mei;
Quem desiderii impotens,
Surdos nocte die flagito caelites.
Ac tu succine lugubres
Lausos instrepitanti mihi: leniunt
Maerorem querimoniae,
Et planctus miseris ipse levamen est.AD ANIMUM PALMERII.
Cum peregre media raptum te, JANE, juventa
Hei nimium verax hoc quoque fama tulit,
page 110, image: s126
Has lacrimas, haec maesta mei monimenta doloris,
(Jusserat hoc pietas officiosa) dedi
Deproperata tibi; memor et morientis amici,
Et deflens vitae tempora sola meae:
Tu desiderium (nam sentis, sancte,) sodalis
Theseamque fidem, iam quoque noster, ama.ELEGEIA.
SCilicet haec etiam me vulnera saeva manebant,
Vulnera vel fato mi graviora meo;
Ut tua PALMERI crudelia funera nosse
Festinata suum cogerer ante diem;
Ut, cui gestibam numeris occurrere festis,
Cogar in emeritos, hei, dare justarogos!
Hoc erat, hoc, quod eum laevo omine progrederere,
Offensum memini te tenuisse pedem;
Quod lacrimas tenuisse meas, quaesitaque verba
Nectentis tardas qualibet arte moras
Jamque domu exibas, et restans limine in ipso
Dicebas maesto murmure, JANE, vale.
Non tamen avellor, lateri sed jungor euntis,
Teque Severinas prosequor usque fores.
Heic etiam mandata dabas, salveque locutus,
Rure suburbano, me sine, tendis iter.
Progressum paullum retrahit mens saga futuri;
Vertis, et invitis ipse redis pedibus.
page 111, image: s127
Meque renitentem nihil altos ducis in agros,
Brolanae notum qua iacet arcis iter.
Donec iam crepero PALMERIA vespere villa
Me tibi supremo jungeret hospitio.
Discinctus properas, et coena viatica per te
Ponitur, et cani grata saliva meri.
Exigimus paucas variis sermonibus horas,
Adposito curas diluimusque mero.
Ocoecas animi latebras! o nescia corda
Crastina venturi quid serat hora diei!
Quis noctem me illam, convivia et illa putasset
Ultima tam caro ducere cum capite?
Duxi, me miserum, tamen ultima. mane coorto
Digredimur. dicto rursus, ut ante, vale.
Tunc quoque respectans PALMERIUS addit; amabis
GULIELMI absentem me tamen usque tuum.
Nec his plena prius reparabit cornua luna,
Me reducem vestras quam stiterim ante domos.
Dixerat. illacrimans excepi ego: mutua fiunt,
Nec tuus hic animi vincitur igne meo.
Tu tantum cauto propera pede: pallida pestis
Scis istis dederit funera quanta locis.
Nec plura, obscaevans (probat ut res nata) vianti.
Saepe malum fidis omen inest monitis.
Et quater exactos iam luna novaverat orbes;
At te PALMERI semita nulla refert,
page 112, image: s128
Ulla nec in tanto mihi venerat intervallo
Littera, vel rebus conscia fama tuis.
Quamvis huc Ubium nemo Aeduus adpulit urbem,
Restiterim cum quo non rogitator ego:
Dic hospes, DOLAene meus PALMERIUS, aut huc
Est tibi sed salvo visus adire pede?
Et signa addebam, quibus illi notior esset.
Certum aliquid cupido sed mihi nemo dedit.
Jam mora suspecta est, suspecta silentia tanti
Temporis, et curas auctat. alitque dies.
Cum subito attonitas infandus nuntius aures
Accidit, hei, vixit mutua cura tua!
Ille tuus vixit PALMERIUS ignis; ut eheu
ARGENTORATUM vix satis institerat.
Obstupui, linguamque dolor praecidit, et excors
Luctu (si qua fides) et sine mente fui.
Talis, ubi exanimum Patroclum audivit, Achilles,
Nisus in Euryali funere talis erat.
Mox planxique manu turbatum pectus utraque,
Et jeci in magnos libera verba Deos.
Crudeles Parcas, crudelia numina dixi,
Tam cupida carpunt quae meliora manu,
Deteriora sinunt. quis non stridentia Vates
Carmina qui misera sibilat e stipula,
Quod non Aonidum vivit pusatque venenum?
Nec nisi decrepito solvitur a senio?
page 113, image: s129
Hic vatum princeps, et Musarum unica cura,
Vix etiam juvenis exiit, et moritur.
Librorum vivunt pestes tenebraeque bonorum;
Hic priscis Phoebus Vatibus alter obit.
Ergo jaces nostrae nuper spes magna juventae,
Et certa et dubia sorte fidele caput:
Ergo iaces, tecumque iacet pietasque, fidesque
Et columella mei prima sodalitii.
Cum quo jucundas Musis plaudentibus horas
Condebam, et studiis omnia nota meis:
Cujus limatas semper modulabar ad aures,
Affectans uni nostra probare tibi.
Tu mihi cunctorum PALMERI solus habebas
Instar. inhumanum non ego vulgus amo.
At nunc, te rapto, mihi nec consortia grata.
Nec libri dulces, et mea Musa silet.
Tu mea, tu moriens nostrae omnia gaudia vitae
Frater, in aeternam vertis amariciem
Tecum si qua fuit, fugit me gratia, tecum
Et Musae et Veneres et periere joci.
Nec mihi iam superest, praeter plorare, tuique
E desiderio non abeunte mori.
Quamvis nulla mali iam te contagia laedunt,
Sed colis Elysii rura beata soli.
Qua sedes stat fixa bonis, quos vita probavit
Innocuos, factis abstinuitque malis.
page 114, image: s130
Illic est, cuicumque pio mors impia Vati
Injecit rapidas insidiosa manus:
Illic Flaminius, Bembusque, et Vida recentant
In numerum sacro in gramine dia mele,
Illic Aonius rediturae buccina vitae
Tot Carum exemplis et ratione premit.
At tu Lotichio PALMERI molle canenti
I comes, et patria ductus et ingenio.
Omnia sunt illic placidae plenissima pacis,
Et viret assiduo vere beatus ager.
Heic tibi parta quies, heic sanctae debita menti
Otia perpetuo tempore laetus agis.
Et te per terras divinis capta libellis,
Laudat doctorum gens studiosa Virum.
Ingeniique aciem mire solertis adorat,
Et medicam criticae dexteritatis opem,
Et tua de reliquo mussans promissa requirit,
Vana quidem, (novi) non ea lenta tamen.
Sed te quam justae possint defendere caussae,
Optimus ante omnes testis ego unus ero.
Conscius, in quantas te involverit undique tricat
Mors patris et patriae nupera cura rei.
Et tamen haec partim CAMP I custodia servat:
Pars latet, aut tecum cum morerere, fuit.
Quae, moneo, servate, mei monumenta sodalis,
Et date communi utenda fruenda bono,
page 115, image: s131
In quos inciderint. at vos librariae adunca
Hinc, moneo, felles, hinc procul ite manu.
Non mea me pietas, dum vivo, relinquet:
Manibus assertor sat vigil unus ero.
Unus ero, titulis alienis abdita qui non
PALMERI in populos ire reperta sinam.
Verum adeo vindex, asinumque e pelle leonis
Extractum meritis stigmasin involiiam.
At tu, sancte, tui pietatem agnosce sodalis,
Et gaude magno, frater, in Elysio.
Exspectaque ad te properantem perpete luctu,
Illa meis lacrimis ultima finis erit.AD MUSAS.
HEic Helicon, Musae, PALMERI effloret ab urna,
Ascra poetificis heic scatet uber aquis.
Aona ne divae, ne Grajum quaerite fontes.
Cum tumulo hoc isthaec omnia Rhenus habet.AD EASDEM ET GRATIAS.
FUnde crocum et violas, huc purpureos hyacinthos
Porrice, et Idaliis lilia mista rosis.
Et vos ad tumulum Pindo appropriate Camenae,
Gratiae et usque ipso accurrite Acidalio.
Illis ingenii, vobis quaecumque leporum
Copia, PALMERI funere commoritur.
page 116, image: s132IN NOMEN PALMERII.
PALMERI, cecidit certum tibi nominis omen;
Et priscis palmam vatibus unus habes.AD POETAS AEQVALES et Amicos.
POsthi, Modi, Melisse, Musici alites;
Quos sacra luco Laurus Aonum tegit,
Et laeta concinentium audit carmina.
Lugete divini alites, et candidas
Mutate nigris cantilenas naeniis.
Ego illa vestra libethri in ripis soror,
Rheno usque Moeni nuncia advolo vada,
Eheu doloris impotentis nuncia;
Narrans fuisse principem Libethridum,
Fuisse (vaeme!) maximumque et optimum
Vatum bonorum, an fallor? an PALMERIUM
Vixisse persensistis e virtutibus?
Alaque luctum concrepante ostenditis.
Ille ipse vixit, ah! lacusque pallidos
Nunc potat, unda longule Permesside.
Nec iam piis melismasin, velut prius,
Me, vosque delinibit; aut reconditos
Vatum priorum publico asseret modos.
At Vos piae summo Poetae ducite
page 117, image: s133
Funus volucres, naeniaque flebili
Sonate laussos, donum amoris ultimum.
Ego hinc remigro visere ad Belgas, ubi
Dusaeus ardor, Lipsia et mellinia,
Lernutiusque tinnit argutum lepos,
Ubi resultat Utenhovium melos,
Et vis Rolandia, et venustas Pectia,
Spiransque Martem Werdeburgii impetus.
Meo Poetae concinens funebria
Unde unde justa: quae nec atterat dies,
Nec tacita sensim oblivio ulla oblitteret.
Dein domum conversa, carum comparem
Lugebo lamentatione perpeti.
Non me ulla nox dolore vacuum, non dies
Videbit; ut palumbem in altis arborum
Ramis gementem, aut turturem amisso pari.NAENIA.
QUis desiderium flebile leniet
Tam cari capitis? quis mihi lugubris
Planctus et lacrumarum injiciet modum?
Dum te, te illicium omnium,
PALMERI, te animi dimidium mei
Extinctum propero funere conqueror,
Singultuque sonanti cieo asperis
Fatorum invidiam deis.
Vos testor, studiis quis tenerae suis
page 118, image: s134
Mollivere animi mentem Heliconides:
Vos, quorum lepidae moribus aureum
Afflarunt Charites decus:
Vidistis ne alium vi celeri ingeni,
Doctrinaeve parem divite copia?
Eccui judicio tersior alteri
Pectus lima poliverat?
Eccui, quod mihi me surpuerat, labris
Sedit mellifluis Svada venustior?
Seu frictis salibus ludere, seu magis
Staret seria proloqui.
At germana fides et duplicis doli
Hostis sanctis amor, puraque veritas
Ec quando invenient huic similem alterum?
Heu tu frater, eras mihi,
Tu mihi fidus eras, frater: et omnibus
Commune auxilium rebus in asperis;
Laetis conscius. et paene eadem mihi
Gaudens gaudia. nunc (dolor!)
Nunc justum ante iaces exanimis diem.
Nec virtus animi, nec pietas tibi
Quicquam, non lepor, aut nobilium sagax
Pectus profuit artium.
At curis hominum tristibus es tamen
Functus: perpetuae me querimoniae
Me suspiria, me discruciat tui
E desiderio dolor.
page 119, image: s135IN TUMULUM
NOn hic PALMERI tumulus. ne crede viator.
Tot bona non unus clusa tenet tumulus.
Ipse animus patrio fruitur iam liber Olympo,
Agnoscitque tuam, Christe sequester, opem.
Vociferantur humi divina poemata semper,
Ingenio priscis vatibus ire parem.
Spirat limati censoria judicii vis
In criticis etiam nunc animosa libris.
Fama vehit clarum super ardua sidera nomen,
Quoque dies exit limite, quoque subit.
Quantilla e quanto sita sunt heic; ossa cinisque
PALMERI, immensus cetera mundus habet.LITERARUM DAMNUM.
SOl fuerat Vatum tenebris PALMERIUS ortus,
Luxerat et pulsa nocte serena dies.
Nunc Sol ille abiit, subiitque inimica diei
Pristina in obductos mox revoluta libros.
At gemino divum collucent atria sole,
Vitam hominum tenebrae noctis, ut ante, premunt.
Viderat exanimum PALMERI funia;, et infit
Illacrimans scissis Calliopeia comis,
Eheu Parnasi cecidit spes tertia, et una
Occidit Ausonii plurimis oris honos!
Hic tibi solus erat Germania magna, quod audit
Scaliger in Celtis, Lipsius in Batavis
page 120, image: s136OMNIA PALMERIUM quaerunt, in omnibus Ego maxime.
FLet Rhenus, Rheni regina Colonia luget,
Omne suum tecum, JANE, obiisse decus.
Turritas laniata comas Germania mater
Spe juvenem tanta se genuisse negat.
Ille tuus, tuus ille animus GULIEL MIUS alter,
Triste gemens, cupio te moriente mori;
Te cupio moriente mori: non ulla supersit
Vita mihi, vita te moriente mea.
NUper amor, nuper mihi solus ocellus; at, eheu!
Nunc desiderium flebile, nunc lacrimae,
PALMERI, quae me nunc tempora, quae mihi vita
Posthac, te procul hinc depereunte, manet?
Exspes, et luctu ac multo squallore macescens,
Te desiderio consequar et lacrimis.
MEl MELLERE meum vixisti. melle fluebat
Dulcior, et divum nectare sermo tibi.
Nunc mihi fel fis emoriens, seu fellis amari
Vincit amaritiem maior amaror alis.
O miseras, MELLERE, vices; te mella sodali
Pascebar, soli fel mihi triste manet.
page 121, image: s137AD JACOB. CAMPIUM ET HIER. BERCHEMIUM.
O veri specimen beatum amoris
Berchemi auree, et entheate CAMPI!
Lugete, et querulo dolore pleni
In salsos lacrimarum abite rivos.
Ille flosculus Allemaniarum,
Rehni adorea prima, litterarum
Sol, PALMERIUS; ille utrique vestrum
Quimage unicus unicis ocellis,
Fuit. me miserum! mihi quot illud
Exit cum lacrumis, fuit? quis autem
Fata, immitia fata, sat superque
Incusaverit? o meum dolorem!
O factum male! o maligna fata!
Tam bellum juvenem male abstulistis.
Summam qui Sophiae tenebat arcem.
Qui vates numeris vel his, vel illis
Dentatis dialecticos logismis,
Linguae flumine Rhetoras disertos
Antevenerat undecumque cunctos.
Qui seu ludere mallet et jocari,
Regnum planitus obtinebat omnium
Leporum et Venerum et facetiarum;
Sive consilio foret severo
Usus, Pallada corde continebat,
page 122, image: s138
Quam Laertiadae faventiorem.
At vobis male sit maligna fata,
Quae nobis lepida omnia invidetis.
Vestra nunc opera meus sodalis
Crudeles (dolor!) oppetivit umbras.
At super mihi solitudo soli est
Multis cum lacrimis; dolorque vobis
BERCHEMI auree, et entheate CAMPI.DAMNUM JURIS CIVILIS et litterarum.
CErtabant Themis et Musae, quae castra teneres
PALMERI, partes et sequereris utras.
Et tibi pierides sua certatim, et sua dona
Diva Themis sancto fuderat e gremio.
Ergo, tam dubiae dirimas ut jurgia pugnae,
Et Themin, et Musas, charus utrique, colis.
Nec tibi se quisquam vel in his componere castris,
Illo vel poterat aequiparare foro.
Invidit Nemesis, vitamque nefaria rupit.
Sic cadis. at tecum Musa, Themisque cadunt.AD HENRICUM SUDERMANNUM JC. Anfae Saxonicae Syndicum.
ET tu conceptos dudum de Vate Latino,
HENRICE, versus flagitas,
page 123, image: s139
Incusasque moras omnes, lenteque tenacem
Promissionis increpas.
At mihi percussit luctus inopina procella,
Statuque dejecit suo
Mentem et fecundo clusit sub pectore venam,
Fons unde Musicus fluit:
Ex quo PALMERI cognovi flebile fatum
Tam derepente mortui.
PALMERI cujus tantum mihi creverat ardor,
Quantum humidos propter lacus
Aut tenerae salices, aut florea summicit alnus,
Aqua juvante, brachia.
Notus et ille quidem tibi SUDERMANE, tuisque
Magister olim liberis,
Sed mihi praecipue fidei perspectus, et omni
Amoris astu liberi;
Quali Trinacriis olim flagravit in arvis
Damonis igne Phintia.
Idcirco iaceo luctu externatus acerbo,
Nec personare barbito,
Nec me laeta juvat deducere carmina solum
PALMERIUM recogito;
PALMERI superos manes, animumque reposco;
PALMERIANO funeri
Ingemino lausos, et lamentabile carmen
Falloque fletum questubus.
page 124, image: s140
Hoc opus, hic labor est alto maerore furentis,
HENRICE. laeta mox tibi
Decantabo libens, cum iam mihi redditus ipsi
Pausam dolendi fecero;
Velratione animi, vel temporis intervallo
Curabilis. tunc GAMBARAE
Quid mihi LAURENTIS videantur singula dicam;
Nunc naeniae solae levant
Maerentem, tristique melos miserabile planctu
PALMERIO super juvat.AD LUDOVICUM HALLERUM ab Hallerstein.
OMnem, HALLERE, diem crede supremum; neque strennuae
Tu confide juventae nimium, nec valetudinem
Metire eximiis, credulus a viribus. imminet
Occulte insidians vitae hominum saeva necessitas
Fati, nosque nihil mente agitantes minus abripit.
Involvens tenebris exanimum pallidulis caput.
Non illam ingeniis nobilibus parcere, nos monet
PALMERI ah nimium desubito praecipitata mors.
Ne totos habeat nos tamen indigna rapacitas
Parcarum, studiis nobilibus dediti et artibus,
Pensemus mala dispendia vitae egregio lucro
Clari nominis, et perpetuum floridae adoreae.
Immortalis enim, quam pariunt carmina, laus manet.
page 125, image: s141AD PALMERIUM, VILLAM et solum Natale Palmerii.
VIllarum ocelle, flos agri suburbani,
Scatebra aquarum, mater arborum laeta,
PALMERIUM, PALMERII parens nostri,
Herediumque rure gratius quovis
Meo Poetae, quo beatus et Crassos
Ridebat, et vesanias tyrannorum.
Dole misella derepente privata
Ingente alumno, quem tibi Ubium mater
Dudum invidebat, et fremebat urbana,
Quaecumque alebat, undecumque prognata,
Ingenia Vatem subsequi suburbanum.
Non ille posthac, ut solebat, abjectus
In cespitis virente culcita vestri,
Mirantibus cantabit entheum nymphis,
Crepantibusque colloquetur arbustis.
Non ambulator patrios agros circum
Ibit, molae nec ambitu catillante
Sonum strepentis hauriet procul rivi
Non otiosas lectiunculis horas
Fallet deinceps in tuo sinu gaudens,
Et teque, seque, nosque mentis argutae
Reconditissimis beabit inventis.
Isthaec fuere, dum meus fuit Vates,
page 126, image: s142
Quem nunc avara sustulit sibi Parca,
Ipso juventae germinantis in flore.
At tu misella hero orba tam pio luges,
Squallent et ipsis gramina horrida in pratis,
Tacentque rivi, nec loquuntur arbusta,
Nullosque nymphae carminum imbibunt cantus,
Muta omnia atque maesta herum suum quaerunt.AD GODESCALCUM STEWECHIUM Epodi. I.
TUa fide, GODSCALCE, quae mortalium
Vitam reciprocant vices?
Qui nos, malum, sursum deorsum casuum
Volvunt, revolvunt turbines?
Incertiores, seu marinis fluctibus,
Quos bruma motos temperat;
Sive uvida caeli serescentis fide,
Quod aura verna lubricat.
Nec certa cuiquam vita, sed nec mortis est
Vel hora certa, vel dies.
Unus futuris arbiter conscit DEUS.
Secreta quem solum penes
Tutela fati, ignobilis mortablius.
Quis nuper, hei, PALMERIUM
page 127, image: s143
Nostrum videre se putasset ultimum?
Quis illa vota publica,
Illa illa votatam fideli pectore
Tuo meoque prodita,
Frustra ominata saevientibus notis
Ludibrium nos didere?
Inania illa dissipaverunt tamen
Et Eurus et rapax Notus.
Et ille noster, et juventa firmus, et
Vigore corporis, fuit:
Et ille candor, illa nuper - comitas
PALMERIANA obmutuit.
Mors scilicet, quotcumque mortales sumus,
Semel, STEWECHI, nos manet.
Nec parcit aetati bonae, aut valentium
Vim pertimescit virium.
Sed tollit omnes. serius, sive otius
Humana cuncta demetens.
Soli peremnes emicantis ingeni
Fructus beati permanent,
Nec casuum necessitati obnoxii,
Nec saeculorum injuriae.
His vivet, et florebit, et laudabitur
Ubique et usque gentium
Noster sodalis, dum Catino carmine
Europa laeta perstrepet.
page 128, image: s144
Hoc sublevemur unico solacio,
GODSCALCE (name quod est alid?)
Animosque iisdem dediti in studiis bonis
Usque imbuamus artibus
Humana morti cuncta; soli debita est
Sapientiae immortalitas.AD GRATIAS, MUSAS, MINERVAM.
VOs Gratiae reposco
PALMERII lepores;
Et vos reposco Musae
PALMERIANA plectra;
Et te reposco Pallas
PALMERIANUM acumen.
Haec dum meo minores
Palmerio invidetis,
Aufertis hei; coortae in
Virum, Deae, tot, unum.IN LIBROS SPICILEGIORUM posthumos.
NAtus erat Musis PALMERIUS alter Apollo,
Oblitos posset qui renovare choros,
Atque suis adytis vatum instauraret honores,
Veridico reserans abdita fata sono.
page 129, image: s145
Jamque suus Plauto, tuus et tibi Care redibat,
Et tibi cum socco Poene poeta lepor.
Vidit, et invidit Latonae callida proles,
Fata suis hominem liquidiora dare.
Transadigitque virum iaculans. iacet ille, simulque
Omnis Musarum spes recidiva iacet.
Saga tamen, potuit quaecumque reprendere fata
Sublegit tacite Calliopeia soror.
Et dedit in populos, sic nunc PALMERIUS usque
Fatur in aeternis alter Apollo libris.AD P. MELISSUM, COMITEM Palat. et Equitem, Civem Rom.
AH me, Melisse, quot tuae mi litterae
Redintegrarunt lacrimas?
Salvere dum cera infima PALMERIO
Adscribis, heu, PALMERIO!
Tot ante cui menses suprema stamina
Legere fatales Deae;
Cui iam modo singultientes naenias,
Mistosque fletibus modos
Libaveram, et versu fatigans Caelites
Pia parentaram prece.
Et iam coire vulnus: atque ponere
Paullum videbatur dolor:
page 130, image: s146
Cum, melleae sodalitatis asperam
Te refricante memoriam,
Maeror recurrit: atque cogitatio
(Heu!) solitudinis meae
Mentem nova suffudit aegrimonia,
Luctusque amaros rettulit.
Sic saucius cum conquievit, et simu!
Vis conquievit vulnerum;
Si decubantem valdius tangas manu,
Aestus resaevit et dolor.
Sic luctus instauratus, et tangente te
Vis mi mali recruduit:
Quam nil mihi lenibit, aut tollet, tuas
Praeter, MELISSE, litteras,
Plenas et allocutione litteras,
Et utili prudentia.
Has ergo PAULLE mitte quam primum novas;
Ut hastam Achilleus Telepho.AD JESUM CHRISTUM Deum O. M. pro Jan. Palmerio.
SPes hominum JESU, cujus nos munere sancto
Post miseram vitam hanc vita beata manet:
page 131, image: s147
Si tua suspexit PALMERIUS enthea verba,
Sidonis hesit speque, fideque tuis;
Si moriens a te precibusque, animoque pependit,
Si pars optavit corporis esse tui;
Excipe, nate Deo, fretam te Rege, tuoque
Sanctam animam tutam numine semper habe,
Sidereosque choros inter, tibi dia, repone
Cantantem attonitis carmina caelitibus.
Vates, cura DEI; caeli praeconia, Vates
Audimus. Vatem Christe tuere tuum.
page 132, image: s148DIIS MANIB. JANO PALMERIO MELLERO, DIVINI IN GENII VITAE SANCTISSIMAE VIRO BONO REIP. MUSARUM NATO HARUMDEM MALO PUBLICO ET IRRECIPERABILI DAMNO DENATO, JANUS GULIELMUS AMICO INCOMPARABILI LUCTU DESIDERIOQUE PLENUS B. M. D. D. AB HOC MONIM. D. M. A. HAVE ANIME Mr PALMERI HAVE ET AETERNUM VALE. S. T. T. L.
page 133, image: s149J. MELLERI PALMERI Jambus AD JANUM GULIELMIUM
CUniculi Poeta mollior pilis
Have GULELME, sive Tues GULELMIUS,
Et ut queas havere, havere me jube.
Nam ut optime tibi sit, alteri tibi
Male haud potest; neque ille siverit Deus.
Quid usque ibi, obsecro, est tibi negotii,
In urbe Claudi, ubi togatum et Ubium
Latina sanguinem virago miscuit?
Quid opperiris? aut cui rei sedes
Veterne? sicne tam cito tibi excidi?
Opusque nomine in meo iam aranea
Facit, quum in aerem illico abstulit notus
Fidem, sibique, fratribusque alis pilam?
Tuum quidem hercle nomen obserat fides
In hoc meo tuo, GULELME, pectore.
Neque ulla candidum mari caput dies
Renata tollit, aut cadens facem occulit,
Nec alma noctiluca lampadem quatit
Vehens nigrante languidam rota vicem,
Ut ipse cogitare te immemor siem.
Et ante Scaldis in caput fluat retro,
page 134, image: s150
Quam in hoc levem ille corde ventilet facem
DEUS, qui amica pectora aureo ligat
Jugo; quod ipsum ubi mihi et tibi induit,
Parique jussit ire nos via, meum
Tuumque nomen alteravit invicem;
Tu ut esse ego haud gravere, ego ut GULELMIUS.
Et id negat negare Rhenus Issulam:
Ita ille candor, ille vectus oscine
Olore candor, atque musicus decor,
Ita eruditio togata me capit
Tua, atque palliata, et ignem in ossibus
Ciet, benignitasque mentis incola
Probae, dolo sine atque Ulysse duplici,
Cuive nulla vulpem Iberia assuit.
Et ignea illa vis tui ingeni impetu
Suo atque spiritus Platonici alite
Volans ad usque belluata tegmina
Suprema caeli, et alta transnatans Deune
Cubilia, ac fabrem ipsius Jovis torum.
Adhaec poesis, ut minor sit Actius,
Nec ipse maior Angelus cluat, simul
Lacessis astra, meque surripis mihi.
Sed et mihi quoque affuit (neque abnuis
Scio) perinde quo subire possiem
Tibi: scit hoc Apollo, ut arseris piis
Gemelle frater ustulatus ignibus.
page 135, image: s151
Quid ergo possidere te vetat, rogo,
Ita ut diu occupaveram, GULELME? cur
Habere amore cogor in tuo notam?
An haec inanis est querela amantium,
(Quod o Deus face) et nihil tibi mea
Minusue, plusue fecit imperitia?
Sed a tuis tu abesse non potes libris,
(Ut helluo es profecto litterariae
Dapis) vel usque dum huc pedem afferas, iis
Carere? fallor? an quoque illa cura te
Tenet, libellulos tuos amussitans
Ad unguem ut exigas, quibus trecenties
Trecenta menda sustulisse te e libris
Trecentum opinor; adde, si voles, uti
Voles. ut ut sit huc recurre, si sapis,
Agrum in suburbium, aut, si id est pigro grave,
Remitte me mihi, et meum esse me sine.
Qui enim mei minore parte mecum ago:
In urbe quippe tu vadatus alteram es
Tuis amantiis, leporibus, jocis,
Lubentiaque: sed redire me jube ad
Me. iniquum enim sit unum utrumque te simul
Habere, me carere utroque scilicet.
Si id obsequi quoque, ut soles, morabere,
Malo tuo, GULELME, faxo sis malus.
Cui, quot uspiam truces minas vibrant,
page 136, image: s152
Salire circum iambici caput parant,
Latusque sauciare saevidentibus,
Nefaste. sed Dii nec hoc, nec illa vis
Amoris entheata mutui sinat,
Ut alterum me ego alter increpem malus.
Tu amamodo, et vicem repone mi tuis
Gemelle frater ustulato ab ignibus.
page 137, image: s153CHRISTO SERVATORI SACRUM.
J. PALMERIO MELLERO UBIO NB
PERACRI CORRUPTIS Romanae linguae scriptoribus emendandis illustrandisque Juveni Amico
JO. MATALIUS METELLUS Sequanus JC. posuit.
REliquias veterum docti et monimenta laboris
Ardua scrutatus, cascaque verba senum;
PALMERI, eriperis terris. At, longa sorores
Debuerant juveni stamina nere Deae.
Hoc tua poscebat virtus: quam fama superstes
Ad loquitur, meriti nomine sacra tibi.IN J. MELLERUM PALMERIUM.
PAlmerius spicas Clario speculatus in arvo
Hincque iacere atque hinc perdite Hamadriacas;
page 138, image: s154
Collegit studio solerte, maniplum et in unum
Gessit, quae Plauti, quaeque Terentii erant.
At Genio invidens lethum Plautique, Terentique,
In specu Avernicola Spici legum hunc voluit;
Frustra. Mellerus melle hic Plautique, Terentlque
Altus, ovat palma perpete Palmerius.CASP. CONRADUS UratisL.
page 139, image: s155JANI GRUTERI MANES GULIELMIANI.
page 140, image: s156Excellenti Viro JANO GRUTERO JC.
QVo, rogitas GRUTERE, animo Gulielmia promam
Funera carminibus delacrimata meis?
Illicio dixim veri in Gulielmium amoris;
Illicio et Monavi, Bucretiique tui.
Si male habes; male habes Gulielmi manibus ipsis;
Et male habes Monavo, Bucretioque male.
Sed male quei possis Trigae huic laudabili Amicum,
Quorum animis animus vivit, ovatque tuus.
Ergo animo haud veluti tuo habes male, ita haud male habebis,
Partem animae hacce tuae me mea habere opera.CASP. CONRADUS UratisL.
page 141, image: s157JANI GRUTERI MANES GULIELMIANI. AD JANUM GULIELMIUM.
Depositum I.
ERgo carceribus juvenantis gloriae in ipsis
Te, Gulielmi, hausit Somni homicida soror?
Spemque illam angusta tecum sepelivit in urna,
Qua pridem implebas orbis utrumque latus?
Sic heu, sic viridi quae luxuriabat arista,
Succumbit pluvio desubito imbre seges!
O sortis nimium scaevae glaciale cor! atri
Sideraque o nimium caeli inamabilia!
Tollitis in primo lactentis flore juventae
Deiphobes dignum vincere pulverem anus.
Dignum, inquam, mores sive inspiciantur, et illa
Quae vel Saturni tempore rara, Fides:
Seu numerosarum exundans vis Doctrinarum,
Hausta et Athenarum, Romulidumque libris,
Qui seclo nullo moreretur, at omnibus esset
Qua vitae exemplar nobile, qua ingenii.
Verane Mnemosides vox profert, verane Pallas?
Ah, ita! vestra, horum et lacrima testis adest.
Lacrima, quae ex oculis nihilo moderatius undat,
Quam qui praecipiti monte cadunt latices.
page 142, image: s158
Ha frustra. tunc omnimodos pallere colores,
Calfacere et falsis ora decebat aquis:
Quum fremeret circum caput illi forfice Clotho,
Sterneret et Libitina officiosa torum.
Quis scit, an haud vestri ploratus, fractaque verba
Fecissent furiis molle, piumque jecur?
Namque dolor quid sit, iam ex illo tempore norunt,
Thracis ad accentum quo stupuere lyrae:
Sepositaque colo, tantum non, a Duce Averni,
Oravere palam pro ipsa abitum Eurydice.
Sed quid? tam properam mortem haud vestrum ulla timebat.
Sique metus quis erat, pro sene solum is erat.
Non male. si fatis tantum auferrentur iniquis
Albescente quibus tincta colore coma est.
At non sollicite articulis mors computat annos.
Tangere quem gestit falce sua, ille senex.
Ille senex, quamvis modo iam lanugine sparsus
Mentum: imo quamvis vix bene lallet adhuc.
Praecipue ille senex, cui de meliore metallo
Mentem animi finxit filius Iapeti.
Audacterque caput qui humana supra omnia tollit,
Et Sophie propius se insinuat domibus.
Hinc tu, Jane, cadis melior quo, vel mage doctus
Non sub lumine erat omni patente Jovis.
Hinc Musarum, inquam, illa exstingueris aurea Lampas,
Patrimaeque cadis virginis altus honos.
page 143, image: s159
O scaevae sortis nimium glaciale cor! atri
Sideraque o nimium caeli inamabilia!
En facinus vestrum. en en illa ut Musica Seiren,
Jam non effundat melliflua illamele.
Et tamen, en, ut adhuc sit tincta genna utraquve ei ostro:
Extremusque micet nunc quoque in ore decor.
Sic Phoebi esse solet lumen iam iamque cadentis:
Iclus Apro, Veneri talis Adonis erat.
Ha quis nunc oculi posset cohibere fluorem?
Ha, cui nunc non singultibus ora hient?
Fundite iam Musae, lacrimas iam funde Minerva,
Non tam, quod juvenis per tenebrosum it iter:
Sed quod opem neglexistis ferre illi, ubi nondum
Spes rediturae omnis fracta salutis erat.
Fundite iam o Musae, lacrimas iam o funde Minerva!
Non tam, quod juvenis per tenebrosum it iter:
Quam quod Anus nasum vestrum latuere: probeque
Trinae, Numinibus imposuere decem.
At tu cinge triumphali nigra tempora taxo
Mors cito, et admissos fortius urge, age, equos.
Nam si unquam exuviis onerata fuit tibi opimis:
Exuviis tibi opimis iam onerata rota est.
Sique hominum gaudes lacrimis, gemituque Dearum:
Parta tibi in longas gaudia Olympiades.
page 144, image: s160AD CUPIDINEM II.
ALate Cypridos puer. quid praepete
Sic findis aera impetu?
Te et iste quid Currus (Columbae quem trahunt
Passerculumque exercitus)
Indesinente perstat insequi gradu?
Axemque quid Myrthus gravat?
An tu quoque ad Gulelmiana funera
Recto ire pergis tramite?
Libetque cippi ponere incliti in jugo
Tuae sacram Matri arborem?
Factum o bonum Cupido. enim illo amicior
Ecquis parenti et Gratiis?
Per alta celsi quum Paphi cacumina,
Gnidique saltus herbidos.
Svave illud entheo ore premeret melos:
Quo cor ita increvit Rosis,
Ut non modo omne florum et herbarum genus,
Prae eis sit despicatui:
Sed provocent, ipsa Hippocrene judice,
Apollinarem lauream.
Ergoi, Nepotule o Jovis, fausto pede
Gulielmiana funera.
Ibique tu, comata Myrthe, celsius
Ramosa tolle brachia.
page 145, image: s161
Canisque sidus pestilens, et ninguidae
Defende Brumae injurias.
Tuisque ubi Favonii optima alitis
Aura incubabit frondibus,
Vocaliore accentu, ita in laudeis mei
Erumpito Gulielmii:
Ut nil sonent valles, sonent nil montium
Vicina caelo culmina,
Sive orta lux, seu biga noctis orta, quam
Gulielmius, Gulielmius.
Viantiumque eat frequvens in auribus
Gulielimius, Gulielmius.
Sic ventulo inspirata arundo, mobileis
Quondam Midae aureis prodidit.AD NATURAM. III.
Ha Natura! Deum mere flos, qua haud doctior ulla
Diversi generis flamma animare lutum,
Frustra seponas posthac pulcherrima quaeque,
Inde bona ut formes materie inclitum opus.
In nullum siquidem proprio mage Mors ruit ungue,
Quam in fictum rar a materie illud opus:
Vin' tu hominem fabricare, diu cui vivere fas sit?
Incipe, age: et frustum ignobile sumito Humi,
Neglectimque illud sit talibus imbuere Auris,
Thersitae imbueras qualibus ante caput.
page 146, image: s162
Mox, ubi id haud Parcis suspectum videris, illi
Effigiei aliam tunc animam inde Dea.
Sin tot squalenti non fas bona credere arenae:
Candidiorque tibi ante omnia gleba placet.
Tunc mihi cingatur valide chalyoum genere omni,
Vestis eam et circum spisse adamantina eat.
Undique vel tali claudatur et undique rupe,
Laedere quam Mortis nulla sagitta queat:
Velsi non pote sit tamen expugnare, priusquam
Transierint aevi secla quaterna quater.
Sed quidego? ista magisteria, aut nihilo inferiora his,
Suffecisse suum, ah, tunc tibi tempus erat:
Nondum ubi adhuc Gulielmiades famulantia Diti
Colla dabat, tuus ast, Diva, cluebat amor.
Numc tuae opes ita sunt in eum effusae ampliter omnes,
Nil fere uti restet de meliore nota.AD JOSIAM MERCERUM. IV.
SI qua dies unquam pullo damnanda lapillo,
Et fuit in lacrimis si qua terenda dies:
Illa dies certe pullo damnanda lapillo,
Et fuit in lacrimis illa terenda dies:
Qua male perdidimus nostros, Gulielmium, amores,
Mercere o Phoebi! o Mercurii acer honos!
Ejus enim interitu interiit mihi dexter ocellus,
Cordis et interiit portio magna tui.
page 147, image: s163
Quare age funere a frenatum fronde capillos,
Communis socium me ecce doloris habe.
Et lacrimabilibus dum pulso omnem aethera verbis,
Tute etiam increpita voce chelyque Deos:
Qui juvenem, quo nil veniens Sol ultimo ab Indo
Dulcius aut melius aspicere uspiam amat:
Falce venenata Mortis temere obtruncatum,
Miserunt Lethes amne lavare pedes.
Heu, quis Caelicolas transvorsos livor agebat?
Tunc ubi erat pietas? tunc ubi eratque pudor?
Matris ubi florem illum amplexibus avellebant,
Et voluere austera in regione mori,
Qui nondum augustos patesecerat oris honoreis,
Sed fere adhuc calycis tegmine opertus erat:
Et tamen omne genus florum qui anteibat odore,
Florumque anteibat omne colore genus?
Ha peregre in dura moreris, Jane, advena terra:
Tam procul a patria, tamque sorore procul?
Tam procul a caroque propinquorum alloquio omnium,
Fidam ubi languenti non tulit ullus opem?
Nullus ubi finxit placitura tibi auribus, ultro
Nullus ubi nutus quivit obire tuos?
Hoc hoc, Jane, tua ha multo ha mihi acerbius ipsa est
Morte, licet tua sit mors mihi acerba nimis.
O Mercere! ergo Caelorum ita te oderat ordo,
Illius haud poteras usque ut adesse toro?
page 148, image: s164
Tunc equidem praesens degebas oppido eodem,
Ipse tua macie macie sed male nisus eras.
Dum calida fibras populatur nunc face Febris,
Nuncque repentino lubricat ossa gelu.
Hoc tamen, hoc credo, Mercere habuit Solat I,
Quod fruitus vultu ac voce subinde tua:
Vidit et, ex animo te fata sua atra gementem,
Optantem et pro se posse repente mori.
Ast ei inerrabat quum Spiritus ultimus ori,
Arriperetque tibi fortiter inde manum:
Luminibusque tuis oculo prope fracto haereret,
Mente animi qua tunc, consilioque quo eras?
Vegrandes poterant si ullum extinxisse dolores,
Debueras illa luce etiam ipse mori.
Sed bene, quod tibi tunc Somni germana pepercit,
Funeris extremo ne sine honore forent:
Ad Manes Gulielmi alta ter voce cieres,
Moxque parentaret lacrima mixta mero.
Et pro magmentis, sacroque piaclari, udam
Concineres tumuli naeniam inante fores.
Omnia rite tibi quae cum, Mercere, peracta,
Quid reliquum est, nisi sis mortui ut usque memor?
Carminis ac clari, solvi metuentibus alis,
Nomina celse eius per loca cuncta vehas.
Quaque suis tollit fumantia lora caballis
Phoebus, ab Eoa quaque resurgit aqua?
page 149, image: s165
Nam, Mercere, potes. nec enim frustra aliger infans
Te puerum duxit stertere monte Paphi:
Aque satellitio Veneris complexus es ulnis,
Pastus et ambrosia, nectareaque dape.
Nec frustra juvenem vidit bona ab arbore Apollo,
Lustravitque Orphei baccare dia parens:
Et fore pollicita est, qui rem Latiam atque Pelasgos
Non aevi sineret dente furente teri.
Ipse at ego, ingenii ac genii infelicis homullus,
Qui metuo residem tollere verticem humo:
Aluce exoriente ad noctem plurimam, acute
Trunca super caro funere verba querar:
Donec, ut absumit violens pinguem ignis olivam,
Cor misero tandem cura dolorque necet.JANO GULIELMIO. V.
Hic Gulielme iaces, viridi quem pube juventae
Messuit indomitis Mors fera forficibus.
O nimium juvenem, si vitae saecula spectes!
O nimium, genii si monumenta, senem!
Ergo quid Autumni tibi erat cum tempore, si Ver
Autumni primum mitia dona tulit?THRENUS. VI.
ERgo severam caesariem tibi
Triforme Numen dissecuit manu?
page 150, image: s166
Ivitque sub terras profunde
Magna tui, Gulielmi, imago?
Mollire nigras nec valuere anus,
Mens felle nullo livida? mens Deum
Cultrix perennis? mens profanos
Ferre hominum impatiens tumultus?
Eheu nimis trux Persephone, quidem
Trux semper eheu! sed fuit heic nimis
Tua illa dextra trux. et eheu
Tu miserabile, Jane, funus!
Quid nunc, faventi quod te acie Venus
Aspexerit? Divaeque novensiles
Pavere diis vagientem
Nectaris ambrosiaeque succis?
Quid, quod juventa vix bene pubere,
Ductus virentis per juga Libethri,
Admoverisque variori
Ora pusilla labro Hippocrenes!
Quid nunc, quod ipsa candidius nive
Pectus? quid illex quod tibi suavitas
Condibat et mores sonosque,
Quae tumidos cicurasset angues!
Num ob haec minus serpenti comas vides
Pallens sorores? Cerberus et tibi
Metum rictu injicit, pedem asper
Dum abluit atri Achreuntis amnis?
page 151, image: s167
Adhuc et alba spargere humum Rosa
Cessamus? ac unguenta capacibus
Proferre de conchis? caputque
Exhilarare meri saliva?
Huc huc nigrantem quis puer otius
Curat Falernum fundere de cadis
Nondum reclusis? quis domare
Rore maris, violaque crines?
Huc huc vocentur, quae ad strepitum fidis
Cantent puellae, floreque Liberi
Edentuli tactae volanti
Prosubigant tabulata planta?
Quantum haud jocis impenditur ac choro,
Tantum dierum deperit. ergo dum
Lubet bono et licet fruisci,
Usque bibamus, age, usque amemus:
Cras forsitans Mors desubito invida
Librabit in nos falcem inamabilem,
Trudetque Summani ad furentis
Praecipiteis cariosa regna.
Ludamus ergo, dum licet et lubet.
Hanc ecce Calvam. sic erimus brevi
Cuncti. quid? imo iam secat fors
Nostrum alicui mala Parca filum.
page 152, image: s168AD JACOBUM CUJACIUM. VII.
IAm lymphata animi mens numine Musico, avebat.
Per laudeis late velificare tuas,
Cujaci, Astraeae Princeps clarissime Divae,
Idem et Athenaeae Pallados unice amor:
Quum fertur nostros periisse Gulelmium amores,
Bitturigum stiterat vix ubi in Urbe pedem.
Quo rumore ita mox steterunt comae, et intima cordis
Vis singultato marcida facta metu:
Ut chelys excideret manibus, pullumque colorem
Sumeret, umbrabat quae mihi serta caput:
Iret et in lacrimas, alludere visa labellis
Ante meis, fontis Bellerophontis aqua.
Et merito. nam quis tam pectore ferreo, amicum
Ut aveat audaci dividere ore melos,
Quum juvenem primi abreptum decursibus aevi
Audit, cui Phoebus, cuique favebat Amor?
Ne dum ut ego inceptas potuissem perficere Odas,
Fratre meo hinc rapto trans Stygis atra vada.
Fratre meo, tot erant caussae quem usque unice amandi,
Mirer ut ipsius me superesse neci.
Quin quoque credibile est, Cujaci, flebile utrinque
Saepe tepescentem te imbre habuisse genam,
Dum feretro impositum cernis miserabile corpus:
Pristinus a quo, eheu, fugerat omnis honos:
page 153, image: s169
Fugit ut a viola avam bos gravido pede pressit,
Aut, Puerae quae aliquo in vepre relicta, rosa.
Plorasti, ha certe multumque diuque repente
Non modo tunc Mortis quum iaculo ictus erat:
Querquera sed primum quum Febris ci omnia membra,
Nunc aestu quateret, nunc quateretque gelu.
Invidiamque gravem questus Caelestium, ab ore
Unquam manavit nil nisi triste tibi.
Ha recte, magna nam ideo discesserat Urbe,
Quam bifido tortus flumine Sequana init:
Ut tui honorato frueretur lumine vultus,
Tangeret atque tibi dexteram ovante manu,
Coramque hauriret verba illa diserta loquentis:
Ad quae non aliter mundo ab utroque ruunt,
Quotquot fulta gerunt radianti corda metallo,
Humani sensus et quibus usus adest:
Quam quondam Herculeis de metis, Romuli ad urbem
Unus homo, ut Livi cerneret ora Titi.
Nam mortale nihil tibi prodit ab ore, sed ipsos
Non temere possit avale decere Deos.
Ullaque si linguae poterat pellacia, Morbi
Usque impuratas caede, inhibere faceis:
Sanus adhuc lumen, Janus, vitale videret,
Maestitiae nobis caussa nec ulla foret.
Sed quid? nulla valet vox flectere nigro peplarum
Eumenidum auriculas, scitave dura poli.
page 154, image: s170
Ut sua cuique dies venit, subito ire necesse est,
Sive seni, juveni sive, ubi Morta vocat.
Sicque, Gulelmi, atrae traheris freta ad extima lethes.
Vita sit utque hominum nil, nisi bulla, doces.
Heu! heu! Gloriae obis male in ipso limite, crescens
Cumque tuo pariter corpore fama iacet.
Quid loquor infelix? non. non heic, Jane, perustos
Nil praeter cineres Parca lucrata tui est.
Ardua nam vi ingenii, sapientiaque acris,
Et supra seclum hoc cum pietate fides,
Non unquam putrefacta gravabunt transtra Charontis,
Tantillum aut minima nocte prememtur himi
Quod tamen ut forsan contingat, tu juvenem usquam,
Cujaci, spolium Persephonae esse sines.
Sed, quod viventi tunc non impendere quisti,
Adjiciet bonitas manibus omne tua.
Constituesque illi passim monumenta, vetustas
Laedere quae nequeat, vel pluvii ira Jovis.
Verum quae prono veneretur vertice Livor,
Et lacrimis quaerat saepe rigare suis.
O ita dia velis, Cujaci, gemma Themistis!
Sic per Nelidae tertia saeculaeas.
Et sic Vatis agas annos, quam flavus Apollo
Ad Veneris frustra sollicitavit opus:
Euboicique quae adhuc numerum explet pulveris, aevi
Nec potis ulla sui constituisse modum.
page 155, image: s171
Aut potius, quoties gravior graviorque senectus
Ingruit, unigenam sic imiteris avem:
Inque rogo senium omne tuum fervente relinquas,
Mox et adolescens effigiere novus.
Quo tu laude tua longum usque utare fruare:
Nos te, totque tui dotibus ingenii.AD PORTITOREM INFERUM. VIII.
AD quid, Nauta Charon, Crepidini adstas?
An forsit Gulielimium tulisse,
Una cum oppulo hoc inerte, quaeris
Trans haec, Persephonae ad domum, fluenta?
Ha, ha solve ratem senex. profanum
Qui vivens odio Vatiniano
Plebem odit: quoque nunc Vatiniano
Non odisse odio haud potest eosdem.
Abi ergo. Isti enim Amor modo pharetram
Substernet vice Navis. Arcus autem
Instar Mali erit ardui. Rudentes
De torto faciet repente nervo.
At, quod lumina linteum obtegebat,
Sinus carbasei locum obtinebit.
Remorumque modo sagitta utrinque
Secabit Gulielmius profundum.
Ad clavumque sedens Cupido, cunctas
Igne discutiet facis tenebras.
page 156, image: s172
Portum ac iam levi uterque puppe inibit,
Quum vix trabs media tua ibit unda.
Ad quid. Nauta igitur crepidini adstas.AD JOSEPHUM SCALIGERUM, ET JUSTUM LIPSIUM. IX.
ESse quid hoc dicam, Doctorum pensa Virorum
Quod pessum assidue Parca det ante diem?
Occubuit certe nonae in trieteridos annis
Nobile Palmerii, Lotichiique caput.
Inque locum hinc communem abiit crescente juventa
Falcoburgius, ac Papii amabilitas.
Nec minus aligeri infantis gemma illa Secundus:
Illaque Athenarum gloria, Ratlo, Deae.
Vidit Canterus, viditque Ducatius Orcum,
Lanea vestibat vix ubi barba genam.
Ut quoque et ille, mihi affinis qui nomine, et ille
Quem nunc defunctum maestiter ipse fleo.
Suntne homines odio Melici Caelestibus? aut Mors
Diis charos gaudet falce sua metere?
Neutrum equidem credam. sed si, quod et arbitror, ausim
Dicere: ita clare dixerim, et ex animo:
Quodcumque est Numen, seu Divus, seu Dea, Olym. pus
Cui dat censuram in Musicum habere gregem:
page 157, image: s173
Vinitor exemplo est ipsi, qui, ubi palmite multo
Vitis adaugetur, malleolisque veget:
Ense venit cotem redolente, atque amputat omne
Undique silvarum luxuriantium onus.
Utque manet reliquus vix surculus unus et alter,
Sicam frondatricem ejicite manibus.
Illaque sollicite commendat brachia fulcris:
Ut mox alta magis, gradiaque ad polum eant.
Frendenteisque Notos, raptdum spernentia et imbrem,
Proventu exhibeant uberiore merum.
Scaliger, Europae florentis adorea princeps,
Tuque renascentis, Juste, pater Sophiae,
Quando tandem eritis docti satis atque diserti?
Vidimus heu, juvenum satque superque vices?IN ASTRA ET COELOS. X.
HAs, scio, surdis foribus querelas
Fundito. quid tum? volup aemulari est
Garrulae linguam Philomelae, Ityn qua
Plorat ademptum.
Tene ut ipse unquam, Gulielmi, acuto
Desinam accentu ingeminare? Simve
Lassus ad chordae strepitum tibi altas
Dicere laudes?
In te amor nolit meus hoc, vitetque hoc
Inclita Princeps Cypri: abominetur
page 158, image: s174
Hoc Camenarum chorus: hoc solutis
Gratia Zonis.
Ergo, age, o deinceps, Lyra multi nervis,
Perpetim intactum meditemur horis
Singulis carmen, penetret qui et Orci ignobilis aureis.
Vosque, vos altis, Oculi, innatate
Fletibus large: ac facite hinc et illinc
Impetu vasto lacrumationum
Fluctuet aequor.
Impium ha caelum, tetricaeque stellae!
Cur dii vobis ita jus supremum in
Corpus humanum dederunt, sine ullo
Fine modoque?
Tanta committi minime potestas
Debuit vestris humeris: erat vel
Curiose mox cohibenda certo
Fine modoque.
Nunc satae - Nocti ut placeatis, orbis
Tollitis raptim decora ampla, et ire
Improbas merces datis aeviterni
Per numerum aevi.
Pergite ut vultis. prope at esse tempus
Auguror, quo vos simileis scietis
Nesciae Caprae, catulos lupinos
Quae ubere lactat.
page 159, image: s175
Hacque me certe nisi spe foverem,
Non foret noster redigendus ullum in
Ordinem luctus, fremeret sed instar
Oceani aestus.
Hacque me certe nisi spe foverem,
Saepe finem antehac generosiore
Dexter a vitae imposuissem, ab omni
Parte sinistrae.
O dies illa appropera! ac tueri
Da Astra, Caelique Orbem homicidam ab alto
Culmine actutum ruere, ac ferae ire in
Praemia Morti.ASSIMULATIO XI.
HIppolyti corpus lacerum hac illacque iacebat,
Desolata Herebi nante in aquis anima:
Quum venit, et fractos medica arte resuscitat artus
Phoebigena, ac manes turbido ab amne ciet.
Fatalis non tale tulit facinus Jovis ira:
Chirurgum, en, Cereris sed rapit ad generum.
Tu quoque, dum haud uno foedatos vulnere, Romae
Asseris in priscum, Jane, decus Proceres:
Quosque diu infernis totos Proserpina clatris
Clausit, Solares cernere das radios.
Fiscum questa inopem Libitina, vacareque questa
Mors falcem, et Clotho haud jura sua esse rata:
page 160, image: s176
Otius invadunt, Gulielmi, te impete magno,
Transmittuntque decens Persephone spolium.
At tu etiam, Gulielmi, obitu gaude mihi in ipso:
Et vel adhuc multum candido ova Alipede.
Nam qui servatos ob cives occidit, illi
Jus itidem est ipsa in morte triumphum agere.LOQVITUR SEPULTUS. XII.
DUm veterum purgo Scriptorum putrida membra,
Eumenidumque veto posse premi pedibus.
Et dum ave felici iam corpora conclamata,
Ex ipsis jubeo surgere sandapilis,
Invidiam merui Superum: atque in puberis aevi
Tempore nigrantes cogor habere domos.
Sic quoque adiit sanato Epidaurius Hippolyto orcum,
Cujus ob exemplum et poena mihi ista levis.
Fors enim et illa dies prope adest, qua fata secutus
Ipsius, hinc pretio vel prece liber eam:
Aspiciensque iterum Phoebeam lampada, maior
Surgat honos decuplo; quam fuit ante mihi.ALLOCUTIO. XIII.
SI potis est hominum accentus descendere ad aulam,
Quam novies Erebi lurida circat aqua:
page 161, image: s177
Sique quit antiqui numquam interiturus amici
Defunctorum animis se illatebrare dolor.
Has voces, has luctisonas, Jane, accipe voces,
Cordoliique mei te grave tangat onus.
Nempe Deis credam curae mortalia? credam
De mundi fatis sollicitum esse Jovem?
Quum videam in primo, Gulielmi, flore juventae,
Stamina netriceis sic tibi rumpere anus?
Quum videam Herois trissecli ante ire senectam
Vita tributa quibus pro meliore sale est?
Vah! quicumque Deum astrata prospectat ab arce,
Aut ridet, nos atque astragalum vice habet:
Aut ut caelesti securior incubet ostro,
Clavum orbis Fortunae imposuit manibus.
Quae, licet inconstans, nimium constans tamen est, quum
Vult prodesse malis, vult nocuisse bonis.
Sic nunc illa iaces Charitum illibata medulla:
Mercurii ille lepos, ille Cupidinum amor:
Illa novenarum cura unica et una sororum:
Ille gravis priscae simplicitatis honos.
Ospes fallaces! quo nunc cura illa laborque!
Sobria quoque Ceres? sobria quoque Venus?
Et quorsum totas hyemali sidere nocteis
Ad lychni exiguam pervigilasse facem?
Scilicet ut dicat tua calcans busta viator:
Ah, quanta heic tecum cura laborque jacet!
page 162, image: s178
Sint aliis in amore Duces oculi, es mihi visus,
Ullo nec tibi sum tempore visus ego.
Et tamen haud te aliter, Gulielmi, amplector amore,
Quam mater natos, quam generosque pater.
Quam vitam imo ipsam, quam si quid carius ipsa
Stat vita. Sed quid carius uspiam ea?
Fallor? an heic regnat quoque inaspectabile Numen,
Quale Helena invisa fecit amare Parin?
Sic est. Hei Numen quoque inaspectabile regnat,
Absentesque cata glutinat arte animos.
Dum instructam ex humeris gestat, Pueri alitis instar,
Inviolabilibus missilibus pharetram.
Non tamen effictis Aethnae infornacibus, alte
Flammivomi tinctis nec Phlegetontis aqua:
Sed quae Erato probe inundavit Permesside lympha,
Formavit propria Melpomeneque manu.
His tetigit certo Deus ille mihi intima iactu
Pectora, divino incendit et inde jecur.
Quae nec ita ut se habeant, sed habent se ita, nec negat hoc quis,
Quam qui almi ignotum nomen Amoris habet.
Ah, quibus est ita cor triplici obseptum chalybe, illum ut
Non secus ac fibras diligat atque oculos;
Nulla fames cui opum, cui nulla sitis vaga honorum,
Mens nec in elato corpore tristis adest?
Sed pectus nive candidius, sed provida virtus,
Obvia sed sanctae dextera amicitiae?
page 163, image: s179
Tu talis certe, invisus quoque amatus es a me,
Virtutem rebus qui omnibus antefero.
Quae quamvis ita non foret in pretio mihi, at illud
Ingenii poterat me allicere acre jubar:
Illaque juncta serenatae facundia linguae:
In scriptis passim quae mage clara tuis,
Quam Solis radii esse solent, quum axe auricolore
Hercule incedit per tua terga Leo.
Ha quoties dixi: donet modo Juppiter annos
Jane, tibi, et priscos qui exsuperabis eris:
Qua rara morum antiquum, probitateque vitae,
Qua doctrinarum fertiliore penu.
Dixi ego. Sed venti mea vota tulere per aequor,
Et Rhadamanteos ante diem isti ad agros.
Ergo tui numquam fiet mihi copia, Jane?
Non tua erit facie unquam alloquioque frui?
At me ad Gallicum iter male sanus iam accingebam,
Spesque erat ante dies sexdecim adesse tibi.
Jamque mihi raris numeris hinc inde legebam
Quae peregre adveniens carmina culta darem.
Atque ita dicebam: Sic lustrer Apollinis umbra,
Ut mihi amicorum semper ocellus eris,
Et tecum longas gaudebo fallere nocteis,
In solidum aestivos et jugulare dies.
Unus et ex omni sociorum examine stabis
Cui noti lusus, seria cuique mea.
page 164, image: s180
Dixi ego. sed venti mea vota tulere per aequor,
Et Rhadamanteos ante diem isti ad agros.
Rhene pater, duplici qui maenia tramite inerras,
Engisthi quondam surgere cepta manu,
Heic ubi nunc Dousae auspiciis, feliceque ductu
Lipsii, amant batavi verba latina loqui.
Qua visus sum mente tibi, scheda quum illa Melissi
De Gulielmi obitu fecit amara fidem?
Talis ad Euryali caedem Hyrtacides: Cytherea
Talis ad exanimi funus Adonis erat.
Tunc subiit subitum virus praecordia, ab omni
Frigida currebat tunc mihi corpore aqua.
Incusansque Deos, et caeli sidera iniqua,
Collapsis ad humum ter cecidi articulis.
Optavique eius revocare mea nece vitam,
Aut passu Orcinos ire pari ad lemures.
Ah, neutrum potui, fatorum at lege perenni
Vitam agere in lacrimis cogor et in gemitu.
Et tamen est vel sic, fateor, mihi vivere gratum:
Impendam ut gemitus hos, lacrimasque tibi.
Quos gemitus, quas et lacrimas tibi habe, Gulielmi,
Nunc monumenta meae vivida amaritiae.
Mox ubi amica magis caeli facies erit, arvaque
Incipiet Zephyri vermiculare tepor:
Bitturigum pergam muros petiisse rapaceis,
Adveniamque tuos flebilis ad tumulos.
page 165, image: s181
Voce tuamque alta inclamans umbram, omnium odorum
Et florum cineri suppeditabo genus.
Interea, aurata seu Titan lampade terras,
Sive soporiferis Cynthia lustrat equis,
Assidue ipse meo, Gulielmi, habitabis in ore,
Assidue et de te carmina maesta canam.
Qualia Strymonios Orpheus formabat ad amnes,
Dum miser Eurydices fata iterata gemit.
Jamque vale prae cunctis unice amate mihi une
O Gulielmi, aeternum o mihi ave atque vale.AD VIATOREM. XIV.
FLore, Viator, humum decora. heic etenim ille quiescit
Flos quondam Gulielmius orbis.
Quem veluti vernus nascentem aspexit Eous,
Aspexit Vesper morientem.
Illi candor erat, qualem rosa punica habebit,
Si lactis temere incidat obbam:
Spectantumque ad se numero rapiebat amorem
Spiritu odoriferae illice linguae.
Mentior. ha dudum tumulo quoque flos novus isto
Exisset, nisi terra maderet
Imbre putris nimio lacrimarum, praetereuntum
Qui de oculis pluit agmine vasto.
Quod si paulisper fletu moderere, Viator,
Fiat humus dum sicca mage omnis:
page 166, image: s182
Actutum vario prodire colore et odore
Conspicies florem hocce sepulcro.AD PATRIAM DEFUNCTI. XV.
LUbeca, ocelle nuper urbium, quotquot
Mane exerens os, vesperi inserens Nereo:
Perenni- clara lampade aspicit Titan:
Quaenam te ita horrida afflat aura Fortunae,
Ut ille majestatis arduus splendor
Stet obsoletus squalidi situ luctus?
Et ille, verberans modo polum vertex,
Dejecto eat nunc in nigrantem humum vultu?
An fors, parens tenerrima, ad tuas aures
Delatus est rumor quoque ille funestus,
Gulelmium qui diceret perivisse?
Nondum ah! sed alte saucia es cor, abs illo
Quod separata mille milibus multis
Amabili pavisse lumina aspectu
Desideras incassum: abestque fecunda
Reconditissima illa vena Svadelae. ah!
Ah! si dolorem illum diu dolere atra
Te Fama vellet, auribusque non uti
Posses. enim Deos tuam in ruinam, ipsa ac
Elementa conjurasse proximum est vero.
Frustra, heu, tibi nomen Parentis est. natus
Fuit tibi mage unico unicus. magnus
page 167, image: s183
Gulielmius, dico fuit, decorque ille
Defloruit praestantis oris et linguae:
Sicut remota in valle Amaracus: terrae
Quam immanis aer, Auster aut venenato
Invasit halitui virente paulatim orba
Honorae formae germinantis, exspirat:
Herbisque languido incubat suis collo.
Proh sortem iniquam! proh gravissimum casum!
Nunc, nunc, Lubeca, o unguibus genas carpe,
Nunc vellito a radicibus capillorum
Suggestum opacum: eburque pectoris candens
Inusta turpet multiplex nota, ac pullo
Amicta tegmine, hinc et inde turbatos
Cie ore lacrimosiore clamores,
Maiora numquam vulnera ulla in aevo ulle
Tulit, feretve femina. heu, tui caeli
Abivit ille Sol, tuumque regnum atra
Caligine involvit; timorque is est constans
Ne surgat alter, qui tibi ferat lucem.
Heu! heu! Lubeca. laneae genae nati
Blanda admovebis oscula amplius numquam.
Nunquam amplius lacertis obvium stringe.
Tenacibus. tibi nec illa sub densis
Gulelmicos jugis reponet accentus
Iocosa Linguae filia Aerisque Echo.
Non nominis tui vim ad aethera excelsi
page 168, image: s184
Montes ferent: non neaxima aequoris monstra,
Non arborum umbra, non vagi amnium fluctus,
Te civitatium omnium canent primam.
Heu! heu! Lubeca. iam Hippocrenidas frustra
Posthac requires tinniente per rura
Palatim euntes barbito, entheum aut carmen
Lingua integrantes. non in herbidis posthac
Rivi ad fluenta murmurantis umbraclis,
Fusae iacebunt Gratiae, sua ac raptim
Cum Principe, atque Amore, humum pede alterno
Sub Populo patentiore pulsabunt:
Natumque laudibus supra globum astratum
Ferent tuum. nec iam profecta turmatim
Ex omnibus plebs plurima angulis mundi
Curret, Lubeca, te anxie salutatum:
Flexoque adorabit solum genu, primum
Gulelmius cui institit pede humenti.
Quondam haec fuere. quae omnia abstulit secum
Ad regna subterranea inclitus natus:
Olim inclitus: nunc, heu, dolorque luctusque,
Digitis dum onus tribus levatur! o fatum!
O sortem iniquam! o miserrimum casum!APOLLO, MUSAE PARENTANT. XVI.
FRustra es. Castalium Musas qui quaeris ad amnem,
Triga suum illa triplex hospitium heic sibi habet:
page 169, image: s185
Et manuum flictu, singultatoque tenore,
Cuncta oriente replet, cuncta cadente die.
En ut demisso incedant capite. en situ ut atra
Austeris Citharae fila rigent lacrimis.
En ut inornatus monumenti nunc agrum oberret:
Nunc sedeat cryptae Cynthius ante foreis.
Ha, ha, parce Aganippeas quid poscere Divas.
Quisquis es: ha Phoebo fundere parce preces.
Hic nec enim poterit, poterunt donare nec illae
Quod sibi sit dignum, quod lubitumque tibi.
Quin, si quod cor habes, te junge age flentibus ipsis.
Nunquam homini turpe est Numina velle sequi.
Sin petere est aliquid volup: hoc pete, quod sit ab omni
Parte venenato tristius helleboro.
Sed potius libeat te jungere flentibus ipsis.
Rarus honos homini Numina posse sequi.AD JACOBUM BONGARSIUM. XVII.
CIncte caput rara augustum, Bodryane, corona:
Cui comes it Venus atque Cupido.
Quidnam, sive Istri lustras gelidi oppida, sive
Hungariae quondam inclita regna,
Mentis habes, quum tot vexant insomnia sensus
Totque sonat laeva omina Pubo?
Quumque iter ingresso ferale adsibilat Anguis,
Nec cessat strepere improba Cornix?
page 170, image: s186
Haec num forte viam certo portendere scaevam,
Aut modo iam excidia ultima reris?
Talem heu pone metum. Diis ingrederis viam amicis:
Pensa neuntque tibi aurea Parcae.
Aurea: sed pullis aliquantum interlita filis.
Namque mere cuinam Aurea pensa?
Hincque tibi auguria haec, ingratae nuncia cladis,
Inculcant, vixisse tuum illud
Dulce caput, quod te geminis mage amabat ocellis:
Quodque oculis geminis mage amabas.
Discidium, inquam, ah ingeminant Gulielmii acerbum
Ad stupidae cava viscera terrae.
Hei, quis nunc hominum fidat crescentibus annis?
Quis generoso in corpore membris
Fortibus? ingenii quis nobilioribus ausis?
Quis Fidei almae, quis Pietati?
Occulte a latere it nobis fati alta potestas,
Incautisque manum subitam infert:
Vitalem et calido exugens e corde vigorem,
Nervorum omnia vincla resolvit:
Exanguem inde animam antra ad caligantia mittit,
Caussam ut agant Orci ante tribunal.
At, Bongarse, tua fide, an unquam Musica majus
Accepit respublica vulnus?
Illo seu sit opus, qui praestet opem Critica arte
Affecti Scriptoribus aevi:
page 171, image: s187
Sive illo, eruat e gravida qui pectoris arce,
Multa lini dignissima cedro.
Sive illo. ulterius quid eo? heu horresco, et in acrem
Singultum rapior, bone tecum
Bongarse; haud ullo nam quamvis tempore visus
Ipse ego ei fuerim, ille mi bive:
Stat tamen in fibris mihi scalptus imagine viva:
Ex quo te toties totiesque
Os eius memini vere doctumque probumque
Melliflua olim extollere voce.
Sed cunctos, Jacobe, dies Gulielmium acutis
Luctibus ut, fletuque gemamus:
Unquam an mixta piis lacrimis querimonia flectet
Villosas Stygii canis aureis?
Ergo eius potius vivaci nomina plausu
Per terras vulgemus et aequor.
Omnibus inque locis tumulos statuamus inaneis,
Currentum prope littora aquarum:
Quos circum choreas Nympharum exerceat agmen,
Et modulentur arundine Fauni.
Floreque quos Dryades silvaque virente coronent,
Irrorentque liquoribus Indis.
Fallor? ita an Gulielmiaci mage fama sepulcri
Notescet, quam si ardua Regum
Aegypti anteeat miracula, verticeque aequet
Marmoreo caelestia templa.
page 172, image: s188AD PROMETHEUM: XVIII.
QVam bene Caucasea o pendens in rupe Prometheu,
Carnivora assiduo carperis a volucre!
Per te Mors, varias facies induta nocendi,
Innumero graditur cincta ministerio.
At prius ad latus illi ibat tantum una Senecta
Imbelles tenui armata manus iaculo.
Non tamen in quosvis quem spargeret ordine nullo,
Verum in eos, caeli queis foret aura gravis.
Annorumve ita queis series ambederat artus,
Cernere prono irent ut silices capite.
Nunc vero varii generis se ubi plurima pestis
Vase resignato proripuere foras:
Nocte satae in tantum intumuit furor, ausit ut altis
Voce minace loqui non bona verba Deis.
Ah, ha Caelicolae! multum, multumque cavete.
Jam petit astra suis Morta veneficiis.
Jam petit. ecce rudimentum Gulielmius ipse est,
Elinguis qui, eheu, exanimusque iacet.
Qui, sit ut haud vobis aequalis in omnibus: at quis
Vos tamen insequitur proximiore gradu?COMPARATIO. XIX.
SIcut odorati per amoena rosaria Paesti,
Sedula dum illustri remigio errat apis:
page 173, image: s189
Floreque nunc sibi ab hoc, rores nunc lingit ab illo,
Distendat cellae queis tabulata suae,
Imprudens in araneae opus leve fertur et atram
Saepe venenato puncta pede necem adit.
Sic te ubi scriptorum omne genus, Gulielmie, inescat,
Per quos et Latii, et Graeciae honora plaga est.
Indeque pinguem omnem juvat emulsisse medullam,
Ac linguae accentus non sinis esse rudes,
Circum retiris, miser heu, indagine Mortis?
Circum retiris heu miser, et moreris!ALITER. XX.
ALveolo exierat, Solisque illecta lepore
Jam spatiabatur per nemora herbida Apis.
Et nunc de folio hoc, nunc de illo flore legebat,
Augendum facerent mellificum quae ad opus.
Carpitur heic succus Panaces, heic lili odor altus:
Illic libantur fila croci atque thyma.
Hinc rapitur Clyties aurum, argentum inde Rosarum:
Nec violae defit ros, nec anethi anima.
Jamque pererrarat florenteis undique campos,
Plenaque gestibat ceream adire casam:
Vidit in incepto quum stare itere, heu, Amaranthum,
Cujus succum etiam dum populare volup:
Surculum avara init. At benem vix insederat illi:
Atergo petulans quum ecce puellus adest.
page 174, image: s190
Insidiasque agitans, aditus circumspicit omnes,
Suspensisque ut Api proximus est pedibus,
Extenso raptim digito incautam occupat ala:
Datque in muccinio sordidiore locum.
Vixque aliquo claudens sua gaudia fine, Parentem
Quaerere it omne amplae per penetrale domus.
Inventaeque ita clamat: ades mea o optima mater:
Bestiolam, en, cepi mirifice hanc micidam.
Bestiolam, en, cepi mater, penna auricolore.
Bestiolam, en, cepi mirifice hanc micidam.
Illa suo at metuens nato, ne forte bovina
Progenies dextram vulneret ardue acu:
Ah, cave, ait, mordet puer, haec male bestia, mordet:
Et raptam imposita calce repente terit.
Ha miseranda Apis! Haeffectrix lectissima mellis,
Occidis, et tecum ha occidit ille labos.
Sic heu, sic etiam noster Gulielmius. at quid
Magna iterum, ah, mea cruda ulcera tango manu?
Ha tetigi! o quamtus dolor undique et undique! Amice,
Et tamen, heu, quoque sic, sic Gulielmie, obis.AD GABRIEL EM ROLANDUM, ET CASP. SCURMANUM. XXI.
CAspar et Gabriel, beatiores
Mystae Virginis aureae, suum jus
page 175, image: s191
Quae libra tribuit cuique et ense.
Nunc o laetitiaeque et illecebris,
Nunc o blanditiis facitiaeque
Frangaturgula, mox vel universim
Has et laetitias et illecebras,
Has et blanditias facetiasque
Portare in mare Atlanticum date Euris:
Nam pulchrum jubar aetheris reliquit
Lubeci, heu Gulielmius smaragdus,
Europae Gulielmius potens spes,
Musarum Gulielmius merus flos,
Cypriae Gulielmius voluptas,
Vester, heu Gulielmius, meusque.
Quo nullus probior, modestiorque,
Aut his est, aliis eritve in annis.
Ejus, ah, tumulum alluit recentem
Pallidus Ligeris latex, prope urbem
Levam Bitturigem: nec hospitalis
Sancta tessera, nec tot optimarum
Rerum cognitio ardua, invidam illam
Illum dedecus orbis urbiumque
Tantillum potuit movere, abirent
Juberet Gulielmiia medullis
Febris pestiferam luem: imo credo;
Certe credo, ab ea ore reque raptim
Evocatam Erebi hanc profundo ab antro
page 176, image: s192
Febris pestiferam luem; et profanam, et
Maxime omnium acerbam, ut illico atris
Fatalem Gulielmii capillum
Tonderet sicelicibus, nec horam
Expectaret, eum qua Heraipsa Averni
Tandem auferret: Et hoc eo ne homo ortus
Longe Balthiacum ad mare, in juventae
Flore praeriperet, senum capillis
Destinata diu diuque serta.
Vah! ne tam rigide quidem Lycaon
Excepturus erat Jovem ac ministros.
O vere pudor orbis urbiumque!
O vere Eumenidum omnium cloaca!
Jam scio, Gabriel bone atque Caspar,
Ceae naeniae uterque opus retractat,
Auras implet uterque et usque questu,
Imbres depluit ac uterque salsos,
Ducit vitam et uterque luctuosam.
O factum Gabriel bonum atque Caspar.
Ast ego prece desinente - numquam
Naturam rogito, ut mihi, instar Argi,
Det plures oculos, veamve totus
In rivos male abire lacrimarum,
Quo meum Gulielmium usque plorem,
Plorem Bitturigisque iniqua tecta.
Tu sed summe Deum, si ob adparatas
page 177, image: s193
Vobis in sidias, subire poenam
Arcadem voluisti: ubi illa dextra
Nunc tua est? Simile en scelus patravit
Bitturix pudor orbis, urbiumque.
Tua et, summe Deum, iam ubi illa dextra est?MORS CAECAET SURDA. XXII.
AD quid captam ocislis Mortem utile fingere Pictor?
Hei factis aquilae sat se acie esse probat!
Semper enim involat inpulcherrima et optima quaeque,
Impuraque tenet a scabie usque manus.
Sic multis, GULIELMUM e milibus eligit unum,
Mercurii, Gulielmum, et Charitum hospitium.
Eligit; ac vitam abrumpit teli unius ictu,
Tergeminae Eurynomes proli, et Atlantiadi.
Ha, quid? vere ipsam pingis sine lumine Mortem,
Conscie adumbratis ludere imaginibus.
Nam si aspexisset planctum, questus et amaros,
Quos movere novem, mortuo eo, Aonides:
Quanquam adamante magis dura aut triplici aere fuisset,
Non damnare suum non potuisset opus:
Tactaque cordi voro varie varieque dolore,
Deposito ereptam restituisse animam.
Atque utinam audisset saltem. sed et aurium adaeque, ah
Usum, ne auscultet vere ei abesse. facis.
page 178, image: s194AN INTER DEOSREFERENDA FEBRIS XXIII.
QVin iam mortales delubra illustria surgunt,
Febrique innumeris sacra stat Ara locis?
Maior enim ditio Furiae, maiorque potestas,
Quam quibus astrorum lucida templa patent.
En: cinctum ipsa caput Gulielmii amabile lauro,
In quam nil caeli fulmina juris habent.
Non metuit portentifico incestare veneno,
Vulnereque immani mittere ad Aeaci aquas.
Sed quid tum? heu cessate1 hominum nam flectere si illam
Non potuit gemitus, non Superumque dolor:
Frustra ut placetur, delubra illustria surgant,
Frustra et ei innumeris sacra stet ara locis.CENOTAPHIUM. XXIV.
HOc monumen posuit Gulielmio inane Gruteri
Officiosus amor.
Testatum ut cunctis faceret, Mortis propere ungue
Optima quaeque rapi.
Nam frustra est, ipsum qui heic claudi ac enthea mentis
Tot bona posse putet.
Iis digne ut detur tumulus: sit terra vice Urnae,
Pro Capuloque Mare.
page 179, image: s195
Omnis et in salsos lacrimarum funditus amnes
Lympha eat Oceani.
Stetque sepulcrali totum pro fornice Caelum,
Astraque pro Facibus.
Grexque Deum cineri noctuque diuque parentent
Esurie atque siti.
Donec protractis inferno e carcere, ad unam,
Indomitis Furiis,
Cultrum adigatur iis per guttura, sanguine placent
Et Gulielmiadem.
page 180, image: s196MEMORIAE SACR. JANO GULIELMIO LUBECENSI, SANCTISS. MORIBUS JUVENI ET VERE FLORI ILLIBATO INGENIORUM, AD AETERNIT. ROMANI NOMINIS NATO, EJUSDEM SEMPITERNO DAMNO DENATO, JANUS GRUTERUS AMICO IN COMPARABILI EJULATIONE DAMNATUS HOS TITULOS HOC MONUMEN CHARTACEUM QVIA MARMOREUM NON POTERAM B. M. P. S. D. M. VALE ET SALVE ANIME MI GULIELMI DISCEDE NS TERRAM TIBI DICO LEVEM.
page 181, image: s197DEO OPT. MAX. SACRUM. JANO GULIELMIO, LUBECENSI, DOCTRINA VARIA ET ANTIQVITATIS COGNITIONE PERINSIGNI, ad spes magnas, ob acumen ingenii, de liberalibus et eloquentiae studiis opera sua promovendis et ornandis, quorum causa Galliam lustrarat, erecto: AT IN PRIMO JUVENTUTIS LIMINE NON ABSQVE MUL TOR UM LUCTU. EVITA SUBLATO: AMICI POSUERUNT.
page 182, image: s198SI licet humanos animos adfingere divis,
Aque sacris lacrimas poscere Virginibus:
Deflete o vestrum Musae Charitesque clientem,
Invida Germanis Gallia quem rapuit.
Ille togam Graecis, et pallia Graeca latinis
Indidit, interpres nobilis, ore potens.
Doctrinae studiis et splenduit unus Apollo,
Cunctis quem Pallas artibus erudiit.
Lugete castum, celebrem, cultumque Poetam,
Languida qui Plauti carmina restituit.
Grandibus hic ausis, Cicero tibi milia quinque
Vulnera curavit, sedulus arte, manu.
Cetera tam docto veterum monimenta labore
Persanaturus, si superesset, erat.
page 183, image: s199
Abdita iam caeli mysteria noscere gestit,
Felix in summo quae legit alta Deo.Jo. MATALIUS METELLUS Sequanus faciebat.
EVepies, Sophiaeque simul Grajae atque Latinae,
Artis Apollineae quin utriusque decus,
Hic Biturix Janum Gulielmum condidit, eheu
Quam procul a Travo dia Lubeca tuo!
Quam procula Varno! quorum illi exordia vitae;
Culturam huic animi debuit ille sui.
Sed docto omne solum patria est, commune sepulcrum
Terra dat in quovis mater amica loco.
Janus ut et Celtas inter mitesque Cadurcos
Hospes agens media ceu fuit in patria.
Tanta illi virtus et morum gratia, tantus
Et vigor ingenii, judiciique fuit.
Trave dole, hoc etenim, licet id plebs perneget, una
Cum rapto, est apici gemmula rapta tuo.
Varne dole, meliusque tuum defende Rosetum,
Cui dederint similem vix tua fata Rosam.NATHAN CHYTRAEUS.
page 185, image: s201VALENTIS ACIDALII EPICA. ROSAE. ELEGIAE. ODAE. EPIGRAMMATA.
page 186, image: s202AD VALENTEM ACIDALIUM.
MAtris Acidaliaeten' Acidali o optume, dicam
Filium in Idalio progenitum nemore?
Sic Charites oculis; Svada ore; Mele aure triumphat;
Corde sales; animo gaudia; mente lepor.
Pulle o in Idalio Sebethidum, in Aone Amoris,
Quamque huic, quamque illis deliciosa facis!
Sed quiv Ego infelix dico, FACRS? Atropos imo
Ne facias iaculo fecit acerba suo.
Sed faciat: factum tamen hoc facere haud pote inanc
Quod te cum Clariis fecit ovare tuis.
Donec erunt Charites, Charisin tu eris una etiam ipse
Matris Acidaliae Natus Acidalius.CAST. CONRADUS Uratis L.
page 187, image: s203DANIELI RINDFLEISCH BUCRETIO MEO
salutem et fraternum amorem dico VALENTINUS ACIDALIUS.
BUcreti Aonidumque, Apollinisque;
Bucreti Charitumque Palladosque:
Bucreti Veneris Cupidinisque
Amor, delicium, decus, voluptas:
Bucreti tui AcidalI unicum cor,
Una mens, anima unica, una vita:
En quem vix modo luminis sub oras,
Te obstetriceque, Nixioque Divo,
Edidi gravidi e sinu cerebri,
En foetum tibi debilem, caducum,
Informem, illepidum, artubusque mancum,
Maturum neque sat, nimisque crassum,
Indoctorum Epigrammatum libellum.
Qualem at cumque tamen, tui illum amore
Conceptum unius editumque carum
Habe pignus amoris aeviterni,
Et nostrae monumen sodalitatis,
Fraternae monumen sodalitatis.
Quod perenne quidem haud erit: futurum
page 188, image: s204
Tu puta tamen, ut meas quid esse
Burras atque apinas soles putare:
Ac Lucina uti partui huic fuisti,
Porro esto Statilinus et Levana,
Lucem quo ferat, et diu superstes
Nostri praeco sit his ubique et illis
Amoris, fidei, parisque vitae.
Sic vive Aonidumque Apollinisque;
Vive sic Charitumque, Palladosque;
Vive sic Veneris cupidinisque
Amor, delicium, decus, voluptas:
Sic persta tui Acidali unicum cor,
Una mens, anima unica, una vita.
page 189, image: s205VAL. ACIDALII EPICA. AD DANIELEM RINDFLEISCH BUCRETIUM, SPONSUM.
ERgo novos iterum instituit celebrare triumphos
Laeta Venus, novaque ostentat iam rursus opimis
Cum spoliis, qua vi partis, qua fraude, trophaea?
Dic Dea, quis victus? tantus tibi quis iacet hostis,
Laetitia dignus tanta? et quae praeda superbi
Caussa adeo fastus? pompae inque solentis honores
Unde trahis, curru residens sublimior aureo?
Heu vereor, ne bella iterum solennia nostris
Moveris Aonisin, castisque inimica puellis,
Et sese castis qui sacravere puellis,
Miscueris turbae imbelli tua sueta subinde
Praelia, fortunaque tua. Timeo heu male, iamque
Jam spolium video, et nosco! pugnata recens est
Vobiscum, o Musae, pugna, et victoria vobis
Se solit a levitate negans contraria fugit
In castra, et Veneri, constanter perfida, cessit.
Jamque iterum nova de vobis en parta trophaea,
Incluta parta trophaea, nimisque en rursus opima
Ablata spolia in celebremque abducta triumphum.
page 190, image: s206
En iterum veterem et carum amisistis alumnum,
Egregium, atque diu quo vos iactastis, alumnum,
Unum adeo ante alios, multorumque instar, alumnum:
Quem vos praecipue a prima usque aetate colentem,
Mutuaque a vobis concordi foedere cultum,
Et multo ornatum certatim munere, vestri
Spem vobis produxistis certamque columnam
Imperii, firmumque adversus barbara secla
Bellatorem, ipsumque ducem: qui altaria vestra,
Templaque et excelsas Sophiae defenderet arces,
Latius et totum proferret sacra per orbem.
Hanc spem praesidiumque rapit Venus invida, et ipse
Non nimis invitus sequitur, similisque volenti,
Et certa fugit acre fuga, nil visus amoris
Jam vestri meminisse, novo pellectus amore:
Forte nova et gaudens domina, nil curat haberi
Desertor dicique, et vestra ante ora triumphus
Sic duci sibi gratatur. Gratatur, ovatque
Ut video, et verso neque iam vos respicit ore,
Vos dominas, neque nos socios: vos tam bene semper
Promeritas, et nos tam sancte semper amantes:
Nec me adeo, nec me ille quidem, illum respicit unum,
Unum illum e reliquis socium comitemque perennem,
Quo sine non umguem movit sese hactenus usquam,
Et sine quo fatalem istam (sic censeo) in horam
Vita illi minima fuit haud vitalis in hora,
page 191, image: s207
Ex quo felici semel est mihi junctus in hora.
Nam memini, et meminisse juvat, semperque juvabit:
Lustra jerunt iam bina, Arctoae ad littora Balthes,
Edita qua Rosei celebrantur tecta Lycei
Aonio numerosa choro doctaque juventa,
Cum primum inter nos Musaeis vidimus Hortis:
Vidimus inter nos, neque longo novimus usu,
Et subito inter nos animis simul arsimus aequis:
Arsimus inter nos: atque hinc simul haesimus aequis
Corporibusque, animisque: exin ego fidus Achates
Ad latus illi, atque ille mihi meus unus ego-alter
Perpetuo: neque me quondam divellere longum
Improba sors potuit, divellere quamlibet ausa,
Cum me obluctantem Roseis pertraxit ab Hortis
In Gryphum Nemora, et solum colere avia jussit.
Frustra: assertor adest meus, injectaque repente
Me dextra sibi rursum illustri vindicat auso:
Seque mihi reddens, et me sibi; se sibi, mi me
Reddit ovans, validoque ligat per mutua vinclo.
Ergo Julia nos iterum schola vidit euntes
In paribus studiis, spatiis et currere iisdem
Aequali mirata gradu sub amoris habenis:
Germani sub amoris et arctis semper habenis.
Plausibus ac festis nos vocibus usque salutans,
Addidit in cursum vires, et honore favoris
Flamma vit mentes, ignemque accendit in igne.
page 192, image: s208
Mox utrique placet Germanica linquere rura,
Et regna antiquae Ausoniae, terramque potentem
Visere terrarum dominam: quo cura vocabat
Discendi, atque avidus conjuncti pectoris ardor,
Plurima quae nostris memorantur mira sub oris,
Lustrare intuitu propiore, et noscere coram
Singula, prudentique oculo praeconia Famae
Metiri, atque ipsam penito explorare recessu.
Heic comites paribus votis et passibus aequis
Longum iter ingressi, obstantes ascendimus Alpes,
Intrepidique una vastas supera vimus Alpes,
Alpibus et qui stat gravis aemulus Appenninum:
Atque alios montesque superciliisque superbis
Despectas infra et pressas ad tartara valles:
Et vaga tot sinuoso errantia flumina cornu:
Eridanum regem fluviorum, et verius alter
Qui rex sit, sacro venerandum gurgite Tybrin,
Et qui Campanis alias taciturnus in oris
Amnis agens placidos leni fluit agmine cursus.
Tunc erat insolita tumefactus Liris ab ira,
Et streperos volvens insani vorticis aestus,
Mole urgente nimis pluvii Jovis usque rotabat
Praecipitem violenter aquam, metuendus adiri,
Transiri impatiens, certo dubiusque periclo.
Sed tamen hic nostro cessit quoque lenis amori
Tantisper, dum securo transmitteret alveo
page 193, image: s209
Incolumes, ripaeque adversae redderet illud
Dulce sodalitii par non violabile cuiquam:
Quod veriti persaepe alii in discrimine rerum
Montesque, fluviique, et formidanda locorum
Plurima passim, ipsumque mare, Adriacique tumores,
Intactum, non forte metu, sed casibus expers
Omnibus intentisque minis (Diis gratia) salvum
Et laetum vano sic dimisere periclo:
Quodque tribus, dum nos fovit simul Itala tellus
Unanimes, annis venerata est Itala tellus
Germanae specimen fidei, atque exemplar amoris
Germanum agnoscens, et digno laudis honore
Condecorans. illicque adeo nos ipsa, jugum quae
Hoc sibi nexuerant, quorumque sub auspice ductu
Teutonicis pridem coeptamque actamque Lyceis
Militiam studii paris et concordis amoris,
Gymnasiis porro Ausoniis exegimus: ipsa
Numina nos illic nostra, o laetantia nostri
Numina, Pierides, aequata denique palma
Tam bene decursi certaminis exornarunt,
Inque vicem alterius victores atque suimet:
Et Lauru irsignes fraterna tempora fratres,
Et geminae geminos spectandos fronde coronae,
Ad patrium jussere solum cum laude reverti.
Tum quoque non libuit laxatum absolvere renxum [reading uncertain: print unclear] ,
Diversaque redire via. comes impiger haesi,
page 194, image: s210
Impiger, indivulsus, et in patriam usque secutus
Reddo suis, teneoque mihi, teneorque vicissim.
BRESLAM adeo in patriam: quae mi patria altera prorsus
Visa fore extemplo: et placuit consistere ibidem,
Atque uno remanere loco, cupiente sodali,
Meque volente simul. Sed enim prius illa vocabat,
Illa mea, Albi quae sat nomine nota Bacilli,
Mercurialis amat praeferre insigne caducei,
MARCHIA arenosis qua Dossam combibit arvis
Fecundam agricolis sitiens producere messem:
Illa mea, et quicumque mei mihi adhuc super illic,
Me revidere avidi, desiderioque, metuque
Exanimi usque exspectantes, tandemque morarum
Pertaesi impatiente animo exspectare negantes
Amplius: ut paullum amplexu disclusus ab isto
Cogerer amplexu meme indulgere meorum.
Atque abii, celerique gradu mea pignora visi.
Sed vix vix abii et gressu magis inde citato,
Pace tua o genitrix, et vos fratresque, sororque,
Vosque omnes alii, quos mi Natura propinqui
Sanguinis associat nexu, queis ora brevi sic
Nostra fruenda dedi, neque longius ipse fruendis
Me vestris satians, cupidus satiarier idem,
Nec cupidus, raptim vixque omnibus ordine maesto
Rite salutatis, properans abitum atque iter urgens,
Ad mage dulce meum pignus curamque recurri.
page 195, image: s211
Pace iterum vestra, pignus curamque meam unam
Dulcem exoptatamque magis: cui dulcia cuncta
Posthabui et vestros sprevi non gratus amores,
Nec passus retineri aliis aliisque tenendi
Injectis varie magno molimine caussis.
Unum arsi ante omnes, praeque optavi omnibus unum,
Et reperi rediens ante omnes unius unum
Usque Usque mei ardentem, praeque optantem omnibus unum,
Ergo iterum junctisque animos et corpora junctis,
Una quasi patria, et sedes fuit una duobus:
Certe equidem una domus, Museum paene quoque unum,
Unaque mensa, torusque idem, perque omnia utrisque
Cuncta una atque eadem geminum communia in usum.
Nec diversa autem studia, aut aliena vicissim
Consilia alterius: semper joca, seria semper
Miscuimus, mensque una alterna negotia rexit.
Videre id multi, et stupuerunt sensibus imis
Foedere consortis vitae, fideique perennis
Lego nova, exemplumque novum huic socialis amoris
Illuxisse urbi tota urbs rumore secundo
Commemorans, gavisa sibi, gratataque nobis,
Nobile amicitiae par caelo vexit, et astra
Laudibus exaequare credit Fidei astra gemella.
Hactenus haec et plura arcana mente reposta,
Quae memini et meminisse juvat, semperque juvabit.
At versis male iam fatis, lapsa omnia retro
page 196, image: s212
Nunc video, et vidisse dolet, semperque dolebit.
Ille meus, meus ille, et nostrarum ille Dearum,
Unicus ille meus, Musarumque unicus ille
Ardor, deliciumque, et non vulgata voluptas,
Nec vulganda, decusque et honos Phoebo aemulus ipsi,
Praesidiumque et spes, atque irreparabile fulcrum,
Me pariter Musasque, hei me pariter Musasque,
Mutato aversoque animo, nil tale timentes
Destituit, subitaque fuga se inopinus utrisque
Eripiens nudos desolatosque reliquit,
Audax excussisse jugum cervice rebelli,
Et frenum rupisse ferox, Venerisque capistro
Subtractum inseruisse procax caput: o caput arctis
Jam vinclis indutum, et pressum mole catenarum
Insolita, graviusque jugum iam ferre coactum!
Et tamen Aonidum imperium et mea foedera noster,
Imperium tam mite et dulcia foedera, noster
Spernereque, et Veneris potuit postponere duro
Servitio, liberque in mancupii ire cupit jus.
Tun' (et adhuc nomen sileo, trepidoque disertim
Edere. cor corpusque metu, dum cogito vibrat,
Et fugio infestum memorando augere dolorem:
Sed tamen ille idem cogit dolor edere nomen.)
Tun' BUCRETI, o BUCRETI carissime noster,
At quondam noster, nunc haud alienior ullis,
Tun' oblite tui, et fidei pactae immemor olim
page 197, image: s213
Communes interque Deas nosque inter amantes,
Tu me, tu nostras potuisti spernere Musas,
Pellacem et nobis, nobis praeferre Dionen?
Hoc ille meruere, hoc de te ego? praemia sunt haec
Digna mea, atque illa est illarum gratia digna?
Ibit in aevum ergo, et didet persecula fama
Bucret I hoc facinus, desertum hominemque Deasque,
Deceptamque utrisque fidem, frustrataque vota,
Et spem collapsam, in nihilum et magna omnia versa.
Sed parcam tibi, sed parcam tamen aequus iniquo.
Tu vero invidia nostra pulsatus abunde,
Quando tuam in divam culpae primaria transfers.
Et Veneri in vidiam hanc rejicis; da crimen herile,
Fare age; qua te vi nobis, quo averterit astu.
Nam neque vi sola, neque solo averterit astu:
Ni simul astus inest in vi, visque insidet astu:
Quod reor, atque aliter vinci haud potuisse videris.
Sed dic ipse modum, ut veniam mereatur honestam
Seu tua, seu Veneris, seu culpa utriusque remista.
Dic age. quid tacitus pudibundae sanguine frontis
Ora notans haeres, nutuque oculisque renidens
Incerto mussasque sono, atque interprete dextra
Astantem ostendis sociatamque ad latus ipsum
Divamne, an cretam mortali semine nympham?
Acrius inspiciam. quaenam illa o aurea virgo,
Virgo puellarum decus, effigiesque Diones
page 198, image: s214
Ipsius, aut Charitum unius, Charitum una vel ipsa?
Jam iam adeo agnosco: certe illa est illa celebris
Fama pudicitiae, et castae laus incluta mentis,
Illa verecundae rarissima gloria formae:
Cujus iam nostras quoque pridem ac saepe per aure
Rumor iit, nomenque haud ullum clarius antris
Pieriis, nullumque e virginitatis honore
Ipsis virginibus magis est venerabile Musis.
Illa illa est, video, manifestis prodita signis
AEMILIA humanam supra speciem ore decenti,
Purpureis celebrata genis, flavente capillo,
Frontis eburna area, lactei prima nive colli,
Labrorum vernante rosa, quae sanguinis imbre
Roravit Venus ipsa sui: quae desuper umbrat.
Liliolum nasi, menti infra stans hyacinthus
Fulcit, et auricularum ansata coralla coronant
Hinc atque hinc: media et rursum regione supinus
Tendit sese arcus productis usque minatus
Planda superciliis, sub queis duo flammea ab orbe
Lumina scintillant gemino, radiisque coruscis
Ignea spectantum tela eiaculantur in ora:
Haec illa est, qua te veteris Dea callida pugnae
Incautum oppugnans, facile expugnavit inermem.
Haec illa est, cujus te advertens illice forma,
Hamatis et blanditiis sermonis inescans,
Et morum viscato captabunda lepore,
page 199, image: s215
Et delenifica prensans suadae ambrosiae vi,
Ambrosiae e toto spirantis corpore suadae,
Cepit in oppositum ultro omni impete rete ruentem:
Optataeque bono praedae laetata, triumpho
Insultat vacuis, et ridet inania vota
Verbisque et lacrumis spolium eheu triste sequentum.
Haec illa est, facti pretium, mercesque patrati
Criminis, ad suasum quae te corrumpere sola
Transfugium potuit, desertoremque coegit
Juratam temerare fidem et rata solvere pacta.
Digna equidem merces, et quae, si fata volebant
Te Musis alienum, alienumque esse sodali,
Sola suo merito tibi, sola atque unica caussa
Debuit aeternam fidei rescindere legem.
Jamque minus, positis animis, irascimur, illa
Excusante, tuumque ultro exorante reatum.
Largimur culpae veniam. Te iunxeris illis,
Queis junxti bucreti, et nos impune relictos
Spreveris: inque bonum, meruisti quae mala, vertant.
Sis Veneris, sis Aemiliae, sis usque tuarum.
Res habeant sibi nostra suas dehinc numina Musae,
Resque meas habeam ipse mihi: sim deinde, quod aevi est,
Sim meus, et Musarum, et te mittamus utrique.
Vos estote meae saltem, mea numina Musae:
Vester ero, vestroque uno solabor amore
Discidium hoc, et frustrati divortia amoris.
page 200, image: s216
Vos pariter solamen in isto quaerite vobis
Devoto vobis capite, aeternumque fideli.
Me me, adsum, qui constanti pietatis honore
Vos venerer, vos quem constante favore colatis.
Me me, adsum, duplicatum in me convertite amorem,
Bucret I mihi lucratum transfundite amorem:
Inque uno censete duos, unumque duobus
Aequatum reparate et damna rependite vestra.
En ego, qui vestro auxilio mea debita vobis
Munera, Bucret Ique feram, geminoque labore
Has obiens, illasque vices, deperdita reddam.
Vos date sim, qui debebat Bucretius olim:
Et date sim, qui, si quis et ipse ego, debeo quondam.
At iam tu nobis extremo vocis honore
Bucreti fugitive vale, et tua gaudia carpe,
Gaudia perpetuum o utinam mansura per aevum!
Qui fluxae textam myrti de fronde corollam
Immortali ausus lauri praeferre virori es.
Sed vivas, vigeasque et tecum floreat ille
Flos aevi melioris, amenaque gratia caetus
Virginei, nunc jam nuptis nova fama, maritae
Exemplum fidei, atque sui stella aurea sexus,
AEMILIA, ingestam quam toto corde recepsti.
LANGIAS AEMILIA, in penita quae mente vicissim
Te fovet, atque imis ardens in mutua fibris
A fervore tuo requiem capit, et tibi contra
page 201, image: s217
Fert requiem complexa suo. Jam jungite juncti
Complexus pariles, nexuque ambite tenaci
Corpora corporibus, quibus arcto tramite mista
Commeet una anima, et vitae sincera beatae
Gaudia continuet vel sero intermina fini.
Interea tamen et ne tota oblivia nostri
Hauseris atque aliquam prisco sub pectore sedem
In medio Venerum nobis dignare tuarum.
Noster amor, nostrique, ipsis in amoribus illis,
Interdum subeat tibi, sopitusque regliscat.
Nos meminisse tui vel sic tamen usque juvabit,
Et veterem, quidquid nunc est, recolemus amorem
Mente sub integra: nec culpa tua, improba culpa,
Improba culpa, tamen veniam merita improba culpa
Atteret imminuens vivi fomenta caloris,
Quae remanent: neque primaevum longinquior aetas
Carpet edex, serie annosa populante dierum
Aut penitus nobis ignem unquam abolebit, adultum
Aeterna semel a Vesta, purisque micantem
Pallados arcanae flammis, et virgine cura
Servatum assiduo Fidei custodis, in ipso
Interiore foco et penetrali pectoris ara.
page 202, image: s218VAL. ACIDALI ROSAE.
AD CORNELIUM MARTINUM.
QVi tenerae tenero tener aevi in vere juventae
Flosculus, ambrosio totus odore fragras:
Qui pubis reliquae flos illibatus, amaeno
Corporis et Genii dulce virore nites:
Qui flos es Veneris, qui flos Svadae atque Leporis,
Qui flos Mercurii, Pallados et Charitum es:
Qui jugo inaccesso Pindi, qui Heliconis in antro
Flos cluis et Phoebi, et flos cluis Aonidum:
Qui flos Varniadumque unus, Roseique Roseti
Una Rosa, innumeris tempora nupta rosis
Perpetim habes; frontemque perennibus endopetitus
Sertarum eximie mactus ovas strophis:
Quique meos unus pridem unicus inter amicos
Flos florentis amas esse sodalitii:
CORNELI, nostros potius cui dedico flores?
Cui magis hasce sacras convenit esse Rosas,
Quam tibi? cum Natura lubens tibi et ipsa, potissit
Si dare eo plus, iam quod dedit ante, duit?
Accipe flos florum flores florum: atque perennis
Flos vireasque hominum, flos vigeasque Deum.ROSAE.
Sic mi ergo usque inamoenae habitandum obscura Vacunae
Antra, nec unquam erit his ferre pedem ex adytis?
page 203, image: s219
Sic mi ergo usque inclatrato insultabit, et aspro
Usque veternosum Murcia dura caput
Calce premet: sacris ut inertibus altum operatus
Desidiae aetatem mysta alacer clueam?
Sicque mea illa simul, non olim indocta sonare
Svave melos, tersae et vel spapidum auriculae:
Perpetim, inornato heic suffixa in pariete, telis
Nervia virose sordida araneae erit?
Ah ne ita, ne Musae cupiant, nec sirit Apollo
Nec velit hoc triplicis Gratiae amabilitas!
Quin animi mens evigila, et torpore soluto
Parnassi aude iterum currere ad alta juga
Surge anima, et tibi vindicias tandem ipsa parato:
Plus satis hoc tulimus servitii arduum onus.
Plus nimio, nimiumque diu iam (heu fata!) litatum est
Desidiae: Ignavo sperne te, age, a populo.
Corque poetificis rursum ignibus effer, Equini et
Arida labri avido labra riga haustu ab aqua.
Linque umbras caveae tenebrosae, et amoena agri amoeni
Vere in amoeni paro iam viridaria adi.
En ut se caeli diffundit amicior aura,
Vivificoque aether cuncta tepore animat.
En ut vermiculans variorum hinc germine florum atque
Inde se odorato daedala inaurat humus.
En ut se silvarum amplis capita alta coronant
Frondibus: en densae ut fulgido honore comae
page 204, image: s220
Luxuriant nemora, usque hilari quae dulce susurro
Adstrepitant blandi flaminibus Zephyri.
En ut Dauliades, meditatae omni ante hyeme, odas
Vere novo expromunt suavisono ore novas.
Odas! quae mira dulcedine ut arbori aquaeque
Saxisque efficiunt cum auribus esse animam:
Sic animam exanimem in numeros animare potis sunt
Et menti residi infundere dia mele.
Quidni ergo in nobis etiam illum exsuscitet aestum
Illud epos Philomelae, illud amabile epos?
Suscitat. Et quis io me iam rapit ardor? io quis
Me impetus ad nubes celsaque adastra levat?
Quis me ala enthea agit? quod mi oestrum corda fatigat?
Quo feror? an seco terrae, aetheris an spatia?
Quis nares modo mi afflat odos iam suaviter halans?
Quae mihi perstringit lux oculorum aciem?
Dius odos! lux dia! Sed o quae numina cerno,
Quas Divum choreas? quem capio aure sonum?
O quem nunc teneo locum? ubi sum? hin' Chloridos horti?
Chloridos anne horti hi? virginum an Hesperidum?
Ipsius an potius Cythereae haec illa Roseta
Roscida, quae ambrosio rore et odore fragrant?
Certe hic ambrosius roseusque odor: haecque ea certe
Cypridos, haec Paphiae augusta Roseta Deae.
Certe hic fons, et Acidalii unda haec lucida fontis,
Campi et Acidalii hi matris Acidaliae.
page 205, image: s221
Certe ita. iamque rosarum ordo rutilantium et aura
Mi propius nares, mi prepiusque oculos
Halitu odorato serit aurcoloque colore;
Omne novaque implet cor mihi laetitia.
Certe ita. iamque Deae capiuntur lumine claro
Contingi atque ipsa paene manu est tagere
Numina, caelestesque choros: iam audire probe omnem
Fas vocis cantum, fas citharaeque modos.
Ecce Venus rutilo resplendens frontis honore,
Cinstaque fulgidulis hinc comam et inde rosis,
Altius ut medio ingreditur modo in agmine! ut effert
Se Dea! ut exsultat laeta per herbidam humum!
Ad Veneris latus, en Veneris pulcherrimus Infans,
Investis, nitido serta gerens capite,
Cum reliquum incedit numeroso examine Amorum,
Cumque Leporum omni deliciante choro.
Pone sed en Heram adest Charitum illa illa aurea triga,
Illa illa Idalii secta pedissequii.
Juxtaque en tenera Horarum glomerat manus, atque en
Conjuga floripari Flora nitens Zephyri.
En quoque Naiadum grex, en hilaresque Napaeae,
Mollium et en caetus mollis Hamadryadum.
En quoque se Bacchus septis genialibus infert
Cum Satyris, Panos cumque satellitio.
En etiam comites fundunt se, hortosque frequentant
Cum suo honoratae Praestite Castalides.
page 206, image: s222
Omnium et en sibi quisque Deorum et quaeque Dearum
De horti opibus, subitis demetit unguiculis
Puniceasque albasque rosas: frenatque superbae
Luxuriem serto versicolore comae.
Et iam en, vocis ad accentus et barbiti eburnae,
Exercent laetos pectore ovante choros.
En ut prosubigunt picta horti gramina planta
Instabili, en trepidis nant ut humum pedibus.
Spectaclum o lepidum, spectaclum o aureum! et aurei
Spectacli ante aurum deliciae aureolae!
Scilicet haec Veneris roseae, Cypriique Roseti,
Haec Cyprii floris, more sacro Cypriae,
Annua festa horto in Cyprio, a Cyprio grege, et a Diis,
Quos Cypriae aut floris tangit honos Cyprii;
Solemni ritu ac pompae solemnis aguntur
Cum strepitu, et multo cum sale, cumque joco.
Scilicet haec ea festa: hoc spectaclum illud: et illae hae
Spectacli lepidi deliciae lepidae.
Felices nimium flores! nimium o felices!
Queis datus a Superum numine tantus honos.
Felices nimiumque Rosae! o nimiumque beatae!
O florum reliquo prae reliquum genere
Sorte nimis pulchra decoratae insigniter! o quae
Conferri vobis herbave stirpsue queat?
Vos florum omnigenum, vos plantarum omnigenarum
Reginae, hortorum vos decus atque oculus:
page 207, image: s223
Vos terrae sidus, vos unica et una voluptas,
Vos unumque hominum delicium atque Deum.
O ego si vestros versu queam amabili honores
Aequare, et dignis digna sonare tonis!
Quam mihi non cupiam, gemmarum omnis Tyritur undae
Quod freti habet, quod fulvo auri habet amne Tagus.
O ego si vestro tantum juvenilia flore
Innexa assiduo tempora habere queam!
Quam reliquas spernam illecebras, quam vile mihi omnis
Luxus; quam mihi nil, quod volup est allis.
O ego si vestro satiari totus odore
Possim, si vestra perfrui et usque anima!
Quam exoptem in nasum unum omni me corpore abire,
Solus uti sensus sit mihi solus odor.
Ecquid enim vestro usquam alibi spiramine spiret
Svavius? ullum alid huic par ubi delicium!
Non se Arabum copes succi, non germina vobis
Indica, Panchaei haud ruris opima seges:
Non sese Assyriae componant unguina, non si
Quidquam alio Natura orbe genit melius.
O ego si vestros possim usque videre decores;
Quam omnia mi Argi acres membra velim esse oculos!
Dum modo conifero caput haec adoperta galero, hinc
Rupta apicem, extremo vix hiat e calyce:
Mox foliorum arctos late diducere amictus
Incipit, et rutilis se numerare comis.
page 208, image: s224
Altera candidulo frontem exornata decore,
Emicat argenteis, plena pudore, genis.
Altera nativo se pingens murice, spargit
Ardentem aureolo purpuram ab unguiculo.
Illaque et illa intus crocinis sic incluta filis
Fulget, Phoebeos provocet ut radios.
Certe equidem seu vos generi Japeti ipsa Dione
Olim basiolis extulit e propriis,
Dum Dea commendat felicibus oscula glebis,
Oscula flammeolis vivida spiritibus:
Seu vos, Diis ipsis nova gaudia, pro Ganymede
Dum ad cyathos praesto est forte Cupido Jovis,
Nectaris effusi temere arva in Chloridos et, qua
Nata Venus, spumae nobiliore satu
Edidit: unde seges tam deliciosa repente
Caelestes dulci messe beavit heros:
Seu quicumque Deum quocumque e semine (nam non,
Non a mortali ducitis ortum opere)
Primitus aethereae eduxit vos lucis in oras,
Tale deditque orbis totius esse decus:
Certe equidem Cypria ipsa suo vos vulnere pinxit,
Ipsa suo tinxit sanguine vos Cypria:
Ipsa Venus, certe ipsa: ubi carum ante omnia Adonin
Lethifero fixum dente ferocis apri,
Nequidquam, heu, nequidquam infelici incita cursu,
Semianimem ab Stygia tendit aqua asserere.
page 209, image: s225
Fas mihi, fas Veneris veterem renovare dolorem
Hac geniali adeo in laetitia Veneris.
Ede lyra, Assyrii ut pueri acri intabuit igne
Cypris: quem Cyprus magna patre e Cinyra,
Myrrha matre tulit, ab avo natum atque sorore,
Praestantem sormae dotibus egregiis:
Cui membris decus adflarat natura superbum,
Et dederat caetus virginei esse facem.
Huic Venus unanimo insanum succensa furore
Dicitur insolito deperiisse modo.
Hunc Dea vel Marti antetulit: prae hoc alta Cithera,
Prae hoc sordere Gnidus, cumque Amathumte Paphos.
Hoc prae uno stellati etiam picta atria caeli,
Hoc prae uno vilere intima et aula Jovis.
Illi, sive oriente die Sol tolleret igneum,
Seu moriente, caput mergeret Oceano;
Illi perpetuum comes ibat; et assiduo una,
Accubuoque una degere dulce fuit.
Quin neque, cum in saltus abiens inculta ferarum
Per lustra hic rapidis praedam ageret canibus,
Ipsius unguem abiit minimum quoquam a latere: usque at
Saxa per et silvas perque juga insequitur,
Venatrix: nec ferre pudet quoque retia Divam,
Caelestesque atra tinguere caede manus.
Ah pereat pereat, qui primus retia, primus
Invisa invisas texuit arte plagas!
page 210, image: s226
Inde heu orta infausta infausti semina belli,
Inde heu mortiferi orta exitii atra seges.
Inde heu heu miserae miser, eheu, Cypridi Adonis
Perditus: inde eheu exanimem exanimis
Monte infelici Cytherea adspexit Adonin
Fundere purpuream cum amne cruento animam.
Illum immanis aper; solitis dum in montibus errat
Venatu et solitis tempora dans studiis:
Correptum aente plagas lethalis acumine dentis
Icit, et ictum albo sauciat in femore.
Cui ut subitam festinat opem Venus alite cursu,
Perque inculta amens praecipitat juga iter:
Ecce ruentis iniquo infestat candida morsu
Crura, sacrosque acris spina pedes violat.
Spina acris: quam supra hamatis sentibus haerens
Vernabat niveo multa colore rosa.
At Diva ut tenerum manare e vulnere sanguen,
Stillare et dios crura videt latices.
Largifluique rubos adspersu undante cruoris
Tinguier; omni corde imitus ingemuit.
Cum gemituque rubis simitu indignata malignis,
Pluria dixit in hos verba repente mala.
Mox tamen, haec, lacrimans ait, haec mi grata doloris
Signa mei, et testes perpetim amoris erunt.
Perpetim erunt. quaeque ante adeo candore placebant,
Ornatu insignes unicolore rosae.
page 211, image: s227
Desierat. vitreasque abstergens lumine guttas,
Ilicet hinc properans carum ad Adonin abit.
Illa abit. at sparsi Cythereae sanguine dumi
Hinc cito sanguineis suave rubent foliis.
Qualiter ingenuae cum mutant ora puellae,
Occupat albentes purpura pura genas.
Qualiter aut, Tyrio si quisquam inverterit ostro
Indum ebur, id jussam se induit in saciem.
Aut strictura velut chalybe in candente ardescit,
Aut matutino ut Leucothee ore rubet.
Inde, Rosae, heic illhic ampli omnia per spatia orbis
Effertis gemino floris honore caput.
Inde, Rose, divum omnium amor, tutelaque divum;
Sed Veneris tutela unica praecipue.
Unica praecipue Veneris cura, una voluptas,
Praecipuo quae vos una colit studio.
Quae vos tergemina Eurynomes cum prole fluenta ad
Alma perenniflui nutrit Acidalii.
Quae vos felici celebrat solemniter horto,
Festaque sic vestro nomine gaudia agit.
Ipsa et vos septis vestri studiosa maritis
Deliciosa horti ante omnia, Chloris alit.
Ipse et vos Bacchus colit unice; et ipse adeo omnium
Primum olim vestris primula de foliis
Vina bibit, flagranti actus fragrantia odoris
Nectareoque sapore otius in furias.
page 212, image: s228
Idem dapsilibus vos intertexere sertis
Princeps, et comptis ponere temporibus
Edocuit; seu quando homines convivia mensis
Laeta agitent, agiles seu celebrent choreas.
Quin idem laesorum ad pulvinaria postas
Caelitum, Olympicolis vos dare munera heris,
Terrigenisque offensi avertere numinis iras,
Et pacem instituit conciliare novam.
Quid memorem? ut Phoeboque Novensilibusque Deabus
Carmine pro docto serta, operae pretium,
Ipsi etiam Vates de vestris plectere suerint
Floribus, Aonii ferreque ad antra jugi?
Cetera quid memorem? quae perpes adorea fama
Praepete fert celsa ad nubila remigio?
Hoc sed quei sileam? ut generi mortalium acutos
De affecto morbos corpore vi medica
Saepe repellatis, certaque ope desubito almam
Praesentes sitis reddere temperiem.
Hoc sed quei sileam? ut post fata quoque ultima nobis
Ad miseri atratas funeris exsequias
Justa sepulcrali faciatis munere, et ipsos
Functorum ornetis perpetuo tumulos?
Vos ego, si forsit nostro ulla in gratia versu,
Pro meritis versu rite canam usque meo.
Vos ego, vos aeterno ego devenerabor honore,
Vos indefesso pectore et ore colam.
page 213, image: s229
Vos ego mi malacae usque in texta viebo corollae,
Vos mihi inumbrata fronte geram inclutum onus.
Vos ego decerptas manibus sine fine fovebo,
Vos avidis semper naribus olfaciam.
Vos oblectamen cerebro, vos nobile menti
Protelum in melicis usque eritis modulis.
Nempe peregrinis alii oblectamina terris
Quaerere eant, patrio e quos juvat orbe nihil.
Vos dum habeam, nae mi iaceat despecta velipsa
India cum Assyria, Media cum Arabia.
Usque adeo nulli prae vobis sit pretium ullum,
Nullum adeo externis stet decus illecebris.
Sed quid? Num heic etiam haud parte omni firma voluptas?
Num heic etiam quod nos cordolio angat, adest,
Scilicet unum istud nimium merito queri habemus,
F! ori adeo eximio esse aevum adeo exiguum!
Natura, alma parens rerum, sicne unicus ille
Terrae oculus, terrae tam brevis est oculus?
Siccine flos florum tantillo tempore florens,
Vix vix cum incipit esse, incipit esse nihil?
Ha, Natura1 En vix primo qui se exerit ortu
Mane novo, ut sero vespere demoritur!
Aut, quando stellarum et caeli infamia sic iam
Arva per immodico Seirius igne rabit:
En quem nascentem rutilo Eos spexerat ore,
Ut denascentem Sol medio axe videt!
page 214, image: s230
Ha, sicne ostentas simul et rapis! ha, quid id, illum ut
Adferat una dies, auferat una dies?
Debueras merito dare ei diuturnius aevum,
Digno, quem haud aetas ulla senecta gravet:
Digno, qui nobis annum florere perennem,
Et numquam - fluxis stare queat foliis.
Nunc eheu terra ipsa brevem conquesta virorem
Luget, inornatos ferre negatque rubos!
Nunc eheu pueri mecum pueraeque quiritant,
Condita tam blandis tam spatia arcta rosis!
At vos o pueri mecum, et vos virgineus grex,
Mittite Naturae non bona verba loqui.
Dumque licet, legite ungue rosas, stipate quasillos,
Flore gravate sinus, flore gravate comas.
Dumque licet vestri fructus decerpite veris,
A tergo aetatis ninguida iam instat hiems.
Verculum enim hoc ut abit, redit et pede bruma volucri:
Sic aevi humani curriculum omne volat.
Et veluti rosei cito flaccet gratia floris,
Hirtaque collapsis spina manet foliis:
Gratia sic formae subito, sic vivida Virtus
Corporis exsuccis defluit articulis.
Denique Morta feris vitam sicelicibus ipsam
Eripit, ut florem torrida flamma necat.
Qui sapit, expendens mortalis nomina secli,
Seque Rosam, et sibi Ver noverit esse fugax.
page 215, image: s231VAL. ACIDALI ELEGIARUM LIB. I.
CUNAE NATALITIAE CHRISTI SALVATORIS. I.
QVis puer hic? quae cunae? et circum turba virorum?
Quae pecudes? quae vox laeta per astra sonat?
Ten' video, divine puer, dulcissime Jesu,
Edite caelesti de Genitore DEus?
Ten' video, cunasque tuas? Tune optime Christe,
Edite mortali de genitrice puer?
Tune ades? Eia venis, ades eia, o nobilis hospes!
Eia ades o hospes nobilis, eia venis!
Ecce iaces laceris puer optatissime cunis,
Ponis et in duro membra tenella toro.
En te casta sinu infusum matericula casto
Molliter amplexu brachiolisque fovet.
En fovet ipse senex Josephus, et aspera brumae
Frigora sollicitus, qua licet arte, fugat.
En tibi pastores ovium, quibus aethere summo
Nuntia natalis vox data laeta tui,
Adstant, et tenera ludentes carmen avena
Laetisonis solvunt ora canora modis.
En brutae pecudes nutuque et poplite flexo
Alludunt pedibus, sancte puelle, tuis.
page 216, image: s232
Aspirantque pio praesepibus ore vaporem,
Ne laedant tenerum tristia flabra latus.
En etiam angelici pars ad cunabula coetus
Funditur, officiis officiosa suis:
Pars choreis plausuque et cantibus aera purum
Rumpit, et insolito gaudet, ovatque modo.
Et nos ergo tibi puer, o puer, unica mundi
Laetitia, humanae gentis et una salus;
Et nos pauca decet solenni carmina versu
Jam canere, et cunas concelebrare tuas.
Fas agitare piis animis pia gaudia, fas nunc
Rite tibi grates solvere mente pia.
Fas tua supplicibus sterni ad praesepia votis,
Fas libare tuis oscula sancta genis.
Ecce ego supplicibus veneror praesepia votis,
Ecce ego libo tuis oscula sancta genis.
Sed quote ore canam? tua qua cunabula voce,
Quo versu, seu quo laudis honore feram?
Adspicio rigidum stabuli miserabilis antrum.
Tectaque nutantis iam ruitura case.
Adspicio squalorem atri tenebrasque bovilis,
Expositi ventis, expositique nivi.
O miseram rerum faciem! Tene edite caelo
Rex caeli, obscuro sic recubare specu?
Cunae, infelices cunae! Nonne atria Regum
Splendida, et augustae vos decuere domus?
page 217, image: s233
Atria sed vobis, antra haec, atraeque latebrae;
Hoc tuguri culmen pauperis, ecce domus.
Hocne tibi, hoc stabulum, puer alme, cubilia praebet,
Qui Deus es terrae, qui Dominusque maris?
Cunae, infelices Cunae! vos fundier auro,
Vos Parium marmor, vos ebur esse decet.
At vile en lignum, en rigida rudis arbore truncus,
En praesepe estis, phatna misella boum.
Cunae, infelices cunae! vos fulcra decebant
Mollia, et Attalici pluma superba tori:
Ecce sed ingrato cum cespite stramen habetis,
Et carex Pueri pungit acuta latus.
Cunae, infelices cunae! vos pulchra decebat
Stragula, vos roseo tegmina picta croco:
Vos variata Phrygum nitido velamina textu,
Vos Serum artifici vela operata manu:
Vos Sindon Tyria atque ostrum, gemmaeque coruscae,
Dives ab Eoa quas legit Indus aqua.
At sparsi hou [reading uncertain: print unclear] fragiles calami, sparsa ulva palustris,
Aridaque exsucci graminis herba iacet.
Cunae, infelices cunae! vos florea messis
Debuit ornatu condecorare suo.
Vos molles violae, vos purpurei Narcissi,
Cumque Amaranthaeis laurea serta comis.
Vos casiae aureolae, vos lilia, vos Hyacinthi,
Vos decuit Nardus; vos decuere Rosae.
page 218, image: s234
Ast horum nihil est: sed adest ignobile foenum:
Foenum est; sed foeni vix etiam sat adest.
Cunae, infelices cunae! vos nimbus odorum
Debuit hinc laeto spargere et inde loco:
Vos favus ambrosius dulci perfundere succo,
Vos niveo Assyrius tingere rore liquor:
Vos simul infantemque aura mulcere salubri
Halitus eque polo debuit, eque solo:
Heic virides lauros et olentes urere cedros,
Hunc ferre ad lectum fas erat omne nemus.
Ast horum nihil est: lepidum nihil inter asellos,
Inter et immundos nil geniale boves.
Cunae, infelices cunae! pulchra omnia vobis,
Vobis delicias, divitiasque suas,
Thuriferis debet Panchaia pinguis arenis,
Debet et auriflui lympha beata Tagi:
Vobis quidquid habet segetum felicibus arvis
Medus, et intacta merce opulentus Arabs:
Vobis quidquid humus gremio fovet omnis in imo,
Et mare, debetur, quidquid et unda tenet.
Ast horum nihil est: nihil est nisi tristis egestas:
Tristis; et omnigeni pondere pressa mali.
Vilia vix dantur magalia: vix datur arcta
Matri cum puero delituisse casa.
Vix datur imbelli prohibere a corpore frigus,
Vix vitare Eurum, vixque cavere nivem.
page 219, image: s235
Vos tamen absque illis Cunae o bis terque beatae:
Sat tamen o vobis fata benigna favent:
Dum puerum amplexu vestro teneatis Iesum,
Nobilius quonil, prosperiusque nihil.
Non vos dura gravant fortunae incommoda: vobis
Nobilius nihil est, prosperiusque nihil.
Cunae, o felices cunae! quem maximus orbis,
Quem mare, quem superae non capit aula domus:
Vos capitis Regem et dominum, quem maximus orbis,
Quem mare, sidereae quem tremit aula domus.
Cunae, o felices cunae! vos pauperis antri
Sede, et stramineo conditis, ecce, toro,
Quem non tot populi, non excepere tot urbes,
Non tot magnificis atria structa locis.
Cunae, o felices cunae! vos parvulus ille
Hospitium voluit dulce parare sibi.
Vos vos prae reliquis tanto dignatus honore est,
Et clarum toto nomen in orbe dedit.
Cunae, o felices cunae! vos unicus ille
Thesaurus mundi terrigenumque premit.
Ille puer, puer ille, in quo quae perdita quondam
Primaevi lapsum per genitoris erant:
Ille puer, puer ille, in quo iam reddita nobis
Omnia, et auxilio sunt reparata novo.
Cunae, o felices cunae! aveis corpore parvo
Maximus ille heros, optimus ille, iacet.
page 220, image: s236
Ille heros, misero venit ille salutifer orbi,
Indebitata [correction of the transcriber; in the print Indebibata] Virgine natus homo.
Ille en mortales Deus immortalis in auras
Prodit et humani corporis ossa gerit.
Cunae, o felices cunae! queis unica nostri
Spes generis, requies una, salusque cubat.
Ille opifer nos aeterna de morte redemit,
Et vetuit Stygiae regna subire plagae.
Ille opifer nobis aeternae munera vitae
Reddidit, et caeli jussit adire domum.
Cunae, o felices cunae! quae gaudia tanta,
Inque aerumnosam toi bona fertis humum.
Cunae, o felices cunae, nimiumque beatae!
Cunae o, queis caelo gratia tanta venit!
O cunae, queis nec totus certaverit orbis!
Cuncta nec astriferi sidera clara poli.
O utinam vestri mihi pars extrema decoris!
O utinam vestri portio parva boni!
Tuque o Christe meo iam nunc illabere cordi!
O puer alme veni, Jesule sancte veni!
En heic, blande puer, cunae: en praesepia nostri
Pectoris: en animi scrinia aperta mei.
En haec templa subi, nec dedignare vocantem:
Heic habita, heic firmam tu tibi pone domum.
Me conjunge tibi, mihi te conjunge per aevum,
Ut meus aeternum sis, maneamque tuus.
page 221, image: s237
Sic ego te, cunasque tuas celebrare studebo,
Dum terram, e terra raptus et astra colam.NOX JESU CHRISTO SERVATORI NATALIS. II.
EN iterum medio glacialis frigore Brumae,
Christe puer tenera Virgine natus ades.
En iterum tua festa novo celebranda sub anno
Ducis, et ad cunas quemque venire jubes.
Adsum sancte puer, cupidisque amplexibus ultro
Brachia in adventum tendo parata tuum.
Ad tua prostratus genibus cunabula flexis
Grata tibi grato pectore dona fero.
Carmine solenni meritas dum pangere laudes
Nitor, et arguta fundere voce melos.
En tibi pervigilem, Jesu dulcissime, Noctem,
Primula quae cunis fulsit oborta tuis,
Pervigili meditor studio celebrare; canentem
Tu modo si dextro rite favore juves.
O ades, atque juva placidus: tu suffice blandos
Vere pater Vatum, maxime Phoebe, sonos.
Tu vivis anima numeris mea carmina; tu da,
In certos veniant libera verba pedes.
page 222, image: s238
Sic te digna canam dulci praeconia versu,
Sic fluet ingenii limpida vena mei.
ERgo soporiferis Nox o pulcherrima bigis
Scande modo aurati templa serena Poli.
Funde age jucundas terris optantibus umbras,
Et renova tenebris gaudia laeta tuis:
Gaudia, quae quondam toti letissima mundo,
Prima dabas, summi nuntia prima boni;
Cum puer e gravida matris foret editus alvo,
Unica spes hominum Christus, et una salus.
Diffugiant nigrae toto procul ethere nubes,
Purior et cunctis rideat aura locis.
Flabra premat Boreas, et durum saeva rigorem,
Cum nive, cum gelido frigore, ponat hiems.
Sidera, quae variis distinguunt aethera gemmis,
Lumine iam solito splendidiore micent.
Qualis erat caeli facies, ubi candida virgo
Tempora iam partus cerneret ire sui:
Virgo gerens plenum colesti numine ventrem;
Nescia mortalis virgo pudica viri.
Illa Dei sobolem nixu paritura beato
Ponere maturum dum meditatur onus:
Dum gelido vigilans laceri sub culminis antro
Exspectat caeli subvenientis opem.
Adque Deum sanctas ardenti pectore plamas
Tendit, et augusto fundit ab ore preces.
page 223, image: s239
Interea celeres properans absolvere cursus
Ingreditur mediam nox tenebrosa viam.
Undique iam dulcis, placido mortalia somno
Corpora mulcebat fessa labore, quies.
Quaesitumque inter nemorum fruticeta soporem
Praebebant tacitis abdita lustra feris.
Jam genus alituum muta sub fronde quiescens,
Nulla repercussa carmina voce dabat.
Alta per et silvas, rigidosque silentia montes;
Nec strepitus campis, nec sonus ullus erat.
Spirabant tenues nullo cum murmure venti,
Mitior et vacuis aura silebat agris.
Quique ferox Pontus furioso tunditur Euro,
Leniter instratas ire videbat aquas.
Quin etiam magno subter labentia mundo
Volvuntur tacitis sidera cuncta viis.
Usque adeo tranquilla silent, Dominoque ministrant
Singula; sic justo cuncta tremore pavent.
Miranturque novi mysteria maxima partus,
Dum Deus humano corpore visit humum.
Virgo sed en utero media inter vota soluto
Salvificum mundo molliter edit onus.
Edit onus Virgo. nec iam mora: conscius aether
Signa dat, et summa protinus arce tonat.
Plaudit io caelum, clangoribus insonat Orbis?
Omnis io plausu terra sonante salit!
page 224, image: s240
Exultant Vallesque cavae, collesque supini,
Silvaque frondentes concutit alta comas.
Flumina conversos stupefacto gurgite cursus
Sistunt, et trepidans lenius unda fluit.
Plaudit avis penna, viridisque per avia silvae
Insolitum suavi concinit ore melos.
Omnia laetantur: ridet liquidissima mundi
Forma; nitent agri: prata serena micant.
Aurea lux tota radiis fulgentibus aethra
Surgit, et ardentes spargit ubique faces.
Hinc etiam festas meditatur pura choreas
Cynthia, nec maculis dat superesse locum.
Quam circum tremulis ludunt radiant a flammis,
Et nitidos ducunt molliter astra choros.
Exultant Hyades rutilae: sua plaustra Bootes
Aurea, et auratos conspicit ire boves.
Tum primum Erigone miseri post fata parentis
Visa fuit gemitus deposuisse suos.
Ipse quoque arridens, non iam crudelis, Orion
Mite cruentato liberat ense latus.
Parva loquor. Forte et pastores montibus illis
Servabant clausos septa per arcta greges.
His niveus summo veniens adsistit Olympo
Angelus, et trepidis nuntia laeta refert.
Ite viri: supera vobis Servator ab arce
Natus in humana carne videndus adest.
page 225, image: s241
Pergite Davidicae propere sub moenia Bethles,
Et date iam Regi munera vestra novo.
Dixerat. hi properant: fugit ille ad culmina caeli,
Ambrosioque omnem spargit odore locum.
Continuo magnum visi per inane volatus,
Et simul angelici densa caterva chori.
Fit plausus, reboat laetis discursibus aer:
Ictaque jucundis perstrepit aura sonis.
Dulcia caelestes pangunt praeconia caetus,
Et pia sublimi carmina voce canunt.
Unus erat cantus: Sit gloria summa Tonanti,
Pace nova tellus, pace triumphet homo.
Responsant nemora et montes, campique iacentes
Unanimi plaudunt per loca cuncta sono.
Haec inter studia et magni solemnia mundi
Gaudia, nox cursus finit abacta suos.
Nox, qua nec superis, nec qua mortalibus unquam
Laetior; aut mundo gratior ulla fuit.
Nox longe ante alias fortunatissima noctes;
Nobilis ante homines, nobilis ante Deum.
Haec nox illa fuit, multos quae festa per annos
Semper erat puris concelebranda sacris.
Haec nox Isacidum generi seroque nepoti
Una per assiduas usque petita preces.
Haec desiderio patrum exoptata piorum,
Haec spes sollicitis vatibus una fuit.
page 226, image: s242
Haec illa est primis promissa parentibus, orbem
Vix ubi condiderat dextera magna Dei.
Scilicet ex casta qua Virgine surgeret Heros,
Et Deus et vero corpore verus Homo.
Qui labem proprio mersurus sanguine nostram
Irato caderet victima justa Patri.
A quo Mors, Satanas, peccataque victa iacerent;
Nobis certa salus, et nova vita foret.
Natus io nunc ille! et io Nox illa salutis
Largitrix fausto venit amica gradu.
Inclita nox salve, nox optatissima salve:
O nox ante omnes nobilitata dies.
Se lux nulla tibi, non magni sidera caeli,
Non radiis Titan conferat ipse suis.
Tu siquidem veris fons luminis, undique densis
Quo sine nos tenebris nox inamoena premit.
Tu mundi Solem generas, radiisque serenis
Perpetuae monstras dulce salutis iter.
Tu lux una viae, sine te quam cernere nemo,
Et pede sollicito carpere nemo potest.
O nox laetitiae genitrix, pacisque beatae
Dives; et aeternis nox opulenta bonis;
Tu miros adeo partus, tu primula sentis
Vagitus, tenero quos dedit ore puer.
Tu mundi plausum citius pastoribus ipsis
Adspicis, et laeti jubila festa poli.
page 227, image: s243
Tu matrem, tu sollicitis certantia curis
Matris in ardenti gaudia corde vides.
Tu miseras miserata vices, tam paupere forma
Dum iacet adspectu vilis inopsque puer;
Optasti rutilum praesaepia vertere in aurum,
Adque latus picti ponere strata tori.
Pro stipula ut molli positus requiesceret ostro,
Debitus et regni nullus abesset honor.
Salve iterum nox cara Deo, nox prospera mundo,
Nox omni potior nobiliorque die.
Salve, et curriculo nobis revoluta secundo
Saepe redi versu concelebranda novo.Magnificis Viris JOANNI MATTHAEO WACKERO NICOLAO RHEDIGERO JACOBO MONAVIO. III.
IAnus adest, Strenasque suis properare Kalendis
Admonet antiqua religione novas.
Jamque calent studia, et quae suevit amicus amico,
Patrono tenuis munera grata cliens,
Quisque ferunt: hincque officiis solennibus atque hinc
Certat in alternas aemula turba vices.
Et mea cessat adhuc strenis instrenua, prisci
Moris et officii oblita sui pietas?
page 228, image: s244
Evigila et tardum, mea Musa, expelle soporem
Auspicio lucis sub meliore sacrae.
Excitat annorum dux JANUS, et huic comes haerens
STRENA: te nymphae, te sociam adde Deo.
Dumque suis alii studia et votiva frequentant
Munera, ne desis sola caveto tuis.
I, carosque meos mihi patronosque saluta,
Quo potes et dono sedula quemque cole.
Stasne etiam? et laceris brumale iter horrida pannis,
An tot, egens ultro, munera danda times?
Nam sane et grave frigus, et est annona gravis nunc
Strenarum: nudo praecipue et vacuo.
At tu ne trepida: ad paucos te mitto, nec illos,
Non nisi quos longa sit tibi adire via,
Nec nisi cum culta tunica, donoque superbo:
Sed mage qui dono te tunicaque beent:
Insuper et notos tibi noscentesque vicissim,
Grata salutatrix et quibus hospes eris.
Defungi poteris, saltem tu fungere, paucis:
Et sis officii fida ministra mei.
Tres colo praecipuos, tres praecipue usque colendos
Hoc, licitumque alio quo mihi cumque modo est.
Tres Silesiacae stellas, tria numina terrae:
Unica quae nostri triga patrocinii.
Dum memoro, munibo viam tibi praevius, ipsos
Et simul affatu conciliabo meo.
page 229, image: s245
Vos etenim, vos vos estis, ter amabile Divum
Atque hominum fama triplice delicium:
Tergeminum o sidus nostrum [correction of the transcriber; in the print nostum], mea gloria trina,
O mihi praesidium nobile, dulce decus!
Tu pars Augusti, WACKERE, et fama Senatus,
Aoniique idem famaque parsque chori:
Et tu magnificos titulos natalibus aequans,
Natales vincens, RHEDIGER, ingenio.
Et tu non impar doctrina et laude, MONAVI,
Nominis illustrans omnia luce tui.
Ad vos en modo dificilis sub sidere Brumae,
Tempore solenni sed mea Musa venit:
Approperans primo reducis sub lumine Jani
Ad matutinas officiosa fores:
Et reliqua in turba votivam prima salutem
Dicere felici gestit ab augurio.
Agnovisse juvet, juvet ultro admittere et ultro
E medio hanc alios ante vocare globo:
Atque verecundam vultu firmare benigno,
Intrepido magis ut, quae cupit, ore ferat.
Nam fert illa quidem, quod debet conscia, lingua,
Non dextra: vacua stans inhonora manu.
Et commendando pulchrae pro munere strenae
Solvit inornatis verba ligata modis.
Verba sed haec quoque pauca: ut paupertina supellex
Illam omni facit ex parte pudere sui.
page 230, image: s246
Nam rerum ceu prorsus inops, sic est neque dives
Carminis: et sterili oppressa labore gemit.
At pietate tamen vobis, licet omnia desint,
Se cupit, et nudo posse probare animo.
Utque cupit, sperat: tanta est fiducia vestri:
Nititur et votis sic animosa suis.
Scilicet his ipsis, queis solum haud paupera votis,
Imo vel ante omnes esse opulenta potest.
Queisque adeo in vestri cultum ditissima, plenum
Caelo animum, caelo tollit utramque manum.
Haecque offert donativae iam nomine strenae,
Et putat illius rite subire vicem.
Sic vovet illa autem, conceptis in breve verbis,
At spacium fusa mentis in omne prece.
JANE Pater seclorum ab origine ductor in orbem
Volvendis praeses addite temporibus:
Te duce qui veteri lapso novus inchoat annus,
Te duce fac felix inchoet annus iter.
Quaeque renascentis lux aevi primula vitam
Auspice te fato sumit ab occiduo.
Saepe renaturis fausto sub sidere seclis
Auspice te fatum pergat ad occiduum.
Et qui nunc caput anni, et dux porro inde dierum
Sole recentato supprimit astra dies:
Prosperin auspicium liquidum exoriatur, et omnes
Promittat similes praestet et usque sui.
page 231, image: s247
Fas hominum generi certam sperare salutem
A dextri iam nunc ominis augurio.
Praecipue sit fas hanc me spondere clientem
Patronis, quibus haec imputo vota, meis.
Vivant et valeant, cunctis sine fine fruentes,
Ipsi quae cupiunt, nec cupiuntque, bonis.
Sic pariter vivam, et cunctis fruitura valebo,
Ipsa ego quaeque opto, quaeque nec opto, bonis.
Haec, WACKERE, tibi, tibi RHEDIGER, atque MONAVI
MUSAM precor vestri-semper ACIDALII.
At mihi et hoc: novus antiquos mi ut servet amicos,
Pristina nec vestri jura patrocinii
Dehinc in me mutet, renovet saltem, et veterem me
In nexum hic vobis artius annus agat.
Pluribus et porro semper volventibus annis
Vestra mei perstet cura, perennet amor.
Perstet cura, perennet amor: sed et augmine crescant,
Si pote, si mereor, utraque perpetuo.
Quin si nec merear: quamquam fortasse merebor;
Atque erit haec studiis unica cura meis.
Quae magis atque magis meritis obnoxia vestris,
Augebunt pariter se magis atque magis,
Dumque manet sensus vestro per fata clienti
Illius usque in vos cultus honosque manet.
Cumque cadet sensus, tamen et post fata superstes
Illius haud per me grata cadet pietas.
page 232, image: s248
A cinere atque rogo vestri observantia vivet,
Scriptaque in aeternum vos venerata colent.
Vos illum WACKERE, et RHEDIGER, atque MONAVI
Quisque suo, ut cepstis quisque, faveto mode.
Et velut a nobis certatur honore colendi
Vestra in cunctorum singula promerita;
Sic vos inter vos certate favore juvandi
Una adeo in nostrae commoda semper opis.
Ut qui nondum etiam forsan dubitare potest nunc
Hactenus hoc cui plus debeat e numero:
(Namque, reor, vestrum sane et conceditis uni
Ipsi ultro: et primas cui ferat ille, scio:)
Dehinc moles benefactorum haud examine claro
Nescire in variis cogat et innumeris,
Maxima sint cuivis, cuivisue secunda vel ima:
Nec cuiquam prae aliis deditus esse queat.
Erret et incerto gratae discrimine mentis,
Prima cui cultus deferat officia.
Utque adeo hinc, ne cui ex meriti virtute latentis
Judicio ignaro plus tribuatve minus:
Omnibus ex aequo putet esse obnoxius, omnes
Indispensato gratus honore colat.
Atque ita sit totus cujusque per omnia vester:
Parque sit in cunctos gratia, par sit honos.
page 233, image: s249MAGNIFICO OTTONI PRAENIO. IV.
QVid mirum, Aonio Phoebus quem nutriit antro,
Hunc si carminibus donet Apollo suis?
Quid mirum, quem Pieriae coluere sorores
A puero, et grata nunc quoque mente colunt?
Quid mirum, qui Pierias coluitque sorores
A puero, et grata nunc quoque mente colit:
Hunc si Pieriae studeant decorare sorores,
Cultorique ferant munera larga suo?
Quid mirum, cui nobilitas a sanguine claro
Clara per innumeros dinumeratur avos:
Quid mirum, verae qui nobilitatis honorem
Nobilitat culti laudibus ingenii:
Ingenii, quod Diva Themis, quod virgo patrima,
Artibus et studiis expoliere bonis:
Huic si nobilius certet nomenque, decusque,
Efficere, ingenio quisquis et arte valet?
Denique quid mirum, Domino si dulcis alumnus,
Queis queat, officiis complacuisse velit?
Nil equidem mirum: neque tu mirabere quidquam
Magne vir, et priscae nobilitatis honos.
Dum mea te, quamquam tenui non splendida cultu
Musa, sed in laudes officiosa Dei,
page 234, image: s250
Versiculis ornat paucis: quos scribere christo
Me Pietas, tibi mens grata dicare jubet.
Tu studiis tranquilla meis das otia; tu das
Musarum blanda posse quiete frui.
Ergo age, qua pietas, et qua mens grata meretur,
Accipe conatus fronte, probaque meos.
Sic placide multos suavi cum conjuge in annos
Vive, nec a tristi sorte pericla time.
Unica sic soboles, decus et spes una parentum,
Vivat in exempli spemque decusque tui.AD MICHAELEM WINCOPIUM V.
CAre Oenone, meos inter non ultime amicos,
Pectore sincero quos mihi junxit amor;
Care Oenone, avido quid xenia corde requiris,
Munera quid tenuem poscis Acidalium?
Munera donari quem Saturnalibus olim
Consuerunt veterum tempore Romulidum:
Munera quae Jani mos est donare Calendis,
Hoc mage felici tempore Christiadum:
Dum vetus ad finem ruit, et novus annus in orbem
Orbibus allapsus ducitur aethereis.
Scilicet ut fausti iam nuntia temporis edant
Dona per alternas missiculata vices:
page 235, image: s251
Auspiciisque bonis luces, sine nube, futurae
Molliter adveniant, molliter hinc abeant.
At mihi non auri lamnae, haud argentea gaza,
Non pellucidulum divitiae lapidum.
Non aliud quidquam est, strenae quod nomine digno
Expensum, ut fas est, nunc tibi ferre queam.
Desine sollicitis igitur munuscula verbis
Poscere; non dare quis, quo caret ipse, potest.
Aut numeros istos grati cape muneris instar,
Hocque tibi dare sit xenia nulla dare.Ad Symbolum JACOBI MONAVII IPSE FACIET. VI.
Dum miseri heic rapido pelagi iactamur in aestu,
Quem fors nimbifica penna agitata ciet:
Quae via, quis recti dux coeco in turbine cursus,
Ut fugiat tristes tuta ratis scopulos?
Tu lucem ecce aperis, Pharos olim ut celsa, MONAVI,
Fudit multifidas igneo ab ore faces.
IPSE, tibi scitum est, FACIET: nitidissima cujus
Depicta auratis verbula bina notis.
In puppisque tuae summa fixa arbore, fulgent
Aequoreo late, ut sidera bina, salo.
page 236, image: s252
Sidera bina, cadit queis nox superata, patescunt,
Perque vada incertae per scopulosque viae.
Haegeminae Oebalidum stellae, hae Cynosura Heliceque.
Hinc nautis dubia certa salute salus.
His ducibus Scylla evitata, omnique Charybdi
In portum ex alto cymba feretur ovans.
Felices natutas, qui te a tergo usque sequentes
Fixa tuis sua habent lumina sideribus:
Et scitum o praelustre tuum, quod ab orbe vehit nos
Ad caeli ipsa suis sidera sideribus.
Te vero, lucem hanc qui orbi alta per aequora praefers
Tranquillum infesto ut currat iter pelago:
Te magnum o hominem, et cunctorum hominum instar habentem?
Quo praeitam sequitur seclum hominum omne viam.Ad Symbolum DANIELIS RINDFLEISCH BUCHRETI FERENDO VINCO. VIII
QVid miser aerumnas et acerbi tristia casus
Damna, quid instabiles Sorte rotante vices,
Quid duros lacrimis defles, gemituque labores,
Pervigil in curas nocte dieque tuas?
Siccine Fortunae rabiem lenire malignam,
Sicne ictus, sic te frangere tela putas?
page 237, image: s253
Nil agis et luctu frustra contendis inani:
Non ictus, non sic frangere tela potes.
Non gemitu aut lacrimis Rhamnusia flectitur ullis:
Praecipites versat sed sine fine rotas.
Desine; et adversos erecto pectore casus
Ferre, licet videas mille pericla, stude.
Firma quies animi, nullis turbata procellis,
Sistet in optato teque, ratemque loco.
Pergin'? et iratis etiam te opponere tentas
Fluctibus, et medio bella ciere mari?
Stulte, quid obnixus ventis pugnare sonoris,
Saevaque vis flatu pellere flabra tuo?
Heu nimiumque miser, nimiumque insane! Peribis:
Et feret in tanto turbine nullus opem.
Nullus ubi tibi ferre potest. Ah mitte furorem,
Mitte supervacui triste laboris onus.
Quid dubitas? te Fata trahunt: tibi fata resistunt:
Fataque te tantis implicuere malis.
Haec sequere: haec laedi nequeunt mortalibus ausis:
Nec capit alternas mobilis ordo vices.
Stat gravis aeterna Fatorum lege voluntas,
Stabit et haud ullo dissoluenda modo.
Non mutat decreta sui certissima pensi,
Non Lachesis fissos scit cohibere suos.
Ergo quid adverso nequidquam numine sudes,
Et cumules paenas in tua fata graves?
Me potius; me, siquid agis, mihi deditus, audi,
Consiliisque arma pectus inerme meis.
page 238, image: s254
En adsum Dea, quae DURUM, PATIENTIA, FRANGO,
Mollia sub cujus numine secla fluunt.
Illa ego Fortunae et Fati fortissima victrix,
Omnigeni domitrix nobilis illa mali.
Me cole, meque animo semper venerare quieto,
Quisquis es, et nostro numine tutus eris.
Fors fera mitescet, mitescet flebile Fatum:
Diffugiet gemitus, cum gemituque dolor.
Sollicitae nusquam curae; non luctus acerbus,
Non lacrimae tristes, non tibi questus erit:
Sed tranquilla quies, pacataeque otia vitae,
Et mens caelicolis aequiparanda Diis.
Tu modo Fortunam iam nunc, tu despice Fatum,
Et ferre horrificas disce utriusque minas.
Disce feros arcus et spicula tincta veneno
Spernere; nec telis vulnera facta time.
Sume animum, magnique animi insuperabile robur:
Instrue vi solida pectus, et arma cape.
Arma, quibus vanoque metu et terrore fugato,
Obvia crudeli strage pericla cadant.
Victor et exsuperes invicto pectore; ut hostes
Te metuant, fugiant, nec nocuisse velint.
Qualis in aequorea rupes immobilis unda
Flatibus, et tumidi fluctibus icta maris:
Quam circum rabies ventorum et turbida ponti
Adsiduo latrans ira furore fremit:
page 239, image: s255
Perstat et, excelsa scopuli se mole rigentis
Dum tenet, allisae verbera spernit aquae;
Incursusque maris, caelique minacia ridet
Murmura, et enerves inde vel inde minas.
Mox fragor immoriens languescit, et unda recedit:
Spumeus hinc aestus canaque bulla perit.
Sic ubi vesanos placide toleraverit ictus
Pondere nullius mens labefacta mali:
Franges saevitiam, et plagas ridebis inanes,
Laetaque securo gaudia corde feres.
Nubila fortunae fugient, discussaque Fati
Horrida tempestas Sole oriente cadet.
Et tibi pura dies, totoque innubilis aevo
Vita suum molli tramite curret iter.
Qui mala, qui casus patitur constanter iniquos,
Post potitur solidis perfruiturque bonis.MAGNIFICO JOHANNI MATTHAEO WACKERO A WACKENFELS SPONSO. VIII.
VVACKERO longum viduo nova debita conjux
Tandem instauratum redditur in thalamum.
Caussa morae duplex. nec enim dum quaeritur a Diis,
Sic subito tali digna reperta viro est.
page 240, image: s256
Nempe cui similis vix quis quam in gente virili,
Feminei huic temere par erat ulla gregis?
Una gravis nimium haec: levior nihilo altera caussa,
Pugna maritales inter oborta Deas.
Namque diu studiis discordibus aemula certant
Cum Iunone Venus, Iunoque cum Venere.
Illa novam renuit veteri sociare marito,
Matronam viduo destinat et viduam.
Haec defloratam fugitat, viridemque puellam
Florenti atque alacri ductitat usque viro.
Hactenus et dubio lis fine agitata pependit,
In partes reliquos abripuitque Deos.
Nunc iam concilio in superum, Rex Iuppiter aequo
Composuit longas numine dividias.
Caussa Iuno tamen cecidit, viduaeque cohortes
Exclusae viduo quam libet ex thalamo.
Laeta Venus turba vicit cum Virgine: victrix
Sed multata eodem hoc sic quoque judicio est:
Jussa suarum unam Charitum sibi perdere demtam,
Mortalique Deam consociare toro.
Ut quae virginei numerum sic semper honoris
Imminuit, numerum nunc minuat proprium.
At nihil haec tristis, multa sed laetior ipsa
Arbitrii talis gestit in obsequium.
Et ruit, atque ultro properat facere impigra damnum,
Non damnum: et decus, haud dedecus inde petit.
page 241, image: s257
Namque inhonora hominis neque sint connubia Divae,
Diis adeo cari, Diis similisque Viri:
Et lucrosa autem Dominae haec dispendia: partu
Quando dabit plures una Charis Charites.
Ergo Troila te CATHARIS, Chariteia Virgo:
Tertia te Charitum, TROILA te CATHARIS:
Te lateri Cytherea suo diiungit amantis
Ad latus et cupidi mittit in oscla viri.
WACKERO sociaris: erat qua conjuge dignus,
Caelesti dignus non nisi conjugio.
WACKERO sociaris: eras quo conjuge digna,
Mortali digna haud, hoc nisi, conjugio.
Conjugium o caeleste, o non mortale, Deorum,
Non hominum: humanis altius et thalamis.
Jungiminor: miscete genus sociabile juncti,
Unus et a gemino sanguine sanguis eat.
Indigetesque suos cognato mittite caelo,
Indigenas terris et generate suos.
Condite felicem gentem prolemque beatam,
Terrestresque Deos, aethereosque homines.
Gignite fecundam sobolem, et conjungite utrinque
Terrestresque homines, aethereosque Deos.
Sic Venerem, numerum Charitum minuisse, juvabit,
Ex una innumeras viderit ut Charites.
Nec tamen has tantum: simul et nova saecula Amorum
Agminaque usque gregis plura Cupidinei.
page 242, image: s258
Quot vobis nati, tot enim nascentur Amores;
Et quot erunt natae, Gratiolae tot erunt.
Sic caelumque, solumque, Deosque, hominesque juvabit,
Sideream terris crescere progeniem.
Vivite vos: per vos, terrestria numina, Sponsi,
Vivat ut exoriens dehinc nova posteritas.AD JACOBUM MONAVIUM Sponsum. IX.
CErtus eras, vitae reliquum quod magne Monavi,
Cumque foret, viduo transigere in thalamo.
Certus eras: nequetam firmam iaculis faculisue
Quibat Amor mentem, nec superare Venus.
Indoluit, vestri generis quae et nominis auctor,
Nocturno regnat lucida Luna polo.
Et quid, ait, duris adeo impenetrabile telis
Corriget, Idaliisque ignibus indomitum?
Ergone quando unus superest, in quo una MonavI
Spes generis, spes et nominis una sita est:
Duritia illius gens tota a stirpe peribit,
Gens orbis columen deliciaeque meae?
Ergone iam haud surget, seclo ac veniente virebit
Florida perpetuo germine posteritas?
Siccine. Sed procul o totum hoc! Gens incluta mecum
Mecum erit: et terris non jubar hocce prius
page 243, image: s259
Desinet auratos radios diffundere, caelum
Quam ipsa meo aeternum lumine destituam.
Aut si stat fato, lucem istam tollere terris;
Caelo ego dein lumen usque negabo meum.
Nam mihi quale siet lumen, lux illa MonavI
Sanguinis obscuras si cadat in tenebras?
Haec Phoebo pro fratre mihi est: hinc lampada claram
Mutuor, et rutila splendeo laeta face.
Sic secum: et curis simul artem astumque remiscens,
Consultum ipsa viam qua sibi, quaerit, eat.
Forte rosas, violasque inter recubare Puellum
Aligerum Paphio conspicit in nemore.
Ille altum tenero capiebat pectore somnum,
Lassus vana tuum in stringere tela jecur.
Huic pharetramque arcumque rapit: fortisque sagittae
Instaurat nitidam in cote repente aciem.
Inde arcu lunato ipsa in te missile ferrum
Torquet Cyprigena certius artifice.
Vix stridet nervo, cordi ilicet haeret arundo,
Tuque iaces totum hoc perditus ictu animum.
O bene! quaere sacri medicum nunc vulneris, alma
Pectus hians subito qui tibi sanet ope.
Sed praesto est medicina. En aureolo ore puellam:
Haec tibi Paeon adest, haec tibi certa Salus.
Jungite vos thalamo, paribusque incendia flammis
Stinguite, felici o corcula nexa jugo.
page 244, image: s260
Sic Dii, sic Phoebe vult vestra: cui agmine longo
Phoebeam ex vobis gignite progeniem:
Ut stirpis clarae lux omnes clara per annos
Splendore irradiet postera secla suo.
Fallor? ita an denso rutilans examine, vobis
Fecundo surget de thalamo suboles?
Perpetuo aucta olim numerosa ut luce lacessat
Sidereas caeli per spatia ampla faces?
Non fallor. quin ipsi eadem quoque denique Phoebo
Fulgebit radiis invidiosa suis.
Ha tum, Luna, tuis gaude et fruere usque Monaviis,
Nec minor ipso altis fratre triumpha [orig: triumfa] in equis.
Tum tibi erit pleno usque incendere lumine frontem,
Et nitidum in media fundere nocte diem.
At tu, Bresla, nimis felix! quo nomine te fas
Dicier, hos tales cum capies radios?
Non urbs, non orbis: caelum, caelum ipsum eris, in qua
Sidera tot tanta luce corusca colent!JOACHIMO SPECHTIO, JC. Sponso. X.
SPECHTIUS Aonidum mystes Themidisque sacerdos,
Idem anima et Svadae Spechtius et Sophiae:
Spechtius hic Venerem orabat, tandem esse maritus:
Illa, eris: et iam nunc sis age Sponsus, ait.
page 245, image: s261
Sponsus ego? in qua igitur? Dabo cui non cruda sit aetas,
Integra forma, et dos lauta: sed haec vidua est.
Sponsus ego in vidua? Quidni? tu in virgine malis?
Scilicet et vidua haud virginis instar habet.
Instar habet: sed ubi flos aureus ille? Quid ergo?
An quia virgo haud sum, Marti amor ipsa minus?
Et quo conditio tibi tandem virginis, absque hoc,
Pensior? ipsa etiam virgo senex, vidua est.
Haec vero juvenis, velte quoque junior ipso.
Conveniunt anni, conveniunt animi,
Mores conveniunt, atque omnia. et haec tua ut uno
Sit vidua hoc, rebus non vidua est aliis:
Non aetate, bona non forma, non vel opum vi,
Vel generis, non virtutibus omnigenis.
Quid vis ulterius? non id, quod virgo habet omnis,
Fert tibi; sed fert, quod virgo nec omnis habet.
Denique sit vidua haec; vidua haec te digna: nec apta
Ulla tuo, ullius nec magis ipse toro es.
Denique sit vidua haec; facies tu nempe maritus,
Tu facies, ne sit scilicet haec vidua.
Audiit arrectis haec auribus: et tibi Diva,
Si placet illa, inquit, iam placet illa mihi.
Accipio ipsam, ipsique libens me dedo vicissim.
Sperno alias, una totus in hac caleo.
Tu modo, Diva, tuo nos numine junge: per aevum
Et junctos retine numine, Diva, tuo.
page 246, image: s262
Fac cui me donas viduae, ne me viduetur:
Fac, mihi quam donas, ne viduer vidua.
Annuit alma Venus: penna simul ipse corusca
Plausit, et argutum sternuit omen Amor.JOANNI MUSELIO SPONSO. XI.
Audio, festa paras, MUSELI, Aphrodisia Sponsus
Heic ego te tacitus carmine praeteream?
Carmine, quod poscas etiam oratore quidem illo,
Impetrabilior quo neque Svada fuat.
Sed quod ego, gratum scissem fore (sic tibi gatum hoc!)
Ultro, nec monitus, crede, daturus eram.
Huc me sacra vocare eadem, nostrisque videbam
Communes studiis Musica in arte Deos.
Huc patriae quoque iura, quibus natura ligat nos,
Doctis, indoctis jura colenda simul.
Nam tellus utrumque eadem tulit, incluta tellus,
Imperitat cui BRENNI incluta posteritas.
Atque ut mittam adeo haec: ante haec at cetera cuncta,
Doctrina et virtus me celebrata tua
Illius officii dudum monuere, quod omnes,
Doctrina et virtus queis sit amica, ferant.
Nunc ubi poscis idem tamen, an iam, quaeso, potissit
Sive Venus Musae nostra negare tuae,
page 247, image: s263
Seu Veneri mea Musa tuae? ne id numina sirint
Utraque, nostra quibus nomina utrinque cluunt.
Tempore praecipue isto, atque ista praecipue in re,
Cum tibi sic pulchre jungis utramque Deam.
Nostra tuae dum se miscet, fas me tibi certe
Plaudere, et unanimem consociare animum.
Sed mihi quando meam inte nunc magis avertisti,
Ut minus in versus officiosa vacet:
Ipse tuam interea mihi, Jane, remitte, negoti
Cui tecum nunc est per tua festa minus.
Et tua enim huic operi multo aptior: ut mea contra
Aptior, imo una est illi operi apta tuo.
Numina mutemus, mutemus nomina paullum:
Sit tibi nostra Venus, sit tua Musa mihi.
Tu modo ACIDALIUS sis, sim MUSELIUS ipse:
Rectius officium ut curet uterque suum.
Quid vero, quid facturus? video, anxius haeres.
Ambigui librans momina consilii:
Et tibi nescio quas hac conditione parari
A nobis metuis sollicite insidias.
At frustra es, quodcumque times: nil ista pericli
Pactio habet: fraus hinc et dolus omnis abest.
Ame quid metuas? tamen, en, metuisse videris:
Jamque tacens altum clara et aperta negas.
Quando igitur non vis, quid me vis denique? iam nec
Quod volui valeo, nec volo quod valui.
page 248, image: s264
Egregium ante tuo tibi molibar Hymenaeum
Auxilio: per me nunc queo paene nihil.
Quod vel sic possum tamen, ut possum, ecce tibi unum,
Subjicit heic raptim quod mea Diva mihi.
Et jubet effari plane quo carmine cumque.
Nec longum est: audi; sic quoque Diva jubet.
Illa praeit queribunda, ut te tam tempore longo
Incassum in casses illa queare suos
Cum gnato molita suo, praedam hanc ita opimam
Jam desperarit denique paene sibi.
Frustra, inquit, notique doli, expertaeque tot artes:
Nil valui insidiis, nil valui illecebris.
Omnia frustra omnino omni inque loco, inque adeo omni
Tempore: utut norim tempus, ututque locum.
Illum ego tentavi puerum, juvenemque, Virumque:
Sed vir, sed juvenis, sed puer ille negat.
Illum ego tentavi quondam per Gallica regna:
Galla sed hunc cepit nulla puella mihi.
Illum ego virginibus, quasterra Britannia gignit:
Nulla sed hunc cepit virgo Britanna mihi.
Illum ego et Ausoniis me me spirantibus ipsam:
Sed nec eum cepit Ausonis ulla mihi.
Illum ego et heu Belgis me me superantibus ipsam:
Sed capere hunc potuit Belga nec ulla mihi.
Et quid ab his alias memorem?: quid denique nostras,
Quarum etiam his multas novimus esse pares?
page 249, image: s265
Sed licet ipsa pares etiam his Germania multas,
Quaeque etiam superent has, licet ipsa ferat:
Quorsa adeo, in tanto si etiam harum examine nostrum
Non nostrum hunc potis est non capere ulla mihi?
Hactenus haec: et pauxillum sermone represso
Tam querulo, mox dein laetior haec iterum:
Sed bene habet: tandem tamen ipsum cepimus. euge,
Vicerunt artes insidiaeque meae.
Tandem aliquando inveni aliquod tempusque, locumque.
En laqueum, quo se praeda mea indueret.
Duximus hunc BRESLAM, BRESLAE hunc induximus, heic hunc
Una mihi cepit, cepit et una sibi,
Cepit io! Quid iam victrix tam sera triumphum
Differo? quid verbis me moror ipsa meis?
Scande triumphalem mecum Bresla o mea currum,
Laurigeris pariter BRESLA vehenda rotis!
Ipsa Venus Breslaea, et tu Cythereia Bresla
Porro exhinc fama concelebrante clues.
Sic et me juvat, et merita es tu, tot mihi grata
Iam spoliis, uno gratior hoc spolio.
Talia voce diserta, et secum plura recedens
Me Venus in medio carmine destituit.
Teque triumphatum festiva ducere pompa
Festinans, volucres adjuga sueta vocat.
Nunc quid ego illa abeunte hiscam per me ipse? nihil iam
Suppetit; et quid iam suppetat ulterius?
page 250, image: s266
Nil reliquum, nisi uti Veneri plaudamus, et una
Cum populo letum sepe iteremus io.
Vicit io! Breslaea Venus, Cythereia Bresla
Vicit io! felix Bresla sit atque Venus!
Nec minus ipse tamen felix tu victe, triumphe
Cui tam felici rursus ovare datur.
Nam tibi dedecori non haec victoria talis:
Ultro imo, vinci sic, decori esse putem.
Quin neque te victum esse putem, victoribus ipsis
Qui te victorem re quoque eapse probas.
Sic equidem vinci plane est et vincere contra.
Et quotus hoc vinci nolit et ipse modo?
Omihi quam multi cupiant ille esse triumphus,
Quos Breslaea Venus nondum ita ducere amat!
Tu iam igitur qui sic dum duceris, ipse vicissim
Ducis; age es felix: ducere, ducque bene.
Hoc voveo extremum, quod primum est: et tibi votum
Sit breviter, quo nil sim potis uberius:
Nec magis ex animo. Hunc animum votumque fidele hoc
Respice, nec tenues despice versiculos:
Quos tibi praecipiti susos nimis impete, primum
A me ineuntis habe pignus amicitiae.
page 251, image: s267JOANNI FUNCIO secundum Sponso. XII.
FUNCIUS Aonidum primis sectator ab annis,
Legiferaeque idem perpetuus Themidis:
Flore sub aetatis calida stimulante juventa,
Et blando Veneris victus ab illicio,
Cesserat haud pridem Divae sub jura vocantis,
Illius aeternum promptus in obsequium:
Et toto se animo totum donaverat uni,
Desertis Themidis Aonidumque sacris.
Nec male-grata Venus, juveni gratissima jussi
Continuo dederat praemia transfugii:
Praemia, femineae delectam examine turbae,
Indole vernantem corporis atque animi,
Pulchram ipsam et pulchra Sponsam cum dote: simulque
Omnia conjuncti gaudia juncta tori.
Felix, propria si longum bona tanta marito,
Et mercede sua fas foret usque frui!
Sed brevis hei nimium, nimium hei brevis illa voluptas!
Praemiaque Idaliae mox periere Deae.
Neglecta indoluere tot uni Numina Divae
Postponi: ac temni nescia, sueta coli,
Desertori irata suo, violente rapina
Irrita furtivi praemia transfugii
page 252, image: s268
Abstulerunt subito, fatis adjuta sinistris,
Parcarumque infami usa ministerio.
Abripitur thalamo thalami vix iam nova consors,
Consors infernis jussa nova ire procis.
Ille iacet vacuus, poena multatus acerba:
Vindictaeque gravem saevitiam lacrumans,
Non tamen accusat, sed se facinusque suum illud,
Patratum Veneris auspicio sacinus,
Hei non auspicio liquido! temereque secutus
Promissam illius suaso in amore fidem.
Frustra iterumque iterumque fidem iam implorat, inani
Nil adeo illius tutus ab auxilio.
Et se igitur Divis hominem peccasse fatetur,
Sed Divae inductum fraude fuisse hominem.
Hoc queritur deceptus, et hoc desertus inique
Desertor querulis vocibus ingeminat.
Sic nunc in Venerem suastricem culpa redundat,
Omnis transfugii transit et invidia.
Quam Dea sentiscens, frausae sibi conscia fraudis,
Nec patiens tali in crimine habere notam.
Mota pudore sui simul, illiusque dolore,
Et miseri ex animo commiserata vices;
Ipsa ultro laesas propero placamine Divas
Vi statuit Svadae conciliare suae.
Atque adit, atque orat veniam, noxamque liquentem
Fassa, caput noxae se quoque fassa palam,
page 253, image: s269
Auctoremque doli est. Pacem concedite Divae,
Inquit, et iratos ponite nunc animos.
Vindictae satis estque datum, satis estque dolori.
Parcite: non vestrum est perpetuo esse graves.
Durities non ista decet tam mollia corda.
Lene tuum jus est, juris amica Themis:
Et vos humanae, cultuque humana per artes
Efficitis vestras omnia, Pierides.
Este Viro faciles rursus, mihi rursus amicae.
Vestra ego, vester et hic, cui haud licet esse meo.
Et quando non esse licet, sit vester. at oro,
Si pote, sit pariter vester et ille meus,
Jam vestris meus auspiciis. Communia nobis
In multos, quid in hunc jura quoque esse vetat?
Dixerat: et cecidere irae de pectore Divis,
Et subiit placidis pristinus ille favor.
Pristinus et maior veteri favor: auctus in ipsam,
Jam Venerem, atque ipsum Funciaden Veneris.
Nec mora: ferre novo iam jure suum sibi porro,
Constantique jubent foedere habere suum.
Indulgent donantque Virum: viduoque maritum
Ultro illi thalamum mox repar are monent:
Et communibus auspiciis nova jungere pacta,
Jam rata concordi pacta futura fide.
Aeternum rata pacta: modo in tam candida fata
Quaeratur digno digna puella toro:
page 254, image: s270
Tanto dignior haec, illa meliorque priore,
Conjugium hoc quanto prosperius veteri.
Audiit, atque hilarata Venus, mea cura, ait, ista est:
Et votiva diu cura mihi ista fuit.
Deproperatque repente novi genialia lecti
Fulcra, Cytheriacis mollia deliciis.
Et ducit sibi Diva parem, statuitque puellam
Ante torum, forma Divae habituque parem.
Forma, habituque omnique modo: et te frigide FUNCI
Ad vocat, hoc rursum calfaciende foco.
FUNCI ades, algentemque torum et tua marcida linque
Stragula: mitte pigri triste cubilis onus.
Mitte simul gemitus, lacrumasque omnemque dolorem:
Mutata est iam sors pristina sorte nova.
Humentes absterge oculos, vultumque iacentem
Tolle miser, videas ut tua tanta bona.
Non iam, non miser ulterius. Quid nunc tibi cessas?
Quidve times, dubio stans male nixe pede?
Parce metu: fraus nulla iterum heic, nullaeque parantur
Insidiae. nunc iam certa fides Veneri.
Sume animos et crede Deae. Dea se tibi dudum
Reddidit, et reliquas conciliavit heras.
Pax reparata tibi, tibi gratia parta vicissim
Aque Themiste tua, Pierisinque tuis.
Et dehinc iam simul harum et tu simul illius idem
Cultor: et hae dominae, nec minus illa, tuae.
page 255, image: s271
Divis ergo recepte, tuam cape, quam tibi Divae
Unanimes paribus consociant studiis.
Accipe, quam qualemque, viden'? Iactura, quid? an non
Munere pensata est hoc satis illa prior?
O damnum bene sarcitum? o et tristia cuncta
Versa bene! Optandas o tibi, Sponse, vices?
Namque hoc dicam adeo, fuit olim perdere tanti,
Nunc ut tale tibi surgeret inde lucrum.
Et tanti fuit, in tantos cecidisse dolores,
Gaudia tot caperes ut potiora modo.
Et tanti fuit, illam insignem admittere culpam,
Cumque novem decimam deseruisse Deam:
Et tanti fuit, iratas habuisse tot illas,
Unam ipsam Venerem transfuga dum sequeris.
Et tanti fuit, infausto vixisse parumper,
Deceptum laevo numine, conjugio.
Et tanti (quid eam per singula?) cuncta fuere,
Cuncta illa, hunc quaequae passus es ante diem:
Tam modo felici ut commutarentur in omnes,
Quotquot ab hinc vives, conditione dies.
Sis, ut es, o FUNCI felix: longumque per aevum
Perfruere his, quae dant Numina amica, bonis.
His aliisque bonis, eadem quae Numina porro
Promittunt stabili semper amica fide.
Tu stabili modo rite fide cole quaeque vicissim,
Omnibus ex aequo gratus, et ex animo.
page 256, image: s272
Sed facies, nil hujus egens monitoris. ab ipso
Et quid te remoror longius officio?
Desine Musa: itu FUNCI, et tua munia fungi
Incipe, quae nunc haec postulat hora sibi.
I bene, vesper adest: alio post tempore fungi
Illa alia incipies: ibene; vesper adest.JOANNI OESTENIO Sponso. XIII.
TAndem, JANE, rati laetas impone coronas,
Per tumidum qua antehac vectus es Oceanum.
Tandem votivas age Diis suspende, ope quorum
Sospes abisti, iterum et sospes ades, tabulas.
Tandem agita ante tuos convivia festa penates,
Ad patriosque cadat victima opima focos.
Jam tua trabs emensa implacati aequoris undas,
Per juris, Legumque horrificos scopulos,
Tuta, videt tangitque optati littoris oram,
Portum et init confecto arduum ovans itere.
Trabs tua; non onerosa opibus, quas discolor Indus,
A patrio orbeque humum mittit in extimam Arabs.
Nec quas auriflui legit accola ditior Hermi,
Quasue rubri volvit gemmifera unda maris.
Verum onerosa opibus, pretium queis grandius, et queis
Dignior omnigenis claret honos opibus.
page 257, image: s273
Incluta quas Sophie arcanis conservat in arcis,
Arcibus et summis maeniit alma Themis.
Tangere quas nulli manibusue oculisue profano,
haud ullaque etiam in parte frui licitum.
Sed quas Justitiae Dea Praestes, munere raro
Rari animi donat affatim habere viris.
Sed quas e cerebro orta Jovis Patrima virago
Iis largo indulget, prodiga opum, cumulo:
Iapetionides queis de meliore metallo
Mentem animi effinxit sedulus atque animam.
Horum tu e numero unus et unicus, o Oesteni,
Pectus ita eximiis divitiis gravide,
Post tot sudores, post tam agmina densa laborum,
Post curarum aestus, postque metus hyemes:
Felix iam Zephyrea in portum subvehere aura,
Segregus ambigui a vorticibus pelagi.
Heic ubi muta silent taciturnis aequora ventis,
Increpat et nullas saeva tibi aura minas.
Heic ubi curarum requies, atque ante-laborum
Merces, proque amplis praemia sunt meritis.
Praemia, queis maiora Dii conferre beati
Terrigenum sese posse negant generi:
Quae te pernici evectum famae aethereae ala,
Panditur astratum qua penetrale Jovis;
Longe ultra vulgus statuunt, et honore superbo
Aeternant supera nomen in arce tuum.
page 258, image: s274
Ecce tibi ut plenis placida intranti ostia velis,
Occurrunt rapidis Mnemosydes pedibus.
En cum Mnemosydum caetu ut te laetus Apollo
Excipere oblat a tendit utraque manu.
Tendit, et amplexu geminos hinc inde lacertos
Circat: ut adventu en exhilarata tuo
Numina circumquaque adsistunt littori amaeno
Omnia, et insolitum gaudio ovante fremunt.
Ipsa enim adest etiam, Pandorae quam horrida pyxis
Et scelerata hominum vita hominum e medio
Expulerat pridem: Divam, inquio, quae gladio illam
Cernitur, hanc aequa armata bilance manum.
Adsunt et reliquae, quas caussa eadem orbe fugavit,
Justitiae suetae munia obire Deae.
Quas inter tamen illa alto exstans vertice supra,
En te divino protenus ore vocat:
Et capiti plexam Laurus de fronde corollam
Imponens; isto macte, ait, esto mihi
Munere, cumque isto cape et hoc diadema tibi, hosque
Anellos rutilis usque gere in digitis.
Et mihi ita Antistes juris Gryphum in Nemore almo
Incipe perpetuis fulgere temporibus:
Laudis ut hinc radii tuae ad atri Memnonis oras,
Adque orbis penetrent Hesperii indigetes.
Utque tuum nomen norint, quos turbidus Auster
Nunc pluvia urget aqua, pulvereo inde trocho:
page 259, image: s275
Et quos expressis rigido e nivium cumulo undis
Potat inhumanus sub gelu amaro Aquilo.
Sic fatur, pressumque simul te ad pectora honorat
Osculo, habens labiis juncta labella tuis.
Cujus ad exemplum et reliquae tibi basia libant,
Inspirantque sua legum animam ex anima.
Quae dein vix complexu ubi te emisere solutum,
En prope adest felix Eurynomae suboles,
Trina Charis, comitata Cupidineae agmine sectae,
Teque sibi comitem poscit herae imperio.
Poscit et abducit cinctum glomerante caterva
Gryphiaci ad Nemoris interiora loca.
Arbor ubi multa obtentu impenetrabilis umbrae
Intactam arcanae vallis opacat humum.
Heic Venus advenientem hilaro excipit ore manuque,
Et sistit pictas inter Hamadryadas:
Inter et illecebras Faunum Satyrumque Napaeas,
Atque alios inter virginum amabilium
Sanguine de nostro natos longo ordine caetus:
Forma quibus toto corpore vinnula inest.
Una tamen reliquis formosior unica, cunctas
Ore, genis,oculis, moribus exsuperat.
Hanc Venus unanimi tibi vinclo adamantino amoris
Augusto sociam copulat auspicio.
Atque ait: haud ultra, Iuvenis, discrimina ponti,
haud metues claustri perfidiam Aeolii.
page 260, image: s276
Tentatum satis: en ligo ego te hac compede firma,
Ne possis liquidum postmodo currere iter.
Inde maritali iam nunc tua colla capistro,
Subque meo posthac vivere disce jugo.
GERTRUDEM tibi do propriam, tu te propriam illi
Da modo: et alterna mutuum amate fide.
Virgine tu dignus, JANE, es, te dignaque virgo,
Nec tu alia aut te alia est digna mage ulla alibi.
Quae si fors Phrygiam mecum olim abiisset ad Idam,
Tunc ubi de forma lis mihi principe erat;
Non ego, non Paride rediissem a judice victrix:
Illa manu malum ferret id aureolum.
Sic Venus: adplaudit matri grex omnis Amorum,
Et numerosa Jocorum atque Leporum acies.
Ipse Hymen ardentes faculas quatit, et pede saltans
Tinnula melliflua carmina voce canit.
Reponsat Nemus ad plausum, cantusque sonoros
Aeris ac linguae nata frequens iterat.
Quin etiam ventorum audin' spiramina, motis
Blanditer arborum uti sibila dant foliis?
Nimirum ipsae aurae tibi laetae agilesque hymenaeum
Cantant, et festo sausta vovent thalamo.
Felicem, o te felicem, Sponse optime, cui tam
Diique Deaeque, et quodcumque ubicumque, favent!
In cujus decora et laudes mare, terra polusque
Conspirant parili firmiter obsequio.
page 261, image: s277
Non tibi ego decoris quidquam laudisque potissum
Hisce adeo incultis addere versiculis.
Nec tibi ego decoris quidquam laudisue potissim
Egregie cultis addere versiculis;
Si sim Maeonides, si vena et avena Maronis
Sit mihi, vel Phoebi si mihi sit cithara:
Sat decoris, sat laudis habes in te unico et uno,
Cui decoris laudisque attribuere apicem
Divorum modo tota cohors. quae plura requiras?
Frustra a me; nimio plus tibi qui dedero,
Si saltem haud decoris quidquam laudisque paratae
Hisce adeo incultis demsero versiculis.
Fors meliora dabunt alii, qui tota Aganippe
Ebrii Apollineos aequi parant modulos.
Me reptantem imi radicibus in Parnasi,
Guttula adhuc nulla e fonte volantis Equi
Imbuerunt Musae, et nitentem ad culmina frustra
Ridens heu turpi Phoebe notas digito!
Sed tamen, utcumque est, qualiscumque aura Dei nunc
Me adflat, utut limis me astra vident radiis:
Hoc studium tu, IANE, proba atque haec symbola mentis,
Symbola candidulae candida mentis habe.
Sic te Dii florentem opibus, tua quas tibi virtus
Ingeniumque sagax sedulitasque tulit,
Aetatem servent: et diae ut sacra Themistos
Gemmula fulgos a luce diu niteas,
page 262, image: s278
Nelidae annosi tibi dent anteire senectam,
Secla hominum cui uni trina dedit Lachesis.
Sic tibi, sic nuptaeque tuae adsit Cynxia, sic vos
Quotquot sunt casto Numina amica toro,
Nexibus irruptae fidei, et concordiae ahenae
Glutine conjugii sub juga firma jugent.
Cordibus ut binis in bino corpore semper
Unius aura anima spiret ab una animi.
Et thalami fecundum optat a in pace novale
Multiplicem tenero germine det subolem.
Voti haec summa mei: cui ne quid defuat olim,
Huc iam age, JANE, tuam huc impiger adde operam.JOANNI LUBBECHIO J.U.D. Sponso. XIV.
LUBBECHIO viduo viduamne an virginem amare
Dignius? Et viduam et virgine amare licet.
At viduam viduo componi rectius, et sub
Jura adigi melius quis neget aequa tori?
Quisue neget paribus paritatem aetatis amorem
Corde in utroque magis conciliare parem?
Ipse tamen quae situs utram sibi ducere malit:
De vidua ridens, verum ita nec nego, ait:
Nec mihi sic viduam tamen allaudabitis, ut sit
Et vidui et senis haec suavior in thalamo.
page 263, image: s279
Quidni Virgo etiam viduo sociarier, et sub
Aequa queat recte jura venire tori?
Aevum impar prohibet? mores spectemus: amorem,
Illi ubi sunt pariles, quis neget esse parem?
Morosae viduae, tetricae, fastuque tumentes,
Et tristi plerumque imperiosae animo.
Et super haec: thalamo quei sit magis apta secundo,
Primi quae mores semper olet thalami?
Hancne ego in arbitrium sperem me cogere nostrum
Ante sub alterius quae fuit arbitrio.
Nae male ferre meos possit me conjuge mores
Pridem alte mores quae imbibit alterius.
Vix facile e multis recoquatur milibus una
Se novum uti placide fingat ad imperium.
At mihi Virgo hilaris, blando sermone, decora,
Miti animo, et castis molle tuens oculis:
Virgo mihi thalamum subeat, nostrisque benigne
Componat mores moribus usque suos.
Hanc mihi, ut haud digito fingentis cera repugnat,
Rite meum facile est ducere in obsequium:
Haec jucunda mihi, domui, jucunda cubili:
Haec curis presso dulce levamen erit.
Haec, quos e vidua haud sperem pariet mihi natos:
Quid moror? haec senio sola medela meo.
Macte isthoc animo, Vir spectatisime, macte:
Judicio felix et fruere usque tuo.
page 264, image: s280
Nam quid ego aut alii voveant tibi, praeter id, ipse
Quod tibi de tali es virgine pollicitus.
Dii tamen id firment: faustoque in amore perenne
Te serventque tuae, JANE, tuamque tibi.
page 265, image: s281VALENTIS ACIDALI ELEGIARUM LIB. II.
AD VRATISLAVIAM. I.
FLos sacer Europae, clarissimeque urbium ocelle,
Bresla, o Bucretii [orig: BucretI] patria cara mei!
Quis tibi, quis Divum tam laeto lumine ridet,
Quae te tam nivea sidera sorte beant:
Ut quod habet decoris Germania cumque superbi
Omne tuo teneas sola beata sinu?
O Bresla, innumeris ter felicissima donis!
Vatibus o cunctis digna perenne cani!
Non ego in his, ut te celebrem. tamen haud queo quin et
Ipse meis dicam te quoque versiculis.
Sed mihi non tam urbis splendor, non maenia, turres,
Tecta, amplaeque oculos divitiae feriunt.
Illa alii laudent: ego mactos laude perenni,
Una quibus clares, suspicio usque viros.
Tu genitrix clari ingenio et clari arte MonavI,
Quem fama Eois didit et Hesperiis.
Tu stirpem aureolam produxti Rhedigerorum,
Fulget sidereis aemula quae facibus.
Hinc Thomas pridem Aonidum jubar: hinc modo,
Et patrui et proprio nomine Nicoleos.
Tu quondam, priscae illum nobilitatis honorem notus
Fovisti augusto Dudithirum in gremio.
page 266, image: s282
Dudithium Themidis, Phoebi, Svadaeque medullam,
Aeternum cujus gloria viva veget.
Tu peperisti orbi medica insignem arte Cratonem,
Extima quem mundi novit amatque plaga.
Tu Jenckwitzium habes heroem, illoque Senatus
Principe summa caput tollis in astra tui.
Tu magnum Ursinum, et Wackerum, Iuris et aequi
Patronos, Clarii sidera bina gregis.
Tu Schillingium habes, Clious animum unicum, habesque
Astraeae columen nobile Reussium herae.
Tu celebres mystas, Hermannum et Scholtzium, Hygeae,
Quos morbi et trepido mors fugit ipsa pede.
Tu nostros peperisti etiam Bucretium amores,
Jam tum qui quoque te luce nova irradiat.
O felix istis, et quos mihi dicere non est,
Pluribus o nimium Bresla beata viris!
Et quis adhuc te unam non dixerit orbium ocellum,
Quae tot fulgidulos orbis habes oculos?AD DANIELEM RINDFLEISCH BUCRETIUM MEUM. II.
Quid modo coeruleae digressa a littore Balthes
Fama mihi in trepidis murmurat auriculis?
Quid maestum horrisonis turbatrix Diva susurris
Nuntiat, et constanti ore frequens iterat?
Me miserum! heu misere miserum! perii, et pote non iam est
Anxius immitem hunc ferre dolorem animus.
page 267, image: s283
Ah perii! penitis liquefiunt ossa medullis,
Mensque vaga excit is fluctuat in lacrumis.
Odolor! o lacrumae! quae sat lamenta dolori,
Quae satis in lacrumas unda futura meas?
Ergone Varniadum roseos Bucretius hortos
Atque ipsas potuit linquere Varniades?
Ergone tam docti fugiens tecta alta Lycei,
Aufugit nostris pepetuum ex oculis?
Aufugit seque eripuit Bucretius, ille
Ille meae maior pars meliorque animae.
Ille animi cura una mei, ille amor, ille meum cor,
Ille sui Seiren dulcis Acidalii.
Quid querar? aut quidnam incusem? vosne improba fata?
Improba, et unius non mihi caussa mali.
Hocne etiam reliquis unum, hoc tam triste malorum
Innumerabilium defuit agminibus?
Nec mihi iam sat erat curarum atrique doloris,
Haec nisi curarum me obsidio premeret?
Obsidio curarum atrique infanda doloris
Tormenta. heu tristis carnificina animi!
Quid feci miser, et tantam quo crimine poenam
Promerui? aut quaenam tam gravis ira Deum?
Quaeve odia haud ullis unquam exsaturata periclis,
Quaeve mihi intentant sidera perniciem?
Heu heu! Sicne meum in caput omnia conjurarunt?
Siccine tam variis casibus exagitor?
page 268, image: s284
Varne Pater, liquido qui interluis amne rosetum,
Cujus ego quondam dulcis alumnus eram:
Varne pater, vosque o vitreo sub flumine Nymphae
Varniades, quarum cultor inante fui:
Haecne fides et promissi constantia vestri?
Mosne etiam sanctis fallere Numinibus?
Scilicet a vestris, memini, cum avellerer oris,
Haec abiens maesto pectore dicta dabam:
Haec dicta, hasque preces animi e penetralibus imis
Fundebam vestri marginem apud fluvii:
Me nunc fata vocant alio. Vos chara valete
Numina, perpetuo numina cara mihi:
Nec pigeat, quem tam blande fovistis alumnum,
Semper inoblitis condere pectoribus.
Tempus erit cum vos et flumina nota revisens,
Debita pro meritis munera persoluam.
Interea meminisse mei juvet, atque sodales,
Quos mihi lex stabilis jungit amicitiae,
Servare incolumes, ut me cum fata reducent,
Nullus in hoc omni deficiat numero.
Vestrae illos fidei, vestrae, o pia numina, curae
Tradimus! his salvis ipse ego salvus ero.
Hunc mihi thesaurum, qui me mihi carior ipso,
Varne tuere pater, Varniadesque Deae.
Sic salvete simul, simul atque valete, meum quo
Salveat ac valeat dulce sodalitium.
page 269, image: s285
Tantum. et continuo applausu mea verba probastis,
Plurimaque assensus visa mihi indicia.
Visa mihi: at quam vana fides, promissaque vana,
Nunc ubi fidam opus est ferre reapse operam?
Varne o, Varniadumque cohors, quei fallere alumnum
Convenit, et vanis ducere pollicitis?
Si vos mente pia colui, si carmina vestris
Grata olim ripis saepius accinui:
Cur adeo aversis nunc mentibus hocce negastis
Tam tenue absenti tamque leve officium?
Hei mihi! iam reditum vestros meditabar ad hortos,
Famque erat ad gratos ire animus fluvios.
At nunc ingratos fluviosque, hortosque, nec ultra
Vel roseos hortos, vel roseos fluvios.
Omnia nunc deserta mihi atque inamoena videntur
Versari madidos adsidue ante oculos.
Omnia nunc lacrimosa abitu sunt reddita amicum,
Queis sine nil oculis, nil animo superest
Jucundum: nil quod quidquam juvet amplius. eheu,
Tam cito lux ist haec vertitur in tenebras?
Non vobis dulces licuit retinere sodales,
Atque moram injectis nectere compedibus?
Non prohibere abitum illorum potuistis accerbum,
Maerorisque mei tollere materiem?
Praecipue tamen ante alios, quem praecipue unum
Ante alios abiisse ex animo doleo:
page 270, image: s286
Non Bucretiadae licitum intercludere gressus,
Non fas praecipitem illi eripuisse fugam?
Illi inquam Bucretiadae, quem vos quoque mecum
Dilextis sinceri intimo amore animi.
Gloria qui vestri florebat prima Roseti,
Aemulus in vernas purpureo ore rosas.
Non servare mihi hunc vobis licuisse putandum est,
Ultriusque sacris fotum alere in gremiis?
Non equidem licuisse puto. quei namque voluntas
Promptior, et fidum defuerit studium?
Quin immo et longo reor indulsisse dolori,
Et si fas lacrumas fundere Numinibus,
Luctu acri solvisse animos divinaque fletu
Lumina tam cari discidio capitis.
Vester honos etenim, vestrum decus ille cluebat,
Ille fuit vestri lux oculusque gregis.
Squallida nunc vestra arva iacent, nunc aureatem.
Nunc orbata suo gramina sole dolent.
Graminaque et plantae et florum maestissimus ordo pe,
Signa danunt magnae plurima tristitiae.
Ipsa etiam segni fertur nunc languida cursu
Lymsa, nec undantes est memor irevias.
Ipsi etiam vestro vivunt qui flumine Olores,
Luctisonum maestis dant gemitum in latebris.
Aetera quid memorem? Dolor omnia perculit unus,
Unius et turbata omnia sunt abitu.
page 271, image: s287
Cetera sed quam vis memorem, ac numerare dolores
Omnium et innumeros instituam gemitus:
Nullibi tot possim et tantos reperire dolores,
Nullibi tam innumeros inveniam gemitus,
Quam in me ipso; in me uno et solo, in me inquam unico et uno,
Qui iam nunc totus sum dolor ac gemitus.
Optime Bucreti, atque animi pars optima nostri,
His tamen unis haud optime dividiis:
Quei me, quei tanto libuit mactare dolore,
Curarum et tanto occidere me cumulo?
Hoccine pro summo pretium mihi reddis amore,
Quemque dedi, hei miserum sic crucias animum?
Sic animum mentemque animi, sic cor animamque
Immedicabilibus vulneribus laceras?
Non sat erat pridem adspectu caruisse beato,
Et tam felici haud posse frui alloquio;
Ni quoque perpetuum optato privarer amico,
Meque carere ipso cogerer, et sine me
Aevum agere, ac vivum modo circumferre cadaver,
Et fatum ante meum currere mortis iter?
O vitam invitam! o invitae tristia vitae
Tempora, perpetuis tempora foeta malis!
Ergone sic mihi te, sic me tibi fata dederunt,
Ut modo teque mihi, meque tibi eriperent?
O fata infanda! o infamia fata! quid, ah, me
Quid fiet? quid mi iam reliquum esse potest?
page 272, image: s288
Ante mihi, cum vos pariter Musasque relinquens
Pellerer in studiorum hocce meum exsulium,
Spes erat haud longi post temporis intervallum
Ad Musas subito posse redire gradu.
Spes erat ad caros non parva revisere amicos,
Disjunctamque iterum jungere amicitiam.
Spes erat ad te etiam remeare, et cernere vultum,
Sermonesque tuos aure avida bibere.
Hac spe maerorem sum consolatus amarum
Hactenus, et leviter tot mala sustinui.
At modo tecum una me spes etiam illa reliquit,
Factaque vesani ludibrium Boreae est.
Quo fugis et quae caussa viae tibi, care sodalis
Cura dolorque hominum, cura dolorque Deum?
Quo raperis, quid te rosea cispellit ab urbe?
Quid tam praecipiti cogit abire fuga?
Patria te dulcis revocat dulcesque propinqui,
Queis alacri morem jus gerere obsequio.
Jus equidem. sed enim dum illos colis obsequio isto
Laedis et injuste me nimis exanimas.
Perge tamen, quo te juris ratio avocat. haud te
Detineo, aut per se justum iter impedio.
Non saltem mihi te licuit, dulcissime rerum
Bucreti, o mea lux, deliciaeque meae:
Non saltem extrema affari atque amplectier hora,
Extremum et tepidis spargere te lacrumis?
page 273, image: s289
Non saltem licuit supremis oscula verbis
Addere, et aloquio fractum animum, atque oculos
Adspectu recreare tuo? non denique mi fas
Triste Vale audire et dicere triste Vale?
Hic dolor, haec imas exhaurit cura medullas,
Hoc mihi prae reliquis flebile cordolium est.
Hinc ego, seu nox densa operit caligine terras,
Sive dies pulsis lucem aperit tenebris:
Hinc crucior, varisque modis et morsibus aspris
In varias misere particulas laceror.
Non adeo saevos inferno Acheronte dolores
Infelix pridem perpetitur Tityus.
Infelix Tityus: crudi qui vulturis ungue
Obscoena assiduo viscera distrahitur.
Infelix Tityus: sed ego infelicior illo;
Corporis illi etenim, mi laniena animi est.
Quo me igitur vertam? tantis cruciatibus unde
Unde petam medicas experiarque manus?
Unde petam? quis mi queat auxiliarier aegro;
Heu nemo! heu nulla est huic medicina malo!
Nulla est huic medicina malo. nam vulneris auctor,
Una salus a quo pendet et auxilium,
Fugit, et heu nostris numquam cernendus ocellis,
Aeternum expertes nos ope destituet!
Bresla quid, ah quid Bresla meis nimium in vida votis,
Immeritum tanto plectere supplicio
page 274, image: s290
Collibuit? Decus ille tuum Bucretius, et laus
Maxima, non poterat lausque decusque tuum
Esse; nisi eriperes aliis ipsumque teneres
Sola, tibi soli quem genuisse putas?
Non ferre ille tibi jucundi debita alumni
Hoc sine discessu gaudia? non poterat
Nunc quoque speratum genitrici reddere fructum,
Hunc nisi mi luctum maestitiamque dares?
Sed quid ego vanis nequidquam questibus insto,
Bucreti, et patriae bella tuae moveo?
Illa tenet iam te, et fovet acri sedula cura,
Nec quoquam e molli mittet abire sinu,
Vel precibus vel mota minis nec iam ulla tui spes
Linquitur, aut votis caussa locusue meis.
Sed venit modo cunctarum distractio rerum,
Venit discidium, maestaque vastities:
Venerunt mala cuncta mihi bonaque omnia tecum
Fugere his miseris perdita dividiis.
Nec mihi iam praeter luctum, tristesque querelas
Quidquam infelici restat in exsulio.
Scilicet una mei casus medicina madentes
Perpetim erunt lacrumae et cum lacrumis gemitus.
Aeterni gemitus; quibus ut sine fine ferendis
Sufficiam, Coeum pectus habere velim.
Ergo gemo, ergo fleo: et gemitu exedo corda perenni,
Fletibus undantes et peri mo usque oculos.
page 275, image: s291
Hinc languore stupent praecordia, luridus ora
Pallor, et exsanguis corpus habet macies.
Nec iam pectori inest ferme vis ulla gemendi,
Vixque oculis fletus humida gutta venit.
Non tamen aut gemitu aut lacrumis desistere possum,
Cum praeter gemitus nil habeam ac lacrumas.
Te quando specto, divinaeqe optima mentis
Munera, certatim quae tibi Dii dederunt;
Nec par ingenti Phoebus potis esse dolori est,
Nec tute es, tua nec sunt bona flenda mihi.
Ergo animo afflicto si fors quid Apollo ministrat,
Effundo trepidos pro lacrumis numeros.
Me quando specto, turbataeque acria mentis
Vulnera, certatim quae mihi Dii de derunt;
Nec par ingenti Phoebus potis esse dolori est,
Ipse et ego, mea sunt et mala flenda mihi.
Ergo animo afflicto cum nil fere Apollo ministrat,
Effundo tepidas pro numeris lacrumas.
Te quando simul et me specto, ac mutua corda
Utrinque hoc scaevo languida discidio;
Turbantur cuncta, et Phoebo certante dolori,
Effundo mistos cum lacrumis numeros.
Sic agitur mihi vita et sic consumitur aetas
Perpetuo in fletu, perpetuo in gemitu.
At dolor ille tamen nulla ratione levatur,
Nec desiderio est ulla tui requies.
page 276, image: s292
Hoc etenim spes nulla licet suffulciat, usque
Crescit,et arcana vi usque alimenta capit.
Elacrumis alimenta capit, quibus ex die in horas
Invigilo, et multis mortibus immorior.
Osaltem plaga liceat defungier una,
Nec lentis adeo hinc inde trahar gradibus!
Heu trahor et retrahor momentis omnibus, et non
Cura mihi pausam scit facere exiguam!
Tu vero Bucreti artis complexibus haerens
Carorum, et patriae molliter in gremio
Fusus, agis festas hilari nunc pectore luces,
Dulcibus ac celebras otia laetitiis.
Heu sors dissimilis nimium! lugente sodali
Gaudia tu, et risum flente beatus habes.
Nec tamen invideo. procul est procul invidia: haud me
Tabe sua livor tabificus tetigit.
Nec fas ambrosiae reor invidisse liquorem
Diis superis. non me tanta tenet rabies.
Immo me et exhilarant et opacae nubila mentis
Parte aliqua tua mi gaudia discutiunt.
Tu saltem, dum fata sinunt, sume undique tutus
Laetitiae oblatum nectar et ambrosiam.
Sis felix: meritisque tuis quae munera Divi
Munifica exsolvunt exsoluentque manu,
Aetatemiis fruere, et secura mente triumfa,
Atque mihi columen vive meum incolume.
page 277, image: s293
Me satis est irati adversis flatibus Euri
Jactari rapidis fluctibus in pelagi.
Me satis est scopulos varios, Syrtesque Charybdesque
Infames misero tangere naufragio.
Me satis est. Te blandi sono cum murmure laetum
Per mare jucundi flabra vehant Zephyri.
Ne tamen immemorem nostri te oblivia reddant,
Si mereor, vigili quaeso cave studio.
Nec renue incepti stadium decurrere amoris,
Junctaque constanti vincla fovere fide.
Mutua ego aeternum faciam, nec charior unquam
Te uno, dum vivam, vivam ita, mi alter erit.
Quin tui amor tantum assiduas mihi crescet in horas,
Quantum amor et Phoebi crescet et Aonidum.
Vivam BucretI, moriar BucretI in amore,
BucretI ut celebri nomine concelebrer.
Cumque extrema dies aderit, Jovis in Philii ara
Hunc tibi supremo, en, igne cremabo animum.
Hoc de me certum. At si quid potero amplius, omne
Quod potero cunctis viribus efficiam.
Teque adeo, Musae faveant modo, et aequus Apollo
Non, exspectato deserat auxilio:
Te, quem iam ante omnes clarabit adorea in annos,
Summa cerebri genae ac vivida adorea Herae.
Te quem fama volans late gemmantibus alis
Sublatum Eois dicet et Hesperiis:
page 278, image: s294
Illum te et talem venturis inserere annis
Conabor nostris dehinc quoque carminibus.
Aut id si nimium est, et tanti haud conscia Musa
Roboris, istud fors aggredi opus renuet;
Saltem, quod potero, insignem hunc testabor amorem:
Quantaque sit nostri pectoris integritas,
Ostendam: ut seri Fidei monumenta nepotes
Alterni et specimen foederis adspiciant.
Quod si etiam scabro quisquam te arrodere dente
Vexatus stygiis in vidiae stimulis,
Occipiat: quamvis nihil invidia ipsa procaci
Cum livore tibi detrahere inveniat:
Si tamen occipiat; mihi erit simul ac pate fiet
Nominis et laudis maxima cura tuae.
Ista tibi numquam fore sanctis omnia verbis
(En tango hosce oculos) irrita polliceor.
Flos hominum, flos sancte hominum, flos sancte Deorum,
Bucreti o Divum deliciae atque hominum!
Bucreti o patriaeque oculus sidusque perenne,
Summaque Varniaci gloria gymnasii!
Accipe quam tibi juro fidem: nec forte puta me
Promissi fictis ludere imaginibus.
Accipe et has maesto quas fudi corde querelas,
Tristitiae ac luctus symbola certa mei.
Accipe quae scripsi: et tibi quae nunc scripta feruntur,
Quo sunt scripta animo pellege, queisque oculis.
page 279, image: s295
Quid dixi? Iisdem oculis, animoque haec pellege eodem,
Quo sunt scripta animo carmina, queisque oculis?
Ne vero, ne Bucreti. Tune illa, quibus nos,
Iisdem oculis videas, eodem animoque legas?
O absit procul! illo animi candore et amicis
Quo et quibus haec scripsi, pellege nostra oculis.
Id volui et dixisse volo. Nos scripsimus ista
Turbatoque animo turgidulisque oculis.
Tu laetis ea cerne oculis, animoque sereno
Pellege: non ullo digne malo Juvenis.
Non digne ingratis pectus corrodere curis,
Non digne aetherios fletu hebetare oculos.
Omnigenis sed digne bonis: quae puriter actae
Et vitae debent et meritis Superi.
Sat mihi, si faveas saltem conatibus istis,
Ac tenui hoc placeat Musa mea officio.
Sed iam triste vale, quod coram dicere nobis
haud licitum, e mutis accipe versiculis.
Dii, quorum variis opulescis dotibus auctus
Undique fortuna, corpore et ingenio.
Diique, Deaeque simul, quarum tu semper amore
Magnus et ipso olim tempore maior eris:
Dent tibi tranquillae felicia fata juventae,
Mollia pacatis otiaque in studiiis.
Dent tibi postilla laetam viridemque senectam,
Atque onera incani dura abigant senii.
page 280, image: s296
Et quia iam aeternae debent tibi praemia famae,
Emerita ingenio praemia, Pierides:
Ipse etiam Musis longi sis debitor aevi
Victurus Pylio saecula plura sene.
Hoc sibi Pierides optant, hoc optat Apollo,
Optat et egregium docta corona Virum.
Hoc optat Patria, et conjuncti sanguine Amici,
Optat idem tuus hoc unice Acidalius.
Optat idem, precibusque piis pia numina poscens
Pro te votivis saepe facit numeris.
Salve o Bucreti, sol o meus unice salve,
Bucreti o iterum salve, iterumque vale.In obitum ILLUSTRIS JACOBI CURTII, AD JO. MAT. WACKERUM. III.
CUrtius ergo fuit?Famae non credo sinistrae:
Et fugio infaustae nuntia scaeva Deae.
Sed tu scribis idem, tibi fas et credere, magna
Wackere, aulae pars et nova Caesareae.
Invitus quoque credo tibi: vanumque nimis te
Heu verum, auctorem (da veniam) esse velim.
Curtius ergo fuit, fuit ergo Curtius. eheu
Quam libeat nunc mendaci etiam esse mihi!
page 281, image: s297
Sed fuit. et nos illi exstincto funebre carmen
Immaturas debemus in inferias.
Esse pium par est tam sanctis manibus: et tu
Conantem huc ultro me prior ipse vocas.
Exemplo monituque tuo: flentemque Camenam
Porro etiam in maestas sollicitas lacrumas.
Quid vis? ecce fleo dudum, Caeaeque retracto
Naeniae honoratas munia ad exsequias.
Sed quid praeter flere jubes? praeconia versu
Curtia vis etiam pangier ipsa meo?
Curtia victuro pangi praeconia versu,
A magno debent nec nisi vate cani.
Nos tenues nihil in tantas laudabile laude
Condere vis angustae artis egena sinat.
Qui si quid possim, me illi devovero totum,
Atque operam omnem uni surripiam huic oneri.
Nunc neque vel tentare mei mihi conscius ausim,
Officium et quid me perdere tale juvet?
Quod possum plane facio, et quod debeo. nam quis
Non debet lacrumas Curtiadae tumulo?
Curtiadae: cujus meritis Germania plena est
Tota, nec Europae vel regio ulla vacat.
Ille sacro admotus clavo imperii, atque secundo in
Puppe locatus ab ipso Induperante loco,
Omnia demeruit sibi devinxitque merendo,
Omnibus unus commune fuitque bonum.
page 282, image: s298
Huic privata simul res, huic res publica debet,
Cumque agris urbes, regnaque cum populis.
Huc homines debent, debent huic humina: docta
Praecipue et doctis numina culta viris:
Ipsi culta etiam prae aliis, et honore perenni
Ad fati extremum condecorate diem.
Ergo iterumque iterumque fleo, et flent omnia mecum
Tam carum amissum, tam meritumque bene
Patronum patremque, et in illo amissa tot uno
Hei bona! quis fletu temperet et gemitu?
Cuncta dolore iacent, et foedo squallida luctu,
Obruta pullatae Sortis amaritie.
Cuncta suum tacite, aut singultibus interrupto
Ah frustra, quaerunt sed tamen usque sono.
Aula suum magis, ipsa suum magis aula requirit:
Quae ceu desolata unius hoc abitu
Stat miserando inhonora habitu, raucisque querelis
Personat, et planctu rumpitur assiduo.
Sed Germania et ipsa, sed Induperator et ipse
Romani Augustus sceptrifer imperii,
Sentit in hoc sua damna, haud tenuia funere damna:
Sollicitus reparet quo sua damna modo.
Indignatus et ereptum sibi tempore in isto
Mussata caelum pulsitat invidia.
Pectoraque in varias curis exercita curas
Funere ab hoc implet tota dolore novo.
page 283, image: s299
Jam satis est. vixit satis ille, et vixit abunde,
Mos cujus meruit Caesaris esse dolor.
Nec quisquam immaturus obit, tam nobile funus
Qui iacet, hic cui stat exsequialis honos.
Sed vixit sibi sat noster, sibi vixit abunde
Curtius et laudi post sua fata suae:
Non illis etiam, cupidis quibus usque sui sat
Vieret haud ullum temporis ad spatium,
Quus desiderii aeterno nunc vulnere inanis
Urit, inoblitis cura sedens animis.
Atque mori non dignus erat, vita hactenus acta
Vitae dehinc meritus munera perpetuae,
Si per fata foret, dignis sua praemia solvi,
Nec meritorum Orco gratia staret iners.
Sic tamen, utcumque ereptus, non omnis ab orbe
Raptus, adhuc nobis haud moriturus adest.
Vivus adest, superestque sibi semperque superstes
Irrita Parcarum despicit imperia.
Fama Viri subnixa alis radiantibus auro
Et terras et Ita aequora pervolitat.
Et tellure levata ipsi contermina caelo
Magnum illud CURTI nomine inane replet.
Inque - fatigato mundum clangore fatigans
Pennarum, CURTI nil sinite esse rude:
Nec quicquam sinet esse unquam immemor: omnia ubique
Quem docet, haud porro dedidicisse docens.
page 284, image: s300
Haec ita. Jam desiderio non sit modus illi?
Est modus. at totum quis tamen excutiat?
Ut minus atque minus fiat, Wackere, quid optem?
Consilium aut quod te meque aliosque juvet?
De te videris ipse: ego meque aliosque juvari
Posse per unum una te ratione putem.
Dii faciant, quicquid Mors praefestina dierum
Eripuit justum Curtiadae ante diem:
Omne tuis addant annis mage candida fata:
Et tua de CurtI stamina staminibus
Aucta alto longum de vellere lenta sororum
Netricum ignavo pollice dextra trahat.
Dii primum hoc: magnus faciat dein Caesar, ut in te,
Qui periitque sibi, qui periitque aliis,
Curtiaden, quo non queat ipse aliique carere,
Restituatque sibi restituatque aliis.
Perque gradus illuc, quo caepit, deinde favore
Te efferat, unde alter derutus occubuit.
Fallor, an in te sit redivivus Curtius, exte
Damna obitus restaurabit acerba sui?
Fallor ego? quin nec periisse videbitur, inque
Wackero ipse orbi Curtius usque aderit.
page 285, image: s301AD DANIELEM RINDFLEISCH BUCRETIUM DE OBITU FRIDERICI GROTI. IV.
Ut nihil ergo aliqua firmum mortalibus! ut nil
Sinceri in vitae hoc turbine gaudii inest!
At, nil gaudii, ego queror? ha, maiora querendum:
Nil iam ah sinceri vita doloris habet!
Dum graviore dolor gravior comitante dolore
Fertque fugatque dolorem usque novum usque novum:
Nec submersum animum unquam alto Oceano curarum
In curas patitur rursum animare alias.
Sic ego, sic te eheu modo, Bucreti optime, quassum
Indomitos maerorum adspicio ad scopulos.
Sic eheu non fluctu uno, flatuque nec uno
Mens tua in ancipiti gurgite fracta natat.
Dii quaenam aut undet haec turba insperata malorum
Agmine tam subito tamque valente ruens?
O unum illum utinam te fata dolere dolorem
Sivissent: nimio hic sat gravis unus erat!
Dum patris hei pridem functi fatalia tecum
Immiti peragis tempora maestitia:
Solemique pie caris de more parentas
Manibus, in gemitu totus et in lacrumis.
page 286, image: s302
Quem puero quondam externis iam tum tibi in oris,
Ipsum etiam extra ipsam (triste nimis) patriam,
Mutuo et ore procul, procul amplexuque supremo,
Scaeva venenato Mors necuit iaculo.
Cujus ego miserando abitu perculsus et ipse
Tecum una acri animum omnem exedo cordolio.
Nec minus ignotum haud notus quoque diligo, quamsi
Illi gnatus ego, mi pater ille foret.
Et patrem ipsum equidem haud temere mihi dixero, frater
Prorsum in germanum tu mihi quando modumes.
Nunc tamen ut digno virtutes carmine pangam,
Quarum in eo claro lumine fulsit honos:
Non operae est: neque vis sinit haec maeroris acerbi.
Olim erit id proprii forte laboris opus:
Cum Bucretiadum antiquam alta ab origine gentem
Miro in te inque tuos motus amore canam.
Nunc sumpsi id mihi, te solacii ut indigus ipsus
Sortis in hac tanta soler amaritie.
Quae luctum cumulans luctu, ipso in tempore luctus
Annui, iniquam inte rursum acuit Lachesin.
Heu Lachesin nimium facilem parere, tibi quae
Tam carum haud verita est eripuisse caput!
Carum inquam affinem: quem rapto a patre parentem
Alterum, et afflictae spem columenque rei,
Sic vero coluisti animi observantis amore,
Sicque amissum ullo nunc sine more doles:
page 287, image: s303
Ejus ut interitu interitum et tibi protenus optans
Ulterius lucem posse videre neges.
Ah Bucreti! ergone animum mentemque animi ipsam
Tam graviter plaga haec mascula stravit humi?
Ah Bucreti! ah surge iterum: et solacia quando
Non potiora tibi ferre alia ulla queo;
Adspiceme, eque meo relevamen sume dolore,
Totus dum miseras tecum abeo in lacrumas.
Adspice quin luctus sociam, suspiria m o [reading uncertain: print unclear]
Aegre ducentem cum gemitu patriam.
Adspice maerentes cives, tristemque Senatum,
Unius ille unus aveis dolor est obitus.
Adspice quin patriae ipsa etiam ardua moenia, prono
Maestiter ut desolata gemunt capite!
Quae Grotii auspicio prius astrato aemula Olympo,
Artifice et textis aemula Daedaleis,
Surgere vix dum caepta, gravi eiusdem icta ruina,
Nutanti ad terram nunc prope mole ruunt.
Et ruerent, nisi fama viri hoc fundamine nixa
Svaderet firmo stare perenne loco.
Ergo immota, licet non siverit Eumenidum ira
Tanto operi supremam imposuisse manum,
Stabunt, et meritum artifcis, nomenque loquentur,
Notum Urbis donec nomen erit populis.
Stabunt, atque adeo illi hoc nobile Mausolaeum
Ad famam aeternae posteritatis erit.
page 288, image: s304
Quo tamen absque aliis vivet quoque laudibus, ullo
Annorum ignaris carpier a senio.
Namque hodie si etiam Lysippi fama superstes,
Sique Polycleti gloria dia manet:
Saecula quae Grotium taceant, quo Phidtam in uno
Vivere mirati Praxitelenque sumus?
Testes tam egregiae monumenta illustria dextrae
Plurima, nulla potest quae unquam abolere dies.
Sique aevum hoc tetigit Zeuxis, laudemque si apud nor
Parrhasii retinet ingeniosa manus:
Quaenam aetas Grotium, nostrae illum aetatis Apellem,
Illum Naturae vultibus arte parem,
Ignorare queat, non mireturque colore
Spirantes vivo vivam animam tabulas?
Queis ille urbem omnem, queis delubra incluta summi
Numinis, augusto sic decorata modo
Excoluit, Naturae ut Bresla Deique Theatrum
Hinc immortali nobilitate cluat.
Nam quid ego memorem illud opus, quod terra stupescit
Ultima, quo nil iam pulchrius orbis habet?
Suggestum, aio, illud sacrata in Numinis aede,
Mirificis sculptum hinc indeque imaginibus:
Marmore quod fosso primum ipso auctore, Seboti
Fecundo e montis aerii latere:
Marmore sub viridi tralucentique perenne
Duraturum artis constituit monumen.
page 289, image: s305
Quid celebrare alia occipiam, clara omnigeno aevo
Quae cum ipso memori fama sonore canet?
Tumodo, Bucreti, his animum solare iacentem,
Amissi ut levius tristia fata feras.
Quem merio haud equidem luges, cum incommodae mortis
Vitae adeo penset laudibus eximiis.
Ecce autem hunc tibi dum studeo lenire dolorem,
Praecipiti incursat te impete rursum alius.
Affinis subito heu natum quoque fata secutum
Isse ait Orcinas nuntius ad tenebras.
Opotius numquam has penetrasset nuntius oras,
Nulla foretque oculis littera visa tuis:
Quam novus iste, ex se levior, crudele prioris
Ulcus acerbifico velleret ungue dolor!
Ne labare tamen, pectusque exsangue vicissim
Cordivoro misere conficias gemitu.
Nam felix sane ille puer, quem atra Atropos aevo
Subtraxit variis in viridante malis.
Nec quia floridulum vernae virtutis honorem
Crescere ad Auctumnum Morta ferox vetuit,
Censeri miserum fas est: puerilibus annis
Nam bene qui vixit, vixit et ille diu.
At modo quod fulmen te icit denuo? hei mihi, nunc
Nunc vereor firmo stare potesse gradu!
Nam quoque et ipse URSINI ad nomen corruo, dum fert te
Ad communem etiam hunc rumor abisse locum.
page 290, image: s306
O Divio! numquam sat horum funerum? opimis
Nunquam Orcum explebit Persephone spoliis?
Ergo etiam lubitum ferro illum haurire cruento,
Maior in Aonio quo grege nemo fuit?
Heu fuit! Astraeae quo haud donis clarior alter,
Nec Svadae potior laude quis aut Sophiae!
Sed me quo stimulans dolor abripit! heicce manendum est,
Maerorem ultro auctum ne tibi forsit eam.
Nec locus hic, versu arcto Ursini scribere laudes,
Quae laeta debent non nisi voce cani.
Nunc et mostus ego, et mosto tibi carmine amaram,
Hoc tantum, studeo tollere maestitiem.
Fors erit haud longe, ut junctim Ursinumque, tuumque
Scharffium, et Europae Dudithium olim oculum:
Quos etiam heroes tibi amicos invida terris
Non pridem ad nigras fata tulere domos:
Unanimis studio tollamus ad aethera Musae,
Unanimi tecum hos ut quoque mente colo:
Cum primum e luctu, curis ponentibus, ad te
Quibis et ad Musae sacra redire tuae.
Quod tibi uti cito sit, non iam o mi oculissime, duco
Ad mentem, multa te ratione, Bonam:
Saltem illud meminisse tuum te, VINCO FERENDO,
Et cupio, imperium quodque meum est, jubeo.
Vinces cuncta facul, neque Sors, neque mors te adeo ulla
Incursu poterit suppeditare suo.
page 291, image: s307
Ferto igitur propriis ut te miremur in armis
Pugnantem auspiciis bella secunda tuis.
Virtutique tuae ut gratans Epinicia cantet,
Virtutem puro pectore quisquis amat:
Et dicat: Novus en bellator inermibus armis,
Victus scit forti Victor abire fuga.Manibus PETRI MEMMI. V.
IN te anima AsclepI migraverat, inclute Memmi,
Gentium et hoc passim nomine clarus eras.
Nec modo vita eadem tibi et ars, divinaque facta:
Fata etiam imo eheu, ipsa fuere eadem!
Ille Stygis censum assidue carpebat, ad umbras
Dum vetat aegrorum corpora posse rapi.
Tu quoque Parcarum infregisti tristia jura,
Jam vacuus foret ut fiscus Avernicolis.
Ille etiam Hippolyti distractum hinc indeque corpus,
Atque animam stygiis iam fluitantem in aquis,
Ad deserta iterum revocabat munia vitae,
Certam ipso rapiens praedam Erbi e barathro.
Tu quoque depositos non secius, ac Libitinae
Jam modo crudeli Persephonaeque sacros,
Rursum vitali donasti luce, et ovantes
Fraudasti optato saepe Deas spolio.
page 292, image: s308
Illum autem ipsum odio hinc atque ira percita acerba
Mors omni Stygia adjuta necavit ope.
Et te etiam nunc, heu dolor, heu Memmi optime! Parcae
Invidiae fixae cor rabidum stimulis,
Impete praecipiti invasere, tuaque triumfant
Tartareae Furicae, tartaraque ipsa nece.
Ah Memmi! At veluti iam AsclepI es fata secutus,
Sic te etiam AsclepI jure sequetur honos.
Ille obita morte infernis retractus ab umbris
Adscriptus Superum mox fuit in numerum.
Te Dii etiam tristi haud patientur claudier Orco,
Pro meritis numen sed quoque habere dabunt.
Jamque adeo o memmi, a populis tua busta coluntur,
Quondam ara AsclepI ut culta fuit populis.
Ha recte! in te anima AsclepI migraverat olim,
Vivus et hoc late nomine clarus eras:
Nunc etiam inte honor AsclepI migravit, ubique
Functus et hoc clarum numine nomen habes.LAURENTII LUDOVICI MANIBUS. VI.
ERgone praestantes et caros post tot amicos,
Invida diversis quos mihi fata locis
Tempore diverso plures rapuere per annos,
Ceu jurata meos perpetuo in gemitus:
page 293, image: s309
Te quoque LAURENTI deinceps LUDOVICE carendum est,
Communemque isti non rediture locum?
Tot per lustra pie cum quo pius est mihi pridem
Cultus amor, sancte sanctaque culta fides.
Non tamen irascor fatis, melioraque vitae
Auspicia, ad quae nunc mors tibi fecit iter,
Non sane invideo: vitae melioris: ubi nunc
Omnibus a curis atque labore quies.
Praesertim, qui vitam actam heic cum laude, beate
Clauseris optato fine, vocante Deo.
Sed sortem deploro meam, mea tristia vitae
Tempora, et has orbas te pereunte vices:
Cum te, te tam dulce caput, tam pectus amicum
Amisi, o animae pars male rapta meae!
Si tamen amissum fas illum credere, saltem
Praemissum nobis quem dubitare nefas.
Namque erit illa, erit illa dies, cum protinus ipse
Te quoque communem consequar ad patriam.
Communem ad patriam, patrem, patrimonium, et unum id
Omnibus omnia quod sufficienter erit.
Interea divina tuum benedictio nomen
Servandum memori consecret in tabula:
Quod iam nunc vitae in Libro scriptum esse, perenne
Mansurum, e nobis quis dubitare velit?
Nonego: cujus habe veteris constantis amici
Hoc quoque supremi muneris officium:
page 294, image: s310
Elogiumque adeo istud acerbo in funere, quod non
Tam nostrae, etsi etiam, debeo amicitiae:
Quam Virtuti et Doctrinae Meritisque, fuisse
Maxima quae notum est, o LUDOVICE, tuis.
Atque meum hoc verum tibi et ad te sit modo verbum,
Quote, quoque animae corpus inane tuae,
Amplius haud te isto compellaturus in orbe,
Postremo maesti carminis alloquio
Prosequor ille etiam fidus post funus amicus:
Sed mage qui quondam fidus amicus ero,
Tunc cum caelesti rursum jungemur in aula,
Inque domo, qua stat mansio multa piis:
Quam Patrem nobis apud aeternum ipse paravit
Filius aeterni Christus imago Patris.
Te laudans, verbis ut laudem et more Sophorum,
Si quem alium, dignum te voco jure virum:
Optimus a cunctis qui et qui doctissimus idem
Doctis atque bonis concelebrere utris.
Te laudans, verbis ut laudem et more Piorum
Si quem alium, dignum te voco jure virum:
Qui veri, qui pacis amans, studiosus et idem
Inter ubique pios concelebrere viros.
Denique te laudans ut laudem munere ab ipso,
Munere qui ludi nempe magister eras.
Dico fuisse Eipcharmum, [gap: Greek words] .
Et titulo laus est haec satis ampla tuo.
page 295, image: s311
Omnia quae de te sincero pectore dicta,
Non verbis tantum sunt tibi dicta meis:
Sed cunctorum eadem est hominum sententia mecum,
Quotquot eras doctis notus erasque bonis.
Et multis bene notus eras, qui semper amice
Te coluere domi, te coluere foris.
Nec pauci externa procul et regione fuerunt
Mirati ingerii dona animique tui.
Verum iam LUDOVICE vale; iamque incipe veram
Divini oracli percipere usque fidem,
De doctorum illa caelo mercede reposta,
Justitiae multos qui docuere viam.
Salve iterum o iterumque vale carissime: felix
Nunc anima, o iterum salve iterumque vale:
Usque in vivorum dum nos regione beata
Consorti jungat rursus amicitia,
Ille, in quo certe conjuncti viximus ambo
In valle hac umbrae, mortis et in tenebris.
At quando illud erit tandem? quando obsecro? cum tu
Tu venies JESU tempore CHRISTE tuo.
JESU vera salus, et spes, et vita tuorum;
Vita mea, et mea spes, et mea Christe salus.
Christe veni, bone Christe vide, Christe optime vince:
Si venias, videas, victor es. Eia veni.
Eia vide, victorque tuos tibi junge triumphans [orig: triumfans]:
Voto uno hoc claudunt omnia vota tui.
page 296, image: s312HENRICI ACIDALII PARENTIS optimi Manibus. VII.
SAlvete o cari cineres atque ossa parentis!
Salve o Elysiis umbra paterna jugis!
En ego progenies tua te, pater optime, multis
Ad tua busta iacens invoco cum lacrumis.
Audin' me, an superest etiam tibi sensus? an aegrum,
Sic manes natum sollicitare tuos?
Ha pater, ha pridem ad tumulum istum debui adesse,
Et dare non laetas munus in inferias.
Jam sextum aestivo aestivo ferventes sole calores
Auctumni egelidi mitior aura fugat:
Nec dum postremo macto eheu munere mortis
Rite parentavit nostra Camena tibi.
Da veniam nato pater, impietate nec ista
Usque offensa mihi isit gravis umbra tua.
Nondum ea vis Musae nostrae, ut te digna loquatur,
Nec, quem sperabas me fore, is esse queo.
Quo potero tamen, ut primum mihi posse videbor,
Solemni ipse tibi carmine justa feram.
Efficiamque tuo ut ne turpis aranea quondam
Deserto cassum in nomine texat opus.
Interea salve atque vale Pater: o puero mi
Rapte pater salve perpetuumque vale.
page 297, image: s313IN JOHANNIS GROTI Album. VIII.
Tu quoque pulle sacer Phoebi Aonidumque sororum,
Janipor; o Veneris facte manu, et Charitum
Fote sinu, dapibusque almis nutrite Mivervae,
Nectare et Hebaei o usque madens cyathi:
Tu quoque in aureolo hoc mea nomina stare libello,
Spectari et dextrae vis simulacra meae?
Scilicet inter eos et mi locus, incluta Phoebi
Ob studia in magno quos pretio orbis habet:
Quosque ob virtutem pariter famamque superbam
Suspicis, et sancto corde perenne colis.
Parce puer; non sum tanti: nequefas mihi sedem
Heroum affectare hoc aliquam in numero.
Nae male BucretI imposuit censura tibi, olim
Me quoque qui ratus est esse futurum aliquem.
Falleris o Jane! et Bucreti, o te quoque nostri
Fallit amor, verum ut non videt ullus amor!
Non tibi ego heic temere sat credulus, ipse mihi ipse
Fidere tantillum qui trepidus nequeo.
Tu quoque crede minus, quam te Bucretium acumem
Jane, jubet: dehinc me poscito et alta minus.
Ecce tamen mi instas, nec dictis proficio hilum,
Et pare re tuo cogis amore tibi.
page 298, image: s314
Ha trepido tantum ad facinus! sed si usque refrager,
Quid juvet? et mentem en hanc quoque vincit amor.
Si pecco, luet ille, ita qui peccare coegit,
Et tibi et auctori caussa tuenda tuo.
Jamque adeo lubet in meritam ambo inducere culpam,
Errori paenam ut solvat uterque sui.
Dextra age, scribito Acidalium, imple hoc nomine chartam,
Nec pudor Heroum sit tetigisse latus.
Perge, nimis belle nimium ulciscemur amorem:
Tuque anime, huc grandes suggere iam numeros.
Sed quid ago? Retrahe o mens impetum: et hinc manus, hinc te
De tabula: sat iam perdita charta tibi.
Sat quoque iam puniti illi: atque erroris utrumque
Poenitet, ad solas dum intremuere minas.
Nec minae eae solae tamen. impletum omne reapse est
Ante, reapse ipsum quam facinus facimus.
En legimur libro hoc: et dum simulo illa negare,
Quae poscis; dudum, Jane, negata dedi.
page 299, image: s315VALENTIS ACIDALI ELEGIARUM LIB. III.
AD DANIELEM RINDELEISCH BUCRETIUM MEUM. I.
Saepe mihi hoc dicis: non tantum in pectore nostro,
Verum ipsis quoque tu mi usque habitas oculis.
Credo tibi, Bucreti: at magnum hoc? nonne ita et ipse
Vulgus ait, caros ferre suos oculis?
Non ita, non, subdis: cum vulgo non loquor, ut nec
Sentio cum vulgo, necte, uti vulgus, amo.
Ne mihi sint oculi, nisi in his ego te fero ocellis!
Tu modo ad hos oculos flecte tuos oculos,
Ipsum in iis ut te videas habitare, mesisque
Ipse fidem propriis tandem habeas oculis.
Juppiter, et vos Dii, quantum est! quidnam heic modo cerno?
Anne ego sat video, tam nova qui video?
En BucretI in luminibus me conspicio, atque en
Alter BucretI e pupula Acidalius
Prospicit, obtutuque in me haeret fixus, in illo ut
Ipsus ego teneo fixam oculorum aciem.
Mirum, o Dii mirum! sed enim o mi oculissime, credo,
Aut vestri illi oculi me eripuere mihi:
Aut dum me assiduo speciunt, capti mei amore,
Conceptum inde ipsum me peperere sibi.
page 300, image: s316AD MAGNIFICUM GEORGIUM DHYRIUM DE GENTILItiis insignibus Conjugis ipsius. II.
DHYRI, nobilium veteri de stirpe parentum,
Virtutum et proprio nobilis a merito:
Cum tua juncta tibi est, fatis ducentibus, uxor:
(Fatorum ductu nam tua juncta tibi est.)
Auspicio tibi juncta bono est atque omine sancto,
Cui sua perpetuo est certa futura fides.
Aspice quae patriae conjux insignia gentis
Inde usque a priscis tradita gestat avis.
Tres panes, tres pisciculos, quos dixeris assos,
Et totidem plumas, cuncta ibi trina vides.
Haec claris manifesta notis arcanius illud
Vi tacita clamant, quod loquar ipse, tibi.
Qui Deus innumerum pavit bene panibus olim
Parvis, et paucis pisciculis populum:
Ille Deus sic teque, illamque, et pignora vestra,
Et vestri post vos seminis usque genus
Pascet aletque bene: et facilis compendia victus,
Et queis cumque opus est, suppeditabit opes.
Atque idem ille Deus, saturae post munera vitae
Pennarum vobis remigium inde dabit.
page 301, image: s317
In caelum e terris quo subvolitetis ad ipsum,
Victuri vitam iam sine fine novam.
Ipse ubi vos sese ipso aeterna in saecula pascet,
Ambrosia ipse suis, nectar et ipse suis.AD JOHANNEM CASELIUM. III.
IN te, quodcumque est Venerum, quodcumque leporum,
Quicquvid ubique joci, quicquid ubique salis:
In te, doctrinae quicquvid potioris et artis,
Virtutum et veri quicquid ubique boni:
Omne habet in te uno, ac sedem sibi, magne Caseli,
In corde, in cerebro fixit, et ore tuo.
Hinc quibus et virtus, doctrina, salesque, leporque
Cordi, ad te certatim undique et usque ruunt.
A te illis Virtus, doctrina, salesque, leporque
Quaeritur, et votis plus datur et melius.
Hinc flos siderei ille chori; patrima virago,
Lathoides, Peitho, Pierides, Charites,
Oblitae sua regna, tuo comites lateri haerent
Perpetuo, et tecum non nisi vivere amant.
Te sectantur, amantque, placent et te sibi in uno:
In te et quaeque sui conspicit effigiem.
Ut te adeo aut Divae hae genuisse Deusque, vel ipsas
Tu videare Deas et genuisse Deum.
O superet caput hoc; caussae et Germane tibi nil
Cur tantillum aliis gentibus invideas!
page 302, image: s318AD HENRICUM BRUCAEUM. IV.
ASsiduum cum morte tibi, Brucaee, duellum:
Tu servare homines, perdere at illa cupit.
Stant a parte tua, medicae pater artis, Hygea,
Cheiron, AsclepI dives opisque maniis.
Mors contra Morborum acie et turbantis Averni
Horrendo hinc atque hinc cincta satellitio est.
Illa suum ferrum in mortalia corpora stringit;
Tu reprimis, subito aut vulnera facta ligas.
Sicque manu valida morborum atra agmina sternis,
Ipsa etiam ut victas det tibi paene manus.
Et certe timet illa sibi, tot tantaque cum iam
Victor honoratus parta tropaea habeas.
Sed timor hic audaci illam in te concitat ira,
Praecipua caput ut nunc petat arte tuum.
Hactenus usa tamen cassis est viribus: at si
Tandem etiam victorem opprimat illa suum:
Quod milli est vitare homini: quid tum tibi sortis?
Hospitium tuae ubi, te superato, animae?
Non illam Elysios Stygium per flumen ad agros
Transuehet annosus navita hiante rate.
Sed procul arcebunt etiam post fata suum hostem
Mors, Plutoque, cohorsque omnis Avernicolum.
Ne diffide tamen: nabis sine nave Charontis
Ad communem, etiam nullo Acheronte, locum.
page 303, image: s319
Privus erit flu vius, qui te plorantium ademptum
Undosis fiet tunc hominum e lacrumis.
Trabs quoque priva tibi. Nam qui vice sit Tabis, ecce
Arcum substernet ipsus Apollo suum.
Quem dein arcus habet, Nervo e stridente Rudentes
Conficies celeri rite magisterio.
AsclepI e Baculo Malus formabitur altus,
Cheironis Remum longa Sagitta dabit.
Ipsa Hygiea Peplum proprium feret, unde parentur
Carbasa veliferis flatu agitanda animis.
At baculo AsclepI qui se implicat arduus Anguis,
Spirabit tumido sibila pro Borea.
Quin tibi Divum etiam Suspiria densa, feratur
Cymba tua ut celeri flamine, Ventus erunt.
Sicque ubi permensus pelagum Plutonia ad antra
Veneris, obscuras nocte silente domos;
Tange manu citharam, quam Phoebus in hos dabit usus,
Nemoque te ingressu tum prohibere volet.
Ipsae sed Furiae, Orpheo olim ut carmine, mites
Te propria ducent ad loca amoena manu.
Ha tum plaude tibi, et victrice ex Morte triumfa,
Mortuus en iterum vincere quam potis es.AD NATHANEM CHYTRAEUM. V.
ERrantem Roseos dum te, Chytraee, per hortos,
Et tua cantantem dulcisono ore mele:
page 304, image: s320
A tergoque ducem Divas te hinc inde sequentes
Adspicit obliquo lumine Varniades:
Versus ad Aonides Phoebus; quid iam mea turba?
Quis novus hic hortus, quis novus hic Helicon?
Quae Musae illae aliae, quis et unde ille alter Apollo?
Hei nobis, Divae, noster honos periit!
Noster honos periit, periit Parnassus, et undae
Quodcumque Aoniis fontibus est, periit!
Et Varnum, latices ut pleno gurgite volvit,
Pro Clariis vatum quos modo turba bibit.
Quin fugimus junctim. Sed enim fuga qua patet, ut nos
haud usque ulterius fama secuta fuget?
Ipse ego me caelo includam: vos ite Sorores,
Et socias cito vos jungite Varniasin.
Ite, pudor neque Chytraeum (nam is postmodo Phabus)
Et laurum nostram quam gerit ille, sequi.
Vixes, cum subito aethereum impete fertur ad axem:
Ad te Pieridum turba relicta fugit.
Nunc alios iactet Vates Germania: Phoebus
Cui cedit, sit huci quem reperire parem?AD JANUM GRUTERUM. VI.
Cum tua primum anno, Grutere, Pericla viderem,
Obstupui ad titulum totus et obrigui.
Mox rumpens vocem ah nova, dixi, unde ista pericla?
Cujus, adhuc taciti, haec nuncia amer a mali?
page 305, image: s321
Dein ubi prensa manu coepissem inhiare, melosque
Legissem unum avidis alterum itemque oculis:
Redditus ipse mihi: rursum, o jucunda pericla!
Omnis et o, dixi, plena pericla boni!
His utinam liceat mihi mactari usque periclis,
Quam grata illa inter vita pericla fluat!
Nec calor ille abiit, sed lucibus inde coegit
Continuis noctes addere pervigiles:
Immemor ut somni librum ad calcem a capite ipso
Perlegerem, et cupido cuncta vorarem animo.
Tum vero plenus Phoebeae illa ambrosiae aura,
Ebrius Aonii nectaris et latice:
Sensi, res quod erat, Grutere: ac carmina non haec,
Non, inquam, humani sunt opus ingenii.
Aut praeeunte isthaec Gruterus Apolline cantat,
Ipso in Grutero aut ipsus Apollo canit.
Sed clamat titulus, Phoebum ipsum in te esse, pericla
Dum facit, an credit tu quoque Apollo queas.Ad Charontem DE SALOMONE ALBERTO.
Quid cariose Senex, tam crebris astra querelis
Sollicitas, maesto te ipse vorans gemitu?
Scilicet inferni cruciant te damna popelli,
Nunc tam rara tuam quod premit umbra ratem:
Fiscus et exhaustus, pauco veniente triente,
Inque diem vacuus fit magis inque diem.
page 306, image: s322
Ipsa et trabs etiam tua iners in margine pigro
Otia agens, rimis solvitur et carie.
Scilicet est ita: nec frustra anxia pectora curis
Exerces, miseris et querula ora sonis.
At bone, fige modum lamentis, portitor: olim
In melius vertet res tua, resque Stygis.
Scin' vobis quid fraudi hodie? mortalibus aegris
Salva salutiferi dum Salomonis erit
Dextera, opis medicae mire ingeniosa magistra;
Nulla anima Orcinis praeda vehetur aquvis.
Ipsum fata tuos ubi cogent quaerere remos:
Longe hominum, longe vota quod esse volunt.
Tum deinde umbrarum ad tua littora perpetuo ingens
Turba ruet, veteri vix capienda scaphae.
Interea tacito Libitina quiete feretro
Dormiat, officio ut post satis esse queat.
Tu quoque tu puppim laceram compinge, fatiscat
Ne in medio nimio pondere victa lacu.
Jamque opis ille tuae cum venerit indigus, Orci
Aucturus, modo quem deminuit, numerum;
Plaude manu tibi utraque et tota cum Styge opimis
Usque adeo aeternum laetus ova spoliis.
Parce tamen mercede illum portare per undas,
Poscere ab hoc sueta o naulia parce Charon.
Ha quanto postilla alii cum foenore quanta
Nomine persolvent illius aera tibi.
page 307, image: s323AD JACOBUM HORSTIUM. VIII.
TAnta tuas, Horsti semper ruit undique ad aedes,
Ate quae medicam turba requirit opem:
Otia nulla tibi ut superent, doctum aurea scripta
Queis legere, aut alios lecta docere queas.
Et tamen assidua multi sub mole negoti
Sic tibi tete ipsum subtrahis assiduo:
Ut doceasque legasque in Cois illaque scriptis
Vestiges, doctos quae latuere alios.
Credibile est ipsum Hippocratem freta trans Acherontis
Gaudere, hoc tandem et rite placere sibi
Ordine, tu Diis quem in lemmasin esse videsque
Primus et arguto haud invidus ore doces.
Credibile est, iam nunc cupide expectare quoque illum,
Ad Stygate coram cernere uti liceat.
Ha, quam illic laeto exciperet te pectore! cunctis
Manibus ha tu unus quanto in honore fores!
At tu heic vive diu, nec honor Stygius tibi tanti,
Ut sit inhumanas visere amor tenebras.
En honor in Superis potior: nam quis pote maior
Hoc, Superos ope non posse carere tua.AD MARTIMUM BIERMANNUM. IX.
NUper Atlandiades jussa Jovis infera ad Orci
Regnameans, campos visit ad Elysios.
page 308, image: s324
Utque pedem primum in valles penetrasset amoenas,
Queis sanctae ducunt otia longa animae:
Ecce inter sese discordes cernere rixas
Agmina manium ibi litigiosa videt.
Jam vaga fama etenim dete, Biermanne, silentum
Attigerat viduas luce perenne domos.
Hinc Medici, Cousque senex et Pergami alumnus,
Te medicum cupiunt asserere in numerum.
Inde Sophi, Plato, Aristoteles, et Socraticum cor
Ad classem pugnant te retulisse suam.
Tum reliquae turbant umbrae: pars partibus istis,
Pars illis certa seditione favent.
Iamque furor veget: at proles Cyllenia, judex
Ambiguae capitur litis ad arbitrium.
Ille, alte extensa medio super agmine virga:
Quae nova pacatis rixa, ait, orta locis?
Optius taciti residete, quiescite Manes!
Frustra est de tanto litem agitare viro.
Quin gaudete, diem iam vos obiisse supremum,
Orbi dum hoc hominis Daemonium superest.
Nunc et honor vobis manet: at si vita maneret,
Nec vivis nec post fata maneret honos.AD WISTOCHIUM, PATRIAM, X.
SI mea quid posset doctum testudo sonare,
Tersis quod gratum se probet auriculis:
page 309, image: s325
Non ego Wistochium, o dulcis mihi patria, sic te
Obscuro paterer delituisse loco.
Sed te sublimi mecum super astra volatu
Musae pernicis remigio eveherem:
Nec foret ulla ullo tellus sub sidere, quae dehinc
Urbibus in claris te quoque non caneret.
At quam me ingenio tenui produxeris, et quam
Nullus honos nostrae, conscia mi es, citharae.
Ut tamen insigni possis clarescere fama,
Et residem ignota tollere verticem humo:
Sunt alii et porro tibi erunt, sintque o precor! a queis
Clara tibi famae lux micuisse queat.
Et iam certe aliquem video tibi surgere Solem:
Hunc cole et hoc jam nunc auspice tolle caput.
En tibi Tuscarum, genii ingeniique potentem
Dotibus, en docta nobilem ab arte virum.
Is dabit, ipsameo cum haud sit te ut nomine iactes,
Nomine me iactem postmodo ut ipse tuo.AD REINERUM REINECCIUM. XI.
REinecci, a puero Sophiae quem nectare Pallas,
Aetheria et Clejo nutriit ambrosia.
Reinecci, qui magno animo, magnoque labore
Aggrederis nostri temporis historiam:
Quaeque diu priscis latuerunt abdita seclis,
Ad lucem e tenebris eruis, eque situ:
page 310, image: s326
Gvelphiadumque Ducum repetita ab origine prima
Stemmata, et augustae fortia facta manus
Perpetuo condis calamo, redivivaque famae
Dehinc ulla prohibes lumina nocte tegi.
Quas tibi pro tantoque animo tantoque labore,
Nocte dieque cui pervigil immoreris:
Quas aevum hoc grates referet? quae digna repono
Praemia? Non meritis ulla sat aequa tuis.
At satis o habeas, nos te unum agnoscere secli
Hujus, et unanimi te canere ore oculum:
Per quem olim cernent nos nostraque gesta minores,
Quo sine nil nostri post sciat ulla dies.
Cetera quae tibi debentur, dabis ipse tibi ipsi,
Quo dare non quisquam quit potiora aliis.
Nam vita quidnam est potius, quam per tua scripta
Das pariter terris, principibus, populis:
Quei simul haud etiam, ter maxima praemia, eandem
Dent tibi, qui scriptis es sua vita tuis?In Scitum DANIELIS RINDFLEISCH BUCRETII MEI. FERENDO VINCO.
ANcipitem tecum pugnat Sors callida pugnam,
Teque suo quoque vult subjicere arbitrio.
Nil agit: obnixus tu contra, nobile pectus
Et validas offers fortia ad arma manus.
page 311, image: s327
Haec ferit; haud tu illi cedis, sed comminus ictus
Excipiens scuti tegmine membra tegis.
Quin etiam referis: sed enim iste imbellior ictus,
Quando aliud nil, quam ferre, ferire tuum est.
Tu tamen hoc telo quantumvis fretus inerti,
Sortis acuta facul vincere tela potes.
In scutique tui descriptum margine scitum
Obtendis sortis, VINCO FERENDO, oculis.
Quo magis irritata illa omni robore torquet
Spicula, et usque in te vi violente ruit.
Tu nihilo perstas minus, altae rupis ad instar,
Nec fluctus quam nec flabra Borea movent.
Sed quonam tandem dubiae haec certamina pugnae?
Et sors victricem se hinc feriendo probat:
Et tu victorem te iactas inde ferendo
Bucreti: ergo utri palma beata manet?
Palma tua est: nam tu dum vincere, vincis ovasque:
At Sors dum vincit vincitur et teritur.AD GREGORIUM GUNTHERUM. XIII.
Dulcacidus cui dictus amor, nae huic nomine vero
Dictus, et haud ulli tam bene notus amor.
En tu qui mecum vixjam, Gunthere, fidelis
Aurea raptus eras sub juga amicitiae:
Gunthere, o melici medicique Dei incluta proles,
O saltem in curas mi date amice meas.
page 312, image: s328
En mihi continuo ereptus, procul exigis a me,
A te aevum ipse procul exigo nunc viduum.
Utque mihi haud pridem tantillo tempore tecum
Esse, fuit dulci dulcius ambrosia:
Sic modo et aetatem dehinc a te forte remotum
Esse, mihi est tristi tristius helleboro.
O Superi, Superi: vestro sub numine sacra
Qui regitis juncti jura sodalitii:
Si quae iam puro sese ardent corcula amore,
Immerito vobis sic cruciare lubet:
Perfidia et ficto qui fallunt pectore amicos,
Quae merito paena iis, quis cruciatus erit?AD JOANNEM FINCRIUM VRATISL. XIV.
ETte Jane, tuae lumen praenobile Breslae,
Compellare rudes audeo per numeros.
Audeo. sed quis tam audacem facit impetus, ut te
Tantum non verear sollicitare hominem?
Cogit amor, magnis stimulans mea pectora flammis,
Ignoto ignotus carus ut esse velim.
Unde mihi, quaeris, tanti vis fervida amoris
Claustra sub incensi repserit ima animi?
Ne quaere. Aonidum quis amator, te quoque quinen
Una amet, Aonidum qui cluis unus amor?
page 313, image: s329
Sed me etiam vis maior agit, doctissime Fincki,
Nec modo me hoc uno fixit Amor iaculo.
En istud quanto gravius? Bucretius ille
Cujus ab una anima spiro trahoque animam:
Ille tibi consanguineo conjunctus amore,
Me rapit et parili inflammat amore tui.
Nec tu devotum ignoti aversabere pectus:
Quin spes est, mecum mutua ut et facias.
Aut si fors renues; dum adeo Bucretium amabis,
Cogere invitus me quoque amare simul.
Nam qui illum sine me tibi amare sit, ipse ita totum
Quem induit, ut totus usque sit ipsius ego?
Sed minime renues, utque odisse haud potes illum,
Me quoque nec poteris, non nec amare voles.
O BucretI uno qui sunt in pectore juncti
Tam bene, et unus eos quam bene junget amor!AD JOANNEM AB HOECKELSHOVEN VRATISL. XV.
NOn tibi visus ego, non tu mihi visus es unquam,
Jane, novenarum maxime Virginum amor:
Et tamen invisum ipse ego te sic diligo, pauci ut
Praecipua intimi amant membra sodalitii.
Quei fieri hoc pote sit, Jane o carissime? vel quei,
Sic ut amem, potius non fieri pote sit?
page 314, image: s330
Te meus alter ego Bucretius ardet, habetque
Corde tuo penitus corque animumque suo:
Tu parili tuum amore ardes Bucretium, habesque
Corde illius item cor animumque tuo.
Hinc quei etiam ipse tui non flagrem totus amore,
Totum si volo Bucretium amare meum?
Tu quoque ames me BucretI tui amore necesse est,
BucretI cum habitem pectore totus ego.
Quin illius uti sum, sic tuus: illius ut tu
Contra jure eodem cogeris esse meus.
Annuis? an qui sim quaeris prius? ha, tibi notus
Sum nimium, notus si satis ille tibi.
Annuis. o Dii, quem similem huic vidistis amorem?
Ecce unam spirant corcula trina animam!AD WOLFGANGUM ZEILEISEN. XVI.
NEc frustra tibi cor de nobiliore metallo
Effinxit sollers Iapetionides.
Nam Wolfgange, quid in vulgo marcescere, lenta
Et trahere in vanis otia delitiis?
Te genioque alacri et vi mentis vividae ab usque
Iis annis, aliquid queis licitum est sapere:
Natali procul a nido, procul ore parentum,
Et cognatorum dulcibus alloquiis:
page 315, image: s331
Externos juvit populos invisere, et orbis
Vestigare vago pervia regna pede.
Nimirum quia te civem mundi esse sciebas;
Qua pote, erat totam noscere amor patriam.
Macte o hoc animo, juvenum cultissime! tamque
Difficilis post tot dura pericla iteris,
Nunc iam blanda iterum sectare umbracula Phoebi,
Pieridum inque sacro suave quiesce sinu.
Pellaeum extollant alii juvenem: spatia orbis
Pluria cui quondam perdomita esse canunt.
Quantum hoc, totum animo cepisse orbem, comniaque orbis
Secum avecta cata mente tenere bona?AD ALEXANDRUM HAKE. XVII.
NObilitas nil paene hodie, nisi nobile nomen:
Cetera; vix quidquam est nobile nobilibus.
Rari, queis virtus potior, quam stemmata multis
Undique maiorum spendida imaginibus.
At tu, si quis in his, certe unus es, aurea Virtus
Queis cordi et Musarum incluta sunt studia.
Unus in his certe es, sanguis generose parentum
Nobilium, et juvenum floscule nobilium:
Fortis Alexandri cui stat de nomine nomen,
Atque animus magno par duci inest Macetum.
Perge modo, ut tibi ceptum iter est, et confice quod iam
Curris inoffensi calce pedis stadium.
page 316, image: s332
Certa manet te palma, laboris et ardua merces,
Quo sua divendunt Dii pretiosa bona.
Auguror, augurioque fides non vana: Deorum
Sit modo vita tibi munere, talis eris:
Per quem nobilitas virtutis luceat, a quo
Fulgidus Aonidum nobilitetur honos.
A quo nobilitas sit nobilium ipsa virorum
Sese ipsa atque ipso nomine nobilior.
Immo unus triplici tu nobilitate decorus,
Unicus omnis eris nobilitatis apex.In Album CORNELII MARTINI. XVIII.
Qui tibi pridem omnemque animum, mentemque animi omnem
Adstrictam fidei vinclo adamantino habes:
Cui me sacravi totum, quem pectore toto
Perpetuumque colo, et perpetuum veneror:
Nunc demum, Corneli, amor o meus unice, et idem
Omnium amor Superum atque idem hominum omnium amor.
Idem hominum omnium amor, quorum est amor incluta virtus,
Quorum amor est Phoebus, quorum amor Aonides:
Nunc demum sinceri animi, mentisque fidelis
Syngrapham, et artae testamen amicitiae
Me poscis: simituque jubes mea nomina amicum
Candidulo profiteri heicce tuum in numero.
page 317, image: s333
Poscis me, et vulgi poscis de more, jubesque;
Cui ut libeat morem, aut quei liceat gerere?
Ut libeat? quando ipse tuo me corde recepsti,
Inclusum et fibris in penitis retines.
Dum effigies mea sculpta tuis sedet usque medullis,
Tu sculpi infirmis me cupis in tabulis?
Non aequum est: ego quod teneo, non muto: latebris
Tutius his lateo, quam tabulis pateo.
Sed vellem tamen, ut velles, dum mi amplius instas:
Quei vero hoc liceat temporis articulo?
Ut te dignum aliquid tibi scribam, et quod meo amori nunc,
Par sit, opus magno est ingenio et genio.
Nunc neque mi ingenium, genius neque mi ullus adest
Nec Clarii ulla DEI aura intrat inertem animum.
Longe absunt Musae illae, et abest longe illa, beato
Quae me olim fovit triga sinu Charitum.
Nescio quid tamen, ecce, repente mi amabile in aurem
Laetior ore tenello ipse susurrat Amor.
Sanctus Amor, sanctique et praestes et auctor amoris,
Cui genitrix virtus, Mercurius genitor.
Quo duce iam libet, et tanto licet auspice, munus
Solvere, quod tanto a me exigitur studio.
Ergo mei oris uti simulacra perennia perstant
Affabre sub corde effigiata tuo:
Sic etiam simulacra sui, manus aemula rite
Contra auro his caris exprimat in tabulisque
page 318, image: s334
Utque animus tibi devotus, tibi dedita mens est
Corque meum immortali ut fidei igne flagrat:
Sic quae dextra fidem sacro tibi foedere junxit,
Dextra eadem fidei det monumenta meae.
Stetque inter reliquas, reliquis specienda ab amicis,
Quos tibi parque fides parque animus sociat.
Par animusque fidesque: aut me unum animusque fidesque hoc
Maior, quo ante alios me magis unicum amas.AD JANUM VOLSCOVIUM. XIX.
BArbaram amare ecquis potesit, nisi barbarus ipsus?
Barbaro et ipsa ipsi barbara virgo viro
Juncta, ecquae generet nisi barbara pignora, tota
Plena nova fiat barbarie unde domus?
Barbaram amas tu, Jane, tamen, nec barbarus audis,
Nec quoque vel mores barbarus aut animum es.
At quia Barbaram amas, si hinc barbarus esque meresque
Dicier; o quis non barbarus est juvenum
Omnigenum? quando nemo est tam barbarus, ut non
Barbaram amet, lectoque optet habere suo.
Sed tua dici etiam haud pote Barbara barbara, nec vel
Tantillum corde aut corpore barbari habet.
Ipse vides. quisque haud videt et simul invidet? ha, quid?
Barbara si tua sit barbara, barbara erit
Cuncta puellarum turba, atque etiam Venus ipsa;
Ipsa Venus; quae quod pulchrum et amoenum habui
page 319, image: s335
Huic dedit omne, et qua potuit cura usque ita compsit
Unicam, ut usquam alibi haud sit reperire aliam,
Quae sit compta, haec ni sit vel comptissima, et inter
Virgineos divino oris honore greges
Sic sola eniteat, velut enitet ipsa Dione
Caelestes inter sola venusta Deas.
Ergo quid e vobis statuam nisi bella venusta
Pignora, tam culto posse geni thalamo?
Quales candiduli Veneris pupi, ille Cupido,
Hic Amor, et reliquum examen herae Cypriae.
Ofelix et Barbara, et o tu Barbarae amator!
Felix o nata hinc post nova Barbaries!AD MARTINUM BRASCHIUM. XX.
Quos tibi dem numeros, Braschi optime? quos queo, nolo:
Quos cupio, nequeo. quos tibi dem numeros?
Haereo. quod nequeo, cupio: quod non volo, possum.
Ergo quos nolim, quos cupiam numeros?
Haereo. sed quos tu cupis, an queo? quos queo, non vis?
An quos vis, nolim? quos volo, non cupias?
Certe horum unum aliquod certum. sed fare, quod horum
Certum, quod certum sit mihi sitque tibi.
Quod volo ego, ipse cupis: quod possum ego, debeo velle.
Nonne ergo possim quos cupio numeros?
Quos possum, haud cupiam? Nonne ergo quos ego possum,
Tu cupias? nolis, quos nequeo numeros?
page 320, image: s336
En cape, quos possum dare, quos volo, quos dare me vis:
Testes sincerae et pignora amicitiae.
Doctos non possum, nec tu cupis: heic ubi docti haud
Carmen, sed veri quaeris amici hominis.
Huncque ego dono tibi tali cum carmine talem,
Quale cupis carmen, qualem hominemque cupis.
Tu cape utrumque simul: simul et mihi te ipse vicissim
Mancupio dede, ut dedo me ego ipse tibi.In Album LAURENTII WOLFFII. XXI.
EXemplum parilis si quis quam quaerit amoris,
Ne iam ultra antiquis quaerat ab historiis.
Non ad Dardanium Hyrtaciden eat Euryalumque,
Non ad Pirythoum, Theseaque Argolicum:
Non ad Damonem aut alios, quos fama sacravit
Perpetuae nomen perpetuum fidei.
Sint sua, sint priscis exempla: En nostra tibi aetas
Protulit omnigena clarius historia.
Ecce ducos juvenes aequales corpore et annis,
Moribus aequales ecce duos juvenes.
Ecce duos juvenes studiis atque artibus iisdem,
Vita eademque pares ecce duos juvenes.
Ecce duos juvenes animo uno et pectore junctos,
Imo anima una unos ecce duos juvenes.
page 321, image: s337
Ecce. sed ulterius quid dicam? an nomina dicam?
Nomina verum ad quid dici utriusque juvet?
Qui scit Wolffiaden, scit Acidalium simul ipsum:
Qui scit Acidalium, scit quoqud Wolffiaden.
Nam haud aliter pote cum sit Wolffius usque et ubique
In suo Acidalio, in Wolffio Acidalius.
Immo cum ipsus Acidalius sit Wolffius ipse,
Wolffius ipse et sit cum ipsus Acidalius.
Dehinc ergo exemplum parilis qui quaerit amoris,
An iam ultra antiquis quaerat ab historiis?PAULLO MELIOSSO. XXII.
UT primum arrectas tetigit mihi nuntius aures
De Sponsa AEMTLIA, Sponse MELISSE, tua:
Illa simul mentem tetigit mihi vinea, de qua
Fertur Evangelica mentio in historia.
In quam conducti seu primo lucis in ortu,
Seu medio, sero denique sive die:
Unam omnes tamen a domino retulere laboris
Mercedem: imparibus gratia parque fuit.
Est eadem vitae ratio mihi visa jugalis,
Et quasi diversi formula conjugii.
Seu quis enim huic primis dedat se prot inus annis,
Maturae aetatis seu medio in stadio,
Seu declinantis spatio iam serius aevi:
Aequa manent cunctos praemia, quemque sua.
page 322, image: s338
Quos igitur propere vitae juvenilibus annis
Dat fructus aliis conjugialis amor:
Hos tibi vel sero dat amor tuus, utque det, opto,
Illum orans, quo dat dante, dabitque, Deum.
Hic faciat dicas, MEA SERA ET SOLA VOLUPTAS:
Benjamin inque novo sis vetus ille Jacob:
Illud et experiare, e Graeco vate quod olim
Romuleo vertit Musa Latina sono:
SERA ET TARDA NIMIS, SED FAMA ET LAUDE PERENNI.
Tu vive Aemyliae, vivat et illa tibi.
Haec tuus ex toto tibi corde MONAVIU soptat.
Ille tibi veteri junctus amicitia.
Ut rata sint eadem, clementi numine porro
Is faciat, de quo vere ita versus ait:
MUNERA PROPITIIS MANIBUS VENIENTIA DIVUM
COMPENSANT GRATA COMMODITATE MORAM.
page 323, image: s339VALENTIS ACIDALI ODAE.
AD DANIELEM RINDFLEISCH BUCRETIUM MEUM, PARODIA AMOEBEA.
Ex Horat. Od. 9. lib. 3.
Ac. DOnec junctus ero tibi,
Nec quemquam potius mens tua foedere
Maiori juvenem colet;
Divorum videor sorte beatior.
Bu. Donec non alium magis
Ardebis, neque erit vivere sic grave,
Juncti ceu modo vivimus;
Ipso mi videor prosperior Jove.
Ac. Me pol certa fides ligat
Cunctos firma dies et stabilis manens:
Pro te nunc renuam mori,
Ut parcant animae fata superstiti.
Bu. Me torret quoque mutuis
Sincerae Veneris filius ignibus:
Pro te bis cupiam mori
Ut parcant capiti fata superstiti.
Ac. O sic dia velit Fides!
Conjunctosque jugo servet aheneo,
Ut nostra obstupeant fide,
Par fratrumque canant nobile posteri.
page 324, image: s340
Bu. Jam iam cetera vilion
Turba est: tu potior solus, et arduo
Mi numquam minor agmine.
Tecum vivere amo, tecum obeam lubem.In Funus J. ACOBI CURTI.
Quicumque spectant, quique vel audiunt
Tam sortem acerbam, tam miserabilem,
Imas dolentes ad medullas
In lacrumas pariter liquescunt.
Et nunc miserti navicoli gregis
Lugent relictos in medio freto,
Tantisque damnatam periclis
Cum gemitu adspiciunt carinam.
Nunc te peremptum respiciunt male,
Te, magne Curti, sic male perditum
Planctu sonore perstrepentes
Tristibus ingeminant querelis.
Te, magne Curti: maximus arbiter
Rudolphus orbis Romulei et caput
Quem puppis Augustae magistrum
Fecerat, imperiisque clavum
A se secundo tradi derat loco,
Dextraeque fisus consilio et tuo
Tecum per undas aestuosi
Aequoris imparvidus regebat
page 325, image: s341
Navim receptis tot populis gravem,
Foetam virum vi praevalida: hei tuae
Vi mortis, infracta nimis vi
Et properi interitus dolore.
Qualem magistrum velivolae ratis,
Quem nauticae artis gnava peritia,
Rectricis et prudentiae vis
Consiliis animosa cautis,
Ususque multi rite fide data
Industriose exercita dexterae
Admovit ad clavi gubernal,
Et statuit sibi vasta puppis
Magni per undas Oceani Ducem;
Illamque sese, illi sibi creditos
Credens suos enavigare
Cuncta pericla pericla spectat.
Si coecus olim iam in medio aequore
Unde unde fatorum impetus irruens
Fixumque inhaerentemque clavo
Abripiat violente tractu:
Et vorticose merset adobrutum
Lethes profundo non satiabili:
Orbata non tantum carina,
Nec modo cetera turba nudae
Vectrix carinae, incerta viae, sui
Incerta, certi certa periculi,
page 326, image: s342
Ipsumque ademptum, ah destitutam
Seque simul, simul usque luget.
Sed iuget in partem ipse etiam exterus,
Cui scire tales cumque datur vices,
Tot usque in alternum dolorem
Solvitur ex utriusque sorte.
Et nunc gubernatorem adeo inclutum
Sic perditum cit flebilibus modis:
Praeconio digno inque dignum
Exitium lacrumans honestat.
Nunc navem et ipsam navis et incolas
Suspiriosis fletibus ingemens
Deplorat, importuna damna
Pectore commiseratus imo.
Sic, Magne Curti, te tua non modo
Privata te Germania nunc duce
Quem vis sibi improvisa fati
Praecipiti eripuit procella.
Hei navigans non sidere prospero
Germania et Germanica quod ratis
Germanicorum alveo capace
cumque vehit populorum, in alto
Jam destituti praetumidi maris,
Deflent ademptum, te sibi, te sibi
Deflent ademptum, te fluore
Perpetuo lacrumarum inundant.
page 327, image: s343
Te te, sed incerti mage tene, ten',
An se mage ipsos, se miseros mage
Ipsos fleant, ipsos fluore
Perpetuo lacrumarum inundent.
Utrosque deflent, te simul atque se,
Utrosque inundant, te simul atque se,
Utrosque flent, utrosque inundant
Te simul, ah miseri, simul se.
Sed praeter ipsos flent pariter quoque
Illi, ratis quos non eadem vehit,
Nec casus idem tangit iste,
Angit idem tamen hoc periclum.
Franguntur omnes Caesare cum suo,
Cui parcere uni fata nefaria,
Damnis et humanis superstantem
Altius haud tetigisse erat fas.
In Curtio ergo Caesare cum suo
Mors laesit omnes. quis querimoniis
Finem jubebit, quis dolori,
Praecipietque modum vel irae?
Irae et dolori et sit querimoniis
Finis tamen iam, sit modus. uvida
Siccemus a longo ora fletu,
Atque animis redeat serenum.
Est unde vulnus tam coeat patens:
Nec Dii medilam sollicitis negant.
page 328, image: s344
Dudumque circumspectat acer,
Acer et in medio dolore
Caesar salutem tum sibi tum suis
Dextram, requirens Curtiadem novum,
Jactura quo pensetur istaec
Cunctaque damna resartiantur.
Nec longe abest, cum par veteri novus
Quaesitus alta indagine pectoris,
Monstrantibus Diis eruetur
Auspicioque bono repertus
Successor illa sede locabitur,
Quam Parca desolaverat invida
Nequicquam: et implebit prioris
Munia pervigili labore,
Et tam sagaci mentis acumine,
Fidique cura perpete consili,
Ne Curtius desideretur,
Aut periisse putetur orbi.
Sic o sit! et iam sic erit. Haud tamen
Obliviosi nube silentii
Ille ille noster, noster ille
Curtius involuetur unquam.
Ingratus orbis non adeo usque erit,
Ut Curtii non se memorem sui
Praestet, nec erepti superstes
Heic studeat retinere nomen.
page 329, image: s345
Nomen superba nobile gloria
Viventis, haud ignobile mortui
Passurus: invito vel ipsi
Quod mermori celebrandum honore.
Tam multa nam vestigia cum sui,
Tam magna nam vestigia cum sui
Impressit heic, impressit illic
Per spatium Imperii usque quaque
Factisque dictisque omnimodis bene
Semper merendo: ah illius illius
Tandem modo quo, si velit quo,
Dememinisse valebit unquam?
Non si allaboret, Curtia nomina
Delebit in se: nec cupiat licet
Quibit negare: et si tacebit
Ipsa tamen merita eloquentur.
Prodentque sese, si teget impius,
Illumque clara voce redarguent,
Et voce clara hinc inde cogent
Perpetuas resonare laudes.
O Curtium! o Sors quae nova Curtii!
Cui perpes Orbi, dum manet Orbis hic,
Ipso orbe et invito, manebit
Fama decusque perenni clarum.
Qualis per orbem, qualis erit mihi
Diis invidendo nomine Curtius,
page 330, image: s346
Orbe et volente et sic amante,
Tamque pio studio fovente?
O vita, et o mors incluta Curtii!
Vita sed o mors ter magis incluta!
Quis vivere optet, sic, mori sic?
Vivite sic et erit mori sic.Ad V. Cl. JUSTUM LIPSIUM.
Quem tu, Lipsiado, semel
Scriptorum Critico pollice finxeris:
Illum non stylus acrior
Compunget reprobum, non situs indecor
Blattis mittet edacibus
Praedandum, neque nox invida tristibus
Turpatum tenebris caput,
Cum mortis tetricas exierit manus,
Subducet Clario gregi;
Sed quae culta novum pagina iam nitet,
Et doctae comites Notae,
Reddent perpetuo tempore vividum.
Phoebi principis artium
Dignamur soboles inter Hyantios
Primum ponere te choros,
Et iam dente minus roderis invido.
O caliginis horridae
Priscas qui nebulas, Sol nove discutis:
page 331, image: s347
O altis quoque noctibus
Immissura diei, si lubeat, jubar:
Totum muneris hoc tui est,
Quod clarent oculo rite legentium
Romanae Sophiae libri:
Quod discam, et didici, quod didici, tuum est.AD JO. MAT. WACKERUM Parodia ad Odam Horat. x. Epod.
BOna juganda SPONSA prodit alite,
Petens amantem WACKERUM.
Ne plumbeis imbelle verberes latus,
Auster caveto, flatibus.
Sudos madores Aquilo, deterso polo,
Atrasque nubes differat.
Adspiret Eurus, qualis altis vallibus
Motat virentes flosculos.
Et Phoebus aucta luce amicum arrideat,
Qua laetus Erigonen subit.
Iniquiore nec fruatur aethere,
Quam Paphia Divarum manus:
Cum Cypris antrum fecit iter ad Ilium
In abditum Anchisae torum.
O quantus inflat Wackero sudor tuo,
Tibique fervor flammeus,
page 332, image: s348
Et illa virginalis eiulatio,
Preces et Idaliam ad Deam:
Navifragus imo cum praeaestuans sinus
Vado carinam solverit.
Amica quod si sata dulci pignore
Festina matrem fecerint;
Perenni clara consecrabitur dies
Haec festa Diis jugalibus.PARODIA EIC EYOANACIAN.
Quam tu, MORS, pia MORS, semel
E vita placido fine vocaveris:
Illum non timor amplius
Turbabit trepidum, ne stygius Charon
Cymba ducat Avernica
Vectorem, neque gens infera sontibus
Damnatum maculis reum,
Quod vitae reprobas instituerit vias,
Vexabit cruciatibus.
Sed qua laeta sacer gramina fons rigat,
Caelestes Genium manus
Ducent Elysio tramite sospitem.
Jovae Principis omnium
Non spernet soboles inter amabiles
Caeli ponere me choro:
Et iam corde magis sublevor entheo.
page 333, image: s349
O menti bene consiae
Dulcem quae reditum MORS pia conficis:
O ipsis quoque perditis
Allatura obitum, his si libeat, pium!
Totum muneris hoc tui est,
Si tollar gregibus depereuntium
Salvandi socius gregis:
Si sancte moriar, cum moriar, tuum est.In Obitum CHRISTIANI, JACOBI FILI, MONAVII. Defunctus ipse loquitur.
SOl vitae, genitorque lucis, ipse
Lux mera, et mera vita, lucis a se
Et vitae dederat mihi nitorem:
Et sparsum radiis suis, novam me
Gentis nomine Lunulam vetustae
Fecerat sibi, miseratque erris
Fulgere in decus aemulum parentum.
Fulsi lumine splendido parumper
In patris decus, in decusque matris,
Huic lux, vitaque: vita luxque et illi,
Gratus omnibus, omnibus suavis,
Queis fulgor meus hic, nitorque visus.
Sed me lumine non meo micantem
page 334, image: s350
Auctor luminis ut repente missum
Terris intulerat, repente rursum
Terrris abstulit: inque puriorem
Lucem transtulit: et sibi propinquum
Plus haurire dedit sui nitoris
Ipso e fonte perennis ignis, et iam
Inter siderei faces Olympi
Accendit radio sereniore.
Heic iam splendeo Lunula innovata
Constantis fidei novella Luna.
Aeternum et liquida micabo flamma
Sidus sidere purius Dianae
Orbis clarior igneo orbe Phoebi.
Exstinctum male ne putes abisse,
Tu tristis pater, atque maesta mater,
Nunc iam luceo, nuncque vivo demum
Ipsa in lucis origine atque vitae.
Heic et vos diuturniora terris
Astra, perpetua astra deinde caelo
Exspecto, et maneo diem dierum,
Quo nos luminis auctor ille nostri
Sol noster, socias locum hunc sub unum
Conductis radiis, pare sque luce
Concordi faciet nitere stellas,
Caelum ut pluribus impleat sibi astris,
Semet pluribus et coronet astris.
page 335, image: s351Pro salute atque incolumitate FRIDERICI, JACOBI FILI, MONAVI.
GEntis incluta spes Monavianae,
Patris filiole incluti Monavi,
O tenelle puer, tener puelle,
Nunc iam nomine, reque dives olim
Pacis o Friderice, et o honoris!
Vive, vive puer, puer tenelle,
Cresce, cresce tener, tener puelle,
Ut sis nomine reque dives olim
Pacis o Friderice et o honoris!
Vive, cresce decus 'Monaviorum,
Subnatus decori Monaviorum.
Hoc optat pater, hocque mater optat,
Hoc sperat simul ille, et illa sperat:
Sed scit patruus, ac videt futurum
Jam fraterculus in polum recepti.
Pleni numine iam propinquiore
Divis additi uterque, uterque divi,
Successore novo invicemque laeti
Gaudent gaudia mutua, et suis te
Gratantur sobolem hanc, sibique fratrem hunc
Alter, alter et hunc sibi nepotem;
page 336, image: s352
In quo reddita sint recenter orbi,
In se perdita quae fuere quondam.
Felix augurium hoc, ratum sit omen!
Omen, auguriumve si, vel est si
Oraclum ptoius. Sit o sit ipsum
Quodcumque est, liquidum: sit usque quaque
Praesentis fidei atque veritatis.
Nec tu falle tuos puer tenelle,
Vanos argue nec tener puelle.
Sed nec fallere tu velis parentes,
Et nec arguere hos queas beatos.
Quin iam nunc properans gradus minutos
Annorum indole praevenire gestis
Sublimi indole mentis ingenique,
Sublimi indole et oris atque morum:
De te plura etiam spei benignae
Sponsu pollicitus benigniore.
Vive sic bone, sic puelle cresce,
Cresce sic puer optime atque vive,
Svavis pusio, suavium parentum,
Corculum patris, ipsa vita matris:
Patris filiole incluti Monavi,
Matris filiole inclutae Holzpecherae,
Gentis incluta spes Monavianae
Sic sis nomine reque dives usque
Pacis o Friderice, et o honoris.
page 337, image: s353IN EPIGRAPHEN MUSAEI MONAVIANI.
VItae summa brevis beatioris
Ex sortis sapientiaeque lege
Musaei est titulus monaviani:
Musaei hic titulus Monaviani:
Secum vivere, longe abesse turba,
Gaudere innocua quiete: rerum
Abstinere alieniore cura,
Suis otiolum suum occupare:
Fortunam bene ferre utramque ubique:
Si quidquam est agere aut pati necesse,
Non spectare homines, Deum intueri,
Hinc caussam trahere, hinc opemque caussae:
Mortem perpete sic diu atque noctu
SEcum volvere cogitatione,
Peccatum magis ut magisque semper,
Ipsa sed minus, ut minusque semper
Vitetur, metuatur, horreatur:
Mundum et qualia quantacumque mundi
Magno pectore non habere magna:
Vita ista fragili ac laboriosa
Vitam perpetuam ac voluptuosam
Affectare magis: bonis caducis
Aeternum unum avido anteferre voto:
Cura corporis et brevis salutis
page 338, image: s354
Longe postposita, imminere soli
Immortali ammae beatitati:
Sic se denique comparare totum,
Ut mens laeta prius libensque terreo
Quam vel libera vinculo evocetur,
In caelum cupiat suum evolare.
Musaei hic titulus Monaviani est,
Musaei titulus Monaviani
Ex sortis sapientiaeque lege
Vitae summa brevis beatioris.PARODIA Ad Phasellum Catullianum.
ROsa haec, rubere quam videtis hospites.
Ait prius fuisse candidissima:
Neque ullius decus suave lilii
Nequisse praeterire; seu coloribus
Opus foret valere, sive odoribus.
Et hoc negant, perenniculta Chloridos
Negare septa, triplicisque Gratiae
Roseta, Paesti amabiles et hortulos,
Paphonque et IdalI inclutum jugi nemus:
Ubi illa denique id coloris exuit
Decus prioris, et rubente purpura
Eburneas pudenter induit comas.
page 339, image: s355
Venusque Cypria, o, Nemusque Cyprium,
Tibi hoc fuisse et esse cognitissimum
Ait Rosa ista, primulosque flosculos
Tuis stetisse dicit ante vallibus,
Tui imbuisse se fluore sanguinis:
Et inde mox supra albicantium gregem
Caput tulisse fulgidum: corallinae
Ut igneo micant rubore bacculae;
Simul tibi aspra spina fixerat pedem.
Neque ulla vota Florealibus Diis
Sibi esse facta, cum his abiret a rubis
Profecta in orbis omnis extimas plagas.
Sed haec fuere nunc honore perpetim
Vegetque proprio, vigetque honos tibi,
Nemusque Cyprium, o, Venusque Cypria.XENIA AD LAURENTIUM WOLFIUM.
SI boni quidquam attulissent Januariae Calendae,
Care Laurenti, mihi me carior sodalis ipso,
Illius partem tibi de more donarem recepto
Saeculi nostri, et fausto sub anni exordio recentis
Xenia haud ingrata iam nunc corde mitterem lubenti:
Sed boni nil attulerunt Januariae Calendae:
Nil boni. Quidnam ergo dem nunc aut tibi donare possim,
page 340, image: s356
Care Laurenti, mihi me carior sodalis ipso?
Nil queo. Quidnam ergo flagitas vel flagitare possis
A Valentino, tibi ipso te sodali cariore?
Nil potes. Nil ergo do, nil ergo tu me flagitabis.
At tamen ne dem nihil, ne Januarias Calendas
Debito fraudare honore, consuetudinemque nostri
Turpiter migrare credar aevi: Do tibi ecce versus
Pauculos, duros, famelicosos atque claudicantes,
Aridos, mancosque, semitariosque et invenustos,
Ruris atri plenos atque plenos inficetiarum,
In quibus munusculis vestigium haud apparet ullum.
Tu cape hos. donumque, si quid esse Musas atque Phoebum
Judicas, non vile judica: et si quid requiris ultra
Praeter hos versus misellos, hoc chartaceumque donum;
Tot salutes accipe, ordiens quot annum luce prima
Sol coruscus verberat nivalis agri litorumque,
Litorumque montiumque arenas: quot magnum sub aequor
Primula adventu suo stellas abire cogit EOS.
Tot salutes accipe, et plures: ut aeternos superstes
In dies, quotquot poli volvuntur a gyris citatis,
Et revolvuntur vago caeli reciprocantis orbe,
Sanus ac felix mihi Divum benignitate vivas.
O vale et salve: vale usque perpete et salute salve
A Valentino, tibi ipso te sodali cariore,
Care Laurenti, mihi me carior sodalis ipso.
page 341, image: s357VALENTIS ACIDALI EPIGRAMMATA.
AD SOLEM De Urbe Uratislavia.
PHoebe Pater, mundi alme ocule, extima lativii orbis
Qui lustras curru moenia lucifero:
Phoebe usquamne aliquid Breslaea pulchrius urbe
A roseone aliquid clarius axe vides?
Dic Pater. at quidnam hoc? quid quaerenti aurea vultus
Lumina mi obscura nube repente tegis?
Hem video Tene o etiam clarissime lucis
Arbiter, invidiae noxia vis tetigit?
Hoc est, Phoebe: tuae lucis lux aemula pridem
Te urit, et hos urbis ferre nequis radios:
Illa tibi rutilo certans jubare, alto apice urgens
Astra, decus jubaris verberat acre tui.
Sed tantumne habet invidiae, ut vel nomen ad ipsum
Liventi obducas pallidulum os nebula?
Quin o auricomi genitor venerande diei,
Linque Indis priscae dissita claustra viae:
Et iam huc flecte rotas: heic deinceps incipe oriri,
Aut venit hinc nobis te sine clara dies.
page 342, image: s358AD JACOBUM MONAVIUM.
IAm chelyn ad numeros aptabam et plectra, Monavi,
In Scitum canerem queis Epigramma tuum.
Et simul, ore ciens Phoebum: o unuc, Phoebe, mihi, inquam
Dignum exprome sacris si quid habes adytis.
Ille negat superesse aliquid: sic undique vates
Cuncti absumpse tuum in Scitum Heliconis opes.
Sollicito Musas: at Musae saepe vocatae
Teque tuumque aiunt linquere nolle animum.
Castalis fontes adeo: en, heic fontibus ipsis
Magna sitis; gutta et nulla liquoris adest.
Tum levis aura aures mihi personat: ito, MonavI
Quaere domum, Aonias qui petis, hospes, aquas.
Pro Phoebo ergo igitur Musisque ipsaque Aganippe,
Tu in Scitum mihi te suggere digna tuum.
Nam te dignum aliquid iam ubi quaeram, unum nisi apud te,
Te digna omnia qui te penes unus habes?AD DANIELEM RINDFLEISCH BUCRETIUM MEUM.
NOn Germanum ita germano Germanus amore
Diligit, ut fratrem tete ego frater amo.
Frater ego te fratrem, inquam: nam nomen Amici
Non in fraterno hoc mi sat amore facit.
page 343, image: s359
Nec me tu colis ipse alio, nisi fratris amore,
Et tibi Amici etiam nomine amare, leve est.
Quin si fraterno est amor ullus maior amore,
Hoc tibi ego sum, hoc tu carus amore mihi es.
Sed non fraterno est amor ullus maior amore,
Ut sis tu mihi, sim carior ipse tibi.
Imo etiam fraterno amor hic est maior amore,
Quo mihi tu es carus, sum tibi carus ego.
Dii date, fraterno sit nomen majus amore,
Aut nullum hic noster nomen habebit amor.AD JOANNEM CASELIUM.
DE Patria magni quondam certamen Homeri
Certatum Grajis urbibus acre fuit.
Haec ait, ille meus: meus est, contra altera clamat:
Quaeque alia et, dubia lite, reclamat idem.
De te etiam Musis ingens lis orta, Caseli:
Varniadesque suum Juliadesque suum
Esse volunt: neque te his illae concedere, alumnum
Illis et contra te hae rapuisse student.
Par fatum! sed dissi nile unum hoc: vi vus Homerus
Nulli paene urbi notus inante fuit:
At quis serus honos post fata secutus Homerum est,
Viventi iam nunc obtigit ille tibi.
Quanto igitur majus, clarum et carum esse ita vivum,
Maeonida tanto tu mihi maior eris.
page 344, image: s360AD EUNDEM.
Moeoniden olim civem adscripsere tot urbes
Quqeque sibi, atque hodie lis etiam haec dubia est.
Te quoque Juliades magno certamine Musae
Esse suum pugnant Varniadesque suum.
Fatum equidem geminum, sed quanto his maior habendus,
Qui Diis, quam populis qui movet invidiam.AD JORDANUM BRUNUM Nolanum Italum.
Qui talis tantusque cluis, simul omnium ut in te
Omnia sint unum dona profusa Deum.
Qui tibi Naturae thesauro e divite cuncta
Quae constant aliis singula, solus habes.
O caeli augustum et cunctis mirabile monstrum,
Quo Natura suo victa opere ipsa stupet:
Floso Ausoniae, Nolaeque tuae auree Titan,
O utriusque decus deliciumque poli.
Ecquid ego nostro te carmine dicere tentem,
Carmine quem digne dicere nemo potest?
Non ego. Tu superas Phoebi ipsius osque chelynque,
Nec de te Musis hiscere posse datum est.
Quid mi igitur de te sit dicere, fors nisi dicam
Unum illud, de te dicere posse nihil?
Quod faciam. at tibi sit satis hoc, vir maxime, laudis
Laudari nullo carmine posse satis.
page 345, image: s361In Tumulum PETRI MONAVI VRATISL. S. C. M. Medici.
VIs multa paucis discere, hospes? hoc audi
PETRUS MONAVUS clausus hac iacet tumba.
PETRUS MONAVUS: sed sat hoc: sat audisti.
In nomine ipso cuncta iam recognoscis,
Jam pridem in illo quae fuisse cognosti.
Nam fama nulli muta, tuque non surdus.
Venerare tumbam: dic bene, hospes: et gaude
Rescisse et hoc heic, forte quod minus scibas.
Vix plura didicit paucioribus quis quam:
Vix plura quis quam paucioribus discet.AD DANIELEM RINDFLEISCH BUCRETIUM MEUM.
EN tibi versiculos, Daniel suavissime, nostros:
O maiorque meae pars meliorque animae.
En tibi: quos animi vero candore petebas,
Vero animi candore accipere haud renue.
Quod me poscebas, modo habes: ego nunc, quod eram haud sum;
Nec tamen unquam alius, quam sum et eram antea, ero.
Quid loquimur? verum. Fui in aere tuo hactenus; id non
Sum amplius: Et nunc sum, qui fui et antea eram.
page 346, image: s362
Perpetuumque ero amicus in aevum candidus omne!
Tuque idem nunc es, qui antea eras, et eris.
Heus tamen: An vere, quod eram, nunc amplius haud sum?
Si dubitas; certo sic statues animo.
Qui dat, quod potuit; quod debuit, omne dedisse
Creditur: atque ego plus debeo, quam potui?In Bibliothecam MATTEAEI WOLFI.
ITala quos tellus, quos mittit Iberia libros,
Quos dat Belgiaci nobilis ora soli:
Gallia quos edit, vel quos Germania, vel quos
Ultima vix noto terra sub axe parit:
Tempora vel quotquot nobis antiqua tulerunt,
Tempora vel quot quot nunc quoque nostra ferunt:
Heic licet uno omnes oculo perstringere, et uno
Congestos toto ex orbe videre loco.
Plena vides denso stipatis ordine libris
Omnia, et ad numerum non revocare potes.
At quos nec numerus certa sub lege coercet,
Tectaque vix spatio liberiore tenent:
Unicus ingenio et canis venerabilis annis
Wolffius, hos memori mente animoque tenet.AD JOANNEM BOKELIUM.
CLare Machaonii Antistes gregis, ipsa Patronum
Aris quem statuit diva Hygiea suis.
page 347, image: s363
Ut te divini pandentem oracla Galeni,
Phoebigenum sancta conspicuum in cathedra,
Ut te audire mihi volup' est! tua ut enthea verba
Me juvat attonitis imbibere auriculis!
Saepe ego sic mecum, dum inhio tua dicta, Bokeli:
Dii, novus hic nobis unde Galenus adest?
Quam nihil huic illo, nihil hoc magis est simile illi!
Si fas, esse unum prorsus utrumque putem.
At quando id fieri nequit: aut priscum esse Galenum
In te hodie, in prisco aut te olim habitasse puto.
Sed quoniam id quoque vix credi pote: tu tamen aevi
Pergameus nostri jure vocare senex.
Nam quisnam est, qui te neget hoc iam ipsi esse Galeno,
Hippocrati quod quondam ipse Galenus erat?AD PHOEBUM DE ARNOLDO FREITAGIO.
DA paullum mihi, Phoebe, tuam chelyn et tua plectra,
Freitagio digne ut carmina pauca canam.
Da pater: aut tua quando manum chelys haud decet istam,
Nec tua plectra istis conveniunt digitis:
Sume tibi paullum ipse tuam chelyn et tua plectra,
Freitagio ut pro me carmina digna canas.
Sume Pater: nam cui medicas largitus es artes
Ipse, illum digne tu nisi nemo cannat.
page 348, image: s364
Quemque chely ipse tuis docuisti et ludere plectris,
Non alia hunc digne plectra chelysue canant.AD DANIELEM RINDFLEISCH BUCRETIUM MEUM, Rostochio abeuntem.
HAeret mens animi, Bucreti: tene abeuntem
Hinc potius mittam, seu potius teneam?
Ut teneam mihi amor tam fidi suadet amici,
Quo nihil huic quidquam carius est animo.
Ut mittam, contra in patriam tuns admonet ardor,
Qua nil quidquvam isti carius est animo.
Sed mittam potius. Nam te heic pia cura teneri
Longius optatae non patitur patriae.
Sed mittam: teque hoc devoto in pectore clausum
Nunc licet hinc mitttam, perpetuo teneam.AD EUNDEM, CUM JAM ABIISSET.
SI desiderio lacrumae solamina praestant,
Ipse mihi do solamina et accipio.
At desiderium in lacrumas si solvitur ultro,
Solvunturque in desiderium lacrumae:
Quei desiderio lacrumae solamina praestent?
Unde mihi dem solamina et accipiam?
Nempe alternatim alterutrum alterutri, utraque utrinque
Ipse dabunt sibi solamina et accipient.
page 349, image: s365In Scitum DANIELIS RIND FLEISCH BUCRETI MEI: FERENDO VINCO.
FErre equidem miserum, Bucreti: at vincere, contra
Felix, et quo nil clarius est, opus est.
Tu simul et vincis, simul et fers: scilicet ergo
Et pariter felix, et pariter miser es.
Quei vero id possit, mente haud queo prendere, ni fors
Nec felix, te ipso judice, nec miser es.In idem.
VIncendo fers cuncta, et vincis cuncta ferendo
Bucreti, passim et notus es his titulis.
Mira nimis tua sors: neque me hinc extrico, simul quei
Aut miser et felix, aut nec utrumque sies.
Longius id tamen ut meditor, tandem redeo illuc;
Aut neque mi ut felix, nec videare miser.
Aut misere ut felix, feliciter aut miser ut sis:
E numero quorum o verius ecquod erit?
Nil video. at nihil ut ne dicam, hoc denique dicam,
Et nullum esse horum atque omnia vera simul.In idem.
HActenus id dubium: miser an, felixne putandus
E scito, loquitur quod tua fata, sies.
page 350, image: s366
Nunc mihi, Bucreti, claro se in lumine verum
Pandit, et obscurae diffugiunt tenebrae.
Fers equidem, et miserum ferre est: sed eopse ferendo
Vincis, et inde alto victor honore clues.
Ut sis ergo miser, cum hoctam sis nomine felix,
Quo mago fers, vincas ut magis atque magis,
Quis miserum ausit te, Bucreti, credere? dehinc te
Felicem potius dicere quis dubitet?EYXH Pro novi anni felicibus auspiciis.
ORta dies caelo est: nostrae orta salutis origo
Qua fuit, et vitae spes rediviva novae.
Orta dies caelo est: generis qua gaudia nostri
Sunt nova, et est iterum pristinus ortus honor.
Orta dies cole est: veteris qua clauditur anni
Cursus, et auspicium surgit in orbe novi.
Sit precor orta dies: quae noctem e mentibus altam
Tollat, et a vitiis pectora pura ferat.
Sit precor orta dies: quae vel sine nube malorum
Prima heic felices inchoet orta dies:
Vel quae perpetuas aeterno tempore luces,
Primaque caelestes inchoet orta dies.
page 351, image: s367AD DANIELEM RINDFLEISCH BUCRETIUM MEUM.
BUcreti, quoties paullo acrius intueor te;
Ah moriar, mea mens, te nisi demoriar!
Protenus exclamo. At subito et tu subjicis istud;
Ah peream, mea lux, te nisi depeream!
Bucreti, num istis quid amicius uspiam amicis,
Mors quibus alterius vita fit alterius?AD LAURENTIUM WOLFIUM.
NEC tu, o mi Wolffi, hinc prorsum indonatus abibis:
Pars tibi de nostris danda etiam una Rosis.
Sume has reliquias, quae pridem in vepre relictae,
Lectae hunc exiguum sunt mihi iam in calathum.
Queis ut odornon sit roseus; roseo potiorem
Aura potis nostri infundere amoris erit.
Post si forte Rosas meus hortus habebit; habebis
Messem ipsam cum ipsis postmodo reliquiis.In Spinosos.
Rosas qui dare me putavi amico,
Quam dicent aliqui dedisse spinas!
Spinas horridulas rosarum inanes,
In queis nec color aut odor rosarum,
Nec vestigiola ulla sint rosarum!
page 352, image: s368
Dicent: et merito illa posse dici,
Fors illis et acerbiora credam.
At quam non fieri vel esse spinas,
Ipsos, mi cupiam maligniores,
Spinis hisce meis acutiores,
Rosis hisce meis iniquiores!
Dicant me potius, minus maligni,
Spinam, sed tamen haud aculeatam,
Morsibus tamen haud feris iniquam:
Verum quae tulerit Rosas modo istas,
Qualescumque quidem hoc Rosas in anno,
Quae deinceps aliis Rosas in annis
Plures his ferat atque amoeniores:
Quas donare queam meis amicis,
Spinas quas nequeant vocare Spinae.AD CONRADUM MEMMIUM.
Has tibi dono Rosas, Memmi, si quid pote quisquam
Bis dare. Sed tamen en has tibi dono Rosas.
Illae alii ante datae, sed cum illo alio utier illis
Tu ex aequo ipse etiam, tecum aliique queunt.
Qui re unaque eademque simul dat posse fruisci
Pluribus, an non iis dat simul ille semel?AD MARTINUM BRASCHIUM.
HAs quoque reliquias dono tibi reliquiarum,
Si dignae hae doni nomine reliquiae.
page 353, image: s369
Sed sive indignae, seu dignae; tu cape, dignus
Messe ipsa, haud sordent si tibi reliquiae.
Quae tamen haud poterunt tibi non sordere, odor omnis
Quando has elliquit iam modo reliquias.
Reliquit tamen hos odor? an, quando ipsa rosarum
Messis nullam habuit vel minimae auram animae:
Reliquiis etiam his odor haud unquam infuit ullus,
Quod numquam fuit ut perdere non fuerit?AD DANIELEM RINDFLEISCH BUCRETIUM MEUM.
ME quod amas, amo te, Bucreti: at quaeso quid in me,
Sic ut amare velis, sic ut amare queas?
Ipse ubi me video, nihil est: melius meque nosse
Tu pote Acidalium es, quam ipsus Acidalius.
Nec meritum scio me quidquam, nec posse merei,
Ullam uti sim partem dignus amore tuo.
Sed tibi fatale hoc, ut ameris ab omnibus ultro,
Ipseque ut ultro omnes mutuum amatus ames.
Digni sint, minus an digni, curae nihil: unus,
Quotquot amas, dignos reddit amoris amor.
Hoc quoque idem, Bucreti, in me usque valebit: amoris
Et pretium solus stabit amoris amor.
Certe, si tibi, jure nisi a te dignus amari,
Nullus amicus erit, rarus amicus erit.
page 354, image: s370AD EUNDEM.
MIratur populus, Bucreti, nos ita junctim
Perpetuo, et tam arcta vivere amicitia:
Nunquam ut ab alterius latere alter, quidquid agendum
Alterutri, unguem adeo vel minimum usquam abeat.
Sed mirumne tibi id populum mirarier? haud mi
Hercle: nec est, mirum cur queat esse tibi.
Hoc potius mirer, si non miretur amorem
Mirificum hunc, miror quem ipse etiam, populus.
Mentior. et certe id quoque miror, vivere nostrum
Mirari usque adeo qui pote sit populus:
Cum populus te ille omnis amet, neque nemo sit, opter
Quin ita tecum arcta vivere amicitia.
Fallor, an id modo mirantur, tam me esse beatum,
Cui quod avent omnes, unico habere datum est?AD CORNELIUM MARTINUM.
Dum tu Sarmatica lentus regione moraris,
Quo, me deserto, heu, sors tua te abripuit!
Me mea sors alias etiam traduxit in oras,
Cornelio cordis cura dolorque mei.
Invida sicne igitur Dea nos dis spernere quivit,
Tam procul a vita ut vivat uterque sua?
Ah! ego triste mei desiderium Cornelii [orig: CornelI]
Ferre queam? ah! possim has ferre ego dividias?
Tene ego mi Corneli unquam dehinc cernere, tune
Dehinc poteris vultum cernere Acidalii?
page 355, image: s371
O superet spes illa, feram quod ferre necesse est:
Spes ea sit, potero ferre, quod haud potero.
Tu quoque fer: prae oculisque tibi simulacra mea usque,
Seu; (quod Dii nolint) seu revidebis, habe.
Ipsa tuam effigiem eque oculis animoque fideli;
Hoc erit, aut illud; numquam abiisse sinam.In Album CONRADI MEMMI.
Animitus ego te amo, animitus et amor ego tibi:
Tibi sum animula ego tua, mea tu es animula mihi:
Tuum animum habeo mihi, veluti tibi meum animum habes,
Quid, animule mi, igitur inanima tibi mea manus
Avide ita petitur? eane librum in inanimum hunc
Dare pote melius erit aliud? an anime aliquid
Alibi potius habeo? quo ego neque video, neque
Scio, neque dare tibi queo melius. At age ageiam
Cape tibi modo, quod habeo reliquum, uti sat habeas:
Capiam item ego mihi tua. Tua mea, mea tua dehinc:
Neque tuus eris, ego neque meus ero. Meus eris
Tu, ero tuus ego. Satin ita tibi fit? an et aliud
Cupis? ego tu ero, tu eris ego. iam age, quid ubi superest?In Tumulum GEORGII FABRICII Norlingensis.
Quem schola tot tenuit, schola non schola, sed labor, annos,
Nomine decepit perpetuumque suo:
page 356, image: s372
Hunc bene calcato tandem de pulvere raptum
Transtulit in veram Mors requieta scholam.
Otiaque a longo tribuit iam certa labore,
Laeta per aeternos semper agenda dies.
Omnibus a curis securus ut usque quiescat,
Inque ipso celebret Sabbata festa DEO.
Quod tumulo heic inscribo tuo, extremumque brevi nunc
Manibus officium carmine solvo tuis.
Tu salve aeternum atque vale: et solennia grato
Haec a discipulo dona magister habe.In Eundem.
Quicumque es, hospes, scire te mecum hoc juvet:
Hac, quam premis, terra ille premitur mortuus,
Qui vivus aetatis bene actae tempore
Transgressus ultra jubilei saeculum est.
Hac, quam premis, terra ille premitur mortuus,
Qui deinde vitae conjugalis tempore
Transgressus ultra jubilei saeculum est.
Hac, quam premis, terra ille premitur mortuus,
Qui denique officii docendi tempore
Transgressus ultra jubilei saeculum est.
Quicumque es, hospes, scire quem mecum hoc juvat
Mecum precari te quoque hoc pariter juvet:
Ut quimodis tot jubilei saeculum
Exegit inter falsa mundi gaudia,
page 357, image: s373
Heic peragat inter vera caeli gaudia,
Unum perennis jubilei saeculum.AD DAVIDEM HERLICIUM.
Auditor tibi rarus esse fertur
Herlici: neque id esse item tibi aegre,
Sit minorum uti gentium magistris.
Mirer? nullus ego. quid? an quoque illi
(Scis dictum Sapientis acre et altum)
Pauci non sat erant suum librorum
Lectores, satis unus, immo nullus?
Macte istoc animo! et perinde ut ille
Solus, lector erat frequens sibi ipse:
Auditorium eris frequens tibi ipse.Lusus In Laurentium Wolffium.
ITe versiculi mei, videte
Wolffius quid agat: memorne nostri
Vivat et valeat, videte: tum dein
Videndus mihi quando sit, rogate.
Ite versiculi mei, et redite
Actutum, neque vos mora ulla tardet.
Sed, statin' male na i adhuc? quid hoc est?
An non ibitis, impigri videre
Wolffium? mihi quem videre non est,
page 358, image: s374
Quemque nescio quando erit videre:
Quem vobis, nimium hercle sic beatis,
Non tantum dabitur videre, sed quem
Compellabitis ipsi et audietis,
Felices magis o magisque me ipso.
Et statin' male nati adhuc, fruique
Tanta rennuitis beatitate?
Quin ite. at video modo o miselli
Mei versiculi haesitationem.
Tanto tempore Wolffium meum non
Vidistis, neque Wolffius meus vos,
Amplius modo Wolffium ut meum non
Noscatis, neque Wolffius meus vos.
VVOlffi, quid caussae esse rear, quod nunc ita raro
Tam tibi amatum illum visis Acidalium?
Toto mense semel vix das te posse videri,
Totque potes sine me transigere usque dies.
Quid rear. haud mutata fides, haud candor, et illae
Devoti nobis simplicitas animi.
Dii procul hoc. Cur te adspectu tamen, optime, nostro
Subtrahis? et reliqui turba sodalitii
Ore tuo semper fruitur, quam me male spreto
Assiduo sectare inque diem inque diem.
Quam voveo, potius me sic secteris, ut illos
Avaque fide intere a me colis hosce colas.
page 359, image: s375
RArum semper ego te, amice Wolffi,
Putavi, et merito putavi amicum:
Cui parem reperire non sit usquam,
Cui parem tulerint nec ulla secla,
Sint latura parem nec ulla seela.
Putavi merito te amice talem.
Nunc magis merito puto et putabo;
Raris omnibus esse rariorem
Te, rarissime amicule, unicum unum.
Omni cum liceat tibi esse mecum
Die, cum liceat vel omni in hora,
Momentis vel in omnibus venire,
Assidere mihi usque, colloquique;
Toto mense mihi semel videris.IDem es, qui pridem fueras, Wolffi, et tamen idem
Ut sis, certe etiam mi esse videre alius.
Qui pote? non equidem id capio, video tamen, aut mi
Sic saltem videor te esse videre alium.
Et videor saltem. Sed tu nihilominus idem es
Qui modo, quam fueras, iam esse videre alius.
Quei vero id fiat, Wolffi, haud video hercule, cum nunc
Tam raro videare, idem aliusue, mihi.
Idem es, non alius, quam qui Wolffi ante fuisti:
Sec nec eundem unquam, nec video te alium.
VIcinus meus es, manuque Wolffi
De nostris pote tangier fenestris.
page 360, image: s376
Quis non invideat mihi, putetque
Horis omnibus esse me beatum,
Juncto cui liceat frui sodale?
Tam longe es mihi, quam meus tuusque
Hinc Cornelius est mihi tibique,
Qui nun lentus agit procul remota
Crudorum in regione Sarmatarum.
Non conviere, nec videre saltem,
Non audire licet: nec urbe tota
Quisquam est tam prope, tam proculque nobis.
Migrandum est mihi longius vel a te,
Migrandum tibi longius vel a me.
Vicinus tibi sit vel inquilinus,
Wolffi, qui te adeo videre non vult.
DE Wolffi dubitare animo scelus; ipsius in me
Desinet, ipsus ubi desinet esse, fides.
Ille tamen fidus, dum se negat usque videri,
Fructu me fidae privat amicitiae.
Quo mihi tanta fides, si te careo interea ipso?
Sat fidei pridem est, non sat, amice, tui.
ME sine tot luces potes exigere, optime Wolffi,
Nulla sit adspectus ut tibi cura mei?
Dure nimis, Wolffi verum hoc? Tot lucibus ergo
Nulla sit adspectus et mihi cura tui?
Non ego tam durus; qui te sine lucem adeo unam
Vivere, non horam sum pote vel minimam.
page 361, image: s377
Ergo agedum ne dulce tuum os mihi subtrahe, Wolffi:
Mitte tuos oculis hisce negare oculos.
Si te nulla mei juvat oris gratia; saltem
Me juvet usque oris gratia grata tui.In Album CHRISTIANI DORNMANNI AD AMOREM.
Ecce Cupido, Cupido sacri sacer auctor amoris,
Pectora qui unanimis bina jugas animis.
Ecce Cupido, hunc Dornmannus tibi donat Olorem,
Huncque tibi en alium donat Acidalius.
Qui te juncti ambo perque aethera, perque solum omne,
Qua lubet ire, agili remigio usque vehant.
Accipe: daque vicissim, ut qualem utriusque avis ala
Candorem niveo fulgere honore vides:
Talis nostrum utriusque in fido pectore semper
Eniteat, seu res prospera, seu crepera.
Utque ii dehinc parili accipient juga jugia collo,
Fors parilique ibunt Elysia arva pede:
Hisce ita corporibus sedeat mens una duorum
Perpetim, et Orcivum juncti ineamus iter.
Alterutrum at si forte Charon modo tollere amabit,
Functus adhuc vivi in corde superstes agat
Donec et hunc Hecate vocet; una ac sede reponat
Ambo, unum-duo qui usque ante obitum fuerant
page 362, image: s378AD HARDUICUM GRYPHIUM.
SPemne aliquam sperare jubes, Gryphi? an te etiam ipsum
Deseruit tacito spes fugitiva pede?
Non ita, non, inquis. Quidnam ergo denique? spera
Porro etiam. At quam diu? numque bono cum aliquo?
Sic erit. Ah quid, erit? si non est. Nullus ego! heimi,
Hei misero! cui spes tam procul: illa meae
Unica vitae anima atque animae rursum unica vita!
Vita quidem: at vivi nil nisi somnium iners.
O potius quam sic vigilantem emortua spes me
Insomnis somni ludat imaginibus;
Mors ades, et ferreo me sopitum hinc age somno
In visis lethes merge voraginibus.
Tum mihi securo nec erit sperare necesse:
Et sperare nihil, maxima laetitia.AD EUNDEM
SI qua super misero spes ulla est, optime Gryphi,
Optima uti sperem vel bona certa, jube.
A si nulla super misero vel specula, deinceps
Pessima uti metuam, vel mala certa, mone.
Utrumque id fidei tuae erit, ne fallar utrinque,
Grandia vel sperans, vel metuens gravia.
At si nec scibis; sitne an non quid super: uno
Id quoque me verbo, quo sciam et ipse, doce.
Nam tu si nescis: dein quid sciam ego? imo sciam dein,
Sperandum haud frustra, nec metuendum aliquid.
page 363, image: s379In Album MARTINI BRASCHL.
VIs tibi dem numeros, Braschi: atque haud nolo ego. sed quos
Dem numeros, placeant qui tibi, quique mihi?
Nec mihi quos libeat, nec quos tibi fas dare tali,
Invenio innumeros dum excutio numeros.
Nec tamen et dandum nihil est. quod si tibi nil dem
Hoc praeter, quo nil dicc dare, an dem aliquid?
Certe aliquid. Tuque hoc aliquid tibi sume, nihil ne vel
Dem tibi, neque adeo tu tibi nil capias.
Sed fallor, quanquam hoc aliquid quoque non capis, an
Antea habes, absque hoc non uti nil habeas?
Certe absque hoc aliquo haud aliquid. verum hercule multum,
Ni ipsus ego tibi sum nil, nihilove minus.AD JANUM OSTENUM.
Qui Venerem Sophiae dixit pugnare, quid? an non
Hunc pugnare putes et Veneri et Sophiae?
Nimirum tu, Jane, putas, qui iam studio uno
Castra colis Sophiae et castra colis Veneris.
Et verum tu Jane putas, recteque geris rem:
Nec modo rem recte, prospere eam imo geris.
Felix imo etiam, imo et felicissimus audis,
Temporis uno et eodem unicus articulo
Qui tibi Sponsam animo Sophiam ipsam jungis, et idem
Sponsam ipsam ducis in thalamum Venerem.
page 364, image: s380IN Album CHRISTOPHORI RIBOVII.
HAnc tibi do dextram, cum dextraque hunc animum do
Christophore o cordis mutua flamma mei.
Et satis hoc tibi sit. nam quae tibi munera poscas
Plura dari, totum cum hunc habeas animum?XENIA AD PETRUM DARGARSIUM.
Munera me poscis: contra te munera posco,
Cura recens animi, candide Petre, mei.
Munera quae donem, et contra quae munera dones,
Grata mihi pariter, nec minus apta tibi?
De me: nil habeo, nec durae injuria Sortis
Me praeter, quidquam mi reliquum voluit.
De te: nil aliud, quanquam Fortuna benigna est,
Te praeter solum, dulce mihi video.
Ergo ut digna tamen capiamus munera uterque,
Poscere quae libeat, solvere quae liceat;
Te posco mihi: Tu si vis ita, me tibi posce:
Te mihi si dederis, me tibi sponte dabo.In Album JANI SANSTACI.
Quam petis ecce manum hanc: animum vis? hunc quoque dono:
Virtuti et sanctis qui sacer Aonisin,
page 365, image: s381
Iis quoque sacratus simul est, quicumque feruntur
Virtuti et sanctis esse sacri Aonisin.AD CORNELIUM MARTINUM.
VIle tibi reddo, mihi qui non vile dedisti.
En cape, ne donum vile tuum faciam.
Magnus amor certe, minus ut sit pignus amoris:
Majus at hoc a te, nec tamen ille minor.DE ME IPSO.
SI fatis dolor ipse meis par esse, dolori
Si lacrumae, lacrumis si pote sint numeri:
Et dolor et lacrumae et numeri mihi solum opus, una
Cura dolere mihi, flere sit, et canere.
At fatis neque par nostris dolor esse, dolori
Nec lacrumae, lacrumis nec pote sunt numeri.
Ergo quid deleam, aut lacrumer, cantemve, fatigans
Corda dolore, oculos fletu, animum numeris?
Sed tamen hoc doleo et lacrumor cantoque fatigans
Corda dolore, oculos fletu, animum numeris:
Quod fatis neque par nostris dolor esse, dolori
Nec lacrumae, lacrumis nec pote sint sint numeri.In Album NICOLAI WILLEBRANDI.
ME tibi iampridem, memet WILBRANDE, meumque
Donavi aeterno junctus amore animum:
Et tamen e Roseis abeuntem desubito hortis
Carmina vis memores pauca dare in tabulas.
page 366, image: s382
Quid censes? ita versiculos et inania verba
Poscis, nec satis hoc esse putas, quod habes?
An quod habes, nescis? an nunc discedere prorsus
Et totum fugere hinc credis Acidalium?
Nullus is hinc fugiet manet aeternumque manebit:
Parsque tibi nostri maxima perpetim adest.
Tu quod habes, quod adest, retine: et satis esse putato,
Nullaque dehinc petito carmina. Si facies;
Redde quod ante dedi, quod habes, quodque adfore dixi:
Et vel mille adbo deinde tibi numeros.
Aut si illud quoque non gratum est; hoc poscere cessa.
Fallor, an id quod haves, dum nego, carmen habes?AD JANUM SANSTACUM.
Quod modo, vix-quanquam in spacio-dum puberis aevi,
Vitam adeo dixi, JANE, mihi esse gravem:
Miraris, caussamque ab amico exquiris amice,
Voci tam crudae non sat habens fidei.
At tu immaturum, verum tamen accipe verbum,
Nec fluxisse mage hoc serium ab ore puta.
Sic mea res. una et cur nolim vivere, caussa est,
Quod caussae mihi nil, vivere cur cupiam.In Album FRIDERICI GROTI.
TUne meam mellite puer tibi vis quoque dextram?
En cape. at e dextra quid mea amabo boni?
page 367, image: s383
Multum, inquis: tuque ipse adeo meus hinc mihi dextram
Dum dis, te mi una, ut do tibi me ipse, dabis.
Ha recte. neque me tibi denego. Sim tuus, ut tu
Vis meus esse: Et amo te quoque, mie ipse ut amas.
Sed dextram hanc quotiens teneris spectabis ocellis,
Mi Friderice, haud iam te reputa esse tuum.
Te mihi cum dederis, meus es: neque adultior esse
Is renues, cupies juris ubi esse tui.
Te captum semelhaud ullo dehinc tempore mittam,
Corde tuum me tu firmiter usque tene.IN VITAM HUMANAM.
FEstivum quod me memini olim audire puellum.
Cauponem in mundo summum agitare Jovem.
Ille hominum secla omnigenum late, ultimus orbis
Qua patet, hoc communi excipit hospitio.
Ille alit, ille cibum curat cuique, ille propinat
Cuique suum, vitae in quo modus est, cyathum.
Sed ne, hospes, sperato merum merum Ibi haud sapor unus,
haud color est: mixta et turbida cuncta bibes.
Nunc in laetitiam te animabunt dulcia, nuncte
Pocla in maerorem tristia dejicient.
Sic est, quod miseris modo, mox felicibus, inde
Rursum etiam miseris dulcacidum aevum agitur.
Sic sunt, cella Jovis quae vina dat; ipseque semper
Miscet ita, et variis diluit omnia aquis.
page 368, image: s384
Scilicet an non hoc Cauponum est? sed miseri nos,
Quos bibere ille etiam cogere Caupo potest!
Cogitque eternum, e duro neque mittit abire
Hospitio, nisi nos cum ipse bibendo necat.IN Morillum.
NEmo hodie in medica felicior arte, sibi quam
Vitam qui aegrorum morte Morillus emit.
Hunc o consulite aegra cohors: propere illus alma
Morborum omne genus effugietis ope.
Quae tangit semel, interfectis corpora morbis,
Mortemque et morbos amplius haud metuunt.In Sabellum.
NOn culpas hominum, Sabelle, quenquam.
Verum hoc. et tibi ea una vera laus est.
Sed rursum haud alium, Sabelle, quenquam
Laudas, te nisi solum, et unice unum,
In quem omnes simul omnium, quod usquam est,
Laudes absque modo usque et usque transfers.
Ut non quenquam igitur, Sabelle, culpes,
Dum te unum modo prodigo ore laudas;
An culpas alios magis Sabelle,
An vero potius Sabelle laudas?
page 369, image: s385In Ponticum.
REligiosus homo es: plebs cuncta id Pontice novit,
Nec prae te usquam alius religiosus homo est.
Quicquid agis quocumque modo quo tempore cumque,
Ne quid agas nulla religione, caves.
Res bona, si semper tam sancto corde fuisti:
Verum te olim aetas longe alium loquitur.
Tum tibi per fraudem rapere undique quidaque, nec ipsis
Nulla fuit sacris parcere religio.
Nunc bona, nulla olim quae religione parasti,
Tangere summa tibi Pontice, religio est.In Papilum.
BIs sex annorum et ter ternas, Papile, vulgo
Te numerare aiunt iam modo Olympiadas.
Nec tuus incessusque habitusque et forma reclamant,
Cernere iam obstipo is qui silices capite.
Qui tamen est, quod in hac tam grandi aetate, nihil dum
Pingit nigrantes nix tibi cana comas?
Nescio an id certe est quod rumor sibilat, in te
Papile, candoris usque fuisse nihil:
Nuncque ipsos, ne vel minimum candoris haberes,
Canitiem haudququam admittere velle pilos.
Sed certe hoc ipsum est. namque en canescere tandem
Dum metuunt, spernunt se a capite et fugiunt.
page 370, image: s386Ad Gallum.
BAssam perlepida illam et eleganti
Forma, Galle, juvenculam putabam:
Nemo et visa aliter putare possit.
At tu, qui meliusque veriusque
Judicare potes, cui illius res,
Totaque, intus et in cute, ipsa nota est:
Tu ducis vetulamque anumque Bassam,
Et credi tibi Galle vis, quod ipsa
Forma pernegat usque et usque Bassae.
Credam. Sed ratione dic tamen qua
Credi tanta potest senecta Bassae?
Contra Galle refers. Mea illa Bassa
Annos iam tot habet juventa in ipsa,
Virginem ut meminisse non aveat se.
Ha, Galle, ha! ratione si quidem ista
Tuae aetas erit aestimanda Bassae:
Nunquam tu juvenem tuam ipse forsan
Vidisti aut meministi habere Bassam.In Fannium.
MAgnus es in vulgo Fanni: me vulgus iniquus
Despicit et duris vocibus exagitat.
Magnus et hic tibi honor, nec ovas vulgariter illo,
Sic ut honore parem neminem habere putes.
page 371, image: s387
Tum quoque me gaudes lacerari a plebe cavillis,
Et gravius nulli dedecus esse putas.
Scin'quid ego interea mecum? mihi gratulor unum id
Fanni, tam vulgo displicuisse tuo.
Cogito et hoc: tam mi male per convitia popli,
Quam bene per laudes verbaque honora tibi est.AD NINAM.
SEu leve basiolum, levius seu basiolo quid,
Seu paullo potius quid volo basiolo:
Nina, negas subito, vultuque austera minanti,
Acibus et verbis me procul esse jubes.
Ah ten' tam duram misero? sic perdere amantem,
Usque adeo et rigido te juvat esse animo?
Parce precor: stabile et quoniam, mihi cuncta negare,
Tandem etiam o totum hoc, Nina, negare nega!In Naevolum.
SIc est, Naevole: cum tua illa primum
Vidi carmina, nec honum Poetam
Verus te potui vocare censor.
Et malum timui tamen vocare.
Per lusum ergo ibi tum jocumque, vatum
Dictus es mihi pessimus bonorum.
Indignaris ut audio, levemque
Fers parum leviter jocum et moleste.
page 372, image: s388
At iam, Naevole, paenitet: recanto,
Censuramque meam auctor ipse damno.
Serio tibi dehinc loquar, meamque
Mentem, ut sentio, serio fatebor:
Non vatum mihi pessimus honorum
Posthac, verum eris optimus malorum.In Attalum.
BElla tua est sperata: id tecum aio Attale. verum hoc
Miror, si certo haec bella futura tua est.
Scin' quot eam claro juvenes de sanguine sperent?
Haut, puto, te tantis praeferet illa procis.
Subridens, nihil heic, inquis, scio adesse pericli:
Illa mea est, sperent ut reliqui usque suam.
Nilest, quod dubitem: mens tota illius aperta
Intimaque uni adeo iam mihi cuncta patent.In Rullium.
LInguam nemo putet tibi esse Rulli,
Cum doctis quotiens quid est loquendum,
Quod doctum probet et probet disertum.
Dete res ubi fert loqui (sed usque
Dete, res ubi fert, ubive non fert,
Ad doctos loqueris parumque doctos,
Ad sanos loqueris parumque sanos)
Tam prompte loqui et his videre et illis,
page 373, image: s389
Linguacissimus omnium ut puteris,
Linguam et nemo putet sibi esse Rulli.In Paetulum.
PAetule formarum spectator es unicus unus,
Nec nisi judicio est pulchra puella tuo.
Tum quaecumque tibi pulchra est, venerare colisque,
Nec paene est, quae te non quoque mutuum amet.
Una est in reliquis, quam nec pulchram esse, nec ullo
Aut colis, aut dignam ullius honore putas.
Nescio quei cum aliis non convenit heic tibi: nec te,
Credo, tui heic acies deficit ingenii.
Certe ob formam aliis tanto est in honore, uti proni
Ante illam flexis se abjiciant pedibus.In Roscium.
DI male te perdant rosci. quid te mihi iactas
Assiduo, et totiens exanimas miserum
Laudibus illautis, quas aegris auribus usque
Audire aeterna est carnificina mihi?
Desine magnifice nugari, aut me mihi misso
Dehinc alios, tua queis facta loquaris, adi.
Sed me unum retines, et si fugio usque reprendis,
Et tua de te uno lingua tacere nequit.
O utinam aut mutum te rosci, aut numina surdum
Me faciant, tu ne me totiens facias?
page 374, image: s390Uxor pensum flagitans.
PEnsum maritum flagitans maritalem
Uxor subinde ipsa meridie noctis
Palpante dextra suscitabat et voce.
Ille oscitans arrigere nec valens quidquam;
Solvendo, ait, iam non sum. Ibi haec, bonis ergo
Cede, inquit. Appello, miser statim subdit.
Rursum illa; at appellare non licet noctu:
Vel solve, vel sit, qui vicem tuam solvat.In Choerilum.
NOn ego culpo meis quenquam sermonibus, inquis
Chorrile; et hoc uno nomine vir bonus es.
Sed neque quenquam, unum praeter te, Charile laudas,
Rursumne hoc igitur nomine vir malus es?
Quei tamen et bonus et malus idem, Choerile, vir sis?
Certe nec malus es, Choerile, nec bonus es.In Calvum.
Cum nullam esse fidem dicas mihi Calve; quid a me
Quid totiens certam poscis inique fidem?
Cum mihi nec credas quidquam, nec credere possis,
Efficere, ut credas, qua ratione queam?
Hoc cape chirographum, dextrae inviolabile pignus,
Signa in quo fidei do tibi certa meae.
page 375, image: s391
Nunc igitur credis mi, et credere posse fateris,
Nec dubitas veram rite dedisse fidem.
Quid dicam? Non huic, fidei qui certa fidelis
Signa dedit; deerat sed tibi, Calve, fides.In Pompilium.
IN numeros mihi se numeros sepe unius horae
In spatio iactat fundere Pompilius.
Tamque, inquit, fluida est mihi vena, ita Apolline dextro
Mi sine cura omni carmina suppeditant.
Mirer Pompilium aut dubitem? Credo hercule, quando
Auctorem mi ipsam rem ipse dedit totiens.
Miror item: innumeris quoniam visus mihi nullus
Vel modus est, vel pes, vel caput in numeris.
Et quidni innumeros numeros se fundere iactet,
Cujus tam extra omnem sunt numerum numeri.In Canium.
AD coenam Canius vocat undique quemque per urbem
Repperit: ad coenam nempe venit Canii.
Mirum id, cum Canio vivat non lautius ullus:
Coenare at laudes nemo cupit Canii.In Traulum.
NOn Vatem nego te, nec es negandus
Traule: at hercle neque id potest negari,
Vere olim mihi dictum et haud maligne:
page 376, image: s392
Vatum te esse modo infimum bonorum.
Tu negas tamen, et tibi invideri
Clamas, cui potis in videre nemo est.
Verum hoc si invidia est, vocare vatem,
Imum et dicere, Traule, te bonorum:
Hoc sit judicium quod et probo ipse,
Et nemo improbat eruditiorum:
Absque omni invidia vocare vatem,
Summum et dicere, Traule, te malorum.In Incredulum.
Cum sine chirographo credas, incredule, credi
Posse nihil, credis hoc sine chirographo?Ad Quintiam.
DIxi te Venerem, atque ultra ipsum Amathusidos orbem
Te evexi lepidis Quintia carminibus.
Dixi maiorem te Cypride, Quintia, per me et
Pastoris Phrygii futile judicium est.
Digna mihi tanto quae praemia nomine reddes,
Quintia? da saltem ut in te habeam Venerem.In Bruscum.
QVid tot criminibus, rabiosae fulmine linguae
Femineum incessis, Brusce proterve, secus?
Desine clamorem. nam quo convitia tanta?
Unum pro cunctis sat tibi criminibus.
page 377, image: s393
Uno hoc nil gravius, quo uno simul omnia dices:
Te talem genitrix femina quot tulerit.In Trollium.
DIvini mentem Theophrasti iactat habere
Trollius, aureola clarus ab arte senex.
Jactat Trollius, et credit plebs inscia: rident,
Queis vel aceti acri in pectore tantulum inest.
Rideo ego cum illis: merito. nam qui Theophrasti
Mentem habet, an quaeso mentem habet ille suam?In Chrysalum Alcumistam.
MIramini, Cives, ubi ille paullo ante
Tantis abundans opibus, omnium sed nunc
Extreme egens, tam subito ad incitas actus,
Tam divitem perdiderit Chrysalus gazam?
Decoxit: at non quomodo solent vulgo.
Arte ipse, non luxuria et otio turpi
Rem fregit, in fornace Chymica magnis
Sese occupans laboribus diu noctu.
Mirum sed id quoque per laborem et artem quei
Sit pauperatus, ceteri unde ditescunt?
Nequit esse mirum hoc: ars enim et labor solus,
Studium unicum fuit usque Chrysalo vestro,
Ex aere fumum facere, rursum et e fumo
Facere metallum, operae reciproco anfractu.
page 378, image: s394
Itaque aureos grumos sibi nitelasque
Dum quaerit e fornace, quidquid infelix
Habuit bonorum, percoquendum avaro igni
Projecit, et damnavit improbo fumo.
Nunc e favillis eque cinere carbones
Legit nigrantes pro nitente thesauro.In Ollum.
NUllius paene ingenii dixti esse, superbe
Quod iam annos plures, Olle, minaris opus.
Credo equidem: et dubitat nemo, quod cuserit Ollus,
Olle, fore id vere nullius ingenii.In Hillum.
DUm te oculis mage amare suis se blandia dicit;
Dum, mi ocule, assidua voce tibi ingeminat:
Sese oculis mage amare tuis te Blandia cogit,
Et, mi ocule, aequali voce sibi ingerere.
Inde his blanditiis blandum te ut blandia fecit,
Maxima fert blandis praemia deliciis.
Muneribus mox laeta; ocule o mi, omi, inquit, ocelle:
Usque tibi et solitas blanditias iterat.
Hille nihil sentis? non te sed munera spectat;
Non oculis capitur Blandia, sed loculis.
page 379, image: s395THERMIONILLA Ad Juventium Philocurum.
CUi mea forma placet pariter, formaque placere
Qui mihi, formoso candidus ore, studes:
Victus ut es veluti forma, sic me quoque forma
Vincere, formoso callidus ore, queas:
Hoc tibi transmitto, juvenis formosule munus,
Munus et ut capias Thermionilla precor.
Munus vile quidem, sed quo magis utile nullum
Aut possit votis aptius esse tuis.
Formosus cupis esse, cupis formosus haberi:
Ut sis, hac formam conciliabis ope.
Ut placeas mihi, conaris: conare, placebis:
Ut capias, tendis retia: tende, capis.
Tende, capis: formaeque novo, quem quaeris, honore
Me vinces, quae te viceram et ipsa prius.
Vinces me: aut potius, quando hoc me munere vinces;
Me vincam, quae te viceram et ipsa prius.Ad Psychen.
HIne oculi? per quos vibrans sua spicla Cupido
Saeva meis fixit vulnera pectoribus?
Hosne oculos mihi vita negas, e lumine quorum
Haurio grata meis pharmaca vulneribus?
Hosne oculos ego ferre queo, de nectar? quorum
Attraho dira meis pabula vulneribus?
page 380, image: s396
Fatales oculos! qui vulnera, quique medelam,
Atraque dant laesis toxica pectoribus.
Tu tamen hisce oculis quae me perdisque juvasque,
Perde juvaque tuis me, mea lux, oculis.Ad Venerillam.
Lux mea, quo tam mane? Mane: nondum orta refulsit
Diva polo in rutilis Leucothoe rotulis.
Sic ego: sic mea lux. Abeo. iam praescia lucis
Clarisono cantum gutture dat volucris.
Haec monet Auroram Tithoni abscedere lecto;
Nos Aurora torum deseruisse monet.
Tantum ait, exsiliitque toro: simul aequore ab alto
Aurora avidulas visa referre genas.
Ast ego. Sis Aurora aliis, sis aurea lucis
Mater: mi noctis flebilis es genitrix.
Lucem aliis Aurora feras; Aurora tenebras
Fers mihi, dum lucem cogis abire meam.
page 381, image: s397EPIGRAMMATA ALIQVOT GRAECIS LATINA. RUFINI.
HAnc sertam Rhodoclea tibi pulcherrima mitto,
Ipse meis tibi quam composui manibus.
Lilia sunt, roseusque calyx, suavisque anemona,
Sunt cum Narcisso pallidulae violae.
Hacornata comas animum depone superbum:
Floret ut haec, flores: ut perit illa, peris.Eiusdem.
Usque negat se ardere Melissias ipsa: sed ardet:
Hoc facies multis usta docet facibus.
Hoc gradus instabilis docet, hoc vagus oris anheli
Spiritus, hoc trepidis moti oculi ciliis.
At vos illam acres Paphiae genitricis Amores
Urite, donec Amo, donec Amo ingeminet.Eiusdem.
MAeonin ut vidit Juno, viditque Minerva,
Utraque continuo his vocibus insonuit.
Ne iam nudemur; sat pastor is arbiter unus:
Judicio formae turpe bis excidere.
page 382, image: s398Eiusdem.
LUmina Junonis tibi sunt, tibi dextra Minervae,
Sunt Veneris mammae, sura tibi est Thetidos.
Qui videt o flix! qui te audit, o ille beatus!
Semideus sed amat; sed qui habet, ille Deus.Meleagri.
TErnae sunt Charites, ternae Horae: ac me quoque triplex
Femineo torquet saevus amore furor.
Ipse et Amor ternos capit artus, ceu ferus in me
Perdere non unum sed tria corda velit.Eiusdem.
IGnem ipsum si quis cupis urere, sive quis igne
Expetis exstinctas rursum animare faces:
Huc age, ab hac anima flammam rape: Namque mihi intus
Flagrat multifidis cor trepidum faculis.Antipatri.
NE lacrumis speres, Telembrote, flectere Amorem:
haud paulla vehemens stinguitur ignis aqua.
Uno auro mollescit Amor: nam tum nec in undis
Deperiit, natus cum fuit in pelago.Callinii.
PRole et luce carens, prolem lucemque precatur
Femina: sollicitis et potitur precibus.
page 383, image: s399
Mox etenim prolem parit, et sub tempore eodem
Lucem haurit, sanis perfruiturque oculis.
Duplex auxilium hoc uni attulit Artemis una,
Dans oculis lucem, dans utero subolem.Rufini.
NOn amor is vere est, si cui bona forma puellae
Ridet, et intentis si appetit hanc oculis:
Sed qui deformem videt, atque Cupidinis aestro
Percitus insano deperit illam animo:
Ille amor, ille ignis vere est. Nam forma decora
Et stultos pariter permovet et sapidos.Agathiae.
LUx mea si citharam sumit, canit aemula carmen,
Terpsichore argutis quale canit fidibus.
Lux mea si in grandes assurgit voce cothurnos,
Melpomenae tragicos par ciet ore modos.
Lux mea si forma certet, formam ipsa Dione
Vel Paride Idaeo judice non fuperet.
Lux mea: sed taceo, ne te o Ariadna, Lyaeus
Mox Ariadnaeos transferat in thalamos.Macedonii.
TRiste mihi ulcus amor: sanies fluit ulceris uda
Lacruma, nec siccum vulnus habere datur.
Nec sanare malum quisquam potis: ipse Machaon
Nil profecturis pharmaca det manibus.
page 384, image: s400
Telephus, en, sum Nympha: mihi esto fidus Achil. les,
Quaque dabas forma vulnus, opem referas.Silentarii.
Iurabam, mea lux, procul a te solus abire
Hinc ad bissextam, o Juppiter! usque diem.
Sed miser haud potui: et saltem lux altera venit,
Et procul o procul est lux decima: heu procul est!
Tu mea, posce Deos, perjurus ut ipse reorum
Ne memores referar continuo in tabulas.
Meque favore tuo resove, ne hinc inde flagellis
Torquear infelix: hinc Superum, inde tuis.Eiusdem.
QVi prius in viridis jucundo vere juventae
Duro animo, Veneris dulce jugum renui.
Hactenus a iaculis qui vixi illaesus Amorum,
Cypri, fere canum, en, nunc tibi dedo caput.
Suscipe me et gaude. doctam mage namque Minervam
Nunc superas, pomo quam prius Hesperidum.Posidippi.
SEdi inter binas solus mediusque puellas,
Hanc illarum adamans, isti adamatus ego.
Sed me adamans me attraxit: ego rursum ut tacitus fur,
Clam rapui alterius basiolum a labiis,
Vicinae fallens oculos: ne me incita zelo
Carperet, aut penitus rejiceret miserum.
page 385, image: s401
Hinc dixi commotus: Amari triste, ut amare est:
Utque amor hic geminus, paena mihi haec gemina est!Eiusdem.
OSaevum hoc desiderium, precor, Heliodorae
Tolle Amor: en supplex fit mea Musa tibi.
Obsecro per tua tela, alios indocta ferire,
Sed nimis heu pectus docta ferire meum.
Quod sime occides; versum hunc mea fata loquentur:
Ecce trucem caedem, en hospes, Amoris opus.Meleagri.
PRaedico crudelem, crudelem praedico Amorem,
Jam iam etenim summo mane toro exsiliit.
Dulcacidus puer est, et garrulus, est celer alis,
Risum amat, est audax fert humero pharetram.
Sed patre quo genitus sit non scio. namque nec aether,
Terra nec hunc genuit, nec genuit pelagus.
Omnibus est, et ubique odio. Sed ubique cavete,
Ne qua alios tendat forte animis laqueos.
Et sane ecce novas latebras: Non me latuisti
Callide, Zenophilae in luminibus residens.Agathii.
SAepe vale tibi dicturus, mox retraho vocem,
Et taceo et tecum perpetuum maneo.
Namque tui grave discidium sic horreo, ut ipsum
Orcum Acherontaeis horreo cum tenebris.
page 386, image: s402
Clara dies mihi sunt oculi tui: at hi quotque muti:
Oris sed blandum me beat alloquium.
Illud carminibus Sirenum dulcius, a quo
Spes animae pendet vivaque vita meae.Eiusdem.
IPse merum haud cupio: at si vis haurire merum me:
Tu prior id gustans, da mihi, et accipio.
Namque tuis labiis si libes, sobrius esse
Non queo, pincernam aut spernere tam lepidam.
Svaviolum ipse tuo cyathus mihi portat ab ore,
Quemque favorem hausit, nuntiat inde mihi.Dionysii Sophistae.
O Utinam ventus fiam, tuque aera captans
Spirantem nudo pectore me excipias!
O utinam Rosa sim, tua me quo dextera carpat,
Insertumque sinus candiduli foveant!
O utinam niveum sim lilium, ut et teneas me,
Lumina et adspectu nostra tuo saties!Maecii.
IUravi binas noctes procul Igne meo ignem
Ferre tuum: at rides Cypria, iamque meum
Praenoscis bene certa malum: nam linquere amicam
Non queo, et in ventos dicta mea effugiunt.
At peccare ob eam potius volo, quam tibi servans
Juratum, infausta prae pietate mori.
page 387, image: s403Eiiusdem.
QVid tristare, comam saevoque quid ungue, Philaeni,
Vellis, et humidulis projicis imbrem oculis?
Anne aliam fovet in gremio male fidus amator?
Dic age: laeta feres pharmaca tristitiae.
Fles tamen? atque taces? frustra illa negare laboras;
Vana fides linguae, certa sed est oculis.Antipatri.
MAne mea hinc Chrysilla abiit, dum nuntia lucis
Excitat Auroram voce sua volucris.
Galle peri, inter aves reliquas nimis invide, qui tam
Crebro abigis molles hinc mihi delicias.
Tu quoque iam o Tithone senex! quid enim tua conjux
Se tam mane tuo proripit e thalamo?Silentarii
NEc rosa eget serto, nec tu pulcherrima peplo:
Nil facit ad nitidas gemmea vitta comas.
Gemma tuo sordet superata colore; nec aurum
Quit vel inornatae ferre comae radios.
Inda quidem excellit rutilo splendore hyacinthus,
At splendore tui est luminis inferior.
Roscia quin labia, et mellito tincta lepore
Harmonia, est Divae cestus Aoidaliae.
Omnibus hisce domor, solis oblector ocellis,
E quibus effulgens spes mihi clara micat.
page 388, image: s404IN MOMEN ACIDALII EPIGRAMMA.
VIx te naturae laxatum carcere coeco
Lucina aethereis haustibus imbuerat:
Nectareo tenerum mox lustrat Juppiter imbre,
Musae Castalio purificant latice.
At Venus, haud satis hoc, tacitis immurmurat auris:
Tu quoque tu nostro aspergine lautus eris.
Et simul infantem leni complexa susurro
Obstetricantis surripit e manibus,
Fontis Acidalii ponens juxta alma fluenta,
Qua in medio Charitum ludit amicus Amor.
Heic tibi blandidulosque oculos, et saepta labrorum,
Molliculasque manus, molliculosque pedes
Abluit aspersu undarum, internosque recessus
Irrigat, et succum stillat in ima animi.
Stillat in ima animi: et meus ergo vocaberis, inquit,
Matris Acidaliae foetus Acidalius.
Nomineque ut notus nostro, sic ipsa vicissim
Nomineque et genio mox ero nota tuo.
Applausere cohors Charitum, nomenque iterarunt,
Vivat Acidalius, vivat Acidalius.
Fallor an hic patris fusus tinnitus in aures
Indidit inde tibi nomen Acidalii!MARTINUS BRASCHIUS.
page 389, image: s405VALENTIS ACIDEALII JANUS QVADRIFRONS IN HORTUM LAURENTII SCHOLTZII Medici Wratislaviensis.
page 390, image: s406CLL. VV. JO. MATTHAEO WACKERO et NICOLAO RHEDIGERO VAL. ACIDALIUS.
SCHOLTZIO ego, vobis dat SCHOLTZIUS. Auctor uter iam
Muneris? ille caput sane, ego pes clueam.
Sed neque pes tantum, verum caput ipse quoque ipsum:
Namque et ego vobis do simul illud idem.
Illud idem, quod cum ipso una magis baut cupiam ullis
Quam WACKERE tibi, RHEDIGER atque tibi.
Vester hic ergo utriusque ab utroque est JANuS, uterque
Paene inquam: cuncta ut singula congeminent.
Et recte. hic duplex bis bifrons Janus: ut illum
Abinis binis fas sit utrinque dari.
Ut damus, accipite: et commune id munus amate,
Communes vobis ipsi ut amore sumus.
Vester SCHOLTZIUS est iam pridem: non ita pridem est.
Perpetuo sed erit vester ACIDALIUS.
Vos tantum este mei pariter, pariterque vicissim
Mi date vos, vobis quo me animo ipse dedi.
page 391, image: s407JANUS QVADRIFRONS CUSTOS HORTI SCHOLTZIANI AD HOSPITEM.
QVi quadriformem quadrifrontem me vides,
Ridere noli, noli item mirarier,
Sum JANuS antiquissimos inter Deum.
Istius Horti curam, et hujus Pergulae
Tutelam Herus me oravit; exhibeo lubens,
Quia me colit, quia thure, vel vino mihi,
Libo, aut corolla, aut semper aliqui supplicat.
Condigno honori reddo condignam vicem.
Inspicio quoquo versus hortum: id sedulo;
Mage sedulo eccam tueor istam pergulam.
Non limini asto, sed locum hic medium occupo:
Hinc servo. veterem migro consuetudinem:
Sic vult herus, sic ipse melius censeo.
Prospectus hinc quamcumque mi in partem patet
Per ianuam quamcumque. sunt hae quattuor:
Hac nempe caussa factus ipsus quadrifrons.
Nam vulgus antehac modo bifrontem noverat.
Sed vulgus ignarum nec illud noverit,
Quadriforis exemplum hoc ad ipsum perulae
page 392, image: s408
Janos fuisse antiquitus creberrimos,
Janos patentes transitu quadruplici.
Tu noveris, docte hospes: et Janum tamen
Me duplicem malis vocare, an simplicem
Sed bis bifrontem, ciccum ego haud. interdum.
Tuus arbitratus sit: ego controversiam
Non movero ulli: nemo sed litem mihi,
Nemo alteri faciat volo caussa mea.
Hoc ergo primum edico: nunc alia accipe,
Ipsa prius de Pergula, mox de Hortulo.
Huc ingredi quivis cave te postules.
Nisi herilibus qui sunt initiati sacris;
Musarum id est, et Phoebi, et AscelpI sacris,
Et Gratiarum, et Veneris, et Florae sacris;
Exesse jubeo, liminique absistere.
Odi profanum vulgus et procul arceo.
Haec pergula aedes est, sacellum est: hic herus
Studiorum habet domicilium, habet sapientiae:
Naturae in hoc arcana scrutari solens,
Nova, mira quaerens, ante nulli cognita.
Sed et otii sedem hic, sed et requietis hic,
Atque hilaritatis sedem habet laetissimam.
Hic suetus animum solus, hic cum aequalibus,
Hic cumque amicis, cumque longinquo hospite
Laxare doctis musicis sermonibus.
Locus hic joci, convivii quin hic locus,
Modici et modesti sed tamen convivii:
page 393, image: s409
In quo sit una Phoebus, in quo Virginum
Coetus sororum ter trium, atque iterum trium
Accumbat una: queis et interdum simul
Admitto Comum, admitto Bacchum; at sobrios,
Aut limites intra pudentes ebrium hunc,
Illum verecunde jocosum et garrulum.
Sin fabulis, sin poculis, lascivius,
Liberius indulgere video; mox foras
Illum, vel hunc, vel utrumque simul elimino.
Monitum memineris, quisquis hic conviva eris.
De Pergula tantum est, quod edictum omnibus
Cupio, minutis, maximis, medioximis:
Et si alia sunt, quae persequi haud opus arbitror,
Dignum loco, dignumque se quid sit, putet
Sibi quisque secum: nunc dabo legem Hortuli.
Primum initus huc liberior est, est ambitus,
Sed nec cuivis, sed nec omni tempore,
Sed nec cuique ex arbitratu adeo suo.
Ne qui insciens pecces, habe cuncta ordine.
Licet et virili et sequiori sexui
Introire, dum liceat per aetatem tamen.
Quibus haec negat, custos sit et dux additus:
Ita et his licuerit. si aliter dmitti volent,
Pueri, an puellae venerint; frustra volent.
Maturiores, nisi familiares erunt,
Nisi erunt amici, nive notorem dabunt,
page 394, image: s410
Nive hospites hic tesseram secum adferent;
Excludo et ipsos. Virgo, matrona, institam
Induta, pallamve, aut stolam, aut aliud genus,
Cui syrma post tergum trahatur longius,
Tragicam abice vestem protenus. si id rennuis,
(Ut gratiam faciam hanc pudori) saltem age
Attolle caudam pendulam: aut i in rem malans.
Mala pestis horti vos et exitibailis.
Jam tempies adventus et horam commodam
Vis scire de me? equidem ipse non place scio.
Hora alia et alia est, certa finiri nequit:
Eadem nec omni est tempore opportunitas.
Ab Hero ista pendent: i, pete illinc tempora,
Et temporum articulos, ita injunxit mihi
Injungere aliis. cum hic dabit veniam, veni.
Sed iam venis? ingredere felici pede.
Dum ingrederis, Horto bene precare, et Hero bene,
Bene mihi quoque etiam: aut te retrorsum abigo male.
Ingressus, hic quadrata vel per compita,
Pulvillulorum vel per alios ordines
Licet ambules, errantibus vestigiis
Multiplicis anfractus legens relegens viae,
Sed pendula planta atque sollicito gradu,
Ne forte temere hic quod satum aut natum obteras.
Nimio labore et sumtibus nimiis hero
Ipsae herbulae ac cultura earum constitit.
page 395, image: s411
Nam quod vides cumque, omne paene exoticum,
Advectum ab oris orbis amoti procul,
Procul orbe nostro, procul et hoc sole et solo:
Ex Italorum transditum viridariis,
E Graeciaeque, Hispaniaeque, et Galliae,
Ex Indiae penitissimae, atque ex Arabiae.
Tum quidquid est, Domini laboravit manus:
Herus ipse saevit, coluit ipse. hinc scilicet
Vegeta illa vis ortus, et auctus facilitas,
Felicitas hinc illa florum et fructuum,
Hinc nitor et ordo, hinc omnis Horti est indoles,
Hinc majus herbis pretium, et hinc pretium hortulo.
Caute ergo, caute ne quid oblaedas cave.
Transcurrere hinc inde immodeste, atque in modum
Lascivientis pervagari hoedi abstine.
Cui pruriunt mage liberum ad motum pedes,
Alium sibi reperito cursurae locum:
Nisi vult fricari sic benigne et molliter,
Pruritus ut tandem in dolorem transeat.
Haec dicta lex, haec dicta pedibus poena sit:
En manibus etiam hanc accipe. Etenim quod putes,
Si quid placebit, tangere hoc aut tollere:
Cave fueris ausus. nil tibi uti, nil frui
Fas, nisi vel oculis, nisi vel ipsis naribus.
Qui doctus herbas carpere, et flores tamen
Non imperitus legere fors advenerit,
page 396, image: s412
Uni liceto carpere et legere unico:
Verum apta, verum pauca, verum haud optima.
Augusta sunt hic spolia spoliatori huic:
Angusta sed sat praeda praedatori huic.
Reliqui manum intra togulam habento. Si tagax
Extuleris ad tactum quis, aut raptum rapax;
Rapieris et tangeris, ut tetigisse nil,
Rapuisse nil, venisse sed nec mavelis.
Neque moliens quid me latebis nescium.
Non sum Argus equidem, sic sat oculatus tamen:
Quocumque agis te, video te, et quodcumque agis.
Non sum Draco Massylus, advigilo tamen:
Quandoque vis, conare; numquam obrepseris.
Vos moneo, vos prae ceteris iterum o meae
Moneo puellae, parcite horto, parcite
Vobismet ipsis. novi ego, ut sitis malae
Merces avarae mercium istius modi:
Svetae quidem, quas fertis intro ad nos sinus
Dextrasque steriles, ferre post gravidas foras.
De more caprarum omnicarparum omnia
Saevo involantes ungue sine more et modo.
At nil corollis hic, nihil struppis satum:
Nullo hinc amator, sponsus hinc nullo potest
Munusculo gratiusculo donarier.
Si quam cupido, si lubido coegerit
Audaciter tentare quid nihilominus:
page 397, image: s413
Jam poena praesest. Poena quaesit, quaeritis,
Cum hic nulla vobis pareat, quae alibi assolet,
Obscena virga hortensis obsceni Dei?
Nil sane habere istum hic herus voluit loci.
Penita namque haec poena, poenae nil habet
Consimile penitus, quam vel ultro multae ament.
Neque talis aut vos, aut herum sat decuerit.
Sed poena praesto est alia: me, me cernite,
Hoc ore ego vos quadriformi per vices,
Hoc tam ore vario tamque deformi senex
Vestra ista formosa et nimis lepida oscula
Sic basiando suaviando conteram,
Fecisse uti poeniteat ex animo statim:
Nec basiandi suaviandi pausa erit
Tamen ante, quam juretis urgenti mihi
Venerem per ipsam, perque Amorem ipsum simul,
Vestros per oculos, perque amatoris simul,
Non facinus unquam deinde facturas idem.
Jamque autumo edictum satis, queis legibus
Tenuisse sese adventor omnis debeat.
Vos modo tenete: atque oribus iam singulis
Ut finiens moneam iterum et iterum singulos:
Vir, juvenis, adolescens, puer; tum deinde tu
Matrona, virgo, puera; quisquis, quaeque eris;
Factum bonum, haec edicta uti serves mea.
page 398, image: s414ELEGIA DE HORTO SCHOLTZIANO.
LIquerat antiquas nuper VENUS aurea sedes'
Visura Arctoas coram aliquando plagas:
Et veniens spissa comitum stipata caterva,
Secum in iter Divos traxerat atque Deas.
Ibat Apollo simul, Musae simul, et simul Horae,
Flora simul, simul et Gratiae, Amorque simul:
Turbaque magna Deum mihi non numeranda minorum,
Semper Herae Veneris sueta stellitio.
Dumque viam faciunt pariter, dumque omnia lustrant,
Etsi culta minus, sat tamen ora placet.
Nec crudeli adeo damnata rigore videtur
Frigoris, aut tristi squallida sic habitu.
Neve foret, vitalem auram, vegetumque calorem
Afflantes, facie cuncta nova exhilarant.
Qua posuere pedem, sentit sua munera tellus,
Sentit et ipse aer, sentit et omne animans.
Tandem agros urbesque emensi exordine plures,
Attingunt terrae rura SILESIACAE.
Haec quoque terra placet. Veniunt ad maenia BRESLAE:
BRESLAE, quam caput haec cetera terra colit.
Vix illo ingressis nimis ac nimis Urbs placet: una haec
Omnibus ante omnes digna videri alias
Visa: magisque magisque haec merces sola laboris,
Et tantae pretium censa lucrumque viae:
page 399, image: s415
Unaque prae cunctis cunctorum dona mereri:
Quae dant munifica maxima quisque manu.
Dona sed hic memorare brevi non omnia versu
Fas mihi: sed nec fas hoc memorare loco.
Unius ipsa adeo Veneris jus fasque referre:
Belli puelli parae quae subito esse dedit
Primo etiam aspectu: mox dein reliquisque sibique
Certans, plura dedit, plura datura fuit:
Cum tandem exhausto, fuerat quodounque venustum,
Thesauro e tanto nil superesse videt.
Et videt, et simul haec: Quando nihil ergo venustum
Jam Veneri superest, est super ipsa Venus.
Ipsa Venus mihi sola supersum, et denique totam
Me quoque donavi, cui mea cuncta dabo.
Me sibi BRESLA habeat: porro hic habitare, per orbem
Et reliquum populis hinc dare jura juvat.
Idalium, Paphos, atque Amathus, atque alta Cythera,
Et vos cetera nunc regna valete mea.
BRESLA mihi iam dehinc regnum. Vosque ipsa valete
Nomina prisca: novo nomine macta cluam.
Sum BRESLAEAVENUS, VENUS et BRESLAEA vocari
Gaudeo: et agnosci, et dici ea sola volo.
Dixerat: et reliquos pariter dicentis ab ore
Pendentes miro moverat eloquio:
Affectuque adeo illo eodem succenderat omnes,
Capta suo capiens rursus amore suos:
page 400, image: s416
Nullus ut hac porro vellet discedere ab urbe,
Perpetuus Veneri sed remanere comes.
Certatim ergo igitur plaudunt, atque ore manuque
Signa animi istius dant manifesta sui.
Jamque omnes studioso oculo una cum Venere ipsa,
Solliciti Veneri sollicitique sibi,
Sedem aptam circumspiciunt, et idonea Divis
Hospitia, imo aedes perpetuamque domum.
Tum Phoebus: Quid opus trepida sic quaerere cura
Quod praesto est? praesto est certaque et apta domus.
Provida nimirum hancjam pridem fata pararunt:
Quam nostro tandem noscite ab indicio:
Ni tamen et plures vestrum iam nostis inante,
Quod reor: et caussa est cur ita jure rear.
Namque tibi Venus, et tibi Flora, et denique vobis
Horae, et cognata his Numina vos alia:
Vobis, hortorum cura est queis propria, credam
Hortum notum unum scilicet esse minus?
Atque Hortum illum adeo, vesterque meusque sacerdos
Urbe hic quem media SCHOLTZIUS ille colit:
SCHOLTZIUS ille, mihi vobisque meaeque cohorti,
Et reliquis Divorum omnibus ordinibus
Communis cultor, communi idem omnibus unus
Carus amore simul, clarus honore simul.
Nec dum finierat, et plura parabat Apollo:
Sermonem rumpens cui medium ipsa Venus:
page 401, image: s417
Sat de utroque, inquit, nec plura moramur, habemus.
Et mihi iam notus SCHOLTZIUS et reliquis:
Nec cuiquam ignotus vel per famam illius HORTuS,
Quem iam illa Eois didit et Hesperiis.
Sed dum urbem ipsam adeo atque alia hic opera admiramur,
Nostrum illud nobis excidit obstupidis.
Tu vero memor unus, age o, habitacula iam nunc
Monstra, et ad optatum dux celer esto locum.
Dum Venus haec, reliqui assensu fremuere secundo:
Nec mora, praecipiti cursu iniere viam.
Provolat extra aliam turbam plaudentibus alis
Hei levis ille Puer, sed gravis ille Puer.
Jamque propinquantes horto, cuncti agmine denso
Festinant cupidis gressibus irruere.
Sed retinet dux Phoebus, et ordine quemque decente
Admittens, tribuit mox sua cuique loca.
Prima VENuS regina Horti fit, proxima FLORA,
Deinde Horae et Charites, deinde Amor et reliqui.
Ipse sibi Musisque magis secreta reservans
Eligit augustum Cynthius atriolum.
Et prae Parnasso praeque omnibus ante - viretis
Hic porro instituit docta cohors colere.
Tum choreae plaususque et totum festa per hortum
Gaudia: laetitiae perpetis auspicium.
Huc venisse juvat, porro hic habitare juvabit:
Hic DEuS, hic DEA sum, quilibet ingeminant.
page 402, image: s418
Hic Venus ipsa sibi placet: haec viridaria caelo
Mutare exhinc iam nolit et ambrosia.
Hic florere sibi, hic vere sibi Flora videtur,
Et Zephyrei horti iam meminisse pudet.
Hic Horae sibi gratantes tempe omnia spernunt:
Hic et ovant Charites, hicque triumphat Amor.
Hic vulgus reliquum non iam se vulgus haberi,
Jamque Deum nulli hac cedere sorte putat.
Hic omnes quaecumque alibi tenuere per orbem
Singula, in uno una cuncta loco inveniunt.
Quandoquidem hic Natura simul parvo omnia gyro
Clusit, quae vario sparsit ubique solo.
Nam quid ego per singula eam prolixius? aut quid
Summa adeo ulterius iam capita ipsa sequar?
Non mihi sedem ipsam atque hortum describere talem
Mens fuit: in quod nec vis siet ulla mihi:
Saltem cultores urbisque hortique referre,
Indigetes porro dehinc utriusque DEOS.
Quos, ut possem cumque, mei mihi nominis auctor
Sic narrare fuit auctor ACIDALIA.
Et iam nil reliquum, nisi corde atque ore favere
Urbi, urbisque Horto, hortique simul Domino.
BRESLAM igitur felicem, urbs quae una ita Numina amore
Tot cepitque sui, capta tenetque sui!
Atque HORTum felicem, urbis qui totius una
Digna tot est sedes atque ita grata Diis!
page 403, image: s419
Et DOMINUM felicem, horum haec collegia Divum
Hic stavere suum quem sibi semper-Herum!
Sis felix o BRESLA tua VENERE usque venusta,
Et dio reliquum dia Deum hospitio.
Sis felix o HORTE tua Venere usque venuste,
Et FLORA flore floridus usque tua.
Tuque HERE sis felix: ter felix, terque beate
Hac Patria, hoc Horto, Diisque tot hisce tuis.VALENS ACIDALIUS Phil. et Med. Doctor.
page 404, image: s420
AEVIT. MEM. SAC. VALENTI ACIDALIO WISTOCHIENSI MARCH. PHILOSOPHO ET MEDICO, POETAE QVINETIAM EXCELLENTI, INGENII ET JUDICII EXQVISITI VIRO, GENUIMAE LATINITATIS VINDICI, LITERARIAE REIPUB. ORNAMENTO, SED CUM PLENO JAM GRADU AD ERUDITIONIS ET GLORIAE CULMEN CONTENDERET, FATIS PRAEVENIENTIBUS INTERCEPTO, AMICO GERMANUM IN MOD. HOC PUBLICUM GERMANAE FIDEI TESTAMEN, ET AMICITIAE PLUSQUE FRATERNAE MONIMEN SEMP. PONO DANIEL RINDFLEISCH BUCRETIUS PHILOSOPH. ET MED. DOCT.
page 405, image: s421MELOSINOBITUM
VALENTIS ACIDALI MARCHIACI, VIRI-JUVENIS ingeniosissimi et elegantiss.
Ad IGNATIUM HANNIELEM Marchiacum JC. et Philologum.
HUmana cunctos scit ratio fere
Levare morbos unica mentium,
Angoribusque corda saepe
Sollicitis soliisse gaudet.
Fortunae at hujus tam patulum atque tam
Est ulcerosum volnus; o HANNIEL
Carum mihi, carumque Musis,
Atque viris caput eruditis,
Illi cicatricem eloquio ut tuo
Obducier vix flexanimo rear
Potesse. Fors sit ut dies hunc
Longa aliquando hebetet dolorem.
Longinquiori tempore nam malis
Venire finis adsolet omnibus.
Solantium at nunc verba frigent,
Consiliis neque surdus aurem
page 406, image: s422
Novit vacivam attendere. Tertius
Praestantioris de Ciriticis notae
Hic luctus est, heu, nostrae ocellis
Teutoniae, genitalis orae.
Ne robur eius aesque reor triplex
Circa esse pectus, qui male duricors
PALMERIUM se cumque sperat
Luminibus memorare siccis.
Palmerium; qui cum Criticum genus
Acerrimi vi vicerat ingenI, et
Praestringeret cunctos, ut ortus
Praemicat astra minora Phoebus.
Et Gallus ultro, Belga, Italusque iam
Faces ei submitteret, atque quot
Sunt, aut fuerunt eruditi,
Aut aliis aderunt in annis
Posthac, honorem se omnimodis huic
Deferre vellent: pestilitas eum
Maligna derepente nobis
Sustulit aetheriis ab auris,
Argentoratum cum decus urbium
Germanicarum inlustre, Giphanii
Nostri salutandi, sinistris
Alitibus fuerat profectus.
Quantum, GIPHANI, quantum age literis
Tum perdidisti praesidium? heu mihi,
page 407, image: s423
Tuum inclito Palmerio illi
Conloquiumne stetisse tanto?
Brevi hunc secutus flos GuLIELMIuS
Aureus Lubecae, Teutoniae inclitum
Sidusque, et idem dulce nostris
Praesidiumque decusque Musis.
Adflictiones post age totjugas
Tantasque, dic, quis non patientiam
Existimet me, utcumque tamdem
Indocilem, didicisse? At ipse
Quo me aegriorem casus hic invenit
Magis dolere reperior. Tuus
Namque ACIDALIUS simul mi
Dicitur, heu! moribundus isse,
Longinqua queis iam nunc diuturnitas
Gratum stuporem fecit, ab integro
En cuncta crudescunt malorum.
Ictus enim veteres dolore
Plagas recludit ferme novissimus.
Exempla non ignoro ego plurima
Mihi heic inante posse poni,
Qui tulerint mala cuncta mente,
Qua ferre molles non deceat viros.
Nec sic peromnes DEINIDAM dies
Luxisse (ceteros silebo)
LIPSIUS in Grudiis refertur.
page 408, image: s424
Constantia verum esse ea oportuit,
Constantiam qui iam cupiebat addocere cunctos, atque laudem
Hac propriam sibi comparare.
At tu mihi sit mens quae animi vides
Aequalibusque, ut molliter omnia,
Inhorruit si Fors, paratque
Scaeva aliquid sequius, feramus.
Nunc laudibusne, IGNATI, Acidalii
Praeconiisque longius immorer
Justis, fac ipsus; omnibusque
Vera age voce fuisse nostrae
Florem atque ocellum Teutoniae unicum
Depraedica: cujusque modestia
Vivi eruditioque summa,
Post similem vetet invenire.
Sic fiet, ut qui est corpore mortuus,
Amore vivat in memori omnium,
Et nomen ad seros celebre
Perpetuare queat nepotes.GASPER SCHOPPIUS FR.
page 409, image: s425De praematuro obitu VAL. ACIDALII AD NOBILISS. DAN. RINDFLEISCH BUCRETIUM
FRustra es, Acidalium si credis obisse: nefasque
Credere, te tantum credere posse nefas.
Frustra es: nec tu, nec sinit ille ut ego id quoque ciedam,
BuCRETI o anima, o vitaque Acidalii.
Vivit enim ille etiamnum quo tu pectore vivis;
Vivit, et in fibris est super ille tuis.
Vivit is in te animique tui interiore medulla,
Qua complexum arte illum artius usque tenes.
Vivit is in te ipso, neque vivere desinet eiusdem
Ingeniique acies, judiciique vigor,
Et mores placidi, et vitae jucundior usus,
Atque adeo ipse in te, ante omnia, tantus amor.
Admirandus amor, quo te ille reciprocus arsit,
Vix ut huic habeant secla priora parem.
Admirandus amor, cujus vita olim utriusque,
At nunc vel Musa est testis Acidalii.
Musa ea Acidalii, quae, te modo vindice, fati
Legibus exemta aeterno in honore cluet.
Musa ea, quae artifici frontemque animumque colore
BUCRETI pingit, pingit Acidalii.
page 410, image: s426
Musa ea, quae vivis tua sacrat nomina fastis,
Ne memori unquam aevo te eximat ulla dies.
Hinc tibi vita perennis, Acidalioque perennis;
Vita tibi e numeris, eque te Acidalio.
O memorabilem amorem! o amicos! quis ea fata,
Alterius vita ut vita sit alterius.SIM. GRUNAEUS.
COnstantioris Pirithoum fide
Jactat vetustas, Thesea et inclutum:
Jactat Patroclum et Phthium Achillem:
Et Pyladen et amicum Oresten.
Quos fama dudum nomine nobili,
Omnem perorbem didita, lucidas
Ad usque sedes, ob fidelem
Tollit amicitiae tenorem.
Talisque multis haeret opinio,
Non sanctiori pectora foedere
Devincta, tot seclis, amicum
Lampada contuitam esse Phoebi.
Luberet album his addere calculum,
Praesentis aevi si bene cogito
Pellaciam, et vultus dolosos
Invidiam atque odium prementes,
page 411, image: s427
Vulpeculae instar: ut taceam quibus
Sanctum est amici nomen amabile,
Dum fervet olla, et spem lucelli
Fors melior socii propinat:
Atroce sortis sed simul invidae
Adflatur aura, deseritur miser,
Et dentibus ridetur albis,
Si quid opis rogitet Sodalem.
Verum refutat talem animum mihi
Candor virorum, Deucalion quibus,
Priscorum ad exemplum, metallo
Nobiliore animum polivit:
Vulgit ut profani degenerem supra
Sensum exserentes purima pectora,
Moresque perversos ab alto
Despiciant, pedibusque calcent.
Quos inter alto vertice promines
BuCRETI, et ingens hoc decus exhibes
Cunctis videndum, Diva queis non
Livida dudum hebetavit hirquos.
Non ingen I nunc divitias tui
Depraedicabo versibus entheas,
Natalium non inclutorum
Grande decus, reliquasue dotes,
Queis te videmus cedere nemini.
O Musa possem si ingenuam fidem
page 412, image: s428
Tam candidae mentis profari,
Dulci in amicitia probatam!
Vel qua VALENTEM, non violabili
Complexum amavit foedere nupere!
Quid nupere? imo qua VALENTEM
Nec cinefactum adamare cessat.
Sanctumque amici ceu fuerat prius
Vitam per omnem nomen amabile;
BuCRETIO sic dulce et ipsum
Nomen ACIDALII est perempti.
Cujusque vivi volta tuerier
Clotho negavit ferrea longius;
Hujus subinde miro amore
Ingenii monumenta volvit.
Volvisse nec sat; sed tenebris quoque
Praeclara amici nunc prohibet mele,
Quae Gratiae, dia et Juventa
Flumine nectareo rigarunt.
Hei tam pusilli pectore quod fluunt
Rivi canentis, defuit et sonus
Balbutientis linguae, amicum
Nobile par celebrare aventis!
LAUBANE si te nunc sineret gravis
Moles laborum ludere (ceu soles)
Musarum in umbra, barbiton nec
Excuterent tibi Dii Viales:
page 413, image: s429
Ad astra caeli carmine tolleres
Sublimi amicum vinnula pectora;
BUCRETII fidemque nossent
Nomen ACIDALIIque cedri.
Sed quae cothurno Cecropio intones;
Thalia succo nostra levi canit:
Maiore qui tam rarum amorem
Munere dum nequeo beare,
Sat sit Tabellam hanc nomine si tuo
Meoque suspendo in Fidei sacrum:
BUCRETIuS SINCERIORIS
CULTOR AMICITIAE FIDELIS.M. DANIEL VECHNERUS.
NUper Acidalia, BUCRETI, Matre Cupido
Morte Valentini dixit Acidalii;
Eheu! qui nos cantet erit, qui Carmine Svadam
Adciat, atque jocis delitias animet!
Hunc suspensa ferat Myrtus sine viribus arcum,
Hic depono faces; signa ministerii.
Obstupuere sales famuli, mox vela remittunt,
Ac velant taxo Tempora lacrumulis:
Immo sinus Charites simul implevisse querelis
Commovit gemitus maestiter Aonidum;
page 414, image: s430
Noster Acidalius, dum clamant, numne moriri
Debet, qui nostro vixit in obsequio?
AsclepI baculo sed Apolline contremit anguis,
Sibila nec non sub-spiria tot geminans:
Victorem sic Morta necet, sic Navita Cymbam
Hei num, retinuit quam mage, sollicitet?
Audiit ista Fides tandem, Candorque, sodales,
Bucreti, vobis qui satis unanimes;
Vobis dico, Tibi Bucreti clare, fuerunt,
Vobis dico, Tui cordis Acidalio.
Audiit ista Fides, Candorque, repressit et omnes
Cum gemitu lacrumas, cum lacrumis gemitus.
Cypira quid Nato, dixit, salibusque, jocisque,
Quid Mors vos Charites angat Acidalii?
Nec, Musae, Vobis, nec Phoebo mortuus unquam
Creditur is, numquam qui Genio moritur;
Vivit Acidalius, BucretI Nomine vivit,
Vivit Amicitia, Vivit et Ingenio.LAURENTIUS LUDOVICUS Lig. P. L. Caes. Judiciorum Patr. Advocat. Ordinar.
page 415, image: s431AD EUNDEM Parodia ad Odam Horat. XXIV. Lib. 1.
QUis desiderio sit modus aut quies
Tam Vatis lepidi? prome reconditos
Luctus, Terpsichore: cui Clarium Deus
Plectrum cum fidibus tulit.
Ergo ACIDALIUM lethificus sopor
Urget? cui generis Praestes Hiantii
Parnassaeus Herus, cui Meditrinaque
Quando restituent parem?
Cunctis Hic equidem lugubris occidit;
Nulli lugubrior, quam Tibi, BUCRETI:
Tu frustra pius, heu! non ita conditum
Posces Euryalum Tibi.
Quod si Pergamio doctior Auspice
Tam carum revocare occiperes caput,
Non lapso redeat flammula corpori,
Quod telo semel aspero
Fatum nec pretio flexile, nec prece
Dejectum tumulo destinat horrido.
Sed luctum levet hunc ingenium sagax,
Quo junctus Tibi perpetim.CASPAR CONRADUS VRATISL.